Testament de sainte Claire (page 3)
REGULA SANCTAE CLARAE (suite)
13 Communitatem servet in omnibus, praecipue autem in ecclesia, dormitorio, refectorio, infirmaria et vestimentis.
14 Quod etiam simili modo servare eius vicaria teneatur.
15 Semel in hebdomada ad minus abbatissa sorores suas teneatur ad capitulum convocare;
16 ubi tam ipsa quam sorores de communibus et publicis offensis et negligentiis humiliter debeant confiteri.
17 Et quae tractanda sunt pro utilitate et honestate monasterii, ibidem conferat cum omnibus sororibus suis;
18 saepe enim Dominus quod melius est minori revelat.
19 Nullum debitum grave fiat, nisi de communi consensu sororum et manifesta necessitate, et hoc per procuratorem.
20 Caveat autem abbatissa cum sororibus suis, ne aliquod depositum recipiant in monasterio;
21 saepe enim de huiusmodi turbationes et scandala oriuntur.
22 Ad conservandam unitatem mutuae dilectionis et pacis, de communi consensu omnium sororum omnes
officiales monasterii eligantur.
23 Et eodem modo octo ad minus sorores de discretioribus eligantur, quarum in his quae forma vitae nostrae requirit abbatissa uti consilio semper teneatur.
24 Possint etiam sorores et debeant, si eis utile et expediens videatur, officiales et discretas aliquando removere et alias loco ipsarum eligere.
De silentio ac de locutorio et crate]
[CAPUT V
1Ab hora completorii usque ad tertiam sorores silentium teneant, exceptis servientibus extra monasterium. 2Sileant etiam continue in ecclesia, dormitorio, in refectorio tantum dum comedunt; 3praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione et servitio infirmarum loqui discrete semper sororibus liceat. 4Possint tamen semper et ubique breviter submissa voce quod necesse fuerit insinuare.
5Non liceat sororibus loqui ad locutorium vel ad cratem sine licentia abbatissae vel eius vicariae. 6Et licentiatae ad locutorium loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus sororibus. 7Ad cratem vero accedere non praesumant, nisi praesentibus tribus ad minus per abbatissam vel eius vicariam assignatis de illis octo discretis, quae sunt electae ab omnibus sororibus pro consilio abbatissae. 8Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare. 9Et hoc de crate rarissime. Ad portam vero nullatenus fiat.
10Ad quam cratem pannus interius apponatur, qui non removeatur nisi cum proponitur verbum Dei vel aliqua alicui loqueretur. 11Habeat etiam ostium ligneum duabus diversis seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, 12ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat abbatissa, aliam vero sacrista; 13et maneat semper obseratum, nisi cum auditur divinum officium et pro causis superius memoratis.
14Nulla ante solis ortum vel post solis occasum loqui ad cratem alicui ullatenus debeat. 15Ad locutorium vero semper pannus, qui non removeatur, interius maneat. 16In quadragesima sancti Martini et quadragesima maiori nulla loquatur ad locutorium, 17nisi sacerdoti causa confessionis vel alterius manifestae necessitatis, quod reservetur in prudentia abbatissae vel eius vicariae.
De non habendis possessionibus]
[CAPUT VI
1Postquam altissimus Pater caelestis per gratiam suam cor meum dignatus est illustrare, ut exemplo et doctrina beatissimi patris nostri sancti Francisci poenitentiam facerem, paulo post conversionem ipsius, una cum sororibus meis obedientiam voluntarie sibi promisi.
2Attendens autem beatus pater quod nullam paupertatem, laborem, tribulationem, vilitatem et contemptum saeculi timeremus, immo pro magnis deliciis haberemus, pietate motus scripsit nobis formam vivendi in hunc modum: 3«Quia divina inspiratione fecistis vos filias et ancillas altissimi summi Regis Patris caelestis, et Spiritui Sancto vos desponsastis eligendo vivere secundum perfectionem sancti Evangelii, 4volo et promitto per me et fratres meos semper habere de vobis tanquam de ipsis curam diligentem et sollicitudinem specialem.» 5Quod dum vixit diligenter implevit, et a fratribus voluit semper implendum.
6Et ut nusquam declinaremus a sanctissima paupertate quam cepimus, nec etiam quae post nos venturae essent, paulo ante obitum suum iterum scripsit nobis ultimam voluntatem suam dicens: 7«Ego frater Franciscus parvulus volo sequi vitam et paupertatem altissimi Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris et perseverare in ea usque in finem; 8et rogo vos, dominas meas, et consilium do vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis. 9Et custodite vos multum, ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum ullatenus recedatis.»
10Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam paupertatem quam Domino Deo et beato Francisco promisimus custodire, 11sic teneantur abbatissae quae in officio mihi succedent et omnes sorores usque in finem inviolabiliter observare: 12videlicet in non recipiendo vel habendo possessionem vel proprietatem per se neque per interpositam personam, 13seu etiam aliquid quod rationabiliter proprietas dici possit, 14nisi quantum terrae pro honestate et remotione monasterii necessitas requirit; 15et illa terra non laboretur nisi pro horto ad necessitatem ipsarum.
De modo laborandi]
[CAPUT VII
1Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam tertiae laborent et de laboritio, quod pertinet ad honestatem et communem utilitatem, fideliter et devote, 2ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non extinguant, cui debent cetera temporalia deservire. 3Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa vel eius vicaria coram omnibus teneatur. 4Idem fiat si aliqua eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquibus mitteretur, ut in communi pro eisdem recommendatio fiat. 5Et haec omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam vel eius vicariam de consilio discretarum.
Quod nihil approprient sibi sorores,
et de eleemosyna procuranda
et de sororibus infirmis]
[CAPUT VIII
1Sorores nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. 2Et tanquam peregrinae et advenae (cfr. 1 Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes mittant pro eleemosyna confidenter, 3nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cfr. 2 Cor 8,9). 4Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimas sorores meas, haeredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jac 2,5). 5Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6). 6Cui, dilectissimae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi et eius sanctissimae Matris in perpetuum sub caelo habere velitis.
7Non liceat alicui sorori litteras mittere vel aliquid recipere aut extra monasterium dare sine licentia abbatissae. 8Nec quicquam liceat habere quod abbatissa non dederit aut permiserit. 9Quod si a parentibus suis vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi dari. 10Ipsa autem si indiget uti possit, sin autem sorori indigenti caritative communicet. 11Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit, abbatissa de consilio discretarum in his quae indiget illi faciat provideri.
12De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa sollicite per se et alias sorores inquirere, 13et iuxta possibilitatem loci caritative et misericorditer providere. 14Quia omnes tenentur providere et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12) si ab infirmitate aliqua tenerentur. 15Secure manifestet una alteri necessitatem suam. 16Et si mater diligit et nutrit filiam suam (cfr. 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem?
17Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant et habeant ad caput capitalia cum pluma; 18et quae indigent pedulis laneis et culcitris uti possint. 19Infirmae vero praedictae, cum ab introeuntibus monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus breviter respondere. 20Aliae autem sorores licentiatae monasterium intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et audientibus duabus discretis sororibus per abbatissam vel eius vicariam assignatis. 21Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa et eius vicaria observare.
De poenitentia sororibus peccantibus imponenda,
et de sororibus servientibus extra monasterium]
[CAPUT IX
1Si qua soror contra formam professionis nostrae mortaliter, inimico instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis vel ter admonita, 2si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit tot in terra panem et aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat; 3et graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae. 4Interim dum contumax fuerit, oretur ut Dominus ad poenitentiam cor eius illuminet. 5Abbatissa vero et eius sorores cavere debent, ne irascantur vel conturbentur propter peccatum alicuius, 6quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.
7Si contingeret, quod absit, inter sororem et sororem verbo vel signo occasionem turbationis vel scandali aliquando suboriri, 8quae turbationis causam dederit, statim, antequam offerat munus (cfr. Mt 5,23) orationis suae coram Domino, non solum humiliter prosternat se ad pedes alterius veniam petens, 9verum etiam simpliciter roget, ut pro se intercedat ad Dominum quod sibi indulgeat. 10Illa vero memor illius verbi Domini: Nisi ex corde dimiseritis, nec Pater vester caelestis dimittet vobis (cfr. Mt 6,15; 18,35), 11liberaliter sorori suae omnem iniuriam sibi illatam remittat.
12Sorores servientes extra monasterium longam moram non faciant, nisi causa manifestae necessitatis requirat. 13Et honeste debeant ambulare et parum loqui, ut aedificari semper valeant intuentes. 14Et firmiter caveant ne habeant suspecta consortia vel consilia aliquorum. 15Nec fiant commatres virorum vel mulierum, ne hac occasione murmuratio vel turbatio oriatur. 16Nec praesumant rumores de saeculo referre in monasterio. 17Et firmiter teneantur, de his quae intus dicuntur vel aguntur, extra monasterium aliquid non referre, quod posset aliquod scandalum generare. 18Quod si aliqua simpliciter in his duobus offenderit, sit in prudentia abbatissae misericorditer poenitentiam sibi iniungere. 19Si autem ex consuetudine vitiosa haberet, iuxta qualitatem culpae abbatissa de consilio discretarum illi poenitentiam iniungat.
De admonitione et correctione sororum]
[CAPUT X
1Abbatissa moneat et visitet sorores suas et humiliter et caritative corrigat eas, non praecipiens aliquid eis, quod sit contra animam suam et nostrae professionis formam. 2Sorores vero subditae recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. 3Unde firmiter suis abbatissis obedire teneantur in omnibus quae observare Domino promiserunt et non sunt animae contraria et nostrae professioni. 4Abbatissa vero tantam familiaritatem habeat circa ipsas, ut dicere possint ei et facere sicut dominae ancillae suae; 5nam ita debet esse, quod abbatissa sit omnium sororum ancilla.
6Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant sorores ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Lc 12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mt 13,22), detractione et murmuratione, dissensione et divisione; 7sint vero sollicitae semper invicem servare mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum perfectionis (cfr. Col 3,14).
8Et nescientes litteras non curent litteras discere; 9sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius operationem, 10orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in tribulatione et infirmitate, 11et diligere eos qui nos persequuntur, reprehendunt et arguunt, 12quia dicit Dominus: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10). 13Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mt 10,22).
De clausurae custodia]
[CAPUT XI
1Ostiaria sit matura moribus et discreta, sitque convenientis aetatis, quae ibidem in cellula aperta sine ostio in die resideat. 2Sit ei et aliqua socia idonea assignata, quae cum necesse fuerit, eius vicem in omnibus exsequatur.
3Sit autem ostium diversis duabus seris ferreis, valvis et vectibus optime communitum, 4ut in nocte maxime duabus clavibus obseretur, quarum unam habeat portaria, aliam abbatissa. 5Et in die sine custodia minime dimittatur, et una clavi firmiter obseretur.