De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 19)
CAPUT XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere.
Itaque quantum sublime coelesteque est praemium castitatis, tanto gravioribus adversariorum insidiis lacessitur. Et idcirco propensius nobis est, non solum continentia corporis, verum etiam contritio cordis assiduis orationum gemitibus adhibenda, ut
clibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentivis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti Spiritus, exstinguatur.
CAPUT XVIII. Castitatem niti humilitate, et scientiam castitate.
Ut enim hanc seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint collocata; ita nec ad fontem quidem verae scientiae perveniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix vitii hujus insederit: et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia reperiri, impossibile vero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri. Quia et diversa sunt dona, et non omnibus una gratia Spiritus sancti tribuitur,
sed ad quam se unusquisque studio vel industria sua dignum aptumque praebuerit. Denique cum in omnibus apostolis sanctis virtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberavit in Paulo, quia se ad hanc aptum solerti studio atque industria praeparavit.
CAPUT XIX. Sententia sancti Basilii episcopi de qualitate virginitatis suae.
Fertur sancti Basilii Caesariensis episcopi districta sententia: Et mulierem, inquit, ignoro, et virgo non sum. In tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris esse abstinentia, quam in integritate cordis, quae vere incorruptam perpetuo sanctimoniam corporis, vel timore Dei, vel amore castitatis custodit.
Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio voluptatis nulla subrepserit, ac pro necessitate naturae nobis inconsciis
concretiones egerantur obscenae. Quas sicut abscindere per omnia et in perpetuum amputare super naturam est: ita revocare ad inevitabilem
rarissimamque naturae necessitatem summae virtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. Quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis induciae admodum judicabantur angustae, ne si hoc modo quo ab ipsis percepimus voluerimus exponere, his forte, qui pro negligentia sua, vel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia vel impossibilia descripsisse credamur.
CAPUT XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus.
Quem statum ita tenere perpetuo poterimus, ac numquam naturalem modum, nec tempus excedere
superius comprehensum, si Deum non solum secretorum actuum nostrorum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque
inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus, quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus.
CAPUT XXII. Ad quem usque modum possit integritas corporis nostri perduci, vel quod indicium sit ad purum mentis excoctae.
Hucusque igitur festinandum est nobis, et eo usque adversus animi motus vel carnis incentiva pugnandum, donec ista carnis conditio necessitatem naturae expleat, non suscitet voluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati. Caeterum mens dum adhuc dormiens imaginum visione deluditur, noverit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.
CAPUT XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere.
nobis subrepere valeant, aequale moderatumque semper tenendum est jejunium. Quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. Qua inaequali tate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio revocabitur: nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. Cum immutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est immutari. Deinde jugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est, atque intenta adversus iram vel caeteras passiones per diem cautio. Ubi enim furoris insidet virus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. Ante omnia vero pervigil necessaria est sollicitudo nocturna. Nam sicut puritas et
custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae vigiliae cordi pariter et observationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt.
Tertius nobis conflictus est adversus philargyriam, quam nos amorem pecuniarum possumus appellare: peregrinum bellum et extra naturam, nec aliunde in monacho sumens principium, quam de
corruptae ac torpidae mentis ignavia, et plerumque initio abrenuntiationis male arrepto, et erga Deum tepido amore fundato. Caetera namque vitiorum incitamenta humanae inserta naturae velut ingenita videntur in nobis habere principia, et quodammodo
inviscerata carni, ipsique propemodum coaeva nativitati discretionem boni malique praeveniunt: et licet prima arripiant hominem, longo tamen labore vincuntur.
Hic vero morbus posterius superveniens, et extrinsecus accedens animae, quanto facilius caveri potest, ac respui, tanto neglectus et intromissus semel cordi, fit perniciosior cunctis, difficiliusque propellitur. Malorum namque omnium efficitur radix, multiplices fructificans fomites vitiorum.
Ut puta carnis simplices motus, nonne videmus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni, malique praevenit discretionem, verum etiam in parvulis, atque lactentibus? Qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semetipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. Irae quoque aculeos truces nonne similiter in parvulis jam vigere conspicimus, et antequam patientiae virtutem agnoscant, injuriis eos cernimus commoveri; et verborum sentire etiam per jocum, contumelias irrogatas? ac nonnumquam cum desint vires, voluntas tamen ultionis, ira instigante, non deest. Nec hoc dico, quo vocem naturam conditionis in culpam, sed quo asseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa
nobis insertos, quosdam vero negligentiae vitio, ac malae voluntatis arbitrio extrinsecus introduci. Hi namque, quos supra diximus, motus carnales ob
reparationem sobolis et posteritatis propaginem suscitandam, utiliter sunt corpori nostro providentia creatoris inserti: non ad perpetranda stuprorum flagitia, et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur. Irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intelligimus attributos, ut nostris vitiis et erroribus irascentes, virtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem charitatem Deo, et patientiam nostris fratribus exhibentes? Tristitiae quoque utilitas quanta sit novimus; quae inter caetera vitia cum in contrarium affectum est mutata, connumeratur. Est enim et secundum Dei timorem pernecessaria, et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet Apostolus dicens: Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem
stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur .
CAPUT IV. Quod inesse nobis quaedam naturalia vitia sine creatoris dicamus injuria.
Non ergo si dixerimus hos motus a Creatore insertos nobis, ex eo culpabilis ille videbitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et velimus pro infructuosis et saecularibus lucris, non pro salutari poenitentia, et vitiorum correctione tristari: vel certe si non nobismetipsis utiliter, sed contra interdictum Domini nostris fratribus irascamur. Nam si ferrum quis ad necessarium et utile ministerium contributum, ad necem voluerit insontium retorquere, non