De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 16)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et perfecta scientia praeditum, non solum in actuali vita, sed etiam notitia Scripturarum, quam ei non tam studium lectionis, vel litteratura mundi contulerat, quam sola puritas cordis: siquidem vix ipsius quoque Graecae linguae perpauca verba vel intelligere posset, vel proloqui. Hic cum explanationem cujusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis Domino revelante cognosceret.

CAPUT XXXIV. De sententia ejusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit assequi scientiam Scripturarum.

Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae ejus lumen, et ab eodem quosdam

Scripturarum sensus inquirentibus, ait: Monachum ad Scripturarum notitiam pertingere cupientem,

nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros impendere, sed potius omnem mentis

industriam et intentionem cordis erga emundationem vitiorum carnalium detinere. Quibus expulsis confestim

cordis oculi, sublato velamine passionum, sacramenta Scripturarum velut naturaliter incipient contemplari. Siquidem nobis non ut essent incognita vel obscura, sancti Spiritus gratia promulgata sunt: sed nostro vitio velamine peccatorum cordis oculos obnubente redduntur obscura, quibus rursum naturali redditis sanitati, ipsa Scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem verae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos commentatorum institutionibus indigere: sicut oculi isti carnales ad videndum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione, vel caligine caecitatis immunes. Ideo namque et tanta varietas erroresque inter tractatores ipsos exorti sunt, quod plerique minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum

eas, pro pinguedine vel immunditia cordis sui diversa atque contraria vel fidei, vel sibimet

CAPUT XXXV. Increpatio ejusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte venisset.

Hic idem Theodorus cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte venisset, quidnam rudis adhuc anachoreta solus agerem, paterna curiositate latenter explorans, meque illico finita vespertina solemnitate incipientem fessum corpus jam reficere, et incubantem psiathio reperisset, protrahens immo corde suspiria, meoque me vocitans nomine: Quanti, inquit, o Joannes, hora hac Deo colloquuntur, eumque in semetipsis amplectuntur ac retinent, et tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus!

Et quoniam nos ad hujuscemodi narrationem divertere patrum virtutes et gratia provocarunt, necessarium

reor memorabile opus charitatis, quam summi viri Archebii humanitate sumus experti, in hoc volumine commendare, quo puritas continentiae operi charitatis inserta propensius enitescat pulchra varietate distincta. Etenim tunc gratum Deo jejunii munus efficitur, cum hoc fructibus charitatis fuerit consummatum.

CAPUT XXXVI. Descriptio eremi quae est in Diolco, in qua anachoretae commorantur.

Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum venissemus, ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam, et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice videremus;

alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est, anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus . Hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, et humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, dirissimis daemonum praeliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta. Hujus igitur propositi viros comperientes circa Nili fluminis alveum commorari, in loco qui uno latere eodem flumine, alio maris vastitate circumdatus, insulam reddit, nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem; nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac

sterilitas patitur arenarum; ad hos, inquam, summo desiderio festinantes, ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione virtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. Nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi vini conservat et parcit. Tribus namque millibus, vel eo amplius, eam de praedicti fluminis alveo necessariis usibus advehunt, quod tantum intervallum, arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur.

His igitur visis, cum imitationis eorum nos ardor accenderet, praedictusque Archebius probatissimus

inter eos humanitatis gratia nos ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro, confinxit se de eodem loco velle discedere, ac nobis cellulam suam velut exinde migraturus offerre, sese id facturum etiamsi minime adfuissemus, affirmans. Quam rem nos et desiderio commorationis accensi, et assertionibus tanti viri indubitatam accommodantes fidem libenter amplexi, cellulam cum omni supellectile, utensilibusque suscepimus. Itaque religiosa potitus circumventione, paucis diebus quibus construendae cellae pararet impendia de loco discedens, reversus post haec, aliam sibi summo labore construxit. Quam rursum, non longo post tempore, aliis supervenientibus fratribus, eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari, simili charitatis

mendacio circumventis, cum universis tradidit instrumentis. Ipse vero erga opus charitatis infatigabilis

perseverans, tertiam sibi cellulam in qua commaneret exstruxit.

CAPUT XXXVIII. Idem Archebius, manuum suarum labore, matris debitum dissolvit.

Operae pretium mihi videtur aliud quoque ejusdem viri charitatis opus memoriae tradere, quo nostrarum partium monachi non solum continentiae rigorem, verum etiam sincerissimum retinere dilectionis affectum, unius ejusdemque viri instituantur exemplo. Hic namque non ignobili oriundus familia, ad monasterium quod a praedicto oppido ferme quatuor millibus distat, mundi hujus ac parentum affectione contempta, a puerilibus annis aufugit. Ubi ita vitae suae omnem exegit aetatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum vicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus, nec viderit,

sed nec cujusquam quidem feminae, vel ipsius matris suae conspexerit vultum. Interea pater morte praeventus, centum solidorum debitum reliquit. Cumque hic esset omni inquietudine penitus alienus, utpote qui universis paternis facultatibus esset extorris, a creditoribus tamen inquietari vehementer comperit matrem. Tunc hic ab evangelico illo rigore quo antehac in statu prospero parentibus constitutis, nec patrem in terra se notat habuisse, nec matrem, pietatis consideratione mollitus, ita se habere credidit matrem, eique subvenire festinavit oppressae, ut nihil a proposita districtione laxaret. Intra monasterii namque claustra perdurans, soliti

operis pensum sibimet triplicari poposcit. Et ibi per totum anni spatium diebus pariter noctibusque desudans, debiti modum operis sudore partim [paratum] creditoribus solvens, matrem omni inquietudinis injuria liberavit; ita eruens eam debiti sarcina, ut nihil de propositi rigore piae necessitatis obtentu pateretur imminui. Ita districtionem solitam custodivit, ut nequaquam pietatis opus maternis visceribus denegaret, quam pro Christi charitate prius despexerat, pro ejus rursus pietate cognoscens.

CAPUT XXXIX. Qua simulatione senis cujusdam, abbati Simeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit provisum.

Cum frater nobis optime charus nomine Simeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, quidam seniorum erga eum, utpote peregrinum, charitatis opus quodam redhibitionis colore cupiens exhibere, inquirit ab eo cur otiosus sederet in cella, per hoc conjiciens eum tam otii pervagatione, quam penuria necessariarum rerum diutius in ea durare non posse, certus neminem posse impugnationes solitudinis tolerare, nisi eum qui propriis manibus victum sibimet fuerit parare contentus. Quo respondente, nihil se nec posse, nec praevalere ex his quae illic exercebantur a fratribus operari, praeter librariam manum, si tamen ullus

in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus; tunc ille tandem nactus occasionem qua posset desideratum pietatis opus velut debiti [redhibitionis]

colore mercari, ex Deo haec inventa est, inquit, occasio. Nam olim quaerebam qui Apostolum Latina mihi manu perscriberet; etenim habeo

fratrem militiae laqueis obligatum, et apprime Latinis instructum, cui de Scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis ejus obtentu transmittere cupio. Itaque Simeone hanc occasionem velut a Deo oblatam sibi gratanter suscipiente, senex quoque colorem, cujus praetextu pietatis opus libere posset implere, libentius amplexus, confestim non solum universas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni convexit, verum etiam membranas et utensilia, quae ad scribendum necessaria erant, comportans, recepit post codicem scriptum nullis usibus vel commodis profuturum (quippe universis in illa regione notitia linguae hujus penitus ignaris), praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est; quemadmodum et ille sine confusionis

verecundia, merito laboris et operis sui necessaria victus alimenta perciperet, et ipse munificentiae suae pietatem tamquam debiti necessitate compleret; eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu majore peregrino fratri non solum victus necessaria, verum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset.

Tous les livres