Collectio Hispana

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

PRAEFATIO ISIDORI IN SEQUENS OPUS.

ISIDORUS servus Christi lectori conservo suo et parenti in Domino fideli salutem.

Compellor a multis tam episcopis quam reliquis servis Christi canonum sententias colligere, et in uno volumine redigere, et de multis unum facere.

Sed hoc oppido conturbat, quod diversae interpretationes varias sententias faciunt, et licet unus sit sensus, diversae tamen sunt sententiae, et aliae longiores, aliae breviores.

Ea vero concilia quae Graeco sunt edita stylo, amplius quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata atque conscripta reperimus.

Quod si veritas est quaerenda e pluribus, Graecorum sequamur stylum, eorumque imitemur dictiones atque exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant quibus tot sunt exemplaria quot codices.

Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint sermone, ut unitas, et veritas ab ipsis quaerenda sit, quorum lingua edita esse noscuntur.

Quod et nos fecimus, et sicut a veris eorum reperimus magistris, in volumine cui haec praeponitur praefatiuncula inserere curavimus.

Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur.

Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit.

Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat.

Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coelum.

Concilium vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum omnes dirigant mentis obtutum.

Cilia enim oculorum sunt.

Unde et qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium,

quia non sentiunt unum.

Coetus vero conventus est, vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus, quod omnes ibi conveniunt, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.

In principio vero voluminis hujus qualiter concilium apud nos celebratur posuimus, ut qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant qualiter hoc agere debeant.

Qui autem hoc agere melius elegerint, faciant quod justo canonicoque atque sapientissimo consilio judicaverint.

Denique propter eorum auctoritatem caeteris conciliis praeposuimus canones qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocryphi dicantur, quoniam plures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias synodali

auctoritate roboraverunt, et inter canonicas posuerunt constitutiones.

Deinde quarumdam epistolarum decreta virorum apostolicorum interseruimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi et caeterorum apostolicorum, quas potuimus hactenus reperire epistolas usque ad Silvestrum papam.

Postmodum vero Nicaenam synodum constituimus propter auctoritatem ejusdem magni concilii.

Deinceps diversorum conciliorum Graecorum et Latinorum,

sive quae antea, seu quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis distincta sub hujus voluminis aspectu locamus, subjicientes etiam reliqua decreta praesulum Romanorum usque ad sanctum Gregorium, et quasdam epistolas ipsius in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis coacta atque digesta et sancti praesules paternis instituantur regulis, et obedientes Ecclesiae ministri vel populi spiritualibus imbuantur exemplis, et non malorum hominum pravitatibus decipiantur.

Multi enim, pravitate et cupiditate depressi, accusantes sacerdotes oppresserunt.

Ideo sancti Patres leges constituerunt quas sanctos canones

appellaverunt.

Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per illos excusent, aut eorum bonis ditentur.

Plerique vero boni Christiani propterea tacent, et portant aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur quibus ea quae ipsi sciunt judicibus ecclesiasticis probare non possunt, quoniam licet vera sint quaedam, non tamen judicibus credenda sunt, nisi quae certis indiciis demonstrantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.

Nullus enim qui suis rebus est spoliatus, aut a sede propria vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei degibus restituantur, et ipse pacifice diu suis fruatur honoribus, sedique proprie regulariter restitutus ejus multo tempore libere potiatur honore, juxta

canonicam accusari, vocari, judicari aut damnari institutionem non potest.

Unde et ecclesiastica Historia, ab Eusebio Caesariensi episcopo confecta, de muliere quadam quae pro castitate a marito accusabatur ait: « Praeceptum, vel interdictum est ab imperatore lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet objectis.

» Hae omnes leges tam ecclesiasticae quam et vulgares publicaeque praecipiunt.

Horum vero concinnantia si omnia ponerentur, ante deficerent dies, et nimis prolixa fieret epistola.

Ex pluribus tamen aliqua hic ad provocationem aliorum inserere judicavimus.

Ait namque sanctus Leo Romanae Ecclesiae antistes in epistola Chalcedonensi

concilio missa, cujus initium est: « Leo episcopus synodo Chalcedonensi.

Optaveram quidem, dilectissimi, » et caetera.

In qua inter caetera sic testatur dicens: « Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres injuste sedibus suis pulsos et in exsilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae.

Ne quisquam

ita careat propriis, ut alter utatur alienis.

Quem ita errorem omnes relinquant, ut nemini quidem perire honor debeat, sed prioribus episcopis cum omni privilegio suo jus proprium reformetur.

» Eadem et antiqui apostolici qui fuerunt ante synodum Nicaenam sanxerunt.

Eadem synodus quae habita est in Larissa sub Valeriano loquitur.

Eadem plurimae Romanae synodi testantur, eadem papa Symmachus et caeteri sancti Patres sanxerunt.

Quorum statuta prolixitatem vitantes hic inserere distulimus.

Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis in auctoribus invenire et legere pleniter poterit.

Nobis vero hac in praefatiuncula ista sufficiant.

Et sicut militi ex multis armis illa sufficiunt quae ferre congruenter super se poterit,

sic nobis de multis sententiis una, aut duae, vel quantum tunc necesse fuerit, sufficiunt, quoniam sicut cum uno telo aut duobus inimicum vincimus, sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis aemulum superamus.

Si enim de mulieribus et saecularibus hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt concessa Haec eadem vero ecclesiastica jura jubent et saeculi leges praecipiunt.

Similiter accusatores et accusationes, quas saeculi leges prohibent, canonica funditus repellit auctoritas.

Synodorum vero congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta.

Haec canonica testatur auctoritas,

haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.

Scire autem vos volo, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere, et perficere coegistis, et cunctos reliquos Domini sacerdotes oportet, quod plura quam illa viginti capitula quae apud nos habentur Nicaenae synodi reperimus, et in decretis Julii papae septuaginta capitula ejusdem synodi esse debere legimus.

Quam epistolam in suo ordine inter caetera decreta apostolicorum posuimus, haec scrutantibus et cunctis nosse volentibus rimandam.

Nam quod plura quam viginti capitula sint Nicaeni concilii, in multis invenitur locis.

Legitur enim in Constantinopolitano concilio ita: « Manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae

synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio.

» Legitur et in epistola Innocentii papae Victricio Rothomagensi episcopo directa, ita: « Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos, vel inter clericos tam majoris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis judicium terminetur, » et reliqua.

Sanctae etiam memoriae Theophilus Alexandrinus episcopus suis in epistolis meminit in concilio Nicaeno statutum esse ut ab VIII Idus Martii usque in idem Nonas Aprilis, diebus scilicet 28, qualiscunque luna nata fuerit in quolibet medio spatio, perhibet facere initium primi mensis, quartam decimam vero

a XII Kalend.

Aprilis usque in XVIII Kalend.

Maii solerter inquiri, et si die Sabbatorum inciderit, consequenti die Dominico, id est luna XV, Pascha celebrare conscripsit, et si die Dominico luna XIII ejusdem mensis, id est primi mensis, evenerit ipsa hebdomada transmissa in alterum diem Dominicum, Pascha sine dubio celebrare conscripsit.

His et aliis quamplurimis exemplis patet plura esse quam viginti Nicaeni concilii capitula, et veram esse praedictam Julii papae epistolam.

Nobis autem quidam e consortio fratrum nostrorum Orientales testati sunt se vidisse concilium Nicaenum habens potiorem quatuor Evangeliorum magnitudinem, continens in se sessiones episcoporum, et introductiones, judiciaque querimoniarum, atque definitiones et constitutiones,

necnon et subscriptiones eorum.

Ad cujus similitudinem magnum Chalcedonense concilium conscriptum esse confirmaverunt, et demum alia Constantinopoli condita, unum videlicet sub Justiniano imperatore, contra Dei impugnatores Origenem, Didymum, et Evagrium, et aliud temporibus Agathonis papae et Constantini imperatoris contra Macharium episcopum, et Stephanum ejus discipulum, ac reliquos episcopos, qui pro frumento zizania Ecclesiis seminaverunt, vinum miscuerunt aquae, et proximo potum dederunt eversione turbida, et tanquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium refutabatur.

Nosse etiam oportet (licet certa non infirmentur) quatuor esse principalia concilia ex quibus plenissimam

fidei doctrinam tenent Ecclesiae, tam de Patris, et Filii, et Spiritus sancti divinitate, quam de praedicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione.

Prior harum Nicaena synodus est trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino Augusto peracta, in qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, qua inaequalitatem sanctae Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per Symbolum definivit.

Secunda synodus centum quinquaginta Patrum, sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata, quae Macedonium, sanctum Spiritum Dominum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio eumdem Paracletum demonstravit, dans latius Symboli formam, quam tota Graecia et Latinitas in

Ecclesiis praedicant.

Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum, sub minore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi personam.

Quarta est synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum, sub Martiano principe habita, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de

Virgine, ut in una substantia divina et humana contineantur naturae.

Hae sunt, ut praediximus, quatuor principales et venerabiles synodi, fidem catholicam complectentes.

Sed si qua sint concilia quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post ipsorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita

vigore.

Primo quidem ordo, ut praedictum est, de celebrando concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum sequens ordinem suum.

Incipiunt canones ID EST REGULAE ECCLESIASTICAE A sanctis Patribus constitutae, et ab ISIDORO in unius codicis corpus collectae

1 ORDO DE CELEBRANDO CONCILIO.

Hora diei prima, ante solis ortum, ejiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet, ostiarii stabunt.

Et convenientes omnes episcopi pariter introibunt, et secundum ordinationis suae tempus residebunt.

Post ingressum episcoporum omnium atque consessum, vocentur deinde presbyteri, quos causa probaverit introire, nullusque se inter eos ingerat diaconorum.

Post hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse.

Et corona facta de sedibus episcoporum, presbyteri a tergo eorum resideant, quos tamen sessuros secum metropolitanus elegerit, qui utique et cum eo judicare aliquid, et definire possunt.

Diaconi in conspectu episcoporum stent, deinde ingrediantur laici, qui electione concilii interesse meruerunt.

Ingrediantur quoque notarii, quos ad

recitandum vel excipiendum ordo requirit.

Obseratisque januis, et sedentibus in diuturno silentio sacerdotibus, atque cor totum habentibus ad Dominum, dicturus est archidiaconus, Orate, statimque in terram omnes prosternentur, tam episcopi quem presbyteri, et orantes diutius, tacite cum fletibus atque gemitibus, unus ex episcopis senioribus surgens, orationem palam fundat ad Dominum, cunctis adhuc in terra jacentibus, dicens hanc orationem:

Oratio.

Adsumus, domine sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati; veni ad nos, et esto nobiscum, dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus,

quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut, te auxiliante, tibi in omnibus placere valeamus.

Esto salus, et suggestor, et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum.

Non nos patiaris perturbatores esse justitiae, qui summam diligis aequitatem,

ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat; sed junge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero, qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna.

In qua oratione Pater noster non dicatur, nec benedictio, sed ipsa solummodo oratio confirmetur.

Finita autem oratione, et responso ab omnibus Amen, rursus dicat archidiaconus: Erigite vos.

Confestim omnes surgant et cum omni timore Dei et disciplina tam episcopi quem presbyteri sedeant; sicque omnibus in suis locis, in silentio consedentibus, diaconus alba indutus, codicem canonum in

medio proferens, capitula de conciliis agendis pronuntiet, id est, de concilio Toletano tertio, aera XVIII.

Item, ex concilio Toletano quarto, aera III.

Item, ex capitulis Orientalium partium, quae Martinus episcopus de Graeco in Latinum vertit, aera XVIII, de Synodo facienda.

Item, ex concilio Chalcedonensi, aera XVIII.

Item, ex concilio Agathensi, aera XXV, vel XXVI, vel aliud de canonibus, quod metropolitano aptius visum fuerit, ut legatur.

Finitisque titulis, metropolitanus episcopus, concilium alloquatur exhortatione, ita dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, praemissis Deo precibus, fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor ut ea, quae a nobis de Deo, et de sacris ordinibus, vel sanctis moribus

vobis fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis et cum summa reverentia perficere intendatis.

Quod si forsitan aliquis vestrum aliter quam dicta fuerint senserit, sine aliquo scrupulo contentionis in nostrorum omnium copulatione, ea ipsa, de quibus dubitaverit, conferenda reducat, qualiter, Deo auxiliante,

aut doceri possit, aut doceat.

Deinde simili vos obtestatione convenio, et obsecro, ut nullus vestrum in judicando, aut personam accipiat, aut quolibet favore, aut munere pulsatus, a justo judicio scienter avertatur, aut discedat; sed cum tota pietate, quidquid coetui nostro se judicandum intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec item in perquirenda aequitate vigor nostri ordinis vel sollicitudo tepescat.

Post hanc exhortationem introibunt omnes, quicunque fuerint presbyteri, diacones, vel religiosi universi ad audiendum doctrinam.

Sicque archidiaconus lecturus est canonem Toletani concilii undecimi, aera prima, ne tumultu concilium agitetur.

Quo

canone perlecto, concilium Ephesinum ex ordine perlegatur.

Deinde collatio pariter et instructio de mysterio sanctae Trinitatis habeatur, simulque et de officiorum ordinibus, si in omnium sedibus ejusdem celebritatis unitas teneatur.

Pro his quoque causis, prout spatium diei permiserit, et epistolae papae Leonis ad Flavianum episcopum de erroribus Eutychetis, et mysterio Trinitatis, legendae sunt.

Canones quoque de unitate officiorum, nec ad aliud aliquid antea transeatur, quam ista omnia explicentur, ita tamen ut in totos tres dies litaniarum nihil aliud agatur nec tractetur, nisi sola collatio de mysterio sanctae Trinitatis, et de ordinibus vel sacris, vel officiorum institutis, ita ut haec tota partiantur per totos illos tres dies, ut nihil aliud (sicut

dictum est), nisi sola quaestio de his quae praedicta sunt, habeatur, ita ut lectio semper congruens ordini, et causae quae quaerenda est, antecedat.

Post haec, in quarto die reliquae per ordinem admittendae sunt, sicque omnes qui de religiosis in retroactis diebus pro spirituali instructione interfuerant in concilio, foris egrediantur, residentibus aliquibus presbyteris in concilio, quos metropolitanus probaverit honorandos.

Per singulos tamen illos tres dies rogationum litaniarum, episcopi vel presbyteri cum admonitore primum orationibus se prosternant.

Sicque collecta a metropolitano oratione consurgant et de divinis tantum (ut dictum est) rebus collationem habeant, in reliquis autem diebus, cunctis astantibus oratio colligenda est, et sic considentes causarum negotia,

juste et religiose colligant.

Nullus tamen tumultus, aut inter confidentes, aut inter astantes habeatur.

Eodem tamen modo, eodemque ordine ad concilium omnes per singulos dies ingrediantur, quo superius jam praemissum est.

Nam etsi presbyteri reliqui aut diaconi, clerici sive laici de his qui foris steterunt, concilium pro qualibet re crediderint appellandum, Ecclesiae metropolitanae archidiacono causam suam intiment, et ille concilio denuntiet.

Tunc illis et introeundi singulatim et proponendi licentia concedatur.

Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat.

Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi

fuerint cuncta determinata, ita ut quaecunque deliberatione communi finiuntur episcoporum singulorum manibus subscribantur, ita tamen ut ante duos vel tres dies quam solvant concilium omnes constitutiones a se editas diligenti consideratione retractent, ne in aliquo offendissent.

Item, in die quo concilium absolvendum est, canones qui in sancta synodo constituti sunt, coram ecclesia in publico relegantur.

Quibus explicitis, respondeatur in choro: Amen.

Deinde ad locum redeuntes, ubi in concilio resederunt, canones ipsos subscribant.

Admonendi quoque a metropolitano sunt de Pascha venturo, quo veniat die.

Admonendi etiam sunt quo tempore supervenienti anno ad faciendum concilium veniant.

Eligendi etiam sunt de episcopis, qui cum metropolitano dies

festos Natalis Domini et sanctum Pascha debeant celebrare.

Post haec, dicente archidiacono: Orate, omnes simul in terra pariter se prosternant, ubi diutissime orantes, hanc unus ex majoribus orationem dicat:

Oratio

Nulla est, Domine, humanae conscientiae virtus, quae inoffense possit tuae voluntatis judicia expedire, et ideo quia imperfectum nostrum viderunt oculi tui, perfectioni deputa, quaesumus, quae perfecto aequitatis fine concludere peroptamus.

Te in nostris principiis occursorem poposcimus, te quoque in hoc fine judiciorum nostrorum excessibus adesse precamur, scilicet, ut ignorantiae parcas, ut errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris.

Et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia nos traxerit in errorem, aut praeceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare, ob hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac concilii celebritate attraximus, condonare ac remissibile facere digneris, ut in eo quod soluturi sumus aggregatum concilium, a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores venia, et confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna.

Huic orationi oratio Pater noster adjungatur, et cunctis adhuc jacentibus, haec benedictio explicetur.

Benedictio.

Christus Dei Filius, qui est initium et finis, complementum

vobis tribuat charitatis.

Amen. Et qui vos ad expletionem hujus fecit pervenire concilii absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti.

Amen. Et ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum Spiritus sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia repetatis illaesi.

Amen. Quod ipse praestare dignetur, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum.

Amen.

Quibus expletis, cum dictum fuerit ab archidiacono: In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus cum pace, omnes illico pariter exsurgentes, residente metropolitano ab ipso primum incipiente, osculum sibi invicem omnes pariter dabunt.

Sicque data sibi invicem pace, conventus concilii absolvatur.

Oratio diei secundae.

Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium, quaesumus, ut bonum quod nobis a te requiritur exsequamur, ut prompta semper sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes clareamus studiis tibi placitae actionis.

Oratio diei tertiae.

Ad te, Domine, interni clamoris vocibus proclamantes, unanimiter postulamus, ut respectu gratiae tuae solidati, praecones virtutis tuae efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui.

2 INCIPIUNT CANONES APOSTOLORUM, PER CLEMENTEM PAPAM PROLATI.

CAP. I. Episcopus a duobus aut tribus episcopis ordinetur.

II. Presbyter ab uno episcopo ordinetur, et diaconus et reliqui clerici.

III. Si quis episcopus aut presbyter praeter ordinationem Domini, alia quaedam in sacrificio offerat super altare, id est, aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, et confecta quaedam, aut volatilia, aut animalia quaedam, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, congruo tempore deponatur.

IV. Offerri non liceat aliquid ad altare praeter novas spicas, et uvas et oleum ad luminarium, et thymiama, id est incensum, tempore quo sacra celebratur oblatio.

V. Reliqua poma omnia ad domum primitiae episcopo

et presbyteris dirigantur, nec offerantur in altari.

Certum est autem quod episcopus et presbyteri dividant diaconis et reliquis clericis.

VI. Episcopus aut presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abjiciat.

Si vero rejecerit, excommunicetur, sed et si perseveraverit, dejiciatur.

VII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus nequaquam saeculares curas assumat; sin autem, dejiciatur.

VIII. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus sanctum Paschae diem ante vernale aequinoctium cum Judaeis celebraverit, abjiciatur.

IX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo facta oblatione,

non communicaverit, aut causam dicat (si rationabilis fuerit, veniam consequatur) aut si non dixerit, communione privetur, tanquam qui populo causa laesionis exstiterit, dans suspicionem de eo qui sacrificavit, quod recte non obtulerit.

X. Omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam et Scripturas audiunt, non autem perseverant in oratione, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines Ecclesiae commoventes, convenit communione privari.

XI. Si quis cum excommunicato saltem in domo simul oraverit, iste communione privetur.

XII. Si quis cum damnato clerico veluti cum clerico simul oraverit, iste damnetur.

XIII. Si quis clericus, aut laicus, a communione

suspensus, seu communicans, ad aliam properet civitatem, et suscipiatur propter commendatitias litteras, et qui susceperunt, et qui susceptus est, communione priventur.

Excommunicato vero proteletur ipsa correptio, tanquam qui mentitus sit, et Ecclesiam Dei seduxit.

XIV. Episcopo non licet aliam parochiam, propria relicta, pervadere, licet cogatur a plurimis, nisi forte quis eum rationabili causa compellat, tanquam qui possit ibidem constitutis plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profectus prospicere.

Et hoc non a semetipso pertentet, sed multorum episcoporum judicio et maxima supplicatione perficiat.

XV. Si quis presbyter aut diaconus, aut quilibet de numero clericorum relinquens propriam parochiam

pergat ad alienam et omnino demigrat, praeter episcopi sui conscientiam ut in aliena parochia commoretur, hunc ulterius ministrare non patimur, praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit, in sua inquietudine perseverans, verumtamen tanquam laicus ibi communicet.

XVI. Episcopus vero apud quem moratos esse constiterit, si contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tanquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur.

XVII. Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, nec presbyter, aut diaconus, aut prorsus ex numero illorum qui ministerio sacro deserviunt.

XVIII. Si quis viduam et ejectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, vel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut ex eo numero qui ministerio sacro deserviunt.

XIX. Qui duas in conjugium sorores acceperit, ve filiam fratris, clericus esse non poterit.

XX. Clericus fidejussionibus inserviens, abjiciatur.

XXI. Eunuchus si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus sunt amputata virilia, vel si ita natus est et est dignus, efficiatur episcopus.

XXII. Si quis abscidit semetipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia sui

ipsius homicida est, Dei conditionis inimicus.

XXIII. Si quis, cum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia suus homicida est.

XXIV. Laicus semetipsum abscindens, annis tribus communione privetur, quia suae vitae insidiator exstitit.

XXV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur, dicit enim Scriptura: Non judicabit Dominus bis in idipsum.

XXVI. Similiter et reliqui clerici huic conditioni subjaceant.

XXVII. In nuptiis autem qui ad clerum provecti

sunt, praecipimus, ut si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo.

XXVIII. Episcopum aut presbyterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per hujusmodi volentem timeri, dejici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc Deus docuit.

Econtrario vero, ipse cum percuteretur, non repercutiebat; cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur.

XXIX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus abscindatur.

XXX. Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur,

et ordinator ejus, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a Petro.

XXXI. Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsas obtineat, deponatur, et segregentur omnes quicunque illi communicant.

XXXII. Si quis presbyter contemnens episcopum suum, seorsum populum collegerit, et altare aliud erexerit, nihil habens quo reprehendat episcopum in causa pietatis et justitiae, deponatur, quasi principatus amator existens.

Est enim tyrannus, et caeteri clerici quicunque tali consentiunt, deponantur: laici vero segregentur.

Haec tamen post unam et secundam et tertiam episcopi obsecrationem fieri conveniant.

XXXIII. Si quis presbyter aut diaconus ab episcopo

suo segregatus, hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso qui eum sequestraverat, nisi forsitan obierit episcopus ipse qui eum segregasse cognoscitur.

XXXIV. Nullus episcoporum peregrinorum, aut presbyterorum, aut diaconorum, sine commendatitiis suscipiatur epistolis.

Et cum scripta detulerint, discutiantur attentius et ita suscipiantur, si praedicatores pietatis exstiterint.

Sin minus, nec quae sunt necessaria subministrent eis, et ad communionem nullatenus admittantur, quia per subreptionem multa proveniunt.

XXXV. Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput

existiment, et nihil amplius praeter ejus conscientiam gerant, quam illa sola singulique parochiae propriae et villis quae sub ea sunt, competunt.

Sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid in eorum parochiis, sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto.

XXXVI. Episcopum non audere extra terminos proprios ordinatores facere in civitatibus et villis quae illi nullo jure subjectae sunt.

Si vero convictus fuerit hoc fecisse praeter eorum conscientiam qui civitates ipsas et villas detinent, et ipse deponatur et qui ab illo sunt ordinati.

XXXVII. Si quis episcopus non susceperit officium et curam populi sui commissam, hic communione

privetur, quoadusque consentiat obedientiam commodans.

Similiter et presbyter et diaconus; si vero perrexerit, nec receptus fuerit, non pro sua sententia, sed pro malitia populi, ipse quidem maneat episcopus: clerici vero civitatis communione priventur, eo quod eruditores inobedientis populi non fuerunt.

XXXVIII. Bis in anno concilia episcoporum celebrentur, ut inter se invicem dogmata pietatis explorent, et exsurgentes ecclesiasticas contentiones amoveant, semel quidem quarta septimana Pentecostes, secundo vero duodecimo die mensis Iperberetae, id est, juxta Romanos, IV Idus Octobris.

XXXIX. Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea, velut Deo contemplante,

dispenset, nec ei liceat ex his omnibus aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae Dei sunt condonare.

Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministretur, nec eorum occasione Ecclesiae negotia depraedentur.

XL. Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent.

Nam Domini populus ipsi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus est rationem, sin autem manifeste res propriae episcopi (si tamen habet proprias) et manifeste Dominicae ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus, sicut voluerit, et quibus voluerit, relinquere, ne sub occasione ecclesiasticarum rerum quae episcopi esse probantur, intercidant.

Fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut servos, et justum

est hoc apud Deum et homines, ut nec Ecclesia patiatur detrimentum ignoratione rerum pontificis, nec episcopus, nec ejus propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas incidant quae ad eum pertinent morsque ejus injuriis malae famae subjaceat.

XLI. Praecipimus ut in potestate sua episcopus res ecclesiae habeat: si enim animae hominum pretiosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus, indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum timore omnique sollicitudine ministrentur.

Ex his autem qui indiget (si tamen indiget) ad suas necessitates et ad peregrinorum fratrum

usus et ipse percipiat, ut nihil eis possit omnino deesse.

Lex enim Dei praecipit ut qui altari deserviunt, de altari pascantur, quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustulit * .

XLII. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus aleae aut ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur.

XLIII. Subdiaconus, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione privetur: similiter etiam laicus.

XLIV. Episcopus, aut presbyter, aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe damnetur.

XLV. Episcopus, presbyter aut diaconus, qui cum haereticis oraverit, tantummodo communione privetur.

Si vero tanquam clericos hortatus eos fuerit agere vel orare, damnetur.

3 XLVI.

Episcopum aut presbyterum haereticorum suscipientem baptisma damnari praecipimus.

« Quae enim conventio Christi ad Belial?

aut quae pars fideli cum infideli * ?

»

XLVII. Episcopus aut presbyter, si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma, denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis non baptizaverit, deponatur, tanquam deridens crucem et mortem Domini, nec veros sacerdotes a falsis sacerdotibus jure discernens.

XLVIII. Si quis laicus uxorem propriam pellens, alteram, vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur.

XLIX. Si quis episcopus aut presbyter, juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris et Filli et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus Filiis, aut in tribus Paracletis, abjiciatur.

L. Si quis episcopus aut presbyter, non in trina

mersione unius mysterii baptisma celebret, sed semel mergat in baptismate, quod dari videtur in Domini morte, deponatur.

Non enim dixit nobis Dominus: In morte mea baptizate, sed, « Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti * .

»

INCIPIT EPISTOLA PRIMA CLEMENTIS AD JACOBUM FRATREM DOMINI.

CLEMENS, JACOBO domino episcopo episcoporum, regenti Hebraeorum sanctam Ecclesiam Hierosolymis,

sed et omnes Ecclesias, quae ubique Dei providentia fundatae sunt, cum Patribus, et diaconibus et caeteris omnibus Patribus, pax tibi sit semper.

Notum tibi facio, domine, quia Simon Petrus, qui verae fidei merito et integrae praedicationis obtentu fundamentum esse Ecclesiae definitus est, qua de causa etiam Domini ore cognominatus est Petrus, qui fuit primitiae electionis Domini apostolorum primus, cui et primo Deus Pater Filium revelavit * , cui et Christus competenter beatitudinem contulit, quia et vocatus est, et electus, et conviva Domini, et comes effectus, tanquam bonus et probatissimus discipulus, qui obscuriorem mundi plagam occidentis velut omnium potentior illuminare praeceptus est, quique et integre potuit

implere praeceptum.

Sed quousque sermonem protraham refugiens indicare quod triste est, quod quidem necesse est, licet tarde, proferre.

Hic denique ipse Petrus qui pro immensa charitate, quam erga omnes homines gerebat, palam, cum omni fiducia, adversante etiam tyranno, totius mundi bonum praedicare non destitit, et regem omnium saeculorum per orbem terrae usque ad ipsius Romanae urbis hujus notitiam, etiam ut ipsa salvaretur invexit.

Hic, inquam pro pietate pati volens, praesentem vitam finivit.

In ipsis autem diebus quibus finem sibi imminere praesensit, in conventu fratrum positus, apprehensa manu mea, repente consurgens in auribus totius Ecclesiae, haec protulit verba.

« Audite me, fratres, et conservi mei, quoniam ut edoctus sum ab eo qui

misit me Domino et magistro meo Jesu Christo, dies mortis meae instat, Clementem hunc episcopum vobis

ordino, cui soli meae praedicationis et doctrinae cathedram trado, qui mihi ab initio usque ad finem comes in omnibus fuit, et per hoc veritatem totius meae praedicationis agnovit.

Qui in omnibus meis socius exstitit fideliter perseverans.

Quem prae caeteris expertus sum Dominum colentem, homines diligentem, castum, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, justum, patientem, scientem ferre nonnullorum, etiam ex his qui in verbo Domini instituuntur, injurias.

Propter quod ipsi trado a Domino mihi traditam potestatem ligandi et solvendi, ut de omnibus quibuscumque decreverit in terris hoc decretum sit et in coelis.

Ligabit enim quod oportet ligari, et solvet quod expedit solvi, tanquam qui ad liquidum Ecclesiae regulam noverit.

Ipsum ergo audite,

scientes, quia quicunque contristaverit doctorem veritatis peccat in Christum, et patrem omnium exacerbabit Deum, propter quod et vita carebit.

Ipsum autem qui praeest caeteris oportet medici vicem agere, et non ferae bestiae furore commoveri.

» Haec eo dicente, ego procidens ad pedes ejus, rogabam excusans me et declinans honorem cathedrae vel potestatem.

At ille respondens: pro hoc, inquit, ne me rogaveris, hoc enim fieri statutum est mihi, et eo magis quo te excusas, quia haec cathedra eum, qui cupit eam et audacter expetit, non requirit, sed ornatum moribus et in verbis eruditum.

Quod si esset alius melior, si quis mihi alius adjutor tam sedulus astitisset, si quis tam plenae doctrinae meae rationem coepisset, sed et ecclesiasticas dispositiones

a me tam plane didicisset, habens alium talem, non te cogere opus bonum suscipere nolentem.

Superfluum est ergo alium quaerere, cum primitias eorum qui ex gentilibus per me salvantur, et praecipue hujus urbis te primum obtulerim Deo.

Sed et illud intuere, quia, si periculum peccati timens, suscipere refugis Ecclesiae gubernacula, certus esto quia amplius peccas, qui si populum Dei velut in fluctibus positum et periclitantem (cum juvare possis) subterfugis, tui tantummodo habens considerationem, et non quod in commune omnibus expedit providens.

Sed certus esto quod necesse est te suscipere omne periculum, quia nec ego pro salute omnium obsecrando cessabo.

Quanto ergo mihi citius aequieveris, tanto me citius laboris et tristitiae meae moerore

relevabis.

Novi etiam hoc, o Clemens, quod tibi taedia et molestias, pericula etiam et opprobria ineruditi vulgi indocilisque conciliem, quare, tu, tamen, scio quam constanter et fortiter feras, respiciens ad aliam spem, quae tibi apud Deum patientiae praeparat coronam.

Sed et illud cupio te mecum juxta rationem perspicere, quando maxima opera tua indiget Christus nunc, cum inimicus adversus sponsam ejus commovet bellum, an in futuro tempore quando jam Christus post victoriam triumphabit, nec ultra ullius opera indigebit?

Quis non etiam parvi sensus intelligat quod istud est tempus in quo operam tuam Christus requirit?

Tota igitur mente in praesenti necessitate praebe operam tuam, et auxilium in praeliis exhibe Regi optimo remunerationes

magnificas post victoriam reddituro.

Libenter ergo suscipe episcopatus officium, eo maxime quo ecclesiasticas dispositiones a me probabiliter didicisti, ut salus eorum qui per nos confugerunt ad Dominum nequaquam vacillet, verumtamen et breviter te de ipsius dispensationis ordine coram omnibus commonere necessarium duxi.

Te quidem oportet irreprehensibiliter vivere, et summo studio niti, ut omnes vitae hujus occupationes abjicias, ne fidejussor existas, ne advocatus litium fias, ne in ulla aliqua occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii occasione perplexus.

Neque enim judicem, aut cognitorem saecularium negotiorum, hodie te ordinare vult Christus, ne praefocatus praesentibus hominum curis, non possis verbo Dei vacare, et

secundum veritatis regulam secernere bonos a malis.

Ista namque opera, quae tibi minus congruere superius exposuimus, exhibeant sibi invicem discentes, id est laici, et te nemo occupet ab his studiis per quae salus omnibus datur, sicut enim tibi impietatis crimen est, neglectis verbi Dei studiis, sollicitudines suscipere saeculares, ita et unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi, etiam in his quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dederint.

Te vero securum facere, et his quibus debes vacantem, omnes communiter laborent.

Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae sollicitudines derelinquant, quod ipsam (ut dignum

est) dispensare sufficias, et veritatis verbo abundantius et studiosius deservire.

Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et teipsum decipies, et eos qui te audiunt, non enim poteris quae ad salutem pertinent plenius singulis quibusque distinguere, et ex eo fiet ut et tu tanquam qui non docueris quae ad salutem hominum pertinent deponaris, et discipuli per ignorantiam pereant; idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut opportune et sine intermissione doceas verbum Dei, per quod salutem consequi possint, illi vero cum tanta reverentia tua verba suscipiant, tanquam qui sciant legatum te et praeconem esse veritatis, et quodcunque ligaveris super terram, esse ligatum et in coelo, et quodcumque solveris, etiam ibi esse solvendum.

Quoniam quidem

et tu (ut dixi) quae oportet ligabis, et quae expedit solves, et ad te qui praees ista sint monita, et his similia.

Ad presbyteros vero sint ista.

Ante omnia ut pudicitiae studentes adolescentes nuptiis jungant, quo calorem ferventis aetatis conjugali lege praeveniant, sed ne in provectioribus quidem curam habere hujusmodi negligant, quia in multis, etiam cum senuerit corpus concupiscentia viget, ne forte ergo fornicationis labes (occasione accepta) tanquam venenum pessimum serpat in nobis, cavere et antevenire necessarium est, ne quod in nobis adulterii occultum calescat incendium.

Et quid in omnibus peccatis adulterio gravius?

Secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi

habent qui aberrant a Deo, etiam si sobrie vixerint.

Propter quod vos presbyteri Ecclesiam excolite et adornate sponsam Christi ad pudicitiam, sponsam autem dico, omnem Ecclesiae congregationem, quae si pudica fuerit inventa a sponso suo, ingentibus ab eo donis et muneribus honorabitur, et vos velut ministri sponsae, et amici sponsi ingenti gaudio et laetitia perfruemini.

Si vero sponsa haec reperta fuerit commaculata peccatis, ipsa quidem tanquam indigna non tradetur regalibus thoris, vos autem poenas dabitis, si forte per vestram negligentiam vel desidiam, obrepserit contagio saeva peccati.

Idcirco ante omnia sobrietatis et pudicitiae sollicitudinem gerite.

Valde enim apud Deum grave crimen ducitur fornicatio, cujus species sunt quidem plures, sicut vobis

et ipse Clemens diligenter exponet: verumtamen prima species adulterii est virum propria uxore solummodo non esse contentum, et mulierem non proprio tantum servare se viro.

Si ergo castus fuerit quis, potest et humanus et misericors fieri, per quod et ipse aeternam a Deo misericordiam consequatur, sane sicut adulterii venenum cunctis malis perniciosius est, ita amor fraternus et charitas totius bon fastigium tenet.

Et ideo diligite omnes fratres vestros, et cum religione ac misericordia respicite ad omnes, orphanis exhibete vosmetipsos parentes, viduis virorum curam impendite, cum omni castitate quae necessaria sunt praebentes, juniores tamen viduas nuptiis copulate.

His qui ignorant artificia,

exquirite honestas aliquas occasiones quibus victum necessarium quaerant.

Artificibus vero operam providete, debilibus misericordiam facite.

Scio autem haec omnia facturos vos, si charitatem prae caeteris, et ante omnia in vestro corde figatis.

Cujus charitatis et recipiendae et habendae maximum erit fomentum, si frequenter inter vosmetipsos communem cibum vestrum, mensamque faciatis, et quantum unusquisque praevalet, crebrius panes ac sales suos cum fratribus suis sumat, per haec enim praecipue charitas comparatur, et causa totius boni in hujusmodi communione consistit; ubi autem pax, et 4 bonitas, ibi est salus; propter quod communes facite cibos vestros cum his qui secundum Dominum fratres sunt, quia per haec temporalia officia,

pacis et charitatis fructibus gaudia aeterna merebimini.

Multo autem sollicitius esurientes reficite, et sitientibus potum date, nudis vestimentum, aegros visitate, et eos qui in carcere sunt, prout possibile est, juvate, peregrinos satis prompte in domibus vestris suscipite, et ne omnia nunc singulatim dicam, omne bonum ipsa per se, si in vobis fuerit charitas, facere vos docebit, sicut et e contrario, eos qui a salute alieni sunt omne malum facere odium docet.

Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non judicentur: sed apud presbyteros Ecclesiae quidquid illud est, dirimatur, et omni modo obediant statutis eorum.

Super omnia autem avaritiam fugite, quae homines occasione praesentis lucri ab aeternis separat

bonis.

Pondera, mensuras, stateras pro locis quibusque aequissima custodite; deposita fideliter restituite.

Quae omnia, et si qua sunt similia his, ita demum sollicite et diligenter implebitis, si futurum judicium Dei sine intermissione in vestro corde volvatis.

Quis enim peccare poterit, si semper ante oculos suos Dei judicium ponat?

quid in fine mundi certum est agitandum, ut tandem qui bene in hac vita egerunt consequantur bona reposita, peccatores autem, ut consequantur praeparatas poenas, de quibus ita futurum dubitare omnino non possumus?

Si quidem haec omnia ita esse ventura verus nobis propheta praedixit.

Unde et vos, qui estis veri prophetae discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus

omne malum opus procedit, benignitatem et simplicitatem tota mente servate.

Quod si forte alicujus vel cor, vel livor, vel infidelitas, vel aliquod malum ex his quae superius memoravimus latenter irrepserit, non erubescat qui animae suae curam gerit confiteri haec huic qui potest ut ab ipso per verbum Domini et concilium salubre curetur, quo possit integra fide, et operibus bonis poenas aeterni ignis effugere, et ad perpetuae vitae praemia pervenire.

Diaconi vero Ecclesiae tanquam oculi sint episcopi, oberrantes et circumlustrantes cum verecundia actus totius Ecclesiae, et perscrutantes diligentius si quem videant vicinum fieri praecipitio, et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum, et

commoneri ab eo possit his qui in praecipitium lapsurus est, uti revocetur et non corruat in peccatum.

Negligentiores quoque et eos qui rarius ad audiendum verbum Dei accedunt, nec sollicite ad episcopi tractatum conveniunt ipsi commoneant et hortentur.

Si enim assidui sunt ad audiendum, non solum vitae aeternae ex salubri commonitione capiunt lucra, verum et quaecunque illae sunt tristitiae, vel moerores quae ex praesentis vitae necessitatibus, et cladibus temporum veniunt, quaecunque sermonibus suis in corde, velut jacula defixa circumferunt, abjiciuntur omnia praedicatione veritatis, et vitae aeternae doctrina et eruditione purgata.

Alioquin, si multo tempore auditum subtrahant a verbo Dei, et remaneant in cultu vitiorum, sine dubio spinis erunt ac sentibus

occupati.

Et quid aliud nisi ad ignem, talis haec terra praeparatur?

De his ergo, ut diximus, diaconis cura sit.

Sed eos, qui secundum carnem aegrotant, sollicite perquirant, et plebi, si forte plebs ignorat, indicent de his ut et ipsi visitent eos, et quae necessaria sunt praebeant eis cum conscientia ejus qui praeest.

Quod tamen si etiam clam fecerint, non peccabunt.

Sed et de peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis, et caetera his similia quae ad cultum Ecclesiae et disciplinam ejus pertinent diaconis curae sint.

Qui cathechizant, id est, qui verbo instruunt incipientes, primo oportet quod ipsi instructi sint, de anima enim agitur hominum, et oportet eum qui docet et instruit animas rudes esse talem ut

pro ingenio discentium, semetipsum possit aptare, et verbi ordinem pro audientis capacitate dirigere.

Debet ergo ipse praecipue apprime esse eruditus, et doctus, irreprehensibilis, maturus, impavidus, sicut ipsi probabitis fore Clementem hunc post me.

Multum est autem si ego nunc de singulis, quae unusquisque habere debeat, persequar, verumtamen illud est, quod prae caeteris ab omnibus vobis cupio in commune servari, ut concordiam teneatis: per quod solum potestis portum quietis intrare, et civitatem summi Regis, quae pax nominatur, habitare.

Similis namque est omnis status Ecclesiae magnae navi quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat ad unam Potentis regni urbem properare cupientes.

Sit ergo navis hujus

Dominus ipse omnipotens Deus, gubernator vero sit Christus.

Tum deinde proretae officium episcopus impleat; presbyteri nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant; hi qui catechizant nautologis conferantur; epibatis autem totius fraternitatis multitudo similis sit; ipsum quoque mare hic mundus habeatur; ventorum vero varietas et turbinum diversis tentationibus conferatur; persecutiones, tribulationes et pericula fluctibus exsequentur.

Terreni vero spiritus, qui vel de torrentibus, vel de vallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum, seu pravae doctrinae verba ducantur; promontoria vero, et loca confragosa, hi qui in potestatibus saeculi sunt judices,

et pericula minantur et mortes.

Bithalassa vero loca, quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur, dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiuntur.

Hypocritae vero, et dolosi piratis similes habeantur.

Jam vero rapidus vertex, et tartarea Carybdis, et saxis illisa naufragia, ac mortiferae subversiones, quid aliud aestimanda sunt, quam peccata?

Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, ita Deo precem fundere convenit, ut navigantes mereantur audiri.

Audiri autem a Deo ita demum merebitur quis, si orationes ipsae, bonis moribus et bonis operibus adjuventur.

Sed ante omnia, cum quiete et silentio epibatae,

id est, laici in suis unusquisque resideant locis, ne forte per inquietudinem, et inconditos inutilesque discursus, si passim vagari coeperint, vel ab officio suo nautas impediant, vel in alterum latus, per inquietudinem eorum, navis pressa demergatur.

Nautologi de mercedibus commoneant et nihil omnino quod ad diligentiam, vel ad diciplinam pertinet diaconi negligant, presbyteri velut nautae aptent singula ad instructionem navis diligenter et instruant quae in suo tempore requirenda sunt.

Episcopus, tanquam proreta, vigilanter et sollicite gubernatoris verba custodiat Christi.

Salvator Dominus, gubernator Ecclesiae suae, diligatur ab omnibus, et ipsius solius praeceptis ac jussis credat et obediat omnis Ecclesia.

Deo quoque indesinenter supplicetur

a cunctis de prosperitate ventorum, ut navigantes omnem tribulationem et omne periculum superent, tanquam in mare profundum mundi istius et vitae humanae pelagus navigantes, in quo esuriendum sit, et sitiendum, nuditatem quoque ferendam, morbos etiam corporis, et aegritudines tolerandas.

Insuper et hominum insidiis, ac dolo saepe laborandum, quippe qui dispergendos se nonnunquam noverint, sed aliquando etiam congregandos, vomitus quoque et sugillationes ferendas, cum ex confusione peccatorum, et rejectione criminum, velut male congregatis in visceribus fellis, jactura facienda est, et abjicienda prorsus e corde omnis intrinsecus quae latet amaritudo peccati, si qua forte ex desideriis iniquis velut ex cibis noxiis congregata est.

Quam utique

cum evomuerit quis et abjecerit, ingentis aegritudinis liberabitur morbo, si tamen post vomitum, quae ad sanitatem pertinent, sumat.

Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus quia unusquisque vestrum suum laborem fert, ille vero et suum, et singulorum.

Propter quod, o Clemens, tanquam qui omnibus prodesse te noveris singulos, prout potueris, juva, et singulos releva, qui et singulorum onus, et sollicitudinem portas.

Unde et ego nunc hanc tibi injungens dispensationem, et scio quia accipio gratiam, magis quam praesto.

Sed esto confidens, et fortiter ferens, certus quia laboris tui meritum recipies, cum ad portum quietis, incolumem hanc provexeris

navem ubi mercedes et praemia pro omnium salute suscipies, si hic pro omnium incolumitate vigilaveris.

Itaque si te multi e fratribus propter rigorem justitiae odio habuerint, ex hoc quidem non laederis, sed ex hujusmodi odiis amor tibi conciliabitur Dei.

Et ideo satage magis et refuge ne lauderis ab iniquis, et ne a pessime agentibus diligaris, sed potius, propter justitiae dispensationem et aequissimam regulam disciplinae, a Christo collaudari merearis.

Haec cum dixisset et his similia quamplurima, rursum respiciens ad populum, dixit:

Sed et vos, charissimi fratres, et conservi mei, huic qui praesidet vobis ad veritatem docendam in omnibus obedite.

Scientes quod si quis hunc contristaverit, Christum, qui ei docendi credidit cathedram, non recipit,

et qui Christum non susceperit, nec Deum patrem suscepisse judicabitur * .

Et ideo nec ipse suscipietur in regno coelorum.

Propter quod satis agite, ad omnem collectam congregationem semper convenite, ut non velut negligentes et desides a judice Christo condemnemini.

Convenientes vero saepe ad Clementem, date omnes operam pro ipso sentire, et summo studio favorem verum erga ipsum dependere, scientes quia propter singulos vos ipsi magis soli infestat inimicus et in ipso majora suscitat bella.

Oportet ergo vos summo studio niti, ut omni erga illum vinculo amoris innexi, plenissimo erga eum inhaereatis affectu.

Sed et vos quoque ipsi unanimes in omni concordia perdurate quo facilius etiam illi obedire omnes pariter consensu et

unanimitate possitis.

Propter quod et vos salutem consequi, et ille possit obtemperantibus sibi vobis promptius impositi oneris pondus evehere.

Quaedam ex vobis etiam ipsis intelligere debetis, si qua sint, quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui; verbi gratia, si inimicus est alicui malorum, pro actibus suis vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat cum illo: Nolite amici esse.

Sed prudenter observare debetis et voluntati ejus absque communicatione observare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum.

Sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem et

sanitatem cum obedire coeperit monitis praesidentis.

Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit cum his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare voluit Ecclesiam Dei, et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est.

Et multo est nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt, hic enim per amicitiarum speciem quae inimica sunt gerit, et Ecclesiam dispergit ac vastat.

Et cum hoc dixisset in medio coram omnibus manus mihi imposuit, et in cathedra sua ingenti verecundia fatigatum sedere me compulit.

Cumque sedissem, haec ad me rursum locutus est: Deprecor

te, o Clemens, coram omnibus qui praesentes sunt, ut posteaquam, sicut naturale debitum est, vitae praesentis finem fecero, Jacobo fratri Domini describas breviter vel quae ad initium fidei tuae spectant, vel etiam quos ante fidem animos gesseris, sed et qualiter mihi ab initio usque ad finem comes itineris et actuum fueris, quaeque per singulas civitates me disputante, sollicitus auditor exceperis, quique in praedicationibus meis vel verborum fuerit ordo vel actuum, sed et qui me finis in hac urbe repererit (sicut dixi) omnia qui potes breviter comprehensa ad ipsum te destinare non pigeat.

Nec verearis ne forte multum de meo exitu contristandus sit cum id me pro pietate sustinere non ambigat.

Erit autem ei grande solatium, si 5 didicerit

quod post me non imperitus aliquis, aut indoctus, aut ignorans divini verbi mysterium, ecclesiastici ordinis disciplinam, vel doctrinae regulam nesciens, susceperit cathedram meam.

Scit enim quia, si indoctus istius officium doctoris accipiat, sine dubio discipuli et auditores ignorantiae tenebris involuti in interitum demergentur.

Unde et ego, mi domine Jacobe, cum haec ab eo praecepta susceperim, necesse habui implere quod jusserat indicans tibi, et de ipsis simul et de illis breviter comprehendens, quae per singulas quasque urbes digrediens, aut in praedicationis sermone protulerit, aut in gestorum virtute perfecerit, quamvis tibi de his plurima jam et plenius ante descripta ipso jubente transmiserim sub eo ipso titulo

quem ipse praecepit affigi, id est, Clementis itinerarium, non praedicationis Petri.

Sed et nunc exponere jam praecepit, Domino opem ferente incipiam.

Poenitemini (inquit) et veram agite poenitentiam.

Omnes ergo homines, qui Christiano censentur vocabulo, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum et Dominum veraciter credere et confiteri, eumque tota mente et toto corde, et tota virtute diligere, et proximos suos tanquam semetipsos, docibiles quae usque ad perfectam doctrinam ad haec proficienda sumere oportet.

Fides enim et dilectio totius bonitatis est fundamentum.

« Sine fide autem placere Deo nemo poterit * .

»

Christo itaque resurgente et ascendente in coelum,

misso sancto Spiritu, collata apostolis scientia linguarum, adhuc in uno positi symbolum quod fidelis nunc tenet Ecclesia unusquisque quod sensit, dicendo condiderunt, ut discedentes ab invicem hanc regulam per omnes gentes praedicarent.

Summam ergo totius fidei catholicae recensentes, in qua et integritas credulitatis conditur, et unius Dei omnipotentis, id est sanctae Trinitatis aequalitas declaratur, et mysterium incarnationis Filii Dei, qui pro salute humani generis, a tempore de coelo descendens de Virgine nasci dignatus est, quo ordine vel quando protulerit, quomodo sepultus surrexerit, et in carne ipsa coelos ascenderit, ad dexteramque Patris consederit, judex venturus sit, aut qualiter

remissionem pecatorum sacro baptismate renatis contulerit, et resurrectionem humani generis in eadem carne in vitam aeternam futuram sic docuerunt.

Symbolum enim Graece, Latine collectio dicitur.

Et hoc praedicti sancti Apostoli inter se per Spiritum sanctum salubriter, ut dictum est, condiderunt.

Dicitur et indicium, quod per hoc qui recte crediderit indicatur.

Ergo cunctis credentibus quae continentur in praefato symbolo, salus animarum, et vita perpetua bonis actibus praeparatur.

Ergo quod in primordio ejusdem symboli praeponitur: Credo in Deum Patrem omnipotentem, praeclarum fidei testimonium, et fundamentum in prima fronte monstratur, quia salvus esse poterit qui recte crediderit.

« Credere

enim oportet accedentem ad Deum * , » quoniam « corde creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem * .

» Unde ait propheta: « Credidi propter quod locutus sum * .

» Et illud: « Justus ex fide vivit * .

» Et: « Nisi credideritis, non intelligetis * .

» Ergo in rebus humanis, nullum opus incipitur nisi labor omnis ad effectum venire credatur, unde credendum est in Deum a quo tam praesens vita quam futura tribuatur.

Deus autem appellatio est substantiae sempiternae, sive timoris divini, igitur Deus sine principio, sine fine, simplex, incorporeus et incomprehensibilis; Patrem autem cum audis, agnosce quod habeat Filium veraciter genitum, sicut possessor dicitur

qui aliquid possidet, et Dominus qui habet cui dominetur.

Deus ergo Pater secreti sacramenti vocabulum est cujus vere Filius est Verbum, et speculum, et character et imago vivens Patris viventis, in omnibus Patri similis, ejusdem naturae, in divinitate genitus, genitori per omnia coaequalis.

Nec quaeratur quomodo genuit Filium, quod et angeli nesciunt, prophetis incognitum est.

Unde illud dictum est: « Generationem ejus quis narrabit * ?

» Quam secretam originem cum proprio Filio novit ipse solus qui genuit, nec Deus a nobis discutiendus est, sed credendus, qui in nobis ipsis nescimus, quod sapimus, quomodo sapientia, ingenium, aut intellectus, aut consilium aut mens nostra generat verbum.

Sed sufficit nosse quia lux genuit splendorem,

sicut ait Propheta: « In splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te * .

» Et illud: « Hic Deus noster et non reputabitur alter ad eum, » et post, « in terra visus est, et inter homines conversatus est * .

»

Diligere ergo Deum, unumquemque ex toto corde, et ex tota anima, ut praefixum est, et ex tota fortitudine oportet, et proximum tanquam semetipsum, respondente Domino cuidam Scribarum, ac dicente: Primum omnium mandatum est: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est, et diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, hoc est primum mandatum.

Secundum autem

simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum.

Majus horum aliud mandatum non est * .

»

Quod magis est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis, unde et in Veteri Testamento scriptum habetur: « Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris * , » et Dominus ait: « Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite similiter illis * .

» Quibus utrisque mandatis, per unum malitia compescitur, et per aliud benignitas propagatur, ut ne malum quis inferat, sed bonum impendat.

Primum, ut caveat laedere.

Secundum, praestare, « Si enim fratrem quem vides, non diligis; Deum quem non vides quomodo potes diligere?

» * Sic ergo nos docet

exercere curam nostram, ut non dimittamus curam vestram, et sic diligere nos, ne negligatur dilectio proximi.

Quia Dei dilectio morti comparatur, dicente Sapientia: « Valida est dilectio ut mors * , » idcirco, quia sicut mors violenter separat animam a corpore, ita dilectio Dei separat animam a mundano et carnali amore.

« Qui enim (Dominus inquit) diligit me, mandata mea servabit * .

» Nam qui Dei praecepta contemnit, Deum non diligit, unde scriptum est.

« Nolite putare ut maneatis in dilectione mea, si non servaveritis praecepta mea * .

» Neque enim regem diligimus, si odio leges ejus habemus.

Neque enim ex toto corde poterit ille Dominum diligere qui noscitur in proximi corruere dilectionem; quia per dilectionem

Domini pervenitur ad charitatem Christi.

Quoniam, ut praelibatum est, his duobus praeceptis tota lex pendet, et prophetae, docibiles ergo qui perfecte docti non sunt ad haec peragenda oportet omnes esse, et ut ipsi docti sint, et alios prudenter instruere, et perfecte possint docere, juxta Danielem prophetam, qui ait: « Populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt plurimos * .

» Omnes docibiles, ut jam dictum est, qui docti non sunt, esse oportet, sed sacerdotes doctiores caeteris populis necesse fore docebat Christus, dicens: « quia si caecus caeco ducatum praebet, ambo in foveam cadunt * .

» Sacerdotes vero sal terrae, et mundi lumen doctores praecepit in splendore operum Patrem glorificare

Deum, de quibus Dominus ait: « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint vobis omne malum adversum vos, mentientes propter me: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.

Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos * .

» « Vos estis sal terrae.

Quod si sal evanuerit, in quo salietur, ad nihilum valet ultra, nisi ut foras mittatur, et conculcetur ab hominibus.

Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, et qui ingrediuntur lumen, videant: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera

vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est * .

»

Episcopos autem per singulas civitates quibus ille non miserat, per doctos et prudentes sicut serpentes, simplices sicut columbae (juxta Domini praeceptionem) nobis mittere praecepit.

Quod etiam facere inchoavimus et Domino opem ferente facturi sumus, vos autem per vestras dioeceses episcopos facite et mittite, quia nos ad alias partes (quod isdem jussit agere) curabimus.

Aliquos vero ad Gallias, Hispaniasque mittemus, et quosdam ad Germaniam et Italiam, atque ad reliquas gentes dirigere cupimus, ubi autem ferociores et rebelliores gentes fore cognoverimus, illuc dirigere sapientiores et austeriores necesse habemus.

Qui quotidie

non cessant divina seminare semina, et multos Christo lucrari, et ad rectam fidem, et viam veritatis perducere, ut plures manipulos Domino valeant praesentare.

In illis vero civitatibus, in quibus olim apud ethnicos archiflamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni, vel patriarchas qui reliquorum episcoporum judicia et majora (quoties necesse foret) negotia, in fide agitarent, et secundum Dei voluntatem, sicut constituerint sancti apostoli, ita ut ne quis injuste periclitaretur, definirent, in illis autem civitatibus, in quibus dudum apud praedictos erant archiflamines (quos tamen minores tenebant) quam memoratos primates, archiepiscopos institui praecepit, qui non tantum primatum, sed archiepiscoporum fruerentur

nomine.

Episcoporum quoque judicia, ut superius memoratum est, et majora Ecclesiarum negotia, si ipsi reclamaverint, aut aliquem timorem, aut istos vel alios suspectos habuerint, ad jam dictos primates, vel patriarchas, ne aliquis nocenter periret, transferri perdocuit, in singulis vero quoque civitatibus, singulos et non binos, vel ternos, aut plures episcopos, constitui praecepit, qui non primatum, aut archiepiscoporum, aut metropolitanorum nomine (quia minores civitatum non tenent) sed episcoporum tantum vocabulo potirentur, quoniam nec inter ipsos apostolos par institutio fuit, sed unus omnibus praefuit.

Hoc tantum providendum instituit, ne in villis, aut castellis, vel modicis civitatibus, instituerentur episcopi, ne vile eorum nomen fieret.

Episcopos

ergo vicem apostolorum gerere Dominum docuisse dicebat, et reliquorum discipulorum vicem tenere presbyteros debere insinuabat.

Et si quis aliquem ex his scandalizaret, gravissimam sibi poenam inferri debere praedicabat.

Cunctos se invicem diligere, et adjuvare debere, et neminem ab adjutorio fratris se subtrahere instruebat.

Homicidas veros, et adulteros ac cunctos criminalibus nexibus alligatos, et qui eis coaequales non erant, ab eorum vexatione, et accusatione (dicente Domino) prohibebat, et non nisi a coaequalibus, aliquid sibi inferre debere, docebat.

« Quia discipulum supra magistrum esse * , » aut ullam ei injuriam inferre, nullatenus debere oportet.

Infames namque omnes, et quos primates legis saeculi, non recipiunt, sed et laicos ab eorum accusatione, et vexatione semper repellere debere rogabat, et cunctos sibi subditos esse, praecipiebat.

Cunctorum sacerdotum vitam superiorem, sanctioremque ac discretam a saecularibus et laicis hominibus esse, et spirituales, atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituere, et fore debere docebat.

« Quoniam pro minimo, nobis esse debet, ut a talibus arguamur, et judicemur, vel ab alio humano die * .

» Majores vero a minoribus, nec accusari, nec judicari, ullatenus posse dicebat.

Quoniam non solum hoc divinas, sed leges saeculi inhibere dicebat.

Omnes ergo legum divinarum libenter violatores, et sacrarum institutionum voluntarie

perturbatores, ecclesiastica indignos regula, et sancta communione judicabat.

Operatores vero earumdem, eisque obedientes utrarumque ac caeterarum bonarum dignos esse dicebat, unde et prophetas in testimonium sumebat.

Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: « Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel non cognovit me, populus meus non intellexit.

Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.

Dereliquerunt 6 Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem.

Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta

pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas, vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine neque fota oleo.

Terra vestra deserta, civitates vestrae igne succensae, regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur, sicut in vastitate hostili, et derelinquetur * .

Vae (inquit) qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum * .

Propterea, captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.

Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum, absque ullo termino, et descendunt fortes ejus, et populus ejus, et sublimes

gloriosique ejus ad eum.

Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.

Et exaltabitur Dominus in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia * .

»

Carnales spiritualibus resistere prohibebat, et de his qui cervices suas contra magistros et seniores suos erigebant in diaboli exemplum dicebat: Detracta est ad inferos superbia tua, cecidit cadaver tuum, subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.

Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?

Qui dicebas in corde tuo, In coelum ascendam, supra astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti, in lateribus

aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.

Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Nunquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?

Ebrietatem oppido prohibebat, et ebriosos corpore et animo mortuos esse praedicabat, de quibus et in exemplum aiebat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis.

« Cithara et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis * .

» Et iterum; « Vae qui

potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem.

Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo.

Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet.

Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt.

Ideo iratus est furor Domini in populo suo, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum.

In omnibus his, non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta * .

»

Nullum enim presbyterum, in alicujus episcopi parochia, aliquid agere debere, absque ejus permissu

docebat, cunctos presbyteros, propriis episcopis in omnibus, absque mora obedientes, instituente Domino, esse debere. docebat. Nullum enim aliena concupiscere, aut praesumere eorum, sed unumquemque suis, sibique commissis, contentos esse docebat.

« Neminem etiam alicui aliquid facere, nisi quod sibi vellet fieri * , » instruebat.

Sanctam ergo Ecclesiam immaculatam omnes servare debere, evangelizabat, cujus claves episcopos esse dicebat.

Ipsi enim habent potestatem claudere coelum et aperire portas ejus, quia claves coeli facti sunt.

Amovere autem eos neminem debere docebat, quia oculi Domini sunt, et qui eos tangit, tangit pupillam oculi ejus * .

Et quantae poenae dignus sit, qui eos scandalizat, ipsum Dominum docuisse

dicebat, ubi ait: « Qui scandalizaverit unum de pusillis estis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

Vae mundo a scandalis, necesse est enim veniant scandala; verumtamen, vae homini illi per quem scandalum venit.

Si autem manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te.

Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem, quam duas manus habentem, mitti in gehennam ignis.

Et si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te.

Bonum est tibi introire ad vitam claudum, quam duos pedes habentem, mitti in ignem aeternum.

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te.

Bonum est tibi unum oculum habentem

in vitam introire, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis * .

» Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram erunt alligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo.

« Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quacunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in coelis est.

Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum * » Et iterum per prophetam loquitur, dicens: Expavit (inquit) coelum super hoc, et horruit amplius vehementer, dicit Dominus: O intolerabilem malignitatem, o linguam iniquitatem loquentem contra Dominum, et mentem

in altitudinem cornu extollentem.

Et iterum: « Impone, homo, tuae linguae ostium et seram, cessa cornu in altitudinem extollens, et loquens adversus Dominum, et proximum tuum, quousque insultas patienti Christo et fratribus?

» * Sic autem peccantes in fratribus, et percutientes eorum infirmam conscientiam in Christum graviter peccatis, et rei judicio effecti, infames efficiemini, et juste repellemini.

Et iterum per Prophetam loquitur, dicens: « Vos autem, sacerdotes Domini, vocabimini ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria eorum superbietis, pro confusione vestra duplici rubore laudabunt partem eorum, propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, et laetitia sempiterna erit eis.

Quia ego

Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocaustum, et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis.

Et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum.

Omnes qui viderint eos cognoscent eos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus: Gaudens gaudebo, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimento salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam, et laudem coram universis gentibus * .

»

Eos autem a solo Domino judicandos aut removendos,

et non ab aliis esse dicebat, quia sui sunt et non alterius.

Et quis est qui alterius judicet servum?

Nam et si ista non patiuntur homines, nec Deus deorum et Dominus dominantium haec ullatenus patitur, unde et prophetas sibi testes esse dicebat, per quos Dominus loquitur, dicens: « Ecce excoxi te, sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis, propter me faciam, ut non blasphemer, et gloriam meam alteri non dabo.

Audi me, Jacob, et Israel quem ego voco.

Ego ipse, ego primus, et ego novissimus, manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos.

Ego vocabo eos, et stabunt simul * , me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.

Salus

autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet * .

»

« Audite me, qui scitis justum, populus lex mea in corde eorum.

Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.

Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea.

Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generatione generationum * .

» Et iterum: « Abscondita est vita mea a Domino, et a Domino meo judicium meum transibit.

Nunquid nescis aut non audisti?

Deus sempiternus, Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus.

Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem, et robur multiplicat.

Deficient

pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent.

Qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient.

Transeant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem, accedant et tunc loquentur, simul ad judicium propinquemus * .

» Hos autem qui eos vetant, aut amovere vel damnare nituntur, ipsum Dominum per prophetam damnare, et usque ad satisfactionem eorum et Ecclesiae damnatos esse docebat, ubi ait: « Talia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est, unde et ego eligam illusiones eorum, et damnationem adducam eis, quia locutus sum eis, et non audierunt, feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui

elegerunt.

Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus.

Dixerunt fratres vestri odientes vos, et vos abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia nostra, ipsi autem confundentur * , nonenim laborabunt frustra in conturbatione praesules mei, quia semen benedictionum Domini est, antequam clament ego exaudiam, et adhuc illis loquentibus, ego exaudiam * .

» Ad glorificandum se, et divina mandata seminanda, et evangelizanda, eos Dominus elegit, et non ut prohibeantur, aut perturbentur, aiebat, quoniam qui eos laedit, eum laedit cujus legatione funguntur * .

Praedicare eos assidue et mandata Domini sine intermissione annuntiare rogabat.

Opera eorum bona coram hominibus

monstrare, et conscientiam bonam coram Deo habere insinuabat, omnes principes terrae et cunctos homines eis obedire, et capita sua submittere, eorumque adjutores existere praecipiebat, ut omnes pariter fideles et cooperatores legis Domini monstrarentur, ne de eis dicatur.

« Confundantur, et erubescant omnes qui pugnant adversum te, et erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.

Quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos.

Erunt quasi non sint, et veluti consumptio hominis bellantis adversum te * .

» Omnis ergo, qui eis contravenit, ita damnatos et infames usque ad satisfactionem monstrabat, et nisi converterentur a liminibus Ecclesiae alienos esse praecipiebat.

Homicidiorum vero tria genera esse dicebat, et poenam eorum patentem fore docebat.

Sicut enim homicidas, interfectores fratrum, ita et detractores eorum eosque odientes homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit fratrem suum et qui odit, et qui detrahit pariter, homicidae esse monstrantur.

Omnes enim a carnalibus desideriis quae militant adversus animam * abstinere, et bonam eorum conversationem ac innocentem omnibus monstrare rogabat.

Ex corde enim cunctos attentius invicem diligere insinuabat, et veram fraternitatem inter se habere docebat.

Quotidiana enim illius praedicatio, inter caetera divina, haec erat, mandata, quam in ejus exemplum etiam tibi, frater charissime, significare curavi.

Bonorum (inquit)

operum inter caetera semina ac negotia sunt quantum unusquisque sapit, et potest totis intimi cordis (ut praelibatum est), visceribus Deum diligere, et proximum velut seipsum.

Abnegare seipsum sibi, ut Jesum Christum Dominum nostrum sequatur, et nihil ejus amori praeponere, veritatem corde et ore proferre debere, et totam suam Domino semper committere instruebat, actus suae vitae omni hora custodire, et omni loco Deum se respicere firmiter scire.

Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et sacerdotibus Domini manifestare.

Os suum a malo, vel pravo eloquio custodire, et verba vana aut mendacia non loqui, quia « os quod mentitur occidit animam * ; » verba divina libenter audire,

et sacerdotibus suis libenter obtemperare, atque 7 obedientes esse docebat.

Praedicationi atque orationi ac lectioni frequenter incumbere, et eleemosynas veras perficere.

« Desideria carnis non perficere * , » sed propriam frangere voluntatem; boni aliquid in se cum viderit Deo applicet, non sibi, et malum a se factum cognoscat, et sibi reputet.

Multum loqui non amare, sed custodire labia sua ne dolum aut malum loquantur, diem judicii timere, gehennam expavescere, vitam aeternam omni concupiscentia desiderare; non occidere, non adulterari, non furtum facere, non rem proximi concupiscere, non falsum testimonium dicere * , sed omnes homines honorare, corpus custodire, vanas et caducas non

amplecti delicias, jejunium et vigilias sanctas amare, pauperes recreare, nudos vestire, infirmos visitare, sitientes potare, mortuos sepelire, et diligenter eorum exsequias peragere, pro eisque orare, et eleemosynas dare.

Dolentes consolari, et suis bonis refovere et a malis actibus se alienum facere; non esse superbum, « non vinolentum * , » nec multum edacem, non somnolentum, non pigrum, non murmuratorem, nec detractorem, quia qui detrahit, non solum se, sed multos alios occidit; iram non perficere, nec iracundiae tempus reservare.

Dolum in corde non tenere, nec pacem falsam dare, charitatem non derelinquere, nec jurare, ne forte perjurus (quod absit) fiat.

Malum pro malo

non reddere, nec injuriam facere, sed factam patienter sufferre, inimicos diligere, maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere, et persecutionem pro justitia sustinere.

Charitatem amare, et nullum odio habere, quia « qui odit fratrem suum, homicida est * .

» Elationem fugere, zelum malum non habere.

Invidiam non exercere, nec contentionem amare.

Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire, et de Dei misericordia nunquam desperare.

Seniores venerari, et juniores diligere.

Episcopos, sacerdotes suos ac cunctos reliquos Ecclesiae ministros atque omnem plebem sibi commissam verba divina et mandata instruere et amare, hosque omnes eorum episcopos tota animi virtute diligere ut oculos suos, quia oculi

sunt illorum.

Eorum praeceptis in omnibus obedire, etiamsi ipsi aliter (quod absit) agant, memores scilicet illius Dominici praecepti: « Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite * .

» Ipsi autem episcopi si exorbitaverint ab istis, non sunt reprehendendi, vel arguendi, sed portandi, nisi in fide erraverint.

Hi ergo super hos sunt, non illi super istos, quoniam major a minore nec argui, nec judicari potest.

Nullus se extollat erga doctores ac magistros suos, quia « discipulus super magistrum non esse * » debet nec potest.

Nullus velit dici sanctus, antequam sit, sed prius sit, ut verius dicatur.

Praecepta Domini doctorumque ac magistrorum factis quotidie adimplere, et in Christi nomine pro inimicis orare oportet.

Obedientia enim

et humiliatio, quae magistris agitur, Domino exhibetur.

« Timor Domini delectabit, et dabit laetitiam et gaudium in longitudinem dierum.

Timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicet * .

» Vae dissolutis corde, qui non crediderunt Deo, et resistunt mandatis ejus, et inobedientes ac contumaces sunt his qui ejus legatione funguntur, et ideo non proteguntur ab eo.

Vae his qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt ad vias pravas.

Et quid facient, cum inspicere coeperit Dominus.

Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius, et qui diligunt illum, conservabunt viam illius.

Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi, et qui

diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentis: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum, secundum enim magnitudinem illius, sic et misericordia ipsius cum ipso est * .

« Venite (inquit), filii, audite me, timorem Domini docebo vos * .

» « Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant * .

» « Omnis qui vult vitamet cupit videre dies bonos, prohibeat linguam ejus a malo, et labia sua ne loquantur

dolum, divertat a malo, et faciat bonum, inquirat pacem et prosequatur eam, quia oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum.

Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum * .

» Propterea nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus.

Sed laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde * .

« Quia multi venient ab oriente et occidente (Domino dicente) et a septentrione atque meridie, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob * .

»

Propter quod deprecor te, frater charissime, ut doceas attentius hunc praedicationis ordinem et absolutionis dies, ut salventur animae hominum quae

occulta Dei virtute quem debeant diligere priusquam doceatur, agnoscant.

Operum vero ratio potestati et arbitrio uniuscujusque permittitur, et hoc ipsorum est proprium; desiderium vero habere erga doctorem veritatis, hoc a Patre coelesti donatum est.

Sed salus in eo est ut voluntatem ejus cujus amorem et desiderium, Deo largiente, conceperis, facias, ne dicatur ille sermo ejus ad nos, quem idem dixit: « Quid autem me dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico?

Est ergo proprii muneris, ut unusquisque sit prout Dominus noster dederit perfectus in Ecclesia, metensque semina divina, ut de nobis non praedictus sermo, sed ille dicatur quem alibi Dominus noster dixit.

Ideo (inquit), Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini

patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera * .

» Nullus ergo, inquit, impediat ordinem, aut locum occupet irrationabiliter, vel temporum permutet vices, sed primo quae sit justitia ejus, quae voluntas requiramus, ut bonis operibus ac Dei gratia repleamur.

Deus enim his qui recte sentiunt et bona agunt praesto est, quoniam

est, quoniam his manifestat seipsum.

Nam si quis velit antequam actus suos emendet, de his requirere quae non potest invenire, stulta et inefficax erit homini inquisitio.

Tempus enim breve est, et judicium Dei gestorum causa agitur non questionum.

Ideoque ante hoc omnia quaeramus, quod nos aut qualiter agere oporteat, ut aeternam vitam consequi mereamur.

Nam si exiguum hoc tempus vitae per inanes occupemus et inutiles quaestiones, inanes sine dubio et vacui ab operibus bonis pergemus ad Dominum, ubi judicium operum nostrorum fiet, unaquaeque enim res suum tempus habet et locum.

Operum hic locus, hoc tempus est meritorum est saeculum futurum.

Currat igitur per viam mandatorum Domini, et ab eorum praeceptorum institutis

et Spiritus sancti doctrina non recedatur.

Quapropter praeparanda sunt corda nostra ac corpora, et sanctae mandatorum ejus suorumque episcoporum ac praedictorum obedientiae militatura, ut suae gratiae jubeat nobis auxilium ministrare, et fugientibus gehennae poenam ad vitam valeant omnes pervenire aeternam.

Haec itaque, frater charissime Jacobe, ab ore sancti Petri jubentis accepi, tibique ut optabas insinuare studui, ut servare omnia immaculata praecipias, quia ecclesiastica non oportet negligenter, sed diligenter expleri negotia.

Haec ergo praecepta nemo credat absque suo periculo negligere, vel dissimulare, quia judicio Dei ignis aeterni tormenta sustinebit qui ecclesiastica decreta neglexerit.

Qui

vero te audierit, ut jusserat minister Christi Jesu, gloriam accipiet.

Qui autem te non audierit imo loquentem Dominum per te ipsi sibi damnationem accipiet.

Curandum ergo, et attendendum est nobis omnibus quod in perpetuum expedit, ut Christi passionibus per patientiam participemus atque regni ejus mereamur esse consortes.

Amen.

EPISTOLA CLEMENTIS PAPAE AD JACOBUM FRATREM DOMINI De sacratis vestibus et vasis

CLEMENS Romanae Ecclesiae praesul, JACOBO Hierosolymorum episcopo.

Quoniam sicut a beato Petro apostolo accepimus omnium apostolorum patre, qui claves regni coelestis accepit, qualiter tenere debemus, de sacramentis quae geruntur in sanctis te ex ordine nos decet instruere.

Tribus enim gradibus commissa sunt sacramenta divinorum secretorum, id est, presbytero, diacono, et ministro, qui cum timore, et tremore clericorum, reliquias corporis Dominici debent custodire fragmentorum, ne qua putredo in sacrario inveniatur, ut cum negligenter agitur portioni corporis Domini, gravis inferatur injuria.

Communio enim corporis Domini nostri Jesu Christi, si negligenter erogetur, et presbyter minora non curet admonere officia,

gravi anathemate digna humiliationis plaga feriatur Certe tanta in altario holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant.

Quod si remanserint, in crastino non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum, et diligentia consumantur.

Qui autem residua corporis Domini quae in sacrario relicta sunt consumunt, non statim ad communes accipiendos cibos conveniant, ne putent sanctae portioni commiscere cibum qui per aqualiculos digestus in secessum funditur.

Si ergo mane Dominica portio editur, usque ad sextam jejunent ministri qui eam consumpserint.

Et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam.

Sic, secreta sanctificatione, aeterna custodienda sunt sacramenta.

De vasis sane sacris ita gerendum est: altaris

palla, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetustate consumpta, incendio dentur, quoniam non licet ea quae in sanctuario fuerint, male tractare, sed incendio universa tradantur.

Cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat, aut in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur.

Nemo per ignorantiam clericus palla mortuum credat obvolvendum, aut diaconus scapulas operire velit, quae fuit in altari, aut certe quae data est in mensam Domini.

Qui haec fecerit vel leviter quasi nihil, et negligenter habuerit divina mysteria, diaconus triennio sexque mensibus a Dominico alienus erit altari, gravi percussus anathemate.

Quod si clericum presbyter non commonuerit, decem annis et quinque

mensibus excommunicatus sit, propter quod de Dominicis sacramentis subjecta sibi non commonuerit ministeria, et postea cum grandi et gravi humilitate matri reconcilietur Ecclesiae.

Pallas vero et vela quae in sanctuarii sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris juxta sacrarium lavent, non ejicientes foras a sacrario velamina Dominicae mensae, ne forte pulvis Dominici corporis male decidat a sindone foris abluto, et erit hoc operanti peccatum, idcirco intra sacrarium ministris praecipimus haec sancta cum diligentia custodire.

Sane pelvis nova comparetur, et praeter haec nihil aliud tangat.

Sed non ipsa pelvis ullis apponatur lavandis, nisi quae ad Dominici altaris cultum pertinent, pallae altaris solae in ea laventur,

et in alia vela januarum.

De velis autem januarum cura sit ostiariis ex admonitione majorum, ne quis negligens, aut ignarus ad velum januae domus Domini manus incondite tergat, sed statim coercitus discat omnis homo quia velum atrii domus Domini sanctum est.

Praecipimus etiam, ne unquam extero clerico sive laico de fragmentis oblationum Domini ponatur ad 8 mensam.

Unde scis tu qui passim sacrarii panes indignis impendis, unde nosti si a mulieribus mundi sunt?

Unde et David ab Abimelech sacerdote interrogatus cum panes sibi ad comedendum posceret, si mundus esset a muliere, cum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducavit.

Ad Dominica autem mysteria tales eligantur qui ante ordinationem conjuges suas non noverint.

Quod si post ordinationem ministro contigerit proprium invadere cubile uxoris, sacrarii non intret limina, nec sacrificii potitor fiat, nec altare contingat, nec ab offerentibus holocausti oblationem suscipiat, nec ad Dominici corporis portionem accedat, sed aquam sacerdotibus porrigat ad manus, sed ostia forinsecus claudat, minora gerat officia, urceum sive calicem ad altare non sufferat.

Si forte quispiam presbyter sive diaconus sacrarii sindonem vel velum subtracta vendiderit, Judae similis aestimabitur Iscariothis; qui propter cupiditatem

fecerit hoc opus, noverit se supradicti Judae suscepturum poenam.

Clericus vero solus ad feminae tabernaculum non accedat, nec properet sine majoris natu principis jussione.

Nec presbyter solus cum sola adjungatur, sed duobus adductis testibus, visitet infirmam, nec solus cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus aut diaconus sub praetextu humilitatis officii frequentet domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos ejus matronae mandent secreti aliquid.

Si cognitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus arceatur ecclesiae.

Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur.

Et si talis est ad quam debeat ire pio interventu ipse pergat.

Sin autem de latere suo dirigat, cum duobus aut tribus

qui hoc scire debeant.

Sane ad visitandam mulierem infirmam nullus clericus ingrediatur, nisi cum duobus aut tribus.

Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima aut soror fuerit.

Et hoc cum magna sollicitudine fiat.

Non ignoramus malitias Satanae.

Universa haec cum mansuetudine ecclesiastica complenda sunt ministeria.

Negotium enim Dei non decet negligenter expleri.

Iterum atque iterum de fragmentis Dominici corporis demandamus, calicem vero ad proferendum sanguinem Domini praeparatum, cum tota munditia ministerii, minister praeparet, ne non bene lotus calix diacono peccatum fiat offerenti, ita cum omni honestate cuncta, quam supra exposuimus, oportet impleri.

Tales ad ministerium eligantur clerici, qui

digne possint Dominica sacrata tractare.

Melius est enim sacerdoti paucos habere ministros qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles qui onus grave ordinatori adducant.

A principio epistolae usque ad locum hunc de sacramentis delegavi bene intuendis, ubi non murium stercora inter fragmenta Dominicae portionis appareant, neque putrida per negligentiam remaneant clericorum, et convenientes qui accipere sibi medicinam desiderant, putrida cum viderint, magis cum ridiculo et fastidio videantur accipere, et in peccatum magis decidant per negligentiam clericorum.

Quapropter nemo clericorum ultra haec dissimulet, aut negligere ullatenus audeat, sed libenter quae jussa sunt expleat, et sacrata divina nequaquam negligenter

contractet.

Ideoque tam juvenes quam senes de his, et de omni conversatione sua, et conversione et poenitentia valde esse sollicitos oportet, satisque agere, ut haec condigne agant, et de reliquo ornent tam clerici quam saeculares animas suas ornamentis dignissimis, dogmatibus scilicet veritatis, decore pudicitiae, splendore justitiae, candore pietatis, aliisque omnibus quibus compositam decet esse rationabilem mentem.

Tum praeterea declinare a consortiis inhonestis et infidelibus, et societates habere fidelium, atque illos frequentare conventus in quibus de pudicitia, de justitia, de pietate tractatur.

Orare spe Deum ex toto corde, et ab ipso petere quae decet, ipsi gratias agere, veram poenitudinem

gerere praeteritorum gestorum, aliquantulum etiam, si possibile est, per misericordias pauperum juvare poenitentiam.

Per haec enim facilior venia dabitur, et indulgenti citius indulgebitur.

Quod si provectioris aetatis sit is qui ad poenitentiam venit, eo magis gratias agere debet Deo.

Quod postquam finis est, omnis impetus concupiscentiae carnalis, scientia veritatis accepta, nulla ei imminet pugna certaminis, per quam insurgentes adversus animam reprimat corporis voluntates.

Superest ergo ei in agnitione veritatis, et misericordiae operibus exerceri, ut afferat fructus dignos poenitentiae.

Nec putet quia in temporis longitudine documentum conversionis ostenditur, et non in devotionis ac propositi firmitate, Deo enim manifeste sunt mentes, quia non

temporum rationem colligit, sed animorum, ipse enim probat si quis agnita veritatis praedicatione non distulit, neque tempus negligendo consumpsit, sed statim et, si dici potest, eodem momento praeterita perhorrescens futurorum desiderium cepit, et in amorem regni coelestis exarsit.

Propter quod nemo vestrum ultra dissimulet, nec retro respiciat, sed ad Evangelium regni Dei libenter accedat.

Non dicat pauper quia, cum dives factus fuero, tunc convertar.

Non requirit a te Deus pecuniam, sed animam misericordem et piam mentem.

Neque dives conversionem suam differat, pro sollicitudine saeculari, dum cogitat quomodo dispenset abundantiam frugum.

Neque dicat intra semetipsum, Quid faciam?

ubi recondam fructus meos?

Neque dicat animae

suae.

« Habes multa bona reposita in annos multos, epulare et laetare.

Nam dicetur ei.

Stulte, hac nocte auferetur abs te anima tua, et quae parasti, cujus erunt?

* » Itaque festinet ad poenitentiam omnis aetas, omnis sexus, omnisque conditio, ut vitam consequatur aeternam, juvenes quidem in eo grati sint, quod in ipso impetu desideriorum, cervices suas jugo subjiciunt disciplinae.

Senes et ipsi laudabiles multi temporis consuetudinem in qua male praeventi sunt pro Dei amore commutent.

Nemo ergo differat, nemo cunctetur.

Quae enim causa cunctandi est ad bene agendum?

Animus sibi male conscius dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non judicet Dominus, cum abuti patientia Dei et non intelligere parcentis benignitatem jam sit magna

damnatio.

Unde scriptum est: « Maledictus omnis qui opus Domini negligenter agit * .

» Quapropter pastoralis ordinis est infatigabiliter revocare quidquid ad correctionem populorum, imo magis filiorum spiritualium (quantum est fas intelligere) cognoverit pertinere, et non (quod absit) cum suo periculo alienae spei per solam negligentiam facere detrimentum, sed quod ad generalis salutis spectat compendium, salubri necesse est providere tractatu.

Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit.

Ecce oris nostri buccina ad aures hominum

personamus, neque se deinceps excusabit non monitum, qui quidquid sequi debeat, tam verbis quam litteris, edocetur.

Qualis autem condemnatio, et qualis imminet maledictio his qui in patres peccant, divina nos docet Scriptura.

Si enim Cham filius Noe, cum vidisset nudum suum patrem, quoniam non cooperuit patris corporalis nuditatem, sed egressus nuntiavit eam fratribus, et illi vestimento eum cooperuerunt, ipse quidem Cham, et illi qui ex eo nati sunt sub maledicto facti sunt, qui autem cooperuerunt magnam benedictionem meruerunt: multo magis isti majore et ampliore condemnatione digni sunt, qui patribus obviare, aut contra eos insurgere nituntur, aut injuriam vel contumeliam eis inferre moliuntur, quoniam

qui eis resistit et Deo resistit, et qui eis injuriam vel contumeliam facit, Deo, cujus legatione funguntur facit.

Expavit coelum super hoc et horruit amplius vehementer, dicit Dominus.

O intolerabilem malignitatem, o linguam loquentem iniquitatem contra Deum, et mentem in altitudinem cornu extollentem!

Et iterum: Impone, homo, tuae linguae ostium et seram.

Cessa in altitudinem cornu extollens et loquens adversus Dominum iniquitatem et proximum tuum, quousque insultas patienti Christo et fratribus?

Haec nos familiarius docebat, et haec nobis publicitus praedictus magister, et instructor atque ordinator noster princeps apostolorum Petrus in Ecclesia praedicabat, exemplum dans ut nos similiter faciamus.

Humiliamini (inquit) in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Nolite detrahere alterutrum quoniam qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem.

Qui autem judicat legem non est factor legis, sed judex, unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

« Tu autem qui es qui judicas proximum?

* » Non oportet, non praecepit nos judicare invicem, sed magis auxilium ferre: vae erit (inquit) his qui fratres tribulant, et eis qui eos persequuntur, vos autem quanto amplius tribulamini, tanto purgatiores atque beatiores efficiemini, si tamen ipsa tribulatio patienter fuerit supportata, quod etiam ipse nos Dominus docuit.

« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

» Et item: « Beati eritis cum

vos oderint homines, » et « persecuti vos fuerint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum.

Gaudete in illa die, et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo * , » unde et ipse ait: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum * .

» Non enim, inquit, recte diligit Deum qui fratrem insequitur, nec diligit proximum qui ei detrahit, vel qui illum accusat, quia quod sibi quis fieri non vult, hoc alteri nullatenus facere debet.

Discite, inquit, filii mei, sapientiam et tenetote fidem rectam, et amplectimini charitatem, ut non excidatis; data est enim vobis a Domino potestas, et virtus ab Altissimo,

qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur vestras.

Qui autem custodierint justitiam, juste judicabuntur, et qui crediderint justa juste invenient quid respondeant.

Semper cavetote quae praecepit, ne aliquando peccato consentiamus, et praetermittamus praecepta Dei nostri.

Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quae divinis precibus sacrare oportet, et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni.

Quos ab omnibus venerari oportet, et non a quoquam gravari.

Semper vitate mala, et pro animabus vestris ne confundamini dicere verum.

Mendacia fugite, et veritatem corde proferte, quoniam multos jam supplantavit suspicio.

Charitatem semper diligite, et fratres adjuvate.

Erunt enim quasi non sint,

et peribunt viri qui contradicunt vobis; unde et Dominus ait: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui spernit me, spernit eum qui me misit * .

» Et item: « Qui enim non est adversum vos pro vobis est.

Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo (quia Christi estis), amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Et qui scandalizaverit unum ex pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur.

Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam, bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ingredi in gehennam ignis, inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; et si pes tuus scandalizat

te, amputa eum.

Bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem

mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum.

Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.

Omnis enim igne salietur et omnis victima salietur, bonum est sal, quod si sal insulsum fuerit, in quo illud salietis?

habete sal in vobis et pacem habete inter vos * , » quia quisquis vestrum recte docuerit et juste vixerit, habebit gloriam.

Qui autem secus egerit indubitanter poenam sustinebit, ideo bona agere vos semper oportet, ut 9 bravium aeternae vitae percipiatis, his ergo bene parete sententiis, ne quis haec praecepta minime

credat implenda, et judicio Domini aeterni ignis tormenta sustineat, qui ecclesiastici operis sacra neglexerit.

Haec igitur, frater Jacobe, de ore sancti Petri jubentis audivi.

Si quis praecepta haec non integra custodierit, sit anathema usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi.

Haec praecepta a sancto Petro apostolo accepi, et tibi, frater charissime, insinuare curavi, ut servare omnia praecipias sine macula.

Si quis vero audierit te, utilis erit minister Jesu Christi; qui autem non audierit te, imo loquentem Dominum per te, ipse sibi damnationem accipiet.

Omnipotens Deus, charissime, sua te protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae multiplici animarum fructu perducat.

Deus te iterum

iterumque incolumem custodiat, reverendissime frater.

Amen.

EPISTOLA TERTIA SANCTI CLEMENTIS PAPAE De officio sacerdotii et clericorum.

CLEMENS urbis Romae episcopus, omnibus coepiscopis, presbyteris, diaconibus, ac reliquis clericis, et cunctis principibus, majoribus, minoribusque omnibus generaliter fidelibus benedictio, claritas, et gloria, in gratia Dei quae data est nobis in Christo Jesu Domino nostro.

Urget nos, fratres, multus amor vester, et religiosa vestra devotio, quia debitores sumus ut quaedam vobis scribamus; vobis ergo, qui sacerdotio Domini fruimini, et in specula estis positi plus scire oportet ut subditos vobis populos pleniter docere possitis, eisque ad regna coelorum ducatum praebere, Deo annuente, valeatis.

Unde et ipsa per se Veritas ait: « Vobis datum est nosse mysterium regni

Dei, caeteris autem in parabolis * , » et reliqua.

Propter quod consilium do unicuique vestrum constanter docere verba divina, et discentibus libenter accommodare aurem verbo Dei.

Vestrum enim, quia legatione Domini fungimini, est docere populos, eorum vero est vobis obedire ut Deo.

Si autem vobis episcopis non obedierint omnes presbyteri, diaconi, ac subdiaconi, et reliqui clerici cuncti

omnesque principes, tam majoris quam inferioris ordinis, atque reliqui populi, tribus et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et extorres a regno Domini et consortio fidelium a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt.

Nam vestrum est eos instruere, eorum est vobis obedire, ut Domino cujus legatione fungimini, dicente Domino: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit, et qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit * , » nihil enim injustius vel inhonestius est quam filios patribus rebelles, aut clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris inobedientes vel protervos existere.

Novimus enim primum hominem per inobedientiam

cecidisse, idcirco omnes hoc vitium summopere cavere monemus.

Et quia Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Dominus * , mittens vos vice sua in loco apostolorum ad praedicandum, praecepit vobis docere, omnesque vobis fideliter obedientes existere, quoniam nec aliter terra pariet fructus suos, nisi culta receperit semen et irrigata germinaverit

et pariat quae est paritura.

Sic omnis homo qui libenter non recipit verbum Dei, illudque in corde suo germinare non sinit, ac minime crediderit doctoribus et episcopis suis, non benevolus sed rebellis atque inobediens exstiterit, fructum non germinabit, nec pariet, sed similis est arbori illi de qua Dominus ait: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur * .

» Primus enim pontifex, Aaron, chrismate compositionis perunctus, princeps populi fuit, et tanquam rex primitias et tributum per capita accepit a populo, et judicandi populos sorte suscepta de mundis immundisque judicabat.

Sed si alius ex ipso unguento perunctus est, virtute inde concepta, etiam ipse rex, aut propheta aut pontifex fiebat.

Quod si temporalis gratia ab hominibus composita tantum potuit, intelligite jam quantum sit illud unguentum quod a Domino de virgulto vitae prolatum est, cum hoc quod ab hominibus factum est tam eximias inter homines conferat dignitates.

Quid enim in praesenti saeculo propheta gloriosius, pontifice clarius, rege sublimius?

Omnis enim pontifex sacro chrismate perunctus, et in civitate constitutus, Scripturis sacris conditus, charus et pretiosus hominibus oppido esse debet.

Quem quasi Christi locum tenentem honorare omnes debent, eique servire, et obedientes ad salutem suam fideliter existere, scientes, quod sive honor, sive injuria quae ei defertur, in Christum redundat, et a Christo in Dominum; audire ergo eum attentius oportet, et

ab ipso suscipere doctrinam fidei, monita autem vitae a Patribus inquirere.

A diaconibus vero ordinem disciplinae, propter quod deprecor vos conservos et adjutores meos, ut discatis attentius animarum curam gerere, et pro omnibus stare, maxime tamen pro his qui in cultu divino laborant.

Ecclesiarum omnium curam habetote, servisque eorum adjutorium praebete, viduarum religiosam curam gerite, pupillos enixius liberate, pauperibus misericordiam facite, juvenes pudicitiam docete.

Et (ut breviter totum dicam) alterutrum vos, in quibus res poposcerit, sustentate.

Deum colite qui creavit coelum et terram, et Christo credite; invicem vos diligite et misericordes estote in omnes.

Non verbo solo, sed opere et rebus replete charitatem.

Agite

pro viribus, conservi dilectissimi, quia bonum est ut unusquisque vestrum secundum quod potest prosit accedentibus ad fidem religionis nostrae.

Et ideo non vos pigeat secundum sapientiam quae nobis per Dei providentiam collata est instruere ignaros et docere.

Desiderium ergo habere omnes erga doctorem veritatis eumque ut oculos suos amare oportet, quia et ipsum populum sibi commissum ceu proprios filios amare, et docere eum decet, hoc enim a Patre coelesti donatum est, sed salus in eo est ut voluntatem ejus cujus amorem et desiderium, Deo largiente, conceperint, faciant.

Si quis ergo fidelis voluerit existere et desiderat baptizari, exutus prioribus malis de reliquo pro bonis actibus haeres

bonorum coelestium ex gestis propriis fiet.

Accedat autem qui vult ad sacerdotem suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo audiat mysteria regni coelorum, jejuniis frequentibus operam impendat, ac semetipsum in omnibus probet ut tribus mensibus jam consummando in die festo possit baptizari.

Baptizetur autem unusquisque in aquis perennibus, nomine trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem sanctificato, ut ita demum per hoc consecratus possit percipere locum cum sanctis.

Nullus enim propter opprobrium senectutis aut juventutis vel nobilitatem generis a parvulis et minus eruditis, si quid forte enim utilitatis aut salutis, inquirere negligat.

Qui enim rebelliter vivit, et discere atque agere bona recusat, magis diaboli quam

Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur.

Quomodo ergo non omnibus hoc amabile est cunctisque exoptatum, aut quae ignorat discat, et quae didicerit doceat?

Certissimum namque est quod neque amicitia, neque propinquitas generis, neque regni sublimitas, homini debet esse pretiosior veritate, quia nihil est pretiosius anima.

Dominus autem creator omnium ex initio ad imaginem suam hominem fecit, eique dominationem terrae, marisque et aeris ipsius dedit, veritatemque inquirere praecepit, sicut et verus nobis Propheta enarravit et ipsa rerum ratio docet.

Solus enim homo rationalis est, et consequens est, ut ratio irrationabilibus dominetur.

Hic enim ab initio cum adhuc justus esset cunctis vitiis, et omni fragilitate

superior erat, ubi autem peccavit et factus est servus peccati, simul et fragilitati efficitur debitor obnoxius.

Quod idcirco scriptum est ut sciant homines quia sicut ex impietate passibiles facti sunt, ita per pietatem possunt esse impassibiles, et non solum impassibiles, verum et parva in Deum fide aliorum passiones curantes, ita enim verus ipse Propheta promisit, dicens: « Amen, amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc et transibit * , » hujus vocis etiam vos ipsi documenta cepistis, et jam facta quaedam per magistros nostros, ipsos videlicet apostolos, non ignoratis, quia astantibus nobis eorum meritis daemones cum passionibus quas hominibus invexerant transierunt, et fugati sunt.

Quia ergo alii quidem homines patiuntur, alii patientes sanant, causa sine dubio vel patiendi vel curandi noscenda est.

Quae non alia esse quam patientibus quidem infidelitatis, curantibus vero fidei demonstratur; infidelitas enim, dum non credit futurum Domini judicium, peccandi licentiam praebet, peccatum vero hominem passionibus obnoxium facit.

Fides autem futurum Dei judicium esse credens, continet homines a peccato.

Non peccantes vero non solum liberi sunt a daemonibus et passionibus, verum et aliorum daemones et passiones fugare possunt.

Ex his ergo omnibus colligitur quod origo totius mali ab ignorantia descendat, et ipsa sit omnium malorum mater, quae incuria quaedam et ignavia gignitur.

Negligentia vero alitur et augetur atque in sensibus hominum radicatur, dum amatur: quam si quis forte doceat effugandam, velut antiquis et haereditariis sedibus moleste et indignanter avellitur.

Et ideo paululum laborandum nobis est, ut indignantes ignorantiae praesumptiones scientiae ratione resecemus in his praecipue qui in aliquibus minus rectis opinionibus praeventi sunt, per quas quasi sub specie alicujus scientiae ignorantia in his vehementius radicata est.

Nihil enim est gravius quam si id quod ignorat quis, scire se credat et defendat verum esse quod falsum est, quod tale est, quale si quis ebrius sobrium se putet, et agat quidam cuncta ut ebrius, sobrium se tamen et ipse putet, et dici a caeteris velit: ita sunt ergo et hi ignorantes

quod verum est, speciem tamen alicujus scientiae tenent et mala quasi bona gerunt atque ad perniciem quasi ad salutem festinant, propter quod ante omnia properandum est ad agnitionem veritatis, ut possimus quasi lumine nobis inde accenso errorum tenebras depellere.

Grande enim malum est, ut diximus, ignorantia, sed quia substantiam non habet facile ab his qui studiosi sunt effugatur.

Non enim aliud est ignorantia, nisi non cognovisse quod expedit, ubi autem cognoveris perit ignorantia, quaeri ergo in agone debet veritatis agnitio, quam nemo alius assignare potest nisi verus Propheta.

Haec enim via est vitam volentibus ingredi, et summum iter bonorum operum pergentibus ad civitatem salutis.

Si quis sane audiens

sermonem veri Prophetae velit recipere aut nolit et amplecti onus ejus, id est mandata vitae habet in sua potestate, liberi enim sumus arbitrii.

Nam si hoc esset ut audientes ea, jam non haberent in potestate aliud facere quam audierant; vis erat quaedam naturae per quam liberum non est ad aliam migrare sententiam, aut si rursus ex audientibus nullo omnino reciperet, et hoc naturae vis erat, quae aliquid unum cogeret fieri, et alteri parti non daret locum, nunc autem quia liberum est animo in quam velit partem declinare judicium suum, et quam probaverit eligere viam, constat evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem, igitur priusquam audiat quis quod ei expedit, certum est quia ignoret, et ignorans vult, et desiderat quod non expedit agere,

propter quod pro hoc non judicatur.

Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc 10 si permanserit in his erroribus quibus dudum fuerat praeventus, recte jam vocabitur ad judicium daturus poenas, quia vitae hujus spatium quod ad bene vivendum accipit, in ludibriis consumpserit errorum.

Qui vero audiens haec libenter accepit, et gratulanter bonorum sibi doctrinam fuisse delatam requirat intentius et discere non desinat usquequo cognoscat, si est vere aliud saeculum in quo bonis praemia praeparata sint, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat Deo.

Quod si veritatis lumen ostenderit de caetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est

praeparatam demirans per omnia, et stupens caeterorum hominum errores, et quod ante oculos positam veritatem nemo videbat.

Ipse tantum gaudens super divitiis sapientiae quas invenit satiabiliter his perfruatur, et exercitio bonorum operum delectetur, festinans ad saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, et etiam videre Deum Regem omnium possit.

His autem omnibus carere nos, et fraudari sola facit ignorantia.

Dum enim ignorant homines quantum boni habeat scientia, ignorantiae malum de se non patiuntur excludi.

Nesciunt enim quanta sit in horum permutatione diversitas, pariter quod consilium do unicuique discenti, libenter praebere aurem verbo Dei, et cum amore veritatis Domini audire quae dicimus, ut mens, optimo

semine suscepto, per bonos actus laetos afferat fructus.

Nam si me docente ea quae ad salutem pertinent, recipere quis abnuit, et animo pravis opinionibus occupato obsistere nititur, non ex vobis, sed ex semetipso habebit pereundi causam.

Debet enim justo judicio examinare quae dicimus, et intelligere quia verba loquimur veritatis, ut cognitis his quae sunt ut sunt, in bonis actibus dirigens viam suam regni coelorum possit particeps inveniri, subjiciens sibi carnis desideria, et dominus eorum factus, ut ita demum etiam ipse fiat dominatoris omnium jucunda possessio.

Nam qui permanet in malo et servus est mali, non potest effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab initio, ut ante jam diximus, duo regna statuit Deus, et potestatem

dedit unicuique hominum, ut illius regni fiat portio cui se ad obediendum ipse subjecerit.

Et quia definitum est apud Dominum non posse unum hominem utriusque regni esse servum, omni studio date operam in boni regis aulam ac jura concurrere.

Propter hoc denique verus propheta, cum esset praesens nobiscum et quosdam ex divitibus negligentes erga Domini cultum videret, hujus rei ita aperuit veritatem.

« Nemo potest, inquit, duobus dominis servire, et non potestis Domino servire, et mammonae * , » mammona, patria eorum voce, divitias vocans.

Hic ergo verus Propheta est quia in Judaea nobis apparuit, ut audistis, qui stans publice sola jussione faciebat caecos videre, surdos audire, fugabat

daemones, aegris sanitatem reddebat, et mortuis vitam, cumque nihil esset ei impossibile etiam cogitationes hominum praevidebat, quod nulli est possibile nisi soli Deo; hic annuntiabat regnum Dei, cui nos de omnibus quae dicebat tanquam vero Prophetae credimus, firmitatem fidei nostrae non solum ex verbis ejus, sed ex operibus assumentes, qui dicta legis quam ante multas generationes de poenitentia ejus exposuerant in ipso designantur, et imaginem gestorum Moysi, et ante ipsum patriarchae Jacob ipsius per omnia typum ferebant.

Tempus quoque adventus ejus, hoc est ipsum in quo venerat praedictum ab his constat, et super omnia quod esset a gentibus exspectandus sacris litteris comprehensum

est.

Quae in eo pariter universa completa sunt.

Quod autem Judaeorum propheta praedixit eum a gentibus exspectandum, supra modum in eo fidem veram firmat.

Si enim dixisset a Judaeis exspectandum, non aliquid eximium prophetasse videretur, quod a contribuli populo et a propria gente speraretur is cujus adventus ad salutem mundi fuerat repromissus, videtur enim magis consequens ratio esse ut hoc fieret quam magnificentia prophetalis.

Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem quae de salute mundi repromittitur, et novitatem regni quae instruenda per Christum est, atque omnia quae de eo judicantur ad gentes esse transferenda, jam non secundum consequentiam rerum, sed incredibili quodam vaticinationis eventu,

magnificentia prophetica confirmatur.

Judaei namque ex initio affore aliquando hunc virum, per quem cuncta reparantur verissima traditione suscepererunt, et quotidie meditantes, ac perspicientes quando ejus fieret adventus, ubi adesse eum viderunt, et signa ac prodigia sicut de eo ascriptum fuerat adimplentem, invidia excaecati agnoscere nequiverunt praesentem, in cujus spe laetabantur absentes.

Intellexerunt tantum sancti apostoli qui a Deo electi sunt, et nos qui post ab eis electi sumus.

Hoc autem providentia Domini factum est, ut agnitio boni hujus etiam gentibus traderetur, et hi, qui nunquam de eo audierant, nec a prophetis didicerant, agnoscerent eum: illi vero qui quotidianis meditationibus evanuerant ignorarent.

Ecce enim

nunc per vos qui praesentes estis, et desideratis audire doctrinam fidei ejus, et agnoscere quis, et quomodo, et qualis sit ejus adventus, prophetica veritas adimpletur: hoc enim quod prophetae praedixerant quia a vobis quaerendus esset qui de eo nunquam audistis.

Et ideo videntes in vobis ipsis prophetica dicta compleri, huic uni recte creditis, hunc recte exspectatis, de hoc recte inquiritis, ut non solum exspectetis eum, sed et haereditatem regni ejus credentes consequamini, secundum quod ipse dixit, quia unusquisque illius sit servus cui se ipse subjecerit.

Propterea ergo vigilate et Dominum Deumque nostrum vobis conscribite Dominum, qui et coeli ac terrae Dominus est.

Et ad ipsius vos imaginem ac similitudinem reformate, sicut ipse

verus Propheta docet dicens: « Estote boni et misericordes sicut et Pater vester coelestis misericors est * , qui oriri facit solem suum super bonos et malos et pluit super justos et injustos * .

» Hunc ergo imitamini, et hunc timete, et, sicut mandatum datur hominibus, Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.

Infidelibus quidem dormit Dominus, et absens habetur his a quibus esse non creditur, et mandatis ejus non obediunt, atque ob illis videtur quasi dormire Dominus, quia pro peccatis suis non exaudiuntur.

Quapropter cunctis fidelibus, et summopere omnibus presbyteris, et diaconibus, ac reliquis clericis, attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii

licentia agant.

Non utique missas sine ejus jussu quisque presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quidquam absque ejus permissu faciat.

Similiter et reliqui populi, majores scilicet ac minores, per ejus licentiam quidquid agendum est, agant, nec sine ejus permissu a sua parochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant.

Animae vero eorum ei creditae sunt.

Ideo omnia ejus consilio agere debent, et eo inconsulto nihil.

Quicunque enim obediunt episcopis suis, videntur quidem aliquid gratiae conferre Deo.

Qui autem eis non odediunt, indubitanter rei et reprobi existunt.

Porro ipsi a Deo donum summi muneris consequuntur, qui justitiae et praecepti ejus semitas incedentes, doctoribus suis (qui recte episcopi intelliguntur)

libenter obediunt.

De quibus et beatus Petrus instructor, et ordinator noster, et princeps apostolorum manifeste cunctos audientes instruebat, dicens: Videntur mihi qui loquuntur verba veritatis, et qui illuminant animas hominum similes esse radiis solis.

Qui ut processerint et apparuerint mundo, celari ultra, aut occultari nullatenus possunt, dum non tam videntur ab hominibus quam videre omnibus praestant.

Unde et bene ipsa per se Veritas ad veritatis praecones ait: « Vos estis lux mundi, et non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt * .

» Si quis ergo his obedierit, Deo, ut dictum est, magnum munus offert.

Qui autem his restiterit,

aut inobediens exstiterit, non his, sed Domino Salvatori nostro, cujus legatione funguntur, resistit, propter quod primum est omnium justitiam Dei regnumque ejus inquirere, et suis jussionibus obtemperare.

Justitiam quidem, ut recte agere doceamus; Regnum vero, ut quae sit merces posita laboris et patientiae noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum remuneratio, his autem qui contra voluntatem ejus egerunt: pro uniuscujusque gestis poenarum digna restitutio, hic ergo, hoc est, in praesenti vita positos, oportet nos agnoscere voluntatem Dei, ubi et agendi et sacrificandi est locus.

Quoniam in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in his in quibus episcopus proprius jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato tenente

videlicet civitatem ubi consecratus fuerit.

Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda, docente nos Novo et Veteri Testamento.

Haec apostoli a Domino acceperunt, et nobis tradiderunt, haec nos docemus, vobisque et omnibus absque reprehensione tenere et docere quibus agendum est mandamus, unaquaeque etenim res tempus suum habet et locum.

Operum hic locus est, tempus vero meritorum est saeculum futurum.

Ne ergo impediamur, ordinem locorum ac temporum permutantes, primo quae sit Dei justitia requiramus, et tanquam iter acturi abundanti viatico bonis operibus repleamur, quo possimus ad regnum Domini tanquam ad urbem maximam pervenire.

Deus enim his qui recte

sentiunt per ipsa opera mundi quae facit manifestus est, ipsius creaturae suae utens testimonio, et ideo cum de Deo dubitatio esse non debeat, de sola nunc ejus justitia requiramus et regno.

Ideo persuadeo primum justitiam ejus esse requirendam, ut per hanc iter agentes, et in via veritatis positi verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, sed bonorum operum velocitate currentes, ut ipso duce usi, nullum viae hujus patiamur errorem.

Si enim ipsum sequentes ingredi meruerimus, illam quo pervenire cupimus civitatem, omnia jam (de quibus quaeritur) oculis videbimus tanquam haeredes omnium facti.

Intelligite itaque viam esse hunc vitae nostrae cursum, viatores qui nos instruunt, vel bona opera gerunt, portam vero Prophetam, de quo dicimus,

urbem regnum esse in quo residet omnipotens Pater, quem soli videre possunt hi qui mundo sunt corde.

Non ergo nobis difficilis videatur hujus itineris labor, quia in fine ejus requies erit.

Nam et ipse verus Propheta ab initio mundi per saeculum currens, festinat ad requiem.

Adest enim nobis omnibus diebus, et si quando necesse est apparet, et corrigit nos, ut obtemperantes sibi ad vitam perducat aeternam.

De his autem qui negligunt viam suae salutis, et adhuc non bene fideles, et praeceptis ejus suorumque pontificum jussionibus inobedientes vel contumaces eis existunt, Dominus noster Jesus Christus mittens discipulos suos, praecepit nobis, dicens, ut in quamcunque civitatem aut domum introierimus, dicamus: « Pax

huic domui.

Et si quidem, inquit, fuerit tibi filius pacis, veniet super eum pax vestra.

Si vero non fuerit, pax vestra ad vos revertetur.

Exeuntes autem de domo vel de civitate illa, etiam pulverem quae adhaeserit pedibus vestris excutiatis super eos Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati vel domui * .

» Quod utique ita demum fieri praecepit, si prius in civitate vel domo veritatis sermo praedicetur, ex quo recipientes veritatis fidem filii pacis et filii Domini fiant, vel non recipientes arguant quasi inimici pacis et Domini.

Ita ergo et nos magistri instituta sectantes pacem proponamus auditoribus, ut absque ulla perturbatione possit via

salutis agnosci.

Quod si quis pacis verba non suscipit, nequae acquiescit veritati, scimus adversus eum pugnam verbi movere, et arguere acrius confutando ignorantiam, et redarguendo peccata.

Necessario igitur pacem proponimus, ut si quis est filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem qui se alienum pacis effecerit, regredietur 11 ad nos pax nostra.

Et iterum in mandatis habemus, ut venientes ad civitatem discamus quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus, ut quanto magis convenit noscere quis qualis priusve sitis cui immortalitatis verba credenda sunt.

Solliciti enim et valde solliciti esse debemus, ne « margaritas nostras mittamus ante porcos * .

»

Sed et alias ob causas utile est viri hujus habere

notitiam.

Si enim sciam quia in his de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, hoc est si sobrius, si misericors, si justus, si mitis et humanus, quae utique bona esse nullus ambigit, tunc consequens videbitur ut ei qui obtinet bona virtutum etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari videtur ejus vita, quae est in reliquis probabilis, emendetur.

Si vero in his quae palam sunt peccata involutus permanet inquinatus, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis divinae scientiae proloqui, sed magis protestari et convenire eum, ut peccare desinat et actus suos a vitiis emendet.

Quod si ingesserit se, et provocaverit nos dicere quae eum minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus

eludere.

Nam nihil omnino respondere, auditorum causa, utile non videtur, ne forte existiment nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur, non intelligentia propositi nostri.

Magna contumelia et grave nobis erit peccatum, si ita desipiamus ut videamus eum qui idola colit esse sobrium, nos qui Deum colimus sobrii esse recusemus.

Non hoc sit inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si illi qui errant homicidium non faciunt, nos ne irascamur quidem.

Et si illi adulterium non committunt, nos nec concupiscamus quidem alienam mulierem.

Si illi amant proximos suos, nos diligamus etiam inimicos nostros.

Si illi mutuo dant his qui habent unde reddant, nos etiam his demus a quibus recipere non speramus.

Et per omnia nos

qui aeterni saeculi haereditatem speramus, debemus praecedere eos qui praesens tamen saeculum noverunt, scientes quia si opera illorum nostris operibus collata, in die judicii similia inveniantur ac paria, confusio nobis erit quod aequales invenimur in operibus his, quae propter ignorantiam condemnantur, et nullam spem futuri saeculi habuerunt.

Et vere digna confusio est, ubi nihil amplius gessimus ab his quibus amplius intelleximus.

Quod si confusio nobis erit, aequales his inveniri in operibus bonis, quid erit nobis si inferiores nos ac deteriores examinatio futura reperiat?

Audite ergo quomodo de his nos ipse verus Propheta docuerit.

Ad eos autem qui negligunt audire verba sapientiae

ita ait: « Regina austri surget in judicio cum generatione hac, et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis.

Et ecce plusquam Salomon hic et non audiunt * .

» Ad eos vero qui de malis actibus gerere detractabant poenitentiam, ita ait: « Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plusquam Jonas hic * .

» Videtis ergo quomodo eos qui erudiebantur ex lege, adductis ad exemplum illis qui ex gentili ignorantia veniebant, et ostendens eos nec aequales illis esse qui in errore positi videbantur, ex ipsa tamen comparatione condemnatos.

Ex quibus omnibus sermo quem proposuimus approbatur, ut testimonia quae aliquatenus

etiam ab his qui in errore sunt positi custoditur, multo purius et attentius per singulas quisque, sicut supra ostendimus, species a nobis qui veritatem sequimur teneatur, eo magis quod apud nos observantiae ejus praemia aeterna sunt posita.

Aliter enim nemo

salvus esse poterit, nisi his observationibus pro viribus operam dederit.

Deus vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper custodiat, fratres, et sibi placere in omnibus concedat.

Amen.

EPISTOLA QUARTA SANCTI CLEMENTIS PAPAE Scripta discipulis suis, qui malorum hominum persuasionibus aliquatenus deviarant, et gentibus inter quas habitabant.

CLEMENS, Romanae urbis episcopus, charissimis fratribus JULIO et JULIANO ac reliquis consodalibus

nostris, gentibusque quae circa vos sunt.

Oportet, fratres, omnes doctores qui ad salutem animarum instituti sunt, et ad lucrandas animas episcopi sunt consecrati, pro cunctis sollicitudinem gerere, et errantes ad viam veritatis et ad portum salutis reducere.

Et licet propter gentes quae circa vos sunt in modico vos errasse contigerit, melius est tamen redire ad veritatis viam quam diutius in ipso errore perseverare.

Quoscunque enim de his qui vos errare fecerunt, vel de his qui adhuc verbum praedicationis non audierunt, potestis, vobiscum assumite, et ad viam veritatis reducite, ne infructuosi Domino inveniamini.

Et quoniam quidem sicut a cultore neglecta terra spinas et tribulos necessario producit, ita sensus vester longi temporis incuria multas et noxias opiniones

rerum et intelligentias falsae scientiae germinavit, opus est nunc multa diligentia ad excolendum rus mentis vestrae, ut hoc sermo veritatis (qui est verus et diligens cordis colonus) assiduis excolat disciplinis.

Vestrum ergo est praebere obedientiam et occupationes, ac sollicitudines superfluas amputare, ne bonum verbi semen enecet noxium germen: potest enim fieri ut multi temporis negligentiam, brevis et assidua reparet diligentia.

Incertum namque est uniuscujusque tempus vitae.

Et ideo festinandum est ad salutem, ne forte cunctantem mors repentina praeveniat; et ob hoc acrius innitendum est, ut (dum est temporis spatium) collecta malae consuetudinis vitia resecentur.

Quod non aliter facere poteritis, nisi ut irascamini quodammodo adversum vosmetipsos

pro his quae inutiliter gessistis, ac turpiter.

Haec enim est utilis vita, et justa, et necessaria iracundia, ut unusquisque in quibus erravit et perperam gessit, indignetur et semetipsum accuset.

Ex qua indignatione accenditur in nobis ignis quidam, qui velut agro sterili immissus, consumptis et excoctis radicibus pessimae voluntatis, bono semini verbo Dei fecundiorem cordis praeparet glebam.

Puto autem quod satis dignas habeatis causas iracundiae, ex quibus justissimus ignis iste coalescat, si consideretis in quantos vos errores deduxerit ignorantiae malum, quantosque lapsus et quanta praecipitia ad peccandum dedit, a quantis vos bonis abstraxit, et in quae praecipitavit mala, et, quod est super omnia gravius, quod vos in futuro saeculo aeternis poenis obnoxios fecit.

Nonne pro his omnibus ubi vobis veritatis

lumen effulsit, ignis justissimae indignationis accenditur, et iracundiae Deo placitae intra vos consurgit

incendium, quo consumatur et radicitus intereat omne germen quod forte in terra malae concupiscentiae pullulavit?

Unde et ipse qui misit nos cum venisset, et omnem mundum vidisset ad malitiam declinasse, non continuo ei pacem, in erroribus posito, dedit, ne eum confirmaret in malis, sed ignorantiae ejus ruinis scientiam veritatis opposuit, ut, si qui forte resipiscerent, et lumen veritatis aspicerent, deceptos se, et in praecipitia erroris abstractos merito dolerent, et iracundiae salutaris ignem adversum deceptricem suam conciperent ignorantiam.

Ob hoc itaque dicebat: « Ignem veni mittere in terram, quem volo ut accendatur * .

»

Est ergo pugna quaedam quae gerenda nobis est in hac vita.

Sermo enim veritatis et scientiae necessario

separat homines ab errore et ignorantia, sicut saepe videmus putrefactas et emortuas carnes corporis a connexione viventium membrorum ferro secantis separari.

Tale ergo aliquid est quod agit veritatis agnitio.

Necesse est enim, ut salutis causa filius (verbi gratia) qui sermonem receperit veri tatis a parentibus separetur incredulis, aut rursum, pater separetur a filio, aut filia a matre.

Et hoc modo inter propinquos atque consanguineos credentes, atque incredulos, scientiae atque ignorantiae veritatisque et erroris pugna consistit.

Et ob hoc iterum dicebat qui nos misit: « Non veni pacem mittere in terram, sed gladium * .

» Quod si dicit aliquis: Et quomodo justum videtur separari filios a parentibus * ?

Audi quomodo: quia cum ipsis

si in errore permaneant, neque illis proderunt, et ipsi cum illis pariter interibunt, justum igitur et valde justum est separari eum qui salvari vult ab eo qui non vult.

Sed et illud adverte, quia non ex illis qui rectius intelligunt, venit ista separatio, illi enim volunt esse pariter et prodesse his et docere meliora.

Sed proprium est ignorantiae vitium, ut confutantem se, veritatis lucem non ferat habere de proximo.

Et ideo ex illis ista nascitur separatio.

Nam qui scientiam veritatis accipiunt, quia bonitatis plena est, tanquam a bono Deo datam, cupiunt eam si fieri potest cum omnibus habere communem.

Etiam cum his qui oderunt eos, et persequuntur.

Sciunt enim quia peccatum ipsorum causa ignorantiae est.

Propterea denique ipse Magister cum ab his qui ignorabant eum duceretur ad crucem, orabat Patrem pro interfectoribus

suis, et dicebat: « Pater, dimitte eis peccatum, quia nesciunt quid faciunt * .

» Imitantes quoque discipuli magistrum, etiam ipsi cum paterentur, similiter pro interfectoribus suis orabant.

Quod si disciplina nobis est orare etiam pro interfectoribus et persecutoribus nostris, quomodo non etiam parentum et propinquorum persecutiones ferre, et pro conversione eorum, orare credimur?

Tum deinde etiam diligentius consideremus quae sit nobis causa parentes diligendi, pro eo, inquit, quia vitae nostrae videntur auctores.

Auctores quidem vitae nostrae, parentes non sunt, sed ministri.

Non enim vitam praebent, sed ingrediendi nobis ad hanc vitam exhibent ministerium, auctor autem vitae unus

et solus est Deus.

Si autem auctorem vitae diligere volumus, illum nobis esse diligendum sciamus, sed illum, inquit, cognoscere non potuimus, istos autem et novimus, et in affectu habemus.

Esto, non potuistis cognoscere quis sit Deus, quid tamen non sit Deus perfacile scire potuistis.

Nam quomodo latere potuit hominem, quod lignum aut lapis aut aes vel hujusmodi materia Deus non sit?

Quod si in his quae facile deprehendere potuistis animum ad discutiendum voluistis intendere, certum est quia et in agnitione Dei impediti estis, non impossibilitatis sed ignaviae vitio, nam si voluissetis ex his ipsis inutilibus simulacris profecto accepissetis intelligentiae viam.

Certum est, quia per ferrum facta sunt simulacra, ferrum vero per ignem confectum est.

Qui ignis aqua exstinguitur,

aqua autem per spiritum movetur.

Spiritus autem a Deo mitium habet.

Sic enim dixit Moyses propheta: « In principio fecit Deus coelum et terram.

Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super faciem abyssi, et Spiritus Dei erat super aquas * .

» Qui Spiritus Domini jussu quasi ipsa manus Conditoris lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum istud visibile produxit, ut superiora quidem habitaculum faceret angelis, inferiora vero hominibus.

Propter vos jussu Dei aqua quae erat super faciem terrae secessit, ut terra vobis produceret fructus.

Cui etiam humorum venas latenter inseruit ut vobis ex ea profluerent fontes et flumina.

Propter nos producere jussa est animantia et omnia quae nostro usui voluntatique

servirent.

An non propter vos venti spirant?

ut ex ipsis concipiens fructus vobis terra parturiat?

Nonne propter vos imbres profluunt et tempora vicissitudines mutant?

Num propter vos sol oritur, et occidit, et mutationes luna perpetitur?

propter vos mare exhibet famulatum suum, ut vobis ingratis cuncta subjaceant?

Nonne pro his omnibus justa erit ultionis poena, quia horum omnium largitorem quem ante omnia et agnoscere et venerari debuistis, solum 12 prae caeteris ignoratis?

Sed et nunc per idem vos adhuc in intelligentiam ejus duco.

Videtis etenim quod omnia gignuntur ex aquis, aqua vero per Unigenitum ex initio facta est, Unigeniti vero omnipotens Deus caput est, per quem tali ordine, ut supra

diximus, pervenitur ad Patrem.

Cum autem perveneritis, agnoscite hanc esse voluntatem ejus, ut per aquas, quae primae creatae sunt, denuo renascamini.

Qui enim regeneratus fuerit per aquam, bonis operibus repletus, haeres efficitur ejus a quo in incorruptione regeneratus est.

Propter quod, paratis animis accedite, quasi filii ad patrem, ut peccata vestra diluantur et causa eorum sola ignorantia fuisse probetur apud Dominum.

Nam si post agnitionem horum permanetis in incredulitate, vobis jam perditionis vestrae causa, et non ignorantiae, reputabitur; nec putetis etiam quod si omnem pietatem colatis omnemque justitiam, baptismum vero non accipiatis, spem possitis habere apud Dominum, imo majore poena digni eritis qui bona opera non bene operati

estis.

Confertur enim meritum homini ex bonis gestis, sed si ita gerantur sicut Deus jubet: Deus autem jussit omnem colentem se baptismo consignari.

Quod si vos renueritis, ut vestrae voluntati magis quam Dei obtemperetis, contrarii sine dubio et inimici estis voluntati ejus.

Sed dicetis fortasse:

Quid confert aquae baptismus ad Dei cultum?

Primo quidem, quia quod Domino placuit impletur.

Secundo, quia regenerato ex aquis et Deo renato fragilitas prioris nativitatis quae vobis per hominem facta est amputatur, et ita demum pervenire poteritis ad salutem.

Aliter impossibile est.

Sic enim nobis cum sacramento verus Propheta testatus est, dicens: « Amen, amen dico vobis, nisi quis denuo renatus fuerit ex aqua viva, non introibit in regnum

coelorum * .

» Et ideo accelerate.

Est enim in aquis istis misericordia ejus quaedam quae ex initio ferebatur super eas, et agnoscit eos qui baptizantur sub appellatione triplicis sacramenti, et eripit eos de suppliciis, futuris, quasi donum quoddam offerens Deo animas per baptismum consecratas.

Confugite ergo ad aquas istas, solae sunt enim quae possunt vim futuri ignis exstinguere.

Ad quas qui moratur accedere, constat in eo adhuc infidelitatis idolum permanere, et ab ipso prohiberi ad aquas properare quae salutem conferunt.

Sive enim justus, sive sit injustus, baptismus per omnia necessarius est, justo quidem ut adimpleatur in eo perfectio et regeneretur Deo, injusto vero ut peccatorum quae gessit remissio concedatur.

Omnibus ergo festinandum

est sine mora renasci Deo, et demum consignari ab episcopo, id est, septiformem gratiam Spiritus sancti percipere, quia incertus est uniuscujusque exitus vitae.

Cum autem regeneratus fuerit per aquam, et postmodum septiformis Spiritus gratia ab episcopo, ut memoratum est, confirmatus, quia aliter perfectus esse Christianus nequaquam poterit, nec sedem habere inter perfectos si non necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit, ut a beato Petro apostolo accepimus et caeteri sancti apostoli praecipiente Domino docuerunt, et demum ex operibus bonis ostendat in se similitudinem ejus, qui eum genuit, Patris.

Post haec vero agnoscat Dominum honorare, honor autem ejus est, ut ita vivat sicut ipse vult;

vult enim unumquemque ita vivere, ut homicidium, et adulterium nesciat, odium et avaritiam fugiat, iram, superbiam, jactantiam respuat et exsecretur.

Invidiam quoque et caetera his similia penitus ad se ducat aliena.

Est sane propria quaedam nostrae religionis observantia, quae non tam imponitur hominibus quam proprie ab unoquoque Dominum colente causa puritatis expetitur, de castimoniae dico cautela cujus species multae sunt.

Sed ut primo observet unusquisque, ne menstruatae mulieri misceatur, hoc enim exsecrabile ducit lex Domini.

Quod si lex de his non admonisset, nos ut catuli libenter volveremur in stercore.

Debemus aliquid amplius habere animalibus, utpote rationabiles homines et coelestium sensuum capaces, quibus summi studii esse debet ab

omni inquinamento cordis conscientiam custodire.

Bonum est autem et puritati conveniens etiam corpus aqua diluere.

Bonum vero dico non quasi principale illud in quo mens purificatur, sed quod sequela sit illius boni hoc, in quo caro diluitur, sicut enim et Magister noster quosdam Pharisaeorum et Scribarum, qui videbantur esse caeteris meliores et a vulgo separati, increpabat, dicens eos hypocritas, quia eo solummodo quae hominibus videbantur, purificabant, corda vero, quae solus Deus aspicit, inquinata relinquebant et sordida (Matth. XXIII, 25,

26).

Ad quosdam ergo ex ipsis, non ad omnes, dicebat: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis calicis et paropsidis quod deforis est, intus autem plena sunt sordibus.

Pharisaee caece, munda prius quod intus est, et quod deforis est erit mundum.

Vere enim si mens mundetur luce scientiae, cum ipsa fuerit munda ac splendida, tunc etiam ejus qui deforis est hominis ipsa necessario curam gerit, id est carnis suae, ut ipsa purificetur; ubi autem ista quae deforis est purificatio carnis negligitur, certum est neque de puritate mentis ac munditia cordis curam geri.

Ita ergo fit ut is qui intrinsecus mundus est mundetur sine dubio et extrinsecus; non semper autem is qui mundatur extrinsecus, etiam intrinsecus mundus est, videlicet cum agit haec ut hominibus

placeat, sed et illa species castimoniae observanda est, uti ne passim et libidinis solius causa feminis coeat quis, sed posteritatis reparandae gratia, quae observantia cum etiam in nonnullis pecudibus inveniatur, pudoris est si non ab omnibus rationabilibus et Deum colentibus observetur.

Ergo omnes peccaverunt, et egent auxilio Dei.

Propter quod, charissimi, sectamini semper charitatem et aemulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos invicem, ut Domino semper in omnibus placere valeatis.

Amen.

EPISTOLA QUINTA SANCTI CLEMENTIS PAPAE De communi vita, reliquis suis discipulis scripta Hierosolymisque directa.

Dilectissimis fratribus, et condiscipulis Hierosolymis cum charissimo fratre Jacobo coepiscopo habitantibus, CLEMENS episcopus.

Communis vita, fratres, omnibus necessaria est, et maxime his qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt, et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt.

Communis enim usus omnium quae sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem alius suum esse dixit, et alius istud, et sic inter mortales facta divisio est.

Denique Graecorum quidem sapientissimus, haec ita sciens esse, ait communia debere esse amicorum omnia.

In omnibus autem sunt sine dubio et conjuges.

Et sicut non potest, inquit, dividi aer neque splendor solis, ita nec reliqua quae communiter in hoc mundo

omnibus data sunt ad habendum dividi debere, sed habenda esse communia.

Unde et Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum * , » et reliqua.

Istius enim consuetudinis more retento, etiam apostoli eorumque discipuli (ut praedictum est) una nobiscum et vobiscum communem vitam duxere, unde (ut bene nostis) « erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos.

Omnes autem qui

domos vel agros possidebant vendebant eos, et pretia eorum et reliquas res quas habebant, afferebant ponentes ante pedes apostolorum * , sicut nobiscum quidam vestrum cognoverunt et viderunt; et dividebant singulis, prout cuique opus erat * .

» Ananias autem vir austerus, et Zaphira uxor ejus, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum quos vendiderant, nobis praesentibus in conspectu omnium astantium, a conspectu apostolorum propter peccatum eorum, et mendacium quod fecerunt, mortui delati sunt ambo * .

Caetera quae de talibus cognovimus et vidimus, nec recordatione, nec demonstratione digna sunt.

Quapropter haec vobis cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire praecipimus, quia hi qui

mandata eorum postponunt, non solum rei, sed extorres fiunt.

Quae non solum nobis cavenda, sed omnibus praedicanda sunt.

Relatum est etiam quod quidam in vestris partibus commorantes, adversantur sanis doctrinis, et prout eis videtur, non secundum traditionem Patrum, sed juxta sensum suum docere videntur.

Multas enim quidam, ut audivimus, vestrarum partium, secundum ingenium hominum ex his quae legunt, verisimilitudines capiunt, et ideo diligenter observandum est, ut et lex Dei cum legit, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur vel doceatur.

Sunt enim

multa verba in Scripturis divinis quae possunt trahi ad eum sensum quem sibi unusquisque sponte praesumpsit, sed fieri non oportet: non enim sensum quem extrinsecus adulteratis, alienum et extraneum debetis quaerere, aut quomodo ipsum ex Scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis Scripturis sensum capere veritatis.

Et ideo oportet ab eo intelligentiam discere Scripturarum qui eam a majoribus secundum veritatem sibi traditam servat, ut et ipse possit ea quae recte suscepit competenter asserere.

Cum enim ex divinis Scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis quae forte in pueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita

tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata declinet.

Incertum est enim etiam juvenibus vitae tempus,

senibus autem jam nec incertum est, non enim dubitatur quin quantumcunque est quod putatur superesse breve sit.

Et ideo tam juvenes quam senes oportet de conversione et poenitentia valde esse sollicitos, et satis agere ut de reliquo ornent animam suam ornamentis dignissimis, id est dogmatibus veritatis, decore pudicitiae, splendore justitiae, candore pietatis, aliisque omnibus, quibus comptam decet esse rationabilem mentem.

Unde, consilium dantes, vestram pudicam prudentiam hortamur, ut ab apotolicis regulis non recedatis, sed communem vitam ducentes et Scripturas sanctas intelligentes, quae Domino vovistis, adimplere satagatis.

Et cum oratione assidua obtinere merueritis, tunc, sine suspicione mali interitus, vota possint celebrari festiva.

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis.

Amen.

INCIPIUNT DECRETA ANACLETI PAPAE De oppressione episcoporum, et de accusatione episcoporum, et de ordinatione archiepiscoporum, et de primatibus et de patriarchis eorumque ministris.

(Hic fuit anno Christo 104, tempore Trajani imperatoris).

ANACLETUS, servus Christi Jesu, in sede apostolica Domino serviens, episcopis omnibus, et caeteris cunctis fidelibus qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem, gratia vobis et pax, atque consolatio

multiplicetur a Domino in saecula.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in coelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tribulationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quando per ignem probatur * , si tantum tribulationibus experti probati inveniamini.

13 « Patientes estote * , » dilectissimi, quia « patientia probationem operatur, probatio vero

spem, spes autem non confundit * .

» « Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum * .

» Si agricolae haec patienter ferunt pro temporalibus fructibus, quanto magis vos pro aeternis patientes esse debetis?

Estote ergo patientes, et confirmate corda vestra, ut adveniente judice Christo, laeti et probati esse valeatis.

« Nolite ingemiscere in alterutrum, ut non judicemini.

Ecce judex ante januam assistit.

Exemplum accipite, charissimi, laboris et patientiae prophetas, qui locuti in nomine Domini sunt.

En beatificamus eos qui sustinuerunt.

Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis,

quoniam misericors et miserator Dominus est * .

» Tribulationes vestras audivimus, fratres, tam per nostros quam et per aliorum apocrisarios, super quibus valde dolemus, vobisque compatimur,

et auxilium ferre, prout ipse largitus fuerit qui pro nobis non solum tribulatus, sed etiam passus est, parati sumus.

« Nolite mirari, charissimi, qui persecutiones patimini, quasi novi vobis aliquid contingat; sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.

Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Domini, et qui est ejus spiritus, super vos requiescit.

Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maleficus, aut alienorum appetitor.

Si autem ut Christianus, non erubescat, glorificet autem Dominum in isto nomine, quoniam tempus est ut incipiat judicium de domo Domini.

Si autem a nobis primum, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio?

Et si vix justus salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?

* » Itaque et hi qui patiuntur, fideli Creatori commendent animas suas secundum voluntatem Domini in benefactis.

Nam (ut ait beatus Clemens praedictus, antecessor noster) similis est omnis ecclesiae status navi magnae, quae per undosum pelagus diversis e locis et regionibus viros portat, ad unam potentis regni urbem properare cupientes.

Sit ergo navis auctor hujus omnipotens ipse Deus, gubernator vero sit Christus, tum deinde proretae officium episcopus impleat, presbyter nautarum, diaconi dispensatorum locum teneant, hi qui catechizant nautologis conferantur.

Epibatis

autem totius fraternitatis multitudo sit similis.

Ipsum quoque mare hic mundus habeatur.

Ventorum vero varietates et turbinum diversis tentationibus conferantur; persecutiones, tribulationes sive pericula fluctibus exsequentur.

Terreni vero spiritus qui vel de torrentibus, vel de convallibus spirant, pseudoprophetarum et seductorum seu pravae doctrinae verba docentur; promontoria vero et loca confragosa hi qui in potestatibus saeculi sunt judices, et pericula minantur ac mortes; dithalassa vero loca quae duplicibus undae fallacis aestibus verberantur dubiis mente et de repromissionum veritate nutantibus conferantur, atque his qui irrationabili fidem nostram ratione discutiunt.

Hypocritae vero et dolosi piratis similes habeantur.

Jam vero rapidus vertex

et tartarea charybdis et saxis illisa naufragia ac mortiferae submersiones, quid aliud aestimanda sunt quam peccata?

Restat igitur ut haec navis cursu prospero tuta possit portum desideratae urbis intrare, et ita Domino pacem fundere, ut navigantes mereantur audiri.

Audimus, fratres, quod quidam detrahunt et accusant sacerdotes Domini, cupientes eos damnari, non intelligentes forsitan quod injuria sacerdotum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur.

Nec hoc aspiciunt quod beatus Petrus princeps apostolorum, instructor noster, ait: « Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem * , » et Dominus

per prophetam inquit: « Qui vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum * , » etc. Qui autem ista transgrediuntur, profecto transgressores legis Domini et contemptores atque inobedientes ejus praeceptis existunt.

Unde et beatus Jacobus apostolus ait: « Si diligitis proximos sicut vosipsos, bene facitis.

Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores * , » etc. Et beatus praedecessor noster Clemens, vir apostolicus et spiritu Domini plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit, dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur omnibus qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam

aut regulariter prohibita neglexerunt.

Transgressores enim sponte legis suae, ejusque violatores et recedentes, apostatae nominentur.

Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, non in accusatione recte agentium, aut testimonio suscipiendus, quia vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

« Quicunque autem (ut ait apostolus Jacobus) totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est reus omnium.

Qui autem dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides.

Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis.

Sic loquimini et sic facite, sic ut per legem libertatis incipientes judicari.

Judicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam, superexcellit

autem misericordia judicium * , » et Dominus ait: « Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, et vivat * .

» Et multa talia horum similia.

« Nemo enim (inquit Apostolus), vestrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.

In hoc enim Christus mortuus est et revixit, ut et virorum et mortuorum dominetur.

Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut tu quare spernis fratrem tuum?

Omnes enim stabunt ante tribunal Domini; scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam flectetur mihi omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino.

Itaque unusquisque vestrum per se rationem reddet Domino.

Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, nec ponatis

offendiculum fratri vel scandalum * .

» Scimus enim quia multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus; ideo, fratres, variis detractionibus et accusationibus non oportet labefactari judices et primates Ecclesiae, sed magis apostolorum et doctorum regulis informari et roborari, unde justum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quae legis sunt recta sapere et operari, et non regulas nascentis ecclesiae confundi, aut fidem aut doctrinam apostolorum variis maculare doctrinis, nec fratres infestare.

Si autem omnia in hoc saeculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent, supervacuis enim ad beneficia laborat impendiis, qui solem certat facibus adjuvare; ideo si aliquis putat Domino in hoc placere

quod servos suos accusat, et ut meliores fiant, dicit se hoc agere, in vanum laborat et plus invidiae stimulis agitatur quam charitatis, quoniam gratiae plenitudo adjectione non indiget, nec ulla requirit commendationis augmenta.

Erigunt ergo doctores conscientias suas, et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala quae saeculis magis sunt ascribenda quam meritis.

Datam enim scimus Satanae potestatem, ut servos Christi cribraret, ut quod de tritico inveniri posset, horreis ingereretur; et quod de paleis, ac ignium alimenta transiret.

Ad vos specialiter dictum est: « Nolite timere pusillus grex, placuit Patri vestro dare vobis regnum * , » venit inter vos gladius perfidorum, ut marcida Ecclesiae membra resecaret, et ad coelestem

gloriam perduceret.

Quos habeat Christus milites, certamen ostendit, qui triumphum mereantur per bella cognoscuntur.

Scimus autem multos ob id infestare doctores, ut eos perdant et propriae voluntatis placita adimpleant.

Non propterea tamen doctores inquantum vires suppetunt a recta aemulatione, et bona intentione recedere debent, scientes quia « beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam * .

» Nihil autem illo est pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur.

Quibus si placere voluerit atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies.

Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest, perdit enim laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus.

Sicut artium in suo quoque opere invenitur mater instantia, ita noverca eruditionis est negligentia.

Nullus ergo praejudicium alteri faciat, neque quod sibi fieri non vult exerceat.

Nemo dictum de aliquo inveniat, quod in ejus actibus non agnoscat.

Ego autem labefactatam, non solum quietem meam, sed et salutem inimicorum valetudine et rumorum procellis agnosco.

Potens est divinitas immensa tempestatis incerta bono serenitatis amovere.

Et quid aliud si « Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus * , et apostoli passi sunt, sequentes ejus exemplum, et reliqui patres, nisi ut sequamur vestigia ejus, tam doctrinam eorum quam exemplum, et patiamur adversa pro Christo, et cum patribus atque

cum fratribus crucem portemus, eorumque tribulationibus compatiamur, ut Christi veri discipuli inveniamur, qui dixit: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me * , » et reliqua?

Praesumptio est si dominorum beneficia famuli non sequantur.

Obsequium ergo aestimandum puto, quod pariturus impendo.

Quid est enim, quod plus creditur filii vocabulum valere quam obsequium, et non quaeritur quid in amoris lance promoveas, sed quale ad praejudicium aestimanti nomen apponas, cum apud prudentes frustra sobolem diximus, nisi exhibeat quod videtur.

Ego vero nolo errore meo alienas culpas asserere, ut factum quod doleo admisisse convincar.

« Odisti, inquit Dominus per prophetam,

omnes operantes iniquitatem, perdes loquentes mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus; ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adoraboque in templo sancto tuo, in timore tuo * .

» Domine, deduc me in justitia tua propter incantatores meos, dirige ante faciem tuam viam meam, non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae.

Sepulcrum patens est guttur eorum, linguam suam lenificant.

Condemna eos, Deus, decidant a consiliis suis; juxta multitudinem scelerum eorum expelle eos, quoniam provocaverunt te.

Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum laudabunt nomen tuum.

Et proteges eos, et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo.

Domine,

ut hasta placabilitatis coronabis eum * .

Deo enim sacrificantes perfecte, non debent vexari, sed portari, consolari, atque ab hominibus venerari.

Ipsi autem quando Domino sacrificant non soli hoc agere debent, sed testes secum adhibeant, ut Domino perfecte in sacratis Deo sacrificare locis probentur.

Ait namque auctoritas legis divinae: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegit Dominus Deus tuus.

Episcopus Domino sacrificans, testes (ut praefixum est) secum habeat, et plures quam alius sacerdos.

Sicut enim majoris honoris gradu fruitur, sic majoris testimonii incrementatione indiget.

In solemnioribus quippe diebus aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui ejus

oculi dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti vestimentis in fronte et a tergo, et presbyteri e regione dextra levaque, contrito corde et humiliato spiritu, ac prono stent vultu, custodientes eum a malivolis hominibus, et consensum ejus praebeant sacrificio, peracta autem consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

Sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia.

« Servite, » inquit Dominus per prophetam David, « in timore, et exsultate ei cum tremore * , » adorate pure, ne quando irascatur, et pereatis de via.

Ille enim non perit de via qui recte graditur, et praecepta custodit majorum.

Doceri ergo omnes oportet qui Domini sacerdotio funguntur, ut caeteros

instruant et sibi proficiant, scriptum est autem: « Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates * .

» Et alibi: « Populus autem sciens Dominum suum obtinebit et faciet, et docti in populo docebunt plurimos * .

» Ipsa enim veritas 14 per se infert et dicit: « Beatus qui non fuerit scandalizatus in me * ; » ille procul dubio scandalizatus est in Deum qui recte non docet, et qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem.

Impie namque agentes sunt impii, neque intelligunt omnes impii, porro docti intelligent, omnes enim invicem humilitatem insinuate, « quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam * .

» « Nolite, inquit Joannes apostolus, omni spiritui

credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt.

Quoniam pseudoprophetae exierunt in mundum * .

» Et idem ipse alibi ait: « Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit quod ab initio audistis, et vos in Filio et Patre manebitis.

Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est vobis vitam aeternam.

Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos.

Et vos unctio quam accepistis ab eo, maneat in vobis.

Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus et verum est, et non est mendacium, et sicut docuit vos, manete in eo.

Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.

Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis

qui facit justitiam, ex ipso natus est.

Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus, propter hoc mundus non novit nos, quia non novit eum.

Charissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quod erimus.

Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas.

Et scitis quia ille apparuit ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

Omnis qui in eo manet, non peccat, et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.

Filioli, nemo vos seducat.

Qui facit justitiam justus est, sicut et ille justus est.

Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat.

In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli.

Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum, non sicut Cain qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum, et propter hoc occidit eum, quoniam opera ejus maligna erant, fratris autem justa.

Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quia diligimus fratres.

Qui non diligit manet in morte; omnis

qui odit fratrem suum, homicida est.

Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.

In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu ejus suadebimus cordi nostro, quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia.

Charissimi, si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus

ab eo, si mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine filii ejus Jesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo, et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis * .

» Et sicut Deus Creator qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus, justus, patiens, atque mitis et misericors, et caetera sanctarum virtutum insignia, quae de eo leguntur, ita homo creatus est, ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, ut patiens atque mitis, mundus, et misericors foret.

Quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propior est Deo et major est, ac sui

Conditoris gerit similitudinem.

Si vero (quod absit) aliquis per devia vitiorum et divortia criminum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberrat, tunc fiet de eo quod scriptum est: « Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis * .

» Quis major honor potuit homini esse quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus et Conditor?

De quo legitur: « Dominus regnavit, decorem indutus est * , » id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus, vel, quod majus homini potest esse dedecus aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria

sui Conditoris amissa, ad informem et irrationabilem brutorum, jumentorumque similitudinem delabatur?

Quapropter quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in seipso imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae ad quam creatus est nobilitatem morum, exsecutionem virtutum, dignitatem meritorum habere contendat, ut quando apparuerit qualis sit, tunc similis ei appareat qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in secundo reformavit.

Omnis ergo homo qui ad imaginem Dei factus est, illum debet imitari, cujus ad imaginem conditus est, illius debet sequi vestigia, qui eum ad imaginem sui condidit.

Consiliarium vero ac protectorem meliorem reperire non

poterit, quam illum qui eum ad imaginem sui condidit, qui eum pretioso sanguine suo redemit, et propter eum homo fieri non est dedignatus: quem procul dubio inveniet si in eum totam spem juxta Psalmistae vocem projecerit; ait namque, projice « super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet, nec dabit in aeternum fluctuationem justo * .

» Omnis enim homo in sua causa deficiens, et in suis haesitans consiliis quaerit sibi amicum fidelem, in cujus consiliis confidat, qui in suis diffidebat, et talem fiduciam habet in illo, ut omne secretum sui pectoris ei pandat et aperiat.

Quid dulcius est quam ut habeas illum cum quo omnia possis loqui ut tecum?

Si ista cum hominibus fiunt, quanto magis cum Deo hoc est agendum, qui

omnes vult salvos fieri et neminem perire?

Nam, si veraciter Deum credimus, eumque diligimus ut debemus, et proximos sicut nosmetipsos, in eum quoque totam spem projecerimus nostram, ipse nos eripiet et consolabitur.

Et, sicut per angelum suum Habacuc prophetam cum prandio in lacum leonum ad Danielem vatem misit, et Philippum, unum de septem diaconibus, ad Eunuchum, ita dabit nobis consolationem et liberationem.

Haec sectamini, charissimi, et nulli unquam nocete.

Fratres estis, invicem vos diligite ut veri Dei discipuli effici mereamini.

Nam qui rancida corda virorum inficit, malitiam inter homines spargit, et qui detrahit fratrem suum, hic homicida est.

Et qui abstulerit aliquid patri vel matri, dicitque hoc peccatum non esse,

homicidae particeps est.

Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit; mater nostra vero Ecclesia, quae nos in baptismo spiritualiter regeneravit.

Ergo qui Christi pecunias et Ecclesiae rapit, aufert, vel fraudat, homicida est, atque homicida ante conspectum justi Judicis esse deputabitur; qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur, qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.

Privilegia enim Ecclesiarum et sacerdotum sancti apostoli jussu Salvatoris intemerata et inviolata omnibus decreverunt manere temporibus.

Leges Ecclesiae apostolica firmamus auctoritate et peregrina judicia submovemus, unde et Dominus mentionem faciens Loth per Moysen loquitur, dicens:

« Ingressus es (quidam inquiunt) ut advena, nunquid ut judices?

* » Unaquaeque provincia tam juxta ecclesiasticas quam juxta saeculi leges suos debet justos et non iniquos habere judices, et non externos, nisi apostolicae Sedis hujus decreverit auctoritas, quatenus quicunque causam habuerit apud suos judices judicetur, et non ad alienos causa vagandi stimulante propter suam vitam despiciens patriam transeat.

Sed ad duodecim ejusdem provinciae judices, ad quorum judicium omnes causae civitatum referuntur, deferatur negotium.

Si autem fuerit ecclesiasticus apud episcopos, interveniente primate, siquidem major causa fuerit; si vero minor metropolitano; si vero fuerit saeculare, apud ejusdem ordinis viros judicio tam episcoporum, cum Apostolus

privatorum Christianorum causas magis Ecclesiis deferri, et ibidem sacerdotali judicio terminari voluit.

Omnis enim oppressus libere sacerdotum, si voluerit, appellet judicium et a nullo prohibeatur, sed ab his fulciatur et liberetur.

Si autem difficiles causae aut majora negotia orta fuerint, ad majorem sedem referantur, et si illic facile discerni non potuerint aut juste terminari, ubi fuerit summorum congregata congregatio, quae per singulos annos bis fieri solet et debet, juste et Deo placite coram patriarcha aut primate ecclesiastico et coram patricio saeculari judicentur negotia in commune.

Quod si difficiliores ortae fuerint quaestiones aut episcoporum vel majorum judicia aut majores causae fuerint, ad Sedem apostolicam, si appellatum fuerit, referantur,

quoniam apostoli hoc statuerunt jussione Salvatoris, ut majores et difficiles quaestiones semper ad Sedem deferantur apostolicam, super quam Christus universam construxit Ecclesiam, dicente ipso ad beatum principem apostolorum Petrum: « Tu es (inquit) Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam * , » et reliqua.

Sit ergo, fratres, constantia nostra adversus contentiones eorum qui adversa sapiunt et non quae Dei sunt sapiunt, et erit fortior petra constantia nostra, sicut scriptum est, ne timueritis ab eis, neque terreamini a facie eorum qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.

Quod autem in aure auditis, praedicate in lumine, illum timentes qui potest animam et corpus occidere, et mittere in gehennam.

Fratres mei, « in

carne ambulantes, non secundum carnem militamus.

Arma enim militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem exaltationem exaltationem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem cogitationem, in obsequium Christo perducentes * .

» « De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia fortitudinis ejus * , » ut pax vobis multa et gratia a Deo et Domino nostro Jesu Christo ministretur.

Amplectimur et osculamur ac si praesentes charitatem vestram in unitate spiritus, in vinculo pacis, et charitatis Christi.

« Propter quod, charissimi, exspectantes, satagite immaculati et inviolati inveniri in pace, et Domini nostri longanimitatem salutem

arbitramini.

Sicut et charissimus noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras scripturas, ad suam perditionem.

Vos ergo, fratres, praescientes custodite ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.

Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri Jesu Christi et Salvatoris * .

» « Vos autem, charissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietate.

Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes,

vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu sancto orantes.

Ipsos vos in dilectione Domini servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.

Et hos quidem arguite judicatos, illos 15 vero salvate de igne rapientes, aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam.

Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, soli Deo Salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, et imperium, et potestas ante omnia saecula, nunc et per omnia saecula saeculorum.

Amen * .

»

ITEM EPISTOLA ANACLETI PAPAE.

De ordinatione archiepiscoporum et reliquorum episcoporum, atque sacerdotum.

De fide, caeterisque causis.

ANACLETUS episcopus universis episcopis in Italia constitutis.

Quoniam apostolicae Sedi debitam reverentiam erga me charitas vestra distribuit, quia plurimum, charissimi filii, praebuistis.

Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula teneamus, tamen profitemur nos

honore et sanctitate minores esse, et propterea omnino festinamus, ut ad gloriam ejus beatitudinis pervenire possimus.

Igitur consultationibus vestris plenius respondissemus si licuisset, sed infirmitatis ac reliquarum oppressionum onere pressi, breviter, prout Dominus tribuit, et ut a beato Petro principe apostolorum sumus instructi, a quo et presbyter

Tous les livres