De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 18)
praesidet, sperantes quotidiani victus substantiam, et coronae gloriam, condignaque praemia victoriae laude conquirere. At in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut cum se praeparant ad agonum certamina, ne qua forsitan per
somnum nocturna delusi fallacia, vires minuant multo tempore conquisitas, laminis plumbeis renum contegant loca, quo scilicet metalli rigore genitalibus membris applicito, obscenos humores valeant inhibere: intelligentes se proculdubio esse vincendos, nec jam posse propositum certamen demptis viribus adimplere, si provisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae voluptatis imago corruperit.
CAPUT VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt.
Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cujus exemplo beatus Apostolus nos voluit erudire, docens quanta in illa sit observatio, quanta
diligentia, quanta custodia: quid nos conveniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est quotidie sacrosanctis Agni carnibus vesci, quas neminem immundum contingere etiam veteris legis praecepta permittunt! In Levitico namque ita praecipitur: Omnis mundus manducabit carnes. Et, Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia,
peribit coram Domino. Quantum igitur integritatis est munus, sine qua etiam illi qui erant sub veteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse; et qui hujus mundi corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari!
CAPUT IX. Quantam semper cordis puritatem parare coram Dei oculis debeamus.
Itaque omni custodia cordis nostri sunt latebrae primitus expiandae. Quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere: in qua Dominus arbiter atque agonotheta residens, pugnam cursus et certaminis nostri jugiter exspectat [spectat], ut ea quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus
quidem coalescere incauta cogitatione patiamur; et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem conniventia polluamur. Quaelicet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit.
plena probatio, si vel nulla imago decipiens quiescentibus nobis, et in soporem laxatis occurrat, vel certe interpellans nullos concupiscentiae motus valeat excitare. Licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur; tamen necdum perfectae mentis indicium est, nec ad purum excocti vitii manifestatio, cum per fallaces imagines hujusmodi operatur illusio.
Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei negligentius custoditur, probatur quiete nocturna, et idcirco cum intercesserit aliqua talis illusio, non culpa somni credenda est, sed negligentia
temporis praecedentis, et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque valetudines corporum non ea colligi tempestate in qua videntur emergere, sed negligentia sunt praeteriti temporis acquisitae, quo pastus quis imprudenter escis saluti contrariis noxios humores sibimet, lethalesque contraxit.
CAPUT XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri.
Ideoque humani generis creator et conditor Deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque
cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter noverat emanare: Quicumque, inquiens, viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo . Petulantes oculos notans, non tam eos arguit, quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad videndum. Cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum videt: beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum, suo vitio ad operum pravorum ministeria contorquens, et in semetipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. Idcirco ergo huic praecipitur salutare mandatum, cujus vitio pessimus languor visus occasione procedit. Non enim dicitur, Omni custodia
serva oculos tuos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret effectus;
nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent visionis officium; sed dicit, Omni custodia serva cor tuum : illi potissimum imposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.
CAPUT XIII. Exsurgentes primum cogitationes carnales illico repellendas esse.
Haec erit igitur purgationis hujus prima custodia, ut cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem suggestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordatione praemissa matris, sororum, parentum, seu certe feminarum sanctarum, quantocius eam de nostris recessibus [sensibus] extrudere festinemus; ne si fuerimus in ea diutius
malorum ad eas personas exinde subtiliter devolvat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. Quamobrem illius praecepti jugiter meminisse debemus: Omni custodia serva cor tuum; et secundum Dei principale mandatum sollicite serpentis observare noxium caput , id est, cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus tentat; ne si caput ejus per negligentiam penetraverit cor nostrum, reliquum ejus corpus, id est, oblectationis assensus illabatur. Qui proculdubio si fuerit intromissus, morsu virulento mentem interimet captivatam. Emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est, sensus carnales in matutinis sui ortus nos oportet exstinguere, et dum adhuc parvuli sunt, allidere filios
tenerrimi sunt, fuerint enecati, adulti per conniventiam in perniciem nostram validiores insurgent, aut certe non sine magno gemitu ac labore vincentur. Dum enim fortis scilicet spiritus noster domum suam custodit armatus, recessus cordis sui Dei timore communiens, in pace erit omnis substantia ejus : id est, emolumenta laborum ac virtutes longe tempore conquisitae. Si autem fortior superveniens vicerit eum, id est, diabolus cogitationum consensu, arma ejus diripiet in quibus confidebat, id est, memoriam Scripturarum, vel timorem Dei, et spolia ejus dividet, virtutum scilicet merita per contraria vitia quaeque dispergens.
CAPUT XIV. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum ejus exponere.
Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis Scripturis ob laudem virtutis hujus inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, vel quemadmodum acquiri vel custodiri debeat, quive sit finis ejus, Patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam beati Pauli apostoli sententiam, qua pateat qualiter illam, Thessalonicensibus scribens, virtutibus praetulerit universis, tali eam verbi nobilitate commendans.
CAPUT XV. Quod specialiter castitatis virtus ab Apostolo sanctimonia nuncupetur.
Haec est, inquit, voluntas Dei sanctificatio vestra. Et ne forte dubium nobis relinqueret vel obscurum,
quidnam sanctificationem voluerit appellare, utrum justitiam, an charitatem, an humilitatem, an patientiam;
in omnibus enim istis virtutibus creditur acquiri sanctificatio; infert et manifeste designat quid proprie sanctificationem voluerit appellare. Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra; ut abstineatis vos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum . Vide quibus eam laudibus prosequatur, honorem vasis, id est, corporis nostri, et sanctificationem eam appellans. Igitur, e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et in immunditia consistit, et alienus a sanctificatione versatur. Tertio quoque post pauca infert, rursus sanctimoniam eam pronuntians. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque
qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (Ibidem). Auctoritatem praecepto suo inviolabilem junxit, dicens: Qui haec spernit, id est, quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est, me qui haec praecipio, sed Deum, qui in me loquitur, qui etiam Spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputavit. Cernis simplicibus verbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum virtuti huic sanctificationem proprie tribuendo; deinde per hanc asserens vas nostri corporis ab immunditia liberandum; tertio quod, abjecta ignominia et contumelia, in honore sit et sanctificatione mansurum; postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem
CAPUT XVI. De alio Apostoli testimonio super eadem sanctimonia.
Et licet ad finem libelli tendat oratio, aliud adhuc simile huic praetermissum ejusdem apostoli testimonium ponam. Ad Hebraeos namque scribens: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum . Hic quoque evidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis, vel puritatem corporis appellare, pronuntiavit Deum penitus videri non posse; siquidem et hic similiter infert, eumdem sensum explanans: Ne quis fornicator aut profanus, ut Esau.