Collectio Hispana (page 15)
de scurrili velocitate potius quam sacerdotali moderatione captasse.
Haec enim directarum ad nos civium verba sunt litterarum.
Ante abscessit quam eum venisse nossemus.
Non est hoc redire, sed fugere, nec salubritatem impendere diligentiae pastoralis, sed vim inferre latronis et furis, dicente Domino: « Qui non intrat per januam in curtem ovium, sed ascendit aliunde, hic fur et latro est * .
» Non ergo Hilarius tam studuit episcopum consecrare, quam eum potius qui aegrotabat occidere, et ipsum quem superposuit male ordinando decipere.
Nos tamen quod vobis credimus Deo judice placiturum, in communione cunctis fratribus consulentes, et male ordinatum submoveri et episcopum et projectum in suo sacerdotio permanere
debere decrevimus.
Id statuentes, ut si quisquam fratrum nostrorum in quacunque provinciae decesserit, is sibi ordinatione vindicet sacerdotis, quem illius provinciae metropolitanum esse constiterit, quia, ut videmus, causae transactae sunt, in quibus enim multa sunt, quae praeter rationem ecclesiasticam videantur esse commissa, et justi judicii debeant exspectare censuram.
Sed nos diutius hic non possumus immorari, cum ad alia quae nobiscum vestra sanctitate conferenda sunt, provocemur.
Militaris manus, ut didicimus, per provincias sequitur sacerdotem, et armatis praesumptione suffultum ad invadendas famulatus ecclesias quae proprios amiserint.
Trahuntur ordinandi ante hoc officium his quibus praeficiendi sunt civitatibus ignorati.
Ut enim notus qui fuerit probatus per pacem petitur, ita per vim necesse est qui ignotus adducitur, imponatur.
Obtestor et obsecro, et sub Dei vos invocatione convenio, prohibere, fratres, talia, et omnem dissensionis materiam de vestris provinciis removere.
Certe nos ante Deum absolvimus, qui vos ne permittatis ultra haec fieri convenimus.
Per pacem et quietem sacerdotes, qui futuri sunt postulentur.
Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis.
Qui praefuturus est omnibus ab omnibus eligatur.
Ordinationem sibi, ut ante jam diximus, singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate praeveniunt, restituto
sibi jure defendant.
Alienum jus alter sibi non audeat vindicare.
Suis limitibus, suis terminis, sit unusquisque contentus.
Et privilegium sibi debitum in alium transferre se nosse noverit non licere.
Quod si quis negligens apostolicas sanctiones, plus gratiae tribuens personali, sui honoris desertos esse voluerit, privilegium suum in alium transferre posse se credens, non is cui cesserit, sed is qui intra provinciam antiquitate episcopali caeteros 219 praevenit sacerdotes ordinandi sibi vindicet potestatem, non quae passim, sed die legitimo celebretur.
Nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui non die sabbati vespere, quod lucescit in primam sabbati vel ipso Dominico die fuerit ordinatus.
Solum enim majores nostri resurrectionis Dominicae
diem honore dignum judicavere, ut sacerdotes qui sumuntur hoc die potissimum tribuantur.
Suis una, quaeque provincia sit contenta consiliis, nec ultra Hilarius audeat conventus indicere synodales, et sacerdotum Domini judicia se interserendo turbare, qui non tantum noverit se ab alieno jure depulsum, sed etiam Viennensis provinciae quam male usurpaverat potestate privatum.
Dignum est enim, fratres, antiquitatis statuta reparari, cum is qui sibi ordinationem provinciae indebitae vendicabat, talis in praesenti etiam probatus fuerit, ut cum ipse frequentius temerariis et insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret, suae tantum civitatis illi sacerdotium pro sedis apostolicae pietate praeceptio nostra servaverit.
Non ergo sit illi ordinationi
non ordini, qui meriti sui conscius cum quaereretur ad accusandum, turpi fuga se credidit subtrahendum ex oris apostolicae communionis, cujus particeps esse non meruit, Deo, ut credimus, hoc agente, qui illum opinantibus nobis et ad judicia nostra pertraxit, et inter examinationes habitas, ne communionis nostrae consors fieret, ut abscederet latenter effecit, nulli Christianorum facile communio, denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium sacerdotis quid in magni reatus ultionem invitus et dolens quodammodo debet animus vindicantis.
Cognovimus enim pro commissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos, et animam pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii sauciatam, et inermem quodammodo, exutamque
omni munimine diabolicis incursibus, ut facile caperetur, objectam.
Certe si quando causa talis emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum pene subdendus est, quem reatus involvit, nec particeps esse supplicii, qui consors non docetur commissi.
Sed quid mirum eum in laicos talem existere, qui soleat sacerdotum dominatione gaudere?
Unde quia nostra longe alia videtur intentio, nam omnium ecclesiarum statum et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes obtestamur, et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo discussis probatisque nunc omnibus
causis decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis, certi non tam nostro honori proficere quod talia statuisse cognoscimur.
Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animos Hilarius pro suo more mentiri, sed per vestram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra jam pateat privilegia nostra cassandi.
Nostrae enim gratulationi hoc solum crescere profitemur, si apostolicae sedis diligentia apud vos illibata servetur, et per sacerdotalis disciplinae custodiam ori vestro perire quod suum est pro novis usurpationibus non sinamus.
Et quoniam honoranda est semper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum Leontium
probabilem sacerdotem, hac, si vobis placet, dignitate volumus decorari, ut praeter ejus consensum alterius provinciae non indicatur a vestra sanctitate concilium, et a vobis omnibus, quemadmodum vetustas ejus et probitas exigit, honoretur metropolitanis privilegii sui dignitate servata.
Aequum est enim nec ulli fratribus fieri videtur injuria, si his qui vetustate praecedunt, pro aetatis suae merito in suis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur.
Deus vos incolumes custodiat, fratres mei.
LXVIII.-- Ad Ravennium Arelatensem archiepiscopum.
Provectionem dilectionis tuae quae summi sacerdotii adepta est dignitate ita nobis placere cognosce, ut non solum tibi de honoris augmento, sed etiam Arelatensi Ecclesiae, cui te Dominus praeposuit,
gaudeamus.
Ad omnium enim fidelium decus atque utilitatem redundat cum talis habetur antistes, cujus plurimi et adjuventur praesidio, et incitentur exemplo.
Unde quia non ignoras quid de sinceritate animi tui secundum praesentem notitiam senserimus justitiae nos agnoscitis exigere, ut quod praesumimus hoc probemus, frater charissime.
Modestiae igitur tuae non auctoritas constantiam, sed mansuetudo commendet, justitiam lenitas temperet, patientia contineat libertatem, et declinata superbia cui proximum est, ut decidat ametur humilitas cui semper debetur ut crescat, ecclesiasticarum legum non ignara est delectio tua, ut intra earum regulas atque mensuras omnia potestatis tuae jura contineas.
« Justo » tamen dicitur, « lex non est posita * , »
quia normam praeceptionis implet judicio voluntatis, cum verus recti amor in semetipso habet et apostolicas auctoritates et canonicas sanctiones.
Quarum devotus sectator et diligens exsecutor in eorum procul dubio consortio gloriaberis, qui de creditorum sibi profectibus talentorum audire meruerunt: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui * .
» Ut autem fiduciam dilectionis erga te nostrae habere non dubites, saepius nos de processu actuum tuorum facias certiores, quoniam judicii nostri memores cupimus semper de tuis profectibus in Domino gloriari, Deus te incolumen custodiat, frater charissime.
LXIX.-- Ad Theodorum Forojuliensem episcopum.
LEO THEODORO episcopo Forojuliensi.
Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus, de eo quod quaerendum videbatur esse, conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis quae ad geneneralem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum sine primatibus oportet inquiri.
Sed, ut quoquo modo instruatur ambiguitas consulentis, quid de poenitentium statu ecclesiastica habeat regula non tacebo.
Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, et qui regenerationis donum
violasset proprio se judicio condemnantes ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicatione sacerdotum nequeat obtineri.
Mediatorem enim Dei et hominum, homo Christus Jesus, hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et salubri satisfactione purgatos communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent.
Cui utique operi ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest quae ministris suis exsequenda commisit, dicens: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi * , » ut si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando impletur effectu, non ambigamus
per Spiritum sanctum fuisse donatum.
Si autem aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus quocunque interceptus obstaculo a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniret, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore, non receperit consequi, exutus carne non poterit.
Nec necesse est nobis eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit suae justitiae reservaverit.
Ita potestatem suam timeri volens ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat, multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante
ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur.
His autem qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Spiritu Dei per prophetam: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris * .
» Et alibi: « Dic tu iniquitates tuas ut justificeris * ; » et iterum: « Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio * .
» In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium
se lacrymas gemitusque negligere, cum ipsam poenitentiam ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: « Ne forte det illis Deus poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem * .
» Unde oportet unumquemque Christianum conscientiae suae habere judicium, ne converti ad Dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat, quem periculose ignorantia humana concludit, ut ad paucarum horarum se reservet incertum, et cum possit pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio poenitentis vel reconciliatio sacerdotis.
Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur,
si eam etiam amisso vocis officio per judicium integri sensus quaerere comprobentur, quod si aliqua in aegritudine ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas qui in Deum a fide discedendo peccarunt.
Haec autem, frater, quae ad interrogationem dilectionis tuae, ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione gereretur in metropolitani tui notitiam facies pervenire, ut si qui forte sunt fratrum qui de his antea putaverant ambigendum, per ipsum de omnibus quae ad te scripta sunt, instruantur.
LXX.-- Ad Rusticum Narbonensem episcopum.
LEO episcopus, RUSTICO Narbonensi episcopo.
Epistolas fraternitatis tuae quas Hermes archidiaconus tuus detulit libenter accepi, diversarum quidem causarum connexione multiplices, sed non ita patientiae onerosas ut aliquid earum per incurrentes undique sollicitudines fuerit praetermissum.
Unde totius sermonis tui allegatione comperta et gestis quae in episcoporum honoratorumque examine confecta sunt recensitis, Saviniano et Leoni presbyteris actionis suae intelleximus fiduciam defuisse, nec eis justam superesse querimoniam qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subduxerint.
Circa quos quam formam quamve mensuram debeas tenere justitiae
tuo relinquo moderamini, suadens tamen charitatis hortatu ut sanandis aegris spiritualem adhibere debeas medicinam, et dicente Scriptura: « Noli esse nimium justus * » mitius agas cum eis qui impudicitiae zelo videntur modum excessisse vindictae, ne diabolus qui decepit adulteros de adulterii exsultet ultoribus.
Miror autem dilectionem tuam in tantum scandalorum quacunque occasione noscentium adversitate turbari, ut vacationem ab episcopatus laboribus optare te dicas, et male in silentio atque otio vitam degere, quam in his quae tibi commissa sunt permanere.
Dicente vero Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem * .
»
Unde beata erit perseverantia, nisi de virtute patientiae?
Nam secundum apostolicam praedicationem, « omnis qui voluerit pie vivere in Christo Jesu persecutionem patietur * .
220 Quae non in eo tantum computanda, quod contra Christianam pietatem aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscunque suppliciis, cum persecutionum saevitiam suppleant et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientia, et malignarum tela linguarum, quibus conflictationibus cum omnia semper Ecclesiae membra pulsentur, et nulla piorum portio hic a tentatione sit libera, ita ut periculis nec otia careant, nec labores.
Quis inter fluctus maris naves dirigit, si gubernator abscedat?
Quis ab insidiis luporum oves custodiet, si pastoris cura non vigilet?
Quis denique latronibus obsistet et
furibus si speculatorem in conspectu explorationis locatum, ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat?
Permanendum ergo in opere est credito et in labore suscepto.
Constanter tenenda est justitia, et benigne praestanda clementia.
Odio habeantur peccata non homines.
Nunc corripiantur timidi, nunc tolerentur infirmi et quod in peccatis severius castigare necesse est, non saevientis plectatur animo sed medentis.
At si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus quasi illi adversitati propriis sit viribus resistendum, cum et consilium nostrum et fortitudo sit Christus, ut, sine quo nihil possumus, per ipsum cuncta possimus, quia confirmans praedicatores Evangelii, et sacramentorum ministros.
« Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem
saeculi * .
» Et iterum: « Haec, inquit, locutus sum vobis ut in me pacem habeatis.
In mundo autem tribulationes habebitis, sed bono animo estote, quia ego vici mundum * .
» Quae pollicitationes quia sine dubitatione manifestae sunt, nullis debemus scandalis infirmari ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt adjutoria quam vera promissa.
De consultationibus autem dilectionis tuae quas separatim conscriptas archidiaconus tuus detulit, quid sentiendum sit inter praesentes opportunius quaereretur si nobis tui conspectus copia proveniret.
Nam cum quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere, intelligo eas colloquiis aptiores esse quam scriptis.
Quia sicut quaedam sunt quae
nulla possunt traditione convelli, ita multa sunt, quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitudine rerum oporteat temperari, illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod ne praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum.
INCIPIUNT AD INQUISITIONEM EJUSDEM EPISCOPI SUBJECTA RESPONSA.
Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus elegit, nec populus exquisivit, nec provinciales episcopi consecrarunt.
Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui
nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati.
Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non doceatur fuisse collatum?
Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est prout rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent.
Aliter autem vana est habenda ordinatio, quae nec loco fundata est, nec auctore munita
Quod presbyteri aut diaconi, si in aliquo crimine dilapsi fuerint, non possunt per manus impositionem poenitendi remedium consequi.
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui
presbyteralem honorem aut diaconi gradum fuerint consecuti, hi qui pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi, quod sine apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: « Sacerdos si peccaverit quis orabit pro eo * .
» Unde hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est exspectanda secessio, ubi illis satisfactio digna sit etiam fructuosa.
Quod diaconus sicut episcopus et presbyter cessare debet ab opere conjugali, non tamen repudiare conjugia.
Lex continentiae eadem est ministris altaris quae episcopis atque presbyteris.
Qui cum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere et filios procreare
potuerunt.
Sed cum ad praedictos pervenerint gradus, coepit eis non licere quod licuit.
Unde ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores et quasi non habeant sic habere, quod et salva sit charitas conjugiorum, et cessent opera nuptiarum.
Quod aliud sit uxor, aliud concubina, nec erret quisquam si filiam suam in matrimonium concubinam habenti tradiderit.
Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris.
Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente quam initium Romani juris exstiterit.
Itaque aliud uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera.
Propter quod etiam Apostolus ad manifestandarum harum personarum discretionem testimonium ponit ex Genesi ubi dicitur Abrahae: « Ejice ancillam et filium ejus.
Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae * .
» Unde societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter servum conjunctionem haberent in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in quo non docetur nuptiale fuisse mysterium.
Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi de conjugato eam dederit, nisi forte illa mulier ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis
honestata videatur.
Paterno arbitrio viris junctae carent culpa si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta aliud concubina.
Quod non sit conjugii duplicatio, quando ancilla rejecta assumitur uxor.
Ancillam a toro abjicere et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.
Culpanda est talium negligentia, sed non penitus discutienda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetierunt fideliter et exsequantur.
Nemo enim desperandus est dum in corpore constituitur: quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur.
De communione privatis, et vita defunctis.
Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur.
Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.
De his qui poenitentiam agere differunt.
Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de modo gravius delinquendi, ut poenitentia quae dilata est cum studiosius petita fuerit non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.
Quod oporteat eum qui pro illicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere.
Aliud quidem est debita juste reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere.
Sed illicitorum
veniam postulantem oportet multis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo: « Omnia licent, sed non omnia expediunt * .
» Unde si poenitens habet causam quam negligere non debeat, melius exigit ecclesiasticum quam forense judicium.
Quod poenitenti nulla lucra negotiationis exercere conveniat.
Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit, quia est honestus quaestus et turpis.
Verumtamen poenitenti melius est dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.
Quod ad militiam saecularem post poenitentiam redire non debeat.
Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus * , » unde non est liber laqueis qui se militiae mundanae voluerit implicare.
Quod adolescens se urgente quocunque periculo poenitentiam gessit, et non se contineat ab uxoris amplexu, potest remedium sustinere
In adolescentia constitutus, si urgente aut metu, aut captivitatis periculo poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae juvenis copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si propter conjugem nullam
omnino cognoverit.
In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius, aestimamus.
Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis.
Quod si quis propositum monachi deseruerit, publica sit satisfactione purgandus.
Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato.
Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere.
Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam, vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est, quia etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorum deseruisse, transgressio est.
Quod puellae quae non coactae, sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, delinquunt cum nupserint, et si nondum fuerint consecratae.
Puellae quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt praevaricantur, et si consecratio non accessit, cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
De his quibus dubium est, utrum baptisma receperint, necesse est ut renascantur.
Si nulla existant judicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos atque vicinos, quibus hi de quibus quaeritur, baptizati fuissent, doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant.
In quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit
ut videatur iteratum.
Qui autem possunt reminisci, quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possent recordari an quod eorum parentibus dabatur, acceperint.
Sed si hoc etiam ab eorum memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur.
Quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.
Quod eos qui se baptizatos agnoscunt, sed in qua fide nesciunt, per manus impositionem suscipi conveniat.
Si autem de quibus scripsisti non se baptizatos nesciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizavere se nescire profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperint, baptizandi non sunt, sed per manus impositionem invocata virtute Spiritus sancti quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis
copulandi sunt.
De his qui conviviis gentilium et escis immolatitiis usi sunt.
Si convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari, ut deinceps ab idololatitiis abstinentes, sacrorum Christi possunt esse participes.
Si autem idola adoravere aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam, non oportet admitti.
LXXI.-- Ad Tornulum episcopum Astorigensem.
LEO TORNULO episcopo Austorigensi.
Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate movearis, et quam sollicite Dominico gregi devotionem
officii pastoralis impendas tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus laetitiae nostrae insinuare curasti, qualis in regionibus vestris de antiquis pestilentiae reliquiis error ac morbus exarserit.
Nam et epistolae sermo et commonitorii 221 series et libelli tui textus demonstrat, Priscillianistarum fetidissimam apud vos recaluisse sentinam.
Nihil est enim sordium in quorumque sensibus impiorum quod in hoc dogmate non confluxerit, quoniam de omnium terrenarum opinionum luto multiplicem sibi fecem commiscuerunt, ut soli totum biberent quidquid alii ex parte gustassent.
Denique, si universae haereses quae ante Priscilliani tempus exortae sunt diligentius retractentur, nullus pene invenietur error, de quo non traxerit impietas ista contagium,
quae non commenta eorum receperit falsitas, qui ab Evangelio Christi sub Christi nomine deviaverunt tenebris etiam paganitatis immersi, ut per magicarum artium profana secreta, et mathematicorum vana mendacia religionis fidem, morumque rationem in potestate daemonum et effectu siderum collocarent.
Quod si credi liceat et doceri, nec virtutibus praemium, nec vitiis poena debetur, omniaque non solum humanarum legum, sed etiam divinarum constitutionem decreta solventur, quia neque de bonis neque de malis actibus ullum poterit esse judicium, si in utramque partem fatalis necessitas motum mentis impellit, et quidquid ab hominibus agitur non est hominum, sed astrorum.
Ad hanc insaniam pertinet prodigiosa illa totius humani corporis per
duodecim coeli signa distinctio, ut diversis partibus diversae praesideant potestates, et creatura, quam Deus ad imaginem suam fecit, in tanta sit obligatione siderum in quanta est connexione membrorum.
Merito patres nostri, sub quorum temporibus haeresis haec nefanda prorupit, per totum mundum instanter egere, ut impius furor ab universa Ecclesia pelleretur.
Quando etiam principes mundi ita hanc sacrilegam amentiam detestati sunt, ut auctorem ejus ac plerosque discipulos legum publicarum ense prosternerent.
Videbant enim omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam solvi, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset.
Et profuit diu ista districtio ecclesiasticae
lenitatis, quae et si sacerdotali contenta judicio cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnunquam recurrunt remedium qui timent corporale supplicium.
Ex quo autem multas provincias hostilis occupavit irruptio, et exsecutionem legum tempestates interdixere bellorum; ex quo inter sacerdotes Dei difficiles commeatus et rari coeperunt esse conventus, invenit ad publicam perturbationem secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem his malis est incitata quibus debuit esse correcta.
Quae vero illic aut quanta pars plebium pestis hujus aliena est, ubi, sicut charitas tua indicat, lethali morbo etiam quorumdam
sacerdotum corda corrupta sunt, et per quos opprimenda falsitas et defendenda veritas fuerat per ipsos doctrinae Priscilliani Evangelium subditur Christi, ut ad profanos sensus pietate sanctorum voluminum depravata, sub nominibus prophetarum et apostolorum non hoc praedicetur, quod Spiritus sanctus docuit, sed quod diaboli minister inseruit.
Quia ergo dilectio tuae fidei quantum potuit diligentia damnatas olim opiniones decem et septem capitulis comprehendit, nos quoque strictim omnia retractemus, ne aliquid harum blasphemiarum aut tolerabile videatur aut dubium.
I.
Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt
esse personam, tanquam idem Deus, nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur, nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, sed non tribus sit accipienda personis.
Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt, cujus discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur, quia si ipse est Filius qui et Pater, crux Filii Patris est passio, et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit.
Quod catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem unitatis sic ὁμούσιον confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales, quia unitate in Trinitatem non ex eadem persona, sed eadem
implent essentia.
II.
In secundo capitulo ostendit ineptum vanumque commentum de processionibus quarumdam virtutum ex Deo quas habere coeperit, et quas essentia sua ipse praecesserit.
In quo Arianorum suffragantur errori dicentium quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pater esse coeperit, quando Filium genuerit.
Sed sicut illos catholica Ecclesia detestatur, ita et istos qui putant unquam Deo id quod ejusdem est essentiae defuisse.
Quem sicut mutabilem ita proficientem dicere nefas est.
Quam enim mutatur quod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur.
III.
Tertii vero capituli sermo designat, quod idem impii asserant, ideo unigenitum dici Filium
Dei, quia solus sit natus ex Virgine.
Quod utique non auderent dicere, nisi Pauli Samosateni et Photini virus hausissent, qui dixere Dominum nostrum Jesum Christum, antequam nasceretur ex virgine Maria non fuisse.
Si autem isti aliud de suo sensu intelligi volunt atque principium de matre dant Christo, asserant necesse est non unum esse Filium Dei, sed alios quoque ex summo Patre progenitos, quorum hic unus sit natus ex femina, et hic ob hoc appellatur unigenitus, quia hanc nascendi conditionem alius filiorum Dei nemo susceperit.
Quoquo versum igitur se contulerint, in magnae tendunt impietatis abruptum, si Christum Deum, vel ex matre volunt habere principium, vel Patris Dei unigenitum differentur, cum et de matre is natus
sit qui erat Deus Verbum, et de Patre nemo sit genitus praeter Verbum.
IV.
Quarto autem capitulo continetur quod natalem Christi, quem secundum susceptionem veri hominis catholica Ecclesia veneratur, quia « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * , » non vere isti honorent, sed honorare se simulent, jejunantes eodem die sicut et die Dominico, qui est dies resurrectionis Christi.
Quod utique ideo faciunt, quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt, quae vera non fuerint, sequentes dogma Cerdonis atque Marcionis, et cognatis suis Manichaeis per omnia concordantes.
Qui sicut in nostro examine detecti atque convicti sunt, Dominicum diem quem nobis Salvatoris nostri resurrectio
consecravit, exigunt in moerore jejunii, soli, ut proditum est, reverentiae hanc continentiam devoventes, ut per omnia sint a nostrae fidei unitate discordes, et dies qui a nobis cum laetitia habetur, ab illis in afflictione ducatur.
Unde dignum est ut inimici crucis Christi et resurrectionis talem accipiant sententiam qualem elegere doctrinam.
V.
Quinto autem capitulo refertur quod animam hominis divinae asserant esse substantiae, nec a natura Creatoris sui conditionis nostrae distare naturam.
Quam impietatem ex philosophorum quorumdam et Manichaeorum opinione manantem catholica fides damnat, sciens nullam tam sublimem tamque praecipuam esse facturam cui Deus ipse natura sit.
Quod enim de seipso est, id est, quod ipse.
Nec id
aliud est quam Filius et Spiritus sanctus.
Praeter hanc autem summae Trinitatis, unam consubstantialem et sempiternam atque incommutabilem deitatem, nihil omnium creaturarum est, quod non in exordio sui ex nihilo creatum sit.
Non autem quidquid inter creaturas eminet Deus est, nec si quid magnum est atque mirabile hoc est quod ille « qui facit mirabilia magna solus * .
» Nemo hominum veritas, nemo justitia est, sed multi participes sunt veritatis et sapientiae atque justitiae.
Solus autem Deus nullius participationis dignus est.
De quo quidquid digne utcunque sentitur, non qualitas est sed essentia.
Incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit, quia esse illi quod est sempiternum semper est proprium.
Unde in se manens innovat omnia, et
nihil accipit quod ipse non dedit.
Nimium igitur superbi, nimiumque sunt caeci, qui cum dicunt humanam animam divinam esse substantiam, non intelligunt nihil se aliud dicere quam Deum esse mutabilem, et ipsum perpeti quidquid potest naturae ejus inferri.
VI.
Sexta annotatio indicat eos dicere, quod diabolus nunquam fuerit bonus, nec natura ejus opificium Dei sit, sed eum ex chao et tenebris emersisse, quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse sit principium atque substantia, cum fides vera quae est catholica omnium creaturarum, sive spiritualium, sive corporalium, bonam confiteatur substantiam, et mali nullam esse naturam, quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum
fecit.
Unde et diabolus bonus esset, si in eo quod factus est permaneret.
Sed quia naturali excellentia male usus est, et in veritate non stetit, non in contrariam transiit substantiam, sed a summo bono cui debuit adhaerere descivit, sicut ipsi qui talia asserunt a veris in falsa proruunt, et naturam in eo arguunt, in quo sponte delinquunt, ac pro sua voluntaria perversitate damnantur.
Quod utique in ipsis malum erit, et ipsum malum non erit substantia, sed poena substantiae.
VII.
Septimo loco sequitur quod nuptias damnant et procreationem nascentium perhorrescunt.
In quo sicut pene in omnibus cum Manichaeorum profanitate concordant.
Ideo sicut ipsorum mores probant conjugalem copulam detestantes, quia non est illic
libertas turpitudinis ubi pudor matrimonii servatur et sobolis.
VIII.
Octavum eorum est plasmationem humanorum corporum diaboli dicere esse figmentum, et semina conceptionum opere daemonum in mulieris uteris figurari.
Propterea resurrectionem carnis non esse credendam, quia concreatio corporis non sit congruens animae dignitati.
Quae falsitas sine dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum figmenta sunt daemonum, qui non in feminarum ventribus formant homines, sed in haereticorum cordibus tales fabricantur errores.
Quod immundissimum virus de Manichaeae impietatis specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque damnavit.
IX.
Nona autem adnotatio manifestat quod filios
promissionis ex mulieribus quidem natos, sed ex Spiritu sancto dicant esse conceptos, ne illa soboles quae de carnis semine nascitur ad Dei conditionem pertinere videatur.
Quod catholicae fidei repugnans atque contrarium est, quae omnem hominem et corporis animaeque substantiam a Conditore universitatis formari atque animari intra materna viscera confitetur, manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit, sed regenerationis sacramento subveniente, quo ex Spiritu sancto promissionis filii renascuntur, non in utero carnis, sed in virtute baptismatis.
Unde et David quod utique erat promissionis filius dicit ad Deum: « Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me * ; » et ad Jeremiam Dominus
ait: « Priusquam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuae sanctificavi te * .
»
X.
Decimo autem capitulo referuntur asserere animas quae humanis corporibus inseruntur fuisse in corpore, et in coelesti habitatione peccasse, atque a sublimibus ad inferiora dilapsas in diversae qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores corporibus 222 esse inclusas a sorte diversa et conditione dissimili, ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit ex praecedentibus causis videatur accidere.
Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt, sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit constanter praedicans atque veraciter
quod animae hominum priusquam suis inspirarentur corporibus non fuere nec ab ullo incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum.
Et, quia per primi hominis praevaricationem, tota humani generis propago vitiata sit, neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: « Quicunque enim in Christo baptizati estis Christum induistis.
Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim unum estis in Christo Jesu * .
» Quid enim agunt cursus siderum, quid figmenta fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, inquieta diversitas?
Ecce tot impares gratia
Dei facit aequales, qui inter quoslibet vitae hujus labores si fideles permanent, miseri esse non possunt, apostolicum illud in tentatione dicentes: « Quis nos separabit a charitate Christi?
tribulatio an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?
Sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
Sed in his omnibus superamus in eo qui nos dilexit * .
» Et ideo Ecclesia, quae corpus est Christi, nihil de mundi inaequalitatibus metuit, quae nihil de bonis corporalibus concupiscit.
Nec timetur inani strepitu fatorum gravari, quae patientia tribulationum novit augeri.
XI.
Undecima ipsorum blasphemia est, qua fatalibus stellis et animas hominum et corpora opinantur
astringi, per quam amentiam necesse est, ut omnibus paganorum erroribus implicati et faventia sibi (ut putant) sidera colere, et adversantia studeant mitigare.
Verum ista sectantibus nullus in Ecclesia catholica locus est, quoniam qui se talibus persuasionibus dedit, a Christi corpore totus abscessit.
XII.
Duodecimum inter haec illud quod est sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describunt et qualitates interiorum praesulum in patriarcharum nominibus statuunt, quibus e diverso signa siderea, quorum virtuti corpora subjiciantur opponunt.
Et in his omnibus inextricabili se errore praepediunt, non audientes dicentem Apostolum: « Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem
hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis * .
» Et iterum: « Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, non tenens caput, ex quo totum corpus pernexum et conjunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei * .
» Quid ergo opus est in cor admittere, quod lex non docuit, quod prophetia non cecinit, quod Evangelii veritas non praedicavit, quod apostolica doctrina non tradidit?
Sed haec operta sunt eorum mentibus de
quibus Apostolus dicit: « Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur * .
» Nihil itaque nobiscum commune habeant, qui talia audent vel docere, vel credere, et quibuslibet modis nituntur astruere quod substantia carnis ab spe resurrectionis aliena sit, atque ita omne sacramentum incarnationis Christi resolvunt.
Quia indignum fuit integrum hominem suscipi, si indignum erat integrum liberari.
XIII.
Tertio decimo loco positum est eosdem dicere, quod omne corpus Scripturarum canonicarum sub patriarcharum nominibus accipiendum sit, quia
ille duodecim virtutes quae reformationem hominis interioris operantur, in horum vocabulis indicentur, sine qua scientia nullam animam posse assequi, ut in eam substantiam, de qua prodiit reformetur.
Sed hanc impiam vanitatem despectui habet Christiana sapientia, quae novit vere deitatis inviolabilem et inconvertibilem esse naturam, animam autem sive in corpore viventem, sive a corpore separatam multis passionibus subjacere.
Quae utique si divinae esset essentiae, nihil adversi posset incidere.
Et ideo incorporaliter aliud Creator est, aliud creatura.
Ille enim semper idem est, et nulla varietate mutatur, haec autem mutabilis est etiam non mutata, quia ut non mutetur datum poterit habere non proprium.
XIV.
Sub quarto decimo vero capitulo de statu
corporis sentire dicuntur, quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quae ad exteriorem hominem pertineant reperiri, ut in ipsis Scripturis inter divinam terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas, et aliud sit quod sibi vindicent animae praesules, et aliud quod corporis conditores.
Quae fabulae ideo disseruntur, ut et animae divinae affirmentur esse substantiae et caro credatur malae esse naturae, quoniam et ipsum mundum cum elementis suis non opus Dei boni, sed conditionem mali profitentur auctoris, atque ut haec mendaciorum suorum sacrilegia bonis titulis colorarent, omnia pene divina eloquia sensuum nefandorum immissione violarunt.
XV.
De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur et praesumptionem diabolicam merito detestatur, quia et nos istud vera cum testimoniorum relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices qui canonici titulantur invenimus.
Quomodo enim decipere simplices possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, ne usquequaque sentirentur insuavia quae essent futura mortifera.
Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices et a sincera veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur.
Apocryphae autem Scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum intercidendae, sed etiam penitus auferendae
sunt atque ignibus concremandae.
Quamvis enim sint in illis quaedam, quae videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis, et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos laqueis cujuscunque erroris involvant.
Unde si quis episcoporum vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices permiserit legere, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione corrupti, haereticum se noverit judicandum.
Quoniam qui alium ab errore non revocat seipsum errare demonstrat.
XVI.
Postremo autem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dicticinii tractus, quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione
legerentur, cum, si aliquid memoriae Dicticinio tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum.
Non ergo Dicticinium, sed Priscillianum legunt; et illud probant quod errans docuit, non quod correctus elegit.
Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur, quisquis utitur Scripturis, non ab Ecclesia solummodo catholica, sed a suo auctore damnatis.
Non sit perversis liberum simulare quod fingunt, nec sub velamine nominis Christiani, decretorum imperialium statuta declinent.
Ideo enim ad Ecclesiam catholicam cum tanta cordis diversitate conveniunt, ut et quos possunt suos faciant, et legum severitatem, dum se nostros mentiuntur, effugiant.
Faciunt hoc Priscillianistae, faciunt hoc Manichaei,
quorum cum istis tam foederata sunt corda, ut solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti.
Quia etsi Vetus Testamentum, quod isti se suscipere simulant, Manichaei refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio, cum isti recipiendo corrumpunt, illi abdicando impugnant.
In exsecrabilibus autem mysteriis eorum, quae quanto immundiora sunt, tanto diligentius occultantur, unum prorsus nefas est, una est obscenitas, et similis turpitudo.
Quae, si eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen inquisitionibus judicata, et Manichaeorum, qui comprehensi sunt, confessionibus detecta, ad publicam fecimus pervenire notitiam, ne ullo modo possit dubium videri, quod in judicio nostro, cui non solum frequentissima praesentia sacerdotum,
sed etiam illustrium virorum dignitas, et pars quaedam senatus ac plebis interfuit, ipsorum, qui omne facinus perpetrarant, ore reseratum est, sicut ea quae ad dilectionem tuam nunc direximus gesta demonstrant.
Quod autem de Manichaeorum foedissimo scelere, hoc etiam de Priscillianistarum incestissima consuetudine olim compertum, multumque vulgatum est.
Qui enim per omnia sunt impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles.
Decursis itaque omnibus, quae libelli series comprehendit, et a quibus commonitorii forma non discrepet, sufficienter (ut opinor) ostendimus, quid de his, quae ad nos fraternitas tua retulit, censeamus, et quam non sit ferendum, si tam profanis
erroribus etiam quorumdam sacerdotum corda consentiunt; vel, ut mitius dixerim, non resistunt, qua conscientia honorem sibi debitum vindicant, qui pro animabus sibi creditis non laborant.
Bestiae irruunt, et ovium septa non claudunt; fures insidiantur, et excubias non praetendunt; morbi crebrescunt, et remedia nulla conficiunt.
Cum autem etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt, consentire detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas subscriptionibus suis se anathematizare dissimulent, quid de se intelligi volunt, nisi quod de numero fratrum non sunt, sed de parte hostium.
XVII.
In eo vero quod in extrema familiaris epistolae tuae parte posuisti, miror cujusquam catholici intelligentiam laborare, tanquam incertum sit, an,
descendente ad inferna Christo, caro ejus requieverit in sepulcro.
Quae sicut vere et mortua est et sepulta, ita vere est die tertia resuscitata.
Hoc enim ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: « Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud * .
» Ubi evangelista subjungit: « hoc autem dicebat de templo corporis sui * .
» Cujus rei veritatem etiam David propheta praedixerat, loquens sub persona Domini Salvatoris dicens: « Insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem * .
» Quibus utique verbis manifestum est, quod caro Domini, et vere sepulta, requievit, et corruptionem non subiit, quia, celeriter vivificata reditu animae,
resurrexit.
Quod non credere satis impium est, et ad Manichaei Priscillianique doctrinam pertinere non dubium est, qui sacrilego sensu, ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis et mortis et resurrectionis auferant veritatem.
Habeatur ergo inter vos episcopale concilium, et ad eum locum qui omnibus opportunus sit, vicinarum provinciarum conveniant sacerdotes, ut secundum ea quae ad tua consulta respondimus plenissimo exquiratur examine, an sint aliqui inter episcopos, qui hujus haereseos contagio polluantur a communione sine dubio separandi, si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint.
Nulla enim ratione tolerandum est ut, qui praedicandae fidei suscepit officium, is contra evangelium Christi,
contra apostolicam doctrinam, contra universalis Ecclesiae symbolum audeat disputare.
Quales illic erunt discipuli, ubi tales docebunt magistri?
Quae illic religio populi?
quae salus plebis?
ubi contra humanam societatem 223 pudoris scissi verecundia tollitur, conjugiorum foedera auferuntur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum autem Dei cultum Trinitas deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, anima hominis divina essentia praedicatur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur; Dei Filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est, unigenitus praedicatur, idemque nec vera Dei proles, nec verus Filius Virginis asserit, ut
per falsam passionem, mortemque non veram mendax etiam resurrectio resumptae de sepulcro carnis habeatur.
Frustra autem utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt, possunt haec credere, qui possunt talia patienter audire.
Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarragonenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicos, eisque concilium synodi generalis indiximus.
Ad tuae dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas, ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur.
Si autem aliquid (quod absit) obstiterit, quominus possit celebrari generale concilium, Galliciae saltem in uno conveniant sacerdotes, quibus congregatis, fratres nostri, Hydacius et Ceponius imminebunt conjuncta cum eis instantia tua, quatenus de provinciali conventu remedium
tantis vulneribus afferatur.
Epistola Aurelii Carthaginensis episcopi ad omnes episcopos per Bizanzenam et Arzidnitanam provinciam constitutos de damnatione Pelagii atque Coelestii haereticorum.
Dilectissimis, ac desiderabilibus et consacerdotibus, PRIMIANO, GAIANO, et alii GAIANO, JANUARIO, et VICTORINO, caeteris per tractum provinciae Bizanzenae et Arzignitanae constitutis, AURELIUS episcopus.
Super Coelestii et Pelagii damnatione eorumque dogmatibus participem sanctam dilectionem vestram in plenario concilio fuisse cognovi, dilectissimi et desiderabiles fratres.
Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum gloriosissimorum principum Christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis episcopis meis volui intimare; idcirco honorabilem fraternitatem vestram
missis exemplaribus instruere curavi, ne in aliqua parte provinciae supradictorum serpentina persuasio ab universali Ecclesia totius orbis exclusa fortasse subrepat.
Ob hoc ergo tam necessaria constitutio principum Christianorum charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis datae litterae quarum simul exemplaribus lectis (quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat) dilectio vestra cognoscet, sive quorum synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae interesse concilio, quod cum in supra dictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio, nihil omnino unde illis dissimulationis vel negligentiae, vel occultatae forsitan pravitatis, aliqua videatur merito remansisse suspicio.
Alia manu.
Opto, fratres, bene vivatis, mei memores.
Data Kalendas Augusti, Carthagine, Monaxio et Pluita, consulibus.
Excerpta ex gestis habitis contra Pelagium haereticum, et alia de libellis ejusdem, quae in Palaestina sibi objecta damnare compulsus est.
Quod ad Hierusalem nolentem colligi filios suos Dominus clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios Ecclesiae colligi nolunt.
Nec saltem post judicium, quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur, de quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset.
Praeter illa quae quomodo potuit, ausus est qualicunque ratione defendere, objecta sunt quaedam, quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathema factus fuisset.
Dogma Pelagii haeretici.
Cum diceret Adam mortalem factum, qui sive
peccasset, sive non peccasset, moriturus esset; et quod peccatum ipsius ipsum solum laeserit, non genus humanum; et quod infantes, nuper nati, in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem; et quod neque per mortem, vel praevaricationem Adae, omne genus moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat; infantes enim, si non baptizentur habere vitam aeternam, et divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi sunt facere, non reportare illos, nec eos habere posse regnum Dei, et gratiam Dei, atque adjutorium, non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; et Dei gratiam secundum merita nostra dari; et filios Dei non posse vocari, nisi omnimodo absque peccato fuerint effecti; et non esse liberum arbitrium, si Dei eget auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, aut non facere; et victoriam nostram non esse ex
Dei adjutorio, sed ex libero arbitrio; et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint misericordia.
Haec omnia Pelagius sic anathematizavit.
Quod satis gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquomodo defendenda disputationis attulerit.
Unde fit consequens, ut quisquis secutor illius fuerit episcopalis auctoritate judicii, et ipsius Pelagii confessione, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia.
Dogma catholicorum contra Pelagium.
Quod Adam, nisi peccasset, moriturus non fuisset.
Secundo, quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum.
Tertio, quod infantes nuper nati non sunt in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem.
Quarto, ut ad ipsos etiam pertineat, quod breviter ait Apostolus: « Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio
mortuorum.
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur * .
» Unde fit, ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possunt.
Quinto, ut confiteatur divites baptizatos, etiam si divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus, dicens: « Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deum vivum, qui praestat nobis abundanter ad fruendum, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam * , » non eos regno Dei posse privari.
Sexto, ut confiteatur gratiam Dei, et adjutorium etiam ad singulos actus dari, eamque non secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est, gratis data per ejus misericordiam, qui dixit: « Miserebor cui miseratus fuero, et misericordiam
praestabo, cui misericors fuero * .
» Septimo, ut filios Dei fateatur illos posse vocari, qui quotidie dicunt: « Dimitte nobis debita nostra * , » quod utique veraciter non dicerent, si essent omnino absque peccato.
Octavo, ut fateatur esse liberum arbitrium, etiam si divino indiget adjutorio.
Nono, ut fateatur quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis illic habeamus et propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex Dei misericordia nostram salutem, quia non aliter verum erit quod Apostolus dicit: « Non volentis, neque currentis, sed ut salvemur, miserentis est Dei * .
» Decimo, ut fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei, veniam petentibus dari, non secundum meritum eorum, quandoquidem ipsam poenitentiam, donum Dei, dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: « Ne forte det illis Deus poenitentiam.
» Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus.
Si quis in
auctoritatem catholicam, et ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis gestis verba consentit, neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria fide et corde teneantur, et aperta confessione promantur.
LXXII.-- Ad Rusticum, Ravennium, Venerium, et caeteros episcopos Galliarum.
Impletis per misericordiam Dei communibus votis, dignum est fraternitatem vestram sanctorum gaudiorum habere consortium.
Nam fratres mei, qui vice mea Orientali synodo praesederunt, quae vota retulere significo confirmata catholica fide, et glorificato apostolicae praedicationis triumpho.
Quod etiam hi qui ad deviandum, vel seducti fuerant, vel impulsi, recepta veritatis luce laetantur.
Siquidem, omnes
Domini sacerdotes in una sententia sancto Spiritu docente consensere, et de sacramento Dominicae incarnationis in qua multorum intelligentia caligabat, ita tenebrae erroris ablatae sunt, ut in uno Domino nostro, vero Dei et hominis Filio, nec de humanitatis ambigatur natura, nec de deitatis essentia.
In impios autem nefandi erroris auctores qui indignos se Dei gratia judicantes correctionis uti remediis noluere, qualis sit lata sententia exemplaria quae misimus edocebunt, ut agnoscat vestra dilectio, fratres charissimi, in sancto examine divinum non defuisse judicium, quo et vindicta tributa est obduratis, et pax impensa correctis.
Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
LXXIII.-- Ad Julianum episcopum.
Litterae dilectionis tuae quae mihi nuper sunt redditae, quam spirituali catholicae fidei vigeas amore demonstrant, et multum gaudere me faciunt, quod in eadem sententia pia corda concurrunt ut secundum doctrinam Spiritus sancti impleatur in nobis quod Apostolus ait: « Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia * , » cujus unitatis nimium se Eutiches fecit extraneum, si in sua perversitate veterascit, nec adhuc quibus vinculis a Domino sit obligatus, intelligit.
Et quanquam sacerdotem Domini reperiendum putat, qui ejus imperitiae, amentiaeque consentiat, diu apud nos incertum fuit, quid in
ipso catholicis displiceret, et cum fratris nostri Flaviani nullas litteras sumeremus, ipse autem scriptis suis Nestorianam haeresim repullulare quereretur, non plene potuimus discere, unde procederet, vel quo tenderet tam dolosa causatio.
Sed posteaquam gestorum ad nos episcopalium documenta perlata sunt, omnia illa quae fallacium querelarum velamine tegebantur, quae essent detestanda patuerunt.
Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu hujus qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit judicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros Julianum episcopum et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconum
Hilarium, et quos ex latere meo vice mea misi ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate causae scripta direxi, quibus et vestra dilectio et Ecclesia universa cognoscat de antiqua et singulari fide, quam indoctus impugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid incommutabiliter praedicemus.
Quia tamen non debemus partes miserationis omittere, congrua moderatione credidimus sanciendum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia qua obstrictus est, relaxetur.
Si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant, et cum eis habeat sortem quorum est secutus errorem.
Data Idus Junii, Asturio et Protogene consulibus.
224 LXXIV.
-- Item ad Flavianum Constantinopolitanum.
Litteras tuae dilectionis accepi, cum gestis quae apud vos fidei quaestione confecta sunt.
Et quia clementissimus imperator, pro Ecclesiae pace sollicitius synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat rem, de qua agitur nequaquam synodali indigere tractatu, tamen, frater charissime, subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare.
Nec necessarium fuit nunc amplius scribi, cum propitio de his quae causae credidimus convenire, per ea quae ipsi portabunt scripta, sis plenius instruendus.
Data XV Kalendas Julii, Austurio et Protogene consulibus.
LXXV.-- Item ejusdem ad Theodosium Augustum.
Acceptis clementiae vestrae litteris, et multum universali
Ecclesiae gaudendum esse prospexi, quod Christianam fidem qua divinitas honoratur, et colitur, in nullo dissimilem, in nullo vult esse discordem.
Quid enim rebus humanis ad exorandam misericordiam Dei efficacius suffragetur, quam si una gratiarum actio, et unius confessionis sacrificium majestati ejus ab omnibus offeratur?
In quo et sacerdotum, et cunctorum fidelium, ita demum erit plena devotio, si in his quae per unicum Dei Filium Deum Verbum, pro nostra redemptione sunt gesta, nihil aliud sentiatur, quam quod ipse praedicari de se jussit, et credi.
Unde quamvis ad diem concilii episcopalis quem pietas vestra constituit occurrere me ratio nulla permittat, cum nec aliqua ex hoc exempla praecesserint, et temporalis necessitas me non patiatur
deserere civitatem, praesertim cum tam evidens fidei causa sit, ut rationalibus causis ab indicenda synodo fuisset abstinendum, tamen inquantum Dominus juvare dignatur meum studium commodavi, ut clementiae vestrae statutis aliquatenus pareatur, ordinatis hinc fratribus meis quae amputandis scandalis, pro causae aequitate sufficiant, quique praesentiae meae impleant vicem, quia non talis quaestio orta est, unde aut possit, aut debeat dubitari.
Data XII Kalendas Julii, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVI.-- Ejusdem ad Flavianum episcopum.
Profectis jam nostris, quos ad vos in fidei causa direximus, per filium nostrum diaconum scripta tuae dilectionis accepimus, quibus merito parum de negotio
communis sollicitudinis indidisses, quoniam et gesta ante delata de omnibus nos sufficienter instruxerant, et ad familiarem interrogationem idoneus erat sermo praedicti per quem nunc alloquia reddentes dilectionem tuam per Dei gratiam, in qua fidimus, cohortamur utentes verbis apostolicis atque dicentes: « In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis * .
» Quid enim tam exitiabile quam negata veritate incarnationis Christi, omnem spem salutis humanae velle dissolvere, et Apostolo contraire dicenti manifeste: « Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne * .
» Quid tam gloriosum quam contra inimicos nativitatis et crucis Christi pro fide Evangelica dimicare?
De cujus purissimo
lumine invictaque virtute datis jam ad tuam dilectionem litteris, quid in nostro esset corde patefecimus, ne de illis quae secundum doctrinam catholicam didicimus, et docemus, aliquid inter nos videri possit ambiguum.
Quia vero tam valida, et tam clara sunt testimonia veritatis, ut nimis caecus nimisque obduratus habendus sit, qui ad coruscationem lucis atque rationis non confestim se a tenebris falsitatis excusserit, ad curandam imperitorum insaniam, etiam patientiae volumus adhibere medicinam, ut paternas increpationes hi qui in senectute carnis suae mente sunt parvuli, discant obedire majoribus, ac si deposita imperitiae suae vanitate resipiscunt, omnique errore damnato fidem, veram singularemque suscipiunt, misericordia eisdem episcopalis benevolentiae
non negetur, mansuro judicio quod praecessit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit.
Data X Kalendas Augusti, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVII.-- Iterum ad eumdem Constantinopolitanum episcopum.
Auget sollicitudinem nostram taciturnitas tua, qui jamdiu nulla dilectionis tuae scripta suscepimus, cum nos curarum tuarum participes pro fidei defensione solliciti frequenter per occasiones idoneas ad dilectionem tuam litteras miserimus, ut adhortationum nostrarum consolationibus te juvaremus, ut adversariorum stimulis pro fidei defensione non cederes, cum laboris tui participes nos probares.
Olim ad fraternitatem tuam nostros credimus pervenisse,
per quos plenius scriptis, mandatisque nostris instructum te esse retines, et Basilium ad te (ut volueras) ipsi remisimus.
Nunc ne aliqua praetermissum occasione te crederes, per filium nostrum honorabilem et amabilem nobis virum Esitium hanc paginam dedimus, ut tota celeritate ad scripta nostra respondeas, nosque subinde de tuis actibus, nostrorumque, et de totius causae absolutione facias certiores, ut sollicitudinem quam nunc pro fidei defensione gerimus, prosperioribus nuntiis molliamus.
Data III Idus Augusti, Asturio et Protogene consulibus.
LXXVIII.-- Ad clerum et plebem CP.
LEO et sancta synodus quae in Urbe convenit, cleris honoratis, et plebi Constantinopolitanae.
In notitiam nostram, quae Ephesi contra opinionem omnium sunt acta, praelatis, magno animum nostrum fatemur moerore confusum, nec tantum licuisse iniquitati facile potuissemus credere, nisi filius noster Hilarius diaconus, qui a nobis vice nostra cum aliis, ut interesset synodo, missus fuerat, fugiens revertisset, declinans injuste particeps esse sententiae.
Quippe cum vox illic a nostris contradictionis emissa sit, quam Alexandrinus antistes, qui totum solus potentiae suae vindicavit, audire contempsit, in consortium suae voluntatis invitos protrahens sacerdotes, ut per vim coacti subscriberent, qui nullam damnationis causam idoneae reperissent.
Sed hos ausus pio et Christianissimo principi confidimus, minime placituros.
Nunc quia Ecclesiam vestram
hac ratione cognovimus dissipatam, consolandos adhortandosque vos esse credimus nostris epistolis, ut pro catholicae fidei defensione perfidorum nequitiae resistatis.
Nolumus enim dilectionem vestram hoc moerore percelli, cum major gloria vestra subsecutura constantiam si a probabili sacerdote vestro nullae minae vos nulla formido divulserit.
Quisquis enim incolumi atque superstite Flaviano episcopo vestro sacerdotium ejus fuerit ausus invadere, nunquam in communione nostra habebitur, nec inter episcopos poterit numerari.
Nos enim sicut Nestorium in sua perversitate anathematizavimus, ita eos qui veritatem carnis nostrae in Domino Jesu Christo denegant, pari exsecratione damnamus.
State igitur in spiritu catholicae veritatis, et apostolicam
cohortationem ministerio vestri oris accipite, « quia vobis donatum est, pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini * .
» Nolite arbitrari, dilectissimi, quod sanctae Ecclesiae suae desit, aut defutura sit divina protectio.
Splendescit enim fidei puritas, cum ab ea sordes separantur errorum.
Unde iterum iterumque vos ante conspectum Domini obtestamur pariter et monemus, ut a fide in qua fundati estis, et in qua Christianissimum principem novimus permanere, non insidiis, non cujusquam persuasionibus moveamini, sed in personam episcopi vestri illum in cordis oculis habeatis, pro quo idem omnia pati quae fuerint illata, non metuit; cujus per omnia imitatores vos esse cupimus, ut commune cum ipso
praemium fidei habere possitis.
Data Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXIX.-- Item Leo papa ad Anastasium episcopum Thessalonicensem.
Quantum relatione Hilarii diaconi nostri cognovimus, magnum facinus Alexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est, ut dum in fratrem nostrum Flavianum, veteres aemulationes, et odia privata desaeviunt, nec innocentiae probatissimi sacerdotis, nec Christianae fidei parceretur.
Unde multum dilectioni tuae congratulamur, quod te ad illam synodum ire cupientem opportunis obstaculis manus divina obtinuit.
Ne abstenturus procul dubio
a tanto scelere indignis injuriis subjaceres, et furori impio militibus quantum didicimus armisque suffulto contraire non posses.
Quia ergo prorupit in aptum perfidia quae latebat, et in nefandissimam haeresim unius imperitissimi senis asseclae transierunt, tempus probationis nostrae debemus agnoscere, et contra impetus adversantium munitionibus coelestibus freti incommutabiliter animis constantiam praeparare.
Scimus, frater charissime, quia sacramento magnae pietatis suae aderit divina protectio.
Si quid igitur fraternitati tuae de impiis constitutionibus fuerit ingestum, protestamur pariter ac monemus, ne vel in damnatione fratris insontis, vel in receptione nefarii dogmatis consensum tui cordis immisceas.
Major est enim qui in nobis est, quam qui
adversus nos.
Annitere potius quantum te ipse naturae nostrae susceptor et glorificator adjuverit, ut omnium fratrum nostrorum corda confirmes.
Nobis enim ab Evangelio generationis et mortis ac resurrectionis Domini Jesu Christi nullatenus recedentibus, diffinitissimum est in nostrae communionis numero non futuros eos qui conantur antiquae catholicae fidei fundamenta convellere.
Data III Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXX.-- Item ejusdem ad Theodosium Augustum.
Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi vestro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo humanarum calliditatum aemulatione patiatur.
A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae angelicae fidei pietas defendat, satis plene ac lucide litteris meis quas clementiam vestram jamdudum per famulum vestrum Epiphanium tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse.
Ratum est, nec ambigi potest hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere quod etiam venerandi patres quondam apud Nicaeam congregati secundum fidem symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt.
Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus, ita juste etiam horum impietatem qui veritatem carnis nostrae negant a Domino Jesu Christo susceptam esse damnamus.
Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi
nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito (auxiliante Deo) poterunt omnia scandala quae in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota resecari, ut per universum regnum vestrum catholicae fidei integritate servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deum crescere gloriam gaudeamus.
Data VIII Kalendas Junias, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXI.-- Ejusdem ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum.
Quae et quanta dilectio tua pro catholicae fidei defensione patiatur, qui diaconum qui ab Epheso furtim est lapsus, cognovimus.
Et licet magnificemus Deum qui te gratiae suae virtute 225 confortat,
necesse est tamen nos dolere eorum ruinas, per quos veritas impugnatur, et ipsa totius Ecclesiae fundamenta quatiuntur.
Quia vero providentia Dei semper suis necessarium praestat auxilium, scire debet fraternitas tua nos pro communi causa nihil eorum quae agenda sunt praeterire, ut primitus ad ea quae universitati fidelium prosint, pervenire mereamur.
Sin est ut fortiter interim dilectio tua toleret, quae sibi ad aeternam gloriam non dubitat profutura.
Perlator sane brevis hujus epistolae fidei sermone poterit enarrare quidquid illud est, ad quod adjuvante Domino, studio fidei et charitatis intendimus.
Data III Kalendas Octobris, Astu rio et Protogene consulibus.
LXXXII.-- Cujus superior ad Julianum episcopum.
Cognitis quae apud Ephesum unius hominis praesumptione sunt gesta, magno quidem dolore affecti sumus, de his quae impie furioseque commissa sunt; sed ad Dominum nostrum animos dirigentes, multam fiduciam ab ipsa quam sequimur veritate concipimus, non omittentes omnia agere, quae auxiliante Dei gratia, credimus profutura.
Tenendum ergo nobis est quod tenemus, et saeviente unius turbinis procella, serenissima fidei est amplectenda tranquillitas, donec radios suos veritas per universa diffundat, et caliginem infidelitatis consumat.
Quae autem disposita sunt per latoris sermonem agnosces.
Data III Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXIII.-- Ad Faustum et caeteros Archimandritas Constantinopolitanos.
LEO et sancta synodus quae in urbe Roma convenit, FAUSTO, MARTINO, PETRO, MAGNO, et ELIAE presbyteris, et Archimandritis Constantinopolitanis, dilectissimis filiis, in Domino, salutem.
Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus, sollicitudinem devotionis vestrae latere non possunt, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctae professionis vestrae quae proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quae contra pacem Ecclesiae orta sunt, a vestris cordibus repellatis beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: « Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit * , » custodientes unitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo,
quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantiae merito faceret clariorem.
Hae autem perturbationes, necesse est, auxiliante Dei gratia, celeriter destruantur, et omne quod reprobum est ab Ecclesiae puritate, quae nec maculam, nec rugam recipit, respuatur, maxime cum ab insana imperitia in hoc usque praeruptum sit, ut contra sacramentum salutis humanae incarnationis Domini nostri Jesu Christi veritas denegetur, atque antiquae fidei praedicator atque defensor, quia non acquievit blasphemiis, quas olim sancti Patres nostri in multis haereticis damnavere, subjiciatur injuriis.
In qua utique omnium Domini sacerdotum reverentia ceditur, et
universa corporis Christi membra pulsantur.
Sed quia gloriosum nobis est, quidquid nos pati Deus voluerit, pro veritate tolerare, in consortium vos patientiae paternis exhortationibus advocamus, ut per dilectionem vestram, omnibus Deo servientibus, quae scripsimus innotescant, et inimicis Evangelii resistentes, nec pastoris vestri dilectionem, nec unitatem catholicae fidei deseratis.
Quoniam ea quae in Epheso nuper contra justitiam vel canonum disciplinam per unius hominis impudentiam gesta sunt, nulla catholicae fidei ratio rata esse permittit.
Data VIII Idus Octobris, Asturio et Protogene consulibus.
LXXXIV.-- Item Leonis ad Martinum presbyterum.
Gratias agimus Deo, et multam fiduciam piae exsultationis accepimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem, ita spiritum fidei vigere cognoscimus, ut cordibus vestris nihil infirmitatis haeretica possit inferre tentatio, ad quam divinitus destruendam, nec defuit, (ut scitis) sollicitudo nostra, nec deerit, donec Omnipotens dextera omnia diaboli arma confringat.
Cui ob hoc aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur.
Sed quid autem difficultatum intervenit, aut morarum, cum aequanimitate tolerandum est, quoniam ubi veritas est magistra, nunquam desunt divina solatia, fratres charissimi.
Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumus, et toto corde Jesum Christum Dominum
nostrum verum Deum, et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestrae professionis concordia gloriamur, tantum ut sit, (auxiliante Domino), constantia perseverans, dicente Apostolo: « Vobis enim datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini * .
» Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos, quos pro apostolicae fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos, cum totius actionis nostrae didiceretis affectum, et curam vestram atque consilium operi junxeritis, de qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes epistolas miserimus, quibus
abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur, divinae erit virtutis et gratiae, ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam videmus, aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum, quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus non potuit.
Data Idus Septembris, Valentiniano et Avennio consulibus.
LXXXV.-- Ejusdem ad Martianum Augustum.
Litteras pietatis vestrae accepisse me gaudeo, et ad significationem totius prosperitatis pertinere cognosco, cum sermones vestri vos faciant integritate securos.
Quantas itaque clementiae vestrae gratias referamus, non ex verbis nostris, sed ex beneficiis
vestris, quae Ecclesiae contulistis, agnoscite, non ambigentes qualem illum retributorem in omnibus habeatis, pro cujus estis tam pia religione sollicitus, et qui vos (ut res ipsa demonstrat) ad hoc ut fides catholica ab insidiis inimicorum suorum defenderetur, elegit.
Haec a me nunc breviter per fratris mei Anatolii clericos pietas vestra dignanter accipiat.
Pleniora autem de omnibus quae ad curam meam pro statu ecclesiarum et concordia pertinent Domini sacerdotum, per legatos nostros scripta direximus.
Data Idus Aprilis, Adelphio consule.
LXXXVI.-- Cujus supra ad Julianum episcopum.
Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos nuntias tuae salutis accepi, quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse
significas, cum utique non defuerit materia sollicitudini et laboribus, quae inter procaces catholicae fidei adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent, idque, ut scribis, fuerit animo ut per occasionem necessitatis et nobis te et patriae praesentares.
Quod vero futurum speraveram, ut aptius omnium haereticorum ambages tuo ore cognoscerem.
Sed gratias ago Deo, quod ita incolumitas tua et Ecclesiae causa perfecit, ut liberum tibi fuerit apud eos interim degere, quorum nobis parabolis consensus innotuit, sicut et fratris Anatholii scripta profitentur, et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta demonstrant fratribus remeantibus.
Ergo praedictis salutationibus vicissitudinem reddo; et ut contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam teneas fidenter
exhortor, cum tibi ad hoc et tuus animus et nostra auctoritas suffragetur.
Quoniam licet de multis meliora indicata sunt, quod scilicet doleant se deceptos, et damnata perfidia cum auctoribus suis gratiam nostrae communionis exposcant, quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his hanc quam desiderant communionem, cum promissa compleverint, quosdam persistere in sua obduratione cognovimus, quos oportet districtius comprimi, si nequeunt benignitate sanari.
Ad quam rem nostros post diem venerabilem dirigemus, qui tecum participato consilio ea quae a nobis constituta fuerint exsequantur.
Data Idus Aprilis, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXVII.-- Leo ad Pulcheriam Augustam.
Religiosam pietatis vestrae sollicitudinem, qua universo mundo, Deo inspirante, consulitis crebrioribus alloquiis incitare praesumo, ut operum vestrorum profectum necessaria perfectio subsequatur, ac sicut de statu Constantinopolitanae Ecclesiae gratulamur, cujus et sacerdos et populus catholicae puritatis fidem jam tenere cognoscitur, ita etiam aliorum concors nobiscum sit de verbi incarnatione confessio.
Unde quod facturum me aliis litteris indicaveram Lucensem episcopum, et Basilium presbyterum fratres meos dirigere praeparavi, qui dispositiones meas fratris mei Anatolii devotione sociata secundum eas quas acceperunt regulas exsequantur.
Sicut enim praedicti episcopi scriptis, et
clericorum ejus suggestiones patefactum est, multa sunt, quae indulgentius sunt curanda, multa quae justius coercenda, ut in causa tantae perturbationis, nec districtio nimis sit aspera, nec remissio parum cauta, cum aliud satisfacientibus, aliud pertinacibus debeatur.
Offertur ergo pietati vestrae digna materia, quae placitam Domino curam sancti cordis exerceat, et praecedentium meritorum coronas etiam de praesentis erroris abolitione multiplicet.
Sicut Nestoriana impietas ita et Eutichiana blasphemia ab omnium est catholicorum eliminanda consortio.
Quia tam impium est consubstantialem et consempiternam Patri Filii deitatem etiam ex utero Virginis matris partu editam negare corporeo, quam unam in Dei Filio post incarnationis sacramentum affirmare naturam,
ut scilicet aut humanitas ejus refutetur, aut deitas, cum unione utriusque essentiae, nec altera sit in alterutram versa, nec assumpta in assumente finita.
Sed et Verbi incommutabilitas, et carnis atque animae veritas maneant inseparabiliter in unitate personae, quod qui, testificante lege, credentibus patriarchis, annuentibus prophetis, praedicante Evangelio, docentibus apostolis, et toto mundo confitente, non credunt, extra sacramentum corporis Christi, extra unitatem sunt nominis Christiani.
Quorum sicut ruinam dolemus, ita perfidiam detestamur.
Ut autem circa talium personas sincerum servetur ubique judicium, et aliud correctis, et aliud pertinacibus rependatur, vestra pietas nostros, qui ab apostolica sede sunt missi, fovere dignetur, eorumque
omnes quas injunximus adjuvet actiones, quae citius ac facilius, auxiliante Domino, quae ad vestram gloriam, et ad totius Ecclesiae pacem proficiant, exsequantur.
De Eutiche autem totius scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra praecipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus est, longius transferatur, ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit, utatur.
Monasterio quoque ipsius cui perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem, et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere.
Data Idus Junii, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXVIII.-- Item ejusdem ad Anatolium episcopum.
226 Ad declinandam erroris maculam, qua nonnullos
aut Nestoriana impietas, aut Eutichiana labefactavit insania, laudabilem curam filii nostri Basilius et Joannes presbyteri, suae aestimationis habuerunt, ut inter pugnantia dogmata falsitatis, vera catholicae fidei pace gauderent.
Si quidem longinquo peregrinationis labore suscepto, sensum cordis sui in apostolica sede patefecere, damnantes utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem, et de incarnatione Domini nostri Jesu Christi non aliud recipientes quam quod instruente sancto Spiritu, et didicimus et docemus.
Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes, dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter orantes ut qui gratia apostolicae communionis ornantur.
etiam tuo favore per omnia se gaudeant adjuvari.
Data XIII Kalendas Julii, Adelphio, viro clarissimo, consule.
LXXXIX.-- Cujus supra ad Martianum Augustum.
Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut, praesenti necessitate respecta differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis, ut vocatis de cunctis provinciis sacerdotibus vere posset esse universale concilium.
Sed, quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasium de eadem provincia quae videtur esse securior, evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere direxi, Bonifacio, fratre nostro
compresbytero sociato, et his quos antea miseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Julianum addentes episcopum.
Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, ut quaecunque in querelam perturbationemque venerunt ad unitatem pacis et fidei, compressa omni dissensione revocentur, nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum, vel Nestorianae, vel Eutichianae impietatis vestigium relinquatur, quoniam catholica fides quam instruente nos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus, et docemus, neutrum subrepere permittat errorem.
Si quid ergo morborum, si quod est vulnerum, quid sincera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur, optamus.
Quae nunc utique non erant dubia, nec
cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare, cum absolutionem peccati non obtineat, nisi vera confessio.
Quia vero quidam de fratribus (quod sine dolore non dicimus) contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere, certus quod absque odio et gratia ibidem ab his, quibus hoc commisimus, laboretur, ut cum solius haereticae impietatis excidio in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas.
Data VI Kalendas Julii, Adelphio viro clarissimo consule.
XC.-- Cujus supra ad Pulcheriam Augustam.
Quamvis nullas nunc litteras tuae pietatis acceperim, scribente tamen gloriosissimo principe, non
aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si etiam tuae serenitatis redderentur alloquia.
Unde consuetudinem me debitam mei officii oportuit custodire, per quam significarem clementiae vestrae absolute me gaudere, et incessabilibus a Deo precibus postulare, ut vos et Romanae reipublicae catholicae Ecclesiae in omni prosperitate conservet.
De vigore autem fidei vestrae quod indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantas Deo gratias agam enarrare non valeo, quantum principibus temporis nostri non solum potentiam regiam, sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse doctrinam.
Judicante enim fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus perceptionum vestrarum saluberrimae
sanctiones quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, et docendo punire, ut si eos ad poenitentiam miseratio divina converterit, multis lacrymis, et a nefandis caedibus, et ab haereticorum blasphemiis diluantur.
Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos qui Chalcedonensi synodo interfuere, voluit me scripta dirigere, quibus quae illic de fidei sunt regula definita firmarem, libenter implevi, nec fallax quisquam simulatio sententiam meam haberi vellet incertam, cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi, in omnium potuerit notitiam pervenire quod scripseram, nisi maluisset meum gaudium tacere quam repulsam sui ambitus publicare, fratri et coepiscopo meo Juliano cui sollicitudinem meam
in causam fidei delegavi, rogo ut eam fiduciam praebere dignemini qua pietati vestrae possit quae universali Ecclesiae sint profutura suggerere.
Data XII Kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.
XCI.-- Ad Maximum Antiochenum episcopum.
Quantum dilectioni tuae placeat communis fidei sacratissima unitas, et pacis ecclesiasticae tranquilla concordia, litterarum tuarum textus ostendit, quas ad nos filii nostri Martianus presbyter, et Olympius diaconus detulere, eo nobis gratiores quid per ipsas alloquia alterna miscemus, et magis magisque innotescere gratiam Dei, qua fit ut per totum mundum de manifesto catholicae veritatis lumine gaudeatur.
Quamvis (quod multum dolemus) quidam adhuc
sicut sermo indicat nuntiorum, tenebras suas diligant, et cum ubique diei splendor exortus sit, etiam nunc caecitatis suae delectentur obscuro, et perdita fide solo et vacuo remanserint nomine Christiani, non habentes intelligentiam, qua errorem ab errore discernant, et blasphemiam Nestorii ab Eutichis impietate distinguant.
Nec enim ideo excusabilis videri aliqua eorum falsitas potest, quia ipsi sunt in sua perversitate contrarii.
Nam cum Nestorium Eutichetis discipuli detestentur, et Eutichen anathematizent Nestorii sectatores, catholicorum judicio pars utraque damnatur, et ambae simul haereses a corpore Ecclesiae resecantur, quia neutra falsitas nobiscum potest habere concordiam.
Nec interest quo sacrilegio ab incarnationis Dominicae
veritate discordent, dum id quod pravissime sentiunt, nec auctoritas Evangelii, nec ratio recipiat sacramenti.
Et ideo, frater charissime, oportet dilectionem tuam toto corde perspicere, cujus Ecclesiae gubernaculis te Dominus voluerit praesidere, et ejus meminisse doctrinae, quam praecipuus apostolorum omnium beatissimus Petrus per totum mundum quidem uniformi praedicatione, sed speciali magisterio in Antiochena et Romana urbe fundavit, ut illum in suae glorificationis domicilio praeeminentem, ea intelligas reposcere instituta quae tradidit, sicut ab ipsa quam confessus est veritate suscepit.
Neque ullo modo sinas in Orientalibus Ecclesiis maximeque in his quas Antiochenae sedi sacratissimorum Patrum
Nicaeni canones deputare ab improbis haereticis Evangelio resultari, et vel Nestorii, vel Eutichetis a quoquam dogma defendi.
Quoniam (sicut dixi) catholicae fidei petra, cujus cognomen beatus apostolus Petrus sumpsit, a Domino nullum recipit ab utraque impietate vestigium, sed evidenter atque perspicue et Nestorium anathematizat, qui verbi carnisque naturam in beatae Virginis conjunctione sejunges, unumque Christum in duos dividens, aliam deitatis, et aliam humanitatis voluit esse personam, cum omnino unus idemque sit, qui et secundum sempiternam deitatem de Patre est natus sine tempore, et de matre natus in tempore.
Et Eutichen similiter exsecratur, qui in Domino Jesu Christo veritatem humanae carnis evacuans ipsum Verbum in carnem
asserit transformatum, ut nasci, nutriri, perficere, pati, mori, atque sepeliri, et die tertio suscitari, solius fuerit deitatis, quae servilis formae non veritatem susceperit, sed figuram.
Summa itaque vigilantia cautum te esse convenit, ne quid sibi haeretica pravitas audeat vindicare, cum te deceat his sacerdotali auctoritate resistere, nosque saepius de profectu Ecclesiarum tuis relationibus quid agatur instruere.
Dignum est enim te apostolicae sedis in hac sollicitudine consortem, et ad augendam fiduciam privilegia tertiae sedis agnoscere, in nullo cujusquam ambitione minuantur, quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis Patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari.
Et si enim diversa nonnunquam sunt merita
praesulum, tamen jura permanent sedium quibus possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem.
Unde cum aliquid pro Antiochenae Ecclesiae privilegiis dilectio tua agendum esse crediderit propriis litteris studeat explicare, et ut nos consultationi tuae absolute et congrue respondere possimus.
Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur exortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis, et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi.
Subrependi enim occasiones non praetermittit ambitio, et quoties ob
incurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram suam moliatur appetere.
Sicut etiam de Ephesina synodo, quae impium Nestorium cum dogmate suo pertulit, Juvenalis episcopus ad obtinendum Palaestinae provinciae principatum credidit se posse sufficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare, quod sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens scriptis suis mihi quid praedicta cupiditas ausa sit, indicavit, et sollicita pace multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio.
Nam cujus epistolae ad nos exemplaria direxisti sanctae memoriae Cyrilli eam in nostro scrinio requisitam nos
authenticam noveris reperisse, hoc tamen proprium diffinitionis meae est, ut quantumlibet numerus sacerdotum amplior aliquid per quorumdam subreptionem decernat, quod illis trecentorum decem et octo constitutionibus inveniatur adversum, id justitiae consideratione cassetur, quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur.
Si quid sane ab his fratribus, quod ad sanctam synodum vice mea, nisi praeter id quod ad causam fidei pertinebat gestum fuisse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis, quia ad hoc tantum ab apostolica sede sunt directi, ut excussis haeresibus catholicae essent fidei defensores.
Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur,
potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicaeam definitum.
Nam quod ab illorum regulis constitutioneque discordat, apostolicae sedis nunquam obtinebit consensum.
Quanta vero hoc diligentia custodiatur a nobis exemplaribus ejus epistolae quam ad Constantinopolitanum episcopum refrenantes ipsius cupiditatem direximus instrueris, quam in omnium fratrum et sacerdotum nostrorum facias notitiam pervenire, ut noverint pacem ecclesiasticam per concordiam Deo placitam debere servari.
Illud quoque dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos qui sunt Domini sacerdotes, nullus sibi jus docendi, et praedicandi audeat vindicare, sive sit ille monachus, sive sit laicus, qui alicujus scientiae nomine
glorietur.
Quia et si optandum est, ut omnes Ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est, ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum praedicatoris assumat, cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore, et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent.
Data III Idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.
227 XCII.
-- Cujus supra ad Leonem Augustum.
Officiis quae ad gratulationem imperii vestri pertinent persolutis, etiam hanc paginam necessariae supplicationis adjeci, qua catholicae fidei divinitus praeparatum favoris vestri posco praesidium.
Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata fratris et coepiscopi
mei Anatolii relatione cognovi, ut omnis Christiana religio sentiat se impeti, atque violari, nisi universali fidei vestra devotione prospiciatur, et memoratae Ecclesiae quae antea catholicis fuit clara doctoribus reddatur Christiana libertas, ut cessantibus haereticorum impugnationibus, evangelica doctrina quae illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiae pace reparetur.
Quod opus virtutibus vestris gloriaeque conveniens, celerem et Deo placitum habebit effectum, si apud sanctam Chalcedonensem synodum de Domini Christi Incarnatione firmata nulla permiseritis retractatione pulsari.
Quia in illo concilio per Spiritum sanctum congregato, plenis atque perfectis diffinitionibus cuncta firmata
sunt, ut nihil ei regulae quae ex divina inspiratione prolata est, aut addi possit, aut minui.
Hoc autem etiam apud clementiae vestrae scientiam non ambigimus esse perspicuum, siquidem ut multorum ante relationem comperimus, molitiones haereticorum quae contra praedictae synodi auctoritatem conabantur assurgere, nihil ex hoc permiseritis audere.
Unde quod negandum illis sponte vidistis gloriosum vobis est universali Ecclesiae me suspicante concedere, et incommutabiliter perpetueque praestare, ut quae secundum Evangelium Christi et praedicationis evangelicae veritatem omnibus retro saeculis, una fide, unaque intelligentia roborata sunt, nulla ulterius possint actione convelli.
Prout ergo misericordia Dei consilio Spiritus sui mentem vestrae pietatis instruxerit,
sanctae primitus Alexandrinae Ecclesiae pacis reparationi consulite, et per catholicos sacerdotes talem provideri jubete pontificem, in quo et in actuum probitate, et in fidei perfectione nihil possit reprehensibile reperiri, ut omnibus rite compositis, eadem utique servetur praedicatio veritatis.
Data quinto Idus Junii, Constante et Rufo consulibus.
XCIII.-- Ejusdem ad Leonem Augustum.
Licet proxime ad clementiam vestram gemina scripta direxerim, quorum unum debitum salutationis impleret, aliud pro statu Ecclesiae supplicaret, tamen occasione quae Deo providente se praebuit iterari utrumque convenit.
Secundum ergo fiduciam illam quam ex Dei inspiratione universali Ecclesiae praestitistis ante cujusquam preces constituendo quod
maxime ab omnibus fuerat expetendum, non desinimus gratias agere, et providentiam Dei in fidei vestrae fervore benedicere, qui sancto et catholico spiritu, sicut fratris et coepiscopi mei Anatolii sermone cognovi.
Ita haereticorum impudentiae restitistis, ut profiteremini totius mundi pacem Chalcedonensis synodi vos esse custodem.
Quod cum ex vestrae fidei sententia saluberrime definitum sit, quanto studiosius universali Ecclesiae est conferendum, ut tranquillitas fidei Christianae etiam vestro prosit imperio, nec improbitas haeretica in aliquo suo molimine glorietur.
Cujus pertinax insidiosa contentio illico conquiescet si imperiali potestate frenetur.
Data Kalendas Septembris, Constantio
et Rufo consulibus.
XCIV.-- Item, ejusdem ad eumdem.
Litteras clementiae tuae plenas virtute fidei et lumine veritatis veneranter accepi, quibus cuperem etiam in eo quod praesentiam meam pietas vestra necessarium existimat obedire, ut majori fructu conspectum vestri splendoris assequerer, sed magis id vobis arbitror placiturum quod eligendum ratio demonstravit.
Nam cum sancto spiritualique studio universam pacem Ecclesiae muniatis, nihilque sit convenientius fidei defendendae, quam his quae per omnia instruente Spiritu sancto irreprehensibiliter definita sunt inhaerere, ipsi bene videbimur statuta convellere, et auctoritates quas Ecclesia universalis amplexa est ad arbitrium haereticae petitionis infringere,
atque ita nullum colligendis Ecclesiis modum ponere, sed data licentia debellandi dilatare magis quam sopire certamina.
Unde quia post illas Ephesinae synodi impietates, quibus Dioscori scelere fides catholica refutata perversitas Eutichiana suscepta est, nihil ad confirmationem fidei Christianae utilius potuit ordinari, quam ut praedicti facinus sancta synodus Chalcedonensis aboleret, et tanta illic haberetur coelestis cura doctrinae, ut nihil cujusquam opinione resideret quod a praedicationibus vel propheticis et apostolicis dissonaret, ea scilicet moderatione servata, ut rebellibus tantum ac pertinacibus ab Ecclesiae unitate rejectis, nulli correcto venia negaretur, quid probabilius, quid religiosius poterit pietas vestra decernere quam ut quae non tam humanis
quam divinis sunt statuta decretis, nullus ultra sinatur impetere, ne vere digni sint Dei munus amittere qui de veritate ipsius ausi fuerint dubitare.
Cum ergo universalis Ecclesia per illius principalis petrae aedificationem facta sit petra, et primus apostolorum beatissimus Petrus voce Domini audierit: « Tu es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam * .
» Quis est nisi aut Antichristus, aut diabolus qui pulsare audeat inexpugnabilem veritatem, qui in malitia sua incorvertibilis perseverans, per vasa irae et suae apta fallaciae falso diligentiae nomine dum veritatem se mentitur inquirere, mendacia desiderat seminare, atque contemnenda et vitanda merito sibi incontinens furor et impietas caeca praescripsit, ut diabolico instructu
quod in sanctam Alexandrinam saevit Ecclesiam, quales essent qui Chalcedonensem synodum retractati cupiunt disceretur, in qua nullo modo accedere potuit, ut a vobis contra sanctam Nicaenam synodum sentiretur, quod haeretici mentiuntur, qui se fidem Nicaeni concilii tenere confingunt, in quo sancti et venerabiles Patres nostri contra Arium congregati, non carnem Domini, sed deitatem filii omousion Patri esse firmavere?
In Chalcedonensi autem concilio adversum Eutichianam impietatem definitum est, de substantia Virginis matris Dominum Jesum Christum sumpsisse nostri corporis veritatem.
Apud Christianissimum principem igitur et inter Christi praedicatores digno honore numerandum utor catholicae fidei
libertate, et ad consortium te apostolorum ac prophetarum securus exhortor, ut constanter despicias ac repellas eos qui se Christiano nomine privavere, nec patiaris impios parricidas sacrilega simulatione de fide agere, quos constat a fide deviare.
Cum enim clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios conprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his quae sunt turbata restituas, depellendo scilicet pervasores juris alieni, et antiquae fidei sedem Alexandrinae Ecclesiae reformando, ut correctionibus tuis Dei iracundia mitigata, regiae antea civitati non retribuit
quae admissa sunt sed remittat.
Constitue ante oculos cordis tui, venerabilis imperator, omnes qui per totum orbem sunt Domini sacerdotes pro ea tibi fide, in qua totius mundi est redemptio supplicare, in qua re specialius ambiunt, qui apostolicae fidei sectatores Alexandrinae Ecclesiae praesidere, agentes apud pietatem tuam ne haereticos homines et merito pro sua perversitate damnatos, uti sua persuasione patiamini, cum sive impietatem errorum aspicias, sive opus perpetrati furoris attendas, non solum ad sacerdotii honorem admitti nequeant, sed ab ipso Christiano nomine mereantur abscindi.
Nam quod exorata pietatis vestrae venia dixerim, quodam contagio splendorem vestrae serenitatis offuscant, cum sacrilegi parricidae id audeant petere, quod nec innocentes
liceat obtinere.
Oblatae sunt pietati vestrae preces, quarum exempla vestris litteris subdidistis, sed in his quae catholicorum sunt deplorantium subscriptio continetur, et quia causa probabilis est, fiducialiter nomina singulorum, et dignitas sui honoris aperitur.
In illis autem quas orthodoxo principi haeretica porrigere non formidavit obreptio, sub incerto confusae unitatis vocabulo, ideo certum nomen retrahitur, ne non solum paucitas personarum, sed etiam meritum detegatur.
Latere enim sibi utile aestimat eorum quantitas, quorum est qualitas judicata, nec incongrue cujus loci homines sunt, profiteri metuunt, qui meruere damnari.
In una ergo catholicorum supplicatione continetur, in alia haereticorum commenta panduntur.
Hic sacerdotum Domini,
et totius Christiani populi ac monasteriorum defletur eversio, ibi immanium scelerum continuatio demonstratur, ut quod non licuit audiri, liceat dilatari.
Nonne perspicuum est quibus pietas vestra succurrere, et quibus debeat obviare, ne Alexandrina Ecclesia, quae semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum.
Manifestum quippe est per crudelissimam insanissimamque saevitiam, omne illic coelestium sacramentorum lumen exstinctum.
Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria.
Nec ullo modo ambigi potest, quid de his decernendum sit, qui post, nefanda sacrilegia, post sanguinem probatissimi sacerdotis effusum, et concremati corporis cinerem
in contumeliam aeris coelique dispersum audent sibi jus pervasae dignitatis expetere, et apostolicae doctrinae inviolabilem fidem ad concilia provocare.
Magnum ergo vobis est, ut diademati vestro de manu Domini etiam fidei addatur corona, et de hostibus Ecclesiae triumphetis, quia si laudabile vobis est adversarum gentium arma conterere, quanta erit gloria ab insanissimo tyranno Alexandrinam Ecclesiam, in cujus contritione omnium Christianorum est injuria liberare?
Ut autem litterae meae pietati tuae colloquium quasi praesentis exhibeant, quidquid de communi fide fueram suggesturus, scriptis prosequentibus insinuandum esse perspexi, ac ne hujus epistolae pagina in nimiam longitudinem
tenderetur, aliis litteris quae assertioni catholicae fidei congruunt, comprehendi, ut licet ea quae a sede apostolica sunt praedicata sufficerent, insidias tamen haereticorum, etiam haec quae sunt adjecta reserarent.
Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum, etiam hoc malum ad justitiam ultionis debet accedere, quod Constantinopolitanae Ecclesiae puritatem pestilenter obscurat, in qua inveniuntur quidam haereticorum clerici sensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera, assertionibus suis haereticorum adjuvantes.
In quibus deturbandis frater meus Anatholius, cum nimis benigne parcit, segnior invenitur.
Dignamini pro fide vestra etiam Ecclesiae istam praestare medicinam, ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam
ab urbis habitatione pellantur, ne ulterius sanctus Dei populus perversorum hominum contagio polluatur.
Cultores autem pietatis tuae Julianum episcopum et Eutichium presbyterum mea petitione commendo, ut suggestiones eorum pro catholicae defensione fidei placide digneris audire, quia vere sunt ejusmodi, ut fidei vestrae possint per omnia utiles inveniri.
Data Kalendas Novembris, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.
XCV.-- Ad Pulcheriam Augustam.
228 Quantum sibi fiduciae de fide vestrae clementiae Ecclesia Dei debeat polliceri, multis probavimus saepe documentis, dum sicut Spiritu sancto docente didicistis, illi per omnia potestatem vestram subjicitis, cujus munere et protectione regnatis.
Unde
quia contra integritatem fidei Christianae dissensionem quamdam in Constantinopolitana Ecclesia Eutiche auctore generatam fratris et coepiscopi mei relatione cognovi, ut totius causae speciem synodalium gestorum textus ostenderet, dignum gloriae vestrae est, ut error qui de imperitia magis quam de versutia natus est auferatur, priusquam ullas vires de consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat.
Nam quantum Nestorius a veritate excidit, dum Dominum Jesum Christum de matre Virgine hominem solum asserit natum tantum etiam hic a catholico tramite deviavit, qui de eadem virgine editum non nostrae credidit esse naturae, ut quod formam servi gessit, quod nostri similis fuit atque conformis, quaedam nostrae carnis fuerit
imago, non veritas.
Nihil autem prodest Dominum nostrum beatae Mariae virginis filium hominem dicere, si non illius generis atque seminis homo creditur, cujus in ipso Evangelii exordio praedicatur.
Unde multum doleo, multumque contristor, quod hic qui ante de humilitatis proposito laudabilis videbatur, contra unicam spem nostram, patrumque nostrorum, vana et nimis perversa audet astruere, qui cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, ne ita Ecclesiae praesules commoveret, ut sententiam damnationis exciperet.
Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare.
Sedis enim apostolicae moderatio hanc temperantiam
servat, ut et severius agat cum obduratis et veniam cupiat praestare correctis.
Quia ergo mihi multa fiducia est de pietatis vestrae sincerissima fide, obsecro clementiam vestram, ut sicut sancto studio tuo catholica praedicatio semper adjuta est, ita nunc quoque ejusdem libertati faveas.
Non enim portiuncula aliqua fidei nostrae quae minus lucide sit clara pulsatur.
Sed hoc imperta resultatio audet incessere, quod Dominus in Ecclesia sua neminem voluit ignorare.
Et ideo pro vestrae pietatis consuetudine elaborare dignemini, ut contra singulare sacramentum salutis humanae, quod blasphema insipientia protulit, ab omnium animis repellatur, ac si ipse qui in hac tentatione incidit, resipiscat, ita ut quod male senserat propria voce et subscriptione
condemnet, communioni illi sui ordinis reformetur.
Quod etiam fratri et coepiscopo meo Faviano me clementia vestra cognoscat, et his quos misimus delegasse, ut venia concedatur, si error aboletur.
Ne autem piissimi principis dispositioni quae episcopale concilium voluit congregari, nostra videretur praesentia defuisse, fratres meos Julianum episcopum, Renatum presbyterum, et filium meum Hilarium diaconum misi, qui vicem praesentiae meae implere sufficerent.
Sed ei qui in errore est melius consuletur, si ibi ubi desipuit, ibidem resipiscat, et ubi damnationem meruit, illic indulgentiam consequatur.
Data Idus Junii, Asturio et Protogene viris claris. cons.
XCVI.-- Ad universos episcopos per Galliam et Hispaniam constitutos.
LEO dilectissimis fratribus universis episcopis catholicis per Galliam et Hispaniam constitutis de Pascha.
Cum in omnibus divinorum praeceptorum regulis exsequendis, sacerdotalem observantiam oporteat esse concordem, maxime nobis et principaliter providendum est, ne in paschalis festi die vel ignorantia vel praesumptio peccatum diversitatis incurrat.
Unde quia tempus sacratissimae solemnitatis ita dispositos habet limites suos, ut salutare sacramentum nunc citius, nunc tardius oporteat celebrari, non desinit apostolicae sedis sollicitudo prospicere, ne devotio ecclesiastica aliquo turbetur incerto.
Cum igitur in quibusdam ascriptionibus Patrum futurum proxime Pascha Domini ab aliis in
diem quintumdecimum Kalendas Maii, ab aliis in diem octavum Kalendarum earumdem inveniretur ascriptum, tantum me diversitas ista permovit, ut clementissimo principi Marciano curam de hac re animi mei panderem, ut praecipiente ipso ab his qui
habent hujus supputationis peritiam, diligentius illi discussa ratione, quaereretur quo die posset veneranda solemnitas rectius celebrari.
Quo rescribente, octavo Kalendas Maii definitus est dies.
Quia ergo studio unitatis et pacis malui Orientalium definitioni acquiescere, quam in tantae festivitatis observantia dissidere, noverit fraternitas vestra die octavo Kalendarum Maiarum ab omnibus resurrectionem Dominicam celebrandam, et hoc ipsum per vos aliis esse fratribus intimandum, ut divinae pacis consortio, sicut una fide jungimur, ita una solemnitate feriemur.
XCVII.-- Ad Samartionem, Carathonem, etc.
Dominis fratribus merito beatissimis in Christo venerabilibus, Samartioni, Carathoni, Desiderio,
episcopis et presbyteris omnium ecclesiarum quae sunt intra provinciam Thraciam constitutae, Leo, Victorius, Eustatius episcopi.
Tanta saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reverentia pervaluere, etiam hi quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut jus distringendorum negotiorum episcopis sanctis, juxta divalia constituta permiserint.
Quod cum et juris antiqui formulis et illatis frequentius sit et legibus confirmatum, praesertim tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum.
Nam praetermisso sacerdotali judicio passim ad examen saeculare transire.
Quocirca nobis visum est, ut hanc et sacrae legis et nostri ordinis contumeliam et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam
formulam constitueret in futurum.
Censemus itaque ut quicunque praetermisso sacerdote ecclesiae suae ad disceptationem venerit saecularium, sacris liminibus expulsus a coelesti arceatur altario.
Neque ullus post hanc definitionem qui communi sedit arbitrio quidquam sibi ultra praescriptum vindicare nitatur.
Ita fieri, ut hi qui ante erravere congrua emendatione se corrigant, et qui sub observatione clericali coelesti probatur servire officio, ex clero abjiciendum, si praetermisso sacerdotum judicio saecularem adierit potestatem.
Quod ideo singulos universosque volumus agnoscere, ut quod pleno justitiae et juris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis in omnibus clericorum negotiis sortiatur.
Sane si clericus laicum pulset,
prius se audiri ab episcopis poscat, tum si petitioni suae laicum viderit obviare ex permissu episcopi sui in saeculi moderatores disceptatione confligat.
Leo episcopus scribit; Victorius episcopus scribit; Eustatius episcopus scribit.
INCIPIUNT DECRETA HILARII PAPAE.
INCIPIUNT CAPITULA.
3. Ut poenitentes aut inscii litterarum sive defectu
1. Ut canones Nicaeni vel apostolicae sedis decreta custodiantur.
2. Ut bigami, aut viduae, aut corruptae mariti ad ecclesiasticos gradus non accedant.
membrorum, aut decisione aliquid minus habentes ad superiorem ordinem non veniant.
4. Ut ea quae illicite episcopus vel decessor ejus ordinavit, ab eo qui superest emendentur.
5. Ut nullus episcopus, sibi eligat successorem.
DECRETUM.
CAP. I. Flavio Basilico, et Hermineico viris clarissimis consulibus, sub die decimo sexto Kalendarum Decembrium.
In basilica sanctae Mariae residente venerabili papa Hilario una cum episcopis, numero quinquaginta, residentibus etiam universis presbyteris, astantibus quoque diaconibus, Hilarius episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae synodo praesidens, dixit: Quoniam religiosus sancto Spiritu congregante conventus hortatur, ut quaedam quae pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt, cura diligentiore tractemus, si placet, fratres, ea quae ad ordinationis tenorem pertinent, juxta divinae legis praecepta, et Nicaenorum canonum constituta, juvante Domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo, vel divinas
constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos qui potentissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi, quia meminimus quod timere debemus qualiter comminetur Dominus negligentiae sacerdotum.
Siquidem reatu majore delinquit qui potiori honore fruitur, et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum.
II.
Cavendum ergo in primis ne ad sacratos gradus, sicut gestis prioribus ante scriptum est, quisquam qui uxorem virginem non duxit, aspiret.
Repellendi sunt etiam quicunque in secundae uxoris nuptias contra apostolica praecepta convenerunt.
III.
Ut poenitentes vel inscii litterarum, aut aliqua membrorum defectu damna perpessi, vel hi qui ex poenitentibus sunt, ad sacros ordines aspirare non audeant.
Quisque talium consecrator exstiterit factum suum ipse dissolvet.
IV.
Sed quodcunque quis commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit; nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere.
Sed qui in causis Dei vel contumacia vel in aliquo decessu deliquerit, aut ipse quod proprius praedecessor ejus fecit, abolere noluerit in se quidquid in alio non resecaverit, inveniet.
Quod ut deinceps possit tenacius custodiri (si placet sententias omnes, et
subscriptiones proprias commodatae) ut synodali judicio aditus claudatur illicitis.
Ab universis episcopis, et presbyteris acclamatum est.
Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum est sexies.
Hoc confirmamus et docemus, dictum est octies.
Haec tenenda sunt, haec servanda sunt, dictum est quinquies.
Doctrinae vestrae gratias agimus, dictum est quindecies.
Ista in perpetuum serventur rogamus, dictum est quindecies.
Ista per sanctum Petrum ut in perpetuum serventur aptamus, dictum est octies.
Haec praesumptio nunquam fiat, dictum est decies.
Qui haec violaverit, in se inveniet.
Et facto silentio, Hilarius episcopus dixit:
V.
Praeterea, fratres, nova et inaudita, sicut ad
nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione pervenit, in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur.
Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis praecedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium.
Et credunt sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotum velut legatorio aut testamentario jure posse dimitti.
Nam plerique sacerdotes, et in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut, scilicet non legitima exspectatur electio, sed defuncti gratificatio, pro populi habeatur assensu.
Quod quam grave sit existimate.
Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de Ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quisquam
putet deberi, quod Dei est.
Ut autem quod ad nos perlatum est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta legantur.
Paulus notarius recitavit.
Et statutum est, ne quid ultra hujusmodi a sacerdotibus praesumatur.
229 Epistola ejusdem Hilarii papae ad Tarraconenses episcopos.
1. Ut nullus sine consensu episcopi metropolitani episcopus ordinetur.
2. Ut nullus episcoporum relicta propria Ecclesia, ad aliam transeat.
3. Ut Hireneus remotus ab Artimoniensi ad propria revertatur.
4. De removendis episcopis qui illicite ordinati sunt et ne in una Ecclesia duo episcopi habeantur.
5. De damnatione Hirenei, si ad suam Ecclesiam non revertitur.
Dilectissimis fratribus ASCANIO et universis episcopis Tarraconensis provinciae, HILARIUS episcopus.
Postquam litteras vestrae dilectionis accepimus, quibus praesumptiones Silvani episcopi Calagurensium Ecclesiae retundi petistis, et rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari honoratorum et possessorum, Tyriasonensium, Castanensium, Calagurtanorum, Virigensium, Triciensium civitatis cum scriptionibus diversorum litteras nobis constat ingestas, per quas id quod de Silvano querela vestra deprompserat, excusabant.
Sed reprehensione justissima
eorum pariter allegatio non carebat, quia praeter conscientiam metropolitani fratris et coepiscopi nostri Ascanii nonnullis civitatibus ordinatos claruit sacerdotes.
Unde quoniam quidquid ab alterutra parte est indicatum omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta, hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nihil deinceps contra praecepta beati apostoli, nihil contra Nicaenorum canonum constituta tentetur.
CAP. I.
Hoc autem primum juxta eorumdem Patrum regulas volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanii metropolitani aliquatenus consecretur antistes, quia hoc vetus ordo tenuit.
Hoc trecentorum decem et octo sanctorum
Patrum definivit auctoritas, cui quisquis obvias tetenderit manus, eorum se consortio fatetur indignum, quorum praeceptionibus resultat.
II.
In quorum contumeliam superbo spiritu etiam pars illa contemnitur quae veretur, ne quis relicta Ecclesia sua, ad alteram transire praesumat.
Quod nimis improbe conniventibus, et ut doleatur gravius vobis asserentibus, Hireneus episcopus conatur admittere.
Quod nostra auctoritate roborare cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi, lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat litteris vestris quae de ordinandis episcopis secundum statuta canonum vel praedecessorum meorum decreta fuerit probata sententia gestorum quae pariter direximus tenore
discetis.
III.
Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi, atque ad suam remisso Hireneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant.
Quod non licet obtinere talem protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te praecipue, frater Ascani, oporteat eligere, et deceat consecrare, ne si aliter forte factum fuerit, non sine objurgatione, maxime tui nominis retundat nostra praeceptio, quod in injuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum didicerimus admissum.
Nec episcopalis honor haereditarium jus putetur, quod nobis sola Dei nostri benignitate confertur.
IV.
Ordinatos nunc ergo episcopos, qui licet dum te ignorante provecti sunt cum suis auctoribus meruerint submoveri hac ratione firmamus, si nec viduae maritus fuerit quisquam, nec in secundae conjugio nuptias ac vota convenerit, sicut et legalia constituta praecipiunt, dicendo: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, secundum quod etiam beatus Apostolus magister gentium de his qui fieri desiderant sacerdotes propria institutione non tacuit dicens, unius uxoris virum cujus tenore sane ita informati esse debetis, fratres charissimi, ut inter caetera quae cavenda sunt haec studeatis praecipue custodiri, quae noscitis ante universa mandari.
In quibus etiam perspiciendum est, ne duo simul sint unius Ecclesiae sacerdotes, aut litterarum
ignarus, aut carens aliqua parte membrorum, aut etiam ex poenitentibus aliquis ad sacrum ministerium prorsus sinatur accedere.
Nec tantum putetis petitiones valere populorum, ut cum his parere cupitis voluntatem Dei nostri, quae nos peccare prohibet deseratis.
Cujus indignatio ex hoc gravius commovetur, quia benignitas ejus, dum fiunt, illicita per eos qui sunt interpretes placationis offenditur.
V.
Ut autem omnia secundum haec quae scripsimus corrigantur praesentes litteras Trajano subdiacono nostro veniente direximus.
Quod si Hireneus episcopo ad Ecclesiam suam deposito, improbitatis ambitu redire neglexerit, quod ei non judicio, sed humanitate praestabitur removendum se ab episcopali
consortio esse cognoscat.
Deus incolumes vos custodiat.
Item epistola Hilarii ad Ascanium, de his quae sunt scripta superius.
Dilectissimo fratri ASCANIO, HILARIUS episcopus.
Divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotii ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.
Unde directis per Trajanum subdiaconum nostrum litteris admonemus, ut qui male facta sunt, corrigantur.
Et miramur admodum dilectionem tuam Barcinonensium petitiones non solum nulla auctoritate retulisse, verum etiam directis ad nos litteris, consummationem pravi desiderii postulasse adhibendo
in epistolarum prooemio concilii mentionem, tanquam culpae minuerentur excessus, per multitudinem imperitorum, cum etiam sub significatione unusquisque sui nominis tecum pariter retulisset, et subscriptiones proprias factas singuli commodassent, dilectionem tamen tuam rei de qua displicet summa tangebat, quia pro loco et honore tibi debito caeteri sacerdotes docendi fuerant, non sequendi.
Unde sicut in generalibus litteris indicavi, Hireneus ad propriam revertatur Ecclesiam, et Barcinonensibus de suo clero protinus consecretur antistes, cui tamen statuta canonum, et apostolica praecepta concordent.
Et licet hi qui propter notitiam atque consensum tuae dilectionis ordinati sunt sacerdotes, cum suis
debuerint auctoribus submoveri, ne quid tamen in tanta necessitate decernamus austerum, eos qui episcopi facti sunt ita volumus permanere, si apostolicis praeceptionibus et statutis sanctorum Patrum non reperiantur obnoxii, ac deinceps nihil quod contra disciplinam ecclesiasticam veniat, sicut hactenus factum est perpetretur, tuae sollicitudinis est, frater charissime, debitam tibi auctoritatem tueri, et illicitis non modo non praebere assensum, sed etiam cuncta quae contra regulam facta repereris coercere, atque ante omnia quae sola unitate decernimus, Hireneum ad Ecclesiam suam redire compelle.
Ad quam sponte potius redire debebit, si a sacerdotali consortio meruit separari, nec unus Ecclesiae duo esse permittantur antistites, quod opportunius supradicti
subdiaconi fieri delegamus, instantia quam etiam pro conservanda Ecclesiae disciplina commeare ad Hispanias dispositionis nostrae fecit auctoritas.
Deus autem incolumem te custodiat, frater charissime.
Epistola Hilarii papae, ad Leontium, Veranum, Victurium, episcopos.
Dilectissimis fratribus VERANO, LEONTIO, VICTURIO, episcopis, HILARIUS papa.
Movemur ratione justitiae, quae licet ab omnibus qui recta sapiunt, debeat custodiri, cum praecipue Domini sacerdotibus non est temere negligenda, quorum caeteros informari convenit institutis.
Frater igitur et coepiscopus noster Ingenuus Ebredunensis Alpium maritimarum provinciae
metropolitani semper honore subnixus in praejudicium suum, sicut annexa declaravit quaedam nos petente fratre et coepiscopo nostro Auxamio statuisse commemorat, quae universis in hac eadem causa defensionibus contrairent.
Si quidem relationibus in nostro judicio recensitis, quas frater et coepiscopus noster Veranus ad sanctae memoriae decessorem meum cum caeteris provinciae sacerdotibus misit, et apostolicae sedis, quae tunc directa fuerat patefacta, responsione manifestatum est, nihil postea debuisse tentari, nec ad injuriam synodalium regularum quidquam per obreptionem, quae proxime facta est, oportere constitui.
Nam licet ex hoc etiam quod a nobis est elicitum, censeatur infirmum, quia ex ipso insinuatum est, exsequi voluisse qui meruit,
tamen ne odio vel gratia moveamur, quae in causarum disceptationibus esse non debet, ita vestrae charitati cognitionem annexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat quidquid obreptum nobis esse constiterit.
Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia quae semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cujus exspectatio fructus nostri ministerii non in latitudine regionum, sed in acquisitione ponitur animarum.
Habeat itaque pontificium frater et coepiscopus noster Ingenuus
provinciae suae, de cujus dudum ab apostolica sede est illicita cessione culpatus, et custoditis omnibus, quae super Ecclesiis Ceruelenensis civitatis, vel castelli Nicensis, sicut diximus sanctae memoriae decessoris mei definivit auctoritas, nihil Ecclesiarum juri noceat, quod in alterum memoratorum a praedicto fratre ad excludendam cupiditatem, quemadmodum prohibuit ambitionis alienae proxime est episcopus consecratus, sed statutae correctionis forma permaneat, ut ad unius antistitis praedicta loca regimen revertantur, quae in duos dividi non decuit sacerdotes.
Dominus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.
Epistola Tarraconensium episcoporum ad Hilarium papam.
Beatissimo et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae HILARIO, ASCANIUS et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
Quoniam curam apostolatus vester provinciarum suarum sacerdotibus gerat filio nostro illustri Vincentio duce provinciae nostrae referente cognovimus.
Cujus impulsu votum nostrum in ausu scribendi prona devotione surrexit.
Ergo provinciales litterario sermone debita coaonae vestrae obsequia deferentes, his quaesumus ut dignatione qua caeteros etiam humilitatem vestram in orationibus vestris, in mente habere dignemini, beatissime, et apostolica reverentia in Christo a nobis, colende Pater.
Illud specialius deprecantes, ut factum nostrum quod tamen voto pene omnes provinciae
quam exemplo vetustatis in notitiam nostram defertur propensis assertionibus nostris roborare dignemini.
Et cum legerent ab universis episcopis et presbyteris exclamatum 230 est.
Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum est decies.
Haec praesumptio nunquam fiat, dictum est sexies.
Quae Dei sunt ab homine dari non possunt, dictum est sexies.
Per dominum Petrum rogamus ut in perpetuum serventur, dictum est sexies.
Haec ut reserventur rogamus.
Hilarius episcopus dixit: Lege.
Paulus notarius recitavit.
Episcopus Varohiensium civitatis, sanctus Nundinarius sortem explevit conditionis humanae.
Hic episcopo venerabili fratri nostro Hireneo quem ipse antea in dioecesi sua nobis volentibus constituerat, relinquens ei quod potuit habere paupertas
supremae voluntatis arbitrio in locum suum, ut substitueretur optavit.
Sed defuncti judicium in ejus meritum non vacillat.
Et cum legeret Probus episcopus e confessu surgens dixit: Illud licuit.
Hoc non licuit: Successores Deus dat.
Auctoritate vestra resistite huic rei per apostolatum vestrum.
Hilarius episcopus dixit: Percurre quod coeperas.
Paulus notarius recitavit.
Si quidem omnis clerus et plebs ejusdem civitatis et optimi et plurimi provinciales, ut idem ejus locum observaret a nobis speraverunt dato consensu.
Nos cogitantes defuncti judicium et probantes ejus vitam, et eorum nobilitatem atque multitudinem qui petebant simul et utilitatem Ecclesiae memoratae optimum duximus, ut
tanto sacerdoti qui ad divina migraverat, non minoris meriti substitueretur antistes, praesertim cum ecclesia illius municipii in qua ante fuerat ordinatus semper hujus civitatis Ecclesiae fuisse dioecesis constet.
Ergo suppliciter precamur apostolatum vestrum, ut humilitatis nostrae quod juste a nobis videtur factum vestra auctoritate firmetis.
Jamdudum sane questi fueramus litteris vestris de praesumptione Salvini episcopi, et miramur quod nulla epistolatus vestri responsa suscepimus.
Nunc haec eadem suggerentes petimus, ut quid super his rebus observandum sit apostolicis sermonibus, nos dignemini informare.
Et ne forsitan per negligentiam portitoris, aut longinqui itineris difficultatem
humilitatis nostrae ad vos scripta non potuerit ex hoc negotio pervenire, etiam suggestionem nostram maluimus iterare.
Et subscriptio: Ora pro nobis.
Sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas nobis omnibus et Ecclesiae suae, domine vere noster apostolice papa.
Epistola episcoporum Tarraconensium ad Hilarium papam.
Domino beatissimo et apostolica reverentia a nobis in Christo colendo papae HILARIO, ASCANIUS et universi episcopi Tarraconensis provinciae.
Etiamsi nulla dictaret necessitas ecclesiasticae disciplinae, expetendum revera nobis fuerat illud privilegium sedis vestrae, quo susceptis regni clavibus post
resurrectionem Salvatoris per totum orbem beatissimi Petri singularis praedicatio universorum illuminatione prospexit.
Cujus vicarii principatus sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus et amandus.
Proinde nos Deum in nobis primitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quaerentes unde nihil errore, nihil praesumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur.
Cum haec ita se habeant, est tamen inter nos falsus frater, cujus praesumptionem sicut diutius tacere non licuit, ita et loqui futuri judicii necessitas imperavit.
Silvanus quidam episcopus Calagurre, in ultima parte vestrae provinciae constitutus, divinationes sibi indebitas usurpando, humilitatem nostram ad hoc usque perduxit,
ut contra ejus vanissimam superstitionem sedis vestrae unicum remedium flagitemus.
Hic namque jam ante octo aut septem amplius annos postponens Patrum regulas, et vestra instituta despiciens, nullis petentibus populis episcopum ordinavit.
Cujus praeproperum factum existimantes fraterna et pacifica posse admonitione sanari perfecit in pejus.
Denique cum contra vetustatem canonum, contra synodi constituta alterius fratris nostri presbyteri spiritu tantum praesumptionis accensus, in eodem loco qui illi fuerat destinatus cui invito et repugnanti imposuerat manus, et qui nostro jam coetui fuerat aggregatus, episcopum fecit.
Hinc factum est, ut de ejus miserrima temeritate ad nos Caesaraugustanae urbis frater noster universa referret, cujus diligentia
et sollicitudo admodum prospexerat, si in aliquo profuisset.
Siquidem cunctis in vicinia positis episcopis ne se schismatico adjungerent frequentissime contradixit; sed obstinatione damnabili totum quod erat illicitum, et quod nobis pudor est dicere, non erubuit ille solus committere.
Proinde quia his praesumptionibus quae unitatem dividunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri, quaesumus sedem vestram, ut quid super hanc partem observare velitis apostolicis affatibus instruamur, quatenus fraternitate collecta, prolatis in medium venerandis synodi constitutis, contra rebellionis spiritum vestra auctoritate subnixi, quod oporteat et de ordinatione et de ordinato fieri intelligere (Deo juvante) possimus.
Erit profecto vester triumphus apostolatus
vestri temporibus si quod sancti Petri cathedra obtinet catholica audiat Ecclesia, si novella zizaniorum semina fuerint exstirpata.
Et subscriptio.
Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum jugi aevo divina conservet aeternitas.
Ut haec emendentur rogamus, dictum sexies.
Ut haec recidantur rogamus, dictum septies.
Ut disciplina servetur rogamus, dictum quinquies.
Ut canones
custodiantur, rogamus, dictum septies.
Ut in praesumptionibus vindicetur, rogamus, dictum septies.
Ordinatio apostolica illibata servetur, dictum septies.
Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum quinquies.
Dignus papa, dignus doctor, dictum est octavies.
Ut antiquitas servetur, rogamus, dictum septies.
Ut disciplina servetur rogamus.
Hilarius episcopus dixit: Acceptis quae recitata sunt de omnibus, nunc, fratres, speciales sententias, Deo vobis inspirante, depromite.
Maximius episcopus Ecclesiae Tauritanis dixit: In custodiendis omnibus quae ad sacras ordinationes pertinent disciplinis, melius sententiae meae, professione denuntio, nihil a me unquam eorum quae prohibita sunt esse facienda.
De reliquis censeo, ut quisquis talia fecerit,
aut detecta in ecclesiis resecare noluerit, noverit se graves causas apostolicae in sedis judicio redditurum.
In quo illi necesse erit subire sententiam.
Ingenuus episcopus Ebredunensis dixit: Mihi quoque eadem de omnibus partibus sententia est, qua me ipse constringo, ne quid a me unquam de his quae sunt interdicta tentetur, quia novi statum et professionem meam; de caeteris etiam censeo, ut quisquis transgressor exstiterit, sciat se ecclesiasticae regulae laqueis innodari, et reatum apostolicae sedis incurrere.
Paulus episcopus Aquae Vivae dixit: Ego quoque simili me lege constringo.
Et de caeteris quae transgressores fuerint pariter censeo, nec eis sine periculo sui quidquam tale tentare liceat, quod merito debeat vindicari.
Primus episcopus Ecclesiae
Atellanae dixit: Hoc et ego censeo esse observandum.
Pallidius episcopus Ecclesiae Salpinae dixit: Nihil me contra disciplinam ecclesiasticam vel statuta sanctorum canonum facturum esse polliceor.
Tyberius episcopus Ecclesiae Sabinensis dixit: Profiteor me statuta sedis apostolicae in omnibus custodire.
Et si in Ecclesia mea clericorum aliquem contra praecepta sanctorum canonum deprehendero, aut mulierem duxisse, aut duas habere uxores, ab ecclesiastico officio separare.
Ab universis dictum est episcopis: Sententias fratrum omnes sequimur, omnes confirmamus, et observandas esse decernimus.
Exaudi, Christe, Hilario vita, dictum sexies.
Quae male admissa sunt, per te corrigantur, dictum octavies.
Quod non licet, non fiat, dictum
octavies.
Hilarius episcopus Ecclesiae urbis Romae synodo praesidens dixit: Quoniam praesentis definitionis, formam quae secundum sanctorum statuta est sententiam, in omnium Ecclesiarum notitiam pervenire decrevimus, ne cuiquam pro sui possit ignoratione licere quod non licet edere, gesta notariorum sollicitudo curabit.
INCIPIUNT DECRETA SIMPLICII PAPAE
Ad Zenonem Spalensem episcopum de commissa vice apostolicae sedis.
Dilectissimo fratri Zenoni, Simplicius.
Plurimorum
relatu comperimus dilectionem tuam fervore et spiritus sanctitate Ecclesiae gubernatorem existere, ut naufragii detrimenta Deo auctore non
sentiat.
Talibus idcirco gloriantes judiciis congruum duximus vicaria sedis nostrae te auctoritate fulciri, cujus vigore munitus, apostolicae institutionis decreta vel sanctorum terminos Patrum nullo modo transcendi permittas, quoniam digna honoris remuneratione cumulandus es, per quem et in his regionibus divinitus crescere innotuit cultus, Deus te incolumem custodiat, frater charissime.
Epistola Simplicii papae ad Joannem Ravennatem episcopum.
Si quis esset intuitus ecclesiasticae disciplinae, vel si quid apud te sacerdotalis modestiae teneretur, nunquam plectibiles perpetrarentur excessus, a quibus si nullo te paternarum regularum poteras continere praecepto, saltem sanctae memoriae praedecessoris
tui fueras revocandus exemplo.
Qui cum faciendo presbyterum minus deliquisset invitum, senserat tamen dignum pro tali usurpatione judicium.
Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium, non electione sed invidia perpetrasti, quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es atque vexari, ut ei honorem tantum non per animi tranquillitatem, sed per amentiam sicut dicendum est irrogares?
Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii.
Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est.
Nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
Sed una nos ratio facit esse sententiae mollioris, quam maluimus te fratre et coepiscopo nostro Projecto referente cognoscere,
non nostris litteris propter opprobrium publicare.
Nam scandala, cujus auctor agnosceris, ita moderatio nostra compescuit, ut frater et coepiscopus meus Greg. quem non provectum constat esse, sed pulsum, nullam causam, sicut petiit, tecum habiturus, Mucirensem gubernet Ecclesiam, et contubernium spiritale quod sortiri non oportebat invitum, non recuset amplecti.
Cui si quid negotii forsitan emerserit, nostrum ex eo vel contra eum petatur examen.
Necessitatibus etiam, quas faciente te compellitur sustinere, hac definitione consulimus, ut refuso praedio quod ante annum sibi datum esse commemorat, atque ad Ecclesiam Ravennatem reverso Possessio in Bononiensi triginta solidorum redditus liberorum sine dubitatione tradatur in diem scilicet
vitae ejus, salvo proprietatis jure Ravennatis Ecclesiae, ad quam post praedicti obitum revertetur.
Quod si non fuerit nostris partium constitutis quid post transgressionem maneat, contumacem ipse perpendis.
Denuntiamus autem, quod si posthac quidquam tale praesumpseris, et aliquem, seu episcopum, seu presbyterum, seu diaconum invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis Ecclesiae vel Emiliensis noveris auferendas.
Data III Kalendas Junii, Severiano viro clarissimo consule.
Epistola Simplicii papae ad Florentium, Equitium, et Severum, episcopos.
Simplicius episcopus Florentio, Equitio, et Severo
episcopis.
Relatio nos vestrae dilectionis instruxit, et gestorum serie intimavit, Gaudentium Aufuniensis Ecclesiae sacerdotem contra statuta canonum ac nostra praecepta ordinationes illicitas perpetrasse, quarum illi totam penitus auferri praecipimus potestatem.
Scripsimus enim ad Severum fratrem et coepiscopum nostrum, ut si necesse fuerit, ipse in supradicta Ecclesia, consideratis Patrum regulis, hoc fungatur officio, quo ille abusus esse convictus est, ita ut hi qui illicite ab eo sunt provecti, ab ecclesiasticis ministeriis sint remoti.
Simul etiam de redditibus Ecclesiae vel oblatione fidelium quid deceat nescienti nihil licere permittat, sed sola ei ex his quarta portio remittatur; duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi peregrinorum et pauperum
profuturae ab Ovagio presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima inter se clericis pro singulorum meritis dividatur.
At vero ministeria Ecclesiae quae alienata comperimus reparare praesumptor praedicti fratris compellatur instantia, cui etiam in hoc specialiter praecipimus imminere, ut tres illas portiones quas per triennium dicitur sibi tantummodo vindicasse, restituat.
Data XIII Kalendas Decembris, post consulatum Leonis Augusti.
231 Simplicius Acacio.
Dilectissimo fratri Acacio Simplicius.
Cogitationum ferias non habemus, nec enim quiescere nos causa permittit, quam si relinquamus, Christo Domino nostro cujus interest, inexcusabiles sumus.
Et mirum
est dilectionem tuam tot emensis temporibus, et tot opportunitatibus inde venientibus, nihil nos de Alexandrina Ecclesia, quae tam graviter quatitur, instruere voluisse, cum monere te, nec increpatio nostra destiterit, ut participata sollicitudine litteras meas apud Christianissimum principem, praesentibus tuae dilectionis prosequeris alloquiis, et instituti veteris memor in orthodoxorum defensionem nobiscum, sicut semper incumberes, ne quisquam nostrum Christiana plebe pereunte reatum deditionis incurrat.
Unde hortamur dilectionem tuam, ut opportune atque importune piis auribus insinuare non desinat, quatenus Alexandrinae Ecclesiae pax optata reddatur, et celeriter vigilantiae tuae proventus inducatur.
Data VIII Idus Novemb.
, Severino cons.
, directa
per Restitutum.
Rescriptum Acacii ad Simplicium urbis Romae archiepiscopum.
Domino sancto patri archiepiscopo Simplicio Acacius.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum circumferentes nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes, sed vos divino zelo sollicitos demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum; sed Christus Deus noster qui diligentibus se in bonum cooperatur, nostris cogitationibus insidens, et unam nobis in his mentem atque eamdem
gloriam esse cognoscens, omnem victoriam ipse perfecit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens.
Et Timotheum quidem decessorem spirantem procellas et ecclesiasticam tranquillitatem, sicut apparuit conturbantem, vitae subtraxit humanae, dicens ei: Tace et obmutesce: Petrum quoque qui ab Alexandria more similis procellae surrexerat, dissipavit atque in aeternam fugam sancto Spiritu flante convertit, unum ex his qui olim fuerant damnati.
Sicut enim in nostris archivis vel conciliis inventum est, et de nostris scriniis, si dignamini requirere, poteritis agnoscere quae de eodem subsecuta ab Alexandrino episcopo ad Romam alterutrum sint relata.
Qui Petrus noctis existens filius, et operum diei lucentium alienus
apparens, omnino tenebras ad latrocinium congruas peragendum earum cooperator inveniens, media
nocte adhuc jacente cadavere illius qui paternos canones subvertertat insepulto, subripuit in sedem, sicut ipse arbitratus est uno et solo praesente et eo qui consors illius insistebat insaniae, qui nusquam penitus omnino postea comparuit.
Timotheus autem qui Davidicae mansuetudinis exemplo subditur et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo propriae sedis honore laetatur, et spiritualium filiorum voces accipiens, gratiam curationis exspectat, multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum, propter quem et tolerantiae coronam sibimet religavit.
Attentius igitur oret vestra beatitudo pro Christianissimo imperatore et pro nobis ipsis.
Universam fraternitatem quae vobiscum est in Christo, ego et
qui mecum sunt, salutamus.
Et alia manu: In Domino ora pro nobis, justissime pater.
INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.
Ad Siculos episcopos.
1. De his qui baptizati doluerunt, et postea poenitere noluerunt.
2. De presbyteris vel diaconibus qui in lapsu haereticorum se baptismati dederunt.
3. De his qui se rebaptizandos impie dederunt.
4. De his qui per ignorantiam aetatis rebaptizati sunt.
5. De his qui ab haereticis baptizati, aut rebaptizati sunt, ut ad ecclesiasticam militiam non perveniant.
6. De poenitentibus ut ab aliis episcopis non suscipiantur.
Flavio, Boetio, viris clarissimis consulibus, sub die III Iduum Martiarum, in basilica Constantiniani, residente venerabili viro papa Felice, una cum quadraginta episcopis considentibus universis presbyteris, astantibus etiam diaconibus, Felix episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae synodo praesidens, dixit: Communis dolor et generalis est gemitus quod intra Africam rebaptizatos, etiam episcopos, presbyteros, diaconosque cognovimus.
Quae res sine dubio ad nostrae quoque pervenit normam sanctitatis,
de quo quid observari debeat, ordinare nos convenit.
Proinde ut manifesta sit super hoc nostra sententia, quae nobis sunt visa, recitentur.
Astasius diaconus recitavit.
Dilectissimis in Christo Jesu fratribus universis episcopis per diversas provincias constitutis.
Qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum atque id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus orbis non gemuit, nulla terra nescivit.
Unde in grandi moerore positi dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum.
Quapropter competens adhibenda talibus medicina vulneribus, ne immatura
curandi facilitas mortifera capitis peste nihil prosit: sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes.
CAP. I.
In primis itaque venientis ad vos et reme dium postulantis sollicite discutienda est professio, et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi.
Et qui satisfacturus Deo per poenitentiam se
rebaptizatum legitime doluerit, utrum ad hoc facinus occurrerit an impulsus accesserit requiratur sciens quod se decipiat ipse qui fallit, nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelsi judicio derogari, cui illa sunt rata, quae pia, quae vera, quae justa sunt, et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis.
Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est, ut periret.
Nihil enim intentatum reliquit inimicus, cui, ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis, et conterendus est venantis laqueus, ut infucatum lamentantibus lapsum tam justitiae moderatione, quam compunctione pietatis ad aulam quam reliquerant sit regressus, nec pudeat forsitan, aut pigeat indictis jejuniorum gemituumque temporibus
obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis.
Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis in Christo fieri quaerit electus, et per dispositionis nostrae mysterium, quod vestram sequi convenit charitatem, nec alicui fas est vel velle vel posse transcendere causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam ad iterationem se baptismatis nimis infaustam dedit, vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum.
Sacerdotali vigore et humanitate in eis fides, quae nisi est una jam nulla est, adjutorio Domini judicis ad salutem, sine nostrae operationis offensione reparetur, quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahatur, non praeter laudem nostram
atque laetitiam mens ejus ad veniam purgatior invenitur.
Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut, servata discretione peccantium, non eadem cuncti qui lapsi sunt lance pensentur, quoniam majoris castigationis exigendus est usura, cui domus Domini commissa fuerit disciplina.
II.
Ut ergo ab Ecclesiae summitatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros vel diaconos fuisse constiterit, et se optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici salutarisque claruerit fecisse jacturam, et Christum quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratiam praecepti honoris induerant exuisse cum constet, neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit se esse
paganum.
Quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, diaconibus auditum saltem dictoque probatur horrendum.
Sed quia idem Dominus atque Salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia si resipiscunt jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed nec catechumenorum omnimodis interesse.
Quibus communio laica in morte redhibenda est.
Quam rem diligentius explorare vel facere probatissimi sacerdotis cura debebit.
III.
De clericis autem et monachis, aut puellis Dei, aut saecularibus, praecipimus, hunc tenorem quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt vel fuerint servandum esse constituit, ut scilicet
qui nulla necessitate, nullius rei timore aut periculo, se ut rebaptizentur haereticis impie dederunt, si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint.
Septem autem annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum, duobus autem oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo saecularibus in oratione socientur.
Nec confundatur Deo colla submittere, qui non eum timuit abnegare.
Quod si utpote mortales intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo qui poenitentiam dederit, seu ab alio qui tamen datam esse probaverit, aut similiter presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur.
IV.
Pueris autem quibus quod adhuc imberbes sunt a pubertate vocabulum est, seu clericis sive laicis etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est, nec eorum exspectanda poenitentia, quos excipit a coercitione censura.
Quod est a nobis provide constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda committant.
Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus despectus a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis recepta quisquam communionis gratia convalescat, servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter
eos qui oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum.
Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt praetermittimus, quia non est causa dissimilis: sicut iidem sancti canones ordinaverunt ejus qui quolibet modo Christum quem semel confessus abjurarit.
Tribus annis inter audientes sint, et postea cum catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam percepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris et diaconibus quos solo mortis suae tempore reconciliandos esse jam duximus.
Caeteros, id est seu clericos, sive monachos, seu laicos utriusque sexus personas, quos violentia periculis coactos iterationem baptismatis subisse constiterit,
vel qui aliquo commento hujus se facinoris piaculo dixerint non teneri, his poenitentiam per triennium durare decrevimus, et per manus impositionem ad societatem recipi eos sacramenti
V.
Illo per omnia custodito, ne ex eis unquam qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica, aut 232 baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere.
Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numero sunt recepti, quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium, quisquis hoc violaverit antistitum, vel qui non removerit eum quem ex eis ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit.
VI.
Curandum vero maxime et omni cautela est
providendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio, et litteris, aut in parochia presbyter, aut episcopus in civitate suscipiat.
Quod si aliqua dissimulatione negligitur, culpa tangit etiam clerum qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit, commoratur.
His itaque rite dispositis et Ecclesiarum vestrarum ad notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid et quod praeterire nos potuit, fuerit revelatum, secundum beatum apostolum Paulum, tacente priore fideliter insinuet,
quia Spiritus ubi vult spirat, maxime cum sua causa tractatur, nec nos pigebit audire.
Et si quae sunt omissa, non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare.
Deus custodiat vos, dilectissimi fratres.
Data Idus Martii, Divanio et Sinidio IV cc. consulibus.
Epistola ejusdem ad Acacium Constantinopolitanum episcopum, qua eum condemnat propter Euthycianorum communionem.
FELIX episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae ACACIO.
Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie
vindicasti, haereticos et pervasores, atque ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica sede petisti damnari, non modo communioni tuae recipiendos putasti, verum etiam aliis Ecclesiis, quod nec de catholicis fieri poterat, praesidere fecisti, atque etiam honoribus quod non merebantur, auxisti.
Testatur hoc Joannes, quem a catholicis Apamiae non receptum, pulsumque de Antiochia.
Tyriis praefecisti, et Humerius tunc de diacono ejectus atque Christiani nominis appellatione privatus, a te etiam in presbyterii provectus officium; et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinae apostolicae veritatem ausus tuos et superbiam tetendisti, ut Petrus quem damnatum a sanctae memoriae decessore meo ipse retuleras, sicut
testantur annexa, beati Evangelistae sedem te jubente rursus invaderet, et fugatis orthodoxis episcopis, et clericis suis procul dubio similes ordinaret, pulsoque eo qui illic fuerat regulariter constitutus, captivam teneret Ecclesiam.
Cujus tibi adeo grata persona est, et ministerium ejus acceptum, ut episcopos et clericos plurimos orthodoxos tunc Constantinopolim venientes detegaris affligere, et apocrisiarios ejus confovere, atque anathematizantem eumdem Petrum Chalcedonensis decreta concilii, et violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque nuntii detulerunt, per Messenum et Vitalem crederes excusandum, nec eum laudare desineres, et multis efferre praeconiis, ita ut damnationem ipsius quam ante retuleras,
veram non fuisse jactares.
Tantum autem perseveras in hominis defensione perversi, ut quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos, Vitalem atque Messenum, quos ad ejus expulsionem specialiter miseramus, sublatos custodiae passus fueris mancipari, et ad processionem quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos, sicut eorum professionibus patefactum est ad haereticorum tuamque communionem contempta, quae vel gentium jure servari debuit, legatione pertraheres, praemiisque corrumperes, et in laesionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire faceres, sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata monstrares.
In quorum
deceptionem tuam nequitiam prodidisti, et a libello fratris et coepiscopi mei Joannis, qui te gravissimis
objectionibus impetivit, in apostolica secundum canones respondere diffidens, abjecta firmasti; Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis necessitate faciente servis subsecutum indignum tuis censuisti oculis.
Eos quoque tecum litteris communicare testatus quos constat haereticos.
Quid enim sunt aliud qui post obitum sanctae memoriae Timothei ad Ecclesiam sub Petro redeunt, vel qui se ex catholica eidem tradiderunt, nisi quod Petrus qui ab universa Ecclesia, atque a te fuerat judicatus?
Habe ergo cum his quos libenter amplecteris portionem, et sententia praesenti quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem, sacerdotali honore et communione catholica, necnon etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii
sacerdotalis agnosce sancti Spiritus judicio, et apostolica per nos auctoritate damnatus, nec jam anathematis vinculis eruendus.
Felix papa Zenoni.
Dilectissimo fratri Zenoni Felix episcopus.
Filius meus, vir clarissimus Terentianus ad Italiam dudum veniens dilectionis tuae singularis exstitit praedicator talemque te esse vulgavit, qui ita Christi gratia redundares, ut inter mundi turbines gubernator Ecclesiae praecipuus appareres.
Quapropter, frater charissime, cum ad provinciam commearet, seduleque deposceret nostras ad dilectionem tuam litteras destinare, gratanter annuimus, quia et dignum Deo sermone complecti cuperemus antistitem, et per eum maxime vellemus id fieri cujus nobis fuerat
laudibus intimatus.
Quamvis ergo sanctis operibus ex omni parte praedictam fraternitatem tuam vir praefatus astruxerit, multumque fiduciae de tua benevolentia teneret, tamen aequum est, ut quod desiderabat magnopere consequatur, quatenus qui tuis olim gratus est animis, contemplatione nostri reddatur acceptior, simulque materna et sacerdotali consolatione foveatur, peregrinationisque praesidium pastorali pietate reperiat, ut vestrae dignitatis affectu appareat apud sinceritatem vestram, nostram quoque, non minimum salutaris valuisse colloquium, Deus te incolumen custodiat, frater charissime.
Celius felix episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae subscripsi.
Data V Kalendarum Augusti,
Venantio II consule.
Simul septem et sexaginta episcopi absque papa subscripserunt.
EPISTOLAE GELASII PAPAE.
Epistola Gelasii papae ad episcopos per Lucaniam et Brutios et Siciliam constitutos.
1. De institutis ecclesiasticis moderate pro temporum qualitate dispositis.
2. Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta Patrum inviolata serventur.
3. Ut cum defuerint clerici, de monachis eligantur.
4. Ut si de laicis eligantur ad clerum, quantum temporis observatur 5.
De bigamis aliisque personis quae ad ministerium clericatus nullatenus applicantur.
6. Ut sine praeceptione papae novae basilicae non dedicentur.
7. Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.
8. De presbyteris, ut nihil de his quae episcoporum sunt praesumant.
9. Ut diaconos mensuram propriam juxta Patrum decreta custodiant.
10. Quod diaconi in presbyterio residere non possint.
11. Quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat.
12. Ut praeter paschale tempus et Pentecosten, nemo baptizare praesumat, nisi eos tamen quos aegritudo extrema compulerit.
13. De presbyterorum et diaconum ordinationibus certis celebrandis temporibus.
14. De virginibus sacris quando velentur.
15. Ut viduae non velentur.
16. Ut servi sub obtentu religionis non suscipiantur in clerum vel in monasterium.
17. Ut clerici nullas negotiationes inhonestas et turpia lucra sectentur.
18. Ut nemo illitteratus, vel aliqua parte corporis imminutus, ad clerum promoveatur.
19. De his qui seipsos abscindunt.
20. De criminosis ut ad clerum non promoveantur.
21. Quod daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sancta tractare non liceat.
22. Quod hi qui sacris virginibus se sociant, et foedera incesta commiscent communicare non possint, nisi publicam poenitentiam gesserint.
23. Quod viduae, ut supra dictum est, non velentur,
sed si professam continentiam proposito mutato calcaverint, ipsae pro se rationem reddant.
24. Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur.
25. Ut si quis susceperit Ecclesiae propriae desertorem, et in aliqua provexerit dignitate, utrique subjaceant sententiae quam canones praefixerunt.
26. De laicis vel monachis, qui per praemium ordinantur, ut dantem et accipientem Simonis Magi crimen involvat.
27. Ut nulla basilica sub defunctorum constituta nomine dedicetur.
28. De feminis ut sacris altaribus non ministrent,
vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumant.
29. De redditibus Ecclesiae vel oblationibus fidelium quod in quatuor portiones fieri debeant.
30. Ut episcopus, presbyter et diaconus, qui contra haec statuta fecerit sui honoris periculum sit subiturus.
CAP. I.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam, Brutios et Siciliam constitutis.
GELASIUS.
Necessaria rerum dispositione perstringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione
diligenti, quantum potest fieri, temperemus, quo nec in totam formam veterum videamur excedere regularum, et reparandis militiae clericalis officiis quae per diversas Italiae partes, ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis Ecclesiis sicut fratris et coepiscopi nostri Joannis Ravanensis Ecclesiae sacerdotis frequenti relatione comperimus, usquequaque deficiente servitio ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus intervalla praefixa remaneant, sine quibus administrari nequeunt sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae; atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii salutare subsidium redimendarum desit animarum, nosque magno reatu si tanto coarctante periculo non aliquatenus consulamus
innecti.
II.
Priscis igitur pro sua reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, eatenus Ecclesiis quae vel cunctis sunt privatae ministris vel sufficientibus usque adeo despoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus 233 divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam providendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda concedimus.
III.
Ut si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus, ad clericale munus accedat, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortasse uxorem, nec a marito
rejectam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam non gessit, nec ulla parte corporis vitiatus apparet, si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae etiam probatur nexibus absolutus, si assecutus est litteras sine quibus vix fortassis ostiarium possit implere.
Et si is in omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector vel notarius, aut certe defensor effectus post tres menses existat acolythus.
Maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat.
Ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis existit, nono mense diaconus, completoque anno fit presbyter.
Cui tamen, quod annorum interstitia fuerant collatura, sancti propositi sponte suscepta docetur praestitisse
devotio.
IV.
Si vero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis, quia utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis in eorum quaerendum est institutis, quantum de tempore quo fuerant haec assequenda decerpitur, ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, nec per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimae familiae computemur procurasse
compendia.
Quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem.
Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis Ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla penitus vel exigua remanserunt ministeria renoventur, quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur.
Nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis remedio defectus providetur, non adversus scita majorum nova lege proponitur: caeteris Ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam.
Quo magis hac opportunitate commoniti observantiam venerandorum canonum propensius delegamus, singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus.
V.
Nec fas esse confidat quisquis pontificum bigamos, aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet post poenitentiam vel sine litteris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare ministeriis, neque pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justa dispositione mandante.
VI.
Basilicas noviter institutas non petitis ex more praeceptionibus dedicare nemo audeat, nec ambiant
sibimet episcopi vindicare clericos potestatis aliae.
VII.
Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigantur, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quae gratis accipimus, gratis dare mandamur, et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis causas suae audire despiciant; certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.
VIII.
Nec minus etiam presbyteros ultra modum suum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio indebita sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae
sibimet accipere facultatem, non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant esse licentiam, neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut veneranda tractare mysteria; nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice subdiaconum, aut acolythum jus habere faciendi, nec prorsus id dubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate, et sacra communione privari.
Quod fieri necesse est censeamus, si eorum praesule deferente hujusmodi fuerit praevaricatio comprobata, nec ipso eorum episcopo a culpa conniventiae, et ultione vacaturo
si immoderata facientes dissimulaverit vindicare.
IX.
Diaconos quoque propriam constitutionis servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quidpiam tentare, nihil eorum suo ministerio permittimus applicare quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas.
Absque episcopo vel presbytero baptizare non praesumantur, nisi praedictis fortassis officiis longius constitutis necessitas extrema compellat.
Quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur.
X.
Eos non in presbyterio insidere cum divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur quicunque tractatus.
Sacri corporis praerogationem sub conspectu pontificis seu presbyteri, nisi his absentibus jus
non habeant exercendi.
Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicujus utilitatis fortasse compendio videantur laxanda cedamus.
XI.
Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque animo studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi
Dominus Ecclesiae totius posuit principatum dicente Scriptura: « Ordinate in me charitatem * .
» Et iterum: « Omnia certo ordine fiant * .
» Atque iterum Psalmista praedicante: « Circumdate Sion et complectimini eam narrate in turribus ejus.
Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula * .
» Hic procul dubio qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populi praedicandus est Christianis, ubi nemo sibimet aliquo jam existimet imminutum, cum et uniuscujusque gradus profectione nil deperit, et convenienter
retinendo, quod coelesti dispensatione donatum est, pariter nobis, et cognoscibilem Deum fieri tribuit esse et rectorem.
Nam et si quid indulgetur de temporum quantitate moribus aggregata strenuitate pensatur: si vitae etiam proposito continetur, quod pro relata fuerit aetate curandum, dummodo illa nullatenus dissimulata subrepant, quorum quodlibet, si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam.
Etsi illa nonnunquam sinenda sunt, quae, si caeterorum constet tegritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi nisi manifesta decoloratione non possint.
Ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum
temporumque cogit intuitus, vel accelerate provisionis respectus excusat: quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
XII.
Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam.
Praeter paschale festum et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans, exitio praeventus abscedat.
XIII.
Ordinationes etiam presbyterorum, et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant.
Id est quarti mensis jejunio septimi et decimi, sed et etiam quadragesimalis initii, ac mediana
Quadragesimae die Sabbati jejunio circa Vesperas noverint celebrandas.
Nec cujuslibet utilitatis, seu presbyterum, seu diaconum, his praeferre qui ante ipsos fuerint ordinati.
XIV.
Devotis quoque virginibus nisi aut in Epiphaniorum, aut in albis paschalibus, aut apostolorum natalitiis sacrum minime velamen imponant, nisi forsitan, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur.
XV.
Viduas autem velare pontificum nullus attentet, quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma praestituit.
Non est ergo penitus usurpandum eis, quia sic ecclesiastica sunt conferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum.
XVI.
Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios dominorum jura, possessionumque fugientes, sub religiosae conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus quoque praesulibus indifferenter admitti, quae modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum, aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti, praecipue cum nunc ipsam ministerii clericalis hanc obligationem suspicari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque jurgari, aut videri, quod absit, obnoxia.
Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis quisque episcopus, presbyter, aut diaconus, vel eorum
qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, non voluntate forsitan dominorum, sub Scripturae testimonio primitus absolutas, vel legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cujusquam verax nos querela pulsaverit.
Magnis quippe studiis secundum beatum Apostolum praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur.
XVII.
Consequens fuit, ut illa quoque quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit nec nunc praetereunda putaremus, id est, plurimos
clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, quae ipse Dominus negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec Apostoli verba recolentes quibus ait: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus * .
» Psalmista quoque David surda dissimulantes aure cantantem: « Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini * .
» Proinde hujusmodi et ab indignis 234 postea quaestibus noverit abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum, aut in quocunque gradu sint positi mox a clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei, quae domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis
et spelunca potius sit latronum.
XVIII.
Illitteratos quoque et nonnulla parte corporis imminutos sine ullo respectu ad ecclesiasticum venire servitium didicimus.
Quod simul antiqua traditio et apostolicae sedis vetus forma non recipit, quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis et vitiosum nihil prorsus Deo offerri legalia praecepta sanxerunt.
Itaque de caetero modis omnibus haec vitentur, nec quisquam talis suscipiatur in clerum.
Si qui vero vel temeritatem propria vel incuria praesidentium tales ante suscepti sunt, in his in quibus constituti sunt locis eatenus perseverent, ut nihil unquam promotionis arripiant, satisque habeant, hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.
XIX.
De his autem qui seipsos abscindunt, paterni
canones evidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficiat indidisse, dicunt enim talia perpetrantes, mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere eos secludi, quod modis omnibus custodire nos convenit, quia fas esse nulli suppeditat quidquam praeter illa quae memorabilis decrevit forma censere.
XX.
Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos tota discretione submota non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliquem correctione penitus succedente ad divinum ministerium honoremque contendere.
Nonnullos autem in ipsis ordinibus constitutos gravibus delinquentes facinoribus non repelli, cum mandet Apostolus nemini cito manus imponendas neque
communicandum peccatis alienis, et majorum veneranda constituta pronuntiant.
Hujusmodi etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt detectos oportere repelli quam sacrae professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos.
XXI.
Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur.
Quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua ac fidelium salute confidat.
Ubi ministros ipsos curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari?
Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis
Postremo si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permittit, quanto magis doni dispensatores esse non convenit, quod est deterius mente percussos.
XXII.
Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dedicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere.
Quos protinus aequum est a sancta communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negari.
XXIII.
Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius late sufficienterque praediximus, quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi ejus
intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia juxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt: sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire.
Nos autem talibus nullum laqueum debemus injicere, sed solum adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut et nostra sit absoluta conscientia et illarum pro se rationem Deo reddat intentio.
Cavendum est quippe quae de earum moribus actibusque beatus Paulus apostolus testatur, quod plenius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur.
XXIV.
Secundas nuptias sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium.
Alia est enim humanae fragilitati
generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.
XXV.
Quisquis proprie desertor Ecclesiae nullis exstantibus causis ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit, et promotus, reverendorum canonum vel ipse, vel receptor ejus atque provector constituta non effugiet, quae de hujusmodi praesumptoribus praefixere servanda.
XXVI.
De monachis laicisque in prima copiosius praeceptionis hujus parte digestum est, vel quae quatenus his pro rerum temporumque necessitate concessa sint, vel quemadmodum ubi nullius necessitatis interesse probatur, non nisi vetus institutio debeat custodiri.
Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos