De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 7)
perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta consurgerent.
CAPUT III. Quo examine probetur, qui in coenobio suscipiendus est.
non ante prorsus admittitur, quam diebus decem, vel eo amplius pro foribus excubans, indicium perseverantiae, ac desiderii sui, pariterque humilitatis ac patientiae demonstraverit. Cumque omnium praetereuntium fratrum genibus provolutus, et ab universis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis, sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare; injuriis quoque et exprobrationibus multis affectus, experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus sit in tentationibus, opprobriorum tolerantia declaraverit; atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus: diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei vel unius nummi contagio.
Sciunt enim eum sub monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed ne humilitatis quidem, aut obedientiae apprehensurum esse virtutem, nec illa coenobii paupertate ac districtione contentum fore, si in conscientia ejus pecuniae quantulumcumque latitaverit: sed ubi primum exorta fuerit qualibet occasione commotio, fiducia stipis illius animatum, continuo de monasterio, velut funda rotante, fugiturum.
CAPUT IV. Cur facultates ejus, qui collegio monachorum ascribitur, nolint monasterii usibus applicari.
suscipere ab eo pecunias acquiescunt. Primum, ne confidentia hujus oblationis inflatus, nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur; tum, ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea quae in principio renuntiationis suae spiritali fervore succensus intulerat, tepefactus postea non sine injuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur. Quod omnimodis observari debere, multis sunt experimentis frequenter edocti. Nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti, eorum
quae intulerant, quaeque in Dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere tentaverunt.
CAPUT V. Cur hi, qui renuntiant, suscepti in monasteriis propria vestimenta deponant, et ab abbate aliis induantur.
Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem, quo opertus est, indumentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis, ac per manus abbatis induatur
monasterii vestimentis, ut per hoc se non solum universis rebus suis antiquis noverit spoliatum, verum etiam omni fastu deposito mundiali, ad Christi paupertatem et inopiam descendisse, jamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis, nec de infidelitate pristina reservatis; sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum, atque inde se deinceps vestiendum alendumque cognoscens, et nihil habere; et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum Evangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus, id est, corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus, et quorum se fratrem non erubuit nuncupare (Matthaei, VI): quin potius glorietur domesticis ejus factum se esse consortem.
CAPUT VI. Qua de causa vestimenta Renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore serventur.
Illa vero quae deposuit vestimenta, oeconomo consignata, tamdiu reservantur, donec profectus, et conversationis ejus, ac tolerantiae virtutem diversis tentationibus ac probationibus evidenter agnoscant. Et si quidem posse eum inibi perdurare tempore procedente perspexerint, et in eodem, quo coepit, fervore persistere, indigentibus eadem largiuntur: Sin vero quoddam ex eo murmurationis vitium, vel parvae cujuslibet inobedientiae culpam processisse deprehenderint, exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat, vestimentis, et antiquis
revestitum, quae fuerant sequestrata, depellunt. Nullum etenim fas est cum illis quae accepit, abscedere, nec quemquam patiuntur illis adhuc indui, quem semel ab institutionis suae regula tepuisse perviderint. Unde etiam copia nulli penitus palam discedendi conceditur, nisi aut in morem servi fugacis captans densissimas tenebras nocte diffugiat;
aut certe hoc ordine et professione judicatus indignus, cum confusione et nota coram cunctis fratribus deposita veste monasterii, expellatur.
CAPUT VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim congregationi fratrum commisceri; sed xenodochio ante tradantur.
Cum igitur quis susceptus, et hac perseverantia, quam diximus, comprobatus, ac depositis propriis vestimentis, habitu monasteriali fuerit accinctus; non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsim haud longe a vestibulo monasterii commanens, habet curam peregrinorum et advenientium deputatam, eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis impendit.
Cumque ibidem integro anno deserviens absque ulla querela suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, imbutus per hoc prima institutione humilitatis, ac patientiae, atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum; alii traditur seniori, qui decem junioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter, et gubernat: secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moysen.
CAPUT VIII. Quibus primum institutis juniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.
Cujus haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam junior introductus ascendere consequenter etiam culmina perfectionis summa praevaleat, ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; quem
studiose in his ac diligenter exercens, haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo ejus esse contraria. Multis siquidem experimentis edocti tradunt, monachum, et maxime juniores, ne voluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per obedientiam
suas didicerint voluntates. Ideoque pronuntiant nullatenus praevalere, vel iram, vel tristitiam, vel spiritum fornicationis exstinguere, sed nec humilitatem cordis veram, nec cum fratribus unitatem perpetuam, nec firmam diuturnamque posse retinere concordiam, sed nec in coenobio quidem diutius permanere, eum qui prius voluntates suas non didicerit superare.
CAPUT IX. Quare junioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant.
His igitur institutis, eos quos initiant, velut elementis quibusdam ac syllabis imbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria, an vera sint humilitate fundati. Ad quod ut facile valeant pervenire,
consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint, eas suo patefacere seniori: nec super earum judicio quidquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse, vel bonum, quod discusserit ac pronuntiaverit senioris examen. Ita fit ut in nullo circumvenire
juvenem callidus inimicus velut inexpertum ignarumque praevaleat, nec ulla fraude decipere, quem praevidet non sua, sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas velut ignita jacula, quaecumque in cor ejus injecerit, ut seniorem celet, non posse suaderi. Aliter quippe subtilissimus diabolus illudere vel dejicere juniorem non poterit, nisi cum eum, seu per arrogantiam, sive per verecundiam, ad cogitationum suarum velamen illexerit. Generale namque et evidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant si eam seniori confundamur aperire.
CAPUT X. Quanta juniorum obedientia, etiam in his quae naturali necessitati subjecta sunt.
custoditur, ut juniores absque praepositi sui scientia vel permissu, non solum non audeant cella progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant. Sicque universa complere quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si a Deo sint coelitus edita, sine ulla discussione festinant; ut nonnumquam etiam impossibilia
sibimet imperata ea fide ac devotione suscipiant, ut tota virtute ac sine ulla cordis haesitatione perficere ea aut consummare nitantur, et ne impossibilitatem quidem praecepti pro senioris sui reverentia metiantur. De quorum obedientia speciatim nunc dicere praetermitto; exemplis enim eam ipsis paulo post tradere suo loco disponimus, si Dominus nobis orationibus vestris dederit commeatum. Nunc instituta caetera prosequamur, praetermittentes illa contexere, quae in hac regione, vel tradi monasteriis, vel ab ipsis nequeunt custodiri, sicut in praefatiuncula nostra facturos nos esse promisimus: quod scilicet nec laneis indumentis utantur, sed lineis tantum, et ne ipsis quidem duplicibus; quibus vicaria praepositus unusquisque suae decaniae subministrat,
similiter praetermittens, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam lapsanium vocant, aqua diluta ad refectionem fratribus apponatur, aliaque complura his similia, quae in hac provincia nec aerum temperies, nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo prosequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit impedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.
CAPUT XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium, nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi.