De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 10)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

vestigiis videret infectas. Cumque taliter infans sub oculis ejus per dies singulos ageretur, pro amore nihilominus Christi et obedientiae virtute, rigida semper atque immobilia patris viscera permanserunt. Non enim jam reputabat suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo: nec curabat de praesentibus ejus injuriis, sed potius exsultabat, quod eas nequaquam infructuose cernebat tolerari: parum cogitans de lacrymis ejus, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. Quam districtionem mentis illius atque immobilem rigorem pervidens

coenobii senior, ad comprobandam penitus animi ejus constantiam, cum plorare quadam die vidisset infantem, simulans se adversus eum commotum, praecepit patri, ut tollens eum jactaret in flumen. Tunc ille velut a Domino sibi hoc praeceptum esset, confestim celeri cursu rapiens filium, ulnis propriis usque ad oram fluminis advexit jactaturus. Quod profecto fervore fidei et obedientiae ejus fuisset opere consummatum; nisi procurati fuissent de industria fratres, qui sollicite ripam fluminis obsiderent, projectumque jam et quodammodo de fluminis alveo parvulum rapuissent; et consummationem praecepti, obsequio patris ac devotione completam ab effectu operis, atque ab ipso fine revocassent.

CAPUT XXVIII. Quemadmodum revelatum sit abbati, de patre Mucio, opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem pater Mucius in monasterii administrationem successerit.

Cujus fides atque devotio in tantum Deo fuit accepta, ut divino statim testimonio comprobata sit. Revelatum namque est continuo seniori, hac eum obedientia Abrahae patriarchae opus implesse. Cumque brevi tempore transacto idem abbas coenobii de mundi hujus commoratione migraret ad Dominum, hunc

praeponens cunctis fratribus, successorem sibi atque abbatem monasterio dereliquit.

CAPUT XXIX. De obedientia fratris qui, decem sportas circumferens, publice distraxit ad abbatis imperium.

Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi hujus ordinem summae familiae. Nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus. Qui relictis parentibus cum ad monasterium pervolasset, ad comprobandam mentis humilitatem, vel fidei ejus ardorem, confestim ei a seniori praeceptum est ut decem sportas quas necesse non erat publice venditari, cervicibus suis onerans, distrahendas per plateas circumferret: adjecta conditione, qua diutius in

hoc officio retineretur, ut si forte eas unus pariter coemere voluisset, non cederet, sed singillatim eas quaerentibus venundaret. Quod ille tota devotione complevit, et omni confusionis verecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata, sportas humeris suis imponens, pretio statuto distraxit, ac pecuniam ad monasterium reportavit: nequaquam perterritus

tam vilis et insueti officii novitate, nec considerans indignitatem rei, nataliumque splendorem, ac venditionis injuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est vera nobilitas, per obedientiae gratiam desiderat obtinere.

CAPUT XXX. De abbatis Pynuphii humilitate, qui, relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo velut incipiens susciperetur, desiderio subjectionis expetiit.

Coarctat nos libelli modus ad finem tendere, sed obedientiae bonum, quae inter caeteras virtutes primatum tenet, non patitur nos eorum gesta qui per hanc claruerunt penitus silentio praeterire. Propter quod utrumque congrue temperantes, id est, tam

brevitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus servientes, unum adhuc ponemus humilitatis exemplum, quod non ab incipiente, sed a perfecto atque abbate completum, non solum juniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatis virtutem lectione sua poterit incitare. Vidimus itaque abbatem Pynuphium, qui, cum esset immanis coenobii

presbyter, quod est in Aegypto, non longe a Panephysi civitate, et pro ipsa reverentia, vel vitae suae, vel aetatis, vel sacerdotii, cunctis honorabilis ac venerandus existeret, videns se pro hoc ipso humilitatem illam quam secundum suae mentis ardorem concupierat, exercere non posse, nec habere quo virtutem desideratae subjectionis extenderet, clam fugiens de coenobio, secessit solus in Thebaidos ultimas partes: ibique deposito habitu monachorum, assumpta saeculari veste, coenobium Tabennensiotarum expetiit, quod sciebat cunctis esse districtius, et in quo se, vel pro longitudine regionis credidit ignorandum, vel pro magnitudine monasterii ac multitudine fratrum facile posse celari. Ubi diutissime pro foribus perseverans, cunctorum fratrum genibus provolutus,

ut susciperetur summis precibus ambivit. Cumque multo despectu tandem fuisset admissus, quod scilicet decrepitus senex, et qui omnem suam in saeculo vitam pervixisset, aetate ultima ingredi coenobium postularet, quo tempore jam ne deservire quidem suis voluptatibus praevaleret; ac ne hoc quidem ipsum causa religionis expetere eum assererent, sed famis et inopiae necessitate constrictum; ut seni nullique operi penitus apto, horti cura diligentiaque mandatur. Quam sub alio fratre juniore, qui eum sibi creditum retinebat, exercens, sic eidem subdebatur, tantaque obedientia desideratam humilitatis excolebat virtutem, ut non solum ea quae ad horti curam diligentiamque pertinebant, verum etiam universa officia quae cunctis erant aspera, vel indigna, atque

ab omnibus ducebantur horrori, tota quotidie sedulitate compleret. Complura etiam, nocte consurgens, ita furtim, nullo teste vel conscio, tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. Cumque ibidem triennio delitescens, dispersis per universam Aegyptum ubique fratribus, quaereretur, a quodam tandem visus qui de Aegypti partibus commearat, vix potuit pro humilitate habitus sui ac vilitate officii quod gerebat, agnosci. Nam

sarculo deorsum incurvus, laxabat oleribus terram, deinde stercus humeris suis advectans, eorum radicibus ingerebat. Cumque haec intuens frater, super agnitione ejus diutissima fuisset haesitatione detentus, propius tandem accedens, et non solum vultum, sed etiam sonum vocis diligenter explorans, ad pedes ejus cominus procidisset, primo quidem super hoc stuporem summum videntibus cunctis incussit, cur videlicet istud faceret ei qui apud ipsos velut novitius, ac de saeculo nuper egressus, habebatur extremus; post vero miraculo sunt majore perculsi, cum ejus nomen, quod apud ipsos quoque magna fuerat opinione compertum, protinus prodidisset. A quo universi fratres prioris ignorantiae veniam postulantes, quod eum videlicet tanto tempore inter juniores

ac parvulos deputassent, invitum ac flentem, quod invidia diaboli digna sibi fuisset conversatione atque humilitate fraudatus, quam diutissime requisitam tandem aliquando se invenisse gaudebat, nec meruisset vitam suam in illa quam arripuerat subjectione finire; ad proprium coenobium reduxerunt, custodientes eum summa diligentia, ne ab eis quoque similiter quoquam dilapsus aufugeret.

CAPUT XXXI. Quemadmodum abbas Pynuphius reductus in monasterium suum, et modico tempore ibidem commoratus, iterum fugerit in partes Syriae.

Ubi cum fuisset modico tempore demoratus, eodem rursus humilitatis desiderio atque ardore succensus,

captans nocturna silentia, ita diffugit, ut jam provinciam non vicinam, sed ignotas et alienas longeque divisas (positas) regiones expeteret. Nam conscendens navem in Palaestinae partes commeare curavit, credens se tutius latitaturum, si ad illa semetipsum asportasset loca, in quibus ne nomen quidem suum fuisset auditum. Quo cum advenisset, nostrum monasterium protinus expetivit, quod non longe fuit a spelaeo, in quo Dominus noster Jesus

Christus ex Virgine nasci dignatus est. In quo permodico tempore delitescens, secundum sententiam Domini , tamquam civitas super montem posita, diutius abscondi non potuit. Nam continuo quidam fratrum qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa convenerant, agnitum eum summa vi precum ad coenobium suum revocarunt.

CAPUT XXXII. Quae praecepta dedit idem abbas Pynuphius fratri quem in suum monasterium recipiebat.

Hunc igitur senem pro illa, quae nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro familiaritas, cum post haec in Aegypto studiosissime requisissemus, exhortationem quam dedit fratri quem sub nostra praesentia in coenobio suo recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est

opusculo huic intexere. Nosti, ait, quot diebus pro foribus excubans, hodie sis receptus. Cujus difficultatis causam primitus debes agnoscere. Poterit enim tibi in hac via, quam ingredi concupiscis, multum conferre, si, ratione ejus agnita, ad Christi servitium consequenter ac sicut oportet accesseris.

CAPUT XXXIII. Quod sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis facile admitti in monasterio.

Sicut namque immensa gloria fideliter servientibus Deo, ac secundum institutionis hujus regulam

ei cohaerentibus, repromittitur in futurum: ita poenae gravissimae praeparantur his qui tepide eam negligenterque fuerint exsecuti, et secundum hoc quod professi sunt, vel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. Melius est enim, secundum Scripturam , non vovere quemquam, quam vovere, et non reddere; et, Maledictus qui facit opus Dei negligenter . Ideo igitur a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam vel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti, et his qui ad Christum cupiunt converti etiam procul occurrere non optemus: sed ne temere recipientes, et nos apud Deum levitatis, et temetipsum reum gravioris supplicii faceremus, si ad praesens

facile susceptus, nec pondus professionis hujus intelligens, vel destitutor post haec, vel tepidus exstitisses. Quamobrem ipsam causam abrenuntiationis debes in primis agnoscere: qua perspecta, quid te conveniat agere, ex ejus ratione manifestius instruaris.

CAPUT XXXIV. Quod abrenuntiatio nostra nihil sit aliud quam mortificatio, et imago crucifixi.

Abrenuntiatio nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium. Ideoque noveris hodierno die te huic mundo et actibus ejus ac desideriis esse defunctum, teque secundum Apostolum

Tous les livres