Testament de sainte Claire (page 2)
REGULA SANCTAE CLARAE (suite)
14 Finito vero anno probationis, recipiatur ad obedientiam promittens vitam et formam paupertatis nostrae in perpetuum observare.
15 Nulla infra tempus probationis veletur.
16 Mantellulas etiam possint sorores habere pro alleviatione et honestate servitii et laboris.
17 Abbatissa vero de vestimentis discrete eisdem provideat secundum qualitates personarum et loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderit expedire.
18 Iuvenculae in monasterio receptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum; 19et deposito habitu saeculari, induantur panno religioso, sicut visum fuerit abbatissae.
20 Cum vero ad aetatem legitimam venerint, indutae iuxta formam aliarum faciant professionem suam.
21 Et tam ipsis quam aliis novitiis abbatissa sollicite magistram provideat de discretioribus totius monasterii,
22 quae in sancta conversatione et honestis moribus iuxta formam professionis nostrae eas diligenter informet.
23 In examinatione et receptione sororum servientium extra monasterium servetur forma praedicta; quae possint portare calceamenta.
24 Nulla nobiscum residentiam faciat in monasterio, nisi recepta fuerit secundum formam professionis nostrae.
25 Et amore sanctissimi et dilectissimi Pueri pauperculis panniculis involuti, in praesepio reclinati (cfr. Lc 2,7.12), et sanctissimae Matris eius moneo, deprecor et exhortor sorores meas, ut vestimentis semper vilibus induantur.
[CAPUT III De divino officio et ieiunio, de confessione et communione]
1 Sorores litteratae faciant divinum officium secundum consuetudinem Fratrum Minorum, ex quo habere poterunt breviaria, legendo sine cantu.
2 Et quae occasione rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis sicut aliae sorores dicere Pater noster.
3 Quae vero litteras nesciunt dicant viginti quatuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque,
4 pro prima vero, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum horarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem.
5 Pro defunctis etiam dicant in vesperis septem Pater noster cum Requiem aeternam, pro matutino duodecim,
6 cum sorores litteratae teneantur facere officium mortuorum.
7 Quando vero soror monasterii nostri migraverit, dicant quinquaginta Pater noster.
8 Omni tempore sorores ieiunent.
9 In Nativitate vero Domini, quocumque die venerit, bis refici possint. 10 Cum adolescentulis, debilibus et servientibus extra monasterium, sicut videbitur abbatissae, misericorditer dispensetur.
11 Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur sorores ieiunio corporali.
12 Duodecim vicibus ad minus de abbatissae licentia confiteantur in anno.
13 Et cavere debent ne alia verba tunc inserant, nisi quae ad confessionem et salutem pertinent animarum.
14 Septem vicibus communicent, videlicet: in Nativitate Domini, in quinta feria maioris hebdomadae, in Resurrectione Domini, in Pentecoste, in Assumptione beatae Virginis, in festo sancti Francisci et in festo omnium sanctorum.
15 Pro communicandis sanis sororibus vel infirmis capellano intus liceat celebrare.
[CAPUT IV De electione et officio abbattisae, de capitulo atque de officialibus et de discretis]
1 In electione abbatissae teneantur sorores formam canonicam observare.
2 Procurent autem ipsae festinanter
habere generalem ministrum vel provincialem Ordinis Fratrum Minorum,
3 qui verbo Dei eas informet ad omnimodam concordiam et communem utilitatem in electione facienda.
4 Et nulla eligatur nisi professa.
5 Et si non professa eligeretur vel aliter daretur, non ei obediatur, nisi primo profiteatur formam paupertatis nostrae. 6 Qua decedente, electio alterius abbatissae fiat.
7 Et si aliquo tempore appareret universitati sororum praedictam non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem ipsarum,
8 teneantur praedictae sorores iuxta formam praedictam, quam citius possunt, aliam sibi in abbatissam et matrem eligere.
9 Electa vero cogitet quale onus in se suscepit et cui redditura est rationem de grege sibi commisso (cfr. Mt 12,36; Hebr 13,17).
10 Studeat etiam magis aliis praeesse virtutibus et sanctis moribus quam officio, ut eius exemplo provocatae sorores potius ex amore ei obediant quam timore.
11 Privatis amoribus careat, ne dum in parte plus diligit, in totum scandalum generet.
12 Consoletur afflictas. Sit etiam ultimum refugium tribulatis (cfr. Ps 31,7), ne si apud eam remedia defuerint sanitatum, desperationis morbus praevaleat in infirmis.