De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 3)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

conversationis eorum professio. Eo enim fervore Scripturarum divinarum lectionibus, orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut nec escarum quidem appetitus vel memoria, nisi alio tertiove die corporis interpellaret inediam, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent, et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritualium meditationum studiis, curam vero corporis cum nocte sociarent,

aliaque his multo sublimiora perficerent. De quibus etiam is qui minus indigenarum relatione cognovit, ecclesiastica historia poterit edoceri. Ea igitur tempestate cum Ecclesiae illius primitivae perfectio penes successores suos adhuc recenti memoria inviolata duraret, fervensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset; venerabiles patres pervigili cura posteris consulentes, quinam modus quotidiano cultui per universum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conveniunt, ut haereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent: verentes scilicet ne qua in quotidianis solemnitatibus inter viros ejusdem culturae consortes dissonantia, vel varietas exorta, quandoque in posterum erroris,

vel aemulationis, seu schismatis noxium germen emitteret. Cumque pro suo unusquisque fervore infirmitatis immemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum judicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam reperiri, diversoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui virtute certarent, et alii

quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli vero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent, essetque inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diversitas, ita ut tempus solemnitatis vespertinae sacratissimae succederet quaestioni, quotidianos orationum ritus volentibus celebrare, unus in medium psalmos Domino cantaturus exsurgit. Cumque sedentibus cunctis (ut est moris nunc usque in Aegypti partibus) et in psallentis verba omni cordis intentione defixis, undecim psalmos orationum interjectione distinctos contiguis versibus

parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub Alleluia responsione consummans, ab universorum oculis repente subtractus, quaestioni pariter, et caeremoniis finem imposuit.

Ex hinc venerabilis patrum senatus intelligens angeli magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione Domini constitutum, decrevit hunc numerum tam in vespertinis, quam

in nocturnis conventiculis custodiri, quibus lectiones geminas adjungentes, id est, unam veteris, et aliam novi Testamenti, tamquam a se eas traditas et velut extraordinarias, volentibus tantum, ac divinarum Scripturarum memoriam possidere assidua meditatione studentibus addiderunt. In die vero

sabbati vel Dominico utrasque de novo recitant Testamento, id est, unam de Apostolo, vel Actibus apostolorum, et aliam de Evangeliis. Quod etiam totis Quinquagesimae diebus faciunt hi quibus lectio curae est, seu memoria Scripturarum.

Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt, atque consummant, ut finito psalmo, non statim ad incurvationem genuum corruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo, in orationem procumbere festinamus ad celeritatem missae quantocius properantes. Cujus dum volumus excedere modum qui

antiquitus a majoribus statutus est, supputantes residuorum psalmorum numerum, ad finem tendere perurgemus, de refectione potius lassi corporis cogitantes, quam orationis utilitatem et commoda requirentes. Apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant, et stantes in supplicatione majorem temporis partem expendunt. Itaque post haec puncto brevissimo procidentes humi, velut adorantes tantum divinam clementiam, summa velocitate consurgunt, ac rursus erecti

expansis manibus eodem modo quo prius stantes oraverant, suis precibus intentius immorantur. Humi namque diutius procumbentem, non solum cogitationibus aiunt, verum etiam somno gravius impugnari. Quod etiam nos verum esse utinam non experimentis, et quotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eamdem incurvationem membrorum, non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari. Cum autem is qui orationem collecturus est, e terra surrexit, omnes pariter eriguntur; ita ut nullus, nec antequam inclinetur ille, genu flectere, nec cum e

terra surrexerit, remorari praesumat, ne non tam secutus fuisse illius conclusionem qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur.

Illud etiam quod in hac provincia vidimus, ut uno cantante in clausula psalmi, omnes astantes concinant cum clamore, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, nusquam per omnem Orientem audivimus, sed cum omnium silentio ab eo qui cantat, finito psalmo orationem succedere. Hac vero glorificatione

Et quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter institutorum ordo provexit, quarum pleniorem tractatum licet in collationes seniorum reservemus, ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu jugitate verbis eorum disserere coeperimus:

necessarium tamen reor pro opportunitate loci ac narrationis ipsius, quoniam ita obtulit sese occasio, etiam in praesenti pauca perstringere, ut formantes interim exterioris hominis motus, et velut quaedam nunc orationis fundamenta jacientes, minore post haec labore cum coeperimus de statu interioris hominis disputare, orationum quoque ejus fastigia construamus. Illud ante omnia providentes, ut si nos ab illa narratione quam cupimus opportune

Deo volente digerere, praeveniens vitae nostrae finis excluserit, vel initia vobis rei praesertim tam necessariae hoc opere relinquamus, quibus pro ardore desiderii totum tardum est: ut dum nobis hujus commorationis tribuuntur induciae, saltem quasdam tantisper orationum vobis lineas praesignemus, quibus hi vel maxime, qui in coenobiis commorantur, valeant aliquatenus informari. Simul etiam prospicientes his qui forsitan huic tantummodo occursuri libro, ad illum pervenire non poterunt, ut instructione hujus erga orationis qualitatem vel ex parte reperiantur imbuti, et quemadmodum sunt de habitu et amictu exterioris hominis instituti, ita etiam qualiter eum ad offerenda spiritalia sacrificia debeant exhibere non nesciant. Siquidem hi libelli quos

in praesenti cudere Domino adjuvante disponimus, ad exterioris hominis observantiam et institutionem coenobiorum competentius aptabuntur; illi vero ad disciplinam interioris ac perfectionem cordis, et anachoretarum vitam atque doctrinam potius pertinebunt.

CAPUT X. Quanto silentio et brevitate orationes apud Aegyptios colligantur.

Cum igitur praedictas solemnitates, quas illi synaxes vocant, celebraturi conveniunt, tantum a cunctis silentium praebetur, ut cum in unum tam

innumerosa fratrum multitudo conveniat, praeter illum qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur: ac praecipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non exscreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla vox, absque sacerdotis precem concludentis, auditur, nisi forte haec quae per excessum mentis claustra oris effugerit, quaeque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus fervore succenso, dum ea quae ignita mens in semetipsa non praevalet continere, per ineffabilem quemdam gemitum ex intimis pectoris sui conclavibus

evaporare conatur. Illum vero qui constitutus in tempore mentis cum clamore supplicat, aut aliquid horum quae praediximus, e faucibus suis emittit, aut praecipue oscitationibus praevenitur, dupliciter peccare pronuntiant: primo quod orationis suae reus sit, quod eam videlicet negligenter offerat Deo; secundo quod indisciplinato strepitu, alterius quoque, qui forsitan intentius orare potuit, intercipit sensum. Ideoque praecipiunt eam celeri fine concludi, ne forte immorantibus nobis in ea, redundantia quaedam sputi seu phlegmatis interrumpat nostrae orationis excessum. Et idcirco dum adhuc fervet,

velut e faucibus inimici velociter rapienda est. Qui proculdubio cum sit nobis semper infestus, tum maxime adsistit infestior, cum contra se offerre nos preces Domino velle perviderit, cogitationibus, seu diversis humoribus excitatis, abducere mentem nostram a supplicationis intentione festinans, et per hoc eam tepefacere a coepto fervore contendens. Quamobrem utilius censent breves quidem orationes, sed creberrimas fieri: illud quidem ut frequentius Dominum deprecantes jugiter eidem cohaerere possimus; hoc vero, ut insidiantis diaboli jacula, quae infligere nobis tunc praecipue, cum oramus, insistit, succincta brevitate vitemus.

decantant, continuata student pronuntiatione concludere: sed eos pro numero versuum duabus vel tribus intercisionibus cum orationum interjectione divisos distinctim, particulatimque consummant. Non enim multitudine versuum, sed mentis intelligentia delectantur; illud tota virtute sectantes: Psallam spiritu, psallam et mente

. Ideoque utilius habent decem versus cum rationabili assignatione cantari, quam totum psalmum cum confusione mentis effundi. Quae nonnumquam pronuntiantis festinatione generatur, dum residuorum psalmorum qui decantandi sunt, modum numerumque considerans, non distinctionem sensuum audientibus studet pandere, sed ad finem synaxeos properat pervenire. Denique si quispiam juniorum, vel pro fervore

est, coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interdicitur [ Forte interciditur] plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet, cunctos facit ad orationem consurgere, illud omnibus modis providens, ne quod sedentibus taedium generetur prolixitate psalmorum, qua [ Forte quo vel ne] is qui decantat, non modo per seipsum intelligentiae fructum amittat, sed etiam per illos incidat detrimentum, quos fastidium synaxeos nimietate sua fecit incurrere. Illud quoque apud eos omni observantia custoditur, ut in responsione Alleluia nullus dicatur psalmus, nisi is, qui in titulo suo Alleluia inscriptione praenotatur. Praedictum vero duodenarium psalmorum numerum ita dividunt, ut si duo fuerint fratres, senos psallant; si tres, quaternos;

si quatuor, ternos. Quo numero numquam minus in congregatione decantant; ac proinde quantalibet multitudo convenerit, numquam amplius psallunt in synaxi, quam quatuor fratres.

CAPUT XII. Cur uno psallente, caeteri in synaxi sedeant, vel quali post hoc studio per cellulas suas usque ad lucem vigilias extendant.

Hunc sane canonicum, quem praediximus, duodenarium psalmorum numerum tali corporis quiete relevant, ut has easdem congregationum solemnitates ex more celebrantes, absque eo, qui dicturus in medium psalmos surrexerit, cuncti sedilibus humillimis insidentes, ad vocem psallentis omni cordis intentione dependeant. Ita namque jejuniis et operatione totius diei, noctisque lassescunt, ut nisi hujuscemodi refectione adjuventur, ne hunc quidem numerum stantes implere praevaleant. Nullum etenim tempus ab operis exercitatione vacuum transire concedunt; quia non solum ea quae diei splendor admittit, omni instantia manibus exercere contendunt:

sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae valeant impedire, credentes se tanto sublimiorem spiritualium contemplationum puritatem mentis intuitu quaesituros, quanto diutius fuerint erga operis studium ac laboris intenti. Et idcirco mediocrem canonicarum orationum numerum judicant

divinitus moderatum; ut ardentioribus fide, spatium quo se virtutis eorum infatigabilis cursus extenderet, servaretur, et nihilominus fessis aegrisque corporibus minime gigneretur de nimietate fastidium. Ideoque cum fuerint orationum canonicarum functiones ex more finitae, unusquisque ad suam recurrens cellulam (quam aut solus, aut cum alio tantum inhabitare permittitur, quem scilicet societas operationis, vel discipulatus, et disciplinae imbutio copulavit, vel certe quem similitudo virtutum comparem fecit) idem rursus orationum officium velut peculiare sacrificium studiosius celebrant, nec ulterius quisquam eorum in requiem somni resolvitur; donec superveniente diei splendore, nocturno operi, ac meditationi operatio diurna succedat.

Tous les livres