Collectio Hispana (page 17)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et Deo satisfacere error involverat, et quia non poterant plura sub hac occasione Ecclesiae membra dispergi, sed magis per mansuetudinem sustineri.

Sicut boni nos operis Paulus magister instruxerat, dicens: Sanandos esse plurimos per patientiam et doctrinam; et quicunque putantur rei, et gravibus peccatis involuti, quamvis nullus sit qui delicto careat, sicut Joannes testatur apostolus: Si dicam quoniam peccatum non habeo; mendax sum, eos tamen magis pressuris hominem sustentari et praeterreri, hasque passiones judicio divino suspendi.

Maxime cum illa quae praemisimus inter alia de auctoritate sedis obstarent, quia quod possessor ejus quondam beatus Petrus meruit in nobilitate possessionis accessit, et claritatem veterem vobis

dat, det Christi rectoribus devote clamantibus; scriptum esse per prophetam ex persona Dei: Nunquid non valet manus mea ad consumendum eos qui erraverunt?

Haec eadem saepissime ut oportuit commonentes ut habita intentione discederent, et factum nostrum quod Deus inspiraverat juxta mandatum principis non discuterent, sed sequerentur, sicut decebat filios Ecclesiae, nec sub hac intermissione contenderent, et crescerent Ecclesiae detrimenta quae res poscebat cum festinatione succurri, et nobis hujus celeritatis, et illius obedientiae necessitas imminebat.

Maxime cum omnem pene plebem cernimus ejus communioni indissociabiliter adhaesisse, cujus nos non modica quidem cura stimulabat, ne in aliquo

laberetur errore.

Quibus allegatis Dei nostri obtestatione decernimus, harum necessitatum vel religionum consideratione astricti, et coelesti perpensis omnibus quae in causa erant inspiratione secretis Symmachus papa sedis apostolicae praesul ab hujusmodi propositionibus impetitus quantum ad homines respicit, quia totum causis obsistentibus superius designatis, constat 249 arbitrio divino fuisse dimissum, sit immunis, et liber, et Christianae plebi sine aliqua de objectis oblationem in omnibus ecclesiis suis ad jus sedis suae pertinentibus tradat divina mysteria, quia eum ab impugnatorum suorum petitione, et propter superius designatas causas obligari non potuisse cognovimus unde secundum principalia praecepta quae

nostrae huic tribuunt potestati, ei quidquid ecclesiastici intra sacram urbem Romam, vel foris est juris reformamus totam causam Dei judicio reservantes universos hortamur, ut sacram communionem sicut res postulat ab eo percipiant, et Dei animarum suarum meminerint, quia et ipse amator pacis est, et ipse pax est qui monet: « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis * .

» Et in quacunque civitate pacem esse confirmandam affirmant beatos esse pacificos.

Haec quicunque ex instructione nostra quod non aestimamus, vel non admitti, vel detrectari posse, crediderit, videat, quia in divino judicio contemptus sui rationem est (sicut de Deo confidimus) redditurus.

De clericis memorati papae qui ab episcopo suo ante tempus alicujus,

contra regulas discesserint, et schisma fecerint, hoc fieri decernimus, ut eos satisfacientes episcopo, sua misericordia subsequatur, et officiis ecclesiasticis se gaudeant restitui, quia Dominus et redemptor noster oves perditas ab errore laetatur inventas, et super profugum filium paternam liberalitatem coelestis mediator accommodat.

Quisquis vero clericorum post hanc formam a nobis probatam, quocunque sacrato Deo loco in Ecclesiam Romanam missam celebrare praesumpserit praeter conscientiam papae Symmachi, dum vivit statutis canonicis, velut schismaticus percellatur.

Ista sufficiant, nunc cum Dei notitia sincere protulisse.

Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis, huic statuto nostro in quo totam causam Dei judicio commisimus, subscripsi.

Petrus episcopus Ravennanus huic statuto nostro in quo totam Dei judicio commisimus, sub.

Felix Terracinensis, Bonifacius Aquemuensis, Maximus Bleramus, Emilianus Furanus, Maximus Ticinensis, Cassianus Mutinensis, Gerontius Fidudensis, Stephanus Venusinus, Laurentius Boensis, Fortunatus Fulginensis, Mercurius Sutrinus, Stephanus Neapolitanus, Hilarius Tensanus, Maximilianus Perusinus, Innocentius Fortunatus, Concordius Mesinatis, Vitalis Fundanus, Castus Portuensis, Aristus Ostensis, Martyrius Terracinensis, Victor Lunensis, Asterius Aquinatis, Chrysogonus Albanensis, Amandus Potentinus, Romanus Numentanus, Ursus Reatinus, Paschasius Vulternensis, Innocentius Forsimpromensis,

Felix Nepesinus, Hilarius Tempranensis, Innocentius Tarentinus, Tyberniorum, Severinus Tundaritanus, Sylvanus Veliternus, Sebastianus Suranus, Mercurius Gavinati, Felix Atellanus, Rusticus Bruxantinus, Propinquus Tribensis, Adeodatus Fornitanus, Bonefacius Cameritanus, Justus Signatinus, Vindemius Anteatinus, Augustus Liparitanus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Suestanus, Jocundus Augustanus, Tigidius Taurigranus, Viticanus Celunensis, Joannes Ariminensis, Porculeianus Sepniatis, Candidus Triportinus, Cresconius Tudertinus, Innocentius Binatis, Joannes Spoletinus, Eustasius Cremonensis, Laurentius Verginatis, Eucarpius Meresapae, Rufentius Agnatinus, Serenus Nolanus, Martianus Acanus, Euticius Tranensis,

Fortunatus Anagninus, Aprilis Laterianensis, Asellus Populoniensis, Memor Canusinus, Adrudatus Silvae Candidae, Venerius Pallensis, Rogatus Taurominitanus, Servusdei Ferensis, Probus Carmeianensis, Dulcitius Sancti Antimi.

Incipit praefatio Ennodii in librum sequentem.

Solet dicendi affectum multarum rerum ardor exigere.

Si autem avarus laudis avidus est, et favorem desiderat sudore mercari, aut per blandimenta gloriae crucem narrantis ignorat, aut lucri astrictus compedibus linguae vendit obsequium, ut dum animus habendi cupidine subjugatus praesumptum aestimat jam tenere compendium, sic ingruentia per styli exercitium nescit timere discrimina, aut necessitate

conclusus profert eloquium sine quacunque lima captivum, et nesciam pudoris frontem monstrat in medium, ut dum intentioni famulatur, diligentiam decoris aburat, quia dicendi ornamenta non sunt intentionis negotii, sed quietis, nec militiae sunt picta verba, sed otii.

Campus fortem postulat, pax profunda redimit ornatum, qui profutura asserit, loquelam quae periculo artis est colorata contemnit.

His ergo ita se habentibus causam narrationis insinuo, et coactam vocem pravorum latratu religiosis mentibus commendo, scriptum esse reminiscens « tempus tacendi, et tempus loquendi * , » vel post fidem prophetici oraculi cujusdam oratoris exemplum qui refert, nisi cum necessariam dicendi nimis ineptam esse conditionem.

Oris ergo ministerium pro valitudine ingenii sacerdotibus dedi, adversus quos sibilantium effusa sunt venena linguarum, licet scuto munita fidei spiculorum imbrem patientia religiosa non timeat, et ad auctorem redeant tela, quae sine bellandi arte diriguntur.

Quibus

enim pro lorica Christus est, vim non metuunt, et inimicos longa exspectatione prosternunt.

Quisquam ne tamen in hac acie praelium putet esse formidini, in qua Deo et pontificibus infertur sine virium aestimatione certamen.

Quisquam ne fluxum et lacessentem hostem videat, et praeliorum causis adversarium debilem expavescat?

Invidet ipse sibi victoriam qui conscientia vulneratum aggredi cessat inimicum.

Ad lucrum hostis sui procedit, qui in conflictibus non prius causas quam aliud expedit.

Dat vires jaculis innocentia, et mucronem acuunt ex aequo venientia vota bellandi.

Percutiendi impetum plus justum dolorem scimus dedisse quam brachia, inde paucorum telis multitudo non subsistit.

Dicente ergo mecum propheta plures nobiscum sunt quam cum illius, placiturum bonis, quantum aestimo opus, incipiam.

Incipit liber Ennodii sanctae Ecclesiae Romanae diaconi contra obtrectationes quartae synodi habitae Romae palmari a Symmacho papa sub Theodorico rege.

Sufficeret quidem schismaticam imperitiam propositione cecidisse, maxime cum secum habeant objecta responsum, et mereatur titulus sine lectionis discussione cum auctoritate damnari, cum in praenotatione ipsa significantia operis innotescat immundi dicentium adversus synodum absolutionis incongruae.

Ego tamen nunc agam quasi opus sit alieno ense perire mala proponentem.

Istud proloquium potest clementissimo homini tantum inscitie ascribi.

Et ne aliquis praeter vos sicut inter oves ulcerosas deputandus et erraticas, qui magnum gregem potuisset lacessere, pastorum dicente propheta: « Filios nutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me * .

» Et Domino de apostolis.

« Qui vos spernit, me spernit * .

» Quos episcopos fuisse propheta testatur de Juda dicendo, « et episcopatum

ejus accipiat alter * , » et apostolo aeque Paulo proclamante, « obedite praepositis vestris, quoniam ipsi exorabunt pro vobis * .

» Nec hic immoremur, sed redeamus ad gravem et venerabilem non solum ex alia productam, sed mysticam propositionem.

Non omnes (inquiunt) sacerdotes regis ad concilium ascivit auctoritas, nec omnes in judicatione senserunt.

Mancipia tartari, et liquido Satanae ministri, quoscunque non evocavit scriptum principis novis nexibus et actuum vestrorum in volutionibus serpentis spiris cauda pertraxit.

Nolo dicere in quo fuerint voto, in qua deliberatione discedentes, quibus taedium illa peperit exspectatio.

Cum viderent venerabilem papam longas in vita contra fas suum inducias accepisse.

Videbant aethera tantum directis a se jaculis verberari.

His ne liceret infelicibus in malorum actibus consolatione secreto delitescere?

Libris vestris nudantur absconditi, et per vos in turpi facto habere

solitudinem non sinuntur, dicente Domino in Evangelio: « Omnis malus odit lucem * .

» Post haec absentis adversarios papae Romani dici non debuisse qui praedictis prolatis petitionibus accusabant dolose videlicet hoc agentes eo quod adversarios suspectosque canonica synodalibus clamante in decretis auctoritate, in suam recipi accusationem episcopos minime oportuisse, vos non latuisset, ad assertiones fidem jungentes quod eos isto nomine praecepta regia non vocassent.

O homines omni artis lima compositos, et caminis fabrilibus excoctos, qui ad stipulationem doctorum desudata invenire testimonia!

Amamus reverendi viri sententiam veram, et (ut aiunt) in ipsam pedibus imus.

Cognoscimus errata quae dicitis; inimicum vocet aliquis accusantem, et tragico nomine appellet contumeliam non merentem.

Dehinc subjunctam quaestionem rhetorica argumentatione fibula momordistis, addendo, allegando: Testis est Romana civitas.

Si omnes episcopi senes et debiles convenerunt, ecce

orationem veri nervis nitentem, et ipsi Cepasio praeferendum nitore sermonum.

Ergo qui se aetate valentes, et corpore imbecilles esse dixerunt, ipsi se ineptos judicio esse testantur, quoniam membrorum se dixerunt jam sustinere dispendia, maxime si hoc ingerere clementissimi Domini auribus praesumpserunt.

Vos putatis ab universis Dei conspectibus pulsi illorum virorum more congressuum ubique narranda confundi, et apud principem de collectione pontificum alios praetulisse sermonem, nisi quos aetatis maturitas crudiendae loquelae fecit auctores, quibus anni veteres reverentiam contulerunt, qui putabantur bonorum meritorum suffragio in longum fuisse servati.

Ipsos ergo de gravidae aetatis fatigationibus queri decuit, quos aetas jusserat allegare.

Viri optimi, subditis ex praeceptis regiis evocationis causam fuisse jam cognitam, et Italiae summa moderantem non fuisse, quasi de novo negotio consulendum, plus

chartae et scriptioni religionis debitum quam praesentiae principali.

Nullus ergo in praedicto negotio titulus remanserat, ad cujus inquisitionem pergentes illud jure praeloquerentur exordium.

Ex hinc digressi bonarum rerum in rege laudatis affectum, et colitis verbis innocentiam quam actibus ignoratis.

Si tamen cultus est in loquela vestra, quam scabroso vomere velut agentes per devium arata proscinditis macenti solo zizania et lolia commendantes, recepturi pro tali impendio paleas quibus gehennae in perniciem vestram animetur ignis.

Sed nunc ut quidam fertur dixisse, quae quibus anteferam?

Contra Apostolum dicitis impugnatores summi pontificis non auditos, qui coelestis mandati memores partem suam a consortio adulteri subduxerunt.

Hic non incesso ignorantiam rimosam memoriam non accuso.

Nolo dicere quod prophetae verba Apostolo contulistis, quia novi et ipsos apostolos recte vocari, quos missos esse non nescio.

David enim dicit: « Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem

tuam ponebas * .

» Deinde quis se de illa vestra enodem faciat quaestionem qua dicitis in criminibus objectis quod non excluditur, approbatur?

Et vocem Romanae Ecclesiae militibus congruentem, in qua nescias, utrum prius nitorem praedices, an saporem.

Putasne audistis legi, quod justum est juste exsequeris?

Audistis de malefactis hominum, si tamen aliquando conversatio humana vos tenuit, quidquid non suis ordinibus approbatur excludi?

Ubi est illud prophetae?

« Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui * , » et de vobis dictum: peccatum suum quasi Sodoma 250 praedicaverunt: vae animabus eorum?

Sed quid facto opus est, quoties desperatis nulla medela succurrit, nisi implorandus est Dominus qui promisit per Prophetam futurum se super omnem superbum et excelsum, et super arrogantem, ut humilietur?

Sed fetidum opus vestigiis insequar et ferrata si possum, calce contundam.

Ut vere dicam res cum re,

causa cum causa, ratio cum ea quam putant ratione pugnabit.

Oblocutos sacerdotes praeceptionibus regiis allegatis, et quoddam sacrilegium creditis, mali aliquid cum coelestem nesciatis de terreni Domini jussione sentiri, opponendo quis regi debuit dicere, papam synodum oportuisse convocare?

Certe quod in hac parte constat exemplum illum praecipue qui criminosis multorum propositionibus jam jacebat, quem hoc fuerat damnare, quod argui, cui praerogativam coelitus ascriptam hostium suorum jam oblocutio tulisset.

Ad hanc vos clementiam malorum actuum per gradus suos incrementa traxerunt, ut hoc credatis esse lacessere quod convincere, nec apud vos habeant a veritate doctrinam, odia quae plerunque contra meritum impediti studiis, non rationi obsequentia vota concinnant.

Ubi est illud: « Priusquam agnoscas ne adjudices quemquam * .

» Olim vos accepit grex positus in sinistra collegas, apud quos ex praejudicio excepisse sententiam creditur, qui meruit ad

examen adduci et hoc est reum existere quod libram disceptationis intrare.

Praelocutioni tamen optime divinum subdidistis exemplum, quod ita quadratis constat alloquiis, ut ipsum in eo Chrysippum tenere lineam putes.

Peccatori dicit Deus: « Quare tu en arras justitias meas?

» * Huic dicto conserentes quasi ad sacerdotis apostrophen, qui beati Petri apostoli vicarius aestimatur: prohibetis archiatrum ejus corpori afferre medicinam.

Quomodo vos animae ejus curationem exhibere renuitis?

Magnum per divina ridiculum, an maxima lamenta sint nescio.

Vos alienae febri curam quaeritis, vos fatiscenti animae medelam adhibere cupitis, et in lethi proximitate positi, vestri immemores, de alterius salute tractatis; quid si illud vere vobis a propheta dictum sit: « Nunquid parum vobis est quod molesti estis hominibus: quia molesti estis et Deo meo * .

» Et iterum: « Medice, cura teipsum * .

» Sed hinc alias novimus, quia sanari non

potest, conclamatus et improbus in profundum deveniens mira temeritate contemnit.

Sed credo vivit in istis, et in malae conversationis suae morte concilium, et potest optare quis alteri, quod ipse jam perdidit.

Nunc recte vobis cum propheta dicimus: Omnia quae loquitur populus iste juratio est, et timorem ejus ne timeatis, neque formidetis.

Procul sit a nobis, facessat a nobis qui in nobis est pruritus iste linguarum quos vere idem propheta arguit: Scribentes injustitiam scripserunt.

Non nos beatum Petrum sicut dicitis a Domino cum sedis privilegiis, vel successores ejus peccandi judicamus licentiam suscepisse, ille perennem meritorum dotem cum haereditate innocentiae misit ad posteros.

Quod illi concessam est pro actuum luce, ad illos pertinet quos par conversationis splendor illuminat.

Quis enim sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit?

In quo si desunt bona acquisita per meritum sufficiunt quae a loci decessore praestantur.

Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

Praenoscit enim quid ecclesiarum

fundamento sit habile, super quod ipsa moles innititur.

Sed hinc actibus nostris coelestem potentiam putatis esse suffragio, quod ad praesidium beati Petri apostoli adjutricem, ut dicitis, dexteram commodatis.

Nescitis solem facibus non adjuvari, nec ad praesidium diurnae lucis lychnos accendi.

Scriptum est enim: « Scrutatur renes et corda Deus * .

» Sed in illa potestate quis argumentis audeat vestris respondere, nisi quia sine arte dicitur verum et fides mendacio sermonumt echnis assuitur?

Cur (inquiunt) ad principem convenistis, si audiri non licebat impetitum?

Sic vos in stuporem pecualem peccati nebula, aut divinus horror oblimat, ut verecundam excusationem, aut fraude mens vestra transeat, aut belluarum pressa hebetudine non agnoscat.

An forte aliud putatis fuisse quod dictum est ipsum debuisse synodum convocare, cujus opus erat officio ut vos videlicet per pontificale examen divina sententia praecelleret, et quos a capitis sui compage in salutis detrimento insanus furor absciderat.

Post

Esau mentionem operi vestro nescio verbis an latratibus indidistis, comparantes ei antistitem vestrum qui senioris naturae beneficium unius cibi commutatione perdiderit, et primogeniti canam dignitatem amiserit faucibus obsequendo.

Ad ista quid referam, qui ex omni objectorum parte concludor?

Quis, rogo, vestrum Symmacho benedictionem, dum patri plus deservit, eripuit?

Cui tantorum munerum Jacob vice est collata nobilitas?

Quis ex vobis caeci parentis desideriis pariturus occurit?

Quis vestrum devotione sua genitorem venerabilem captum oculis nulla fecit lucis damna sentire?

Nonne collatione tenebrarum vestrarum nox putatur per sudum rutilans jubar ostendere?

Et omnis obscuritas actibus vestris collata decorem solis assumit.

Praeterea tunc Jacob quamvis congruentem moribus filii benedictionem tamen contulit jam promissam.

Nunc quid his longius immoramur, cum docendi non sint, qui calces stimulis intulerunt?

Credite mihi, pacis inimica sunt,

impugnationi non sunt idonea quae profertis.

Sed sequitur vinculum cum aenigmate quod nescio, qua replicationis arte solvamus.

Tullianae enim profunditatis pelagus ingressi cymbulam nostrae sterilitatis quaestionem flatibus per littorum incerta transmittunt.

In qua tamen Christo clavum tenente portum ingrediar, et sigillatim de turbinibus vestris universa discutiam, habiturus in ductu illorum facultatem, non meam.

Aiunt enim: Si vera episcoporum assertio est, sedis apostolicae praesulem minorum nunquam subjacuisse sententiae, cur ad judicium districta conventione perductus est.

Multum quidem annosa hic in vobis laborat infantia.

Cui ille advocandus est, qui ineluctatae nobiscum semper pondus propositionis exsuperat, cum manifeste pro sacerdotibus cum propheta clamitem: « Nunquid gladiabitur securis contra eum qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum qui trahit eam * , » ut

sit mihi illud suffragio divinum oraculum.

Quomodo si cessavit exactor, tributum quiescit, ita contrivit Dominus baculum impiorum.

Tribue, Domine, quod praedixisti in illum, ut sicut errat ebrius et vomens, ita pereat incredulus, qui infideliter agit.

Propter hoc propheta vobis insultans vociferatur: « Audite verbum Domini, viri illusores * , » quisquam ne causarum ex praecognitione sancit eventum, et rabidis terminum positura conflictibus sic metitur, ut pernix decisio dum inquisitione esse senior innotescit, anticipet, favorem censentis accuset.

Nunc paulisper ore actibus annis indignus, pontificali voce vos arguam.

Nos qui statuta nostra non una apud vos volumus lance constare, quibus de impugnatorum qualitate lati sunt canones, apud quos nefas est cana Patrum definita transcendere, quibus scriptum est in Carthaginensi concilio.

Quod apostolicae sedis per Faustum episcopum qui tunc ab ea missus interfuit, probavit auctoritas; accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non credendum,

in quibus odio succensa vicinitas, per nutrimenta arida flammam persecutionum exsuscitat, et universam doli fabricam sumptu, et machinis cohaerentibus secreta dispositione componit.

Istos quae domus evomeret, qui scire potuisset nostra collectio, nisi praesentes?

et impugnationis qualitatem, unde nisi ex scripta propositione didicisset?

in quibus sentinam criminum, dum simulato fuerunt persecutionem se debere criminibus agnovisset.

Post illa quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis: Cur personae jussae sunt praesentari quas saepe imperialis flagitasset auctoritas.

Ad defraudationem ingenii pertinere ejus qui nunc in sede apostolica quasi in quadam arce consistit.

Vere vobis dicit Sapientia: « Homo infirmus et exigui temporis ad intellectum non perveniet, sed laboret ut sciat quod acceptum sit apud Dominum * .

» Et iterum dicunt Proverbia: Odit se qui negligit studia.

Imperitis enim obviat mors.

Quid enim illam quae in pervia scientia descendit, ignorantiam fingitis?

Quid adhibetis mira latrocinandi arte falsitatem, vel dolositatum praestigia, simplicitatem fronte monstrando?

De vobis nunc dictum est: Qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur.

Istam laetitiae faciem, ex judiciorum censura venientem callida provisione sacerdotis vestri oculis abstulistis, ut eum talibus adversus acies vestras instructum munitionibus et innocentiae in testimonio orbis tela deferentem ab ipsis judiciorum adytis pelleretis, providentes ut nec sine impugnatione insons viveret, nec haberet solatium de incorrupta judicum inquisitione pulsatus.

Vos praefato et dedistis et invidistis examen, cum uno eodemque itinere a vobis disceptationum dubia subire, et prohibetur, et cogitur, et per singularem callem, ad causam arcendus evocatur, non manifestam salutem, aut non lacessitus obtineret, aut subriperet absolutus.

Adolescentiae meae memini me legisse temporibus de quodam dictum: Exsuli exsilium imperas, nec das.

Vos prophetae impetit sententia: « isti sunt

viri qui conturbaverunt terram, et qui concusserunt regna * .

» Et iterum: « Excidentur ramusculi eorum falcibus, et quae derelicta fuerint, abscindentur * .

» Et rursus: « Dum non speratis veniet contritio vestra, et comminuetur sicut lagena figuli multitudo vestra * .

» Nec non propheta ad hanc causam specialiter locutus intonuit: « Dominus inclinavit manum suam, et corruet qui fert malis auxilium, et cadet, cui praestat auxilium, simulque omnes consumentur * .

» Redeo tamen post multa exemplorum suffragia ad novellas cononum definitiones.

Clamat in alio loco Carthaginense concilium, quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt his impugnandi alterum, et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis quae legibus saeculi prohibentur.

Quaero a vobis viri quibus indita est ad unguem

posita polita perfectio, cujus conditionis fuerint ista mancipia quae postulata scriptis principalibus intimastis, si ea servilis adhuc in potestate alterius catena retinebat, et nulla obscenae obligationis compedibus vestigia in libertatem missa laxabant vel vobis disceptantibus fidem aliquam praedictorum verba portassent?

Sed, credo, replicabitis veritatem quae sponte prolata in illis vox habere non poterat, hanc diversis cruciatibus est latebris suis religiosus tortor exegerat, ut dum poenis corpora solverentur, quae gesta fuisse noverat, anima non celaret.

Sed, quaeso, primum ad leges publicas deinde ad judices ora convertite, qui possunt in defensione sua sic eloqui, nos quos Dei servitium pro istarum rerum abjectione fecit ingenuos, qui servulorum insultantium contumelias aut despicimus, aut ridemus; quibus scriptum est de famulis per Apostolum: « Mementote quia vester et illorum Dominus in coelis est * .

» Ad haec saeculi mala revocabimur, faciendum a nobis est, quod facientem alterum

profanum esse contendimus, quod per ministerium jussionis, et manus alienae incestaret aspectum vestrum nostro peragetur imperio.

Nolite hanc ad universas Ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculasset forte pro desideriis vestris cruenta discussio effectum in his quo tenditis non haberet.

Sed dicente vobis Propheta: « Ponamus circulum in naribus vestris, et frenum in labiis, et reducamus vos in viam qua venistis * .

» Qui eodem propheta asserente impugnamini qui dicit: « Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis * .

»

Hoc etiam novo adversum nos subdidistis invento ipsum Dominum, et redemptorem nostrum servorum subisse judicia, et coeli operatorem particulae cuidam sponte subjacuisse terrenae, dum testatur, et loquitur: « O Juda et Hierusalem, judicate inter me, et inter vineam meam * , » hoc etiam beatum Petrum, hoc Paulum apostolum non horruisse narratis,

et illam vestram elegantiam ad jus pertrahitis exemplorum 251 nexibus praecedentem quasi vobis in hac parte remanserit, cum renitente contentio, et validis facundiae vestrae digitis exigantur oblata.

Samuelem etiam prophetam mifiricum de conscientiae suae serenitate vulgi dicitis implorasse testimonium.

Quid enim Samuel dixit?

Scire Dominum quod nullius unquam substantiam, nullius pecus abegisset, adversatum se muneribus et quod est supra hominem sponte venientia dona vitasse, providens scilicet ne pro suspicionum praejudicio Homirius damna pateretur.

Postremum sub divina attestatione patefecit innocentiam, ne humanum subiret examen.

Redemptoris nostri judicium quod inter se et vineam suam optat evenire, dum vestra in praesenti negotio mala respicit, magis implorat S. Athanasius Alexandrinae urbis episcopus, dum participum vestrorum argueret invidia agnoscens sibi per contumeliarum multitudinem exercitium contingere non timorem,

vere ad coronae pretium junxit, quod de dignitate submisit, et ante coelestem de absolutione sententiam personam rei innocentiae bonus aestimator implevit, sic enim milites Christi sudore suo honorum sibi incrementa parturiunt, dum concessa fastigia celsiore humilitate castigant, inde laudum cumulos mercaturi, unde indepta culmina sublimi parcitate moderantur.

Sed quamvis beatum Athanasium Romano antistiti quantum nosse datur imparem, locus ostendat?

Facto tamen in negotiis comparantur; ille praesto fuit judicibus, iste quantum et vos dicitis advocavit, ille intentatam discussionem ut Dei famulus non refugit, iste triumphum suum in discussorum collectione constituit.

Sed quid his longis collationibus immoramur?

judicia et iste voluit, amavit, attraxit, ingressus est, et quod posset fidelium corda doloris justi aculeis excitare venerando concilio, auctoritatem etiam contra se, si mereretur,

indulsit.

Quis in hac allegationis ipsius fronte nesciret, fultum ad coepiscopos puritatis testimoniis convenisse, qui hoc quod districtionem eorum minus licebat, exhorruit, aestimans illud magis quolibet modo labefactandum quod statuisset censor invalidus.

Quid praefatum incessistis canina loquacitate?

Quid laeditis non moerentem?

Votum ejus est, quod vestrum putatis esse terrorem.

Sed astutior in vobis quam in Athanasii adversariis novelli virus serpentis insibilat.

Illi nescierunt quod optime calletis qualiter triumphus tolleretur impetito; illi provocatum: Ne audiendus occurreret formidabant.

Vos morem quem habebant examinari non ferentes, venientes jaculis repulistis, et taedium vobis de sententia praeparatum, ultricium armorum assumptione commutastis.

O malorum commemoratio, quae vocem et praestat et subruit, dum illos quos in clamorem coegerit, eorum etiam gravitate facti verba confundit!

Quis patiatur vos aequo animo garrientes?

Ergo nos secundum assertionem vestram novellae utilitatis commoda non

amamus, dum definitis senioribus praestare obsequium.

Hic tota ingenii vela suspenditis, hic resupinae cervicis ex secessu pectoris quidquid habuit spiritus flaminis ructus evomuit.

Aiunt enim: Moysi a vobis jejunia et Elisaei miracula, quae egit dum mortuum suscitavit, si annosa tantum sectamini, confundantur.

Quid hic rationis invenit scrutator idoneus?

Non si auri pallidus inquisitor occurrat in sensibus vestris latentium venarum motus inveniet, et insuetis lucem latebris sermonum fossor admittet.

Idcirco ergo cana miracula non probamus, si juvenilibus consensum non praebemus excessibus.

Si servum Domino discipulum magistro evangelii memores subjungamus, quidquid potuit prodesse negligimus.

Alia sunt improbissimis hominum quae ad usum recentem sine injuria vetustatis adhibemus.

Novam deinde culpam, et quam investigatio nostra transierat, reclusistis: quare papa sine exempli instituto praecedentis synodum convocavit, ut de criminum

ejus objectione cognosceret.

Post haec nos falsitatis arguitis coram principe, Quae in praefato negotio scripta sunt, didicimus postulata.

Praesta, Domine, ut labyrinthi hujus sine errore sinuosos superemus anfractus; dirige semitam quam flexibilis coluber juxta fabricam proprii corporis aut mentis operatur, ut vere dicamus: Dominus virtutum nobiscum, adjutor noster Deus Jacob * .

Et cum Salomone exsultemus dicente: « Equus paratur ad diem belli, apud Dominum autem est omne praesidium * .

» Supervacuum quidem est absurdis respondere propositionibus, dicente propheta; « Ne respondeas imprudenti ad imprudentiam ejus * .

» Sed si quod contemptus transierit, vereor ne quasi validus putetur; non tetigisse formido.

Melius nobis est cum beato Paulo insultationis causas incidere, et plena voce testari: « Factus sum insipiens, vos me coegistis * .

» Hoccine ergo nullo constabat

exemplo, ut sacerdotum papa concilium convocaret, cujus arbitrium est collectio synodalis, aut parva erant quae de vestris cum hac multitudine facinoribus damnarentur?

Nonne directa sunt verba canonum?

Quicunque clericorum ab episcopo suo ante sententiae tempus pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum manere censuram.

Hujus rei ad ministerium devotum Deo oportuit agmen occurrere, ut perditi et profligati gregis ulceribus medicorum exercitus subveniret, quia quoties morborum violentia celeri gressu ad animae secreta festinat, obvias manus affere non potest salutare consilium, nisi ex collatione multorum.

Nam et hoc a rege vestra poposcit allegatio, ut abscissis clericorum praejudiciis de accusatorum papa merito per humanum os supernum judicaret imperium.

Videamus tamen, si placet, et illas disputatoris didascalici libelli vestri relegamus argutias.

Habentibus

etiam nobis ante oculos Patrum sanctiones, quibus excessuum vestrorum sentina ponderetur, lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum priusquam sub luce objecta constiterint, exigit non relinqui.

Vos divini vero utputa juris memores, quia levia errata despicitis qui peccati nobilitate gaudetis ne una vos ex desertione sacerdotis culpa respiceret, accusatis cum incrementis delictorum.

Ad hanc vos valetudinem, ille qui est praevius vester adduxit, ut post desolatum, post impetitum pontificem, sine ullius rigore sententiae totius pene Italiae improbandam antistitum crederetis esse censuram.

Quomodo quidam dixit de cohorte vestra: festinantem animam morti credidit vestri.

Potestne mens indocilis criminum jam ditata successibus et detestabili proposito velut effeta feriari?

Ille vos his locupletes malis effecit cui elationum copiae opes angelicas sustulerunt, et divinum censum nocendi quod exuberat thesaurus invidit.

Sed promissionis memores universa quae operi ipsorum recolimus, inserta tangamus.

Arguitur

stylo splendidissimo papa Symmachus, quare conventionem praeveniens, cum populorum coetibus examen intravit, et post judicia cum evocatus quater fuisset, spreverit.

Sic a vobis veri discessit affectio, ut mendaciorum nebulis urbis testimonium putetis involvi, et fallaciae periculo depicta verba, plus virium credatis habere quam veritatem Roma, quam retinet.

Ergone ille disceptationem vel importunus adiit, vel exspectatus aufugit?

Ergone illam multitudinem devotae plebis non pro fidei diligentia Christiana magis exspectatio, quam furor evocavit?

Quisquam ne ad inferendam violentiam currens lacrymas comites habet, et qui studet esse formidini vultum timentis ostendit?

Multitudo illa vincta sacerdotis officiis attulit ad nos lamenta, non jacula, nec venit telorum minax, sed fletibus miserabilis, una tantum intentionem vestram ostentatione gravatura, quia uberibus oculorum fluminibus demonstrabat quam esset per acerbitatem vestram conditione dolenda pulsati et in sobrietate venerandi examinis, afflictione

propria commendabat, quem voce non poterat.

Sed habetis manifestum ex hac re qui bilem furor accendat, qui pene absolutus ad judicia venit, pro quo orbis illacrymat, et dum rebus extraneam in praedictum invidiam sermone colligitis, paulisper reverentiae vestrae diu cervix superba submittitur.

Sacram enim congregationem tunc vocatis, quando exstinctorem nostrum Symmachum vultis asserere, et crudeli pietate honori nostro putatis accrescere, quod residens in ecclesiarum arce perdiderit.

Nos ila non solum non sensimus, sed diversa sentimus.

Ad alios magis tutelae vestrae venena convertite.

Non habet testimonium defensoris, qui repugnanti impendit oris obsequium.

Perdit quam esse putat beneficii gratiam, qui aliquid praestat invito, quia non est munus, nisi quod velis accipere.

Nunc longa non opus est admonitione jam perditis; odium debemus operi de cujus jam non superest quod damnetur auctoribus.

Mulierum turbas asseritis urbanis coloribus

cum praefato ad judicia convenisse et illa vestra subtilitate ostenditur sexus qui majorem antistiti debuisset affectum; profanissimi hominum scriptum retineo: Aliud est dicere male, aliud accusare.

Et prophetam dixisse: Reprobantes verbum sperastis in calumnia, et in tumultu, et estis in eo.

Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio, quia pro nobis dicit Deus * .

Eos qui judicant vos judicabo.

Et iterum ad servos suos dicit: Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemiam eorum ne metuatis * .

Rursum etiam vobis clamat: Accedite huc semen adulterii et fornicarii, super quem lusistis, super quem dilatastis os, et ejecistis linguam?

Nunquid non vos filii scelesti estis semen mendax?

* Quae quibus copulatis advertite.

Dicatis in dicta causa defensoribus papa discessit; fori vobis in praesenti negotio et platearum quarum estis hypocritae exempla proponentes: Nobis

scriptum est, per Paulum apostolum: « Quibus crucifixus est mundus * .

» Quid illis cum foro?

Sed ista nescitis, aut quod est gravius nota contemnitis.

Peregrinum credo aliquid, et a ratione separatum postulans papa discessit.

Nonne hoc speraverit pro statu labentis Ecclesiae pastorali cura constrictus, quod et religiosa providentia, et causae ipsius ordo flagitabat?

Quae enim judiciorum forma praecesserat ut vobis hostiliter disruptis etiam per suggestionem vestram, sublatis Ecclesiae opibus, qui diu fuerat cibus esurientium, famis mancipium videretur affectus, dum alimentis distributor egebat, ut fieret in dominatu servitus, et in servitute dominatus; usque hoc qualitas praecedentis aevi per memoriam in medium transacta redibat, qualiter habuit effici ex censura convictus indicatio in quo causam adjudicatur, praecedebat.

Non fuit privilegium, quo spoliari potuit jam nudatus; unum vobis putatis residere in sacra collectione subsidium, ut ad tuendorum immanitatem criminum sacerdotes vobis comites jungeritis,

et fieret impunitum facinus pollutione multorum; nusquam convenienti tempore censor asciscitur, quia ad decisum pene negotium convocantur criminosi.

Et si est meritum, tollit accusator, qui in eo plus furori suo vult licere quam judici.

Dicit enim vobis impetens propheta: « Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos * .

» -- « item angeli veloces ad gregem convulsum et dilaceratum ad populum terribilem * .

» Ad vos angelus missus est, scilicet per sacerdotes, quorum voce ac merito proferenda Christo dona suscipiunt, et placato dominante impetrata a mortalibus vota concedunt, per quos vobis oblata sunt munera repudiata concordiae, qui poenam moerentibus delectationis praemia detulerunt, qui dum se considerant in nullo quod merebamini respexerunt.

Quis enim (inquit) vidit cum accusatoribus suis aperta (ut aiunt) pugna confligere?

Imprudentissimi omnium qui cum quibus vultis decertare, respicite, et utriusque

partis si quid salutis in vobis resedit, loca, tempora, et personas attendite, et si vos nefarie congesta cordis adhuc pravi non subegit opulentia, oculos ad Dominum paulisper attollite, et vel brevi tempore sinistri monitoris jussa contemnite.

Agnoscite 252 summi regis praeceptionibus vos in his quae merito plectenda sunt non muniri, quia quamvis responsi qualitatem dictent dogmata postulata et petitio, dum existit, praevia quae sunt secutura describat.

Nunquam tamen casibus vestris libera regnantis verba cepistis, nunquam desideriis per aucupiam calliditatis imperialia vobis scripta militarunt.

Quoties vanis hiatibus nocendi inefficax morsus increpuit, toties de accusato quidquid spe tenuistis effugit, et vacuos imago praesumptione occupata deseruit.

Deo gratias quae hanc, providentiam indidit ei cui rerum humanarum summam commisit.

Spes certa quietis est, et salutis, perfecta in gubernatore sapientia.

Puppis, cujus magister ad clavi regimen intellectus dote praeparatur,

ubique stationem ubique portum habet in fluctibus.

Certa generalitatis securitas quando rempublicam nobilibus regit artibus institutus.

Sit imperatoris nostri coelo infusa dispensatio obviam manum famosis in fallendo ingeniis exhibere.

Labore apud eum non opus est, quem sortita est olim nuda veritas defensorem.

Cessent impia commentitia apud illum simplicitatem fraude mentiri, quidquid sit, dum justitiam noverit, mox tenetur.

Nihil apud praedictum tutius innocentia est; lectione valida utitur quia aequitati res congruenter insinuat.

Quae gravis est plerumque principibus impugnatio minus fidelium blanditiis non ligatur.

Sed haec Deo narrantur melius a quo frugis hujus planta descendit.

Ad vos me reducit propositi operis non amica conditio, quam melioribus hactenus operam volui pervagari sermonibus, dum captivam orationem exigit imperiosa necessitas.

Dixistis enim: Quomodo de ea vel qualitate ejus primitus tractabitis, etiam

nunc dum haberet synodus firmitatem.

O frontem dictionis immundae, et faciem libelli, quam non sola maculavit imperitia.

Tractatus nostri provinciam et narratis et quaeritis.

Hinc eramus nempe dubii, quia quemadmodum loquimini, non habebat synodus firmitatem.

Transibat negotii qualitas audituros et plus adhuc remanserat in reverentia pulsati, quam esset in integritate collegii.

Deinde post quaestionum tormenti venerabilem Laurentium, et Petrum episcopos a communione papae se suspendisse replicatis, et quidquid providit cautio convocatorum ducitis ad crimen impetiti.

Ullone ergo tempore dum celebrarentur ab his sacra missarum a nominis ejus commemoratione cessatum est?

Unquam pro desideriis vestris sine ritu catholico et cano more semiplenas nominati antistites hostias obtulerunt.

Aliquando quod capiti vestro ascribatur, facta est apud Dominum offensa per gratiam, et exstitit nutrix peccati veniae mater oblatio; fuerunt quaedam corporis tantum

conventione separati, quos loqueris, animarum tamen praesentiam non vitarunt.

Si eo putas a consortio motu dissociatos quos fibula religionis pia mordente conjungit procul te ab aestimatione catholica culparum duxit affectus.

Mandati coelestis obauditio nos aut miscet, aut separat.

Non interest quae intervalla nos congregent, si uno in superna mansione conclavi retinemur.

Vere hinc convincimus esse servos vos ventris et corporis, et per hanc sententiae vestrae vilitatem declaratis mancipia vos esse terrena.

Scriptum est enim: « Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus * .

» Post haec versis in fugam ordinibus lymphatici more sermones addidistis: Ergo concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis decreta per provincias, quia praesentiam papae non habent valitudinem, perdiderunt.

Legite, insanissimi, aliquando in illis praeter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de majoribus negotiis ad collationem, si quid

occurrerit, praefatae sedis arbitrio fuisse servatum.

Sic enim habes: Si quis episcoporum judicio provinciali depositus fuerit, Romanum papam, si placet, rursus appellet, et ipse, si videtur, reparet judicia in opitulatione damnati.

Ecce enode est quod ad laqueum praeparastis, nisi forte arctissimis in illa parte nexibus astringamur, et replicationum nobis itinera non patescant, dum callis ante praevius idem et his novella interclusione vestitur, his enim nos eloquii vepribus dum gradimur, per plana retinetis, cum dicitis Jesum principem, quare attributum visitatorem contra ecclesiasticas regulas prima voluimus fronte discedere, et nihil amplius liceret hunc vitiis ne duresceret lolium, ne profana messis nulla disciplinae ante maturitatem succisa falce decumberet, et putaretur non licere quod judices non vetabant.

Unde ex aperto constat nulla vos extra praestantiam piissimi regis quam frustra desideratis noxae copulari, exemplorum auctoritate fulciri.

Superest ut et ipsum doceam in his excessibus

quod bono universitatis contigit non teneri, quia directum non occasionem litis, nec fomitem jurgii, sed causam voluit esse concordiae, praevidens scilicet quod nisi simplicem jussionum suarum tutelam vallaret, cito in escam dissidii toxica vestra subriperent.

Scriptum est enim: Vir simplex credit omni verbo, idcirco mandati limitem fixit, quem nulla liceret transgressione violari, praefatum ad beati Petri basilicam mox Romam fuisset perductus, mandavit occurrere faciens de sacerdotis voto regis imperium.

Quis enim non putaret pontificem sponte pariturum, in ea parte quam licere sibi princeps non credidit, etiam si vetaret, ibique papam ab eo salutatum ore jussit affari, ut traderet coepiscopus mancipia nullis subdenda tormentis; servanda profecto ad disceptationem synodalis examinis.

O castitatem praecepti quae dum faciem praesentibus praeferret temporibus, in umbram cogit antiquam quae rapit lumen veteribus in auspicato splendore novitatis.

Quis hoc lingua dives, quanquam merito pauper vel opinionis fabricator adjunxit quis taliter commendatitiis laudibus locupletavit fama Dominum actuum suorum veritate mendicum?

Non derogo vobis descriptoribus, quorum beneficio contigit ornata ad nos majorum gesta perduci, sed Dei beneficia non tacebo, quia princeps noster rebus superat decora sermonum obnoxiam linguis gloriam munerabilis causarum trutinator inspexerit, ut cum petitioni vestrae effectus artifex praestaretur, in omnibus tamen jura ecclesiastica custodiret.

Quae ad hanc aestimationem, quamvis acutiora caeteris corda sufficiunt uno tempore, una scriptione, sine aequitatis detrimento desideria vestra supplentur, et eadem charta ad ministerium religionis, et vestrum destinatur ad gaudium, boni enim praevidit principis inquisitio servilem assertionem innocenti examine non probandam.

In electione enim venerandorum judicum ipse accusantes extra ordinem repulit, ipse ad spem retulit accusatum.

Videamus tamen ista si facta sunt, si Dei inimici, etiam terreni Domini non fuistis, dum Christum et regem parili temeritate despicitis, et unus vobis ad utramque contumeliam ductus est criminum.

Destinatus antistes ab ipso complendae jussionis confinio oris vestri spiritus abripitur, et ad incentivam confusionis aptatur.

Qui paci militaturus advenerat, invisis beati apostoli liminibus, ad usum furoris vestri jam nescius sui advocatur, et illud quod ex omnibus orbis cardinibus devotos attrahit positum in vicinitate transitur, ecclesiarum fundamentum adire non permittitur, structuram mediocris tunc spem bonorum fructuum perdidit a radice separatus.

Dicatis forsitan apostoli genio decerpi, si putatur coeli civis terrarum locis includi.

Tamen quamvis benedictio poscentibus ubique praestetur, et exigat praesentiam martyris fides, et devotio supplicantis, negari non potest diligentiae natali solo suo plus tribui, et majorem affectum loca impetrare, de quibus ad

superna transitur.

Quam fidem allegationi curationum multitudo jam praestitit, et utitur post obsidionem diabolicam, testibus jam sanatis.

Haec licet per redemptorem nostrum in toto orbe celebrentur, est tamen non modica monumenti illius per frequentiam comparata nobilitas, quia per eum qui hominem mutavit in angelum, illustrari potuit natura telluris.

Hanc visitatori vestro invidistis gratiam, aestimantes quia errorum vestrorum sectator esse desisteret, si reverendae passionis penetralia contigisset.

Ecce non habetis in regia auctoritate subsidium.

Ecce post coelestem commotionem juste vos et principalis, quam sperni fecistis, censura percellit.

Videamus si superest aliqua de regulari propositione defensio.

Visitatores inquiunt, et aliis episcopis dedit ipse, et justum est, ut facti sui lege teneatur, non vos in hoc titulo falsitatis incesso, et diu mendaciis adhaerentia verba non arguo.

Dico tamen latorem juris diffinitionis suae, nisi velit terminis non includi, et nisi princeps fastigii summa moderetur,

frustra ad illud de clericis quod dederit, jus vocatur.

Lex probitatis et mentis est quae hominem viventem sine lege castigat, proprie moribus impendit, quia necessitati non debet disciplinam.

Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines terminare, sed istius praesulis suo sine quaestione reservavit arbitrio, voluit beati Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimam discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam.

Nolite aestimare eas animas de inquisitoribus non habere formidinem quas Deus prae caeteris suo reservavit examini.

Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipso factorum utitur teste; quo judice, dicas forsitan, omnium animarum talis erat in illa disceptatione conditio.

Replicabo uni dictum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo * .

Et rursus sanctorum voce pontificum dignitatem

sedis ejus factam toto orbe venerabilem, dum illi quidquid fidelium est, ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur, de qua mihi videtur dictum per prophetam: Si hic humiliatur, ad cujus confugietis auxilium, et ubi relinquetis gloriam vestram?

Quid si immunda mihi labia habenti, et nullis succensa carbonibus, ut Isaiae concessum est, ut his ablutis ipsum ad possessionis suae tuenda privilegia Petrum apostolum liceret evocare, quod ait precibus humana voce loqueretur?

Quem si audiretis, haec diceret: « Filii hominum usquequo graves corde, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium.

Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum suum * .

» Quid stabilita Christi manibus cupitis fundamenta subruere?

Dehonestat venerandi reverentiam nominis, qui adjutorem se in his quae Deum jactat commissa pollicetur.

Contumeliae genus est quasi in solatio adesse sublimi, juxta Apostolum: « Tu quis es, qui judicas alienum servum * .

» Quid auribus imperitis illuditis, et

graviorem vindictae speciem facitis esse quam culpae?

Si odium debetis excessibus vos mundate.

Cur liberius condemnatis scelera quam vitetis?

Sui impugnator est, qui fornicationis officiis urget adulteria, et per animarum stupra carnis accusat.

Scriptum nempe retinetis: « Maledicti omnes qui fornicantur abs te * .

» Foedera ergo a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fidei dependit officia; possessionis vestrae, vobis ut video claritas movit invidiam quam simulata in mali possessoris indignatione transfertis, dum desudatis impendiis.

Arcem qua fuistis conspicui, crebris labefactatam ictibus, nisi obsisterem, proposuistis subruere et coelo stabilitam machinam quanta sit obtendere per ruinam.

Nolite praestolari de clade vestram victoriam; nolite triumphum superando perdere meis laboribus, meo sudore quaesitum; quidquid ad triumphum ducit, obtinui, quidquid vos illustres faceret in sede congessi.

Vobis tribuit claritatem fax

ista quam viperino liquore putatis exstingui.

In perniciem propriam accenditur, qui sic saevit in gratiae suae germina ut plantas abscidat, liberior justo iracundia plus quam alios lacessit auctorem.

Symmachi quos vocatis excessus si sunt illa qua et vos exspectatione sustineo nefas est peccantem patientiam judicis non amare.

Quid nisi ultionem flagitat qui dum reus et ipse sit, vindictae in alterum moras accusat?

253 Haec illis a me vox debetur studiis, quoniam Deum dixisse teneo pronum hominem esse in malitiam, et omnem carnem amicam esse peccatis.

Nolo occasione personae innumeris datura dignitatem, fiat in abjectione possessio, ne dum homo incessitur lex divina frangatur; mihi credite, si sunt ista quae dicitis.

Respicio quia et in illis quibus nil tale dicebatur quid fuisset, inspexi.

Errat qui falli Deo proximum credit: « Mihi vindicta, ego retribuam, dicit Dominus * , » vos potius olim filii, de quibus spiritalis ventrem partus onerabat ad abjuratam

concordiam redite.

Pio vos sinu, sicut habuerit hactenus Ecclesia mater accipiat, nunquam est sera correctio.

Scit diu exspectare immodico labore quaesitos, nescit pro viribus despicere magno pretio comparatos; multis gradibus recursus est ad salutem.

Praeter desperantem nullus excluditur, fructus veniae proximus est coronae.

Nolite Symmachum papam pressuris vestris juvare.

Si reus est, mihi credite, cum cessaverit humanae impugnationis ministerium, divinum mox succedet arbitrium.

Nonne splendidissimi cognitoris lance praedicto aut poena debetur, aut praemium.

Syllogismos a me sermonum et schemata non quaeratis.

Antiquo adhuc utor reti post hominem, et irrisam a sapientibus saeculi cymbulam non reliqui.

Illa me per mundi freta sustentat, ditat probatum in captionem hominum recte quod cernitis; redite ergo quia fuga vos nec dum essetis agrestes eripuit; currite ad ovile, nec luporum vos exponatis insidiis, ne per moram amittatis gratiam

sponte venientium, quia contemptam invitationem gehenna subsequitur.

Ergo si quid dulcedinis, ut patet, debui, si quid districtionis ut attributus adeo magister implevi, providete ne diutius qualemcunque crucis meae angulum rara levitarum corona circumdet, ne dolenda etiam extraneis in longum solitudo dominetur, ne labor uteri mei sterilitatis in te hostilem peperisset familiam, et numerosa proles per sinistros actus infecunditatem parentis ostendat.

Pauca sunt quae asserui, sed quanta ex eis pendeant aestimate: « Venite, filii, audite me, timorem Domini docui vos * ; » Romam respicite quam ab idolorum servitute sine auri, sine argenti pretio liberam sanguinis Christi fecit effusio, cui etiam meam servuli sui mortem jussit impendi, quae per multa tempora famosis cultum delubris exhibuit, quae diu venerata est in imaginibus daemonum, quae in laborante censu indiderat manus magistra terrorem, quae suspexit potestatem numinum emptam pretio metallorum, cui sublimiores deos peperit

exercitatior manus artificis, et divinitatem quam homo per fabricam contulit apud homines Dei habuerit formam majorem.

Ecce jam Christo propitio ad novas fornaces simulacra redierunt.

Ecce jam de obsoleta superstitione usus vester accepit quod laetetur.

Dum de veteri Tonante nova merito vascula praeparantur.

Quid hanc adnitimini interrumpere quietem?

Quid ludere vanis intentionibus felicitatem?

Excusationem non habet furor iste si creditis.

Non interest quibus itineribus ad mundi principem tendat, qui a sancta unitate discordat.

Pingues hostias litat diabolo qui contristat Ecclesiam.

Vanas ergo repudiate tendiculas, simplicem habet defensionem pacis affectus.

Nimis armatus est qui illa quae adversarius concordiae ministrat tela contemnit.

Sufficit contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio.

Quid Eulalii et Bonifacii tempora, dum malorum solatia quaeritis revocatis in medium?

Quid incrementis excessuum praesentatis vetusta contagia,

et per iniquam voluntatem senectuti in operiendis delictis facitis nil licere?

Alia tunc fuit causa discordiae, et ubi narrando cogeret sustinere transacta, ostendere vobis nullum evenire solatium de comparatione factorum, quia illos quos ad pontificale fastigium intentioni obsequens fervor evexerat, utrosque repuli.

Hunc elegi, quia ex illis teste exitu nemo mihi placuit de istis contra regulas nitentem profugum feci; provectum legitime mundo impugnante servavi.

Scitis ista, nec nova sunt, quia dum ille truditur, iste firmatur, vester mihi militavit assensus.

Deinde cur in perniciem vestram laeditis sacerdotale concilium?

Cur laceratis sententiam, in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt, et inter Deum atque homines interpres exstitit lingua pontificum?

Quid generalis Ecclesiae dolorem facitis, quamvis in principali, tamen in una commissum?

Illa enim coeli curia variorum dotibus aucta curalium, et multo Redemptoris nostri auro, ostroque

decorata, nihil in illa discussione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio, intellexit non esse suum quidquid impulsa constituit, nihil habet in illa sententia, nisi unde solata devotione gratuletur, peregrinum stylus sensit eloquium, inde sumens gloriam solam, quod infusa sibi et servavit et coluit.

Quod his de exemplis evangelicis praeparasti calumniam, sicut de vobis scriptum est: « erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium * .

» Nam profanis memoratos verbis caeditis, et insciliam proditis et livorem.

Isti ergo resurrectionem corporis quam praedicant non credentes, haereticis miscuere contagiis; isti quidquid abjurant linguis corde sectantur.

Ergo quia dixerunt eum timendum esse qui potest occidere, et animam mittere in gehennam, ideo a fide aliena texuerunt.

Ecce profundam imperitiam.

En beatum Lucam cujus potestis assertione convinci, quid clamat: Timete eum qui postquam

occiderit corpus, habet potestatem animam mittere in gehennam.

Quis locus hic erroris, nisi congruentia pari dictu exempli et historiae verba concurrunt, nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur?

Nunquam bene nodus in scirpo quaeritur, non involvit nebula praedicatae lucis auctores.

Resurrectionem ergo carnis non credunt, quia posse confitentur corpus occidi, quia peccatricem animam gehenna mancipari, densis cor vestrum vepribus suffocatur, interna vitia aliis certat ascribere, Joannis etiam apostoli jactatis scripta violari, quia ejus verbis dictum est: « Si dicamus quia peccatum non habuerimus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est * .

» De codicum diversitate nihil quaeror, ideo ergo corrupta sunt apostoli monita, quia non junxerunt mendaces sumus, et quia non junxerunt, nos ipsos decipimus, non solum divinae, sed etiam humanae rationis ignari.

Qui veritatem non habet, timendus recte censetur, nec alia re, nisi falsitate

plenus est, qui integritate vacuus innotescit.

Sed haec in vobis non curanda sunt linguae oratione, sed gemituum, nec magis sunt vobis exhibenda verba quam lacrymae, quia liquido nocens est qui insontibus, aut meritum culpabilis, aut nomen opponit.

Reliqua objectionum vestrarum capita non revolvam, praestat silentio damnanda sepeliri; nobilitatem dat facinoribus qui ventilationem ipsorum multiplici ad aures posteras relatione transmittit, beati Pauli est sequendam sententia qui monet per discipulum cunctos, et clamat: inanes quaestiones evita multa enim sunt in vestris propositionibus quae ita feculentis ulnis peccandi amor amplectitur, ut fiant indigna memoratu.

Plura levitas dehonestat dum subductis eviscerantur verba vestra ponderibus, et de religionis causis elocutio ventosa componitur.

Auris congruenter sortita gravitatem quae in palearum abundantia nihil est horreis illatura de tritico, dum infecundam frugibus culmorum parturit

ubertatem, et spem de herbae luxuria mentitur agricolis.

De quibus nihil lucri ventilabra reperiunt igni debita incendioque peritura.

De his scriptum est: « dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt * .

» Nihil est, charissimi, pace dulcius, si tamen saporem ejus non plenum amaritudine pectus excludat, breviorem quidem admonitionem debueram quam prolixam non parva vestri consideratio, et divini vobis jurgiis excitata fons protulit, usus est multa peccantium stricta allocutione non corrigi, et effusionem plurimi quam in delictis habuerunt, in monitoriis sermonibus hanc requirunt.

Me satis est, et diligentiae vestrae, et jussis coelestibus obsecutum in his quae secuta sunt locum sermonibus non relinquam, quia haec refero mundi caput Romam per vestras intentiones esse prostratam, et nutricem pontificis cathedram quasi ultimum videre sedile despectam.

Cujus vocem beatus Paulus excepit, et illa qua semper usus est

eloquii intonuit libertate.

Apostolorum principem lenitatis incessitis quod fluxis et profligatis mentibus parentis adhuc servaret affectum, ne in profundum ductis ulceribus ferro medicante succurreret, rescindenda docens lacrymis secreta morborum, et manifeste desperationi salutiferum esse vulnus adhibendum, ne dum manus medici per impietatem a sectione corruptae carnis suspenditur, de abstinentia teli invitetur exitium, quia dum parcit aegris dextera curandos interficit.

Nec grandis est differentia utrum lethum inferas, an admittas, mortem languentibus qui cum possit non excludit, inflixit.

His ergo adversus eos oris januam patefecit aliquis.

Omnis qui judicas in quo alium judicas teipsum condemnas.

Eadem enim quae judicas agis.

Scimus quia judicium Dei est secundum veritatem in his qui talia agunt.

Et iterum: « Beatus qui non judicat in quo probat seipsum * .

» Quaenam est ratio, ut praedicet non furandum qui furatur, et prodigam

verecundiae frontem nube vestiat impugnationis alienae.

Nemo recte monitoris personam accipit, nisi qui actibus suis errata condemnat.

Et amorem innocentiae conversatione demonstrat.

Nam adjacet etiam publicanis amica moribus vitia damnare sermone, et sceleratoribus linguae officiis punire quod diligunt, quasi non quoddam genus sit majorum excessuum dare rei affectum labiis quam mente despicias et ingenii virus colloquii melle vestire.

Haec si ago quasi vobis pudor, pudicitia, venustas aspectui liceret accusare doctorem, et adversus electum oris lividi morsus aptare, cum ante futura praescius per epistolam ad vos datam plena voce monuissem.

« Quis accusabit adversus electos Dei?

Deus qui justificat.

Quis est qui condemnetur?

» * Et iterum: « O homo qui judicas eos qui talia agunt, et facis illa, putas quoniam effugies judicium Dei?

* » An divitias bonitatis ejus, et patientiae et longanimitatis contemnis?

Accusatis malitiam repleti iniquitate, fornicatione,

immunditia, avaritia, nequitia, invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, sine misericordia, docetis fornicatoribus neminem esse miscendum adulterii Laurentii, aut sequaces, aut praevii per quos ille aut exercuit quae habebat toxica, aut effundens monstravit quae accepit.

Post illam illecebrosae communionis maculam, et pestem toto orbe exsecrabilem sacerdotes Dei quasi obsoleta comparatos communione culpatis, reos putatis esse qui subiere consortium nullo teste convicti, et sectamini hominem toto ecclesiasticae inscriptionis, non dicam stylo, sed ense perfossum.

Quod licet, non licet; et quod non licet, licet.

« Quemamodum Jamnes et Mambres restiterunt veritati * , » sic et vos mentem reprobi circa fidem proditores protervi, inflati, amantes voluptatem magis quam Deum habentes, speciem

quidem pietatis, virtutem autem ipsius abnegantes.

O vim doloris interni qui nequit expedire quod concepit, qui profundis ingestum visceribus loquendi affectum quem imperat vi irrumpit.

Nihil vobis ultra plus eloquar quod de oratione remanet, lamenta supplebunt.

Post haec si inter manus medicorum curatione aegrescitis, nunc aliqua coepto salutis consideratio vos reducit saltem orbis parentem urbem vestram respicite.

Ipsa vos post defensores suos apostolos moerens aggreditur.

Ipsa compellat, et si quid est pietatis, in reliquum orditur impetratura sermonem.

Me quam Dei summi templa repudiatis favorum cultibus et novae lucis nitore gaudente fecerunt esse conspicuam, quam post sacella sordentia, et multo pecudum tabo polluta ab hostiarum cruore Dominici et apostolici sanguinis effusione purgavit, quam reducta post longum sanitas febrium fecit delubra contemnere, quam a victimis 254

liberavit oblatio, quae pacem Christi post idolorum inimicitias acquisivi, cui non fuerunt pene numerosiora dona quam numina, quam religio sua reddebat varia devotione mendicam, quam egestas oppresserat frequentia a diis suis beneficia postulantem, quae Curios, Torquatos, Camillos quos Ecclesia irregeneravit et reliquos misi plurimae prolis infecunda mater ad tartarum dum exhaustis emarcui male feta visceribus; quia Fabios servata patria non redemit decus multo sudore gloria parta nihil restitit, profugata est operum sine fide innocentia criminosis junctus est equi observantissimus, quia Christum ignoravit Scipio.

Per totam vellem stylum ducere non orbate pectus sustinere pateretur infantiam.

Sed quisquis lamentationis transacta relegit, lacrymarum tempora videtur optare, nemo creditur non odisse quorum relatione non laeditur, quia siccam faciem de filiorum funeribus referens servat certo teste crudelitatis arguitur.

Illa posteritas plus

moeroris attulit perdita, quam jucunditatis acquisita, relegamus, tamen quibus mutata sunt ista successibus.

Ecce jam in illo sacrario libertatis nihil servile de idolorum cultibus invenitur.

Ecce bonorum corona, orbis genius, flos Romanus qui diu veneratus est plenus sanctitate calcat altaria.

Ecce jam curia mea ad coelum vocatur, laudatur, accipitur.

Nec possum dicere perdidisse me sobolem post gratiam baptismi quam repentina mors abstulit.

Multos trabearum, et curulium possessores supremus regnator sine dispendio cultus, aut dignitatis amplectitur.

Pene jam terreni munificentia triumphi divinum mereamur affectum, et ad Christi gloriam proficit quod mundo studetis esse venerabiles, mentior nisi egena agmina consulatus nostri in subsidio miseriarum praestolantur adventum, et enim purpura vestra quo anni vocabulum nobilitatis subripientem miseris vestimentorum largitate pellit algorem, prope jam iterum necessitatibus fuerunt auxilium decora fastorum, et in veteri infidelitate

deposita in tali praeparatione census dispendia efficiuntur lucra animarum.

Ecce nunc ad gestatoriam sellam apostolicae confessionis uda mittunt lumina candidatos, et uberibus gaudio exactore fletibus collata Dei beneficio dona geminantur.

Quis tempore quo pretiosis verba partibus quo prolem nostram aeterna genitrix rursus paritura nunc suscipit, cujus post primam nativitatem grandaevis fletibus alvus impletur, quae mihi prolem regenerando dulcem fecit esse quam peperi, quae ad se venientes senium facit exuere et ad vitae principia redire confractos?

Quis hanc felicitatem, rogo, interpellatione committat?

Quis per discordiam viperina mente compositam aure mihi saeculi jubet perire beneficia?

Quis in renovatione mea occasum clandestinus inspirat, et per blandae frontis speciem inimicitiis vires acquirit, generosam in tali negotio prosapiam non agnosco?

Si qui sunt tamen summorum quos vilibus tempestatis hujus procella sociavit aliis auctoribus

facinorum participatione maculantur.

Splendor sanguinis, et si communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus.

Habet forsitan reatum de neglecta cautione, non habet dignum supplicium de scelerum principatu.

Sub quadam verecundia jungitur delinquentibus qui ad adulta jurgia convocatur.

Non meretur desperationem perditi, in quo facilis tantum crudelitas improbatur.

Vos potius video triviorum germina.

Vos agnosco in quibus naturae vilitas convenientes sibi mores peperit, quos degenerasse claritas fuerat, qui per mentitae titulum religionis gaudetis impunitate vitiorum, quorum labia nunquam aut honorum sapor tetigit, aut quietis, qui fas omne origini parendo violatis, quos de latebris et specubus productos praesens causa monstravit.

Quis ante concinnationem mali hujus qui caeteris agnovit diu favistis secreta quibus vos nox generationis abdiderat.

Redite potius ad amicam caecitatem, nobis serenam et diurnam lucem relinquite.

Concordiam Ecclesiae, aut

absentia, aut correctione praestate.

Si tamen vultis vos numerari inter splendidas prosapias actuum emendatione cognoscant.

Incipit actio quintae synodi CCXVIII episcoporum sub Symmacho papa, tempore Theodorici regis.

Post consulatum Ameni cum in unum annuente Domino ante confessionem beati Petri apostolorum principis resedissemus, sancta synodus dixit, libellus qui synodali auctoritate contra eos qui adversus quartam nostram synodum quae habita est Romae palmari mutire praesumpserunt ab Ennodio conscriptus est coram omnibus deferatur, et in praesentia omnium legatur atque roboretur.

Quo recitato, et ab omnibus consona voce roborato sancta synodus

dixit: haec futuris temporibus conserventur atque ab omnibus teneantur et in omnibus serventur.

Hic libellus integerrime synodaliter ab omnibus teneatur atque inter quartae et quintae synodorum nostrorum actiones interponatur, et ita sicut harum synodorum decreta habeatur, quia synodali auctoritate conscriptus est, et roboratus.

Ad quae beatissimus papa respondit juxta vestram omnium fiat voluntatem, et ut judicatus apostolica habeatur auctoritas et inter apostolica quod dicitis interponatur decreta, et sicut caetera apostolica ab omnibus teneatur decreta.

Ad quae omnes ter una voce responderunt dicentes, ut fiat rogamus.

Post quae acclamatum est ab omnibus episcopis et presbyteris.

Illi qui papam Symmachum accusaverunt, et damnationem

ei inferre tentaverunt, et illi qui eum judicaverunt, aut contra nostram synodum garrire, aut scribere praesumpserunt, ut damnentur rogamus.

Et paulo post omnes episcopi et presbyteri voce magna clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho papae vita; dictum est octies.

Cujus sedem et annos, dictum est decies; ut fiat rogamus, dictum est duodecies.

Quibus cessatis, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Quoniam fraternitas vestra singulari charitatis studio, pio ac vigilanti affectu, indefessis laboribus ac spiritu vivaci studuistis, venerandi patres, tutelam rerum ecclesiasticarum fovere, sedem apostolicam (quae solida Petri confessione stabilita est) tueri viriliter, cui licet indigni Domino sic disponente praesumus,

ac pravitatem nostram jamdudum multis afflictionibus impulsam virili protectione defendistis oblocutoribus et susurrantibus resistendo, qui novis semper insidiis, semper aliquid adversum nos et famam nostram moliuntur, quos spiritus ille divisionis continuis exagitat aculeis, quibus est pax inimica, et discordia placens.

Et quia vestra bonitas curam provisionis nostrae suis exhortationibus incitavit, et parilem circa Ecclesiae tranquillitatem, Domini nostri contemplationem animi praestet flagitamus, ut circa insidiatores, et persecutores nostros mitius agatis, et licet juste damnentur propter misericordiam tamen conserventur ut in nobis illa Domini declaretur sententia, qua praecipitur, ita fratribus dimitti, sicut sibi a Domino cupiunt dimitti.

De caetero vero ne unquam

talia, non solummodo in apostolicae sedis praesule a quoquam praesumantur, sed nec in ullo Christianorum episcopo usurpentur.

Non ergo necesse est super his nova cudere, sed vetera recitare atque firmare.

Est enim a multis antecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum ut oves quae pastori suo commissae fuerunt eum nec reprehendere, nisi a recta fide exorbitaverit, praesumant, nec ullatenus pro quacunque re alia, nisi pro sua injustitia accusare audeant, quoniam pastoris actus gladio oris non sunt feriendi, quanquam rite reprehendendi aestimentur, nec ullos episcopos suis rebus exspoliatos, vel a sedibus vi aut dolo, aut quocunque ingenio pulsos, sicut et vos de nobis judicastis, aut ad synodum

tam provincialem quam generalem posse convocare, aut in aliquo judicare antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum pacifice per omnia reintegrentur, decernimus.

Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae sublatae sibi sunt cum omni privilegio suo restitui, et postmodum non sub angusto temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque provinciae suae episcopis audiatur.

Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest, exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus.

Unde et antiquitus decretum est omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus

cunctos ante contestatam litem praeceptor, aut primas, possessori restituat.

Et alibi scriptum habetur: ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat.

Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum, redintegranda sunt omnia exspoliatis, vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum unde abscesserunt potestate funditus revocanda quaecunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas res ecclesiae vel proprias aut substantias perdidisse suas noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua.

Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena

invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat.

Unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum * .

» Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta et in undecuplum quae sublata sunt, restituat.

Et in lege divina legitur: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui; et dicit omnis populus; Amen * .

» Talia ergo non praesumantur absque ulla ultione, nec exerceantur absque sua damnatione.

Accusatoribus vero inimicis vel de inimici domo prodeuntibus, vel qui cum inimicis immorantur aut suspecti sunt ne credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint.

Quid ad haec vobis, charissimi fratres, videntur prudentia vestra pro ecclesiastica quiete vel indemnitate universi edicite.

Universa synodus dixit: Episcopalem persecutionem et ecclesiarum vel vastationem atque servorum Dei insectationem fulti praedicta auctoritate et omnium sanctorum Patrum prohibitione, vestraque consolatione communi tractatu pariter in futurum robuste ac veraciter amputantes sanctorumque Patrum statuta firmantes expressis sententiis sancimus, ne unquam talia a quoquam nostris, aut futuris temporibus praesumantur.

Et silentio facto, Symmachus episcopus Ecclesiae urbis Romae dixit: Quod si aliqui haec transgressi fuerint, et talia praesumpserint, quid super his vobis videtur

pari adunatione manifestate.

Cumque surrexissent, et paulo post iterum consedissent una voce dixerunt: Si quis haec quae hodie in hac sancta synodo prohibita sunt infringere praesumpserit, aut voluntarie transgredi tentaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur, et si non emendaverit, vicino anathemate feriatur.

Secretas vero insidias vel manifestas pontificibus a quibuscunque illatas, vel ea quae hujus sanctae synodi sententia complectitur, si quis ad Ecclesiae pertulerit notitiam, potiatur honore, et hi qui adversa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie synodali et apostolica auctoritate firmatur, penitus abjicientur, et exsilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur,

haec vero quae in hac sancta synodo statuta sunt, et ea quae in libello quem Ennodius nostra auctoritate conscripsit, sicut in praesentia nostra relecta sunt, ut propriis manibus roborentur, rogamus atque in perpetuum conserventur, sicut praedictum est, vestra apostolica auctoritate firmentur.

Sed Symmachus Ecclesiae urbis Romae catholicae episcopus dixit: Acclamationes vestras synodique judicium praesentia suscipient gesta.

Adjecitque et dixit: Ea quae ad suscipiendos veternosae praesumptionis errores vel infensae 255 pontificibus praesumptionis morbos quibus status affligi solet Ecclesiae servorumque ejus deliberatio religioni congrua pacique constituit, perpetua sortientur firmitate, ut annuente Domino quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis

ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicujus distinctione venire praesumpserit, imposita superius districtione plectetur, universa synodus dixit: Ut fiat rogamus, dictum est decies; ut scandala amputentur et insidiae atque detractiones erga episcopos vitentur rogamus, dictum est duodecies.

Et facto silentio universi in sancta synodo congregati clamantes dixerunt: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est octies; hic est pax cum Symmacho, dictum est novies.

Cujus sedem et annos, dictum est decies; ut de praesenti fiat, dictum est duodecies.

Et paulo post cum resedissent, facto silentio universa synodus dixit: Quisquis clericorum aut monachorum, aut laicorum tam majoris ordinis quam etiam inferioris, post hanc formam nobis prolatam his

decretis contraire praesumpserit, statutis canonicis velut schismaticus percellatur.

Et subscripserunt: Celius Symmachus, episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae huic statuto a nobis inspirante Domino pacto subscripsi; Laurentius episcopus Ecclesiae Mediolanensis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi.

Petrus Ecclesiae Ravennatis huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi.

Eulalius episcopus Ecclesiae Syracusanae huic statuto a nobis inspirante Domino peracto subscripsi.

Felix episcopus Terracinensis subscripsi.

Stephanus episcopus Ecclesiae Cordubensis subscripsi.

Fortunatus episcopus Ecclesiae Valensis subscripsi.

Benignus Equivensis, Joannes Spolitanus,

Romulus Praenestinus, Stephanus Venusinus, Candidus Tudertinus, Valentinus Amiterninus, Fortunatus Fulgenatus, Grisogonus Albanensis, Euticius Tranensis, Amandus Poturanus, Laurentius Bobianensis, Clorensis Calestinensis, Eusebius Fanestis, Romanus Numentanus, Propinquus Trebiatis, Asterius Equinatis, Sylvanus Voliterninus, Epafroditus Cameasenus, Cintus Gerohensis, Helias Benedicanus, Paulus Tripolitanus, Polycarpus Gabalensis, Patricius Crassensis Menecratis Carosensis, Florentius Sardonensis, Julianus Ipepotanus, Paulinus Perperentinus, Noenius Insenius, Petronius Martineus, Hesperos Epitanensis, Isaias Cleas, Olimpius Evacitonacius, Rufinus Brionolitanus, Philippus Neasletanus, Basilicus Peleasicanus, Didimus Lampidensis,

Justus Firmiensis, Areton Ostiensis, Augustus Liparitinus, Rusticus Bersentinus, Venantius Sinagoliensis, Victor Dunensis, Innocentius Tifernatius, Bonefacius Foroflammiensis, Sebastianus Siraninus, Asellus Populonitanus, Emplius Voliterninus, Projectus Forinovi, Venerius Pellensis, Colonius Foroclodiensis, Probus Carmamelensis, Vindemius Aventinus, Proculeianus Sepniatios, Fortunatus Abenignus, Vascasius Vulternensis, Martianus Ecamensis, Bassus Mutinensis, Pacatianus Coraliensis, Meras Corlonensis, Macedam Maidonensis, Marcellinus Illidonensis, Paulus Progloriensis, Diodorus Listiniensis, Necinus Musii, Theodorus Adria, Epiphanius Pergensis, Levansa Amphorensis, Alcimedeseides Contraconicensis, Dionysius Ananensis, Andreas Satalenus,

Amaxius Salconensis, Croton Parsidonensis, Philippus Barbarensis, Theodorus Antipolleus, Leontius Araxenus, Antipatros Canimenos, Gratinus Panormitanus, Andreas Tholantanus, Nichilo Sacrafuranus, Romanus Bobonensis, Oniforus Iconiensis, Neoptolensis Chronensis, Paulus Dernensis, Patharchos Listronensis, Eugenius Careufossides, Tyrannus Imadianensis, Ascolias Lalandenus, Steros Profiadensis, Predialis Gizonus, Quintinus Focensis, Irentinus Magnisias, Manias Amitii, Quiriacus Eleae, Valerianus Bossionensis, Fominus Zitrenus, Fericius Archodonensis, Didimus Lapitensis, Steros Prodofianensis, Fnodorus Ametimos, Epafroditus Camesenus, Olimpius Canensis, Didimus Lapicensis, Barachos Laxs, Efrontius Bui, Florentius Motilensis,

Joannes Rodensis, Genadius Mosonensis, Evandros Diupoleos, Joannes Trapotutanus, Philippus Ageresitanus, Thomas Tilensis, Genadius Amonensis, Caris Diapolitanus, Paulus Aristensis, Mathias Themessianensis, Eulalius Fibriensis, Amphilotius Fidecensis, Gaius Suetranensis, Eudoxius Eletensis, Martianus Corallensis, Eusebius Coctinensis, Obremus Coracesiensis, Romanus Mirrensis, Aristoditos Olimponensis, Eudoxius Cotuatensis, Palladius Capalenensis, Cirinus Patarensis, Stephanus Limirensis, Zenodotius Telmisu, Maximus Zetilonensis, Musenius Lunensis, Florentinus Adrianopolitanus, Bassones Neaspilitanius, Mesalimus Laudicensis, Fotianus Salagessunensis, Olimpius Sozopolites

Alexander Seleucensis, Valerianus Aphrus, Epafrodius Camesensis, Barrachos Nazensis, Charis Dionysiopolitanus, Eusebius Clazomenus, et Baventia Mipolitanus, Thomas Arliocomenus, Eliodorus Ametimos, Pergamius Atticenus, Eutropius Adadomensis, Paulus Philodemensis, Longinus Apapermenus, Theocustus Tyreu, Forticius Metropolitanus, Ciros Simondensis, Libanus Palatonensis, Dolestos Sebastensis, Danielus Cadolensis, Municheus Lardicias, Trunitanus .

. . . . . , Strategius Pilobatensis, Aquila Antodenus, Basilius Nacoriensis, Eustochius Docunius, Quiriacus Eucarpensis, Abircitius Hieropolitanus, Epiphanius Mardagensis, Philippus Liciados, Mocinius Ephesinus, Mauros Baladensis, Eusebius Dorileu, Martianus Sinalidensis, Calandion Alacarnensis,

Joannes Enidensis, Theodoretus Alabaudensis, Tigamus Appollonensis, Joannes Amizonensis, Empitius Staconensis, Menandros Eracleos, Dinisius Latomenus, Panias Eristodensis, Placalus Lassu, Joannes Alinsdonensis, Dioffisius Antiochenus, Cretomanus Afrondisius, Etherius Sinirnensis, Stephanus Ephesinus, Patricius Aidonopolites, Daniel Lampsacenus, Firmas Abidensis, Theusebius Hui, Stephanus Pinameni, Pionius Trodensis, Eulalius Pianensis, David Ardimensis, Thalasius Panus, Petrus Dardanensis, Diogenis Geticonos, Olimpius Prudisiadensis, Theophilusadeo Adriopolites, Apramonus Titanos, Theodorus Eradensis, Caligonus Cladipotus, Theodorus Serunensis, Polichonus Dipodinensis, Renos Juliolpoltus, Etherius Papiu, Petrus

Gagrotanus, Antiochus Sinoponus, Atticus Lanensis, Uranius Iborensis Paralius Adriponensis, Lucadius Minzitanius, Eustasius Galatinensis, Ministerus Amorrui, Aquilas Eudoxiados, Quiriacus Troanodensis, Pios Prothenissensis.

Explicit quinta synodus Romana sub Symmacho papa, indictione nona.

Incipit sexta synodus Romana sub Symmacho papa habita, tempore Theodorici regis, die Kalendas Octobris.

Cum in unum apud beatum Petrum apostolum sancta sexta synodus canonice a beato Symmacho Romae congregata resedisset, Symmachus praedictus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae eidem synodo praesidens dixit.

Quoniam religiosus sancto

Spiritu congregante conventus hortatur, ut quaecunque pro disciplina ecclesiastica necessaria sunt cura diligentiore tractemus?

Nos enim et apostolicae sedis moderamine compellimur, et ecclesiasticarum dispositione constringimur, sic canonum paternorum decreta liberare et retro praesulum antecessorumque nostrorum decreta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restauranda sunt Ecclesiae relaxanda exposcit, adhibita diligenti consideratione quantum fieri potest auxiliante Domino temperemus, quia nos qui potissimi sacerdotis administramus officia transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi, quia meminimus quod timere debemus et qualiter comminetur Dominus

negligentiae sacerdotum.

Sane reatu majore delinquit qui potiore honore perfruitur et graviora facit vitia peccaminum sublimitas dignitatum.

Ideo tacere non debemus sed ea quae necessaria fore agnoverimus, viriliter corrigere et emendare satagamus, et ea quae nociva sunt exstirpare, prout Dominus dederit, non negligamus.

Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Exaudi, Christe, Symmacho papae vita; dictum est septies.

Haec, confirmamus, et haec docemus; dictum est octies.

Doctrinae vestrae gratias agimus ingentes; dictum est decies.

Ista teneantur et ista observentur rogamus; dictum est duodecies.

Dignus papa, dignus doctor.

Et facto silentio, Symmachus episcopus dixit: Communis dolor et generalis est gemitus,

quod intra Ecclesiam nostris et retroactis temporibus de invasione rerum ecclesiasticarum et vexatione sacerdotum cognovimus, quae res non nos solos, sed omnes Domini tangit sacerdotes.

Et, licet haec a praedecessoribus nostris jam prohibita sunt, et tales praesumptores damnati, et a sanctis canonibus anathematizati, ne tamen denuo praesumantur, est etiam super his promenda sententia, ut qui eorum casum non timent, timeant saltem eorum perpetuam damnationem, et quod saepe praesumitur, saepius ut inhibeatur necesse est.

Sancta synodus dixit: Haec ne fiant denuo synodali conventu provida beatudini vestrae sententia enervari convenit, et ne in exemplum remaneat praesumendi funditus exstirpari.

Symmachus episcopus dixit: Modo quia Deus praesentiam

vestram votivam mihi concessit, necesse est rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut agnoscant omnes quos vanus furor et avaritia excitavit, talia absque ultione non posse praesumi.

Sancta synodus dixit: Scimus provisionem vestram necessariis studere.

Et ideo in vestra est potestate sequenda disponere.

Symmachus episcopus catholicae Ecclesiae urbis Romae dixit: Magna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito cum imminet de studio quae recta sunt non de necessitate disponere.

Sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus, vitiorum mater avaritia, repudiatis honestatis repagulis, totum putat expedire quodlibet; et ita dum praedae inhiat, patientia supernae civitatis abutitur exspectantibus

correctionem coelo moderante judiciis se existimant non teneri, cum clarum sit quod apud certos in occasione rapiendi procedat divinae mora sententiae.

Sed nobis quos pastoralis cura et ecclesiastica astringit, pro dispensatione certa ratio reddenda substantiae opus est, ut sollicitudinem nostram non solum ad praesentia, sed etiam ad futura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat, si hi qui possunt statutis debere innocentiam praesumentes de libertate deliquerunt, cum religiosa possunt et nostra successores nostri potestate fulciri, legibus ecclesiasticis servientes.

Sancta synodus dixit: Scimus spiritum Dei cor vestrum esse succensum, et instinctu Dei vos ita loqui.

Quapropter

omnibus summopere convenit observare ut oblationes fidelium a nemine praesumantur, et absque consensu et voluntate episcopi in cujus dignoscuntur esse parochia et potestate possidere vel dominari tententur; quoniam nonnulli memores sui pro remissione peccaminum suorum et paternae, vitae in creatione de facultatibus suis tam rerum immobilium quaedam vero per scripturas Ecclesiis tradiderunt et Deo creatori suo perpetualiter habenda dederunt; quo contra adversis Deum minus timentibus, eatenus mortifera calliditate tenentur, ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam.

Nec intueri corde possunt diem judicii, dum nimiae cupiditatis delectantur ardore.

Unde precamur ut antiquorum Patrum regulas quae modo propter injuriam quorumdam

quasi oblitae habentur, renovetis, ut tale judicium super eis fiat, ut 256 aut manifeste haeretici qui Ecclesiam Dei scindunt, et anathematizati atque ab Ecclesia Dei extorres habeantur, aut per satisfactionem Ecclesiae ad poenitentiam, et demum juxta regulas ecclesiasticas ad reconciliationem recipiantur.

Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: His ergo rite perpensis, ne illi in ruinam incidant et perpetuo damnentur exitio, et sancta Ecclesia pretioso Christi sanguine redempta restauretur, eique pie famulantes non opprimantur.

Sed releventur mensura cum Dei nostri consideratione una cum nostro judicio sancimus, ut quicunque immemor aut memor interitus sui res ecclesiae

delegatas et Domino oblatas, absque proprii episcopi jussu possidens praesumpserit deinceps tenere, quocunque in loco et veritate comperta res Dei servis suis dissimulaverit, aut renuerit reformare, liminibus ecclesiae ab episcopo ejusdem loci prius arceatur; indigne enim ad altare Dei properare permittitur qui res ecclesiasticas audet invadere, aut injuste, id est, sine licentia episcopi possidere, aut iniqua vel injusta defensione in eis perduret.

Necatores enim pauperum judicandi sunt praefixo tenore, et si non emendaverint vitium exstirpandi.

Debet tamen esse provisio ut vindictam admonitio manifeste praecedat et res usurpatas injuste qui abstulit aut injuste ablatas retinet, aequitate patrocinante legibus restituat.

Quod si neglexerit, et necessitas compulerit demum

praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat, neque quisquam per internas res Deum defensare nitatur, quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit.

Quod si praesumperit et ipsius offensam et praedictae damnationis periculum sustinebit.

Competitoribus etiam hujuscemodi frena districtionis imponimus qui facultates ecclesiae sub specie largitatis regiae vel cujuscunque potestatis improba subreptione pervaserint.

Sera namque de his rebus poenitudine commovemur, cum jam transactis temporibus contra hujusmodi personas canonum suffulti praesidio se sacerdotes Domini erigere debuissent, ut non mansuetudo indulgentiae ad similia perpetranda improborum audacia adhuc

quotidie provocaret.

Nunc corde injuriarum mole depressi damnis quoque compellentibus excitamur.

Quod si is qui res Domini competit in aliis quam nisi res agitur maxime solet territoriis commorari sacerdotem loci ipsius ubi habebat episcopus hujusmodi pravitate contentus, neglectu personae litteris instructum reddat.

Tunc antistes; ipsius fratris anxietate comperta, aut pervasorem rerum Dominicarum admonitione corrigat, aut praetaxata canonica districtione condemnetur.

Unde et in canonibus in Gangrensi Ecclesia apostolica auctoritate conditis, de fructuum oblationibus quae ministris ecclesiae debentur, et de his quae in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur.

Si quis oblationes ecclesiae accipere vel dare voluerit

praeter episcopi conscientiam vel ejus cui hujusmodi sunt officia commissa, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit.

Et iterum in eodem consilio: Si quis oblata Deo dederit vel acceperit praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.

Valde iniquum ergo et ingens sacrilegium ut quicunque vel pro remedio peccatorum, vel salute, vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit, aut certe reliquerit ab his quibus haec maxime servari convenit, id est, Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibu est primis regionum in aliud transferri vel converti.

Propterea qui haec non praeviderit et aliter quam scriptum est praedia

ecclesiis tradita petierit, vel acceperit aut possederit, vel injuste defenderit aut retinuerit, nisi cito se correxerit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur, sitque accipienti et danti et possidenti anathema, et institutae poenae contubernium assiduum.

Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit.

Ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est: Ut haec penitus abscindantur, rogamus.

Dictum est quinquies: Ut haec amputentur precamur.

Dictum est septies: Ut res ecclesiae quibus traditae sunt, intemerato jure serventur, rogamus.

Dictum est septies: Ut se dum hoc quod persecutus est synodali conventu per omnia

fiant unanimiter deprecantes rogamus.

Dictum est octies: Ut in praesumptoribus vindicetur rogamus.

Dictum est decies: Ut disciplina servetur rogamus.

Dictum est undecies: Quae male admissa sunt, per vos corrigantur.

Dictum est duodecies: Ut illicita facta amputentur, ita ut deinceps non fiant rogamus.

Dictum est tredecies: Ut apostolica ordinatio illibata servetur.

Dictum est quatuordecies: Dignus papa quod non licet non fiat.

Dictum est quindecies: Exaudi, Christe, Symmacho vita.

Dictum est sexdecies: Ut canones custodiantur rogamus.

Dictum quindecies: Ut ordinatio apostolica servetur.

Dignus papa, dignus doctor, dictum est novemdecies.

Haec omnes unanimiter confirmamus, et ut unanimiter

serventur rogamus, dictum vigesies.

Per dominum Petrum ut perpetuo serventur rogamus, dictum vigesies.

Qui haec violarit, in se juxta in praetaxatum modum inveniat, dictum est vigesies.

Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Praesentis diffinitionis formam quae juxta sanctorum Patrum est statuta sententias in omnium Ecclesiarum notitiam pervenire decernimus, ne cuiquam possit pro sua ignoratione licere quod non licet, et qui talia praesumpserint, sciant se praetaxato condemnatos esse modo.

Similiter et hoc ad Ecclesiarum notitiam vestra cunctorum exhortatione et judicio censemus pervenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia episcoporum res ecclesiae non dubitantur esse, si in eorum facultatibus

simili fuerit crudelitate pervasores rerum memoratarum praedictae canonum districtionis feriantur vindicta, ut qui majoribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur, saltem ecclesiasticae et canonicae vindictae perfodiantur aculeis; generaliter vero quicunque res ecclesiae confiscare aut impetere, aut pervadere periculosa aut sua infestatione praesumpserit, nisi se citissime per ecclesiae, de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur.

Similiter et hi qui res ecclesiae jussu vel largitione principum, vel quorumdam potentum, aut quadam invasione aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel haeredibus suis, ut a quibusdam jam factum audivimus, quasi haereditarias reliquerint, nisi cito res Dei admoniti a pontifice,

agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur.

Iniquum enim esse censemus, ut potius custodes chartarum quam defensores rerum creditarum, ut praeceptum est, judicemur.

Sanandum est ergo celerius, ne longius exsecrandus animi morbus inserpat, ut si medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat, vel cum posse vulnus aspexeris adhibet fomenta, vel caetera quibus illud posset quod natum fuerat vulnus obduci, ac si id manens sanari non poterit ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputet quod nocebat, quo reliquum integrum et servet intactum.

Praecidendum id ergo est quod velut puro sanoque nimium corporis vulnus obrepsit:

ne cum tardius abstergitur, in ipsis poenae visceribus hujus mali non haurienda sentina confidat.

Ferro enim abscidenda sunt vulnera quae fomenta non sentiunt.

Similiter et illi extorres debent fieri ab Ecclesia qui sacerdotali admonitione non corriguntur, dicente Domino: « Auferte malum a vobis * .

» Universa synodus acclamavit: Ut ista fiant rogamus; dictum est octies.

Ista serventur precamur, dictum est decies.

Ut in perpetuum maneant et vestra auctoritate firmentur, dictum est duodecies.

Exaudi, Christe, Symmacho papae vita, dictum est duodecies.

Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, synodo praesidens dixit: In hoc cognoscimus omnes quia Deum diligamandata

ejus faciamus minus.

Haec enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, et mandata ejus gravia non sunt.

Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viae ejus misericordia et veritas et judicium, in manu Dei potestas terrae, cui exsecrabilis est omnis iniquitas, in manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.

Perdit Deus memoriam superborum et iniqua gerentium, et relinquit memoriam humilium et bonorum hominum; hoc autem pro certo habet omnis qui recte colit Deum, quia vita ejus si in probatione fuerit, coronabitur, et si in tribulatione, liberabitur.

Si vero in correctione fuerit, ad misericordiam perveniet.

Omne quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia.

Non licet ergo

imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere, nec quidquam quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat agere, injustum enim judicium et definitio injusta regio metu vel jussu a judicibus ordinata non valeat, nec quidquam quod contra evangelicae vel propheticae aut apostolicae doctrinae constitutionem eorum, sive sanctorum Patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit omnino cassabitur.

Nociva ergo sancti praedecessores mei damnare confidenter studuerunt, quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequi cupit existere; vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum

habemus veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus; vae enim erit nobis si silentio veritatem oppresserimus qui erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos imbuere et docere.

Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonum ejus veritatem confundimur, praedicare?

Quid erit de nobis cum commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem justus judex Deus noster districtim exegerit?

Ideo nos oportet semper nociva resecare, et, auxiliante Domino, profutura erigere.

Unde objurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consulendo, prodesse quibus possumus festinemus; lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus, timidos retundat, iratos mitiget, pigros

exacuat, desides hortando succendat, refugientibus suadeat; asperis blandiatur, desperatos consoletur, ut quia doctores dicimur viam salutis gradientibus ostendamus.

Simus in custodia vigilantes, aditus contra hostis insidias solliciti muniamus, et si quando ovem perditam de commissis gregibus error abduxerit, toto illam adnisu ad caulas revocare Dominicas contendamus, ut de pastoris nomine, quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur.

Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorio opus est omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda, et velle tribuat, et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis, quam se pastor pastorum

esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil possumus per ipsum omnia implere valcamus.

Universa synodus surgens acclamavit Placent omnia; ut perpetua stabilitate firmentur rogamus; dictum est octies.

Et adjecit: Exaudi, Christe, Symmacho vita, dictum est octies.

Ut haec intemerata serventur, dictum est decies.

Ut ista intemerato jure custodiantur precamur, dictum est duodecies.

Qui haec sponte violaverit, perpetuo anathemate feriatur rogamus, dictum est quindecies.

Ut decreta nostra confirmes precamur, dictum est decies et octies.

Et facto silentio, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Acclamationes vestras synodique judicium praesentia gesta suscipiunt.

Et adjecit: Ea quae ad sopiendos 257 veternosae praesumptionis errores vel infensae

rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos, quibus universalis afficiebatur Ecclesia deliberatio religioni congrua pacique constituit firmitate perpete socientur, ut praestante Deo quem custodem rerum constat esse bonarum synodalis ordinatio vigeat, atque omnis qui sine personae alicujus districtione venire praesumpserit, indita superius districtione plectatur.

Et subscripserunt: Celius Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae his constitutis synodalibus a me probatis atque firmatis annuens sub.

; Petrus episcopus Ravennatis Ecclesiae his constitutis synodalibus a nobis probatis atque firmatis annuens sub.

; Innocentius Direntium Tiberinorum, Felix Trarvensis, Severinus Tundaritanus, Bonefacius Aquileianensis; Silianus Veliternius, Maximus

Bleranus, Sebastianus Furanus, Emilianus Furanus, Mercurius Ganinati, Maximus Ticinensis, Felix Atellanus, Cassianus Mutinensis, Rusticus Fuxentinus, Cerentius Siculensis, Propinquus Tabensis, Stephanus Venusinus, Adeodatus Formianus, Laurentius Benensis, Bonifacius Cameritanus, Fortunatus Fulginensis, Justus Signatinus, Mercurius Siviternus, Vindemius Anteatinus, Stephanus Neapolitanus, Augustus Liparitanus, Hilarius Teusanus, Valentinus Amiternus, Maximilianus Perusinus, Fortunatus Suestanus, Innocentius Ferentinatis, Jocundus Augustanus, Concordius Mesitanus, Trigidius Taurigaganus, Vitalis Fundanus, Viticanus Celemensis, Castus Portuensis, Joannes Ariminensis, Aristus Ostiensis, Proculeianus Sepinatis, Martirius Traconensis,

Candidus Tiburtinus, Victor Lunensis, Aprilis Laterianensis, Asterius Aquinatis, Asellus Populoniensis, Grisogonus Albanensis, Memor Cassinuus, Amadus Potentinus, Colonius Foroclodiensis, Romanus Numentanus, Helpidius Voliternus, Ursus Reatinus, Joannes Turritanus, Cresconius Tudertinus, Adeo datus Silvae candidae, Innocentius Navenatis, Vene rius Pallensis, Joannes Spolitanus, Rogatus Tauromenitanus, Eustasius Cremonensis, Servusdei Forevensis, Laurus Vergomatis, Probus Carcimeianensis, Euscarpius Meresarpae, Dulcius sancti Autimi, Rufertius Agnatinus, Leucadius Injuricanus, Serenus Nolanus, Eufradius Galatinensis, Martianus Acanus, Theotistos Pessimitos, Euticius Tranensis, Helpidius

Mencenenterius, Fortunatus Anagninus; Misterius Amorrius, Paschasius Vulternensis, Aquilas Eudoxiados, Innocentius Forosimproniensis, Quiriacus Troodanensis, Felix Nepesinus, Pios Petenissensis, Hilarius Tempranensis, Longinus Ortissu, Joannes Neapolitanus, Talasius Caesariensis, Constantinus Militinensis, Musonius Hissenus, Acasius Arimatheus, Firminus Termus, Adonius Gravissu, Patricius Tianensis, Joannes Artis, Theodotius Naciazensis, Dorocheus Neocesariensis, Aristomachus Colenensis, Ciros Cibistrinensis, Joannes Sebastensis, Ceccupius Sebastranopolis, Joannes Polemnacus, Grandus Cerassitenus, Atarbius Talebuntis, Seleuco Amassenus, Anthonius Amissenus.

Explicit sexta synodus Romana sub Symmacho papa.

Epistola ejusdem ad Laurentium Mediolanensem archiepiscopum.

Dilectissimo atque charissimo fratri Laurentio Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopo Symmachus episcopus in Domino salutem.

Prodit religiosae votum conscientiae mens laudibus devota pontificum assertio ingenii est Deo obsequentibus mancipare quod loquimur, in quorum praeconiis forte angustus sermo praefulget imperitiam manifestat, tamen si abstineatur infantia quis mendicam narrationem aestimet quam vota locupletant?

Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum.

Qui vice Dei judicat non desiderat picta alloquia, sed quae infucatus commendat nitor ingenii, quia in his

etiam sine amore blanditur eloquentia in illis splendorem suum veritas nuda commendat.

Sive falleris, est omne quod dictat affectio ad unguem fabricatur illa quae volumus non tam speciem recti habere quam similitudinem.

Ad te, venerabilis mihi antistes, maxime sermo est cui immeritorum testimonio virtus cepit vocabulo in quo actus eloquitur vel quod qui nomen appellat.

Provida parentum diligentia tuorum, prius te eligi voluit quam probari.

Te olim saecularibus inhaerentem titulis castrensis sudor excoluit.

Et ad Ecclesiae gubernacula pars adversa solidavit, sicut Dominus loquitur per prophetam: « Qui in minimo fidelis, et in magno fidelis est * .

» Te sacrum judex et consilii comitem meruit et laboris.

Bene initiandus altaribus et in laica

conversatione quod sacrum esset elegisti.

Tu pudicitiae in illa aetate custos inventus es.

In qua et lex obsequitur desideriis.

Satis est enim pueritiae ambitum, quam licentia fulcit horreri, Christus milites suos quos in personam dulcis attollat inter acies, quaerit hostiles.

Ascitus Ecclesiae pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis.

Non advena benignitas fuit quae naturae innixa radicibus de cano flore germen ostendit.

Temporale enim est omne quod fingitur, perpetuum quod cum aetate maturescit.

Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse sed praemii.

Alii vulgari gratia lenocinante commendantur, tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum.

Manet te singularis sapientia, quae licet

generaliter optanda est, tamen existit in magistro necessari frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet aestimare pondus officii vilissimus comparandus est, nisi praecellat scientia, qui est honore praestantior.

Dedit tibi apicem res judicii non favoris dignus pontifice est amor, quem censura conciliat.

Devenustat institutoris genium, qui per solam gratiam vult placere.

Tu his eruditus et formatus coeli beneficiis plus agendo populum instituis quam docendo.

Illa monita discipulorum conscientiam erudiunt quae probantur exemplo.

Sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam fuerit ipse sectatus.

Te inter secreta penetralium quo si testem metuunt qui peccare disponunt.

Nascentibus culpis metus, et reverentia tua negat effectum.

Qui inter exordia occurrit

vitiis, et occasionem lapsuum adimit, et concupiscentiae purgat auctorem, haec beatitudini tuae quasi strictim pro linguae meae commendatione dedicavi, si precibus vitae successus arriserit gestorum tuorum plena me relatione consecrabo, ut quae universis nota sunt mansuris in posterum litteris quatenus gaudeat acta secutura serventur.

Item epistola ejusdem ad Liberium patricium.

Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae Liberio patricio salutem.

Cum pro veneranda religione conscientiae verba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis et divinis initiata lingua cultibus militat consecrando in ignoti nos diligentia sermonum vincula tenuerunt, quia nihil superat divitiis, quoties aliquid probatus extulerit.

Quid enim sententiae

sequacium derelinquat quando justitiae obsequitur, cujus in examen definitio non vocatur.

Agitis bono conscientiae quod vestro vix negatur imperio.

Exivit inter arbitros Marcellini venerabilis collega, maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati favor pro aliquos ascriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit ingenio, laudati junxit ad pretium.

Egistis mediocrem, ne praecelsi esset suscepta praedicatio, clarissimorum testimonia ut vires accipiant culmina castigantur, felix sacerdotium cui faciem praetulit plena mens luminis.

Beata conversatio, quae idcirco in discussionem deducta est, ut tanto viro affabulante superaret.

Quae non didicisset saporem victoriae, nisi subjacuisset incertis.

Semper innocentibus gloriam adversa pepererunt, providet

defensores fortissimos mediocris impugnatio.

Sed quid epistolae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus.

Jungo et ego amplissimis partibus pro modulo exiguitatis proprie vobis coelo obsequente consensum, et quod mirabile inter homines habetur consideratione vestri attrahor ad amorem, inspirata mihi per alterum placere affectio, dum manet charitas imis inserta visceribus, peregrinante persona comitem se tamen coelestis gratia desideriis jungat, et dum cupitis datur affectus, aut veniat bonum pontificatus aut faciat.

Data XVIII Kalend. die, indictione VIII.

INCIPIUNT DECRETA HORMISDAE PAPAE.

1. Adversus Nestorii et Eutichetis blasphemias.

2. De mysterio Trinitatis, quid personae, quid designent substantiae.

3. De divinitate et humanitate Domini Jesu Christi.

Gloriosissimo atque clementissimo filio JUSTINO, AUGUSTO, HORMISDA episcopus.

Inter ea quae ad unitatem Ecclesiae pertinent, propter quam Deus clementiae vestrae elegit imperium, in litteris contulistis, hoc quoque venerabilis imperator cura fidei cui multipliciter vos studere declarastis, adjecit, ut aliquorum preces perferendae ad humilitatis meae notitiam jungerentur; quibus vel quid quaestionis oriretur agnoscerem, vel ad submovendum propositae consultationis ambiguum responsum a me religiosae

sententiae conveniens redderetur, legi omnia sollicitudine quam decebat; et licet ad responsi plenitudinem sufficere potuisset, si illa tantum quae ab auctoribus sunt definita subscriberem, tamen, ut religiosi propositi vestri remunerarem affectum, non subtrahendum credidi mihi quoque sermonis obsequium.

CAP. I.

Quid enim est quod emergentibus Nestorii et Eutichetis venenis paterna omisit instructio?

Pene omnes impietates cum inventoribus tam nefandorum dogmatum convenientia in unum synodica decreta presserunt, nec ulterius remansit locus ullus tam diris perfidiae seminibus amputatis, aut Christum Dominum credere sine carnis fuisse veritate, aut

eumdem non et Deum et hominem de materni uteri intemerata fecunditate prodiisse, cum alter eorum dispensationem, qua salvati sumus negando quantum in ipso est irritam faceret, alter opinione contraria sed impietate consimili in eodem Domino nostro Jesu Christo potestatem divinam a vera humanitate secluderet; neque ille recordatus, quia palpandam carnem suam Christus ostenderit, neque ille Evangelii memor verbum carnem factum esse dicentis, cui vox Domini indeficienter insonare debuerat, quia dixit et docuit: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo * .

» Saepe haec et multis precedentium sunt comprehensa sententiis.

Sed nec clementia vestra, licet jam dicta sint, fastidiose poterit repetita

cognoscere, nec nobis pudor ea quae sunt a praedecessoribus nostris praedicata revolvere.

Neque enim possibile est, ut sit diversitas praedicationis ubi est una forma veritatis; nec ab re judicabitur alienum, si cum his cum quibus convenimus fide congruamus et dogmate.

Revolvantur piis mansuetudinis vestrae auribus decreta synodica.

Et beatae papae Leonis convenientia sacrae fidei constituta.

Eadem invenietis in illis quae recensueritis in nostris.

Quid ergo est post illum fontem fidelium statuendum?

Quid amplius si

tamen fidei terminos servat, quilibet curiosus scrutator inquirat.

258 Non opus adjectione plebis, aut instructione perfectis, nisi forte mavult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam servare decreta.

II.

Nam si Trinitas Deus, hoc est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

Deus autem unus specialiter legislatore dicente: « Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est * , » qui aliter habet, necesse est, aut divinitatem in multa dividat, aut specialiter passionem ipsi essentiae Trinitatis impingat, et quod absit a fidelium mentibus, hoc est, aut plures deos more profanae gentilitatis inducere, aut sensibilem poenam ad eam naturam quae aliena est ab omni passione transferre.

Unum est sancta Trinitas, non

multiplicatur numero, nec crescit augmento, nec potest aut intelligentia comprehendi, aut hoc quod Deus est discretione sejungi.

Quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla visibilium vel invisibilium creaturarum potuit investigare natura profanam divisionem tentet ingerere, et divini arcani mysterium revocare ad calculum moris humani?

Adoremus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, indistinctam distincte, incomprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi et si admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae separationem.

Ita tamen ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique personae: ut nec personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam

hoc quod est proprium nominum transferatur.

Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis.

Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, Trinitas indivisa.

Et tamen notum est, quia proprium est Patris ut generaret Filium, proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis proprium Spiritus sancti, ut de Patre et Filio procederet sub una substantia deitatis.

III.

Proprium quoque Filii Dei, ut juxta id quod scriptum est, in novissimis temporibus Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, ita intra viscera sanctae Mariae virginis genitricis Dei unitis utrisque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempora erat Filius Dei, fieret filius hominis, et nasceretur in tempore, hominis matris vulvam non aperiens, et virginitatem

matris deitatis virtute non solvens.

Dignum plane Deo nascente mysterium, ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine servans quod ex Patre erat et repraesentans quod ex matre suscepit.

Nam jacens in praesepio videbatur in coelo; involutis pannis adoratur a magis, inter animalia editus ab angelis nuntiatur, vix ingressus infantiam annuntians mysticam sine instituente doctrinam; inter rudimenta annorum puerilium edens coelestium signa virtutum.

Idem enim

Deus et homo non ut ab infidelibus dicitur sub quarta introductione personae, sed ipse Dei Filius Deus et homo idem virtus et infirmitas, humilitas, et majestas, redimens, et venditus, in cruce positus, et coeli regna largitus.

Ita nostrae infirmitatis particeps ut possit interimi, ita ingenitae potentiae Dominus ne possit morte consumi.

Sepultus est juxta id quod homo voluit nasci; et juxta id quod Patri erat similis, resurrexit, patiens vulnerum et Salvator aegrorum unus defunctorum, et vivificator obeuntium, ad inferna descendens, et a Patris gremio non recedens.

Unde et animam quam pro communi conditione posuit, pro singulari virtute et admirabili potentia mox resumpsit.

Haec ita esse, nec ullam dubitationem oportere recipere, id est, ne Dominus

noster Jesus Christus aut inter corporis passiones Deus non esse crederetur, aut ne Deus tantum non etiam homo inter opera mirabilium stupenda virtutum proposito nos duorum apostolorum informavit exemplo Deum esse se Christum Dominum nostrum Petri fide, hominem Thomae dubitatione declarans.

Quid intererat, ut quem se homines dicerent discipulos vellet inquaerere, nisi ut respondente Petro: « Tu es Christus Filius Dei vivi * , » fateretur non hoc de carne et sanguine proditum, sed Patre Deo inspirante revelatum, ut per testimonium laudare responsionis fides patefieret veritatis?

Quid etiam intererat, ut apparente post resurrectionem Domino, Thomas tantum abesset caeteris, ut solus ambigeret, ut dum unius manibus se

pateretur tangi, ab universitate fidelium quis esset, possit agnosci?

Non ergo ad explorandum discipulum interposita est dubitatio sed quaesita prosperitatis instructio.

An ne aliud exspectat quod se idem Dominus Cleophae cum alio discipulo, cum ad Emmaus tendentes de se loquerentur, inseruit.

Et quanquam de resurrectione Domini per mulieres quae primae ad monumentum convenerant, agnovissent, tamen ut per eorum dubitationem daret futuris saeculis credendi firmitatem incipiens a Moyse et omnibus prophetis « oportuisse Christum pati, et ita intrare in gloriam suam * , » interpretatur.

Ostendit per passionem humanam naturam et divinam in eo esse per gloriam multiplicibus haec sanctarum Scripturarum insinuantur exemplis.

Nec

apud religiosam conscientiam tuam, venerabilis imperator, tanquam ignota dicuntur, fides enim ipsa quam a te constanter asseritur tibi, reddit hoc muneris, ut sensibus tuis et affectum sui inferat, et scientiam per quam diligentius asseratur, infundat.

Et tamen interest dispensationis mihi creditae, ut ego quoque vel apud scientes nota, non taceam, ut succedente sibi per vices temporum catholicorum praedicatione sensuum, quod indeficienter asseritur, sine fine credatur, latius haec quae ad deitatem humanitatemque Domini nostri Jesu Christi pertinent, et in eo unitas sine confusione naturas potui, secundum veterum definita disserere, si esset adversus eos qui his discutiunt disputandum.

Sed cum in

manibus omnia sint, et synodica constituta, et beati papae Leonis dogmata, perstrinxisse, potius pauca quam evolvere credidi convenientius universa.

Nunc vero agnoscere satis est et cavere, ita proprietate et essentiam cogitandam ut sciatur quod personae, quod nos oporteat deferre substantiae.

Quae qui indecenter ignorant, aut callida impietate dissimulant, dum omittunt quod sit proprium Filii in Trinitate tendunt insidias unitati.

Sed si quae praedicata sunt, validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur.

Sacra Justini imperatoris ad Hormisdam papam.

Sacratissimo ac beatissimo archiepiscopo almae urbis Romae et patriarchae HORMISDAE, JUSTINUS imperator.

Scias nobis, Pater religiosissime, quod diu summis studiis quaerebatur patefactum, et antequam advenerint, qui a nobis destinati sunt, quod Joannes vir beatissimus antistes novae Romae noster, una cum clero vobis consentiunt, nullis variantes ambiguitatibus, nullis divisi discordiis.

Scias libellum ab eo subscriptum quem offerendum indicaveras sanctissimorum Patrum concilio congruentem, quo omnes concurrunt alacri opere suscipienda vota, tam nostrae quam Constantinopolitanae sedis quos veritatis coruscus fulgor illuminat.

Omnes accelerant libentissime quos oblectat via dilucida, ut sequantur scita Patrum sanctissimas leges probatissimasque, et consiliis quorumdam firmatis, qui rectum tenebant tramitem aliorum correctis qui vagabantur,

incerti in eos res colligitur, ut unitatem individuae Trinitatis ipsi quoque in unitate colant mentium, negatum est inter divina mysteria memoriam in posterum fieri libelli quem diximus Acacii praevaricatoris quondam regiae hujus urbis episcopi, necnon et aliorum sacerdotium qui vel primi contra constituta venerunt apostolica, vel successores erroris facti sunt, et nulla usque ad ultimum diem sunt poenitentia correcti.

Et quoniam omnes nostrae religionis admonendi sunt, ut exemplum imitentur civitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta ediximus.

Tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remenuranda celeriter pacem, nostrae reipublicae pro conciliando subjectis meis superno praesidio.

Quid enim gratius reperiri potest, quid justius, quid illustrius, quam quis idem regnum continet idemque fidei cultus irradiat, eos non diversa contendere, sed collectis in eisdem sensibus instituta venerari non humana mente illata, sed in divinae providentiae spiritum?

Oret igitur vestrae religionis sanctitas, ut quod pervigili studio pro concordia Ecclesiarum catholicae fidei procuratur, divini muneris opitulatio jugi perpetuitate servari annuat.

Data decimo Kalendas Maii, Constantinopoli.

Libellus fidei Joannis Constantinopolitani episcopi directus ad sanctum Hormisdam papam, in quo anathematizat Nestorii et Eutichetis et reliquorum haereticorum blasphemias.

Redditis mihi litteris vestrae sanctitatis in Christo,

frater charissime, per Gratum charissimum comitem, et nunc per Germanum et Joannem reverendissimos episcopos et Felicem et Dioscorum sanctissimos diaconos, et Blandum presbyterum laetatus sum de speciali charitatis vestrae sanctitate quod unitatem sanctissimarum Dei Ecclesiarum secundum veterum Patrum requiris traditionem, et dilaceratores rationabilis gregis Christi amore pulsare festinas.

Certus igitur scito per omnia, sanctissime, quia secundum quod vobis scripsi tecum cum veritate sentiens omnes a te repudiatos haereticos renuo, et ego pacem diligens sanctissimas Dei Ecclesias, id est, superioris vestrae et novellae istius Romae unam esse accipio illam sedem apostoli Petri et istius augustae civitatis unam esse definio.

Omnibus actis a sanctissimis

quatuor synodis, id est, Nicaena, Constantinopoli et Ephesi et Chalcedonae, de confirmatione fidei instituta esse Ecclesiae assentio, et nihil titubare de bene judicatis patior.

Sed et conantes aut nisos usque ad unum apicem placitorum perturbare lapsos esse a sancta Dei generali et apostolica Ecclesia scio, et tuis verbis recte dictis evidenter utens per praesentia scripta haec dico, quia prima salus est recte fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare; quia non potest Domini nostri Jesu praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * , » haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio: haec igitur

fides.

Nec cadere cupientes, sed Patrum sequentes in omnibus constituta anathematizantes omnes haereses et praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae urbis fuit episcopus, damnatum in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo episcopo Alexandrinae civitatis et una cum illo anathematizamus, et Eutichem, et Dioscorum Alexandrinae civitatis episcopum, damnatum in sancta synodo Chalcedonensi quam venerantes sequimur et amplectimur.

Quae sequens sanctam synodum Nicaenam apostolicam fidem praedicavit; his conjungentes Timotheum parricidam, Hellurum cognominatum, anathematizamus, et hujus discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes.

Anathematizamus

similiter Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum, complicem eorum et sequacem factum, nec non et perseverantem eorum communioni et participationi.

Quorum enim quis communionem amplectitur eorum similem adjudicationem in condemnatione consequitur.

Simili modo et Petrum Antiochenum condemnantes anathematizamus cum sequacibus suis, et omnibus suprascriptis: unde probamus et amplectimur epistolas omnes beati Leonis papae urbis Romae quas conscripsit de recta fide.

Quapropter, sicut praediximus sequentes in omnibus sedem apostolicam, et praedicamus omnia quae ab ipsa decreta sunt et propterea spero in una communicatione vobiscum quam apostolica

sedes praedicat me futurum, in qua est integra devotio Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae id est in omnibus non consentientes sedi apostolicae eorum nomen inter sacra non recitandum esse mysteria.

Quod si in aliqua professione mea deviare tentavero, his quos condemuavi et per condemnationem propriam consortem 259 me esse profiteor.

Huic vero professioni subscripsi manu mea et direxi per scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et papae magnae Romae per supradictos Germanum et Joannem venerabiles episcopos, Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbyterum.

Et alia manu: Joannes, misericordia Dei episcopus Constantinopolitanae novellae

Romae huic me professioni consentiens omnibus supradictis subscripsi sanus in Domino.

Ora pro nobis, sanctissime et beatissime frater.

Data mense Martio, die XXVIII, indictione XI, consulibus Domino Justino imperatore Augusto et Heradio IV CC. aera DC.

Epistola Hormisdae papae ad Joannem episcopum Militanae Ecclesiae de communione Constantinopolitanae Ecclesiae.

Vota nostra charitatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis gaudiorum fructu reddatur extorris, et ideo Constantinopolitanam Ecclesiam ad communionem nostram rediisse Domino propitiante tradentibus significamus alloquiis, et mandatorum quae legatis nostris dedimus in omnibus

seriem fuisse completam, de qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfectae gaudium perveniret, libelli Joannis fratris et consacerdotis nostri episcopi Constantinopolitani et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda, judicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse.

Superest ut a nobis competentibus precibus divinitas exorata concedat, quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur.

Ea vero quae significare curavimus, in eorum sacerdotum qui fraternitati tuae vicini sunt curabis perferre notitiam ut et ipsi de effectu tantae rei gratias nobiscum coelestis misericordiae beneficiis referre non cessent.

Deus te incolumem custodiat, frater charissime.

Item ad Joannem episcopum de directis institutis et vice commissa.

Dilectissimo fratri JOANNI HORMISDA.

Fecit dilectio tua rem charitati et fidei congruentem ut adventum suum ad Italiam nobis directis litteris indicaret, et quae in te sit summa religiosae voluntatis ostenderet.

Atque utinam ad plenioris affectus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et poenitentia frui, quam sumus ante per scripta complexi, verumtamen probasti, dilectissime frater, quo Christianam fidem veneraris affectu.

Dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica sine aliqua cupis transgressione servare sperans, ut prorogatis generalibus ad

Hispanienses Ecclesias constitutis super quae aut negligentius aut irreligiosus fiunt ecclesiasticis disciplinis congruentia sanciamus quod amplexi sumus.

Quid enim aut nobis dulcius quam cum fidelibus loqui, aut Deo aptius quam deviantes ab errore revocare?

Salutantes igitur charitatem qua jungimur per Cassianum diaconum tuum significamus nos direxisse generalia constituta, quibus vel ea quae juxta canones servari debeant competenter ediximus, vel circa eos qui ex clero Graecorum veniunt, quam habere oporteat cautionem, sufficienter instruximus.

Sed causae ipsius ordinem instructionemque abunde decretis ecclesiasticis vos docebunt, ut agnoscentes et impiorum transgressionem et apostolicae sedis curam pro Patrum regulis excubantem, ostendatis

vos perosos damnatorum consortia, et amare fidelium.

Et quia per insinuationem dilectionis tuae hujus nobis est viae patefacta prudentia, remuneramus sollicitudinem tuam, et servatis privilegiis metropolitanorum vices vobis apostolicae sedis eatenus delegamus, ut inspectis istis sive ea quae ad canones pertinent, sive ea quae a nobis sunt nuper mandata serventur, sive quae de ecclesiasticis causis tuae revelationi contigerunt sub tua nobis insinuatione pandantur.

Erit hic studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his quae injunguntur exhibeas, ut fidem integritatemque ejus cujusque curam suscipis inviteris.

Data IV Nonas Aprilis Agapito II consule, aera DCXLVIII.

Item epistola Hormisdae ad episcopos Hispaniae.

1. De sacerdotibus juxta instituta canonum ordinandis.

2. Ut pro episcopatu praemium non accipiatur.

3. De concilio per annos singulos celebrando.

Dilectissimis fratribus episcopis per Hispaniam constitutis HORMISDA.

Benedicta Trinitas Deus noster qui per misericordiam suam Romanae reipublicae per universas partes suae pacis tranquillitate diffusa, nobis quoque viam demonstrandae circa nos charitatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jocunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus; et dum dilectionis pignus nostrae reddidimus, velut quoddam debitum plenum circa Dominum

monstremus affectum.

Jungamus igitur, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et Dominum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, ut et institutione et opere illi cujus esse membra cupimus haereamus, nec unquam ab illa via quae Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus deseramur.

Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servemus.

Dixit enim Dominus noster: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus * .

» Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus

errata, vel custodiamus catholica constituta, tamen quia Joannis fratris, et coepiscopi nostri nobis insinuatione vulgatum est contra canonum reverentiam nonnulla praesumi, periculum quod doctoribus imminet de taciturnitate declinans, et prophetica voce compunctus qua dicit, loquere ne taceas, generalibus edicendum credidi constitutis.

CAP. I.

Ut in sacerdotibus ordinandis quae sunt a Patribus praescripta, et definita cogitetis, quia sicut est caput Ecclesiae Christus, Christi autem vicarii sacerdotes, sic et in eligendis his curam oportet esse perspicuam.

Irreprehensibiles enim esse convenit quos praeesse necesse est corrigendis, nec quidquid illi deesse personae penes quam est religionis summa, et substantia disciplinae.

Aestimet quis pretium Dominici

gregis, ut sciat quod meritum constituendi deceat esse pastoris; hoc fiet ita, si non sacerdotii gradus saltu quodam passim laicis transferantur.

Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur Ecclesiae.

Non negamus esse in laicis Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelia.

Discere quisque debet antequam doceat, et exemplum religiosae conversationis de se potius aliis praestare quam praesumere.

Emendatiorem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo; longa observatione religiosus cultus tradatur ut liceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad venerandi gradus summa perductus, qui sit fructus humilitatis ostendit.

Nec leve nec vacuum fuit, quod

nec apud veteres quidem nisi levitici generis viri ad sancta admittebantur altaria, ne pessime meritis aut pretio aut praesumptione contemptis ad sacros cultus impar accederet.

Tunc, migrabant praerogativa familiarum ad instituta cultorum: nunc est doctrina pro genere.

Quod illis fuit nasci, hoc nobis imbui.

Illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina; nec tantum de laicis consecrari inhibemus, sed ne de poenitentibus quisquam quidem ad hujusmodi gradum profanus temerator aspiret.

Satis illi postulanti sit venia.

Qua conscientia absolvat reum qui se peccata sua populo scit teste confessum.

Quis enim quem paulo ante vidit jacentem veneretur antistitem?

praeferens miserandi criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.

II.

Hoc quoque ad praemissa conjungimus ne benedictionem per impositionem manus quae divina esse creditur, quis pretio comparet, quoniam ante oculos esse convenit, quod Simon Spiritum sanctum volens redemptione mercari, Apostoli fuerit detestatione percussus.

Tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur?

Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse judicium.

Ibi enim Deus ubi simplex sine pravitate consensus; verum ne hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omittimus, ne vel ille se a culpa aestimet alienum, qui et si ipse quidem a redemptione liber initiaverit benedictione mystica sacerdotem, et tamen ad alterius

redempti voluntatem, vel sponte in hoc vel necessitate consenserit.

Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti?

Procul dubio contra mandata committit, et qui habet peccatum proprium, et qui peccatum sequitur alienum incassum animus resistit cupiditati, si non resistit et timori.

Adversus haec facilius Deo adjuvante providebitur, si circa metropolitanos privilegia a sanctis Patribus constituta permaneant, si metropolitani circa parochias suas ordinem suum, ea qua decet veneratione custodiant, ut nec electio praesulis empta detur pretiis, et nec obsequentis sit quaesita operibus, sed ita fixa habeantur in cordibus quemadmodum releguntur in Scripturis.

Si nulla sint in templis emptionum semina, nulla erunt fomenta discordiae,

sed regnante charitate sub illa quam nobis promisit Deus, et retribuit, pace vivatur.

III.

Ob hoc Patres providentia qua Spiritus sanctus cultores suos compungere dignatus est incitati, bis in anno per parochias singulas concilia haberi docuerunt, ut in unum juxta salubris institutionis dogmata congregati, pro ecclesiasticis causis tractandis libere convenirent, ut si juxta votum universa consistunt, Deum junctis vocibus qui praestat desiderata collaudent.

Difficile est enim ut cujusquam cor pravis sic cogitationibus induretur, ut a se patiatur culpanda fieri, cum noverit se judicium futurum esse concilii.

Praecinctos ad hanc viam semper lumbos habeant, scientes rationem actuum suorum esse reddendam.

Suspendantur ab illicitis per

formidinem, et qui nequiverint per pudorem.

De conveniendo notum est canones sanctos bis in anno constituisse, et praefinitum quidem si possibile est, inviolabiliter convenit custodiri.

Sed si aut temporum necessitas, aut emergentes causae hoc non patiuntur impleri, semel saltem quamvis non licuerit sine ulla excusatione, praecipimus convenire.

Haec, fratres charissimi, et alia quae Patrum regulis continentur, in labiis et in cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes, quia « beatus in Domino qui in lege ejus meditabitur die ac nocte * .

» Hoc et magister gentium discipulum suum

secutus instituit admonens: haec meditare, in his esto, subjiciens plenitudinem: attende tibi et doctrinae, quia si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separabimur a vitiis, dum impensa cura divino operi humano locum non reliquit errori.

Data IV Nonas Aprilis, Agapeto II consule.

Item epistola Hormisdae papae ad episcopos Hispaniae, in qua eis Joannis Constantinopolitani episcopi professionem dirigit, propter orientales clericos qui eorum communionem poposcerant.

260 Dilectissimis fratribus episcopis per Hispaniam constitutis HORMISDA.

Interea quae notitiae nostrae Joannes frater et coepiscopus noster studio Ecclesiasticae utilitatis ingessit, hoc quoque pro affectu catholicae fidei,

et apostolicae sedis veneratione consuluit, quo ordine ex clero Graecorum venientibus tribui deberet sancta, communio, propter causam scilicet Acacii a praedecessoribus nostris pro haereticorum communione damnati, in qua qui se ab ejus contagione non dividunt, a nostra communione habeantur excepti.

Laudo propositum viri hoc zelo circa fidem, et apostolica instituta ferventis, ut neque per ignorantiam quidem quanquam coeno erroris alieni pateretur, immergit.

Digna haec cura fidelibus ut sollicito studio semper invigilent, et inculpatos se ab omni perversitate conservent.

Ipsa est enim fidei innocentia ut praevideat, ne vel casu possit errare.

Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri, et memores nostri sicut oportet officii documenta

quaeque de Ecclesiae scriniis assumentes ad concilium vestrum pro generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius quae sunt acta discentes, ab omni vos errantium communione separetis, neque enim est personalis odii causa in impios transgressores dicta, Deo inspirante sententia, in qua quidem causa, nequaquam a praedicatione cessavimus, et principes supplicando, et sacerdotes, et populos et admonendo, ut transgressores absoluti ad rectam fidem affectu Dei, et judicii timore converterent.

Sed obstinatio miseranda eo perduxerat illos, ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulent radicibus.

Ergo dilectissimi fratres ad omnia competentes instructi, servate vos et Ecclesiam Dei Apostoli exhortatione compuncti.

Nos

autem libellum misimus, sub quo si quis communionem vestram de orientalibus clericis poposcerit, ad eam possit admitti, secundum quam et de Thraciae et Scythiae, Illyricique partibus vel Epiri veteris, sed et secundum quam de Syriae multos jam constat esse susceptos, gaudentes ad recta confluere, et devia declinasse.

Unde pro subreptione mandamus ut omnis cura et sollicitudo omnis invigilet, jam nullus si ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita.

Scienti peccare necessaria confessio est.

Necesse est ut errorem sibi scribat qui monstratur institisse pravo itineri.

Bonefacius notarius sanctae Ecclesiae Romanae ex scrinio editi exemplaria libelli exsequitur.

Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et

a constitutis Patrum nullatenus deviare; et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia, dicentis: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * , » etc., haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.

De qua spe, et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite Similiter anathematizamus Eutichem, et Dioscorum

Alexandrinum in sancta synodo quam sequimur et amplectimur Chalcedonensi damnatum, quae secuta sanctum concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit.

Detestamur et Timotheum parricidam Hellurum cognomento, discipulum quoque ipsius et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum condemnamus.

Etiam anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum, ab apostolica sede damnatum, eorum complicem et sequacem, vel qui in eorum communione permanserint.

Qui Acacius, quorum se communioni miscuit ipsorum similem habere meruit in damnatione sententiam.

Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus suis, et omnibus suprascriptis.

Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papae

universas quas de religione Christiana conscripsit, sicut praediximus sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes omnia ejus constituta.

Et per omnia spero ut in una communione vobiscum quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera Christianae religionis, et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est, non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria.

Quod si in aliquo a mea professione deviare tentavero, his quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor.

Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et Hormisdae sancto ac venerabili papae urbis Romae direxi.

De reconciliatione Romanae et Constantinopolitanae Ecclesiae.

Dilectissimo fratri EPIPHANIO HORMISDA.

Multo gaudio sum repletus quod circa Ecclesiae pacem, et sanctissimi imperatoris, et dilectionis tuae, tale studium litteris indicasti, quod legatorum quoque meorum assertione cognovi manifestum.

Hinc enim supernae misericordiae documentum perdocetur, quando et mundani principes causas fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, et Ecclesiarum praesules quod ad dispensationem sui pertinet officii memores exsequuntur.

Talibus enim indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus qui, compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla

tendentes, sibi ad scribendum indubitanter ostenderent, quidquid Deo placitum posteris pro sua imitatione fecissent.

Benedicamus Dominum, fratres charissimi, hoc diebus nostris fuisse concessum, et totis orationum, et curarum viribus adnitamur, ut quae Dei opere bene coepta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur.

Sperandum enim est, ut ad compagem corporis sui reliqua quae adhuc desunt, membra, festinent, et a potioribus minora non discrepant.

Ad quod me cum dilectio tua Christianae studio charitatis hortatur, debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti.

Similem enim jam fidei curam gerentes per religiosam patientiam par etiam praemium de boni operis speramus affectu.

Neque enim difficultatibus est cedendum.

Non enim fatigatur asperis fides, nec ad coelorum ardua per proclive contenditur, nec remunerationem citra laboris exercitium quis meretur.

Unde ne facientes bona deficiamus, specialiter admonemur, etiam teste Psalmista: « Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore * , » quia non initium laboris remunerationem praemii consuevit invenire, sed terminus.

Ergo studium sollicitudinis assumite, quibus est una in communione societas et credulitas quemadmodum de unitate sedis apostolicae, et Constantinopolitanae Ecclesiae pariter exsultamus in Domino; ita de reliquorum quoque sicut affectione admones reintegratione laetemur, et curemus primum ut fidem integritatemque nostram

immaculatam ab omni contagione servemus; nosti enim, frater charissime, ac sanctissime, quia Ecclesiastica servant vincula concordiam quae nos ab haereticorum tueantur insidiis, per quae etiam canonum custoditur integritas.

His in robore suo omni circumspectione servatis, remedia sperantibus conferuntur.

Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae ut medicina rationabilis benignae, et fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam ita est ab humanitate discretus, quem non a rigore discretionis inclinet cauta simplicitas.

Sed ut caute hoc caeterasque querelas, aut errores alicujus eo valeas expedire, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut praedictum est, quid cavendum

sit; ita omnia praevidendum, ut non ambigas te rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam, ita tamen ut eos qui vobis fuerint communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent, quibus etiam et qui continentiam libellorum obtulerint, inseratur.

Sic enim et Severi vel Sulpicii vel complicum, aut similium absolvemus errores.

Nec eorum qui sanari potuerint, dispendia patiamur.

Quod ideo vobis specialiter credidimus imponendum ad diligentiam vestram a nostro onere transferentes, quia non parva jam documenta resistentes haereticis reddidistis, nec debet de eo ambigi, quem bene contigerit explorari.

Simul assume medelam medicinae, simul accingere auctoritate justitiae.

Et sic circa simplices humanitate mollire, ut in

haereticorum contagione perdurantes, aut eos qui innocentiam simulant, et cum nostris sola voce consentiunt, ab his quibus pro Ecclesiae reintegratione consulitur et providetur, excludantur.

Nec enim expedit circa eos ecclesiasticam temperare censuram.

Non enim erunt jam miserationes bonae pro eorum quibus consuli oportet necessitate collatae, et si indiscrete fuerint bonis malisque communes.

Et quia Hierosolymitanorum faciendam credidit in litteris tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio est, necessarium diximus respondere quae congrua sunt.

His qui sanctorum Patrum constituta custodiunt.

Si illa fidei fundamenta venerantur, ab his quoque qui per eos Spiritu sancto

componente definita sunt, non removeantur.

Aut enim perfecta sunt, et adjectione non indigent: aut bene valida, et ideo non mutanda, quando per ea omnia haereticorum venena compressa sunt; nec quidquam Chalcedonensis synodus quod utile qualibet diligentia potuisset exercitare praeteriit, quae praecedentium quoque dogmata, vel clarius manifestavit vel repetita auctoritate firmavit speciale quoddam adversus Nestorium, et Eutichem aggressa certamen, et alterum deitatem Domini nostri Jesu Christi a carne separatam, et ideo sanctam Mariam Dei genitricem pronuntiare vitantem, alterum veritatem carnis in Domino renuentem.

Quando Dominus noster Jesus Christus idem Filius Dei, idem filius hominis, una in duabus naturis persona divinitatis, et

carnis nec naturis ad unitatem confusis, ne velut quarta persona addita Trinitati, « sed ipse Filius Dei exinanivit semetipsum formam servi accipiens * ; » propter quod et unam nec divisibilem profitemur essentiam Trinitatis, et proprietatem tamen suam scimus inesse personis: unam enim Patris profitemur esse personam, unam Filii Dei eum assumpta carne, unam Spiritus sancti, et personas proprietatibus designantes, et per unitatem essentiae inseparabile Trinitatis mysterium confitentes; neque enim ambigi potest verbum Dei inter virginis viscera per carnem humanam assumpsisse naturam, nec ab obstetrice factum intra vulvam naturarum munitione divisum.

Nam sicut non est in eo humanitas sine Deo edita, sic in crucem non est impassibilis divinitas

a carnis passione divisa, quod virginis partus, et intemerata fecunditas, et singularis a mortuis resurrectio, et ad coelos declarat ascensio.

Haec si quemadmodum a Patribus constituta sunt, servata credant, nec definita transcendant a quo tramite qui declinant ipsi sibi nebulam dubitationis obtendunt.

Nos autem illud apostolicum contemplantes contentiosis respondere non necesse est; et nos hanc consuetudinem non habemus, et nec Ecclesia Dei.

Haec ideo breviter definivi, quia nec ambigi convenit de rebus, ita per fidem definitis saepius, et pene supervacua est allegatio quae adhibetur instructis, cum super haec ad clementissimum principem non parva jam perstrinxerimus.

Ut quia de Hierosolymitanorum professione respondimus.

Hoc quoque aestimavimus

salutis eorum causa competenter addendum, ut si communionis apostolicae se dederint unitati, et professionem suam scripto 261 indicent, quam legetis vestris apud Constantinopolim positis offerant, aut per suos ad nos dirigant, aut fraternitati vestrae tradant, eodem tamen sicut diximus, tenore conscriptam, quae ad nos modis omnibus sub nostra ordinatione deferatur.

De Thessalonicensibus quorum ad nos legati per clementissimi et fidelissimi principis filii nostri ordinationem venerunt, ne quid omisisse credamur, nosse vos volumus secundum hoc quod Domino nostro Jesu Christo inspirante placuerit omnem causam nostra dispositione tractandam, et sicut oportet impleri ordinandam, haec per fratrem

et coepiscopum nostrum venerabilem virum Joannem, sed et filios nostros Heraclium, Probum et Constantinum diacones ecclesiastico honore dignissimos ad causam pertinentia rescripsisse contenti, gratulati sumus in viro ordinis nostri, et meritum, et religiosum nos invenisse propositum et cum legationis mandato sapientia, et moribus congruens votiva eorum res et plena gaudii est ut sunt juxta aestimationem probabiles, et quos sancti communionis officii contigerit esse consortes.

Item Hormisdae ad Salustium Hispal. episc. de commissa vice per Baeticam et Lusitaniam provincias.

Charissimo fratri Salustio Hormisda.

Suscipientes plena fraternitatis tuae votiva gratulatione colloquia quae nos geminae salutis tuae laetificaverunt indicio,

siquidem retulerunt te corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixum, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis expedire laetitiam.

Edidisti enim boni documenta pontificis dum et praedicanda facis, et ea suadere non differs.

Praerogativam de nostri sumpsimus electione judicii, quando id te sponte amplecti didicimus quod caeteris imperamus.

Oramus siquidem divinam clementiam cunctos agnoscere, et haec ad studia ecclesiasticae pacis iustrumenta transmisimus.

Tu vota nostra, et fideli intelligentia percepisti, et officii protinus devotione complesti, cunctis fratribus innotescens, quae per coelestem gratiam cunctis profutura cognoveras.

Suffragantibus igitur tibi tot meritis piae sollicitudinis et laboris, certe jam delectat

injungere, quae ad nostri curam constat officii pertinere, ut provinciis tanta longinquitate disjunctis, et nostram possis exhibere personam, et Patrum regulis adhibere custodiam.

Vices itaque nostras per Baeticam Lusitaniamque provincias salvis privilegiis quae metropolitanis episcopis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus, augentes tuam hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias.

Et licet de singulis non indigeas edoceri quem jam probavimus cautius universa servare, gratius tamen esse solet, si iterum trames ostendatur, et laboris injunctio superius formata monstretur.

Paternas igitur regulas et decreta a sanctis definita conciliis ab omnibus servanda mandamus.

In his vigilantiam

tuam, in his curam fraternae monitu exhortationis extendimus.

His ea qua dignum est reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum, nec sanctae observationis obstaculum.

Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere.

Quoties universalis poscit religionis causa ad concilium te cuncti fratres evocante conveniant, et si quos eorum spiritalis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacris legibus determinando certamina.

Quidquid autem illi pro fide veteribus constitutis vel provida dispositione praecipies, vel personae auctoritate nostrae formabis, totum ad scientiam nostram instructae relationis attestatione perveniat.

Eo fit

ut noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti.

Deus te incolumem custodiat, frater charisime.

Rescriptum Hormisdae papae ad episcopos Baeticae provinciae de congratulatione pacis.

Fratribus dilectissimis universis episcopis per Baeticam provinciam constitutis HORMISDA episcopus.

Quid tam dulce sollicito, quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio?

Quid tam religiosis conveniens institutis quam ut inter se sacerdotes pacem quam eos necesse est aliis pro officio annuntiare conservent?

Plenam fateor gratulationem suscepi quod votiva mihi de charitate quae inter vos est, et Ecclesiarum pace litteris indicastis; sponte mihi quidquid hortari poterant, quidquid monere

delatum est.

« Confirmet hoc Deus quod est operatus in vobis, » et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse quae praecepit pro ea qua nos redemit, pietate faciat, et in istam boni nuntii nos quoque religiosorum vicem reddidimus nuntiorum.

Quidquid cum orientalibus quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatos Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo cum aptum fuerit repetitis vobiscum participabimus indiciis.

Mox post nostrorum reditum ab orientalibus missa legatio est; certa speravit, certa consuluit, sed facimus de his quae fuerant dicenda compendium, ipsa potius ad instruendam notitiam vestram quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore

terrarum, aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficit veritatem.

Quod autem ad continentiam vestrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire, ut aestimatis omnibus responsum rationi congruum redderetur.

Sed quia privilegiorum veterum, et statutorum paternorum indidistis iisdem litteris mentionem ad Salustium fratrem, et coepiscopum nostrum sub hac parte rescripsimus, vobis quoque strictim quae dicta sunt illis latius indicantes, ne privilegia nos indulta convellerent, et nihil tam conveniens fidei judicare, quam ut in honore suo a Patribus decreta serventur.

Deus autem vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

Justinus imperator Hormisdae papae.

Quo fuimus nuper et quo sumus studio pro conciliandis sententiis catholicam fidem colentium ut eodem animo cuncti venerentur numen individuum Trinitatis palam fecisse dignoscitur; nunc legatum ad vestram beatitudinem ultro ob hoc ipsum dirigentes Gratum virum magistrum scrinii, quo remedium tandem reperiatur discordiis varia certantium nunc prono libentique suscipientes affectu viros religiosissimos, quos interventores unitatis vestra sedes apostolica credidit destinandos.

Profecto etenim tanquam ipsam pacem, et jocundis eos oculis aspeximus, et extensis manibus duximus amplectendos, quin etiam

omni intentione ordinavimus, ut venerabilis Ecclesia Constantinopolitana, necnon complures aliae vota suscipiant vestra, non solum in caeteris, sed in auferendis etiam nominibus ex sacris diptichis quae removenda maxime postulastis, verum nonnullae fuerunt urbes, et Ecclesiae tam Ponti quam Asiae, ac praecipue orientales, quarum clerici vel populi omnibus pertentati minis atque persuasionibus, tamen nequaquam flexi sunt, ut tollant antistitum, et repellant nomina quorum apud eos opinio floruit, sed morte vitam duriorem aestimant, si mortuos condemnaverint, quorum gloriabantur jura superstitum.

Quid igitur faciamus hujusmodi pertinaciae, quae nec Deum audiens existit, et tormenta in tantum despicit,

ut amplum sibi ac festivum judicet, si corpore priusquam religioso desistat consilio?

Nobis quidem videtur opus esse mollius agendi, et clementius.

Quae si non in tua sanctitudine jam nec in alio poterunt inveniri.

Nam neque sanguinis, et suppliciorum cupidi, quod dictum etiam grave est, libellum, suscepimus, neque ut parvo discrimine remaneant imperfecta concordiae desideria, sed ad propagandam quo possumus ordine conjunctionem membrorum Ecclesiae.

Utrum itaque praestantius erit minorum gratia in totum esse nobis acceptas tantas multitudines, an concessis exiguis et remissis majora, et omni ratione quaerenda corrigi, ut quae non licuit per omnia saltem ex necessariis partibus allegentur, veniam itaque nominum

postulamus, non Acacii, non utriusque Petri, non Dioscori vel Timothei, quorum vocabula ad nos datae sanctitatis tuae epistolae continebant, sed quos in aliis celebravit civitatibus episcoporum reverentia, et hoc exceptis urbibus ubi vestrae beatitudinis libellis jam in plenum admissus est, nisi hanc quoque partem benevolentia statuerit vestra mitius corrigendam.

Verum nec judicio caret res sedis apostolicae, ut non magis venia dicenda sit, quam deliberata jam ac perspecta definitio.

Anastasius siquidem religiosissimae memoriae vestrae culmen Ecclesiae palam aperteque constituit, cum hoc idem scriberet, negotium decessori nostro satis esse pacem affectantibus, si nomen tantum reticeatur

Acacii.

Ergo priora vestrae sedis constituta sequitur, qui non omnes memorias mortuorum judicat contemnendas, ut indignum habeatur et incongruum, si non placidior omnibus non solum defunctis, sed etiam superstitibus vestra divulgetur in omni fine terrarum lenitas.

Et hoc quidem non dubitaverimus, ita gratiosum vobis futurum ut pacifico statim responso laetior mundus reddatur; retineat autem vestra sanctitas quod dudum scripsimus ex Oriente supplicationes nobis esse destinatas, voluntatem ipsorum continentes, et arbitrium in quo se duraturos ostendunt firmiter, et quo nulla ratione desistendum aestimant.

Hanc itaque chartulam secundum nostra

promissa, per Joannem virum reverendissimum episcopum dirigendam vobis in praesenti merito credidimus, ut a vestra sede etiam tenor ejus admissus ad colligendas proficiat, et adunandas ubique venerabiles Ecclesias, et Hierosolymitanam praecipue, cui tantum omnes favorem impendunt quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere.

Consensum itaque proprium tuam sanctitatem epistolari quoque pagina convenit declarare, ut cognito omnibus atque patefacto tenorem ejusdem chartulae a vobis etiam laudari, et tenaciter custodiri, laetior mundus existat.

Data V Idus Septembris Chalcedone, Rustico consule, accepta pridie Kalendas Decemb. cons. s.

Exemplar precum.

Deo amabili ac piissimo imperatori ex Deo Augusto, et principi Justino Christianissimo, deprecatio, et supplicatio ab Hierosolymitanis, et Antiochaenis, et secundae Syriae clericis, et abbatibus et possessoribus provinciae Syriae: « Haurite aquam cum laetitia ex fontibus salutis * , » vociferator Isaias propheta exclamat, fontes salutis evangelicae veritatis praedicationes manifeste ostendens, ex quibus beati Apostoli, et eorum qui per ordinem fuerunt discipuli, et sapientes Ecclesiae doctores salutarem aquam fidei haurientes, omnem sanctam Dei Ecclesiam irrigaverunt, quae in petra summi apostolorum subnixa, rectam et inflexibilem confessionem custodiens, fiducialiter cum eo ad unigenitum Filium

Dei omni tempore exclamat, dicens: « Tu es Christus Filius Dei vivi * .

» Hanc salutarem confessionem a sanctis quatuor synodis quae evangelicis praeceptis sunt honoratae suscipientes, nunquam per Christi gratiam a traditis nobis rectis dogmatibus deviavimus, sicut rerum testatur probatio, et tempore necessitatis fidei constantia demonstrat.

Si igitur ut Christiani rationis fidei sumus participes, domine piissime, et ad communem pacem, et ad unitatem festinamus, nostram fidem quam ab initio suscepimus, per hanc satisfactionem nostram manifestam vestrae facimus pietati, ut notum sit, quia et paci concurrimus, et a recta cum Dei juvamine non divertimus fide, sed omnem ex aequo haeresim

exsecramur non solum et Eutichianistas, et Acephalos, sed et Nestorianos, et hominem colentes toto animo 262 odientes anathematizamus; nos autem, Christianissime imperator, sicut superius dictum est, in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum ab initio baptizati quoque et credentes, unam essentiam Dei in tribus subsistentiis adoramus, et secundum sanctorum Patrum mathema, et symbolum credentes, in unum Dominum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Dominum Verbum similiter, et unum Spiritum sanctum, et secundum hoc divinum mathema definitionem a sancta Chalcedonensi synodo promulgatam.

Intelligimus quoque et suscipimus confidentes, et confitentes quia unam substantiam vel personam quod idem ipsa sancta synodus in duabus naturis, id est deitate, et humanitate indivise et inconfuse praedicavit, Deum verbum; et Dominus noster Jesus Christus unus est ex sancta, unius essentiae Trinitate.

Sic enim Dominum in tribus substantiis, sicut dictum est, accepimus; Pater autem non est incarnatus, nec Spiritus sanctus; Deus Verbum incarnatus, et homo factus est unus ex sancta, et unius essentiae Trinitate, secundum filiationis proprietatem.

Sic itaque secundum praedictas sanctas quatuor synodos credentes, et secundam Dei Verbi nativitatem, secundum carnem confiteri non renuimus.

Unde proprie Dei genitrix sancta Virgo esse creditur, tanquam quae natura, et veritate

unius essentiae Patris Filium Dominum Verbum per naturam immutabilem ex ipsa factum hominem enixa est; et duas naturas in Christo, per essentiam vel substantiam unitas confitentes, sicut in unius persona vel substantia.

Neque harum diversitatem, vel proprietatem post unitionem auferimus, et nec eas dividere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti; eumdemque scimus unigenitum Filium Dei, et ante incarnationem ejus, et post Deum similiter et hominem passibilem carne, impassibilem deitate, circumscriptum corpore, non conscriptum spiritu, id est, terrenum et coelestem, quem mundus ut hominem cepit, et Dominum continere non potuit, et mortalem, et immortalem nusquam naturarum diversitate sublata, neque dividentes

per essentiam unitionem.

Hoc enim vere magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta, et unius essentia Trinitatis incarnatus, et homo factus Deus Verbum in utraque natura deitatis, et humanitatis, et indivise et inconfuse cognoscitur, et adoratur, non conversionem vel mutationem sustinens, sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semetipso conservans.

Ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes, anathematizamus omnes qui adversus eas, quocunque tempore vel modo aliquid conscripserunt, praecipue Joannem Egotam, qui adversus memoratam sanctam Chalcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias evomuit; similiter condemnantes Timotheum Hellurum cognominatum, sicut Eutichianistam,

adversus eam cum suis latrantem sequacibus.

Ita ergo cum Dei juvamine semper sensimus, et jam nunc sentimus exponere; quia quidam haeretici dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo libertatem, et rectam fidem detrectare conantur.

Supplicamus igitur vestram clementiam sollicitudinemque de perfecta Ecclesiarum unitione sanctarum habere debere, ut unitas quae cum Dei facta fuerit juvamine, nec ullo deinceps rationabili, aut irrationabili occasionis fomite inquietari pax possit; Deus autem omnium vestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et reipublicae disciplinam.

INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.

JOANNES urbis Romae episcopus ZACHARIAE archiepiscopo salutem.

Exigit dilectio tua, frater charissime, praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, quod nec tibi, nec ulli recte viventium, et credentium sacerdotum negare fas esse credimus.

Et licet tibi pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles vivendi, et docendi ecclesiasticae regulae nota sint omnia, tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti scriptis tuis breviter respondere curavimus.

De occultis enim cordis alieni temere judicare iniquum est: etenim cujus non videntur opera nisi bona peccatorum est ex suspicione reprehendere.

Oves ergo quae pastori suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi

a recta fide exorbitaverit, debent, et nullatenus accusare possunt; quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.

Ideo ista dicimus, quia in scriptis vestris reperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione: et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos.

Quos scias nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse convocare, nec aliquid judicare antequam cuncta quae eis ablata sunt legibus potestati eorum reintegrentur.

Prius ergo oportet omnia illa legibus reintegrari, et ecclesias quae sibi sublatae sunt, cum omni privilegio suo restitui; et postmodum non sub angusti temporis

spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quisque suae provinciae episcopis audiatur.

Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium quo exspoliari possit nudatus; unde et antiquitus decretum est omnes possessiones, et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam, praeceptor vel primas possessori restituat.

Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit universa in statu quo fuerant, recipiat, et quae possedit securus teneat.

Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Reintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis, praesentialiter ordinatione

pontificum, et in eorum unde abscesserunt potestatem funditus revocanda, quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiae vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua.

Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit,

non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat; unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum * .

» Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est, in undecuplum quae sublata sunt, restituat.

Et in lege divina legitur: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui.

Et dicet pupulus, Amen * .

» Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione.

Tu vero, frater charissime, haec vide ne transgrediaris, et reliquos episcopos tam tuae curae commissos, et alios firmiter tenere doceto, quia transgredi apostolica statuta absque transgressoris gradus periculo nullatenus possunt.

Inimicis

vero accusatoribus, vel de inimici domo prodeuntibus, seu qui cum inimicis morantur non credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi se velint ulcisci hi quoque rejiciendi sunt, non approbandi.

Haec, charissime, tene, et prohibita semper cave.

Illud adimplere stude, quod bene ad Jesum filium Syrach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te.

Hujus ergo rei gratia vobis et nobis sancta commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboribus et cunctis opem ferre non negligamus; quoniam dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet.

Ideoque tanta urgente necessitate summopere vestra apostolicaque auctoritate, et reliquos episcopos oportet reprimere infestos,

relevare oppressos, ut absque gravi Domino auxiliante difficultate, ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi.

Ad vos quoque me reverti cogit propositi operis amica conditio, qui melioribus hactenus opera volui novare sermonibus, dum talem rationem exigit toxicata necessitas, mandati coelestis habitatio nos aut miscet, aut separat; nec interest quae intervalla nos segregent, si una in supernae mansionis clave retinentur; nec vobis tales nocere maluerint, si invicem adjutorium facere non distuleritis: inauditum enim genus sacrilegii est quod mentitae religionis honorem praefixi aemuli colorant.

Dehonestat enim venerandi reverentiam nominis qui adjutorem se in his quae in Deum jactat, commissa pollicetur.

Contumeliae genus est quasi in solatio

esse sublimi juxta Apostolum: « Tu qui es qui judicas alienum servum?

» Quid auribus imperitis illudunt et graviorem vindictae speciem faciunt esse quam culpae?

Si odium habent, excessibus emendent.

Cur ergo liberius condemnant scelera quam vitent?

Sui profecto impugnator est omnis qui Patres insequitur, aut detrahere non formidat.

Nihil est enim inimicorum in quo tela Domino opem ferente non

superare valeatis, si juxta veritatis vocem talem qualem Dominus praecepit, habueritis dilectionem ad invicem.

Data XV Kalendas Novembris, Maximo et Olibrio IV consulibus.

Ad episcopos Italiae de Theodorico rege.

Joannes episcopus omnibus per provincias Italiae constitutis episcopis in Domino salutem.

Saepissime multo jam experimento didici sanctum pietatis vestrae studium circa religionem Christianam gloriosis crescere, et dilatari augmentis; et fides recta quae non solum me, sed omnes Domini sacerdotes consolatur et roborat, vestris in mentibus et operibus per sacerdotale agnoscitur opus, et dilatatur.

Quapropter, fratres, hortor vos, et moneo contra Arianam perfidiam quae olim non semel, sed

saepe damnata est, et modo in quibusdam reviviscit armari gladio Spiritus sancti, ut eam adminiculante divina gratia, opprimere et exstirpare valeamus, ut nec radix ejus in posterum inveniatur.

Ecclesias vero Arianorum ubicunque inveneritis catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, quia et nos quando fuimus Constantinopoli tam religione catholica quam et regis Theodorici causa suadente atque hortante Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo justissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque in partibus Ecclesias reperire potuimus catholicas, eas Domino opem ferente consecravimus.

Et quanquam praedictus Theodoricus rex eorum peste tactus intrinsecus et obvolutus, extrinsecus nos et omnem

regionem nostram perdere et gladio et igne consumere minetur.

Nolite tamen propterea deficere, sed viriliter in agro Dominico elaborare studete, et, juxta Veritatis vocem, « nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus mittere in gehennam * , » et egregius gentium Apostolus inquit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum, quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in faciem Christi Jesu.

Habemus autem thesaurum istum, in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

In omnibus tribulationem

patimur, sed non angustiamur, adorimur, et non destituimur.

Persecutionem patimur, et non derelinquimur.

Dejicimur, et non perimus.

Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur.

Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis, habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: « Credidi propter quod locutus sum, » et nos credimus propter quod et loquimur, scientes, quoniam qui suscitavit Jesum et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum.

Omnia enim propter vos ut gratia abundans

per multas gratiarum actiones, abundet in gloriam 263 Dei.

Propter quod non deficimus, sed licet is qui foris est, noster homo corrumpat, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem, id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur.

Quae videntur enim, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt * .

» « Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ex Deo aedificationem habemus, domum non manufactam aeternam in coelis.

Nam et in hoc ingemiscimus habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes: si tamen vestiti

et non nudi inveniamur.

Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.

Audentes igitur semper et scientes, quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino.

Per fidem enim ambulamus, et non per speciem.

Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum; et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes placere ei.

Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum.

Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem

manifesti sumus Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde; sive enim mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis.

Charitas enim Christi urget nos, aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.

Itaque nos ex hoc neminem jam novimus secundum carnem, et si agnovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia vera.

Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum,

et dedit nobis ministerium reconciliationis quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.

Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo.

Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso * .

» « Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te.

Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus

exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gratiam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus,

ut castigati, et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes * .

» « De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, pacem habete, ut Deus pacis et dilectionis sit semper vobiscum * .

» Amen.

Data III Idus Junii, Maximo et Olibrio viris clarissimis consulibus.

INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.

1. Quod missarum celebratio, alibi quam in Deo dicatis locis, non debeat fieri, nisi magna compulerit necessitas.

2. De ecclesiarum sacrationum dubitatione.

Quid sit agendum.

Dilectissimis fratribus, omnibus episcopis per diversas provincias constitutis FELIX episcopus, in Domino salutem.

Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum Ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostolorum successores illum statuerunt.

Et, cum antiqui hostis astutia eum turbari agnoscimus, non modico contristamur moerore.

Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus, et flagitamus, ut a tramite

apostolicae institutionis nequaquam recedatis; nec a Capite dissidatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque ulla haesitatione teneatis.

Nam si columnae alicujus magnae domus ruerint, ipsa postea domus minime stabit; sic et vos columnae Ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescit et labitur.

Haec, fratres, quae dico valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant cavenda.

Ipsa enim per se Veritas ait: « Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur?

* » Ecce terra, ideo, charissimi, vos moneo, quia debitor sum vobis, et valde vos diligo, et quando bona audio de vobis nimis sum gavisus; et econtra, quando mala, nimis conturbatus.

Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum atque maris intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobis corde conjunctus, idque de beatitudine vestra erga me modis omnibus confido, quia, cum me vicissim diligitis, a me non estis longe.

Unde gratias referimus illi grano sinapis, quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus atque se distendentibus, usquequaque diffusis [diffusus sit], ut in [illis] volatilia coeli cuncta nidificent * , gratiaque sit fermento illi quod tribus farinae satis * , totius humani generis massam in unitate conspersit, atque

parvo lapidi, qui abscissus est de monte sine manibus, et occupavit universam faciem orbis terrae * ; qui ad haec se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitate redacto, totius corpus perficeret Ecclesiae, atque ita ad totius compagis pertineret commodum membrorum participalis ista distinctio.

Unde nos quoque a vobis non longe sumus, quia in illo qui ubique est, unum sumus.

Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua * fecit, ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub se uno pastore, semper memores quod egregius Praedicator admoneat, dicens: « Solliciti servate unitatem Spiritus in vinculo pacis * .

» Sanctitatis vestrae scripta, quae ad sedem apostolicam misistis super quibusdam consultis,

quasi ad caput ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi et breviter vobis respondere curavi.

CAP. I.

De ecclesiarum enim consecratione, et de missarum celebrationibus, non alicubi quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere liquet omnibus quibus sunt nota Novi ac Veteris Testamenti praecepta.

Tabernaculum vero Moysen, Domino praecipiente, fecisse, et sacrasse cum mensa et altari ejus, et caeteris vasis utensilibus ad divinum cultum explendum legimus: et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus.

Qualiter autem haec facta sint, et non alii ipsa sacra quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque

cum vestibus sanctis sacrati, et levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus quae, Domino jubente, per Moysen conscriptae sunt, reperitur.

Qualiter ergo David, regum piissimus, amplificaverit cultum Dei, et templum Domini aedificare voluit, sed propter multum sanguinem quem effuderat prohibitus est, et ipse collegerat expensas; Salomonque filius ejus idipsum quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Deo, perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit in libro tertio Regum inter caetera legitur ita: « Aedificans, »

inquit, Salomon, « Domino aedificavi habitaculum tuum fortissimum, solium tuum sempiternum, » convertitque rex faciem suam et benedixit omni Ecclesiae Israel.

Omnis enim Ecclesia Israel stabat.

Et ait: « Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus meis perfecit dicens: A die, qua eduxi populum meum Israel de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel; ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi, sed elegi David ut esset super populum meum Israel, voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israel, et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, benefecisti, hoc ipsum mente tractans.

Verumtamen tu non

aedificabis domum, sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo.

Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est, stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus.

Et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel, et constitui ibi locum arcae, in qua foedus Domini est quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de terra Aegypti.

Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu Ecclesiae Israel et expandit manus suas in coelum, et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui in coelo desuper, et super terram deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, qui custodisti David patri meo quae locutus es eis; ore locutus es,

Tous les livres