De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques)
Veteris Instrumenti narrat historia sapientissimum Salomonem post acceptam divinitus sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam maris innumerabilem : ita ut Domini testimonio nullus ei similis retroactis temporibus exstitisse, neque post eum surrecturus esse dicatur, illud magnificum Domino templum exstruere cupientem, alienigenae regis Tyri auxilium poposcisse. Qui misso ad se Hyram filio mulieris
viduae, quidquid divina sapientia suggerente praeclarum in templo Domini, vel in sacris vasis moliebatur, ministerio ejus ac dispositione perfecit . Si ergo ille universis regnis terrae sublimior principatus, et Israelitici generis nobilior excellentiorque progenies , illaque sapientia divinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae viri
consilium dedignatur; recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, verum ac rationabile Deo templum, non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum virorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, vasa etiam pretiosissima Domino cupiens consecrare, non multo auri metallo, argentive conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet voluptati , sed animabus sanctis quae innocentiae, justitiae et castitatis integritate fulgentes, regem Christum in semetipsis circumferant commorantem, egenum me, omnique ex parte pauperrimum, ad communionem tanti operis dignaris adsciscere. In provincia siquidem tua coenobiorum
experte, Orientalium maximeque Aegyptiorum volens instituta fundari, cum sis ipse cunctis virtutibus scientiaque perfectus, et universis ita refertus divitiis spiritualibus, ut perfectionem quaerentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola vita sufficiat ad exemplum, me quoque elinguem et pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis, praecipisque ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum ac Palaestinam custodiri conspeximus, ita ut ibi nobis a patribus tradita sunt, quamvis imperito digeram stylo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse apprime es eruditus, sed sanctorum simplicem vitam
simplici sermone fratribus in novello monasterio tuo cupiens explanari. Cui rei quantum me pius ardor desiderii tui provocat obedire, tantum multiplices aestuum moles volentem obtemperare deterrent. Primum quia nec vitae meae ita aequiparant merita, ut confidam me res tam arduas, tam obscuras, tam sanctas, digne posse animo ac mente complecti. Secundo quod ea quae a pueritia nostra inter eosdem constituti atque ipsorum incitati quotidianis adhortationibus et exemplis vel agere tentavimus, vel didicimus, vel visu percepimus, minime jam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio et imitatione conversationis abstracti; praesertim cum harum rerum ratio nequaquam possit otiosa meditatione doctrinaque
verborum, vel tradi, vel intelligi, vel memoria contineri: totum namque in sola experientia usque consistit. Et quemadmodum tradi nisi ab experto non queunt, ita nec percipi quidem vel intelligi, nisi ab eo qui ea pari studio ac sudore apprehendere elaboraverit, possunt: quae tamen si collatione jugi spiritalium virorum frequenter discussa non fuerint, et polita, cito rursum mentis incuria dilabuntur. Tertio quia idipsum quod utcumque non pro merito rei, sed pro praesentis temporis statu possumus reminisci, imperitior sermo congrue non valet explicare. Huc accedit, quod super hac re viri et vita nobiles, et sermone scientiaque praeclari, multa jam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum
dico, aliosque nonnullos, quorum anterior sciscitantibus fratribus super diversis institutis vel quaestionibus non solum facundo, verum etiam divinarum Scripturarum testimoniis copioso sermone respondit; Alius vero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, verum etiam Graeca lingua digestos, in Latinum vertit eloquium: post quorum tam exuberantia eloquentiae flumina, possem non immerito praesumptionis notari, si aliquid stillicidii hujus inferre tentassem; nisi me ad haec fiducia tuae sanctitatis animaret, et sponsio, quod vel tibi hae nugae forent acceptae qualescumque sint; vel eas congregationi fratrum in novello tantum monasterio commorantium deputares. Qui si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, et pie relegant,
et cum venia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis, quam venustatem eloquii requirentes. Quapropter, beatissime papa, unicum religionis et
humilitatis exemplar, tuis precibus animatus, secundum vires ingenii mei opus quod injungis aggrediar, et ea quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere tentaverunt, velut rudi monasterio et veritatem sitientibus intimabo. Nec plane mirabilium Dei, signorumque narrationem studebo contexere: quae quamvis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, verum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus impleta: tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae vitae conferunt, instituta eorum tantummodo, ac monasteriorum regulas, maximeque principalium vitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et
causas, curationesque secundum traditiones eorum, quantum Domino adjuvante potuero, fideliter explicare contendam. Propositum siquidem mihi est,
non de mirabilibus Dei, sed de correctione morum nostrorum et consummatione vitae perfectae, secundum ea quae a senioribus nostris accepimus, pauca disserere. In eo quoque praeceptis tuis satisfacere studebo, ut si quid forte non secundum typum majorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscujusque instituentis monasterium, vel diminutum, vel additum in istis regionibus comprobavero; secundum eam quam vidimus monasteriorum regulam, per Aegyptum vel Palaestinam antiquitus fundatorum, fideli sermone, vel adjiciam, vel recidam [ Al. rescindam]: Nequaquam credens rationabilius quippiam, vel perfectius constitutionem novellam in occiduis Galliarum partibus reperire
potuisse, quam illa sint instituta, in quibus ab exordio praedicationis apostolicae a sanctis ac spiritualibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant. Illam sane moderationem opusculo huic inserere praesumam, ut ea quae secundum Aegyptiorum regulam, seu pro asperitate aerum, seu pro difficultate ac diversitate morum impossibilia in his regionibus, vel dura vel ardua comprobavero, institutis monasteriorum, quae per Palaestinam vel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem: quia si rationabilis possibilium mensura ( γνωμὴ) servetur, eadem observantiae perfectio est etiam in impari facultate.
De institutis ac regulis monasteriorum dicturi unde competentius, donante Deo, quam ab ipso habitu monachorum sumemus exordium? Quorum interiorem cultum consequenter tunc poterimus exponere,
Itaque monachum ut militem Christi in procinctu semper belli positum, accinctis lumbis jugiter oportet
incedere (Lucae XII). Hoc enim habitu etiam illos ambulasse, qui in veteri Testamento professionis hujus fundavere primordia, Eliam scilicet et Elisaeum, divinarum Scripturarum auctoritate monstratur: ac deinceps principes auctoresque Testamenti novi, Joannem videlicet, Petrum et Paulum, caeterosque ejusdem ordinis viros taliter incessisse cognoscimus. Quorum prior, qui in veteri Testamento virginitatis jam flores et castimoniae continentiaeque praefigurabat exempla, cum fuisset a Domino missus ad increpandos nuntios Ochoziae sacrilegi regis Israel, eo quod aegritudine praepeditus super statu salutis suae Beelzebub Deum Accaron consulere destinasset, et idcirco eis occurrens idem propheta descensum de lecto ejus in quo conciderat, denegasset, decumbenti
Reg. I). Reversos enim ad se nuntios, ac referentes sibi prophetae sententiam, sciscitatus est cujus esset figurae et habitus vir, qui occurrisset eis, et locutus fuisset hujuscemodi verba: Vir, inquiunt, pilosus et zona pellicea accinctus renibus; ex quo habitu confestim rex contemplatus hominem Dei, ait: Elias Thesbites est: zonae videlicet indicio, et hirti incultique corporis specie virum Dei indubitanter agnoscens: eo quod istud ei inter tot Israelitici populi millia commoranti, cultus proprii velut quoddam impressum speciale signum perpetuo cohaereret. De Joanne quoque, qui veteris novique Testamenti velut quidam sacratissimus limes, finis initiumque processit, ita Evangelista narrante cognoscimus: Ipse autem Joannes habebat vestimentum
suos. Petro etiam in custodiam carceris ab Herode detruso, et ad necem die postero producendo, angelo assistente, praecipitur: Praecingere et calcea te calligas tuas . Quod ut faceret nequaquam monuisset eum Angelus Dei, nisi vidisset eum ob refectionem nocturnae quietis paulisper defecta membra solita cinguli obstrictione laxasse. Paulum quoque ascendentem Hierosolymam, et protinus a Judaeis in vincula mittendum Agabus propheta reperiens Caesareae, sublato ejus cingulo, manus suas ligans ac pedes, ut gestu corporis sui passionis ejus praefiguraret injurias, ait: Haec dicit Spiritus sanctus:
Virum cujus est zona haec, sic alligabunt Judaei in Jerusalem et tradent in manus gentium . Quod utique a propheta proferri minime potuisset, et dici, virum cujus est zona haec, nisi Paulus eam lumbis suis indesinenter solitus fuisset aptare.
Vestis quoque sit monachi quae corpus contegat tantum, et repellat nuditatis verecundiam, et frigoris retundat injuriam: non quae seminaria vanitatis aut elationis enutriat, ita eodem apostolo praedicante:
Habentes autem alimenta et operimenta, his contenti simus . Operimenta, inquiens, non vestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie continetur, id est, quae corpus operiant tantum, non quae amictus gloria blandiantur: ita vilia, ut nulla coloris vel habitus novitate inter caeteros hujus propositi viros habeantur insignia: ita studiosis accurationibus aliena, ut nullis rursum sint affectatis per incuriam sordibus decolorata. Postremo sic ab hujus mundi separentur ornatu, ut cultui servorum Dei in omnibus communia perseverent. Quidquid enim inter famulos Dei praesumitur ab uno vel paucis, nec catholice per omne corpus
fraternitatis tenetur, aut superfluum, aut elatum est, et ob id noxium judicandum est, magisque speciem vanitatis quam virtutis ostentans. Et idcirco haec quae nec a veteribus sanctis qui hujus professionis fundamenta jecerunt, neque a Patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt, tradita videmus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conveniet. Quamobrem cilicinam vestem velut circumspectam a cunctis atque notabilem, et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere vanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum
semper impigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refutarunt. Quod si quosdam hoc amictu circumdatos audivimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis monasteriorum est regula sancienda, vel antiqua sanctorum Patrum sunt perturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum virtutum privilegio, ne in his quidem quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. Generali namque omnium constitutioni, paucorum non debet praeponi nec praejudicare sententia. Illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem, et indiscussam obedientiam per omnia commodare, non quas paucorum voluntas intulit, sed quas vetustas tantorum temporum, et numerositas sanctorum Patrum
concordi definitione in posterum propagavit. Nec hoc sane praejudicare nobis debet ad quotidianae conversationis exemplum, quod vel loram sacrilegus rex Israel catervis hostium circumseptus, scissa veste, cilicium habuisse perhibetur intrinsecus , vel quod Ninivitae ad mitigandam Dei sententiam quae in eos lata fuerat per prophetam, cilicii asperitate velati sunt , cum et ille ita intrinsecus latenter indutus eo fuisse monstretur, ut nisi scisso desuper indumento a nemine prorsus potuisset intelligi, et isti eo tempore operimentum
cilicii ostentarent, quo cunctis super imminente urbis eversione lugentibus, eodemque amictu circumdatis, nullus posset a quoquam ostentatione [ Al. ostentationis] notari. Quia nisi insolens sit diversitas, non offendit inaequalitas.
Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis, quantum ad morum formulam congruentia, quo simplicitatis et innocentiae observantia, etiam in ipsa vestitus qualitate teneatur. Cucullis namque perparvis usque ad cervicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem
parvulorum jugiter custodire etiam imitatione ipsius velaminis commoveantur. Qui reversi ad infantiam Christi cunctis horis cum affectu ac virtute decantant: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua .
ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera mundi hujus suggerat abscissio manicarum, et ab omni conversatione terrena mortificatos eos velaminis
linei doceat indumentum, audiantque per hoc Apostolum quotidie dicentem sibi: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram . Illud quoque ipso habitu protestante, Mortui enim estis,
et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo . Et iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Mihi quidem mundus crucifixus est, et ego mundo .
Gestant etiam resticulas duplices, laneo plexas subtegmine, quas Graeci ἀναβολὰς, nos vero succinctoria, seu redimicula, vel proprie rebrachiatoria possumus appellare. Quae descendentia per summa cervicis et e lateribus colli divisa, utrarumque alarum sinus ambiunt, atque hinc inde succingunt, ut constringentia latitudinem vestimenti ad corpus contrahant atque conjungant, et ita constrictis brachiis impigri ad omne opus expeditique reddantur, illud