De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 2)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Apostoli praeceptum studentes omni virtute complere. Quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae, neque gratis panem ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus . Et, Si quis non vult operari, nec manduce .

Post haec angusto palliolo tam amictus humilitatem quam vilitatem pretii, compendiumque sectantes, colla pariter atque humeros tegunt, quae mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio, et ita planeticarum atque birrorum pretia simul, ambitionemque declinant.

melotes, vel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis hujus praefiguravere lineas in veteri Testamento (Vide supra

cap. 2). De quibus Apostolus: Circumierunt (inquit) in melotis et in pellibus caprinis egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae

Qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa virtutum gravitate consistere, nec quidquam petulcum vel calidum juventutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere.

Nam et baculum gestasse eosdem viros, etiam Elisaeus, qui unus ex ipsis est, docet, cum dicit ad Giezi puerum suum, mittens eum ad suscitandum filium

pone eum super faciem pueri, ut vivat . Quem utique non dedisset ei propheta gestandum, nisi eum manu sua solitus esset jugiter circumferre. Cujus gestatio spiritualiter monet, numquam debere eos inter tot oblatrantes vitiorum canes, et invisibiles nequitiarum spiritualium bestias, inermes incedere (de quibus beatus David liberari postulans dicit: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi

, sed irruentes eas retundere crucis signaculo, ac longius propulsare, atque, adversum se saevientes, jugi memoria Dominicae passionis, et imitatione illius mortificationis exstinguere.

matutinus hiemis rigor, seu meridiani aestus fervor exegerit, tantummodo caligis suos muniunt pedes: hoc interpretantes usu earum vel Dominica permissione signari, ut si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis hujus omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praevalemus absolvi; saltem occupatione levi et implicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neve animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritualem cursum, et praedicandam Evangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus , et de quibus David: Cucurri, inquit, in siti

. Et Jeremias: Ego autem non laboravi te sequens , morticinis hujus saeculi

curis patiamur involvi, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent voluptatem. Quod ita implebimus, si secundum Apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis . Quibus tamen caligis quamquam licito utantur, utpote Domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda, seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere, quod dicitur ad Moysen, vel ad Jesum filium Nave: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est .

LIBER SECUNDUS. DE CANONICO NOCTURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO.

Duplici igitur hoc, quod diximus, cingulo Christi miles accinctus, interim qui modus canonicarum orationum psalmorumque sit in partibus Orientis a sanctis patribus antiquitus statutus, agnoscat. De

qualitate vero earum, vel quemadmodum orare secundum Apostoli sententiam , sine intermissione possimus, suis in locis cum seniorum Collationes coeperimus exponere, quantum Dominus dederit, proferemus .

CAPUT II. De diversitate numeri, qui ad decantandos psalmos per universas provincias sit statutus.

pro captu mentis suae, habentes quidem, ut ait Apostolus , zelum Dei, sed non secundum scientiam, super hac re diversos typos ac regulas sibimet constituisse. Quidam enim vicenos, seu tricenos psalmos, et hos ipsos antiphonarum protelatos

melodiis et adjunctione quarumdam modulationum debere dici singulis noctibus censuerunt; alii hunc modum etiam excedere tentaverunt; nonnulli decem et octo; atque in hunc modum diversis in locis diversum canonem agnovimus institutum, totque propemodum typos ac regulas vidimus usurpatas, quot etiam monasteria cellasque conspeximus . Sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum officiis, id est, Tertia, Sexta,

Nonaque id visum est, ut secundum horarum modum in quibus haec Domino redduntur obsequia, psalmorum etiam et orationum putarent numerum coaequandum: nonnullis placuit senarium numerum singulis diei conventibus deputari. Quapropter necessarium reor antiquissimam patrum proferre in medium constitutionem, quae nunc usque per totam Aegyptum a Dei famulis custoditur, quo novelli monasterii in Christo rudis infantia antiquissimorum potius patrum vetustissimis institutionibus imbuatur.

CAPUT III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia, et de electione eorum qui fratribus praeponuntur.

Itaque per universam Aegyptum et Thebaidem, ubi monasteria non pro uniuscujusque renuntiantis instituuntur arbitrio, sed per successiones ac traditiones majorum, usque in hodiernum diem vel permanent vel mansura fundantur, legitimum orationum

modum in vespertinis conventibus seu nocturnis vigiliis vidimus retentari. Non enim quisquam conventiculo fratrum, sed ne sibi quidem ipsi praeesse conceditur, priusquam non solum universis facultatibus suis reddatur externus, sed ne sui quidem ipsius se esse dominum, vel potestatem habere cognoscat. Ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac divitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit, aut intulit monasterio, blandiatur: sic obedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam Domini ad infantiam pristinam noverit, nihil sibi consideratione aevi vel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat

perdidisse; sed pro rudimentorum merito et tyrocinii novitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam junioribus non moretur. Operis quoque et sudoris assuetudinem ita subire compellitur, ut propriis manibus, juxta Apostoli

praeceptum, quotidianum victum, vel suis usibus, vel advenientium necessitatibus praeparans, et fastus vitae praeteritae possit, et delicias oblivisci, et humilitatem cordis, contritione laboris acquirere. Ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, obediendo didicerit, et quid junioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit assecutus. Bene enim regere vel regi, sapientis esse pronuntiant, summumque donum et gratiam sancti Spiritus esse definiunt. Nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere, nisi eum qui prius universis virtutum disciplinis fuerit instructus, nec obedire

quemquam seniori posse, nisi eum qui consummatus timore Dei et humilitatis fuerit virtute perfectus. Ideoque diversitates typorum ac regularum per caeteras provincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus, et abbates nos antequam discipulos professi, quod libitum fuerit, statuimus; promptiores nostrorum inventorum exigere custodiam, quam examinatam majorum servare doctrinam. Sed dum orationum modum qui potissimum debeat custodiri, volumus explicare, institutis patrum avidius provocati, narrationem quam suis reservabamus locis, propero excessu praevenimus. Nunc itaque ad propositum revertamur.

CAPUT IV. Quod per universam Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus observetur

Igitur per universam, ut diximus, Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in vespertinis, quam in nocturnis solemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, veteris scilicet ac novi Testamenti, singulae subsequantur. Qui modus antiquitus constitutus, idcirco per tot saecula penes cuncta illarum provinciarum

monasteria intemeratus nunc usque perdurat: quia non humana adinventione statutus a senioribus affirmatur, sed coelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus.

CAPUT V. De duodenario psalmorum numero Angeli traditione suscepto.

Nam cum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi, monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae evangelista Marco, qui primus

Alexandrinae urbi pontifex praefuit, normam suscepere vivendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus Ecclesiam vel credentium turbas in Actibus Apostolorum legimus celebrasse ( Multitudinis scilicet credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum: dividebatur autem singulis prout cuique opus erat ); verum etiam his multo sublimiora cumulaverant. Etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca, agebant vitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his qui erant religionis externae, stupori esset tam ardua

Tous les livres