De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 15)
cursus ejus velut in propatulo cunctis expositus, inanis factus ac vacuus cenodoxiae morbo depereat, sed ne ipsam quoque jejuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere
pronuntiant; verum quantum fieri potest, contegi pariter et abscondi. Adventantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere virtutem, quam continentiae districtionem, et quotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid voluntas utilitasque nostra, seu desiderii ardor exposcat, attendere; sed quod advenientis requies, vel infirmitas exigit, praeponere, et gratanter implere.
CAPUT XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana jejunia.
Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes, Aegypti provinciam petissemus, ibique
tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur, ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam jejunii horam, refectionis regula servaretur, sed absque legitimis
quartae sextaeque feriis, quocumque pergebamus, quotidiana statio solveretur: quidam seniorum percunctantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur quotidiana jejunia: respondit, Jejunium semper est mecum; vos autem continuo dimissurus mecum jugiter tenere non potero. Et jejunium quidem, licet utile sit ac jugiter necessarium, tamen voluntarii muneris est oblatio; opus autem charitatis impleri, exigit praecepti necessitas. Itaque suscipiens in vobis Christum, reficere eum debeo: deducens autem vos, humanitatem ejus obtentu
praebitam, districtiore jejunio in memetipso potero compensare. Non enim possunt filii sponsi jejunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licite jejunabunt .
CAPUT XXV. De continentia senis cujusdam, qui sexies ita frugaliter cibum sumpsit, ut servaret esuriem.
Quidam seniorum cum reficientem me, ut adhuc paululum quid ederem, hortaretur, jamque me dixissem non posse, respondit: Ego jam sexies, diversis advenientibus fratribus, mensam posui, hortansque
singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens, jam te dicis non posse?
CAPUT XXVI. De alio sene, qui in cella sua escam numquam solus accepit.
Vidimus alium in solitudine commorantem, qui numquam se sibi soli indulsisse cibum testatus est; sed etiam si per totos quinque dies ad ejus cellulam nullus e fratribus advenisset, refectionem jugiter distulisse, donec sabbato vel dominico die devotae congregationis obtentu procedens ad ecclesiam, peregrinorum quempiam reperisset, quem exinde reducens ad cellulam, consorte eo refectionem corporis non tam suae necessitatis obtentu, quam humanitatis gratia causaque fratris assumeret. Itaque ut norunt
in adventu fratrum indifferenter solvere quotidiana jejunia, ita discedentibus eis refectionem ob illos indultam continentia majore compensant, perceptionem cibi parvissimi acriore castigatione non sola panis, sed etiam somni ipsius diminutione durius exigentes.
Apud senem Paesium in eremo vastissima commorantem, cum senex Joannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus advenisset, et ab eodem velut antiquissimo sodale perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus egisset: Numquam me, ait, sol reficientem vidit.
CAPUT XXVIII. Ejusdem abbatis Joannis jam moribundi insigne documentum.
transmigrantem, in extremo jam anhelitu positum anxii fratres circumvallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum, velut haereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti compendio facilius pervenire, ingemiscens ille: Numquam, ait, meam feci voluntatem, nec quemquam docui quod prius ipse non feci.
CAPUT XXIX. De abbate Machete inter Collationes spiritales numquam dormitante, et semper inter terrenas fabulas obdormiente.
Vidimus senem Machetem nomine, a turbis fratrum eminus commorantem, hanc a Domino gratiam diuturnis precibus impetrasse, ut quotquot diebus ac
noctibus agitaretur Collatio spiritalis, numquam somni torpore penitus laxaretur; si quis vero detractionis verbum, seu otiosum tentasset inferre, in somnum protinus concidebat, ac si ne usque ad aurium quidem ejus pollutionem virus obloquii poterat pervenire.
Hic idem senex cum institueret nos neminem dijudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit, vel reprehenderit fratres, quod scilicet uvam sibi nonnulli paterentur abscindi, quod haberent in cellulis sagum, quod oleum benedicentes exposcentibus saecularibus darent, et haec omnia se incurrisse dicebat.
Nam aegritudinem uvae contrahens, Tamdiu, inquit, ejus languore distabui, donec tam doloris necessitate quam seniorum omnium adhortatione compulsus abscindi eam permitterem. Cujus etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus
sum. Oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus exsecrabar, utpote judicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis, ita constrictus sum, ut aliter eos nullatenus evadere possem, nisi a me summa vi et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis vasculo manum meam impresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos, tandem me aliquando relaxarunt. Quibus mihi manifeste compertum est, iisdem causis ac vitiis monachum obligari, in quibus de aliis judicare praesumpserit. Oportet ergo unumquemque semetipsum judicare tantummodo, et circumspecte cauteque custodire in omnibus, non aliorum conversationem vitamque discutere,
secundum illud Apostoli praeceptum: Tu autem, quid judicas fratrem tuum? suo Domino stat, aut cadit . Et illud: Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini . Praeter hanc enim quam diximus causam, etiam ob hoc judicare de aliis periculosum est, quod ignorantes vel necessitatem, vel rationem qua illi haec in quibus offendimur, aut recte coram Deo, aut venialiter agunt, invenimur eos temere judicasse, et per hoc admittimus non leve peccatum, secus quam oportet de fratribus nostris aliquid sentientes.
CAPUT XXXI. Increpatio ejusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos.
Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem, ac spiritalium collationum impugnatorem semper existere, his declaravit indiciis. Nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis
ac spiritalibus disputaret, eosque videret lethaeo quodam sopore demergi, nec posse ab oculis suis pondus somni depellere; otiosam repente fabulam introduxit. Ad cujus oblectationem cum eos evigilasse confestim, erectas aures suas habere vidisset, ingemiscens ait. Nunc usque de rebus coelestibus loquebamur, et omnium vestrum oculi lethali dormitione deprimebantur; at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. Vel ex hoc ergo perpendite, quisnam Collationis illius spiritalis fuerit impugnator, aut quis hujus infructuosae atque carnalis insinuator existat. Ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens, vel istam fovere, vel illam impugnare non desinit.
Nec minus quoque hoc opus fratris erga puritatem sui cordis intenti, et erga contemplationem divinam valde solliciti, commemorare necessarium reor; qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque multorum de provincia Ponti complures epistolae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum, diuque apud semetipsum volvens, Quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent! Quot diebus horum recordatione qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt! Post quantum temporis dirigenda est haec mentis concepta
confusio, quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu, eorumque recensendo sermones ac vultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos revisere, ipsisque cohabitare, et animo ac mente
coeperit interesse! Quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri; ac memoriam quam saeculo huic renuntians quisque velut mortuus abdicavit, reviviscens eamdem rursus admiserit. Haec volvens in corde suo, non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant vel nomina recensendo, vel vultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. Itaque ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter, concremamini, nec me ulterius, ad illa quae fugi, revocare tentetis.
CAPUT XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit.