De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 6)
Is vero qui in Tertia, Sexta, vel Nona, priusquam psalmus coeptus finiatur, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire non audet, nec semetipsum
admiscere psallentibus: sed congregationis missam, stans pro foribus, praestolatur, donec
egredientibus cunctis, submissa in terram poenitentia, negligentiae suae vel tarditatis impetret veniam,
sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare; sed ne in ea quidem, quae post tres horas erit secutura solemnitas, admittendum, nisi pro negligentia praesenti confestim vera humilitate subnixius satisfacere festinaverit. In nocturnis vero conventiculis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita dumtaxat, ut antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semetipsum congregationi inserere atque admiscere festinet; eidem proculdubio increpationi ac poenitentiae, quam praediximus, subjiciendus, si ultra
CAPUT VIII. Vigiliae, quae a vespera illucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant, vel quo ordine celebrentur.
Sane vigilias quae singulis hebdomadibus a vespera illucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria
moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua
nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie brevis hujus temporis pro totius
noctis refectione contenti. Quod nos quoque omni observatione custodire convenit, ut scilicet contenti somno qui nobis post vigiliarum Missam usque ad lucis indulgetur adventum, id est, usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis; ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem vigiliarum lassitudine et inanitate compulsi, non tam requiem corpori subtraxisse, quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse videamur. Nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit servare vigilantiam. Quae impedietur ex hoc potius, quam juvabitur; nisi post vigiliarum Missam
somni quantulumcumque gustaverit. Et idcirco saltem unius horae sopor, quemadmodum diximus, ante lucis adventum si fuerit impartitus, lucrabimur omnes vigiliarum horas, quas tota nocte in oratione consumpsimus, impartientes naturae quod suum est, nec habentes necessitatem resumendi per diem quod nocti subtraximus. Totum enim carni huic proculdubio reddet, quisquis ei non rationabiliter partem subtrahere, sed totum tentaverit denegare, et, ut
verius dixerim, non superflua, sed necessaria voluerit amputare. Propter quod majore fenore necesse est vigilias compensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque irrationabili nimietate protractae. Ideoque eas tripartitis distinguunt officiis, ut labor hac diversitate divisus delectatione quadam defectionem corporis relevet. Nam cum stantes antiphonas tres concinuerunt, humi post haec vel sedilibus humillimis insidentes, tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus vicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residentibus ternas adjiciunt lectiones. Itaque fit ut corporeum minuentes laborem, Vigilias suas majore intentione mentis exerceant.
CAPUT IX. Quare illucescente die sabbati Vigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem, absolutio jejunii in die sabbati praesumatur.
Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per universum Orientem idcirco statutum est illucescente sabbato debere celebrari, quod Domino et Salvatore nostro sexta sabbati crucifixo, discipuli adhuc recenti ejus
passione perculsi, pervigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum oculis suis indulgentes. Quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata vigiliarum solemnitas usque in hodiernum diem per universum Orientem similiter observatur. Ideoque et absolutio jejunii post vigiliarum laborem, totidem apostolicis viris in die sabbati statuta, non immerito praesumitur per universas Orientis Ecclesias, secundum illam quoque Ecclesiastae sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ab hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id
est, hebdomadi pariter et ogdoadi eamdem partem solemnitatis impartire praecipimur, ita dicentis: Da partem his septem, et quidem his octo . Non enim ad communionem festivitatis Judaicae absolutio ista jejunii reputanda est, his praesertim qui ab omni Judaica superstitione alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere; quod per totas anni septimanas jugiter quinis diebus jejunans, nisi duobus saltem interpositis refocillatum fuerit, facile lassescit, ac deficit.
nonnulli in quibusdam Occidentalibus civitatibus ignorantes, et maxime in Urbe, idcirco putant absolutionem sabbati [ Al. jejunii] minime debere praesumi, quod apostolum Petrum eodem die contra
Simonem conflictaturum asserant jejunasse . Ex quo magis apparet hoc eum non consuetudine canonica fecisse, sed praesentis potius necessitate conflictus. Siquidem et ibi pro hac eadem re non generale, sed speciale videtur Petrus discipulis suis jejunium indixisse; quod utique non fecisset si scisset illud canonica consuetudine solere servari: idem proculdubio etiam dominico die paratus indicere, si certaminis ipsius in eum compegisset occasio, nec tamen ex hoc statim canonica fuisset jejunii regula promulganda: quod non generalis observatio statuerat, sed ut semel fieret, ratio necessitatis extorserat.
CAPUT XI. In quo dominicae diei solemnitas ab aliorum dierum consuetudine diversa teneatur.
Verum ne hoc quidem ignorandum, die dominico unam tantummodo Missam ante prandium celebrari: in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae vel communionis dominicae reverentia solemnius aliquid ac propensius impendentes, in ipsa Tertiam, Sextamque pariter consummatam reputant. Itaque fit ut de orationum
obsequiis nihil imminuatur, adjectione scilicet lectionum: et nihilominus differentia quaedam, vel remissio videatur fratribus indulgeri pro reverentia dominicae resurrectionis prae caetero tempore quae et totius septimanae videatur observantiam relaxare, et pro hac ipsa, quae intermiscetur, quadam differentia eumdem diem velut festivum provocet rursum solemnius exspectari, minusque faciat hebdomadis venturae jejunia hujus exspectatione sentiri. Semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur, et sine fastidio labor impenditur: si interjecta ei vicissitudo quaedam, vel operis immutatio qualiscumque succedat.
CAPUT XII. Quibus diebus, cum coena fratribus exhibetur, accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet.
Denique etiam in ipsis diebus, id est, sabbato vel dominica, seu feriatis temporibus, quibus pariter prandium, et coena solet fratribus exhiberi, psalmus ad vesperam non dicitur: id est, nec cum accedunt ad coenam, nec cum ab ea consurgunt, ut solet fieri in solemnibus prandiis, vel canonica jejuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii
psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad coenam, eamque rursum consurgentes ab ipsa, sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos
ista refectio, nec omnes ad eam convenire cogantur, nisi aut peregrini qui supervenerint fratres, aut hi quos infirmitas corporis, aut propria invitat voluntas.
De canonico modo psalmorum, atque orationum qui debeat in diurnis conventiculis per monasteria custodiri, ad institutionem ejus, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine provocante transimus: conditiones in primis, quibus hi, qui ad Dominum converti cupiunt, recipiantur in coenobiis, brevi, quantum possumus, studentes sermone complecti; quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennensiotarum regulis admiscens, quorum in Thebaide
est coenobium, quanto numero populosius cunctis, tanto conversationis rigore districtius. Siquidem in eo plusquam quinque millia fratrum
sub uno abbate reguntur, tantaque fit obedientia hic tam prolixus Monachorum numerus omni aevo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni vel obedire pro modico tempore, vel praeesse.
CAPUT II. Quod ad ultimam usque senectutem apud eos in coenobiis perseverent.
subjectio quemadmodum tam diuturna perduret, quave institutione formetur, per quam usque ad incurvam senectam in coenobio perseverent, opinor
nos ante omnia debere perstringere. Tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum ne anno quidem integro tenuisse meminimus, ut cum renuntiationis eorum primordia viderimus, consequens fuisse intelligamus, ut in tam sublimia