De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 9)
Mesopotamiam, Palaestinam, et Cappadociam, ac totum Orientem, singulis hebdomadibus vicissim
fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut, secundum coenobii multitudinem, ministrorum quoque numerus deputetur. Quae explere tanta devotione et humilitate deproperant, quanta nullus servorum dirissimo domino, ac praepotenti exhibet suum famulatum; ita ut ne istis quidem solis contenti obsequiis quae canonico jure solvuntur, etiam nocte surgentes, illos quos specialiter haec manet cura, studio suo relevent, et ea quae ab ipsis perficienda sunt, furtim praevenientes implere contendant. Has autem septimanas unusquisque suscipiens, usque ad coenam Dominici diei ministraturus observat. Qua perfecta ministerium totius hebdomadis ita concluditur, ut hi, quibus succedendum est, convenientibus in unum fratribus ad concinendos psalmos,
quos quieturi ex more decantant, omnibus in ordine pedes lavent, hanc scilicet ab eis pro labore totius septimanae benedictionis mercedem fideliter expetentes, ut eos explentes, mandatum Christi emissa generaliter ab omnibus fratribus oratio prosequatur, quae vel pro ignorationibus intercedat, vel pro admissis humana fragilitate peccatis, et commendet Deo velut sacrificium pingue consummata eorum devotionis obsequia. Et ita secunda sabbati post matutinos hymnos, aliis rursum succedentibus, utensilia in quibus ministraverant ac vasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne
quid ex eis imminuatur vel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque vasis tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam Domino reddituros, si forte aliquid ex eis negligentia eorum fuerit imminutum. Cujus disciplinae qui modus sit, vel quanta fide et cautione servetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere. Sicut enim studemus satisfacere vestro fervori, quo plenam universorum cognitionem desiderantes, etiam ea quae optime nostis hoc libello vobis cupitis iterari; ita veremur mensuram brevitatis excedere.
oeconomus tria lenticulae grana vidisset jacere in terra, quae hebdomadario, festinanti dum ea praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebantur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit; a quo velut interversor neglectorque sacri peculii judicatus, ab oratione suspensus est. Cujus negligentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica poenitentia diluisset. Non solum enim seipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt Domino consecrata: propter quod si quid fuerit in monasterio semel illatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reverentia debere tractari.
Tantaque fide universa procurant atque dispensant, ut etiam ea quae despectui habentur, parvaque reputantur ac vilia, si vel loco moverint, vel competentius collocaverint, sigillonem aqua impleverint, si ex eo cuiquam obtulerint ad bibendum, si tenuem festucam de oratorio cellave submoverint, mercedem se consecuturos a Domino tota credulitate confidant.
Novimus fratres, in quorum septimana, cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut cruda comestione, quae dicitur xerophagia, contenti essent, abbatis fuisset
auctoritate praeceptum, essetque hoc universis placitum, nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos velut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine vicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem paravissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inveniri (nec enim, ut apud nos, ulla reperiuntur fruteta silvestria) per extenta
avia discurrentes, et eremum, quae versus mare Mortuum tenditur, obeuntes, festucas tenues ac spinulas, quas ventus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes, cunctam solemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent: ita ut de solita praebitione nihil paterentur imminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset vel lignorum excusare penuria, vel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia.
CAPUT XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super quotidianis fratrum statutus obsequiis.
Haec dicta sint secundum typum, ut praefati sumus, totius Orientis: quem etiam in partibus nostris
necessario dicimus debere servari. Caeterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est hebdomadarum mutua vicissitudo, ne sub occasione hujus officii omnes ab operis canone impediantur: sed uni probatissimo fratrum cellarii, vel coquinae, cura committitur, qui perpetuo donec vires ejus, vel aetas admittit, jugiter opus istud exerceat. Non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum, vel coctionis, impenditur, quippe qui maxime xerophagiis, vel
homophagiis, utuntur, et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, lapsania, sal frictum, olivae, pisciculi minuti saliti, quos illi maenidia vocant, summa voluptas est.
CAPUT XXIII. De obedientia abbatis Joannis, per quam usque ad prophetiae provectus est gratiam.
Et quoniam hic liber de institutione est ejus qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem veram, et obedientiam perfectam, caeterarum quoque virtutum culmina possit ascendere; necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere virtutem, exempli gratia, sicut promisimus, explicare; de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari,
non solum incitamentum ex his vitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat. Quamobrem duos, vel tres, pro libelli hujus compendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponemus. Primum abbatem Joannem, qui commoratus est juxta Lycon, quod est oppidum Thebaidis: quippe propter obedientiae virtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus, sic universo claruit orbi, ut etiam regibus mundi hujus merito suo redderetur illustris. Nam cum in extremis, ut diximus, Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium bella tyrannorum procedere, quam oraculis illius animaretur, atque responsis. Quibus confidens velut coelitus sibi delatis, tropaea de bellis desperatis atque hostibus
CAPUT XXIV. De ligno arido quod idem abbas Joannes ad arbitrium senioris sui quasi ad adolendum (id est, crescendum) rigare non destitit.
Hic itaque beatus Joannes ab adolescentia sua usque ad perfectam ac virilem aetatem seniori suo deserviens, donec ille in hujus vitae conversatione duravit, tanta humilitate inhaesit ejus obsequiis, ut ipsi
quoque seni stuporem summum obedientia ejus incuteret. Cujus hanc virtutem utrum de vera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet, an affectatitia esset, et quodammodo coactitia, atque ad imperantis faciem praeberetur, volens manifestius explorare, quamplura ei etiam superflua, minusque necessaria, vel impossibilia, frequentius injungebat. Ex quibus tria ponam, per quae manifestari possit volentibus scire, vel mentis ejus, vel subjectionis integritas. Sumpsit namque de lignario suo senex virgultum, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum: dumque coctionis retardat occasio, non modo aridum, sed prope putre jacebat temporis vetustate. Cumque hoc coram ipso fixisset in terram, praecepit advecta aqua quotidie bis rigari, ut scilicet
diurnis humoribus radicatum, atque in antiquam arborem reviviscens, diffusis ramis amoenitatem oculis atque umbraculum in aestu ferventi subter residentibus exhiberet. Quod praeceptum veneratione solita sine ulla impossibilitatis consideratione suscipiens adolescens, ita quotidianis diebus explevit, ut aquam per duo ferme millia indesinenter apportans, nullatenus lignum rigare cessaret, atque per totum anni spatium non infirmitas corporis, non festivitas solemnitatis, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab hujus observatione praecepti potuerit impedire. Cumque ejus hanc sedulitatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret, et videret eum simplici
cordis affectu mandatum suum velut divinitus emissum sine ulla permutatione vultus, vel rationis discussione servare, sinceram humilitatis ejus obedientiam comprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio devotionis impenderat, ad virgultum aridum accedens, o, inquit, Joannes, misitne radices haec arbor, an non? Cumque ille se nescire dixisset, Senex velut inquirens rei veritatem, et tamquam tentans
utrum jam suis radicibus niteretur, evulsit coram ipso levi commotione virgultum, sicque projiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret.
CAPUT XXV. De projecto ab abbate Joanne vase unico olei ad senioris imperium.
Itaque cum hujusmodi exercitiis eruditus quotidie juvenis in hac parendi virtute succresceret, et humilitatis ejus enitesceret gratia, atque obedientiae suae suavis odor per monasteria universa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu venientes ad senem, cum subjectionem ejus quam audierant, mirarentur, vocans eum repente senex, Ascende, ait, et sumens lenticulam olei, quae sola in eremo suis, vel advenientium usibus liquorem
pinguedinis tenuissimum ministrabat, deorsum projice per fenestram. Quam ille, cum ad superiora concitus pervolasset, per fenestram projiciens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans, vel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, eremi squallentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia suppeditaret, nihilominus perdita species inveniri repararique non posset.
CAPUT XXVI. Quemadmodum abbas Joannes suo obedierit seniori, cum niteretur volvere praegrande saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moveri.
hujus exemplo, vocans eum senior, Curre, inquit, Joannes, saxum illud huc advolve quantocius. Qui confestim saxum immane quod turbae multae hominum vel movere non possent, applicita nunc cervice, nunc toto pectore, tanto nisu atque conatu provolvere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet vestimentum: sed etiam saxum ipsum suis cervicibus humectaret; in hoc quoque parum metiens impossibilitatem praecepti, vel facti pro reverentia senioris, et obsequii simplicitate sincera, qua credebat senem tota fide nihil posse incassum ac sine ratione praecipere.
CAPUT XXVII. De humilitate et obedientia abbatis Mucii, quam in projiciendo in fluvium parvulo filio ex praecepto senioris non haesitavit implere.
Hucusque abbatis Joannis pauca dixisse de multis sufficiat; nunc abbatis Mucii factum memoria dignum comprehendam. Hic namque abrenuntiare desiderans huic mundo, tamdiu pro foribus monasterii excubans perduravit, donec immobili perseverantia sua contra omnem consuetudinem coenobiorum cum filio suo parvulo, qui octo circiter erat annorum, ut susciperetur eliceret. Cumque tandem recepti fuissent, confestim non solum diversis praepositis traditi, verum etiam cellae habitatione sejuncti sunt, ne scilicet jugi visione parvuli, reminisceretur pater ex omni sua, quam renuntians abjecerat,
facultate atque affectione carnali, saltem sibi filium superesse: et quemadmodum se jam divitem non esse sciebat, ita etiam patrem se esse nesciret. Quod ut plenius probaretur, utrum videlicet plus faceret affectione sanguinis, ac suorum viscerum charitate, an obedientia et mortificatione Christi, quam renuntians quisque pro ejus debet amore praeferre, de industria negligebatur parvulus, pannis potius quam vestimentis indutus, sordibus quoque ita obsitus ac foedatus, ut offendere potius quam delectare paternos oculos posset, quoties ab eo fuisset aspectus: sed etiam colaphis atque alapis expositus diversorum, quas plerumque sub obtutibus suis innocenti parvulo etiam gratis cernebat infligi: ita ut numquam genas ejus, nisi lacrymarum sordentibus