De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 34)
sive idolorum servitus . Et iterum: Radix enim, inquit, omnium malorum est philargyria, ut numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem veramque suscipere , cum sibi vel de nobilitate natalium gloriatur, vel inflatur de saeculi (quam corpore, non mente deseruit) dignitate, vel pecuniis quas ad ruinam suam retentat, extollitur, per quae jam non monasterii jugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina. Quisquis enim superbiae morbo fuerit occupatus, non solum nullam subjectionis aut obedientiae regulam custodire dignatur, verum ne ipsam auribus quidem suis doctrinam perfectionis admittit: tantumque concrescit in corde ejus spiritalis verbi fastidium, ut cum forte talis fuerit
sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum, quam moris est, oculi defigantur. Pro suspiriis enim salutaribus, sputa de sicco gutture contrahuntur, exscreationes etiam sine ulla interpellatione phlegmatis provocantur, digiti ludunt, et in modum quiddam scribentis volitant atque depingunt: et ita huc atque illuc universa membra corporis commoventur, ut dum spiritalis agitatur collatio, totum se vel scatentibus vermibus, vel acutissimis sudibus, credat insidere, et quidquid simplex collatio ad aedificationem protulerit audientium, ob suam suggillationem aestimet esse prolatum. Totoque tempore quo spiritalis vitae examinatio ventilatur, suis suspicionibus occupatus, non quid exinde ad profectum suum capere debeat,
aucupatur, sed causas cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit; vel quid eis possit objicere, tacita intra se cordis volutatione conjectat; ut nihil ex his quae saluberrime sunt digesta, penitus apprehendere aut in aliquo valeat emendari. Et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat collatio spiritalis, verum etiam damnosa magis existat, efficiaturque ei causa majoris peccati. Dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, vehementiori cordis obstinatione obduratur, irae quoque stimulis acrius instigatur: deinde post haec, excelsa vox, sermo rigidus, amara et turbulenta responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquela, nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quemdam
in suo corde conceperit, fitque silentium ejus non compunctionis, nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit, haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia, an dira haec virulentaque taciturnitas. In illa namque sermo non opportunus, risus levis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio; in ista vero, ira plenum, virulentumque silentium, et quod ob hoc tantum concipitur, ut adversus fratrem rancor taciturnitate servatus protelari diutius possit, non ut ex eo virtus humilitatis ac patientiae praebeatur. Et cum ipse tumore possessus, facile cunctis tristitias inferat, atque ad satisfactionem laesi fratris semetipsum submittere dedignetur: etiam ab illo sibimet oblatam respuit
atque contemnit. Et non solum nulla fratris satisfactione compungitur neque mollitur, verum etiam
cur ab eo sit in humilitate praeventus, gravius indignatur. Fitque ei salutaris humilitas ac satisfactio, quae finem diabolicis tentationibus [ Lips. in marg. intentionibus] solet inferre, causa vehementioris incendii.
Audivi in hac dumtaxat regione (quod horret pudetque resolvere) quemdam juniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere, ac diabolica inflari superbia? summa contumacia respondisse: Numquid ob hoc memetipsum humiliavi pro tempore, ut semper subditus sim? Ad quod ejus tam effrenatum scelestumque responsum
ita est senior obstupefactus, omnisque ejus interceptus est sermo, veluti qui ab illo ipso antiquo Lucifero verba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam vocem adversus tantam proterviam de ore suo prorsus emittere, nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semetipsum volvens, quod de Salvatore nostro dicitur: Qui cum in forma Dei esset, humiliavit se factus obediens, non (ut ille ait, diabolico spiritu ac tumore possessus) pro tempore, sed usque ad mortem .
CAPUT XXIX. Indicia, quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur.
genere perstringamus, quaedam signa ejus in quantum possumus colligentes, ut his qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres ejus de exterioris hominis motibus exprimamus; necessarium puto paucis eadem replicari, ut compendiosius agnoscamus, quibus eam discernere ac deprehendere valeamus indiciis; quo nudatae atque in superficiem productae passionis hujus radices, et oculatim deprehensae atque perspectae, vel convelli facilius valeant, vel vitari. Tunc enim poterit pestifer morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius perniciosos aestus et impetus noxios, non sera observantia, cum jam dominantur, assumitur; sed cum praecedentes ejus (ut ita dixerim) lineas agnoscentes, provida eum sagacique discretione praecurrimus. De exterioris
namque, sicut praediximus, hominis motu, interioris status agnoscitur. His igitur indiciis carnalis
ista, quam praefati sumus, superbia declaratur; Inest primitus in loquela ejus clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus, irrationabilis in serietate tristitia, in responsione rancor, facilitas in sermone, verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia. Expers patientiae est, charitatis aliena, audax ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimis, ad obediendum difficilis, nisi in quo eam desiderium suum voluntasque praevenerit, ad recipiendam exhortationem implacabilis, ad resecandas voluntates suas infirma, ad succumbendum alienis durissima, semperque suas definitiones statuere contendens, ipsa vero nequaquam cedere alterius acquiescens: et ita fit, ut etiam incapax consilii salubris effecta, in omnibus suo potius
CAPUT XXX. Tepefactus quis per superbiam aliis quoque praeesse desiderat.
possidet [superbia subaud. ], devolutus, jam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac veluti qui fratrum consortio de perfectione retrahatur, ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum vitio et impedimento revocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe velut plures alios lucraturus construere monasterium, et quos docere atque instituere debeat, congregare festinat; ex discipulo nequam detestabilior magister effectus. Nam cum hujusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque corruerit, et nec verus monachus, nec saecularis effectus sit: quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conversatione promittit.
CAPUT XXXI. Quomodo superbiam vincere vel ad perfectionem pervenire possimus.
volumus ac placentia Deo consurgere, fundamenta ejus non secundum nostrae libidinis voluntatem, sed secundum districtionis Evangelicae disciplinam jacere festinemus: quae alia esse non possunt, quam timor Dei atque humilitas, quae de mansuetudine et cordis simplicitate descendit. Humilitas vero nullatenus poterit absque nuditate conquiri. Qua peregrinante, nec obedientiae bonum, nec patientiae robur, nec mansuetudinis tranquillitas, nec consummatio charitatis ullatenus poterit apprehendi; sine quibus cor nostrum habitaculum Spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante Domino per prophetam (Isaiae LXVI), Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? sive secundum exemplaria quae
Hebraicam exprimunt veritatem: ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem verba mea?
CAPUT XXXII. Quomodo depopulatrix omnium virtutum superbia per veram humilitatem possit exstingui.
Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a Domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam, ut devoratricem cunctarum virtutum, omnimodis festinet exstinguere: certus quod hac in suo pectore commorante, non solum omnigenis vitiis carere non possit, verum etiam, si quid virtutis habere videatur, hujus veneno depereat. Nullo enim modo poterit in anima nostra virtutum structura consurgere, nisi prius jacta fuerint verae humilitatis in corde nostro fundamenta,
quae firmissime collocata perfectionis et charitatis culmen valeant sustinere: ita scilicet, ut, quemadmodum diximus, primum fratribus nostris humilitatem
veram intimo cordis exhibeamus affectu, in nullo scilicet acquiescentes eos contristare, vel laedere; quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio vera, quae in exspoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit; in nobis fuerit Christi amore fundata; deinde obedientiae jugum et subjectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut, praeter abbatis mandatum, nulla penitus voluntas vivat in nobis. Quod non aliter observari poterit, nisi ab eo qui non solum se mortuum huic mundo, verum etiam insipientem judicaverit ac stultum, universa quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac divinitus promulgata.
In qua consistentibus qualitate, proculdubio status ille humilitatis vere tranquillus atque immobilis subsequetur; ut nosmetipsos inferiores omnibus judicantes, universa quae nobis fuerint irrogata,
tametsi injuriosa sint, vel tristia, vel damnosa, tamquam a superioribus nostris illata, patientissime toleremus. Quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, verum etiam parva judicabuntur ac nulla, si mente jugiter recolamus vel Domini nostri vel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto levioribus nos injuriis attentari, quanto longius a meritis eorum et conversatione distamus; pariter etiam cogitantes in brevi nos de hoc saeculo migraturos, eorumque nos celeri vitae hujus fine mox futuros esse consortes. Peremptoria namque est haec contemplatio, non solum superbiae, verum etiam generaliter omnium vitiorum. Deinde post haec hanc eamdem humilitatem erga Deum firmissime retentemus.
Quod a nobis ita complebitur, ut nihil nosmetipsos absque illius opitulatione vel gratia, quod ad virtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus; sed et hoc ipsum quod intelligere meruimus, ejus esse muneris, in veritate credamus.