De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 33)
CAPUT XIX. Quod haec fides ab antiquis Patribus sit tradita de gratia Dei.
Haec est proprie erga Deum humilitas, haec est antiquissimorum Patrum sincera fides, quae penes successores eorum intemerata nunc usque perdurat. Cui fidei virtutes apostolicae, quae saepenumero
per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos, indubitatum testimonium reddunt. Qui simplicem piscatorum fidem in corde simplici retinentes, non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento vitae sincerae, actuque purissimo, correctione quoque vitiorum, et (ut verius dixerim) in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt: sine qua nec pietas in Deum, nec purgatio vitiorum, nec emendatio morum, nec virtutum consummatio poterit apprehendi.
CAPUT XX. De eo qui propter blasphemiam immundissimo spiritui traditus est.
Novi quemdam de fratrum numero, quem utinam minime scissem, siquidem post haec ordinis mei gradu se passus est praegravari; qui probatissimo cuidam senum vitio carnis semetipsum gravissimo confessus est impugnari; nam contra usum naturae desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam intolerabili aestu libidinis urebatur: tum illum ut spiritalem verumque medicum, interiorem causam morbi hujus et originem protinus pervidisse. Qui graviter suspirans: Nequaquam, ait, tam nequam spiritui tradi te Dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eum. Quo ille comperto, confestim procidit ad pedes ejus in terram, summaque admiratione perculsus, tamquam a Deo cernens arcana sui pectoris patefacta, confessus est in Dei se
Filium cogitatione impia blasphemasse. Unde perspicuum est eum qui superbiae spiritu possidetur, vel qui in Deum blasphemus existit, tamquam qui irroget illi injuriam a quo puritatis speranda sunt dona, perfectionis integritate privari, et sanctificationem castimoniae non mereri.
CAPUT XXI. Exemplum Joas regis Judae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.
Legimus tale aliquid Paralipomenon libro: Joas enim rex Juda septem annorum ab Joiada pontifice ascitus in regnum, atque in omnibus, quoad vixit memoratus pontifex, testimonio Scripturae laudatus est. De quo post obitum Joiadae audi quid Scriptura commemorat, et quemadmodum elatus superbia
ignominiosae fuerit traditus passioni: Postquam autem abiit Joiada, ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem. Qui delinitus obsequiis eorum acquievit, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptibilibus, et facta est ira magna contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum . Et post pauca: Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae, venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi Damascum. Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum. In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt
eum in languoribus magnis . Vides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia? Qui enim elatus arrogantia ut Deum se passus est adorari, traditur, secundum Apostolum, in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conveniunt
. Et quia, dicente Scriptura, immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum , iste qui tumida cordis elatione inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semetipsum esse vel immunditia carnis et conscientia impurae passionis immundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret immunditiam cordis ejus occultam, quam superbiae malo contraxerat,
ac manifesta pollutione corporis sui probaretur impurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat immundum.
CAPUT XXII. Omnem animam superbam subdi spiritualibus nequitiis illudendam.
Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est, nequitiis spiritualibus tradi, eamque passionibus carnis involvi, ut saltem vitiis humiliata terrenis, immundam se carnaliter pollutamque cognoscat, quae tepore mentis erecta immundam se in conspectu Dei per elationem cordis effectam intelligere ante non potuit: quo vel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat, et ignominia carnalium passionum dejectus atque confusus, ad spiritalem fervorem deinceps semetipsum ardentius conferre festinet.
CAPUT XXIII. Quod perfectio attingi, nisi humilitatis virtute, non possit.
perfectionis finem ac puritatis attingere, nisi per humilitatem veram, quam primitus fratribus reddens, Deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione ejus atque auxilio, per singula sibi momenta delato, perfectionem quam cupit et ad quam magnopere currit se penitus obtinere non posse.
CAPUT XXIV. Quos spiritalis superbia pulset, quosve carnalis.
Hucusque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praevaluit, donante Deo, dixisse sufficiat. Quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis apprehendere puritatem, ut ad hos praeliorum gradus valeant pervenire; nec praecedentium vitiorum,
quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio. Sed illos
solummodo pulsare solet, qui, devictis superioribus vitiis, jam propemodum sum in virtutum culmine collocati. Quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quivit, spiritali ruina dejicere ac supplantare conatur, per hanc illos universis veterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. Caeterum nos qui adhuc terrenis sumus passionibus involuti, nequaquam hoc modo tentare dignatur, sed crassiore, et, ut ita dixerim, carnali elatione supplantat. Et idcirco de hac, qua maxime nos, seu nostrae mensurae homines, ac praecipue juniorum vel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere.
cum tepido ac male arrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari
eum tumore ad veram Christi humilitatem descendere non permittens, primum inobedientem eum reddit
et asperum; deinde mitem atque affabilem esse non patitur; aequalem quoque fratribus fieri communemque
non sinit; nec secundum Dei ac Salvatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique
concedit: et cum renuntiatio nihil aliud sit, nisi mortificationis et crucis indicium, nec valeat aliis inchoari vel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus hujus mundi spiritaliter noverit interemptum, verum etiam corporaliter quotidie credat esse moriturum; e contrario facit eum vitam sperare longaevam, infirmitates proponit ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem. Si nudus effectus, alienis et non propriis facultatibus coeperit sustentari, persuadet etiam multo esse melius victum indumentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari, secundum illud scilicet (quod quemadmodum dictum sit, tali hebetudine ac tepore cordis obtusi, ne intelligere quidem aliquando potuerunt): Beatius est magis dare quam accipere .
CAPUT XXVI. Quod male fundatus ad deteriorem statum quotidie prolabatur.
Tali igitur diffidentia mentis obsessi, et a scintilla fidei (qua visi fuerant in primordiis suae conversionis accensi) diabolica infidelitate revocati, incipiunt pecunias, quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire, et eas, velut qui semel profligatas ulterius reparare non possint, avaritia vehementiore conservant: seu, quod est deterius, ea quae prius abjecerant, resumentes; vel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae nec ante quidem possederant congregantes, nihil amplius egressi e saeculo quam nomen acquisisse
Super haec igitur initia male vitioseque fundata, necesse est ut universa deinceps vitiorum structura consurgat, nec quidquam superponi pessimis valeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat.
CAPUT XXVII. Expositio vitiorum, quae per morbum superbiae generantur.
Talibus siquidem mens passionibus obdurata, atque a detestabili tepore incipiens, necesse est ut in deterius quotidie proficiat, et reliquam quoque vitam suam deformiore fine concludat: dumque cupiditatibus pristinis oblectatur, ac secundum Apostolum, sacrilega philargyria vincitur, ita eodem pronuntiante de illa: quae est simulacrorum,