Collectio Hispana (page 14)
per se probatur reprobum silentii praejudicio videatur oppressum.
Exsulta igitur, charissime frater, in unico filio victor exsulta.
Vicit per nos ille, cujus carnis veritas negabatur, vicit per nos, et pro nobis ille cui vicimus.
Secunda est post adventum Domini haec orbi festivitas.
Redditum saeculo est praedone prostrato incarnationis divinae mysterium, quod humani generis inimicus, quia rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat.
Quinimo ab incredulorum corde perierat immortale mysterium, quia nihil prodest tanta salus incredulis, ipsa Veritate suis dicente discipulis: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur * .
» Solis justitiae jubar, densis per orientem Nestorii et Eutichetis nebulis impeditum,
pure ab occidente resplenduit, ubi commercium in apostolis et doctoribus principaliter collocavit, quamvis nec illic unquam defuisse credendus sit, quo confessores sibi egregios reservavit.
Ita ut dum denuo conaretur hostis antiquus per secundi Pharaonis impoenitens cor, fidei Abrahae semen et filios exstinguere, Deo miserante, languescens, nisi sibi nocere nihil possit.
De quo et illud omnipotens mirabilius egit, quia et quos sibi conscios ad Israelitici populi sedes asciverat, non cum tyrannidis auctore submersit, sed cum suo populo congregavit, et sicut revera se dignum et soli sibi possibile fons misericordiae noverat, victos a nobis nobiscum fecit esse victuros.
Nam dum solus vere sit humani generis
hostis spiritus falsitatis, omnes de illo jam triumphare non dubium est quos sibi Veritas vindicavit.
Nunc prorsus illa Redemptoris nostri dicta quam sint divinae auctoritatis apparet, dum contra hostes fidei sic aptantur, ut de ipsis dubitare dictis non liceat.
« Vos, inquit, ex patre diabolo estis.
Et desideria patris vestri vultis implere.
Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est.
Quando loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus * .
» Nihil ergo mirandum est, quod hi qui in veritate Dei nostrae naturae mendacium crediderunt, patri suo et circa ista concordant, quidquid visum, quidquid auditum, quidquid denique teste Evangelio tactum est atque
palpatum in unico Dei Filio, non ejus cujus probatum est asserentes, sed coaeternae et coessentialis Patri fuisse substantiae, quasi aut divinitatis natura crucis ligno transfixa sit, aut inconvertibilis crescere per aetates, et in sapientia proficere, sapientia sempiterna vel spiritu Deus, qui spiritus est, subinde repleri poterit.
In hoc quoque se acerba vesania, ex quo auctore processerit, prodit, quod quantum in se est, universis nocere molita.
Nam qui nos persequendo afflixit, caeteros ad consensum sceleris impellendo depravavit.
Sed nec nos, licet in singulis fratribus, quia membra nostra sunt, vulnerasset, a speciali dolore fecit exceptos, quibus nova et inaudita, atque incredibili audacia inferre contra suum caput est molitus injuriam.
Sed utinam
vel post tot pessima resipiscens, non nos etiam de suo aeternae damnationis interitum contristarit.
Quam mensuram sceleris praetermisit, cui nec hoc sufficere potuit, quod nec vivis parcendo, nec mortuis etiam in sanguinem innocentis et catholici sacerdotis pollutas jampridem abdicata veritate, atque approbata falsitate, manus intinxit, et cum scriptum sit: « Qui odit fratrem suum, homicida est * , » ille quod odio jam fecisset, addictus est, implevit operibus, quasi nec audisset, nec aliud quod Dominus ait: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est * .
» Dignus diabolici praedicator erroris Aegyptius vastator inventus
est, quia tanquam saevissimus tyrannus Ecclesiae nefandas blasphemias per violentem seditiosorum turbam, et per cruentas manus militum, venerandis 204 fratribus imponebat, et cum voce nostri Redemptoris firmatum sit unum eumdemque homicidii et falsitatis auctorem, ille pariter utcunque complevit, quasi non ut caveantur, sed ut perpetrentur scripta sint, ad perditionis suae cumulum trahens quae Dei Filius monuit ad salutem; illud quoque surda nimis aure praeteriens quod ab eodem Domino dictum est: « Ergo quod vidi apud Patrem meum loquor, et vos ergo quod vidistis apud Patrem vestrum facitis * .
» Igitur dum sanctae memoriae Flaviano vitam praesentis saeculi moliretur
auferre se serenae vitae luce privavit.
Dum vos ab ecclesiis vestris conaretur expellere, se a Christianorum collegio segregavit.
Dum trahit plurimos et impellit ad erroris assensum, multiplici animam suam vulnere sauciavit, solus ultra omnes et per omnes, ac pro omnibus reus qui causa reatus omnibus fuit.
Sed licet his tua fraternitas solido cibo firmata indigere minime videatur, tamen quod nostri loci est implemus circa vocem dicentis Apostoli: « Praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Quis infirmatur et ego non infirmor?
quis scandalizatur et ego non uror?
» * Hoc praecipue praesenti occasione credimus admonendum, frater charissime, ut quotiescunque divina gratia
ministrante illos qui foris sunt fonte doctrinae aut submergimus, aut purgamus, in nullo ab illis quas Spiritus sancti divinitas in Chalcedonensi concilio protulit fidei regulis recedentes, inter utrumque hostem novellae perfidiae sermonem nostrum cum omni cautela liberemus.
Non jam, quod absit, tanquam de dubiis disceptantes, sed auctoritate sua quae bene definita sunt astruentes, cum et in apostolicae Sedis epistola universali sanctae synodi assensu firmata tanta divinae auctoritatis testimonia noverimus esse congesta, ut nullus queat ulterius dubitare, nisi qui sibimetipsi errorum tenebras inferre maluerit, cum synodalia gesta vel quibus primum definitio fidei legitur esse formata, vel quibus praefatae litterae apostolicae Sedis, etiam tuae fraternitatis studio defensae
sunt, et maxime ad piissimos principes totius concilii allocutio, tot sit, praecedentium Patrum testimoniis roborata, ut, quamvis imprudenti ac pertinaci animo, si tamen non jam cum diabolo pro sua impietate damnatus est, valeant suadere.
Unde hoc quoque contra hostes Ecclesiae providere condignum est, ut eis nullam calumniandi occasionem, quod ad nos attinet, penitus relinquamus, nec unquam contra Nestorianos aut Eutichianos agentes alteri eorum videamur terga vertisse.
Sed utrosque Christi hostes aequa lance vitemus atque damnemus.
Ita ut nos quoties audientium quaelibet poscit utilitas, cum dogmatibus eorum digno anathemate promptissime atque evidentissime feriamus, ne si a nobis hoc quod obscurius fieri videatur aut tardius putetur
invitum.
Quod quamvis prudentiam tuam res ipsa admonere sufficiat, nunc tamen et experimenta docuerunt.
Sed benedictus Deus noster cujus invincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te secundum Sedis apostolicae judicium monstravit, cui dignam retribuis pro tot laboribus gratiam, si talem te qualem probavimus ac probamus, pro universalis Ecclesiae defensione servaveris.
Nam quod Deus omnium calumniosorum fallacias solvit, maximam beatissimi Petri curam pro nobis cunctis agnoscimus, qui priusquam sedis suae judicium in fidei definitione firmavit, nec circa cujusquam vestrum qui nobiscum pro catholica fide laboratis personam reprobum videri permisit, quia nec poterat Spiritu
sancto indicante quisquam non victor exire, quorum jam vicerat fides.
Quod superest exhortamur, ut quia illic nonnullas Eutichiani ac Nestoriani erroris reliquias cognovimus remansisse, nunc etiam Sedi apostolicae collabores.
Victoria enim quam Deus noster suae donavit Ecclesiae, quandiu in hoc mundo versamur, licet fiduciam majorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem perimit, nec ut dormiamus donata est, sed ut suavius laboremus.
Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudinem volumus adjuvari, ut tua relatione currente, quid apud illos religionis doctrina Dominica proficiat, apostolicam Sedem festines instruere, quatenus illius religionis sacerdotes in quocunque usus exegerit adjuvemus.
De his vero quae in supradicto concilio illicita contra
venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt ad fratrem et episcopum nostrum Antiochaenae sedis praesulem scripsimus, adjicientes et illud quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam religionis vestrae verbo mandasti, per vicarios nostros et specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes, nullus audeat praedicare, seu monachus sive ille sit laicus cujuslibet scientiae nomine glorietur.
Quas tamen litteras pro utilitate universalis Ecclesiae per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum ad omnium volumus pervenire notitiam, et ob hoc id nolumus earum exemplar adjicere, quia quae praedicto fratri injunximus non dubitamus implenda.
Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime.
Data
quarto Idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.
XLIII.-- Ad Julianum episcopum.
LEO JULIANO episcopo.
Christianissimi principis fidem saepe evidentissimis probavimus documentis, ac de nostro gratias ago qui talem dignatus est rebus humanis concedere pro sua pietate rectorem, qui fidei causas et reipublicae summae vigilantiae studio tueretur, haereticorum ausibus semper obsistens, et nihil eorum insaniae adversum catholicam fidem licere permittens, cujus post Deum beneficiis hoc debetur, quod Hierosolymitanus episcopus est receptus, et monachos quos perfidia haereticae falsitatis invaserat ad sanitatem augusta auctoritas revocavit.
Mox itaque, ut accepi epistolas tuas talia continentes, non solum
eadem die, sed prope eadem die responsum reddere maturavi, ut certior de omnibus quae scripseras reddideris.
Fratrem Proterium Alexandrinae urbis episcopum gratulor satisfactionis plenas de fide sua ad nos litteras direxisse, et manifeste, quidnam teneat indicasse, cui me dignam gratiam pro fidei ipsius sinceritate necesse est praestare, ut honorem in nullo suae perdat ecclesiae, sedis suae privilegia paternae antiquitatis exemplo, juxta canonum illibata jura possideat, de praesentis anni Pascha, nulla dubitatio esse nobis potuit.
Sed de futuro quod scivimus, quod Theophilus Alexandrinae urbis episcopus nono Kalendarum Maiarum die, quod nunquam ita a tempore Dominicae resurrectionis celebratum est
credidit ascribendum.
Unde sollicitius congruit inquiri, ut omnis occasio tollatur erroris.
Nam in nostris annalibus Kalendarum Maiarum die, aptissime a Patribus nostris et constitutus legitur et celebratus.
Ac ne vel apud nos, vel apud orientales nascatur ex hac parte diversitas, hoc instantius nostro nomine cum Christianissimo principe agere tua dignetur dilectio.
Quamvis et ipse clementissimus princeps se inquisitione sollicitissima curam hanc Aegyptiis delegasset suis episcopis dignatus sit indicare.
Epistolam sane meam ad Chalcedonensem synodum datam praesentibus episcopis et clericis lectam fuisse tuis epistolis retulisse.
Sed usque ad illud capitulum quo ea quae de fide acta sunt, meus videtur firmasse consensus.
Unde miratus sum, quod
reliqua quae secuta fuerunt, non pariter in notitiam eorum quibus sunt lecta prolata sint, cum maxime omnibus innotescere debuisset, improbum a nobis ambitum notatum fuisse, et novis usurpationibus constituta, inviolata, ut semper scripsimus, servarentur.
Et jam presbyterum quem asseris fuisse discussum gratulamur cognitione habita in omnibus fuisse purgatum.
Epistolam quoque ad Christianissimum principem noveris me misisse in qua illi gratias egi, quia curam mihi suam tam pro fidei causa quam pro securitate reipublicae dignatus est indicare.
Aliam quoque ad nos epistolam dedit interveniens pro Anatolio episcopo, ut nostri illi animi gratia praebeatur, quoniam correctionem ejus permittit, et in omnibus satisfacturum esse quae ad fidei observantiam
pertinentur, pollicet.
Data quinto Idus Januarii, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
XLIV.-- Ad Anatolium episcopum per Patricium diaconum missa.
Lectis dilectionis tuae litteris quas per filium nostrum Patricium diaconum direxisti, intellexi tibi studium meae sollicitudinis displicere, qua secundum Dominicam charitatem, quam tibi a nobis impendi experimentis plurimis approbasti, de cavendis his qui communis fidei adversarii dicerentur admonui, ne ad negligentiam rectoris referretur, si quisquam in Ecclesia catholica ea praedicare praesumeret quae haereticorum sensibus convenirent.
Quod utrum veraciter fama jactaret dilectionis tuae inquirendum judicio delegavi.
Neque in aliquo honorem tuum
laesi, cui discutienda ea quae ad me erant perlata commisi, ut scilicet Atticus presbyter, quem talia audere cognoveram, nisi perfecta se satisfactione purgasset, et non solum voce haereticos, sed etiam propriae manus subscriptione damnasset, a communionis gratia esset alienus.
Qui scripta mittendo dubiae fidei et professionis incertae confirmavit magis quam diluit quidquid ad nos de eo fama pertulerat.
Cum si conscientiam suam voluisset probare sinceram, non Eutichen sibi odiosum fuisse, sed quod perfidiam ipsius reprobaret atque damnaret, debuerat confiteri, quia aliud sunt humanae etiam inter catholicos simultates, aliud diabolici, quos fides catholica damnat errores.
Et ideo, frater charissime,
in nullo debes de nostra dilectione dubitare si prophetae exemplum sequaris et dicas: « Nonne qui te oderant, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam?
» * Per omnia enim volo te esse certissimum, quod sicut meam aestimationem illaesam cupio permanere, ita opto te quoque in omnibus irreprehensibilem reperiri.
Praedictus autem ut ab omni suspicione contraria liber appareat, quid in Eutichen anathematizet ac damnet evidenter ostendat, et in damnationem erroris expressi, remota omni dubitatione subscribat.
Ita ut Chalcedonensis symboli definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, et quam apostolicae Sedis firmavit auctoritas profiteatur se per omnia servaturum, adjecta suscriptione propriae
manus, quae in ecclesia Christiano populo praesente recitetur, ut pro catholica fide, neque nos negligentes, neque ipsa umbra suspectus habeatur.
Qui si in eadem pravitate perdurans praeceptis salubribus parere noluerit, sententiam synodi Chalcedonensis, cujus definitionibus resultat, recipiet.
Data quintodecimo Kalendas Aprilis, gloria Majoriano Augusto, consule.
XLV.-- Ad eumdem.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
Si firmo incommutabilique proposito dilectio tua curam gratiae communis habuisset, nihil profecto quod ullam anxietatem tibi ingereret, exstitisset.
Non enim sinebat ratio, ut ejus charitatem spernerem quam amore pacis et studio reparandae catholicae
fidei inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem, obstans in ecclesiasticis curis talem habere consortem, ut mihi de sanctis praecursoribus tuis, nec Joannis specialem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nec fidem beati Flaviani deesse sentirem, et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicae resultare, vel Nicaenis venerabilium Patrum regulis contraire.
Sed cum in injuriam canonum, ut agnoscis, illa tentata sunt quae omnibus ecclesiis scandalum maximum generarent, quid aptius ac modestius facerem quam ut te primum ut ab hac intentione discederes, fraterno animo missis litteris admonerem?
Ad quas cum non rescriberes, ipse a colloquii mei consortio 205 separasti.
Denique inde jam tacui, sed clementissimo
principi custodi fidei frequenti litterarum petitionem suggessi, ut pro pace ecclesiarum quam tibi maxime prodesse cognoscis, haec quae nunc a dilectione facta sunt implerentur.
Cui ineffabiles gratias ago, quod secundum eruditionem Spiritus sancti, cujus est virtute plenissimus sacerdotali dignatur studere concordiae, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuturas, si famuli unius Domini in nullo sint a vera pacis unitate divisi.
Quod ergo in Constantinopolitana Ecclesia quaedam in officiis clericorum correcta significas, ut etenim presbyterum in gratiam tuam affectationemque revocaveris, et Andream archidiaconi actione submoveris, nobis placuisse rescribo, quia aestimationem
tuam, ut optabam, plurimum erigit atque commendat, et merito post correctionem in oblivionem deducitur quod reprehensioni obnoxium videbatur, cum haereticorum provectione et sanctae memoriae Flaviani injuria gravaveris quae nunc simul ab omni offensione cum tui, ut volui, laude cessarunt, quia in ordinem suum quae fuerant turbata redierunt.
Andream sane qui rationabiliter archidiaconi est privatus officio, et Eufratem qui sanctae memoriae Flaviani, ut comperi, improbus exstitit accusator, si professionibus plenissime scriptis, non minus Eutichianam haeresim quam Nestorianum exsecrabile dogma condemnant, quoniam venia est praestanda correctis, presbyteros consecrabis, ut sibi remedium catholicae fidei sentiant profuisse, electo
primitus et probato qui archidiaconi officium possit implere, id est, quem nulla unquam praedictarum impietatum fama resperserit.
Caeteri vero quos par reatus involverat, si veniam simili professione cum satisfactione deposcunt, suis ordinibus reformentur, his tantum ad officiorum primatum admissis quos ab omni errore liberos fuisse constiterit.
Illam autem culpam quam de augenda potestate aliena, ut asseris, adhortatione contraxeras efficacius atque sincerius tua charitas diluisset, si quod tentari sine tua voluntate non potuit, non ad sua clericorum consilia transtulisses, quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur.
Sed gratum mihi, frater charissime, est, quod dilectio tua profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere
non debuit.
Sufficit in gratiae communis regressum professio dilectionis tuae, et attestatio principis Christiani, ne cui detur tarda correctio, cui tam venerabilis assertor accessit.
Abjiciatur penitus inconcessi juris qui dissensionem fecerat appetitus.
Sufficiant limites quos sanctorum Patrum providentissima decreta posuerunt, ut quieta sit suis meritis et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum renovetur, et maneat in te Dominicae charitatis affectio, ad quam dilectionem tuam saepius cohortatus sum cum fratre et coepiscopo nostro Juliano, qui communem gratiam semper optavit, cujus industria et sollicitudines tuae relevabuntur, et fides catholica munietur.
Super omnia autem fraterna charitate hortor et moneo, ut ea quae ad gloriam vel ad munimen
pertinent sacerdotalis officii Nicaenorum canonum universalis Ecclesiae pacem servantia decreta custodias.
Sic enim inter Domini sacerdotes inviolata charitas permanebit, si paribus studiis quae sunt a sanctis Patribus constituta, serventur.
Data quarto Kalendas Junii, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
XLVI.-- Ad Juvenalem Hierosolymitanum et caeteros episcopos qui in sancta synodo Chalcedonensi congregati fuerunt.
Omnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo definitionem sanctae synodi, quae ob confirmationem fidei in Chalcedonensi civitate celebrata est, toto corde me fuisse complexum.
Quia nulla
sinebat ratio, ut qui unitatem catholicae fidei dolebant ab haereticis fuisse turbatam non exsultanter in integrum rediisse gauderem.
Hoc autem non solum ab ipso beatissimae confessionis effectu, sed etiam ex epistolis meis quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere, si vobis responsionem sedis apostolicae manifestare voluisset.
Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum quae in synodo Chalcedonensi per unitatem vestram de fide statuta sunt, approbem.
Hoc ad omnes fratres et coepiscopos nostros qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimus et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur, ut et fraterna
universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam vobiscum iniisse sententiam in sola videlicet fidei causa quod saepe dicendum est, propter quam generale concilium et ex praecepto Christianorum principum, et ex consensu apostolicae Sedis placuit congregari, damnatis haereticis qui si congrui esse voluissent, nulla penitus resideret de vera Domini nostri Jesu Christi incarnatione dubitatio.
Unde si quis unquam ausus fuerit vel Nestoriani perfidiam tueri, vel Eutichetis ac Dioscori impium dogma defendere, et a catholicorum communione resecetur, nec habeat ejus corporis participationem, cujus abnegat veritatem.
De custodiendis
quoque sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura ecclesiarum sicut ab illis 318 Patribus divinitus inspirata sunt ordinata permaneant.
Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius immunitionem suum aliquis quaerat augmentum.
Quantumlibet enim exortis assensionibus se instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum canonibus discreparit, quorum regulis apostolica Sedes quam reverenter utatur scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, me auxiliante Domino nostro, et catholicae
fidei et paternarum traditionum esse custodem.
Data duodecimo Kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.
XLVII.-- Ad Juvenalem Hierosolymitanum episcopum.
Acceptis dilectionis tuae litteris quas ad me filii nostri Andreas presbyter, et Petrus diaconus detulerunt, gavisus quidem sum, quod ad episcopatus tui sedem redire licuisset; sed confluentibus in recordationem omnibus quae te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui adversitatum tuarum temetipsum tibi fuisse materiam, et resistendi haereticis constantiam perdidisse, qui aestimant non esse tibi liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi
liberum ut eos audeas redarguere, quos tibi professus sis in suo errore placuisse.
Beatae enim memoriae Flaviani condemnatio et impiissimi Eutychetis receptio, quod nisi Domini nostri Jesu Christi secundum carnem negatio fuit?
quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi cum detestandum illud Ephesinae synodi judicium ita sancta Chalcedonensis synodi auctoritate destruxit, ut nullum depravatorum a remedio correctionis arceret.
Unde quia in tempore indulgentiae resipiscentiam magis quam pertinaciam delegisti, ita gaudeo te coelestem expetisse medicinam, ut fidei ab haereticis impugnatae tandem possis esse defensor.
Quamvis enim nulli sacerdotum liceat nescire quod praedicat.
Quoniam qui ignorat ignorabitur, inexcusabilior tamen est omnibus imperitis
quilibet Hierosolymis habitans Christianus, qui ad cognoscendam virtutem Evangelii non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum testimoniis cruditur; et quod alibi non licet non credi, ibi non potest non videri.
Quid laborat intellectus, ubi est magister aspectus?
Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se vel visui et tactui tot humanae salutis ingerunt sacramenta?
Quasi ad singulos quosque cunctantes Dominus adhuc voce corporea utatur et dicat: « Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?
Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum.
Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me videtis habere * .
» Utere ergo, frater charissime,
invictissimis catholicae fidei documentis, et evangelistarum praedicationem sanctorum locorum, in quibus degis, testificatione defende.
Apud te est Bethlehem, in qua salutifer Davidicae virginis partus illuxit, quem obvolutum pannis inter angustias diversorii praesepe suscepit.
Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, et per multorum infantium mortes ab Herode quaesita Salvatoris infantia.
Apud te est ubi pueritia ejus adolevit, ubi adolescentia maturuit, et per omnia incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura proficit, non sine cibo eruditionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis.
Unus enim atque idem est qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi
subiit saevitiam passionis.
Hoc tibi ipsa crux indesinenter loquitur, hoc lapis clamat sepulcri, in quo Dominus humana conditione jacuit, et de quo divina potentia resurrexit, et cum ad montem Oliveti locum ascensionis veneraturus accedis, an non illa vox angelica in tuo resultat auditu, qua elevatione Domini stupentibus dicitur: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum, hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis euntem in coelum * ?
» Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat, quoniam ipse in nostra carne nascitur qui in nostra crucifigitur, quae nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis.
Ut autem repararet
omnium vitam, recepit omnium causam, et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes.
Inde in homines manante justitia ubi est humana suscepta natura.
Nulla enim ratione extra nostri est corporis veritatem, de quo evangelista praedicationem inchoans dicit: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham * .
» Et qui Samaritanae mulieri protestatur, quoniam salus ex Judaeis est, beati Pauli apostoli consonante doctrina cum dicit: « Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula * .
» Itemque ad Timotheum:
« Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum carnem * .
» Haec autem charitas quantis et novi et Veteris Testamenti auctoritatibus declaretur, pro antiquitate sacerdotii tui evidenter agnoscis, cum fides Patrum et scripta mea ad sanctae memoriae Flavianum data, quorum mentionem ipse fecisti, adjecta universalis synodi confirmatione sufficiant.
Unde prospicere oportet dilectionem tuam ne contra redemptionis ac spei nostrae ineffabile sacramentum ullus obmurmuret.
Sed, si qui sunt qui adhuc, aut ignorantia caligant, aut perversitate discordant, eorum quorum in Ecclesia Dei apostolica fuit et est clara doctrina auctoritatibus instruantur, et de incarnatione Verbi Dei haec nos credere quod illi credidere
cognoscant, neque se extra corpus Christi in quo commortui et comresuscitati sumus sua obduratione constituant, quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut in sua essentia passibilis fuerit deitas, aut in nostrae naturae susceptione mentita sit veritas.
Particulam Dominicae crucis cum eulogiis dilectionis vestrae veneranter accepi.
Data pridie Nonas Septembris, Etio et Studio viris clarissimis consulibus.
206 XLVIII.
-- Epistola Ravennii aliorumque episcoporum Gallorum ad Leonem papam, fidei ejus quam ad Orientem direxit laudes dicentium.
Domino vere sancto, merito in Christo beatissimo et apostolico honore venerando papae Leoni, Ravennius, Rusticus, Venerius, Constantinus, Maximus,
Armatarus, Florus, Gavinus, Valerianus, Constantius, Nestorius, Maximus, Asclepius.
Item Maximus, Ursus, Ingenulus, Justus, Valerius, Superventus, Crisaphius, Fonteius, Petronius, Hydacius, Etherius, Glalius, Euticius, Fraternus, Venturus, Eugenius, Hilarius, Verus, Amandus, Gerontius, Proculeianus, Julianus, Helladius, Amentarius, Honoratus, Hepartius, Amenius, Dinatius, Maximus et Hernantius, Palladius.
Perlata ad nos epistola beatitudinis vestrae quam ad Orientem pro catholicae fidei assertione misistis, optassemus et statim apostolatui vestro pro tam immenso munere gratiarum actionem referre, nisi nobis difficultatem qua in unum celeriter non potuimus
convenire, vel spatia quibus a nobis disparati sumus longa terrarum nostrarum quae in regionibus nostris, praeter consuetudinem, fuit intemperies attulisset.
Det ergo apostolatus vester nostrae veniam tarditati, quae non otio aut dissimulatione, sed de certa necessitate descendit, quaeque a nobis etsi celeritatis gratiam abstulit, exsultandi tamen materiam auferre non potuit.
Exsultamus itaque Christiano populo lectis beatitudinis vestrae litteris, et omnium instructione patefacta, omnes intra Gallias constitutos exsultare mox fecimus, dolentes pariter pro his nobiscum qui, catholicae fidei lumine derelicto, errorum tenebras inciderunt.
Quae apostolatus vestri scripta, ita ut symbolum fidei quisquis redemptionis sacramenta non negligit, tabulis cordis
ascripsit, et tenaci quo ad confundendos haereticorum errores paratior fit memoriae commendavit.
Multi itaque in ea pariter gaudentes exsultantes recognoverunt fidei suae sensum, et ita se semper ex traditione paterna tenuisse, ut vester apostolatus exposuit jure laetantur.
Nonnulli sollicitiores facti, beatitudinis vestrae admonitione percepta, modis omnibus se gratulantur instructos, datamque sibi occasionem gaudent, qua libere ac fiducialiter, suffragante etiam apostolicae Sedis auctoritate, eloquantur, et asserit unusquisque quod credit.
Quis autem apostolatui vestro pro hoc tanto munere quod non solum Gallias, sed totum mundum velut quibusdam pretiosissimis gemmis ornavit, dignas aestimet gratias posse persolvi?
Doctrinae post Deum vestrae
debet fidelis, ut constanter teneat quod credebat; debet etiam infidelis, ut a perfidia sua agnita veritate discedat, et apostolicae institutionis luce perfusus erroris sui tenebras derelinquat, magisque sequatur et credat quod per os vestrum Dominus noster Jesus Christus de sacramento incarnationis suae docet, quam id teneat quod diabolus humanae salutis et veritatis inimicus stillat.
Optassemus etiam ad filium vestrum gloriosissimum ac fidelissimum principem super eamdem causam litteras dare quibus congratulantes fidei ipsius, humilitatis quoque nostrae sollicitudinem qua vos in Christo sequimur proderemus, nisi ad nos de orientalibus nuntio perlato fieri hoc minime necessarium putaremus.
Meritis autem apostolatus vestri pius dominus praestitit,
ut haeresim jam diu occulte nutritam vestris temporibus proderet.
Ad laudem enim sollicitudinis vestrae pertinet, quod malorum error latere non potuit, ac gloriosae fidei redundat quod prava persuasio participes, aut non invenit, aut inventos amisit.
Respiciat itaque conservando apostolatum vestrum misericors Dominus Ecclesiam suam toto orbe diffusam.
Vobis enim ita invigilantibus, et hi qui curam animae suae gerunt sollicitiores in fide redduntur, et hi qui paulo desides sunt, tanto ad sollicitudinem accenduntur exemplo.
Quod nos ante oculos semper habentes, non desinemus Deo ac Domino nostro gratias agere, et pariter supplicare gratulantes quod tantae sanctitatis, tantae fidei, tantaeque doctrinae, apostolicae
Sedi, unde religionis nostrae, propitio Christo, fons et origo manavit, antistitem dederit: petentes etiam ut datum concessumque munus pontificii vestri longissima ad aedificationem ecclesiarum suarum aetate custodiat.
Nos autem etsi impares meritis, paris tamen fidei, si quid (quod absit) contra Ecclesiam catholicam profana infestatione tentetur, parati sumus, confortante Domino, cum beatitudine vestra, pro veritate fidei animas nostras ponere, et vitam hanc auctori salutis nostrae et largitori aeternitatis impendere.
Et alia manu: Ora pro me, domine beatissime merito et apostolico honore venerande papa: Rusticus episcopus, apostolatum tuum in Domino, venerande, saluto, et ut digneris pro me orare supplex rogo.
Venerius: Te dominum
in Christo meum, reverendissime, saluto, et ut digneris pro me orare supplex rogo.
Constantinus episcopus: Beatitudinem vestram saluto.
Similiter et omnes episcopi suprascripti salutaverunt.
XLIX.-- Epistola Leonis ad omnes episcopos Galliarum de damnatione haereticorum.
LEO RAVENNIO, RUSTICO, VENERIO, CONSTANTINO, MAXIMO, ARMENTARIO, FLORO, SAMIO, VALERIANO, CONSTANTINO, NECTARIO, MAXIMO, ASCLIPIO, MAXIMO, URSO, INGENULO, JUSTO, VALERIANO, SUPERVENTO, CRISAPHIO, FONTEIO, PETRONIO, HYDACIO, ETHERIO, EULALIO, EUTICEO, FRATERNO, VENTURO, EUGENIO, HILARIO, VERO, AMANDO, GERONTIO, PROCULEIANO, JULIANO, HELLADIO, ARMENTARIO, HONORATO, HEPARTIO, AMENIO, DINATIO, MAXIMINIO, HERNANTIO et
PALLADIO episcopis per Gallias constitutis.
Optassemus quidem fraternitatis vestrae litteras eo tempore quo promiseratis accipere, ut profecturis ad Orientem fratribus nostris, quos ad sanctam synodum vice nostra pro catholicae fidei defensione direximus, etiam vestrae sententiae professio jungeretur.
Sed cum multa obstacula inopinatam nobis intulerint tarditatem, quamlibet seras et diu exspectatas epistolas per fratrem et coepiscopum nostrum Ingenulum gratanter accepimus, easque cum gaudio recensentes probavimus, sicut confidebamus, eruditione Spiritus sancti coelestem in vobis vigere doctrinam, quam in orientalibus ecclesiis versutia hostis antiqui, per eos quos sequaces suos reperit falsitas fatigare conata est, cum catholica fides,
quae nulla sui est parte mutabilis, per ipsas adversantium exercitationes et validior efficiatur semper et clarior, operante haec gratia Dei, ut si qui forte ad haec subtilia inimici jacula declinanda minus erant instructi minusque solliciti, perceptis veritatis armis, fierent contra impiorum mendacia fortiores.
Quid ergo sicut causa poscebat fiduciam nostram quam de vobis habemus in Domino fideliter atque obedienter auxistis multa exsultatione gaudemus, et merito nos cognoscimus fratres et coepiscopis nostris orientalibus intimasse, quod secundum evangelicam et apostolicam traditionem de incarnatione Domini nostri Jesu Christi una esset omnium nostrum et indiscreta confessio; neque ullis eorum
disputationibus detineri, ut aliter aliquid de summi et salutiferi sacramenti veritate sapiamus, quam ex praedicatione sanctorum Patrum, et ex auctoritate incommutabilis symboli didicimus et docemus, damnatis ab universali Ecclesia et nunc Eutycheti et antea Nestorio, quorum si quis non ferendis impietatibus inhaerere delegerit, ipse se a corpore Christianae unitatis abscidit.
Non enim ultra jam cuiquam excusationis refugium de ignorantia et inscientia, vel de intelligentiae difficultate conceditur, cum hoc ipso sexcentorum fere fratrum coepiscoporumque nostrorum synodus congregata nullam artem ratiocinandi, nullum eloquium disserendi contra fundamentum fidei inspirare promiserit, quoniam admittentibus per auxilium gratiae Dei fratribus vicariis
nostris, quorum plenissima exstitit in omni actione devotio, non solum sacerdotibus Christi, sed etiam principibus et potestatibus Christianis, cunctisque clericis, plebibus, ordinibus, plene atque evidenter apparuit hanc esse vere apostolicam fidem ex divinae pietatis fonte manantem, quam sinceram et ab omni fece totius erroris alienam (sicut accepimus) praedicamus, et universo jam mundo consentiente defendimus, exstinctis toto orbe dogmatibus quae vel praecedens haereticus ausus est inferre vel subsequens, dissimili quidem commento, sed impietate compari.
Nam sicut Nestorius non est toleratus, affirmans beatam Mariam hominis tantummodo fuisse genitricem qui postmodum sit a Verbo deitatis susceptus, duabus scilicet naturis ex personis
distinctis, ut neque ipse esset filius hominis qui Filius Dei, nec unus Christus in utraque natura, sed alter sempiternus ex Patre, alter temporalis ex matre, cum evangelica auctoritas ita Verbum praedicet carnem factum, ut non duos Christos nec duos filios, sed in uno Domino Jesu Christo et Dei et hominis nobis insinuet veritatem, ut utriusque substantiae, id est, salvantis atque salvatae, nec proprietas possit confundi, nec persona geminari.
Sicut ergo Nestorius in suo dogmate exsecrabilis, sic et Eutyches damnatum olim sectatus errorem, alia profanitate blasphemans a catholicae soliditatis compage resecatus est, quia indoctis quibusdam nimiumque simplicibus persuadere tentavit quod Verbum Dei ita caro sit factum, ut veram carnem de
ventre Virginis non sumpserit, nec nostri illum generis corpus habuisse, sed divinitatis ejus et carnis una esset natura, ut unum Dominum nostrum Jesum et falsum hominem et Deum diceret esse passibilem.
Quod nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut in sua natura passibilis fuerit deitas, aut in susceptione humana mentita sit veritas.
Quae diabolicorum sensuum prodigiosa commenta, sancta nunc synodus humilitatis nostrae scriptis auctoritate domini mei beatissimi Petri apostoli, et merito roboratis religiosa unanimitate consentiens abominando ab Ecclesia Dei amputavit.
Dioscorum quoque Alexandrinum in sua impietate manentem, ne illa Ecclesia quae inter ipsa Evangelii
principia beatum Marcum beatissimi Petri apostoli discipulum in omnibus utique doctrinis sui doctoris magisterio consonantem habuit fundatorem, quaeque postea recentioribus a nostra aetate temporibus Athanasium, Theophilum, et proxime Cyrillum probatissimos praesules habuit, indignam captivitatem sub haeretici dominatione pateretur.
Unde secundum magnam misericordiam Dei universos diaboli conatus, quibus Ecclesiam Domini conturbare molitus est, noveritis esse destructos.
Reddite igitur Deo gratias, fratres charissimi, dignam gratiarum actionem, et oret nobiscum vestra dilectio, ut fratres nostros, quos exspectatio nostra desiderat, incolumes quam primum rediisse laetemur, et de omnibus quae, Domino adjuvante, sunt gesta plenius vos possemus
instruere.
Nam fratrem Ingenulum nolumus hac exspectatione tardari, cum ob hoc ipsum properatius remeare debuerit, nec diutius vobis esset incognita omnium materia gaudiorum, quae volumus per curam dilectionis vestrae etiam ad fratres nostros Hispaniae episcopos pervenire, ut quod Deus operatus est, nulli esse possit incognitum.
Data Kalendis Februarii, Herculano viro clarissimo consule.
207 L.-- Ad Martianum Augustum de Pascha.
Tam multis documentis per omnes Christi ecclesias fides vestrae pietatis innotuit, ut si quid sollicitudinum pro communi religione generatur, merito vestrum quaerat auxilium.
Et quia memor dispensationis, mihi credite, necesse habeo curas meas, etiam in ea quae sunt futura, praemittere, non improbe
cupio clementiae vestrae studiis adjuvari, ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri.
Paschale etenim festum quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimi diei ambigua currat electio, et ex hoc fiat plerumque quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia, quod non nisi unum esse oportet, observet.
Studuereque sancti Patres occasionem hujus erroris auferre; omnem hanc curam Alexandrino episcopo delegantes, quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita esse videbatur peritia, per quam qui annis singulis dies praedictae solemnitatis eveniret, Sedi apostolicae indicaretur,
hujus scripti ad longinquiores ecclesias judicium generaliter percurri.
Sed sanctae memoriae Theophilus Alexandrinae ecclesiae urbis episcopus cum hujus observationis annos centum numero collegisset, septuagesimo sexto paschale festum longe aliter quam alii decreverant tenendum esse constituit, a primo augustae memoriae Theodosii senioris consulatu, succedentes sibi sacrae observantiae ordines ponens, ut longioris temporis ratio ejus litteris teneretur ascripta, cujus complexionis septuagesimus et quartus est annus; in qua pridie Idus Aprilis sanctum Pascha celebravimus, sequenti vero anno pridie Nonas Aprilis eadem, propitio Deo, erit habenda festivitas, sicut regulariter centenariae annorum rationis
ordo declarat.
Sed in anno qui erit septuagesimus sextus Paschae dies invenietur ascriptus, quem a passione Domini nullius exempli, nullius constitutionis admittit auctoritas.
Nam diem octavum Kalendarum Maiarum ab eo cognoscimus praefinitum, qui anni limitem antiquitus constitutum excedit, cum alii quinto decimo Kalendarum Maiarum huic festivitati deputaverint diem.
Siquidem ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in decimo Kalendarum Maiarum legitimum spatium sit praefinitum.
Intra quod omnium varietatum necessitas concludatur, ut Pascha Dominicum, nec prius possimus habere nec tardius.
Quod enim in decimum et in nonum Kalendarum Maiarum videtur nonnunquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur.
Quia etsi dies
resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen passionis limitem positum non invenietur egressus.
Ad octavum autem Kalendarum Maiarum paschalem observantiam perducere nimis insolens et aperta transgressio est.
Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili septuagesimus sextus annus diem Paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur, et non leviter delinquitur si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali Ecclesia non tenetur, obsecro clementiam vestram, ut studium vestrum praestare dignemini, quatenus Aegyptii, vel si qui sunt alii qui certam hujus supputationis videntur habere notitiam, scrupulum hujus sollicitudinis absolvant, ut eum diem generalis observantia dirigat, qui nec paternarum
constitutionum normam relinquat, nec ultra praefixos terminos evagetur.
Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam jubeat mox notitiam pervenire, ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur.
Data sexto decimo Kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.
LI.-- Ad Eudochiam Aug. de Pascha.
LEO EUDOCHIAE Augustae.
Sanctae memoriae Theophilus ad Augustum Theodosium seniorem scribens, per centum annos a primo praedicti principis consulatu digessit ordinem festi.
Cujus instructionis septuagesimus quartus nunc annus evolvitur Opilione consule.
Pridie Idus Aprilis celebrata est sacra solemnitas, unde sequenti anno pridie
Nonas Aprilis eadem festivitas rationabiliter consequitur.
Sed annus qui erat septuagesimus sextus memorati episcopi annotationem habere cognoscitur, quae a totius antiquitatis exemplo, et ab omni auctoritate Patrum discordat.
Siquidem in octavum Kalendarum Maiarum Dominicum Pascha transtulerit, praefinitos antiquitatis limites nimis audenter excedens, cum die quinto decimo Kalendarum Maiarum paschalem solemnitatem (sicut constituere alii) potuerit annotare.
Unde quia non mediocris mihi sollicitudo generatur, ne apud Aegyptios haec persuasio probaretur, ad Christianissimum et clementissimum principem scripta direximus, quibus causam scrupuli diligenter exposui, et suppliciter postulavi, ut operam suam, quemadmodum consuevit, religionis
cultui dignanter impendat, ut eos qui hujus supputationis perfectam videntur habere notitiam, in unum jubeat convenire, et diligenter inquirere, ne forte haec definitio teneatur, et hic excessus qui prioribus videtur repugnare temporibus nostrae conniventiae vel negligentiae deputetur, et fiat in nostris diebus quod nunquam ante praesumptum est.
Quia vero oportet fraternitatem tuam curae istius mecum esse participem, et ne quid tale accidat praecavere, crebrius religiosissimo et fidelissimo principi dignare suggerere, ut indissimulanter jubeat Aegyptios admonere, ne in summae festivitatis die, aut dissensione aliqua, aut transgressione peccetur.
Quidquid autem de hac re diligentius investigare sollicitudo vestra potuerit, cito ad notitiam meam gloriosissimus
imperator jubeat pervenire, quia et ad ipsius, et ad omnium salutem pertinet, ut Dei cultus nullo errore laedatur.
Data sexto decimo Kalendas Julii, Opilione clarissimo consule.
LII.-- Ad Leonem Augustum.
LEO episcopus LEONI Augusto.
Multo gaudio mens mea exsultat in Domino, et magna est mihi ratio gloriandi, cum clementiae vestrae excellentissimam fidem augeri per omnia donis gratiae coelestis agnosco et per incrementa diligentiae devotionem in vobis animi sacerdotalis experior.
Nam in vestrae pietatis alloquiis non dubie patet quod per vos in totius Ecclesiae salute Spiritus sanctus operetur, et quantum universorum fidelium precibus sit optandum, ut in omnem gloriam vestrum
extendatur imperium, qui supra curam rerum temporalium religiosae providentiae famulatum divinis et aeternis dispositionibus perseveranter impenditis, ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat; et dissensiones quae de terrenarum opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae supra quam civitas Dei aedificatur, abigantur.
Haec autem Dei munera ita divinitus demum nobis conferentur, si de his quae praestita sunt non inveniamur ingrati, et tanquam nulla sint quae adepti sumus contraria potius exspectemus.
Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris
cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere?
Unde quia ad pacem universalis Ecclesiae et ad custodiam catholicae fidei cura dignamini sollicitiore respicere, evidenter agnoscitis quod magis haereticorum audetur insidiis, ut inter Eutychetis Dioscorique discipulos et eum quem apostolica sedes direxerit diligentior, tanquam nihil fuerit ante definitum, tractatus habeatur, et quod totius mundi catholici sacerdotes sancta Chalcedonensi synodo probant gaudentque firmatum, in injuriam etiam sacratissimi concilii Nicaeni efficiatur infirmum.
Quod enim nostris temporibus apud Chalcedonam de Domini nostri Jesu Christi incarnatione firmatum est, hoc etiam apud Nicaeam mysticus ille Patrum numerus
definivit, ne catholicorum confessio, aut unigenitum Dei Filium in aliquo crederet Patri imparem, aut eumdem cum factus est filius hominis non veram carnis nostrae atque animae habuisse naturam.
Detestandum ergo nobis est perseveranterque vitandum, quod fraus haeretica nititur obtinere, nec in aliquam disceptationem pie et plene definita revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere, quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis et apostolicis auctoritatibus consonare.
Unde si qui sunt qui ab his quae coelitus sunt constituta dissentiunt, suis opinionibus relinquantur, et ab unitate Ecclesiae cum ea quam elegere perversitate discedant.
Nam nullomodo fieri potest, ut qui divinis audent contradicere sacramentis, aliqua
nobis communione socientur.
Jactent se in sui eloquii vanitate, et de argumentationum suarum versutia, quae inimica est fidei, glorientur, nobis placet apostolicis obedire praeceptis, dicentibus: « Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem hominum * .
» Nam secundum eumdem Apostolum « si quae destruxi haec aedifico, praevaricatorem me constituo * , » et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi.
Quia, sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit.
Unde cum sciam te, venerabilis princeps, sincerissimo veritatis lumine imbutum in nulla fidei parte nutare, sed
sancto perfecto judicio a pravis recta discernere, et a refutandis amplectenda dividere, obsecro te ne humilitatem meam de diffidentia putes esse culpandam, cum haec mea cautio non solum universali Ecclesiae consulat, sed etiam tuae gloriae famuletur; ne sub imperii tui tempore et haereticorum aucta videatur improbitas, et catholicorum perturbata securitas.
Quamvis ergo multum per omnia de pietatis vestrae corde confidam, et per inhabitantem in vobis spiritum Dei satis vos instructum esse perspiciam, ne fidei vestrae ullus possit error illudere, praeceptioni tamen vestrae in eo adnitar obedire, ut aliquos de fratribus meis dirigam, qui apud vos praesentiae meae instar exhibeant, et quae sit apostolicae fidei regula, licet (ut dixi) vobis bene sit nota, demonstrent, patefacientes
in omnibus et probantes non esse omnino inter catholicos computandos, qui definitionem venerabilis synodi Nicaenae, vel sancti Chalcedonensis concilii regulas non sequuntur, cum utrorumque sancta decreta ex evangelico et apostolico sit manifestum fonte prodire, et quidquid non est de irrigatione Christi, poculi esse viperei.
Praenoscat igitur pietas vestra, venerabilis imperator, hos, quos spondeo dirigendos non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra illos a Sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonam (sicut Deo placuit) definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint quae tanta per Spiritum sanctum fixit
auctoritas.
Instructioni autem parvulorum nostrorum qui post lactis alimoniam cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus.
Et sicut simpliciores non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus, memores praecepti Dominici dicentis: « Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos * .
» Nimis quippe indignum, nimis injustum est eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per prophetam dicens: « Filii alieni mentiti sunt mihi * .
» Qui etiam si Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent de quibus scriptum est: « Deum se profitentur scire, factis autem negant * .
» Clamante adhuc justi Abel sanguine
adversum impium Cain, qui increpatus a 208 Domino non requievit ad poenitendum, sed exarsit ad caedem, cujus vindictam sic Domini judicio volumus reservari, ut improbus et parricida crudelis in seipsum recidat, et nostra non teneat, neque sanctae ecclesiae Alexandrinae lamentabilem captivitatem patiamini ulterius prolongari, cui oportet fidei vestrae justitiaeque praesidio suam restitui libertatem, et per omnes Aegypti urbes dignitas Patrum et jus sacerdotale reparetur.
Data undecimo Kalendas Aprilis, Calippio, Majoriano Augusto consulibus.
LIII.-- Ad eumdem.
2. Quod in una Domini persona gemina sit deitatis
1. De blasphemiis Nestorii et Eutichetis, eorumque digno anathemate.
et humanitatis asserenda natura.
3. De capitulis fidei ex sanctorum Patrum libris collectis.
LEO episcopus LEONI Augusto.
CAP. I.
Promisisse me memini, venerabilis imperator, in causa fidei de qua clementiam tuam novi pie esse sollicitam, pleniorem humilitatis meae dirigendum esse sermonem, quem nunc auxiliante Domino fideli occasione persolvo, ut sancto pietatis tuae studio, utilis (quantum arbitror) deesse non possit instructio.
Quamvis enim sciam clementiam tuam humanis institutionibus non egere, et sincerissimam de abundantia Spiritus sancti hausisse doctrinam, officii tamen mei est et patefacere quod intelligis,
et praedicare quod credis, ut ignis ille quem Dominus veniens misit in terram motu crebrae meditationis agitatus sic concalescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat.
Magnas enim caligines Eutychiana haeresis Orientis partibus inferre molita est, et ab illa luce « quae (sicut Evangelium loquitur) lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt * , » imperitorum oculos tentavit avertere.
Cumque ipsa in suam reciderit caecitatem, nunc in discipulis recrudescit quod in actore defecit.
Non longo namque temporis intervallo catholica fides quae est singularis et vera, cui nihil addi nec minui potest, a duobus est hostibus appetita,
quorum prior Nestorius, Eutyches secundus emersit, qui Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre voluerunt, ut uterque a praedicatoribus veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit quod varia falsitate ambo senserunt.
Anathematizetur ergo Nestorius qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem esse, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis: nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicaret; cum manente illa incommutabilis Verbi essentia quae ei cum Patre et Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera
Verbum caro sit factum, ut per id quod ineffabile est sacramentum uno conceptu, unoque partu secundum veritatem utriusque naturae ea virgo et ancilla Dei esset et mater.
Quod etiam Elisabeth (sicut Lucas evangelista declarat) intellexit et dixit: « Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
» * Eutiches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit, ut negata humanae carnis atque animae veritate totum Dominum nostrum Jesum Christum unius asserat esse naturae, tanquam Verbi deitas ipsa se in carnem converterit, et concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere
in coelum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet considere, divinae tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate, quoniam natura Unigeniti natura est Patris, natura est Spiritus Sancti.
Simulque impassibilis, simul est incommutabilis sempiternae Trinitatis, indivisa unitas et consubstantialis aequalitas.
Unde si Apollinaris perversitate Eutychianus quisque desciscit, ne convincatur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est, Verbi et carnis unam audet pronuntiare naturam, manifeste in Valentini et Manichaei transit insaniam; et mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum simulatorie credit omnia egisse, nec humanum
in ipso corpus, sed phantasmaticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium.
Quae impietatis mendacia, quoniam olim fides catholica detestatur, et aliarum assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem praedicare atque defendere, quam sancta Synodus Nicaena confirmavit dicens: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est in substantia Patris.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum non factum, unius substantiae cum
Patre (quod Graeci dicunt omousion) per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra.
Qui propter nos et propter nostram salutem descendit de coelo, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die ascendit ad coelos, venturus judicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum sanctum.
In qua professione hoc evidentissime continetur, quod etiam nos de Domini incarnatione eonfitemur, et credimus qui ad salutem humani generis reformandam, veram carnem nostrae fragilitatis non de coelo secum detulit, sed in utero Virginis matris assumpsit.
II.
Quicunque ergo sunt ita obcaecati et a lumine veritatis alieni ut Verbo Dei a tempore
incarnationis humanae carnis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent.
Et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne.
Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * ; » ita negari non potest, beato Paulo apostolo praedicante, quod « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi * .
» Quae autem haec reconciliatio esse posset qua humano generi propitiaretur Deus nisi omnium causam mediator Dei hominumque susciperet?
Qua vero ratione veritatem Mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri in
forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur?
Effusio enim pro injustis sanguinis Justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium; ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nulla diaboli vincula retinerent; quoniam, sicut Apostolus ait, « ubi abundavit peccatum superabundavit et gratia * .
» Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperunt ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis.
Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem?
Dicant quo sacrificio reconciliati, dicant quo sanguine sint
redempti?
« Quis est (ut Apostolus ait) qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis * ?
» Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?
Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi.
Acceperunt justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae.
Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus-Christus, qui vere erat agnus immaculatus
exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati.
De quibus ipse dicebat: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum * .
» Fides enim vestra justificans impios et creans justos ad humanitatis suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de potentia ejus gloriari qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
Licet ergo in uno Domino Jesu Christo vero Dei atque hominis filio Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates,
et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo divinitatis.
Quid sit quod caro sine Verbo non agit; quid sit quod Verbum sine carne non efficit.
Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine Verbi veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret.
Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum stella indice declaratum, et sine veritate carnis non juberetur in Aegyptum transferri puer et ab Herodis persecutione abduci.
Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite * .
» Et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I,
29).
» Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato.
Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat quae secundum confessionem beati apostoli Petri unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et Verbum.
Quamvis itaque ab illo initio quo in utero virginis Verbum caro factum est nihil unquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla commistione confundimus,
sed quid cujus formae sit ex operum qualitate sentimus.
Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit?
quid jacuerit in sepulcro?
et revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro resurrexit?
et in quo post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat cum diceret: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere * .
» Et apostolo Thomae: « Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus sed fidelis * .
» Quanta manifestatione corporis sui jam haereticorum
mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi imbuenda doctrinis hoc non sibi dubitaret credendum quod apostoli susceperant praedicandum.
Ac si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quem nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum non potest perveniri.
Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, « Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri * , » nec redemptio captivitatis humanae nisi in sanguine ejus « qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus * , » et qui, sicut praedicat beatus Paulus apostolus, « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem 209 crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris * .
» Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus et vere deitatis vereque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen qua illum sicut doctor gentium dicit, exaltavit Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae
glorificationis augmento.
In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo quod ei Patris munere redderetur.
Forma autem servi per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana.
Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est,
et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem.
Quidquid enim in tempore accepit Christus secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferrentur.
Nam secundum potentiam deitatis indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit.
III.
Secundum formam enim Dei ipse et Pater unum sunt; secundum formam autem servi « non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum * .
»
Secundum formam Dei « sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso * .
»
Secundum formam servi « tristis est anima mea usque ad mortem * , » et « idem ipse est, sicut ait Apostolus, et dives et pauper * .
» Dives, quia evangelista dicente, « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil * .
»
Pauper vero, quia propter nos « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * .
» Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas?
nisi formae servilis acceptio?
per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est.
Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis
nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniat effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum.
In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie deitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem, et religiose aestimant credi si dicatur in Salvatore nostro, verum non esse quod salvat cum ita, secundum promissionem omnia saecula praecurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla
possit caro salvari.
Omne enim sacramentum fidei Christianae magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis.
Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christi corpore veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et praeclari ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel confessionis meruere gloriam pervenire, in hujus fide lumine splenduere consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona.
Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia
praecinere, non evangelista docere, non ipse destiterit Christus ostendere?
Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas fugiant, in quo verum lumen obscurent.
Et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum.
De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa patuisse, quibus diligentia fidei splendidissima latitudine dirigatur, et sincera intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum.
Ut autem pietas tua cum venerabiiium
Patrum praedicationibus nos concordari cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni.
Quibus si digneris attendere recensitis, non aliud nos praedicare reperies quam quod sancti Patres nostri toto orbe docuere, nec quemqnam ab illis nisi solos impios haereticos discrepare.
His igitur, gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram praedicationem unitam esse cognosce, nec in aliquo nos ab evangelica apostolicaque doctrina, vel a catholicae professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut docet beatus apostolus Paulus, « magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, justificatum est spiritu, apparuit angelis, praedicatum
est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria * .
» Quid igitur tuae utilius est saluti, quid tuae congruentius potestati, quam ut paci ecclesiarum Domini tua constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis dona Dei defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusque saevire perniciem, ut qui in hoc sancto temporali emines regno in aeternum merearis regnare cum Christo.
Sancti Hilarii Pictaviensis episcopi et confessoris in libro secundo inter caetera.
Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa: « Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi * , » tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatum quaestiones
infidelitatis calumnia movebuntur.
Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit, virgo, partus et corpus, post quae crux, mors, inferi, salus nostra est.
Humani enim generis causa Dei Filius natus ex virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante, et sua Dei videlicet inumbrante virtute corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis exciperet, per quae hujus admistionis societas sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret, ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderetur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur.
Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem partum, vagitum
et cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit.
Quid tandem dignationis affectui rependetur?
Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit.
Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, coelum et terra et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitu infantis auditur.
Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu tractuque moderandus, cunis est obvolutus.
Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati.
Non ille eguit homo effici, per
quem homo factus est, sed nos eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret: humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus noster honor est.
Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Domini carne renovati.
Item ejusdem in libro nono inter caetera: Nescit plane vitam suam, nescit qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat, et ejusdem periculi res est Christum Jesum vel spiritum Deum vel carnem nostri corporis denegare: « Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X,
32, 33).
» Hoc Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ex unitis in idipsum naturae utriusque res eadem est, ita tamen ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset.
Haec utique humanae beatitudinis fides vera est Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri, neque Deum nescire quod et homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
Item ejusdem in eodem libro inter caetera: Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo et secundum plenitudinem temporum in semetipso profecturus in
Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret, locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt.
Ita tamen ut ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit.
Item alio loco in eodem libro inter caetera: Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur, et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum locutum esse contendant.
* Ne sane negamus totum illum qui ejus manet naturae suae esse sermonem.
Sed si
Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo tum primum Deus, neque tum cum et homo tum non etiam et Deus, neque post nominem in Deo non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse * dictorum sacramentum ejus esse quod generis, et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem.
Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica.
Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis totius jam Dei temporis intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est tempori coaptato quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et
Deum totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno.
Nostri igitur cansa haec omnia Jesus Christus manens et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est.
Nam tametsi in partu et passione et morte, naturae nostrae res peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit.
Et reliqua.
Item alio loco in eodem libro inter caetera: Vides ne ita Deum et hominem praedicari ut mors homini, Deo vero carnis exercitatio deputetur?
Non tamen ut alius sit qui mortuus est, et
alius sit per quem mortuus resurgit.
Spoliata ei carne 210 Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans idem Christus est carne se exspopolians.
Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce.
Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse qui utrumque est.
Item post pauca: Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus, quia manens in forma Dei formam servi suscepit.
Item sancti Athanasii Alexandrinae ecclesiae episcopi et confessoris ad Epictetum Corinthiorum episcopum: Quomodo autem vel dubitare ausi sunt qui dicuntur Christiani, si Dominus qui ex Maria virgine processit
filius quidem substantia et natura Dei est, quod secundum carnem ex semine David est et carne sanctae Mariae?
Item sancti Ambrosii episcopi et confessoris Medionalensis ecclesiae, quod misit ad imperatorem Gratianum in libro secundo de fide inter caetera: Unum illud quod lectum est Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate crucifixum putemus.
Sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Christus Jesus Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae in natura hominis subiit passionem, ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis, sicuti scriptum est, qui descendit de coelo.
Item alio
loco in eodem libro inter caetera: Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia « regnum Dei (sicut scriptum est) non in persuasione verbi est, sed ostensione virtutis * .
» Servemus distinctionem divinitatis et carnis: unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est, et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo.
Intende mecum nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones.
Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana, quia in ea substantia loquebatur.
Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini contra Apollinaristas: Sed dum hos redarguimus emergunt, alii qui carnem Domini dicant et divinitatem unius naturae.
Quae
tantum sacrilegium inferna vomuere?
Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit, ut majore contentione asserant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentavere.
Item infra: Et hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant, sed in illo tractatu Patres nostri non carnem sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixere.
Et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem aut ex virgine esse confessi sunt.
Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur et nova inducuntur quae nunquam nostri sensere majores?
Et reliqua.
Item ejusdem ad Sabinum episcopum inter caetera: Unde pulchra Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est dicens de Domino
Jesu Christo: « Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens * .
» Quid est in forma Dei nisi in plenitudine deitatis in illa perfectionis divinae expressione?
Ergo cum esset in plenitudine divinitatis, exinanivit se et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae.
Sicut Deo nihil deerat, ita nec homini consummationis ut esset perfectus in utraque forma.
Unde et David dicit: « Speciosus forma prae filiis hominum * .
» Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat habet, suis clauditur retibus.
Ipse enim dixit formam servi accepit, non servus locutus est.
Iterum ergo interrogo: Quid est in forma Dei?
Respondit in natura Dei: « Sunt enim
(ait Apostolus) qui non sunt natura dii * .
» Quaero quid sit formam servi accipiens: sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine.
Et pulchre non carnis sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est.
Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur.
Unde et propheta ait: « Et homo est et quis cognoscit eum?
» homo secundum carnem, sed ultra hominem divina operatio.
Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur, sed ultra hominem cum mundaret.
Et cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat, sed supra hominem erat cum mortuum vinctum jubebat pedibus exire.
Homo videbatur cum penderet in cruce, sed
supra hominem cum reseratis tumulis mortuos suscitaret.
Sancti Augustini episcopi Hipponen sis ecclesiae ad Dardanum inter caetera: Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum unde venturus est, memoriterque recole, et fideliter tene Christianam confessionem qua resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde ad judicandos venturus est vivos et mortuos.
Et sic venturus illa angelica voce testante quemadmodum est ire visus in coelum, id est, in eadem forma carnis atque substantia cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.
Item ejusdem in epistola ad Volusianum inter caetera: Nunc vero ita inter Deum
et homines mediator apparuit et unitate personae copulans utramque naturam, ut solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
Item ejusdem in expositione Evangelii secundum Joannem inter caetera: Quid igitur, haeretice, cum Christus sit Deus et homo, loquitur ut homo et calumniaris Deo?
Ille in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam.
Et iterum infra: Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua minor est Patre.
Utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas non trinitas Deus.
Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Deus, Christus et homo, ac per hoc Christus est Deus anima
rationalis et caro.
Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur.
Quis est ergo per quem factus est mundus?
Christus Jesus, sed in forma Dei.
Quis est sub Pontio Pilato crucifixus?
Christus Jesus, sed in forma servi.
Item ejusdem cujus supra: Quis non est derelictus in inferno?
Christus Jesus, sed in anima sola.
Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro?
Christus Jesus, sed in carne sola.
Dicitur ergo in his singulis Christus.
Verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus.
Ideo ergo dicit: « Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem * ; » quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis
pulvis sederet ad dexteram Patris.
Sancti Joannis Constantinopolitani episcopi et confessoris in homelia de cruce et latrone: Sed cur cum cruce veniat videamus, scilicet ut hi qui eum crucifixere suae sentiant dementiae caecitatem, ideo impudentiae eorum signum portatur.
Ideo propheta ait: « Tunc lamentabuntur omnes tribus terrae * , » videntes accusatorem, agnoscentes peccatum.
Et quid mirum si crucem portans adveniet, quomodo et vulnera corporis ipsa demonstrant.
Tunc enim (inquit) videbunt quem confixere.
Et sicut post resurrectionem Thomae voluit diffidentiam confutare, et illi clavorum loca monstravit, et lateris vulnera declaravit, et dixit: « Mitte manum tuam et vide quoniam spiritus carnem et ossa non habet
sicut me vides habere * .
» Sic et tunc ostendens vulnera crucemque demonstrabit, ut ostendat illum se esse qui fuerat crucifixus.
Item ejusdem in homelia de Ascensione Domini: Nam sicut duobus jurgio separatis unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit, ita et Christus nobis fecit.
Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus, et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit.
Item ejusdem in eadem homilia.
Ut inter caetera: Christus igitur nostrae naturae primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater.
Quod tanta dignitas offerebatur,
et quod offerebatur nulla macula foedebatur.
Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem, et, quod plus est, ad Patrem suae dexterae collocavit.
Cognoscamus quis ille est qui audivit: Sede ad dexteram meam; quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis; illa natura quae audivit: terra es et in terram ibis.
Item ejusdem in eadem homelia inter caetera: Quo sermone utar; quo verbo dicam reperire non possum.
Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior omnia vicit, omnia superavit, omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri.
Hodie angeli diu vota desiderata ceperunt, hodie archangeli, quod multo tempore cupiebant, inspicere valuerunt, naturam nostram in sede Dominica immortali fulgentem gloria
praeviderunt.
Sancti Theophili episcopi Alexandrini de epistola paschali, quam per Aegyptum destinavit: Cujus rei testis est ille qui loquitur.
« Omnes declinavere, simul inutiles facti sunt * .
» Et prophetae Christi auxilium deprecantes: « Domine, inclina coelos tuos et descende * .
» Non ut mutaret loca in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret.
Paulo apostolo eadem concinente: « Cum esset dives, pro nobis pauper factus est * , » ut nos illius paupertate ditaremur, venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod
nos sumus, et non desiit esse quod erat.
Sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet.
Quamquam enim Joannes scribat, Verbum caro factum est, id est aliis verbis Deus homo factus est, Verbum tamen non est versum in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit.
Ad quem et Spiritus sanctus loquitur: « Tu autem idem ipse es * : » Et Pater de coelo contestatur, et dicit, « Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui * .
» Ut et homo factus nostra confessione permanere dicat, quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: « Jesus Christus heri et hodie idem ipse et in aeternum * .
» In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec
divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat.
Item ejusdem in alia epistola paschali contra Origenem inter caetera: « Unus Filius Patris nostri mediator, nec qualitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est.
Invisibilis Deus et visibilis homo, forma servi absconditus et Dominus gloriae confessione credentium comprobatus.
Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum: « Tu es Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui * .
» Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam,
nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem.
» Sancti Gregorii episcopi Nazianzeni in homilia de Epiphania inter caetera: Cum ergo processisset ex Virgine Deus in ea quam assumpserat, humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis existens carne et spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud deitatis gratiam praestat.
Item infra: Missus est quidem sed ut homo, duplex enim erat in eo natura.
Inde denique et laboravit ex itinere, idem et esuriit, et sitivit, et contristatus est, et flevit humani corporis lege.
Sancti Basilii episcopi Capadocis: Cum ergo quaedam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quaedam ita divina quae nulli alii nisi illi ineffabili naturae conveniant deitatis, haeret
humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa quo declinet, quid teneat, quo se vertat, ignorat.
Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit.
Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae gesta sunt falsis illusa imaginibus aestimentur.
Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini: Homo nominatus est cum sit natura Deus Dei Patris Verbum, quoniam similiter 211 ut nos sanguini communicavit et carni: si enim in terris apparuit non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.
Item
ejusdem in libro qui dicitur Colia: Unus igitur est et ante incarnationem Deus verus, et qui in divinitate mansit in qua erat, est, et erit.
Non discernendum igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum, sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus: non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se servantes.
Item cujus supra: Diciturque nam tanquam aliud in alio habitare, id est, divina natura in humanitate non perpessa commistione ut esset quod non erat.
Quidquid enim in alio habitare dicitur non ipsum sit tale quale est id in quo habitat, sed aliud in alio magis intelligitur.
At vero in Verbi persona, et humanitatis nobis solam differentiam
designat diversitas naturarum.
Unus enim ex utroque intelligitur Christus.
Ergo in confusione, ut ante dixi, servata inhabitasse ait Verbum in nobis.
Scit enim unum esse filium unigenitum carnem factum et hominem.
Item cujus supra ad Nestorium.
Ait igitur sancta et magna synodus ipsum qui est ex Deo Patre natus naturaliter Filium unigenitum Deum verum de Deo vero, lumen de lumine.
Per quem et cum quo omnia fecerit Pater hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus ad coelos.
Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum.
Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata facta sit caro, nec quod in totum hominem qui est ex anima et corpore transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum, et substantialiter, ineffabiliter et irreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae, in unum convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem, sed quia simul in nobis effecerunt unum Dominum et Christum et filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationis adunationem.
Itaque is qui ante saecula omnia
est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus.
Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre.
Est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secundae generationis eguerit ut esse inciperet.
Sed quia propter nos et nostram salutem naturam Filii copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter.
Neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum habitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem conjunxit et sustinuit cognationem
carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens.
Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera; Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus.
Inerat enim in eo corpore quod patiebatur Deus qui pati non poterat.
Simili modo et mortem ipsius intelligimus.
Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum.
Sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem « pro omnibus mortem gustavit * , » idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod in se mortem esset expertus quantum ad ipsius
naturam pertinet.
Insania est enim hoc vel sentire vel dicere.
Sed quod (ut supra diximus) caro ipsius mortem gustavit.
Ita et resurgente carnis ipsius rursus resurrectionem diximus, non quia in corruptionem ceciderit quod absit, sed quia ejus surrexit corpus.
Ita Christum et Dominum unum confitemur, non tanquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quamdam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri.
Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne pro unitatem.
Qui si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi passibilem, aut quasi parum decoram noluerimus
accipere, in id incidimus ut duos filios esse dicamus.
Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim fuisse sola Filii persona honoratum, et rursum Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filium Dei, sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum.
Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli nescio quam perhibeant divisionem personarum.
Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam hominis sibi assumpsisse, sed carnem factum esse.
Id autem est ostendere Dei Verbum similiter ad nos participationem habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita deitate aut generatione illa quam habebat ex
Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Dominum quod erat.
Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur, in tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus.
Ideo illi non dubitavere sanctam Virginem dicere theotocon, non quod Verbi natura deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum, anima rationali, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
LIV.-- Epistola decretalis Leonis papae ad Anastasium episcopum Thessalonicensem.
Quanta fraternitati tuae a beatissimo patre apostolo sint commissa, et qualia etiam nostro tibi favore sint credita, si vera ratione perspiceres, et justo examine ponderares, multum possemus de
injuncta tibi sollicitudinis devotione gaudere.
Quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis, adjuvares, et longinquis ab apostolica sede provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes; quia de continenti oportunoque profectu, promptum tibi esset agnoscere quid vel in quibus rebus vel studio componeres vel nostro judicio reservares.
Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae exspectatione suspendere, nec ratio nec necessitas fuit in id quod mensuram tuam excederet deviandi.
Abundant enim apud te monimentorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus, ut commendatas tibi ecclesias per exhortationem charitatis ad salubritatem obedientia provocares.
Quia etsi plerumque existunt inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majore austeritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Unde et beatus apostolus Paulus ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens dicit: « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores in omni castitate * .
» Quae moderatio si quibuscunque inferioribus membris ex
apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis sine offensione reddenda est?
Ut licet nonnunquam accidant, quae in sacerdotalibus sint reprehendenda personis, plus tamen erga corrigenda se agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas.
Sed hi, qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, facile ab hac lege discernuntur; et dum donari magis quam consulere subditis quaerunt, placet honor, inflat superbia, et, quod provisum est ad concordiam tendit ad noxam.
Quod ut necesse habeamus ita dicere non de parvo animi dolore procedit.
Meipsum enim quodammodo in culpa sentio, cum te a traditis tibi regulis in modico deviasse cognosco.
Qui si tuae aestimationis parum diligens
eras, meae saltem famae parcere debuisti: ne quae tuo tantum facta sunt animo nostro viderentur gesta judicio.
Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos missa majores apostolicae Sedis praesules scripta decurrat, et vel a me vel a praecessoribus meis inveniat ordinatum quod a te cognovi esse praesumptum.
Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus veteris Ephiri metropolitanus antistes, et de indignissima astrictione quam pertulit lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus nihil contra referendo ea quae nobis ingerebantur fide non carere monstrabant.
Legebatur quoque in litteris tuis, quas idem diaconi detulere, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque
consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis intelligi posset quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse quod venerat, quoque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat.
In cujus tamen chartulae mentione signum prodebatur injuriae.
Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso jam voluntarii adventus probabat officio.
Unde deplorationibus supradictis, haec verba epistolae tuae testimonium praetulere.
Et per hoc quod non est tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum, adhibitam scilicet Illyrici praefecturam et sublimissimam inter mundanos apices potestantem in exhibitionem insontis antistitis incitatam, ut missa exsecutione terribili quae omnia sibi
officia publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris ecclesiae abditis nullo vel falso insimulatus crimine extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis obstantis hiemis darentur induciae, sed iter aspidum et periculis plenum per invias cautes agere cogeret.
Quid tanti laboris tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt quidam defecisse dicantur.
Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam vehementer potueris commoveri, praesertim cum etsi tale aliquid mereretur, exspectandum tibi fuerat quid ad tua
consulta rescriberet.
Sed, ut video, bene de moribus meis aestimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime praevidisti, et ideo motus tuos exsequi sine dilatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentis scripta sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes.
An forte aliquod tibi facinus fratris innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat?
Quod quidem alienum ab illo etiam tu nihil ei objiciendo confirmas.
Sed etiamsi quid intolerandum gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres.
Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non plenitudinem
potestatis.
Unde sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta contristant.
Et necesse est post multarum experimenta causarum sollicitius prospici et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum charitatis et pacis omnis materia scandalorum de ecclesiis Domini (quas tibi commendavimus) auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu.
Igitur secundum sanctorum Patrum canones spiritum Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione 212 nostra fraternitatis cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita
ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.
In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut qui ordinandus est, etiam si bonae vitae habeat testimonium, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis maritus, aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit.
Sacerdotum enim tam excellens est electio ut haec quae in aliis Ecclesiae membris non vocantur in culpam, in illis tamen habeantur illicita.
Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi liberorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconibus carnale connubium conceditur, ut qui habent sint
tanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares.
Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo, aut secundo, vel tertio servandum est, ne aut Levitico ministerio, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.
Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur, quem cleris plebisque consensus concorditer postulaverit.
Ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani judicio, is alteri praeferatur, qui majoribus et studiis juvatur, et meritis.
Tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas
episcopum non optatum, aut contemnat, aut oderit, ut fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit.
De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quidque in provincia bene placuit, scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas.
Quae rectis dispositionibus nihil morae, aut difficultatis debet afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.
Metropolitano vero defuncto, cum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem metropolitanam convenire debebunt, ut omnium clericorum atque omnium civium voluntate discussa, ex presbyteris ejusdem ecclesiae, vel ex
diaconibus optimus eligatur, de cujus nomine ad tuam notitiam provinciales referant sacerdotes, impleturi vota poscentium, si quod ipsis placuit, tibi quoque placuisse cognoverint.
Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus te ignorante praesumi.
De conciliis autem episcopalibus non aliud judicamus quam sancti Patres salubriter ordinarunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis quae inter diversos Ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur.
Et si forte inter ipsos qui praesunt de majoribus (quod absit) peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere,
et si coram positis partibus, nec tuo fuerit res sopita judicio, ad nostram cognitionem quidquid illud est, transferatur.
Si episcopus, mediocritate civitatis suae despecta, administrationem loci celebrioris ambierit, et ad majorem se plebem quacunque occasione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis praesideat quos per avaritiam concupivit, nec illis quos per superbiam sprevit; suis igitur terminis contentus sit quisque nec supra mensuram juris sui affectet augeri.
Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suspiciat, et nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque convenerit.
Nam gravis injuriae reus est qui de fratris ecclesia
id quod est utilius aut pretiosius audet vel allicere, vel tenere.
Itaque si intra provinciam res agatur, transfugam clericum ad suam ecclesiam metropolitanus redire compellat.
Si autem longius processit, tui praecepti auctoritate revocabitur, ut nec cupiditati nec ambitioni occasio relinquatur.
In evocandis autem ad te episcopis, moderatissimum te esse volumus, ne per majoris diligentiae speciem, fraternis videaris gloriari injuriis.
Unde si causa aliqua major exstiterit, ob quam necessarium sit fraternum advocare conventum, binos de singulis provinciis episcopos, quos metropolitani crediderint esse mittendos ad fraternitatem tuam venire sufficiat.
Ita ut in praestituto tempore non ultra
quindecim dies qui convenerint, retardentur.
Si autem in eo quod cum fratribus tractandum definiendumque credideris diversa eorum fuerit a tua voluntate sententia, ad nos omnia sub gestorum testificatione referantur, ut, remotis ambiguitatibus, quod Deo placeat decernatur.
Ad hunc enim finem, omnem effectum nostrum curamque dirigimus, ut quod ad unitatem concordiae, et quod ad custodiam pertinet disciplinae, nulla dissensione violetur, nulla desidia negligatur.
Et te igitur, frater charissime, et eos fratres nostros qui de tuis offenduntur excessibus, cum tamen non similis sit omnium materia querelarum, hortor et moneo, ut quae pie sunt ordinata, salubriterque disposita, nulla concertatione turbentur.
Nemo quod suum esse quaerat, sed quod
alterius, sicut Apostolus ait: « Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem * .
» Nec enim poterit veritatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit; quia sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Haec connexio totius quidem corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum.
Quibus cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret,
de qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna dispositione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret, et nihil unquam a suo capite dissideret.
Qui ergo quibusdam scit se esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere.
Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri dicentis: « Discite a me quia mitis sum et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve est * .
» Quod quomodo experiemur, nisi et illud in observantiam veniat, quod idem Dominus ait: « Qui major est vestrum, erit minister vester * , » « qui autem se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur * .
»
LV.-- Ad Septimum episcopum Altinum.
LEO SEPTIMO episcopo Altino.
Lectis tuae fraternitatis litteris vigorem fidei tuae quam olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi, qui sub specie
ovium subintrant, bestiarum saevitia simplices quosque dilacerent, non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant.
Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur.
Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici qui se correctos videri volunt, errorem suum et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis et dudum peremptis
nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ne ab his ecclesiis ad quas proprie pertinent sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire.
Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis.
Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam ut circumspecte velociter impleantur ea quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter sunt gesta et salubriter ordinata.
LVI.-- Item ejusdem ad eumdem.
Relatione fratris et coepiscopi nostri Septimi, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, diacones, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana, vel Coelestiana haeresis habuerit implicatos, ita in vestram provinciam ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, ut pastoralibus excubiis, nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret.
Et per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum, ne insontibus quidem conceditur, usurparet, ut relictis ecclesiis in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur, amantes semper errare, et
nunquam in fundamento apostolico permanere.
Quoniam quod nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime fructum expetunt, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam, multorum corda corrumpant.
Quodque utique efficere non possent, si ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servarent, nec cuiquam eorum evagari licuisset.
Ne ergo ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum, hac nostri auctoritate praecepti industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri,
sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt praecepti ut non prius ad damnationem coarctarentur erroris, nunc saltem posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse et nullis possit nocere, cogantur; damnent apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur, omniaque decreta synodalia quae ad excisionem haereseos apostolicae Sedis confirmavit auctoritas amplecti se, et in omnibus approbare plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur.
Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum.
Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacunque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum aestiment esse non salvum.
Cumque omnes diffinitiones suas ad tantam facilitatem improbare se simulent, atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, nisi intelligatur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur.
Quae nisi gratis datur, non est gratia, sed merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: « Gratia salvi facti estis per fidem, hoc non ex vobis, sed Dei donum est.
Non ex operibus ne forte quis extollatur, ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Jesu in operibus quae praeparavit Deus, ut in illo ambulemus * .
» Omnis itaque
bonorum operum devotio divina praeparatio est, nec propria quisquam justificatur virtute, quoniam gratia unicuique principium justitiae et bonorum fons atque origo meritorum est.
Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata.
Ideo etiam parvulos dicunt, si sine baptismo hinc de saeculo 213 exierint, non posse damnari, neque reos in peccato Adae teneri, sed ad regnum Dei vel ad vitam aeternam sine ulla cunctatione venire, cum Apostolus dicat: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit * ; » propter quod et ipsi parvuli baptizantur.
Quamvis in illo uno possint
intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur.
Nam et superbia est illic, quia in sua homo potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia prohibitus usurpatus est cibus; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit, et si quod aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione poterit inveniri.
Parentum quoque peccatis parvulos obligari non solum primorum hominum, sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur.
Illa quippe sententia
reddam peccata primum in filios, tenet eos utique antequam per generationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere, quod Testamentum prophetabatur, cum diceretur per Ezechielem, non accepturos filios peccata parentum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam: « Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt * .
» Ideo enim quousque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur.
Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt et poenitendo sanari, sicut etiam post baptismum fieri videmus.
Ac per hoc non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat: « In iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis mater me in utero aluit * .
» Neque hic dixit iniquitate, vel in peccato, cum hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno quod in omnes homines pertransivit, atque tam magnum est ut eo mutaretur, et converteretur in necessitatem mortis humana natura, sicut supra disserui, reperiuntur plura peccata et alia parentum, quae non possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios, nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniant.
A parvulo enim recens nato, usque ad decrepitum senem, quamlibet corporis aetatem gerant, sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo.
Sed parvuli originali, majores autem etiam his omnibus moriuntur peccatis
quaecunque male vivendo addidere ad illud quod nascendo traxere.
Cavendum ergo dilectioni tuae est magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquid in provincia ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat.
Qui correctos se videri volunt ab omni suspicione se purgent, et obediendo nobis praebent se esse nostros.
Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienae.
Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae qua olim a sanctis Patribus et a nobis
saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus.
Et unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ibi ubi ordinatus est perseveret.
Ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Non autem dubitet dilectio tua nos si (ut non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui
multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medecinam.
LVII.-- Ad universos episcopos per Campaniam.
LEO universis episcopis per Campaniam, Samnium Picenium.
Magna indignatione commoveor, et multo dolore contristor, quod quosdam ex vobis comperi esse apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos, ut praeter Paschae festum, cui sola Pentecostes solemnitas comparatur, audeant sibimet non aliqua humanae infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii libertate, jus baptismatis vindicare, et in natalibus martyrum quorum finis aliter honorandus est quam dies Dominicae passionis, regenerationis celebrare mysteria, ac sine ullis spiritualium
eruditionibus praeparationum, ita rudibus et imperitis tradere sacramentum, ut circa renovandos nihil doctrina ecclesiastica, nihil exorcismis impositio manuum, nihil ipsa jejunia quibus vetus homo destruitur, operentur; neque in tanto mysterio salutis humanae nulla ejus diei habeatur exceptio, quo ipsum donum est conditum renascentibus.
Admonemus igitur, et non sine periculo status eorum qui haec faciunt protestamur, ut ab hac praesumptione cessetur, et summam hanc potentissimamque Dei gratiam non nisi in Paschali et Pentecostes die desiderantibus et credentibus conferatis, manente quolibet tempore gravium necessitatum ac periculorum consideratione secundum quam oporteat subveniri, ne conditione mortali coarctata infirmitas necessaria
liberatione fraudetur, cum servata (sicut perlocuti sumus) duarum tantummodo festivitatum reverentia, propter multa pericula sit cavendum, ne cuiquam aut indesperata aegritudine, aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii per sacerdotes Domini regeneratio denegetur.
Si quis vero post interdictum in eadem fuerit usurpatione detectus, dignam pertinaciae suae incidet ultionem; quoniam ostendit se turpe potius lucrum quam religionis cultum esse sectatum.
Illam etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri.
De poenitentia videlicet quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum genere libellis scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum
sufficiat solis sacerdotibus indicare confessione secreta.
Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata ut ea poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabiliter consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserare, quibus possunt legum constitutiones percelli.
Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti pro delictis poenitentium peccator accedit.
Tunc enim demum plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
LVIII.-- Ad episcopos per Campaniam, etc., constitutos.
1. Ut nullus episcopus servum alterius ad officium clericatus promoveat.
2. Ut quicunque ad sacerdotium vel viduarum mariti, vel habentes numerosa conjugia promoti fuerint, ab ecclesiasticis officiis arceantur.
3. Quod usuras non solum clerici exigere non debeant sed nec laici.
4. Ut clericus nec suos nec alieno nomine fenus exerceat.
5. Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit a suo submoveatur officio.
LEO episcopus urbis Romae universis episcopis per Campaniam, et Picaenum, vel Tusciam, et per
universas provincias constitutis in Domino salutem.
CAP. I.
Ut nobis gratulationem facit ecclesiarum status salubri dispositione compositus, ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra statuta canonum ecclesiasticamque disciplinam praesumpta vel commissa cognoscimus, quae si non qua debemus vigilantiam recensemus illi qui nos speculatores esse voluit excusare non possumus, permittentes sincerum corpus Ecclesiae quod ab omni purum macula custodire debemus ambientium improba contagione foedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimilationem compago non congruat.
Admitunttur passim ad ordinem sacrum quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt ad fastigium sacerdotii,
tanquam servilitas honorem capiat provehuntur, et probari Deo se posse creditur, qui Domino suo necdum probare se potuit.
Duplex itaque in hac per te reatus est, quod et sacrum mysterium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum quantum ad illicitae usupationis temeritatem pertinet jura solvuntur.
Ab his itaque, fratres charissimi, omnes vestrae provinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed ab illis etiam qui ab originali aut alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio, aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eis vindicant potestatis.
Debet enim esse immunis ab aliis qui divinae militiae fuerit aggregandus, ut a castris Dominicis quibus nomen ejus ascribitur nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
II.
Qualis vero cum unicuique constiterit natalium honestas, et morum esse debeat sacri altaris mysterio sociandus, et Apostolo nos docente, et divina praeceptione didicimus, et canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse, et penitus deviasse reperimus.
Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos, quosdam etiam quibus fuerint numerosa conjugia, et cum omni licentia vitae liberioris, ad sacrum ordinem passim patefactis obicibus fuisse permissos, contra illam beati Apostoli vocem qua talibus exclamat, dicens: « Unius uxoris virum, » contra illud antiquae legis praeceptum quo dicitur et cavetur: « Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Lev. XXI, 13,
14).
» Hos ergo quicunque tales admissi sunt ab ecclesiasticis officiis, et a sacerdotali nomine, apostolicae Sedis auctoritate jubemus arceri.
Nec hoc enim sibi poterunt pro arbitrio vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt.
Hujus discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne liceat ultra committi, et ne excusatio de ignoratione nascatur, quanquam ignorare nunquam licuerit sacerdotem quod canonum fuerit regulis definitum.
Haec ergo ad provincias vestras per Innocentium legitimum et Segetium fratres et coepiscopos nostros scripta direximus, ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpant.
Ita enim fructum uberem quae
sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consueverunt, diligentius amputentur.
III.
Nec hoc quoque praetereundum duximus quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et fenore velle ditescere.
Quod nos non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus, quod vindicari acrius in eos qui fuerint comprobati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
IV.
Illud etiam diximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercendum fenus attentet.
Indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere.
Fenus autem hoc solum aspicere, et exercere debemus, ut
quod hic misericorditer tribuimus, 214 a Domino qui multipliciter, et in perpetuum mensura retribuet, recipere valeamus.
V.
Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem qui socius esse noluit disciplinae.
Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum quae de ecclesiasticis ordinationibus canonum ordinata sunt disciplinis, ita vestram dilectionem custodire debere mandamus, ut si
quis illa contempserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.
Data sexto Idus Octobris, Maximo vero et Paterio viris clarissimis consulibus.
LIX.-- Ad Nicetam episcopum Aquileiensem.
LEO NICETAE episcopo Aquileiensi.
Regressus ad nos filius meus Adeodatus diaconus sedis nostrae dilectionem tuam poposcisse memoravit, ut de his a nobis auctoritatem apostolicae Sedis acciperes, quae quidem magnam difficultatem dijudicatonis videntur afferre, sed pro inspectione temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera quae hostilitatis adversitate illata sunt religionis maxime ratione sanentur.
Cum ergo per bellicam cladem, et per gravissimos hostilitatis incursus, ita quaedam dicatis divisa esse conjugia ut abductis
in captivitatem viris feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemptos putarint, aut nunquam a dominatione crediderint liberandos, et ad aliorum conjugium sollicitudine cogente transierint, cumque nunc statu rerum auxiliante Domino in meliora converso, nonnulli eorum qui putabantur periisse remeaverint, merito charitas tua videtur ambigere quid de mulieribus quae aliis junctae sunt viris, a nobis debeat ordinari.
Sed quia novimus scriptum, quod a Deo jungitur mulier viro, et iterum praeceptum agnovimus, ut « quod Deus junxit, homo non separet * , » necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum reintegranda credamus, et remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique hoc quod legitime habuit, reformetur.
Omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est.
Nec tamen culpabilis judicetur, et tanquam alieni juris pervasor, qui personam ejus mariti qui jam non esse aestimabatur, assumpsit.
Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt, et tamen plenum justitiae est, ut iisdem reversis propria reformentur.
Quod si in mancipiis vel in agris, aut etiam in dominus ac possessionibus rite servatur quanto magis in conjugiorum reintegratione faciendum est, ut quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur?
Et ideo si qui post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum
est et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.
Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae ut malint his cohaerere, quam in legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut etiam ecclesiastica communione priventur, quia inexcusabiliter contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse quod justa remissio potuit expiare.
Redeant ergo in suum statum voluntaria reintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit, quia sicut hae mulieres quae reverti ad viros suos nolunt impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum initum ex Deo redeunt merito sunt laudandae judicio.
De his
autem Christianis qui inter eos a quibus fuerant captivati immolatitiis cibis asseruntur polluti, consultationi charitatis tuae hoc etiam respondendum esse credimus ut poenitentiae satisfactione purgentur.
Quae non tam temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda est, et sive hoc terror extorserit, sive fames suaserit, non dubitetur abolendum, cum hujusmodi cibus pro metu, aut indigentia non pro religionis veneratione sit sumptus.
His vero de quibus dilectio tua similiter nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt, vel errore traducti, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea custodienda est ratio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae
remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem, temporis poenitudinis habita moderatione tuo constituente judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos, pariter etiam habens senilis aetatis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinis respiciens necessitates, in quibus si quis ita graviter urgeatur, ut dum adhuc poenitet de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.
Nam hi qui baptismum ab haereticis acceperunt cum baptizati antea non fuissent, sola invocatione Spiritus sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpsere.
Et hanc regulam ut sciatis servandam
omnibus ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: « Unus Dominus, una fides, unum baptisma * , » cujus ablutio nulla iteratione tentanda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti Spiritus invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur.
Hanc autem epistolam nostram quam ad consultationem tuae fraternitatis emisimus, ad omnes fratres comprovinciales episcopos facies pervenire, ut omnium observantiae data prosit auctoritas.
LX.-- Ad Julianum episcopum Aquileiensem.
LEO episcopus JULLIANO episcopo Aquileiensi.
Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei tuae quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes,
quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi qui sub specie ovium subintrant bestiali saevitia simplices quosque dilacerent, et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant.
Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum sectam delapsus, et se utcunque haereticae communionis contagione macularit, resipiscens in communione catholica sine promotione legitimae satisfactionis habeatur.
Saluberrimum enim et spirituali medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam
fidem, quam jampridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos, et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis etiam peremptis, nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omnino spe promotionis, in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati.
Non levem apud Deum noxam incurrit, qui de talibus ad sacros promovendos ordines judicarit.
Quod si cum grandi examinatione
promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis.
Proinde dilectio tua cujus devotione gaudemus, jungat ad totius curam suam dispositionibus nostris, et det operam, ut circumspecte atque velociter impleantur, quae ad totius ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter suggesta sunt et salubriter ordinata.
Non autem debiliter dilectio tua nos, si, quod non arbitramur, neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos, quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
Data pridie Kalendas Julii, Alipio et Ardaburae consulibus.
LXI.-- Ad Dorum Beneventanum episcopum.
Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus.
Judicium quod de te sperabamus dolemus esse frustratum, quando ea te commisisse perspicimus quae omnem ecclesiasticae sanctionis regulam culpabili novitate foedarent, cum plenissime noveris, quanta sollicitudine per omnes Domini ecclesias paternorum velimus canonum praecepta servare, et hanc maxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, ut sanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus.
Unde miramur te quem auctoritatum apostolicae Sedis observantissimum esse convenerat, tam negligenter, ac potius insolenter egisse, ut traditarum tibi legum non custos sed transgressor existeres.
Libello etenim Pauli
presbyteri tui qui in subditis habentur, cognovimus apud te novo ambitu, foedoque colluvio presbyterii ordinem fuisse turbatum ita ut unius, festina, et immatura provectio quaedam eorum dejectio facta sit, quod aetas commendabat, et nulla culpa minuebat.
Quod si ambietis intentio, aut imperita faventium studia id quod nunquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus praeferretur antiquius, tuae fuerat industriae atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore ad injuriam eorum quibus sociebatur inciperet.
Miror qui si fieret in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur.
Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat, exaltabitur,
qui vero se exaltat, humiliabitur * .
Eumdemque dixisse vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de honore majores esse.
Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis has sequitur dignitates quantum adulationis obtinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conviventem.
Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet praeponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari.
Nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant, cui tam miserae voluntati te dignius fuerat obviare,
quam cedere.
Deformis autem et ignava subjectio bene sibi conscius, et non irritam facientibus gratiam Dei praejudicare non potuit, ut primatus suos quocunque commercio in alterutrum transferentes subsequentium suorum minuerent dignitatem, et quia ultimum sibi anteposuerant caeteris praeminerent.
Praedicti igitur presbyteri qui indignos se honoris sui ordine sunt professi licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes ecclesiae presbyteros habeantur.
Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet praetulere, caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit.
215 Nec quisquam
praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium quod novello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: « Quo judicio judicaveritis judicabitur de vobis, et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis.
* » Paulus vero presbyter ordinem suum de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat.
Nec ulterius aliquid in cujusquam praesumat injuriam, ita ut dilectio tua quam non immerito tota facti hujus pulsat invidia hoc saltem remedio curare se properet, ut sine dissimulatione haec quae decernimus tradantur effectui, ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri cum his quae
male sunt facta correctis malimus reintegrare disciplinam quam augere vindictam.
Exsecutionem vero praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro Julio commisisse nos noveris, ut omnia illi quemadmodum constituimus roborentur.
Data Idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.
LXII.-- Ad universos episcopos per Siciliam constitutos.
LEO universis episcopis per Siciliam constitutis.
Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur, ut pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, aut si quid usquam reprehensioni inveniatur obnoxium celeri sollicitudine, aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus.
Monente enim Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum diligit pascat, ipsius sedis cui per abundantiam divinae gratiae praesumus reverentia cohortamur ut periculum desidiae quantum possumus declinemus, ne professio summi apostoli qui se amatorem Domini esse testatus est non inveniatur in nobis.
Quia negligens toties commendatum gregem convincitur suum non amare pastorem.
Cum ergo mihi de charitatis vestrae actibus fraterna actione sollicito certis indiciis innotuerit, vos in eo quod inter sacramenta Ecclesiae principale est, ab apostolicae institutionis consuetudine discrepare, ita ut baptismi sacramentum
numerosius in die Epiphaniae quam paschali tempore celebratis, miror vos vel praecessores vestros tam irrationabilem novitatem usurpare potuisse, ut confuso temporis utriusque mysterio nullam esse differentiam crederetis inter diem quo adoratus est Christus a magis, et diem quo resurrexit a mortuis.
Quam culpam nullo modo potuissetis incidere si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis, et beati Petri apostoli sedes quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistrationis.
A cujus vos regulis recessisse minus posset aequanimiter tolerari, si aliqua commonitionis nostrae pagina praecessisset.
Nunc autem quia non desperatur correctio, mansuetudo servanda est.
Et licet vix ferenda sit sacerdotalis excusatio
quae praetendat inscientiam, maluimus tamen et censuram necessariam temperare, et ratione vos apertissimae veritatis instruere.
Semper quidem in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio, sed ordo rerum per Jesum Christum Dominum nostrum temporaliter gerendarum incarnatione Verbi sumpsit exordium.
Unde aliud tempus est quo annuntiante angelo beata Maria fecundandam se per Spiritum sanctum credidit et concepit, aliud quo salva integritate virginea puer editus, exsultante gaudio coelestium ministrorum pastoribus indicatur, aliud quo infans circumciditur, aliud quo hostia pro eo regularis offertur, aliud quo tres magi claritate novi sideris incitati in Bethlehem ab oriente perveniunt, et adoratum parvulum mystica
munerum oblatione venerantur.
Nec idem sunt dies quibus impio Herodi ordinata divinitus in Aegyptum translatione subtractus est, vel quibus ab Aegypto in Galilaeam persecutore mortuo revocatus est.
Inter has autem dispensationum varietates accedunt augmenta corporea, crescit Dominus, sicut evangelista testatur, profectibus aetatis et gratiae.
Per dies Paschae in templum cum parentibus venit, et cum abesset societate, redeuntium sedens cum senioribus et inter admirantes magistros invenitur, rationemque remansionis suae reddens, qui est, inquit, quod me quaerebatis?
Nesciebatis quod in his quae Patris mei sunt oportet me esse?
Significans ejus se esse filium cujus esset et templum.
Jam vero cum in annis majoribus apertius declarandus baptismum
praecursoris sui Joannis expetiit quid deitatis ejus remansit ambiguum quando Spiritus sanctus in columbae specie super eum descendit et mansit, audita de coelis Patris voce dicentis: « Tu es Filius meus dilectus, in te bene complacui?
» * Quae omnia ideo quanta potuimus brevitate perstrinximus, ut notum sit dilectioni vestrae universos dies Christi innumeris consecratos fuisse virtutibus et in cunctis ejus actionibus sacramentorum mysteria coruscasse, sed aliter signis denuntiari, aliter rebus impleri, nec quaecunque numerantur in operibus Salvatoris, ad tempus pertinere baptismatis.
Nam si etiam illa quae post beati Joannis lavacrum ab eo gesta cognovimus, sub indiscreto honore colamus, omnia tempora continuatis
erunt deputanda festis, quia omnia sunt plena miraculis.
Verum quia spiritus sapientiae et intellectus, ita apostolos et totius Ecclesiae erudivit magistros, ut in Christiana observantia nihil inordinatum, nihil pateretur esse confusum, discernendae erant causae solemnitatum, et in omnibus constitutis Patrum principumque nostrorum rationabilis servanda discretio.
Quia non aliter unus grex, et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet) idipsum dicamus omnes.
Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia.
Quamvis ergo et illa quae ad humilitatem, et quae ad gloriam pertinent Christi in unam percurrant eamdemque personam, totumque quidquid in illo, et virtutis divinae est, et infirmitatis humanae ad nostrae reparationis tendat
effectum, proprie tamen in morte crucifixi, et in resurrectione mortui potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri, ut renascentibus, et mors Christi operetur et vita, dicente beato apostolo Paulo: « An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus * .
» Et caetera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis deputavit, ut appareret ex hujus doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filiis adoptandis illum
diem esse, illud tempus electum, in quo per similitudinem mysterii ea quaerantur membris quae in ipso capite sunt gesta congruere, dum baptismatis regula mors intervenit interfectioni peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina dimersio, et ab aquis lavatio insurgentis ad instar est de sepulcro.
Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem, in quo orta est, et virtus muneris, et species actionis.
Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit a mortuis, discipulis in quibus omnes ecclesiarum praesules docebantur, et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: « Euntes ergo nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
* .
» De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi propriae voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse.
Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti consecrata solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo, et cum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eumdem qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, ut hi quos a die Paschae, aut molestia infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut navigationis difficultas interclusit invitos, aut quibuslibet necessitatibus impeditos, desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur.
Ipse enim unigenitus Dei
in fide credentium, et in virtute operum nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: « Ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis * ; » et iterum: « Paracletus autem Spiritus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixi vobis * ; » et iterum: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem * .
» Cum itaque veritas Christus est, et spiritus veritatis Spiritus sanctus, nomenque Paracleti utrique proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum.
Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate
servare, satis idoneo probamus exemplo sequentes beatum apostolum Petrum qui in eo die quo omnem credentium numerum promissus Spiritus sancti replevit adventus trium millium populum sua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit, quod sancta Scriptura quae apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: « His auditis compuncti sunt corde, et dixere ad Petrum, et ad reliquos apostolos, quid faciemus viri fratres?
Petrus vero ait ad illos, poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque in nomine Jesu Christi in remedium peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti; vobis enim repromissio est, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt quoscunque advocaverit Dominus Deus noster.
Aliis etiam verbis testificatus
exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt in illa die animae circiter tria millia * .
» Unde quia manifestissime patet baptizandis in Ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis.
Quia et si sunt alio quoque festa quibus multa in honorem Dei reverentia debeatur, principalis tamen et maximi sacramenti custodienda nobis mysticae rationis exceptio, non interdicta licentia qua in baptismo tribuendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur.
Ita enim ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas incolumium, et in pacis securitate degentium libera
vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis discrimine, in persecutionis angustiis, in timore naufragii, nullo tempore hoc verae salutis remedium cuiquam denegemus.
Si quis autem Epiphaniae festivitatem quae in suo ordine debito honore veneranda est ob hoc aestimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam dicunt quod in eadem die ad baptismum Dominus sancti Joannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem, nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur, de quibus dicitur: « Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt * .
» Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens
remedium renascendi, sic voluit baptizari, sicut voluit circumcidi, hostiamque pro se mundationis offerri, ut « qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret sub lege * ; » « quam non venerat solvere, sed adimplere * , » et implendo finire, sicut beatus Apostolus praedicat, dicens: « Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti * .
» Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium.
Et nunc regenerationis 216 rationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius fluxerunt sanguis redemptionis, et aqua baptismatis.
Sicut ergo Vetus Testamentum testificatio fuit Novi, et lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est, sic diversa
sacrificia unam hostiam praeformare et multorum agnorum occisio illius immolatione finita est, de quo dicitur: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi * .
» Sic et Joannes, non Christus, sed Christi praevius; non sponsus, sed sponsi amicus, fuit adeo fidelis, et non sua quaerens, sed quae Jesu Christi, ut se profiteretur ad solvenda calceamenta pedum ejus indignum, quoniam ipse quidem baptizaret in aqua in poenitentiam, ille baptizaturus esset in Spiritu sancto et igni, qui duplici potestate et vitam redderet, et peccata consumeret.
His itaque, fratres, tot tantisque existentibus documentis, quibus omni ambiguitate submota evidenter agnoscitis, in baptizandis electis qui secundum apostolicam regulam et exorcismis scrutandi, et jejuniis
sanctificandi, et frequentibus sunt praedicationibus imbuendi, duo tantum tempora, id est Pascha et Pentecosten, esse servanda.
Hoc vestrae indicimus charitati, ut apostolicis institutis nullo ulterius recedatis excessu.
Quia multum post haec esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.
Quare illud primitus pro custodia concordissimae unitatis exigimus, ut quia saluberrime a sanctis Patribus constitutum est binos in annis episcoporum debere esse conventus, terni semper ex vobis ad diem tertium Kalendarum Octobrium Romam fraterno concilio sociandi occurrant, et indissimulanter a vobis haec consuetudo servetur.
Quoniam adjuvante gratia Dei facilius poterit provideri, ut in ecclesiis Christi nulla scandala, nulli nascantur errores, cum
coram beatissimo apostolo Petro semper in communione tractatum fuerit, ut omnia instituta canonumque decreta apud omnes Domini sacerdotes inviolata permaneant.
Haec autem quae vobis inspirante Domino insinuanda credidimus, per fratres et coepiscopos nostros Bachillum atque Paschasium ad vestram volumus notitiam pervenire.
Quibus referentibus agnoscamus quam reverenter a vobis apostolicae sedis instituta serventur.
LXIII.-- Ad episcopos per Italiae provincias constitutos.
LEO universis episcopis per Italiae provincias constitutis in Domino salutem.
In consortium vos nostrae sollicitudinis, dilectissimi
fratres, advocamus, ut vigilantia pastorali, ne quid diabolicae licere possit astutiae, commissis vobis gregibus diligentius consulatis, ne is qui Domini misericordia revelante per nostram curam a nostris ovibus morbus abjicitur, necdum vobis praemonitis et adhuc quid agatur ignaris, per vestras se dispergat ecclesias, et suarum furtim cuniculos inveniat latebrarum, ut quod a nobis in urbe exstinguitur, tenebrosis apud vos radicibus seminetur.
Plurimos impietatis Manichaeae sequaces doctores in urbe investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit, quos potuimus emendare, correximus, et ut damnarent Manichaeum cum praedicationibus et discipulis suis, publica in ecclesia confessione et manus suae subscriptione compulimus,
et ita de voragine impietatis suae confessos poenitentiam concedendo levavimus.
Aliquanti vero qui ita se demerserant, ut nullum his auxiliantis posset auxilium subvenire subditi legibus secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati.
Et omnia quae tam in Scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus, adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysteriis quae teneret, sicut gestorum vos series potest edocere, ad instructionem enim vestram etiam ista direximus, quibus lectis,
omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis.
Et quia aliquantos de his quos ne absolverentur, arctior reatus involverat, cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus per acolythum nostrum, ut effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius, nec ubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi et hujus sacrilegii possint invenire doctores.
Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perditores et perditi zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis latius divulgetur severitate qua possumus abscindamus.
Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quam debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, nec ubi
occultandi se reperiant facultatem.
Ut enim habebit adeo ingens remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
Data tertio Kalendas Februarii, Theodosio XVIII et Aluino viris clarissimis consulibus.
LXIV.-- Ad Neoniam episcopum Ravennatem.
LEO NEONIAE episcopo Ravennati de his qui redeuntes de captivitate, incertum habent utrum ante captivitatem baptisma consecuti sunt.
Frequenter quidem in diversarum ambiguo quaestionum
titubantia fratrum corda spiritu Dei instituente solidavimus, responsionis formam vel ex sanctarum Scripturarum disciplinis, vel ex Patrum regulis colligentes.
Sed nuper in synodo novum et inauditum antea genus consultationis exortum est.
Nam quorumdam fratrum suggestione comperimus aliquos captivorum ad sedes suas libertatemque redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa aetate pervenerint quae nullius rei firmam potuerit habere notitiam, remedium quidem implorare baptismi.
Sed utrum ejusdem remedii ante sacramenta perceperint, infantiae inscientia non posse reminisci, et ideo sub hoc latentis recordationis incerto animas suas in discrimen adduci dum sub specie cautionis negatur his gratia, quae ideo non
impenditur, quia putatur impensa.
Cum itaque tribuere talibus Dominici sacramenta mysterii non immerito quorumdam fratrum formido dubitaret, in synodali, ut diximus, coetu formam hujuscemodi consultationis accepimus.
Quam diligentius discuti, et pro uniuscujusque sensu sollicita voluimus ratione tractari, quod ad veritatem adhibita cogitatione multorum certius pervenire possemus.
Eadem ergo quae in sensum nostrum divina inspiratione venere, frequens etiam fratrum firmavit assensio.
Inprimis itaque providere debemus, ne dum speciem quamdam cautionis tenemus, damnum regenerandarum incidamus animarum.
Quis enim ita sit suspicationibus suis deditus, ut verum esse definiat, quod omni manifestatione cessante ex opinione
ambigua suspicatur?
Cum itaque baptizatum se, nec ille recordetur qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, quod nesciat, consecratum nihil est in quo peccatum possit obrepere, cum in hac parte conscientiae suae nec ille reus sit qui consecratur, nec ille qui consecrat.
Scimus quidem inexpiabile esse facinus, quoties juxta haereticorum damnata a sanctis Patribus instituta cogitur aliquis lavacrum quod regenerandis semel tributum est, bis subire apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum.
Sed in hoc nihil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen devenire, quod factum esse omnino nescitur.
Atque ideo quoties
persona talis inciderit, sollicita primum examinatione discutite, et longo tempore, nisi forte supremus finis immineat, indagate, utrum nemo sit penitus quid testimonio suo jurare possit ignorantiam nescientis.
Et cum constiterit hunc qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cujus in se nullum scit esse vestigium.
Nec veneramur huic salutis januam aperire, quam nunquam docetur ingressus, quod si ab haereticis baptizatum quempiam fuisse constiterit, erga hunc nullatenus sacramentum regenerationis iteretur, sed hoc tantum quod ibi defuit, conferatur, ut per episcopalem manus impositionem
virtutem sancti Spiritus consequatur.
Quam rem, frater charissime, ideo generaliter ad omnium vestrum volumus pervenire notitiam, ne dum plus justo metuitur misericordia Dei salvari cupientibus denegetur.
Data nono Kalendas Novembris, consulatu Martiani Augusti.
LXV.-- Ad episcopos Africae.
LEO universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.
Cum in ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior fama narraret, ratio pietatis exegit, ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere, vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri et consacerdoti nostro
Potentio injungentes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus de episcopis, quorum culpabilis ferebatur electio, quod veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret.
Unde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeatur, sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis ad vos litteris promeremus.
Mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati aut ambientium praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque, et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium, et gubernatio
Ecclesiae crederetur.
Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen.
Integritas enim praesidentium salus est subditorum et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae.
Principatus autem quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiam si moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.
Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est, ut in Domini domo nihil sit inordinatum, nihilque praeposterum quanto magis elaborandum est, ut in electione ejus qui super omnes gradus constituitur, non erretur?
Nam totius familiae Domini status et
ordo nutabit, si quod sequitur in corpore non inveniatur in capite.
Ubi est beati Pauli apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et perinde unicuique nostrum dicitur: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis?
» * Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem tribuere non probatis?
et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem qualis ille est qui non meruit ordinari?
Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum sectatur
in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum.
217 Non enim in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit de praevaricatione collatus, dicente enim Apostolo: Ut inter electionis regulas, is episcopus ordinetur, quem « unius uxoris virum * » fuisse, aut esse constiterit.
Tam sacra semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligatur servanda conditio, ne forte illa priusquam in matrimonium ejus veniret qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium.
Quis ergo dissimulare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam?
Cum huic magno venerandoque mysterio ne legis quidem statuta defuerint, quibus evidenter est definitum, ut virginem sacerdos accipiat et alterius torum nesciat conjugis quae uxor est futura pontificis?
Jam tunc enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spirituale conjugium, ut quoniam vir caput est mulieris, discat sponsa Verbi non alium virum nosse Christum, qui eam unam quam legit, unam diligit, et aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit.
Si ergo etiam in Veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub revelata jam gratia constituti apostolicis debemus servire praeceptis, ut quomodolibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus, nequaquam tamen vel
ad diaconii gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse claruerit, monente vero Apostolo atque dicente: « Et hi aut probentur primum, et sic ministrent * .
»
Quid aliud intelligendum putemus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum privilegia, sed etiam laborum merita cogitemus, ne aut a baptismo rudibus, aut a saeculari actu repente conversis officium pastorale credatur, cum omnis gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari, an possint cuiquam majora committi?
Merito sanctorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur
eos demum idoneos sacris administrationibus censuere, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad provectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita praeberet, nec posset de ejus provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci praemium deberetur.
Si enim ad honorem mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant, quam diligens, et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum, et coelestium dignitatum, ne in aliquo apostolica, et canonica decreta violentur, et his
Ecclesia Domini regenda credatur qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium?
cum valde iniquum sit et absurdum ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis.
« In domo quidem magna necesse est, sicut Apostolus ait, vasa diversa sint, quaedam aurea, argentea, quaedam vero lignea et fictilia * , » sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec qui est pretiosorum, idem usus est vilium.
Nam inordinata sunt omnia si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis.
Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum omnium species figuratur, qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita in aureis et argenteis, hi sine dubio
declarantur, qui per longum eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruere.
Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subiere ministerium perverso eligentium judicio debitum obtinent principatum.
Cum ergo inter vos tantum valuerint, aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos, nonne aptissime exigunt causae, ut ecclesiae in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur?
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae?
Et quia « universae viae Domini misericordia et veritas * , » cogimur secundum sedis apostolicae pietatem, ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quae constat non unius esse mensurae quaedam definiamus utcunque toleranda, quaedam vero penitus amputanda.
Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica nec legalis auctoritas sacerdotum obtinere permittit, et multo magis illum, si fuerit vestro judicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui a prima uxore dimissus, alteram duxisse perhibetur.
Caeteros vero quorum provectio hoc
tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habeant, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec praecessorum nostrorum nostrisque decretis quibus salubriter statutum est, ne primum vel secundum, aut tertium in ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis fultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat, quod enim utrumque patimur esse veniale multum postmodum esse non poterit, si quisquam omnino id quod interdicimus usurpare praesumpserit, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua
ratione concedi, fas erit amplius impune committi.
Donatum autem Salicinensem ex Novatiano cum sua (ut comperimus) plebe conversum, ita Dominico volumus gregi praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quod et Novatiani dogmatis damnet errorem et plenissime confiteatur catholicam veritatem.
Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali quam quoquomodo adeptus est non repellamus dignitate, ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.
De Aggaro et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt in hoc causa diversa est, quod eorum ordinationi atroces tumultus, et saevae seditiones memorantur
esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus, ut relata habiti apud vos examinis fide quid de supradictis statuendum sit, scire possimus.
Ille autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdidere, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia si se incontaminatis non audeant comparare virginibus.
Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui, minus tamen eisdem oberit, si quod potuerint animo non amittere doleant se vel corpore perdidisse.
Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat plenissime dilectionem vestram per David fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est probatus, et moribus videatis instructam.
Superest, fratres, ut concordi obedientia salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini pia canonum decreta violari.
Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa post haec ultione plectamus.
LXVI. Leo papa de privilegio episcoporum sive presbyterorum ad universos Germaniae atque Galliae ecclesiarum episcopos.
Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum sive caeterorum consacerdotum Christique fidelium coadunatum habuissemus, et de ordinationibus
illicitis, super quibus crebrior ad nos illarum partium commeantium sermo pervenerat, atque de aliis necessitatibus ecclesiasticis negotiis tractantes, sacrosque canones relegentes solerter egissemus, a multis lacrymabili vultu relatum est nobis, quod quidam Germaniarum ac Galliarum urbium episcopi frequenter coepiscopos, qui juxta canones Neocaesarienses, sive secundum aliorum decreta Patrum iidem sunt qui et presbyteri vel presbyteros destinarent, qui absente pontifice altaria erigerent, basilicasque consecrarent.
Quod quidem non est mirum id praecepisse viros ecclesiasticae disciplinae ignaros quod est canonicae regulae contrarium, et statim a saeculari militia in sacerdotale
ministerium delegatos atque promotos.
Ergo ne ultra talis a vobis licentia usurpetur communi sententia, statuendum oportuit scientes quia, sicut coepiscopo vel presbytero illicita consecratio est altaris, ita et constitutio.
In divinis enim litteris praecipiente Domino, solus Moyses in tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, qui utique summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus * .
» Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, omnino decretum est ut coepiscopi vel presbyteri qui filiorum Aaron gestant figuram arripere non praesumant.
Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communis sit dispensatio, quadam
tamen auctoritate veteris legis, quaedam novae etiam ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, aut virginum consecratio, sicut constitutio altaris ac benedictio vel unctio.
Siquidem nec erigere eis altaria, nec ecclesias vel altaria consecrare licet, nec per impositiones manuum fidelibus baptizandis vel conversis, vel ex haeresi paracletum Spiritum sanctum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam poenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.
Haec enim omnia illicita sunt coepiscopis, qui ad exemplum et formam septuaginta discipulorum esse noscuntur, vel presbyteris qui eamdem gestant figuram.
Quoniam quanquam
consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent.
Quae omnia solis debere summis pontificibus auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur.
Sed neque coram episcopo licet presbyteris in baptisterium introire, nec praesente antistite infantem tingere, aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare, nec eo praesente, nisi illo jubente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, vel benedicere aut salutare, nec plebem utique exhortari, in eos specialius et propensius commovendi qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerant, consecrarint.
Unde si qui episcopi
talem consecraverint sacerdotem, qualem non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec ei sacramento interesse, quod neglecto divino judicio immerito praestitere.
Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari.
Cum ubi minores sunt plebes, minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat.
Episcopalia autem gubernacula non nisi majoribus populis, et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuere vinculis, et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et 218 honor cui
debent excellentiora committi, ipse sui numerositate vilescat.
Quod nunc in sua dioecesi restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit, ut episcopi eorum locorum, in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa ad jus ejus antistitis redigantur.
Cujus ante fuerant ante priora.
Et inutile est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinantis facilitate et superflua multiplicatione minuatur.
De his autem quae in sacro virginitatis proposito constitutae barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris, non animo, sed corpore perdidere, ea nobis servanda videtur moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, nec in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur.
Quibus si in
omnibus virginalibus perseverant et castimoniae soliditatem mente custodiunt sacramentorum non est neganda communio, quia injustum est eas in eo argui, vel notari, quod non voluntas admisit, sed vis hostilis eripuit.
Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri.
Cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam ad nostrum judicium provocasset immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum.
Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae posset subjacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui
consecrabatur, exciperet.
Sive vero aliae emerserint causae quae ad statum ecclesiarum, et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub timore Domini volumus ventulentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur, ut ea quae juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter fuerint definita, mea quoque sententia roborentur.
Data quarto Idus Augusti.
LXVII.-- Ad episcopos per Viennensem provinciam constitutos.
LEO dilectissimis fratribus universis episcopis per Viennensem provinciam constitutis.
Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes, omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis
Salvator instituit, ut veritas quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem in universitatis exiret, sicut scriptum est: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum * .
» Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere.
Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum id quod ipse erat, voluit dominari, dicendo:
« Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * , » ut aeterni aedificatio templi mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret.
Hac Ecclesiam suam firmitate corroborans ut illam, nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent.
Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Deo, ut diximus, aedificante, constructam nimis impia vult praesumptione violare quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id quod accepit a veteribus non sequendo, cum nulli se subditum legi, nullis institutionis Dominicae credit regulis contineri, a vestro nostroque per novae usurpationis ambitum more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit negligendo.
Verum
haec nos Deo, ut credimus, aspirante servata circa vos nostrae charitatis gratia quam sanctitati vestrae apostolica semper sedes, ut meministis impendit, nitimur consilio maturiore corrigere, et vestrarum Ecclesiarum statum communicato vobiscum labore componere, non nova instituentes, sed vetera renovantes, ut in status consuetudine quae nobis a nostris Patribus est tradita perduremus, et de nostro per boni operis ministerium, remotis perturbationum scandalis, placeamus.
Nobiscum itaque vestra fraternitas recognoscat apostolicam sedem pro sui reverentia a vestrae etiam provinciae sacerdotibus innumeris relationibus esse consultam, et pro diversarum, quemadmodum vetus consuetudo poscebat, appellatione causarum, aut retractata aut confirmata
fuisse judicia, adeo ut servata unitate spiritus in vinculo pacis commeantibus, hinc inde litteris quo sanctae agebatur perpetuae proficeret charitati.
Quam sollicitudo nostra non sua quaerens, sed quae sunt Christi, dignitatem divinitus datam, nec ecclesiis nec ecclesiarum sacerdotibus arrogabat.
Sed hunc tramitem semper inter majores nostros et benetentum et salubriter constitutum, Hilarius ecclesiarum statum et concordiam sacerdotum novis praesumptionibus turbaturus excessit, iterum suae vos cupientes subdere potestati, ut se beato apostolo Petro non patiatur esse subjectum, ordinationes sibi omnium per Gallias ecclesiarum vindicans, et debitam metropolitanis sacerdotibus in suum jus transferens dignitatem, ipsius quoque beatissimi
Petri reverentiam verbis arrogantioribus minuendo, cui cum prae caeteris solvendi, et ligandi tradita sit potestas, pascendarum tamen ovium cura specialis mandata est.
Cui quisquis principatum aestimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem, sed inflatus spiritu superbiae suae semetipsum in inferna demergit.
Quae igitur apud nos in causa Celedonii episcopi gesta confecta sint et quae Hilarius dixerit dum cum eodem praesente supradicto episcopo audiretur, inditus chartis rerum ordo demonstrat.
Ubi postquam Hilarius rationabile quod in sanctorum concilio sacerdotum posset respondere non habuit, ad ea se occulta cordis ipsius transtulerunt, quae nullus laicorum dicere,
nullus sacerdotum posset audire.
Doluimus, fateor, fratres, et hunc ejus meritis timorem medelis patientiae nostrae curare tentavimus.
Nolebamus enim ea illi exacerbare vulnera quae suae animae insolentibus subinde sermonibus infligebat, et quem susceperamus ut fratrem, delinire magis ipsum, quamvis ipse suis responsionibus invitaret, quam contristare interlocutionibus nitebamur.
Absolutus est Celedonius episcopus, quoniam se injuste sacerdotio fuisse dejectum manifeste testium responsione ipso etiam praesente monstraverat, ita ut quod Hilarius nobiscum residens posset opponere non haberet.
Remotum est ergo judicium quod prolatum in hac sententia legebatur, quo tanquam viduae maritus sacerdotium tenere non posset.
Quod nos quidem servantes
legalia constituta sollicitius voluimus custodiri non solum circa sacerdotes, sed circa clericos quoque minoris officii, ne ad sacram militiam hi permittantur accedere, quibus sit tale conjugium, vel contra apostolicam disciplinam non unius tantum uxoris viri fuisse monstrentur.
Sed sicut eos quod factum suum non potest excusare, aut non admittendos, aut si fuerint decernimus removendos, ita quibus hoc falsum objicit, ab ea necesse est examinatione purgemus, et suum officium perdere non sinamus.
Mansisset namque in illum prolata sententia, si objectorum veritas exstitisset.
Redditus itaque est ecclesiae suae, et huic quam amittere non debuit dignitati coepiscopus noster Celedonius, sicut gestorum series et post decursam cognitionem sententia
quae a nobis est prolata testatur.
Huic negotio sic finito fratris et coepiscopi nostri projecti querela successit.
Cujus ad nos litterae lacrymabiles et dolendae desuper ordinato sibi episcopo sunt directae.
Epistola quoque ingesta est civium ipsius et numerosa subscriptione singulorum firmata invidiosissimis contra Hilarium plena querimoniis, quo projecto episcopo suo aegrotare liberum non fuisset, ejusque sacerdotium in alium praeter suam notitiam esse translatum, et tam qui in vacuam possessionem ab Hilario perversore haeredem viventis inductum.
Quid hic fraternitas vestra sentiat cuperemus audire, quanquam de vestris animis nostra non debeat sententia dubitare, cum fratrem in lectulo constitutum, non tam infirmitate corporis aggravari,
quam alio videatis dolore torqueri, quae spes illi de vita relinquitur, cui de sacerdotio suo, dum illi aliter substituitur, irrogatur desperatio?
Apparet ergo quam mitis sit corde Hilarius, qui obesse praesumptioni suae fraternae mortis credidit tarditatem.
Quantum enim in se fuit, illi subtraxit lucem, abstulit vitam, quae hunc dolorem in locum ejus, alterum subrogando, ne ad salutem illi recursus esset, injecit.
Esto ut brevis fratri evenerit humanae conditionis consueta migratio, quid sibi Hilarius quaerit in aliena provincia, et id quod nullus decessorum ipsius aut Patroclus habuerit cur usurpat, cum et ipsum quod Patroclo a sede apostolica temporaliter videbatur esse concessum, postmodum sit sententia
meliore sublatum?
Exspectaretur certe vota civium, testimonia populorum, quaereretur honoratorum arbitrium, electio clericorum, qui in sacerdotum solent ordinationibus ab his quae norunt Patrum regulas custodiri, ut apostolicae auctoritatis norma in omnibus servaretur, quae praecipit ut sacerdos ecclesiae praefuturus non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qui foris sunt testimonio, muniatur neque ullius scandali relinquatur occasio, cum per pacem et Deo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui doctor pacis futurus est, ordinatur.
Sed insperatus nescientibus supervenit et improvisus abscessit, cursu, ut didicimus, celeri, itinera multa conficiens, et per longinquas provincias tanta immaturitate discurrens ut videatur gloriam