Collectio Hispana (page 18)
et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
Nunc igitur, Domine Deus Israel, et conserva David famulo tuo patri meo quae locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut ambulasti in conspectu meo.
Et nunc, Domine Deus Israel, firmentur verba tua quae locutus es David servo tuo patri meo.
Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram?
Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi!
Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus.
Audi, Domine, hymnum et orationem quam servus tuus orat coram
te hodie, ut sicut oculi tui aperti sunt super domum hanc nocte et die, super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi, ut exaudias deprecationem servi tui, et populi tui Israel, quodcunque oraverit in loco isto, et exaudias in loco habitaculi tui in coelo, et cum exaudieris, propitius eris.
Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, tu exaudies in coelo, et facies, et judicabis servos tuos condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam.
Si fugerit populus tuus super inimicos suos, (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo venerint,
et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac, exaudi in coelo et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum.
Si clausum fuerit coelum et non pluerit propter peccatum eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam, exaudies eos in coelo; et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel, et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram, quam dedisti populo tuo in possessionem.
Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut aerugo, locusta, rubigo: et afflixerit eum inimicus ejus, portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas, cunctaque devoratio et imprecatio, quae acciderit
264 omni homini de populo tuo Israel; si quis agnoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in coelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum), ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomem tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum extensum ubique), cum venerit ergo et oraverit in loco hoc, tu exaudies in coelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena, ut discant universi
populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocunque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo, et exaudies in coelo orationem eorum, et preces eorum, et facies judicium eorum.
Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet), et iratus tradideris eos inimicis suis et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, et egerint poenitentiam in corde suo, in loco captivitatis, et conversi deprecati fuerint te in captivitate sua dicentes: Peccavimus, inique egimus,
impie gessimus; et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua, in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti fuerant, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo, exaudies in coelo, in firmamento solii tui, orationem et preces eorum, et facies judicium eorum, et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
Populus enim tuus est et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae, ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel, et exaudies eos in universis pro
quibus invocabunt te.
Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen, servum tuum, quando eduxisti patres nostros de terra Aegypti, Domine Deus.
Factum est autem, cum complesset Salomon, orans Dominum orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini.
Utrumque enim genu in terra fixerat, et manus expanderat ad coelum.
Stetit ergo et benedixit omni Ecclesiae Israel voce magna dicens: Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, juxta omnia quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo in omnibus quae locutus est per Moysen servum suum.
Sit Dominus Deus nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque projiciens, sed inclinet
corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus et caeremonias et judicia quaecunque mandavit patribus nostris, et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, ut sciant omnes populi terrae, quia Dominus ipse est Deus, et non est alius absque eo.
Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus sicut et hodie.
Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino.
Mactavitque hostias pacificas quas immolavit Domino, boum vigintiduo millia, ovium centum viginti millia, et dedicaverunt templum Domino rex et
filii Israel.
In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini.
Fecit autem ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum, quia altare aeneum quod erat coram Domino minus erat, et capere non poterat holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum.
Fecit autem Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo multitudo magna, ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus et in die octava dimisit populos * .
» Judaei ergo loca, in quibus Domino sacrificabant, divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis quam in Deo dicatis locis munera Domino offerebant.
Si enim Judaei qui umbrae legis
deserviebant, haec faciebant, multo magis quibus veritas patefacta est, et gratia et veritas per Jesum Christum data est, templa Domino aedificare, et, prout melius possumus, ornare, eaque divinis precibus et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et vasis, vestibus quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solemniter sacrare, et non in aliis quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a corepiscopis, qui saepe prohibiti sunt, nisi (ut praedictum est) summa exigente necessitate missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus.
Et hoc si summa necessitas agere compulerit, non II domibus, quia in sacris canonibus sacrificia in domibus offerri prohibita sunt, sed in tabernaculis
divinis precibus a pontificibus dicatis et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis pro summa (ut praefixum est) necessitate, et non pro libito cujusquam et pigritia agatur.
Satius ergo est missam non cantare, aut non audire, quam in illis locis ubi fieri non oportet, nisi (ut saepe dictum est) pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas non habet legem.
Unde scriptum est: « Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus * .
» Et in Exodo legitur: « Vos vidistis, quia de coelo locutus sum vobis.
Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra.
Oves vestras et boves in omni loco,
in quo memoria fuerit nominis mei * .
» Et sicut non alii quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia offerre, sic nec in aliis quam in praefatis Domino sacratis locis missas cantare, aut sacrificia offerre licebit.
Si autem ut legitur in concilio Laodicensi, cap. 26, quod hi, qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis, quam in domibus exorcizare non possunt; multo magis majoris gradus ministeria, nisi ab episcopis, qui ad eos gradus sunt sacrati, quibus fungi debent officia agi, vel sacrificia offerri licet.
Quod autem (ut paulo superius praelibatum est) oblationes in domibus offerri non debent, in eodem concilio cap. 59, prohibitum habet ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis et presbyteris;
solemnitates vero dedicationum ecclesiarum et sacerdotum per singulos annos sunt celebrandae, ipso Domino exempla dante, qui ad festum dedicationis templi omnibus id faciendum dans formam, cum reliquis populis eamdem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: « Facta sunt encaenia in Hierosolymis et hiems erat.
Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis * .
» Quod autem octo dierum sint encaenia celebranda, in libro Regum peracta dedicatione templi reperies.
II.
De ecclesiarum consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec certi testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse consecrandas, nec talis trepidatio
faciat deteriorationem, quoniam non monstratur esse iteratum, quod nescitur factum.
His, fratres, testimoniis Scripturarum apostolica auctoritate consultis vestris breviter respondisse sufficiat.
Vobis tamen praevidendum est et omnibus praedicandum ut illicita non agantur, et Domini praecepta conserventur et fideliter peragantur.
Rogamus autem vos, fratres, ut dicta Apostoli replicemus: « Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite.
Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
Spiritum nolite
exstinguere; prophetias nolite spernere.
Omnia autem probate, quod bonum est tenete.
Ab omni specie mala abstinete vos.
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur * .
» Data Kalendas Martii, Lampadio et Oreste IV consulibus.
Epistola ejusdem exhortatoria ad Sabinam.
Singulare membrum Ecclesiae tuae religionis amplitudinem existere, et a nobis reverendissime coli satis est omnibus manifestum; in ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas quam tanti generis flore jactaris.
Summa virtus est vicisse
gloriam carnis, et magna est Christi gratia nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris.
Certa igitur existens, dilectissima, vitae hujus quaecunque sunt spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem.
Quapropter tuam hortamur dilectionem ut bonum quod coepisti semper impleri non differas, quia non laudatur initium sed finis.
Sapientiam enim te hortamur diligere et scrutari, ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt, dicente Domino per Prophetam: « Erudimini qui judicatis terram * .
» Time ergo Dominum, et mandata ejus serva, et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum.
« Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto, et vidit et dinumeravit eam, et mensus est, et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.
Timor Domini gloria et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis.
Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudinem dierum.
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
Dilectio Dei honorabilis sapientia; quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum.
Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
Timor Domini
scientiae religiositas.
Religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit.
Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
Plenitudo sapientiae est timere Dominum, et plenitudo a fructibus illius.
Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum.
Et vidit, et dinumeravit eam.
Utraque autem sunt dona Dei.
Scientiam et intellectum prudentiae Sapientia comparat, et gloriam timentium se exaltat.
Radix sapientiae est timere Dominum.
Rami
enim illius longaevi.
In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas, exsecratio autem peccatoribus sapientia.
Timor Domini expellit peccatum; nam qui sine timore est, non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est.
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
In thesauris sapientiae significatio disciplinae; exsecratio autem peccatori cultura Dei.
Fili, concupiscens sapientiam, serva justitiam, et Deus praebebit illam tibi.
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et hoc quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
Contumax non sis et incredibilis timori Domini,
et ne accesseris ad illum duplici corde.
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris 265 in labiis tuis.
Attende in illis ne forte cadas et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua * .
Pro fide et justitia ac pro salute animae certa semper et pro adjutorio fratrum viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem.
Scriptum est enim: « Fili, conserva tempus et devita a malo.
Pro anima tua non confundaris dicere verum.
Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam.
Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
Non reverearis proximum tuum in casu tuo, nec retineas verbum in tempore salutis.
Non
abscondas sapientiam tuam in decore ejus.
In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae.
Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere.
Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato.
Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluminis.
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis.
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
Non sit manus tua porrecta ad accipiendum et ad dandum collecta (Eccli. IV,
23-36).
» His fulta Scripturarum auctoritatibus semper sta recta, et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei acquiras et honorem, hominum amicitia fruaris, tantoque tua voluntas facilius ab amore hujus saeculi exeat, quanto et impellitur dum vocatur.
Nam nos et praesentes vos videre cupimus et absentibus per epistolam saltem colloqui desideramus.
Unde et optamus ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in Omnipotentis gratia perfrui vestra praesentia mereamur.
Data XII Kalend.
Novem. Lampadio et Oreste IV consulibus
INCIPIUNT DECRETA BONIFACII PAPAE
Epistola ejusdem ad Eulalium Alexandrinum episcopum, de reconciliatione Carthaginensis Ecclesiae, directa.
BONIFACIUS episcopus EULALIO coepiscopo salutem.
Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae, auxiliante Domino, subvenire, et quidquid nocivum est auctoritate apostolica corrigere et emendare.
Ad hoc enim divinae dispositionis provisio gradus diversos constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contexio, et recte officiorum generaretur
administratio singulorum, neque universitas alia poterit ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret.
Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exempla nos instruunt, quia dum sint angeli, sint archangeli, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero.
Si ergo inter hos qui sine peccato sunt constat ista esse distinctio, quis hominum abnuat se libenter dispositioni submittere?
Hinc enim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordia in alterna et Deo placita dilectionis sinceritate.
Quia igitur unumquodque salubriter tunc completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus,
vota nostra charitatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructus reddatur extorris.
Et ideo Carthaginensem Ecclesiam ad communionem nostram rediisse Domino propitiante tradentibus significamus alloquiis, et mandatorum quae legatis nostris dedimus seriem in omnibus fuisse completam.
De qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfecte gaudium perveniret, libellum Eulalii fratris et consacerdotis nostri, Carthaginensis episcopi, et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda, judicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse.
Superest ut a nobis competentibus precibus
Divinitas exorata concedat, quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur.
Ea vero quae significare curavimus, in eorum sacerdotum qui fraternitati tuae vicini sunt, curabis proferre notitiam, ut et ipsi de effectu tantae rei gratias nobiscum coelestis misericordiae beneficiis referre non cessent.
Aurelius enim perfecte Carthaginensis Ecclesiae olim episcopus, cum collegis suis, instigante diabolo, superbire temporibus praedecessorum
nostrorum Bonifacii atque Coelestini contra Romanam Ecclesiam coepit; sed videns se modo peccatis Aurelii Eulalius a Romanae Ecclesiae communione segregatum, humilians recognovit se, pacem et communionem Romanae Ecclesiae petens subscribendo una cum collegis suis damnavit apostolica auctoritate omnes scripturas quae adversus Romanae Ecclesiae privilegia factae quoquo ingenio fuerint.
Exemplar precum ejus et Justini praedicti principis.
« Prima salus est, rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare, et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * .
»
Et haec quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.
De qua spe et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes ejus omnia constituta; et per omnia spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in quo est integra et vera Christianae religionis et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina sacra inter non recitanda esse mysteria.
Quod si in aliquo a professione
mea deviare tentavero, his quos damnavi complicem mea sententia me esse profiteor, hanc autem professionem meam manu mea subscripsi, et Bonifacio sancto et venerabili papae urbis Romae direxi, damnans et antecessores et successores meos, et omnes qui sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae privilegia cassare nituntur.
»
Hinc enim supernae misericordiae documentum perdocetur quoniam et mundani principes causas fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, et ecclesiarum praesules quod ad dispensationem suam pertinet officii memores exsequuntur.
Talibus enim indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui, compressis provida dispensatione turbinibus,
diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla tendentes sibi ascribendum indubitanter ostenderent quidquid Domino placitum posteris pro sua imitatione fecissent.
Benedicamus Dominum, fratres charissimi, nostris hoc diebus fuisse concessum, et totis orationum et curarum viribus annitamur ut, quae Dei opere bene coepta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur.
Sperandum enim est
ut ad compagem corporis sui reliqua quae adhuc divisa sunt membra festinent, et a potioribus minora non discrepent.
Ad quod cum me dilectio tua Christianae studio charitatis hortatur, debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti.
Similem enim jam fidei curam gerentes per religiosam patientiam, per etiam praemium de boni operis speramus effectu.
Neque enim difficultatibus est cedendum.
Non enim fatigatur asperis fides, nec ad coelorum ardua per proclive tenditur; nec remunerationem citra laboris exercitium quis meretur.
Unde ne facientes bona deficiamus specialiter admonemur, etiam teste Psalmista: « Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore * , » quia non initium laboris remunerationem
praemii consuevit invenire, sed terminus.
Ergo studium sollicitudinis assumentes, quibus est una in communione societas et credulitas, quemadmodum de unitate sedis apostolicae et Constantinopolitanae Ecclesiae pariter exsultamus in Domino, ita de reliquorum quoque sicut affectione admones, redintegratione laetemur, et curemus praemium, ut fidem integritatemque nostram immaculatam ab omni contagione servemus.
Nosti enim, frater charissime ac sanctissime, quia ecclesiastica servant vincula concordiam quae nos ab haereticorum tueatur insidiis, per quam etiam canonum custoditur
integritas.
His in robore suo omni circumspectione servatis remedia sperantibus conservantur.
Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae, ut medicina rationabilis benigne et fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam est ita ab humanitate discretus, quem non a rigore districtionis inclinet cauta simplicitas.
Sed ut caute hoc caeterasque querelas aut errores alicujus aevi valeas expedire, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut praedictum est, quid cavendum sit, et ita omnia providendum, ut te non ambigas rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam: ita tamen ut eos qui vobis fuerunt communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent,
quibus etiam et quam continentiam libellorum obtulerint inseratur.
Sic quoque humilitatem debemus tenere in mente, ut inde ordinis nostri dignitatem servemus in honore, quatenus in nobis, nec humilitas timenda, nec ratio sit superba.
Omnipotens Deus, charissime, sua te protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae multiplici animarum fructu perducat.
Deus te incolumen custodiat, reverendissime frater.
Amen. Data octavo Kalend.
Octobris, Valentiniano II et Oreste IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.
Reverendissimo fratri VALERIO episcopo JOANNES.
Scripta tuae sanctitatis suscipiens plena ea fidei regula qua primum polles inveni, et Deo gratias retuli quod anima et corpore te bene vigere didici.
Sane ea quae significasti quosdam dicere quod non sit Filius aequalis Patri, et quod in Evangelio scriptum sit: « Pater major me est, » scias non recte intelligere tales fidei regulas, nec rectam fidem penes se habere.
Paulus apostolus non secundum deitatis naturam Christum creatum insinuat, sed secundum humanae naturae substantiam eumdem creatum affirmat, ipso Ephesiis conscribente: « Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia
et sanctitate veritatis.
* » Et ad Hebraeos: « In eo enim in quo passus est ille et tentatus, etiam potest his qui tentantur auxiliari.
Unde sanctae vocationis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, fidelem existentem ei qui creavit eum * .
» Et ad Colossenses: « Nunc autem deponite et vos universa: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpiaque ex ore vestro non procedant.
Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem
cum actibus suis, et induentes novum cum eo qui renovatur in agnitione secundum imaginem ejus qui creavit eum * .
» Nunquid is qui universam creaturam, visibilia et invisibilia a propria potestatis virtute procreavit ac fecit, seipsum antea vel postmodum, quod dicere nefas est, creavit vel facere potuit.
Filius minor est Patre in assumpti hominis forma, aequalis vero Patri est in deitatis naturae substantia; eodem protestante: « Ego et Pater unum sumus 266 * .
» Et iterum: « Qui me videt, videt et Patrem * .
» Et iterum: « Qui odit me, odit et Patrem * .
» Et iterum: « Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificavit Patrem * .
» Et iterum: « Ut sint in nobis unum, sicut et nos sumus unum (Joan.
XV, 21).
» Et iterum: « Tu in me et ego in eis * .
» Et iterum: « Omnia mea tua sunt * .
» Et iterum: « Ego in Patre, et Pater in me * .
» Et iterum: « Pater in me manens, facit opera haec * .
» Et Joannes evangelista ait: « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum * .
» Et iterum ipse ad Parthos: « Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra: aqua, sanguis et spiritus.
Tres in nobis sunt, et tres qui testimonium perhibent in
coelo, Pater, Verbum et Spiritus.
Et hi tres unum sunt.
» Nos itaque in natura deitatis, quia unum sunt Pater et Filius, nec Patrem credimus aliquo tempore praecessisse, ne major sit Filio, nec Filium postea natum esse, ut deitate Patris minoretur.
Si aequalis Patri Filius non est, cur ita de illo Joannes evangelista testatus est: Propterea, inquit, persequebantur Judaei Jesum et quaerebant eum occidere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Et Paulus apostolus: « Hoc sentite in vobis, inquit, quod et in Christo Jesu.
Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens * .
Et in Salomone: « Qui
genuit me requievit in tabernaculo meo * .
» Et Isaias: Sicut est ab initio, ita usque in
saeculum, neque adjectus est ei, neque minuetur illi; ipse est enim dominus creaturae suae, qui nihil eguit ab aliquo.
Et in psal LXXII: « Quid enim mihi est in coelo, et ad te quid volui super terram.
» Haec omnia Filium non inferiorem natura demonstrant, sed aequalitatem deitatis annuntiant, quoniam qui utraque locutus est, verum dixit, quia Veritas mentiri non potuit.
Taliter, frater charissime, semper age, caeterosque omnes agere mone, ut abolito hoc qui natus videbatur errore, in laudem et gloriam Dei per totum mundum una fides sit et una eademque confessio, « ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris * .
» Data .
. . Nonas
Augusti, Justiniano et Athalarico IV consulibus.
INCIPIT EPISTOLA AGAPITI PAPAE Ad Antemium Constantinopolitanum episcopum de duabus naturis in uno Christo.
AGAPITUS ANTEMIO episcopo salutem.
Multo gaudio essem repletus, si te talem circa Ecclesiae pacem et gloriosissimi imperatoris atque populi doctrinam reperissem, qualem te in primordio esse audivi.
Sed nunc quia didicimus a reverendissimis
fratribus te contra statuta Patrum imperatorem et reliquos populos docere, ita ut negata humanae carnis atque animae veritate tantum Dominum nostrum Jesum Christum unius asseras esse naturae, tanquam Verbi deitas ipsa se in carnem animamque verterit, et tanquam concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, sedere ad dexteram Patris, venire ad judicandos vivos et mortuos, divinae tantum voluntatis fuerit quae nihil horum in se sine carnis recepit veritate, quae natura unita naturae Patris natura est Spiritus sancti simulque impassibilis, simulque incommutabilis sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et unius voluntatis aequalitas, unde si aliquis malae voluntatis hoc, aut infidelis
quisque desciscit ne convincatur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam ausus fuerit pronunliare naturam, manifeste in apertam et ideo odibilem transit insaniam, qui mediatorem Dei et hominum Jesum Christum simulatorie credit omnia egisse, nec verum in Christo corpus, sed phantasma ejus corporis speciem oculis apparuisse cernentium.
Quae impietatis mendacia quoniam olim fides catholica detestatur, et talia assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem praedicare atque defendere quam sancti
apostoli docuerunt, et hactenus eorum suorumque successorum sequens, sancta haec Romana et apostolica Ecclesia doctrinam tenuit ac tenet, docuit et docet.
Siquidem enim ita sunt obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis
denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si per Virginis partum, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne.
Sicut enim negari non potest (evangelista dicente) quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis, ita negari non potest (beato apostolo Paulo praedicante) quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.
Quae autem reconciliatio esse posset qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam Mediator Dei et hominum non susciperet?
Qua vero ratione veritatem mediatoris implet, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum unius morte, qui solus
morti nihil debuit, solveretur?
Effusio enim justi sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vinculum retineret; quoniam sicut Apostolus ait: « Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia * .
» Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis.
Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem?
Dicant quo sacrificio reconciliati, quo sanguine sunt redempti?
« Quis est, ut Apostolus ait, qui tradidit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis; » aut quod unquam sacrificium fuit sacratius quam quod verus et aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit?
In conspectu Domini pretiosa mors justorum fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi.
Acceperunt justi, non dederunt coronas.
De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae.
Singulares quippe singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere agnus erat immaculatus, exstiterit.
In quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati, de quibus ipse dicebat: « Cum exaltatus
fuero a terra, omnia traham ad meipsum * , » fides etenim justificans impios et creans justos ad humilitatis retracta participium, in illo acquirit salutem in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit in quorum corpore triumphavit.
Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise habeat actiones communes, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sic verae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis; quid sit quod
caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit.
Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret.
Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum, stella indice
declaratum, sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodis persecutione subduci.
Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite * ; » et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi * .
» Sine Verbi potentia reintegratio non fieret debilium et vivificatio mortuorum; et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato.
Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem; et sine veritate carnis non idem diceret Patre se esse minorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem
beati Petri apostoli unum Christum Dei vivi Filium et hominem credit et verum, Christus Deus noster verus ita inter Deum et hominem mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
Quid igitur?
Cum Christus sit Deus et homo, loquitur homo, et calumniaris Deo?
Ille in se naturam commendat humanam, in illo audes deformare divinam?
Gemina ergo est substantia Christi, divina scilicet, qua aequalis est Patri, humana vero qua minor est Patre: utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas Deus.
Sicut enim unus est homo in anima rationali et carne, sic unus est Christus Deus et homo, et per hoc Christus Deus anima rationalis et caro.
Christum
in his omnibus, Christum in singulis confitemur.
Deus te convertat in bonum, frater, et rectae fidei normam te in omnibus tenere et docere concedat.
Amen. Data Kalen.
Maii, Justiniano quarto et Theodato IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA SILVERII PAPAE
Epistola Amatoris episcopi ad eumdem.
Beatissimo SILVERIO AMATOR episcopus
A quibusdam, Pater dilectissime, illic a Patribus
adventatibus audivimus vos a sede sancti Petri injuste pulsum exsilio destinatum.
Quod nimis grave ferentes misimus parva munuscula, id est argenti libras XXX, ad vestram vestrorumque sustentationem, quae petimus ut ita grato animo suscipiatis sicut grata mittuntur intentione.
Precamur quoque ut per vestram epistolam nobis remendare non dedignemini qualiter circa vos sit actum vel modo agitur, ut certam rationem de vobis scire et fratribus valeam nuntiare.
Quid enim putas de nobis fieri, Pater summe, cum de summo pastore et vicario sancti Petri talia fiunt?
Vos tamen nolite multum tristari, sed confortamini semper in Domino, quoniam potens est divinitas immensae tempestatis incerta
bono serenitatis amovere.
Ora pro nobis, beatissime papa.
Rescriptum ejusdem ad Amatorem episcopum.
Dilectissimo atque amantissimo AMATORI episcopo, SILVERIUS.
O quam bona est charitas quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsi exhibet per amorem.
Divisa tangit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta perficit.
Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant.
Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te reperio dum non solum de me suscitando et visitando curam habes, sed etiam bonis tuis me fulcire et sustentare non desinis.
Quanta autem mala in me peracta sunt, nec enarrare, nec scribere
tibi per omnia possum.
Ante omnia vero patricia infesta mihi erat, eo quod non restituebam Antemium dudum patriarcham Constantinopolitanum, quem sanctae memoriae Agapitus praedecessor meus suis meritis damnavit.
Urgente quoque ejus jussione exierunt quidam falsi testes dicentes adversum me crimina, quorum particeps non fui.
267 Sed dum multi in eadem accusatione persisterent, timuit Julisarius patricius noster, et mandavit me ad se venire pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palatium principis et ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum et populum qui mecum veniebat, et nullum permisit introire, nisi me solum et Vigilium diaconem meum.
Me vero vi retento, et ante praedictam patriciam deducto
miserunt in exsilium, in quo modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae.
Ego tamen propterea non dimisi nec dimitto officium meum, sed cum episcopis quos congregare potui, eos qui talia erga me egerunt anathematizavi; et una cum illis apostolica synodali auctoritate statui nullum unquam taliter decipiendum sicut deceptus sum, et si aliquis deinceps ullum unquam episcoporum ita deciperet, anathema maranatha fieret in conspectu Dei et sanctorum angelorum.
Similiter sanctorum Patrum roborantes decreta statuimus, licet saepissime jam statutum fuerit, nec falsos, nec inimicos suspectos accusatores vel testes unquam super episcopos suscipi, eisque nocere nullatenus posse, quia falsam aut odiosam vocem aut funestam potius interdici quam
audiri sanctis Patribus placuit.
Summopere, charissime, tales cavendi sunt, et avertendi atque rejiciendi, si nocentes apparuerint, quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges tales non suscipiunt, sed repellunt; unde scriptum est: « Os impiorum devorat iniquitatem * ; » et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocenter agis.
Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris * ; » et Apostolus inquit: « Pervertunt mores bonos colloquia mala * ; » idcirco, ut jam praelibatum est, mali semper cavendi, et bonis atque benevolis est inhaerendum, ut periculum desidiae, quantum possumus, devitemus; et ne pestis haec latius divulgetur, severitate
qua possumus abscindamus, quoniam non temeritas intervenit praesumptionis ubi est diligentia pietatis.
Agat semper unusquisque vestrum hac informatione
apostolica fultus juxta vires suas, et fraterna dilectione a sancta religione mores proprios conservare et in communione alterutrum adjuvare, et in charitate permanere, et Dei voluntati indesinenter studeant inhaerere, ut simul laudantes Dominum indefessas illi gratias semper agamus.
Vale in Christo semper, et praedicta prout melius poteris, Domino ope ferente, adimplere, et reliquos fratres apostolica auctoritate informare studeto.
Data IX Kalend.
Decembris, Justiniano V et Julisano IV consulibus.
Epistola Silverii papae ad Vigilium papam.
SILVERIUS episcopus VIGILIO.
Multis te transgressionibus irretitum sacerdotalis jamdudum novit generalitas.
Et quia cruciatus [cruentis] humano sanguine manibus decessoribus nostris
pervicacia tua subripiens leviticis praesumpseris excubare mysteriis, plerique noverint fidelium.
Nam quia contra jura canonica temporibus sanctae memoriae Bonifacii papae, ipso vivente successor ejus designari conabaris, nisi tibi amplissimi senatus obviasset justitia, tunc providentia pastorali auspicia tua pontificali auctoritate exsecranda jam debuerant detruncari.
Sed dum parvum vulnus in te neglectum est, insanabile accrevit apostema, quod nisi ferro altius abscindatur, fomentorum sentire non potest medicinam: quippe qui nequissimi spiritus audacia, ambitionis frenesim concipiens, in illius apostolici medici cui animas ligandi solvendique collata et concessa potestas est, versaris contumeliam, novumque scelus in apostolica sede rursus nitaris inducere
et in more Simonis, cujus discipulum te ostendis operibus, data pecunia, * neque repulso qui favente Domino tribus jam jugiter emensis temporibus ei praesidio tempora mea nitaris invadere.
Habe ergo cum his qui tibi consentiunt poenae damnationisque sententiam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce sancti Spiritus judicio, et apostolica a nobis auctoritate damnatus.
Sic enim decet fidem sanctorum Patrum in Ecclesia servari catholica, ut quod habuit amittat, qui improbabili temeritate quod non accepit assumpserit.
Data octavo Kalend.
Julii principii Basilii.
Caelius Silverius papa urbis aeternae huic decreto anathematis in Vigilio pervasore facto, ad omnia statuta consensum praebens subscripsi pariter, et quatuor episcopi
subscripserunt, id est, Terrocinensis, Fundanus, Firmensis et Meterrensis.
Data ista chartula per Anastasium subdiaconum.
INCIPIUNT DECRETA VIGILII PAPAE.
1. De Priscillianistis qui ab esu carnium se subtrahunt.
2. De trina mersione.
3. De his qui ab Arianis iterum baptizantur.
4. De ecclesiarum restauratione in fabricis vel dedicatione quid sit observandum.
5. De Paschae festivitate et precum ordine ac missarum solemniis.
6. Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari.
7. Quod beati apostoli Petri Romanae scilicet Ecclesiae sedes sacerdotalis mater sit dignitatis, atque ecclesiasticae magistra rationis.
CAP. I.
Dilectissimo fratri EUTERO VIGILIUS.
Directas ad nos tuae charitatis epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accipimus, benedicentes Dei nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab antiqui hostis rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere.
Unde certum est quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum tanta votiva suscitatione perquiritur.
Scriptum est enim: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum * .
» Hoc igitur, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire contendimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis quibus eam apostolica fide cognoscis esse fundatam.
Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa, dilectionis tuae corda Christo probaverint esse fidelia; tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi Deo auxiliante commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde apud eos observantiam
esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari.
Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes de singulis quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum, te credimus instruendum.
Ac primum his quos Priscillianae haeresis indicasti vitiis inquinari sancta et convenienti religioni catholicae eos detestatione judicas arguendos, qui ita se sub abstinentiae simulatae praetextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius animo quam devotionis probentur efficere: in qua re quia nefandissimis Manichaeis esse consimiles approbantur, juste Patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando
aliquid ciborum contagione carnium creditur esse pollutum, quia de his omnibus quae ad humanum victum misericordia Dei contulit, nihil catholicis esse videatur immundum.
Sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus dicens: « Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia.
Deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduli, et ad omne opus bonum reprobi * .
» Similiter et alio in loco ad Timotheum de hujusmodi cavendis erroribus praedicavit dicens: « In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum; in hypocrisi loquentium mendacium,
et cauteriatam habentium suam conscientiam; prohibentes nubere, et abstinentes a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur * .
» Haec igitur sequentia Patrum venerabilium constituta, specialiter eos censuerunt esse damnandos, qui cum carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda quae carnibus fuisse videbantur admista.
Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus ita praemonuit dicens: « Non quod intrat in os coinquinat homines, sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem * .
» Quapropter nec abstinentiam Deo placitam reprobamus,
nec eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate.
De renascentium trina mersione
II.
De baptismo quoque solemniter adimplendo, similiter quid apostolica, vel sanxerit vel conservet auctoritas, in subjectis tua charitas evidenter agnoscet; illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » aliqui sicut indicas, subducta syllaba conjunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum Trinitatis, « gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto.
» Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba, personam Filii et Spiritus sancti unam quodammodo esse designant,
tamen ad errorem talium convincendum sufficit, quod Dominus Jesus Christus designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti * .
» Ergo cum non dixerit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed aequalibus distinctionibus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum jusserit nominari, constat illos omnino a Deo doctrina deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare.
Qui si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt.
III.
De his etiam qui baptismatis gratia salutaris accepta, apud Arianos iterum baptizati, profundae voraginis sunt morte demersi, quid per singulos ordines
vel aetates antecessorum nostrorum decreta censuerunt, quae multiplici sunt digesta ratione, et nostro scrinio relevata capitula his subjecta direximus, in quibus tamen illud speciali charitate etiam convenit observari; ut quia pro peccatis plurimis in gentibus iniquitas ipsa surrexit in aestimatione fraternitatis tuae aliorumque pontificum per suas dioeceses relinquatur, ut si qualitas et poenitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina.
Quorum tamen reconciliatio non per illam impositionem manus quae per invocationem sancti Spiritus operatur, sed per illam qua poenitentiae fructus acquiritur, et sanctae communionis restitutio perficitur.
IV.
De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari.
In quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus efficere, sed per eam minime aqua benedicta jactetur, quia consecrationem cujuslibet ecclesiae in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum, et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione cum in ea missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis 268 implebitur.
Si vero sanctuaria quae habebat ablata sunt, rursus earum depositione et missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet.
De Paschae solemnitate et precum ordine.
V.
Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit XI Kalendarum Maiarum die celebraturos esse cognoscite.
Ordinem quoque precum in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum, sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare.
Quoties vero paschalis, aut ascensionis Domini vel Pentecostes, et Epiphaniae sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum faciamus, quorum natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto persequimur.
Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem Deo propitio ex apostolica traditione suscepimus; et ut charitas tua cognoscat
quibus locis aliqua festivitatibus apta connectas, paschalis diei preces simul adjecimus.
His igitur fraternitatis tuae inquisitioni responsis, Dominum nostrum quantum possumus exoramus, ut omnibus catholicae religionis Ecclesiis circa universos quos fideles sibi efficit, gratiae suae dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritualis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes.
Significatur etiam beatorum apostolorum vel martyrum
sicut speramus sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem vestram eorum deinceps plenius esse meritis adjuvandam.
VI.
Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in una persona Trinitatis, aut duabus, aut in tribus patribus, aut in tribus filiis, aut tribus paracletis, projiciatur de Ecclesia Dei.
VII.
Nulli vel tenuiter sentienti, vel pleniter sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma sit Ecclesiarum, a qua omnes ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat: quoniam licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est,
ut caeteris praeemineret, unde et Cephas vocatur, quia caput est et primus omnium apostolorum.
Et quod in capite praecessit, in membris sequi necesse est.
Quamobrem sancta Romana Ecclesia ejus merito Domini voce consecrata, et sanctorum Patrum auctoritate roborata, primatum tenet omnium Ecclesiarum, ad quam tam summa episcoporum negotia et judicia atque querelae, quam et majores ecclesiarum quaestiones, quasi ad caput semper referenda sunt.
Nam et qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem esse sibi praelatum.
Ipsa namque Ecclesia quae prima est ita reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in parte sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudine potestatis, unde omnium appellantium apostolicam sedem
episcoporum judicia et cunctarum majorum negotia causarum eidem sanctae sedi reservata esse liquet, praesertim cum in his omnibus ejus semper sit exspectandum consultum: cujus tramiti si quis obviare tentaverit, sacerdotum causas se non sine honoris sui periculo apud eamdem sanctam sedem noverit redditurum.
Data Kalend.
Martii, Wisiliano et Johanne IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA PELAGII PAPAE.
Epistola Pelagii papae ad Vigilium.
PELAGIUS episcopus VIGILIO coepiscopo salutem.
Gaudeo fidei devotione tuae quod religiosum studium et divinum officium dignanter impendis, et maxime quod fidei inimicos aemularis apostolicae sedis quaerens exempla.
Didici sane tam per latorem tuarum quam et per litteras tuas quod sint quidam penes vos qui dicentes garriunt: Qualiter Pater et Filius unus potest esse Deus, cum praeter Patrem alius non sit Deus, qui dicatur ingenitus atque invisibilis?
Hi sane si scirent donum Dei, et verae fidei regulas intelligerent, nequaquam talia mussitarent; sed quia non habentes munda corda quae videre
secreta Dei et intelligere mysteria valeant divina, et mundanda sunt prius corda eorum per poenitentiam ut intelligere postmodum, et capere lumen veritatis possint.
Quibus tamen ad eorum ac multorum illuminationem corrigendo talium errorem apostolica auctoritate respondendum est ita: Quomodo vos Patrem et Filium unum profiteri non vultis?
Eos etiam nos unum et verum Deum a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum credimus sanctum non esse discretum, Isaia propheta dicente: « Ego sum Deus, et non est alius praeter me.
Et per memetipsum juro, quia exivit ex ore meo veritas, et sermo
meus non avertitur, quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua jurabit per Dominum dicens: Justitia et gloria ad eum veniet * .
» Et ut hoc in testimonio Patrem simul et Filium cognoscas fuisse, Paulum audi dicentem, « ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnipotentis * .
» Quod si iste Filius minor est Patre suo, ergo minorata est gloria Patris in Filio.
Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: « Sicut etiam in conspectu eorum, inquit, magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam
non est Deus praeter te, Domine * .
» Diligenter attende et agnosce Filium esse, qui magnificabitur in judicio dum venerit vivos et mortuos judicare.
Item Isaias: Audite me, domus Jacob et residuum domus Israel, qui egredimini ex utero meo, et erudimini a puero usque ad senectutem.
Ab initio ego sum, et quousque senescatis ego sum.
Ego vos feci, et ego sustineo.
Ego remittam, et ego suscipiam, dicit Dominus.
Et iterum: Ego sum Dominus Deus, et praeter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt.
Item alibi.
Audi me, Jacob et Israel, quem ego feci.
Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me.
Item alibi: Ego sum Dominus Deus tuus, primus et ego novissimus, et
in ea quae superventura sunt in novissimo ego sum.
Item alibi: Ego sum Deus qui te creavi, qui te adivi, et communivi dextera mea.
Et unitatem Patris et Filii assignans loquitur dicens: Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus tu quem ego elegi, ut sciatis et credatis quia ego sum, ante me non fuit alius Deus, et post me non erit.
Unum, haeretice, elige e duobus: aut fatere Patrem et Filium unum Deum; aut si solum Patrem Deum esse contendis, ergo tibi Dominus Deus Jesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: « Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit.
» Si secundum te ita est, cur Apostolus talia praedicat et eumdem Filium Deum super omnia benedictum insinuat?
« Quorum patres, inquit, ex quibus Christus
secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula * .
» Item Isaias dicit: Dominus Deus Israel, qui liberabit eum Aegypto.
Ego sum primus et ego post haec, et praeter me non est Deus sicut ego sum qui stet, et vocet et praeparet mihi ex quo hominem feci in saeculum.
Item ibi: Iste est Deus et nesciebamus, Deus, et non est alius deus praeter te.
Tu enim es Deus et nesciebamus, Deus Israel salvator unus Deus.
Non sunt Pater et Filius dii, quia est Deus in quo esse dicitur Deus; praeter alium Deum non esse propheta saepenumero protestatur.
Et Jeremias: « Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum, qui invenit omnem scientiae viam, et dedit eam Jacob puero suo et
Israel dilecto suo.
Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est * .
» Et in Salomone: « Miserere nobis, Deus omnium, et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est alius Deus, nisi tu * .
» Item ibi: « Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum * .
» Et in psalmo XVII: « Quoniam quis deus praeter Dominum, aut quis deus praeter Deum nostrum?
» Et in Genesi: « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam et Gomorrham, et evertit civitates illas * .
» Si solus Pater Deus est, quis pluit ignem et sulphur a Domino, vel supradictas civitates
evertit?
Quaeso, responde.
Et Deuteronomium: Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis deus alienus.
Et Paulus apostolus: « Unus Deus qui justificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem * .
» Et ad Corinthios: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi * .
» Et iterum: « Non est Deus, nisi unus.
» Et ad Galatas: « Mediator autem unius non est, Deus autem unus est * .
» Et unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti demonstrans, Ephesiis scribens, ita confirmat: « Sufferentes invicem in charitate solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus
* .
» Si enim praedicti haeretici unitatem fidei voluerint simplici corde recipere, ex hoc jam testimonio in uno spiritu possunt simul Patris et Filii unitatem condiscere.
Patrem igitur ut ipsi se dicunt invenisse in divinis litteris ingenitum proprie positum nec legere possunt penitus, nec probare: sed quia idipsum fides exigit Christiana absque ulla dubitatione ingenitus creditur, qui tamen secundum seriem Scripturarum in Filio a se genito visus esse monstratur.
Apostolus vero Paulus missionem Filii Dei in Spiritu sancto longe ante conspiciens, Romanae Ecclesiae scribens haec testatus est dicens: « Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de
peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur * .
» Cernisne quoniam Filius non secundum deitatem a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est.
Nam quod semetipsum exinanita majestatis suae potentia, idem se Filius miserit, Apostolus contestatur dicens: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis * .
» Et Isaias: Non legatus, neque angelus, sed ipse Dominus veniet, et salvabit eos.
Item ibi: Palam apparui non quaerentibus me.
Et in Jeremia: Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, et
veni, et factus sum illis in opprobrium.
Et in Michaea: Ecce Dominus veniet, et commovebuntur montes sub eo.
Et in Zacharia: Gaude et exsulta, filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus.
Et Apostolus ad Timotheum: « Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere * .
» Et Malachias: « Ecce subito veniet in templo suo Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis * .
» Et in Evangelio: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentia.
Iterum ibi: « Quid nobis et quid tibi, Jesu Fili Dei, venisti ante tempus perdere nos?
* » Item ibi: « Venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat * .
» Item ibi: Ego veni
ut vitam habeant, et ut abundantius habeant.
Item ibi: « Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo * .
» Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis, quibus se Filius Dei a semetipso venisse testatus est, poteris dicere ab alio et non a semetipso venisse.
Dum manifestum est eum qui carnem nostram dignanter assumpsit voluntarie et non ab alio missus advenerit.
Nam qui in Patre manens,
ubique potentia sua consistit, ubi a Patre mitteretur omnino non habuit.
Scimus enim quoniam nulla pars coelorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum eos a Patre Filius mitteretur.
269 Interim vero det operam, quantum fieri potest, tua dilectio, ut omnibus Ecclesiae filiis innotescat, quid contra impium sensum secundum Evangelicam doctrinam et apostolicam praedicemus, quia licet plene quae semper fuisset atque esset catholicorum sententia scripserimus, tamen nunc quoque ad confirmandas omnium mentes non parum exhortationis addimus.
Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides omnes quidem haereses destruit, sed maxime impietatem
praesentis erroris expugnat; et intelligo aliter mihi non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam.
Ne autem alicujus negligentiae occasione scripta nostra ad vos non potuerint pervenire, et exemplaria eorum nunc mittenda credimus, ut nullomodo fidei quam defendimus praedicatio vestrae doctrinae notitiae subtrahatur Data V Non. Maii, Joanne Narsete IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA JOANNIS PAPAE.
JOANNES episcopus, universis episcopis per Germaniae et Galliae provincias constitutis, in Domino salutem.
Optaveram siquidem, charissimi, pro nostri charitate collegii omnes Domini sacerdotes in una devotione persistere, nec quemquam, prohibita gratia, aut favore sacerdotum sectari, aut a via recta discedere; et quanquam credamus dilectionem vestram ad omne opus bonum esse paratam, ut tamen efficacior fiat, congruum nobis visum est, litteris sedis apostolicae, ut antecessorum quoque nostrorum vestigia imitemur, vos monere praecepta divina et apostolicae sedis instituta viriliter peragere, et prohibita non tangere, sed cavere; nec cuiquam liceat unquam doctrinam Patrum deserere, et sacerdotali honore gaudere.
Perlatum est ad sedem apostolicam
emersisse, et denuo reviviscere prohibitum, et funditus exstirpandum, tam a sancto Damaso quam a sancto Leone, viris apostolicis atque ab universis synodali auctoritate episcopis reprehensibilem atque oppido insolitum usum, eo quod quidam corepiscopi, qui et a praedictorum antecessorum sanctorum apostolicorum Patribus et viris apostolicis, et ab ipsis sive a nobis sunt prohibiti, sicut eorum hactenus testantur decreta ultra modum suum progredientes, donum sancti Spiritus per impositionem manuum tradant, et alia quae solum pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim cum ex septuaginta discipulis quorum speciem in Ecclesia gerunt legatur
nullus donum Spiritus sancti per manus impositionem tradidisse.
Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum apostolorum docet.
In concilio vero Caesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum et formam septuaginta videntur esse, ut comministri autem propter studium quod erga pauperes exhibent honorentur.
Si enim meliores sanctioresque sanctis apostolis esse putatis, facite quae illi non fecerunt, et superextollite vos illis.
Si enim ejusdem ordinis estis et aequiparare vos vultis illis, nolite agere quae illi non egerunt, sed imitamini, prout melius potestis, exempla et vestigia eorum: illis autem praecipiente Domino, illisque denuntiante, ut illi et successores
eorum tantummodo per manus impositionem traderent Spiritum sanctum, et nullum unquam ex septuaginta scientes eis illicitum fore, quorum typum (ut praedictum est) corepiscopi, antequam prohibiti essent, in Ecclesia gerebant, tradere per manus impositionem Spiritum sanctum permiserunt, dantes successoribus eorum exemplum, ne unquam talia praesumerent.
Unde in Actibus apostolorum scriptum est: « Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
Qui cum venissent oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum.
Necdum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizat
tantum in nomine Domini Jesu.
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum * .
» Non ergo, ut jam dictum est, aliquem ex septuaginta, licet pauci essent apostoli ad hoc opus perficiendum, direxerunt, sed Petrum et Joannem apostolos per manus impositionem tradere Spiritum sanctum miserunt, quorum vicem episcopi in Ecclesia gerunt, et non corepiscopi, qui septuaginta discipulorum formam ante prohibitionem eorum gerebant.
Quod illi non fecerunt vos facere nolite, ne dissimiles eis, et indigni eorum successione et ministerio esse videamini, quia ut ait Dominus in Evangelio: « Qui non est mecum adversum me est, et qui non colligit mecum dispergit * .
» Sic autem Petrus, princeps apostolorum, adjutores
sibi ascivit Linum et Cletum, non tamen potestate pontificii, aut ligandi vel solvendi eis normam tradidit, sed successori suo sancto Clementi qui sedem apostolicam post eum, et potestatem pontificalem, tradente sibi beato Petro, tenere promeruit.
Linus vero et Cletus ministrabant exteriora, princeps autem apostolorum, Petrus verbo et orationi insistebat, et quae non incongrue ad traditionem Spiritus sancti per manus impositionem pertinent.
Unde et in Actibus apostolorum scriptum habetur.
« Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis * .
» Quapropter septuaginta electi sunt discipuli qui exteriora peragerent, ipsi vero apostoli verbo et orationi insisterent, inde et in Evangelio secundum Lucam scriptum est ita: « Posthaec
autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta, et neminem per viam salutaveritis.
In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui.
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra.
Sin autem ad vos revertetur.
In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt, dignus est enim operarius mercede sua.
Nolite transire de domo in domum.
Et in quamcunque civitatem intraveritis, et
susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis, et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquabit in vos regnum Dei.
In quamcunque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateis ejus dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate vestra extergimus in vos; tamen haec scitote: Quia appropinquabit regnum Dei.
Dico vobis quia Sodomis in illa die remissius erit quam illi civitati * .
» Et in Matthaeo evangelista scriptum est: « Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Cavete autem ab hominibus, tradent enim vos in conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos, et
ante reges et praesides ducemini propter me in testimoninm illis et gentibus.
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur enim in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exsurgent filii in parentes et morte eos afficient, et eritis odio omnibus propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit * .
» Linum namque et Cletum nihil legitur unquam ex pontificali ministerio egisse potestative, sed quantum eis a beato Petro praecipiebatur, tantum solummodo agebant.
Nam et in canone legitur Nicaeno: Episcopum namque convenit maxime quidem ab omnibus qui
sunt in provincia episcopis ordinari.
Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, a tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus tunc ordinatio celebretur, firmitas autem eorum qui geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo.
Omnia quoque maxima concilia affirmant eum non esse episcopum, qui minus quam a Patribus episcopis auctoritate etiam metropolitani fuerit factus episcopus; ideoque illos quos corepiscopos vocatis, quia ab uno ut audivimus fiunt episcopo episcopos non esse, nec aliquid de pontificali privilegio agere debere perspicuum est, quoniam si nomen non habent, quomodo
officium possunt habere?
Si ergo episcopi non sunt, et presbyteri quorum vicem gerunt, quia ad exemplum et formam septuaginta olim fiebant esse despiciunt, quid erunt?
Profecto quod ratione caret, aut nihil, aut parum provectum est.
Si quis de his amplius, et quod fieri non debet voluerit scire, legat praedictorum apostolicorum decreta, et ibi reperiet.
De quibus aliqua et hic inserere dignum duximus.
Si Domini desideramus esse discipuli ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: « Ego sum pastor bonus et agnosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae * , » etc. Et iterum monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves qui Christum
amat, diligenter et cum magna cura pascat, quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, ipsius amore et reverentia cohortamur, ut tantae superstitionis quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus, ne beati magistri nostri Petri, summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis; quoniam omnis negligenter pascens, toties commendatum sibi Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus velle se discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari.
Nam gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Deo sollicitudo pastoris.
Nam
et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat dixisse meminimus: « Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostenditur; ego damnum omne reddebam, et quidquid furto perierat a me exigebas.
Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis * .
» Si igitur laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei?
Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam, et adjuvet nos, ut de his, qui nobis commissi sunt, fructum multiplicem, et mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat, tantusque nos beati Petri, apostolorum principis, amor accendat, ut in
ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes, et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animae, pretioso Christi sanguine redemptae eorum non depereant deceptione.
Restat etiam quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur, quia, ut dictum est, si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt, per quod ostium intrabunt, cum hi tamen ordines in Ecclesia legantur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium per quod pastor intret?
Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro * , » etc.
Cum etiam egregius praedicator dicat: « Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter quod positum est * .
» Cum praedicta duo
fundamenta in Ecclesia tantummodo inveniuntur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus poterit.
Et ideo, cum omnibus suis fundamentis et actionibus atque radicibus ut evellatur, necesse est.
Ita ut amplius pullulare, nec germinare valeat.
Non ergo generet et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium; et quia summa necessitas est saepius prohiberi, quod toties illicite usurpatur, et quoniam veritas saepius exagitata magis splendescit in lucem, et quod toties repetendo admonetur minus usurpatur.
Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt, a quibus ipsi sicut nunc a nobis, ita olim ab ipsis damnati et prohibiti sunt.
Ideo saepius repetentes omnes monemus, ut vitentur hujusmodi et a talibus
se 270 abstineant, qui noluerint, una cum eis a sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni.
Quod ita demum probare poterimus, si tales exstirpare, et non eis favere decertaveritis, et ita postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit quidquid interdictum toties usurpatur.
Omnia haec decretalia, et cunctorum decessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita vobis et omnibus episcopis ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret.
Et merito nos qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori.
Data XIV Kal. Augusti, Justiniano VI et Narsete IV cc. consulibus.
INCIPIUNT DECRETA BENEDICTI PAPAE.
Reverendissimo fratri episcopo DAVID, BENEDICTUS salutem in Domino.
Respondere litteris vestris plenius cogitavi, sed, cum hoc meditarer, tantus me dolor tetigit, ut magis flere quam aliquid dicere delectatus sim.
Sed ne funditus remaneret, pauca vobis rescribere curavi, ad potiora vos tempora congrue invitans.
Quod autem
litterae tuae testes sunt quosdam intra provinciam Baeticam esse, qui dicerent neminem veraciter posse probare Trinitatem unitatem fieri; cum neque tres unum, neque unum in tribus posse quemquam proprie approbari: quas ob causas, dilectissime fili, consulta ibi apostolicae sedis misimus, ut aut eos ad rectam fidem converti facias, aut ab Ecclesia, antequam pestis haec latius divulgetur, repellas.
His, frater, Scripturarum testimoniis unitatem Trinitatis agnosce, et desine Arianorum pravitatem sequi, ut ab eadem possis peccatorum indulgentia promereri, Isaia propheta dicente: « Vidi Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum, et Seraphim stabant
in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem, duabus autem velabant pedes; et duabus volabant et clamabant ad alterutrum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth * .
» Si trinitas non est, quare tertio « sanctus » dixerunt?
Et si unitas non est, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum
intimarunt?
Si trinitas non est, cur in Geneseos dicitur: « Dixit Deus, fecit Deus, et benedixit Deus * .
» Si vero unitas non est, quare tertio dixit: « Deus, » et non tertio « deos » plurali numero commendavit?
Et si trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio « : Domine, Domine, Domine, miserator et misericors * .
» Si unitas non est, quare dum tertio diceret Domine, postea « miserator » singulariter dicit, et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit?
Si trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Membre sedens, tribusque occurrens, uni « Domine » * dixit, et non ut viderat tribus salutationis obsequium
reddit?
Si unitas non est, quare cum Moysi « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, » tertio diceret, unitatem ostendens, « hoc mihi nomen est * » dixit: Nonne haec sunt quae nostra nomina designavit?
Si trinitas non est, quare David tertio dixit: « Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus * .
» Si unitas non est, quare cum « Deus » tertio nominasset, « benedicat » et non benedicant adjunxit?
Si trinitas non est, cur Isaias denuo dixit: « Domine, Deus sabaoth, Deus Israel, qui sedes super Cherubim?
» * Si unitas non est, quare qui « sedes » dixit, et non qui sedetis adjunxit?
Si trinitas non est, quare in Regnorum libro dicitur: « Domine, Deus omnipotens, Deus Israel, sermones tui fideles sunt?
» (II
Reg. XXII, 3.) Si unitas non est, quare « tui » dicitur, et non vestri potius intimatur?
Si trinitas non est, cur in psalmo quinquagesimo octavo cantatur: « Domine virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes?
» Si unitas non est, quare « intende » posuit et non intendite, ut praedicatus est, intimavit?
Si trinitas non est, quare in Apocalypsi tertio dixit: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui est et qui erat?
» * Si unitas non est, quare non qui sunt pluraliter, sed qui « erat » designavit?
Si trinitas non est, quare in Deuteronomio dictum est: « Dominus Deus tuus, Deus misericors est, et audiet vocem tuam * .
» Si unitas non est, quare « audiet » posuit, et non audient intimavit?
Si trinitas non est,
quare in Jesu Nave dicitur libro: « Dominus Deus deorum est * .
» Si unitas non est, quare « est » dixit, et non sunt, more locutionis, induxit?
Si trinitas non est, quare Elias hortando: « Domine, Domine, Domine, Deus Israel, ostende quia tu es Deus meus * , » dixit?
Si unitas non est, quare « ostende » et non ostendite posuit?
Si trinitas non est, cur Mardochaeus orando: « Domine, Deus omnipotens, omnia in potestate tua sunt * » dixit?
Si unitas non est, quare in « tua » posuit, et non in vestra signavit?
Si trinitas non est, cur etiam Judith orando dixit: « Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in orationem meam?
» * Si unitas non est, quare « respice » posuit, et non respicite designavit?
Si trinitas non est, quare in Jeremia dicitur: « Dominus Deus vester Deus verax est?
» * Si unitas non est, quare in Apocalypsi scriptum est: « Dominus, Deus, et Spiritus prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito?
» * Si unitas non est, quare cum Patrem et Filium et Spiritum sanctum nominasset, « misit » Dominus dixit, et non miserunt, sub praetextu trium personarum et nomen introduxit?
Si trinitas non est, quare in Deuteronomio dicitur: « Dominus Deus vester, hic est Deus?
» * Si unitas non est, quare « hic est » dixit, et non hi sunt plurali numero designavit?
Si trinitas non est, quare in eodem dicitur libro: « Dominus Deus tuus,
Deus magnus et potens est?
» * Si unitas non est, quare « magnus et potens » non pluraliter nominatur?
Si trinitas non est, cur Tobias filium suum cum in Rages civitatem cum Raphaele angelo mitteret, benedicens eos, ita dixisse docetur: « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, ipse impleat benedictionem suam in vobis?
» * Si unitas non est, quare « ipse impleat » dixit, et non ipsi impleant intimavit?
Postremo si trinitas non est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti universas gentes posuit baptizare?
* Si unitas non est, quare « in nomine » dixit, et non in nominibus praecipiendo perdocuit?
Si trinitas non est, quare apostolus Paulus ait: « Ex ipso et per ipsum et in ipso
sunt omnia?
* » Si unitas non est, quare « ex ipso » posuit, et non ex ipsis astruxit?
Si enim certo certius volueris unitatem Trinitatis agnoscere a saepedicto doctore gentium apostolo, poteris universa condiscere, et sequi catholicam fidem et Arianorum pravitatem respuere; gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus * , ipsa est Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Quomodo in Trinitate unum sunt, quia natura atque ab invicem separari non possunt?
Caeterum, frater charissime, quae tua continebant scripta ex subjectis sententiis maxime omnia poteris colligere.
Necesse est, frater charissime, adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium.
Et ut juxta
Apostolum dicamus, licet verba replicemus quae ipse Timotheo scribit, dicens: « Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum est veritatis.
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria * .
» « Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nihil
rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbo fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es.
Ineptas autem et inanes fabulas devita, et exerce teipsum ad pietatem.
Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est.
Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus.
In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maximeque fidelium.
Praecipe haec et doce.
Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate,
in fide, in castitate.
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.
Noli negligere gratiam quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyteri.
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
Attende tibi et doctrinae, insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt * .
» Famae enim nimis affligitur quam clade
atque aliis anxietatibus vexatus, longam epistolam minime scribere valui.
Tempore congruo denuo, si necesse fuerit, mitte, et ea quae desideraveris sume.
Deus te incolumem custodiat, frater charissime.
Amen.
Data IV Nonas Aprilis, Justiniano et Libio IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA SECUNDI PELAGII PAPAE.
Dilectissimis fratribus, universis episcopis, qui, illicita vocatione Joannis Constantinopolitani episcopi, ad synodum Constantinopolim convenerunt, PELAGIUS.
Manifesto, sicut optavimus, per gratiam Dei lumine evangelicae veritatis ab universali Ecclesia perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in Domino, sed non modico contristamur moerore, quia ea quae olim calcata fuerant et funditus damnata, nec unquam fieri debuerant, redivivis radicibus germinant atque pullulant.
Et quoniam multa, quae poenitudinem possunt generare proveniunt, necesse est accusare quae contra ordinem et omnem auctoritatem facta esse noscuntur.
Unde, fratres, relicta penitus audacia, quae contra apostolicam sedem, contra ipsam Domini Salvatoris vocem, qua dictum est: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * ; » sumpta est disputandi contra Domini praecepta,
vana errantium corda conquiescant, nec liceat defendi quod non liceat agere.
Relatum est ergo ad apostolicam sedem Joannem Constantinopolitanum episcopum, universalem se subscribere, vosque ex hac sua praesumptione ad synodum convocare generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae sedi beati Petri singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata legatur quae apostolica auctoritate non fuerit fulta.
Quapropter quidquid in praedicto vestro conventiculo, quia synodus taliter praesumpta esse non potuit, statuistis ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis, et Domini Salvatoris voce, qua beato Petro potestatem ligandi atque absolvendi ipse Salvator dedit, quae etiam potestas in successoribus ejus indubitanter
transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis et vana et cassata esse, ita ut deinceps nunquam appareant nec ventilentur.
Ait enim ipse Salvator beato Petro, sicut ipse per se Veritas loquitur, dicens: « Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo * .
» Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis non debere absque sententia Romanorum pontificum concilia celebrari, quapropter, ut jam dictum est recte, non concilium, sed vestrum conventiculum
vel conciliabulum cassatur, et quidquid in eo actum est irritum habetur et vacuum.
Vos quoque deinceps videte, ut nullius hortatu talia praesumatis, si apostolicae sedis communione carere non vultis.
Modo vero
ideo suspenditur ultio, ut locum possit habere correctio.
271 Praedecessores vero Joannis, et ipse Joannes, non semel, sed saepissime, epistolas atque libellos propria manu subscriptos sanctis antecessoribus nostris miserunt, quibus coram Domino protestati sunt nihil unquam proterve contra apostolicam sedem agere, nec de illius aut aliorum privilegiis quidquam usurpare, qui hactenus in archivo sanctae Romanae Ecclesiae sub sigillis chirographis eorum roborati habentur integri.
In ipsis enim epistolis vel libellis, anathematis vinculo se et successores eorum constrinxerunt, si unquam aliquod contra eos praesumpsissent, aut contra apostolicam vel ullius alterius episcopi sedem quidquam adversi quoquo modo essent moliti.
Idcirco eos non est necesse excommunicare
aut anathematizare, quia ipsi anathematis vinculo, propriis manibus professiones suas, suaque scripta roboranda constrinxerunt; sciat se tamen et ipse Joannes, nisi errorem suum cito correxerit, a nobis excommunicandum fore, et apostolicae sedis atque omnium sanctorum episcoporum communione carere; universitatis quoque nomen, quod sibi illicite usurpavit, nolite attendere, nec vocatione ejus ad synodum absque auctoritate sedis apostolicae unquam venire, si apostolicae sedis et caeterorum episcoporum communione vultis frui; nullus enim patriarcharum hoc tam profano vocabulo unquam utatur, quia si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur.
Sed absit hoc a fidelis cujusquam mente, hoc sibi vel velle quempiam arripere ut honorem
fratrum suorum imminuere ex quantulacunque parte videatur.
Quapropter charitas vestra neminem unquam suis epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indebitum.
« Adversarius namque diabolus, » qui contra humiles saeviens « sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret * , » non jam, ut cernimus, caulas circuit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter favente Domino cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit)
citius ovile dilaniet.
Perpenditis, fratres charissimi, quid et vicinio subsequitur, cum et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia, quia enim juxta est ille de quo scriptum est: « Ipse est rex super universos filios superbiae * , » quod non sine gravi dolore dicere compellor, dum frater et coepiscopus noster Joannes mandata Dominica et apostolica praecepta, regulasque Patrum despiciens, eum per elationem percurrere conatur in nomine.
Vestrae autem beatitudini indicet omnipotens Deus quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi notissimus, ille omnibus dilectus, orationibus atque jejuniis videbatur occupatus, et ex eo quo foetebat cinere, ex ea quam praetendebat humilitate jactantiam sumpsit, ita universa sibi tentet
ascribere, et omnia quae soli uni capiti cohaerent videlicet Christo, per electionem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeant membra subjugare.
Nec mirum quod ille tentator, qui « initium omnis peccati scit esse superbiam * , » et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam in quibusdam hominibus ponit in fine virtutum; et, qui aliquatenus bonis vitae studiis videbatur crudelissimas manus ejus effugere, eis in ipsis mentis boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione tendiculum.
Unde magnopere orandum est et omnipotens Deus assiduis precibus implorandus, ut hunc a mente illius avertat errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiae et confusionis amoveat, et favente Deo omnibus
viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis viventia in Christi corpore membra moriantur.
Si enim dici hoc licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur, et fortasse is in errore perit qui universalis dicitur, et nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur.
Oportet ergo ut constanter ac sine praejudicio servetis, sicut accepistis Ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicae usurpationis ascribat.
State fortes, state securi, scriptaque universalis nominis falsa nec dare unquam, nec accipere praesumatis.
Omnes episcopos curae vestrae subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas, non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat.
Si qua autem forsitan adversa subsequantur, unanimiter persistentes etiam moriendo debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquod non amamus; dicamus cum Paulo: « Mihi vivere Christus est, et mori lucrum * .
» Audiamus quod primus omnium apostolorum dicit: « Si quid patimini propter justitiam, beati eritis * .
» Mihi enim credite, quia honorem quem pro praedicanda suscepimus veritate, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus quam tenemus.
Orate, fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuetur, nec unquam Romana sedes qui instituente Domino caput est omnium Ecclesiarum, privilegiis suis usquam careat
aut exspolietur.
« Confidimus autem de vobis, charissimi, meliora atque viciniora saluti * , » quia « neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, « magistro gentium docente, « poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est recta fide * .
» « Nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem.
» Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus quam repromisit his qui legitime certare deproperant.
« Adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet, et non
tardabit * .
» « Ecce enim judex ante januam assistit * , » coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur; quod si quis se subtraxerit non placebit animae meae, sed cadet de promissione propter negationem.
« Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae * .
» « Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo * » adversus omnes inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros, « et induite loricam justitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei in quo possitis omnia jacula nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus sancti, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem
* » « radicati, et fundatis * » in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro.
Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes in Domino, et verbo gratiae ejus qui potest perficere, et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis.
« Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum * , » ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore, et uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii aeternis temporibus scilicet perpetuis quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.
Summopere etiam considerare debetis quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut
perdere cupiunt per se, et sua dogmata destruuntur.
Dicit enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit * , » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit.
Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nulla patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicaenorum canonum constituta, quae a nobis, vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro.
Et in Apocalypsi Dominus per Joannem loquitur, dicens: « Noli timere, ego sum primus, et novissimus, et vivus, et fui
mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni * .
» Et paulo post: « Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei * .
» Item idem: « Esto fidelis usque ad mortem.
Et dabo tibi coronam vitae * .
» Et iterum: « Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur * .
» Item idem: « Ecce sto ad ostium et pulso.
Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus * .
» « Vos, fratres, si non vultis cum eo damnari,
quia non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus * » rei sunt, hortamini eum, et monete recedere a praefatis illicitis, et memor sit unde exciderit et agat poenitentiam, et prima opera faciat * .
Si minus non mea loquor verba, sed ipsa Domini salvatoris quae per praedictum Joannem in jam dicto libro locutus est, replicans aio: « Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris * .
» Ipse enim magis tenet doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel * , sicut iste docet vos scandalizare sanctam matrem Ecclesiam, et universum coetum sacerdotum, unde et in supradicto libro continetur ita: Semper enim potius vos verbis Domini salvatoris ferire, et instrui cupio
quam meis, licet et ipsa apostolica auctoritate sint ponderibus plena: « Novi opera tua novissima pejora prioribus, sed habeo adversus te, quia praemittis mulierem Jezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos, fornicari et manducare et idolothytis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua.
Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in mortem.
Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra * .
» Haec, fratres, valde cavenda sunt, et praecepta Domini, atque sanctae sedis apostolicae quae vice Domini salvatoris legatione
fungitur, fideliter amplectanda et peragenda.
De caetero, fratres, super provinciae causa unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis, videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis praedecessoribus nostris.
Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse, quae habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum aliosque suffragatores decem vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum ac civitatum causae referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his qui judicandi
sunt appellatum, unde non oportet ut degradetur, vel dehonoretur unaquaeque provincia, sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes, et episcopos singulos, videlicet juxta ordines suos; et quicunque causam habuerit a suis judicibus judicetur, et non ab alienis, id est, a suae justis judicibus provinciae, et non ab externis, nisi ut jam praelibatum est, a judicatis fuerit appellatum.
Si vero in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones, et inter ipsius provinciae episcopos discrepare coeperit ratio, atque inter episcopos dissidentes non conveniat, ad majorem tunc sedem referantur.
Et si illic facile et juste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur.
Majores vero et difficiles quaestiones ut sancta synodus statuit
et beata consuetudo exigit, ad sedem apostolicam semper referantur.
Caeterum sanctorum Patrum statuta sequentes synodali auctoritate omnes qui adversus Patres armantur, ut Patrum invasores et mactatores infames esse censemus, quoniam ea vulnera quae fomentis non sanantur, ferro abscindi vel curari necesse est.
Unde, fratres, cessent injustae aemulationes, cessent insidiae, cessent falsae criminationes, ne infirmus quisquam propter quem Christus mortuus est, talibus laceretur insidiis, ne ovis pretio Christi redempta lupinis a fratre saucietur morsibus.
Merito ergo causa nos respicit, si talibus favere coeperimus.
Corripiantur semper talia nec illis qui haec exercere conantur, aut 272 Patribus vel fratribus insidiantur libere loqui concedatur, aut pro voluntate sermo
proferri permittatur.
Liquet omnino quod conniveant illis qui talia eos loqui permittunt, quoniam occurreret veritas, si falsitas et calumnia displiceret, vel odium.
Desinat igitur falsitas incessere veritatem; desinat suspicio quae juste repellitur insidiari, desinat odium et inimicitia persequi Patres vel fratres; desinat conspiratio, quae ab omnibus est repudianda, infestare magistros.
Horum igitur vitiorum auctores vepatratores non sunt in accusatione pontificum reci piendi, sed penitus repellendi; quoniam jubent canonica decreta Patrum ut accusatio vel testimonium eorum qui odio quoslibet insequuntur, vel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.
Quorum statuta et nos firmantes eadem omnibus inviolabiliter futuris temporibus tenere censemus.
Quidquid autem super hac causa Patres nostri decernendum duxere dignum ut condecet, necesse est, cum labefactari, vel infirmari coeperit apostolica denuo auctoritate firmari ac renovari fratribusque dari.
Data Kalend.
Martii, indictione 15.
Item, epistola secundi Pelagii papae Benigno archiepiscopo, de mutatione episcoporum.
Dilectissimo fratri BENIGNO archiepiscopo PELAGIUS episcopus.
Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem dudum noveramus, agnovimus, congratulantes dilectioni tuae quod, ad custodiendum gregem Christi, pastoralem curam vigilanter impendis, et pro tibi subditis sollicitus existis.
Ad nostram
enim laetitiam et benefacta perveniunt, et si aliqua secus quam oportet provenerint, non modico nos moerore conturbant.
Magnam enim gratulationem divina concedit gratia, quando tribuit inter nos salutaris disciplinae normam litteris conferre, et provenire ad pacificorum studia facit praeoptata.
Exigit ergo dilectio tua consulta sedis apostolicae, si licitum foret episcopum transire aut mutari de civitate ad civitatem, dum quidam canones, ut tibi videtur, hoc fieri prohibeant.
Significasti etiam litteris tuis quemdam fratrum, nomine et actu Dei Servum causa utilitatis te velle mutare in locum et civitatem defuncti, licet quidam dicant hoc fieri non licere nisi consensum apostolicae sedis habuisses.
Quapropter scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis
et utilitatis, et aliud causam praesumptionis et propriae voluntatis.
Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est, qui non causa avaritiae, aut dominationis, aut propriae voluntatis, vel suae electionis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur.
Nam plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est.
Aliud est enim mutare, aliud mutari, sicut aliud est ministrare, et aliud ministrari.
Unde Dominus in Evangelio loquitur, dicens: « Non veni ministrari sed ministrare * .
» Quod enim in canonibus iegitur non debere episcopum de civitate ad civitatem transire vel transferri, non de his dicitur, qui aut vi expulsi, aut necessitate coacti, aut auctoritate majorum hoc agunt, sed de his, qui avaritiae ardore inflammati
sponte sua prosiliunt, et potius ambitioni quam utilitati Ecclesiae servire, et ut dominationem agant, insistere cupiunt.
Unde et in subjectis canonibus continetur: Si aliquis exstiterit temerarius, qui forsitan excusationem afferat quod populi litteras acceperit, et ideo migraverit, dum manifestum sit praemio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent, potuisse corrumpi, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur, omnino has fraudes removendas esse censemus.
His verbis et aliis multis exemplis liquet non de his dicere, ut paulo superius praelibatum est, qui pulsi aut non recepti a civibus, vel a quibuscunque, aut necessitate cogente, vel auctoritate majorum transeunt de civitate ad civitatem, sed de his qui sponte prosiliunt, aut temeritatis
aut ambitionis causa hoc faciunt.
Nam et aliud est coacte aut necessitate venire; unde non isti mutant civitates, sed mutantur, quia non sponte sed coacte hoc agunt.
Quis enim unquam audet dicere sanctum Petrum apostolorum principem non bene egisse, quando mutavit sedem de Antiochia in Romam?
Aut quis eum negat ob id sanctum non esse, aut dignitatem, aut meritum unquam apostolatus tam in coelis quam in terris perdidisse?
Aut quis negat sanctos non esse multos alios episcopos, qui de civitatibus ad civitates translati sunt, aut meritum pontificatus perdidisse?
Quorum nomina si coeperim enumerare, ante dies pertransiet quam haec omnia conscribere possem, et prolixior erit epistola quam necesse sit.
Aut quis unquam potest approbare sanctum non esse Alexandrum, qui Heirosolymam de altera civitate translatus est; aut sanctum Gregorium Nazianzenum, qui in Nazianzo constitutus est, aut sanctum Proclum qui de Cyzico translatus et Constantinopolim intronizatus est?
Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas qui hoc negant causa utilitatis aut necessitatis fieri posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit.
Nullum enim ex his, aut ex aliis, qui meliori consilio mutaverunt civitates necessitate quadam vel utilitate ecclesiastica, aut laica communione, carere reperimus; nec ullatenus unquam fieri debet.
Sententia vero, quae in Antiocheno concilio habetur, ut episcopus ab alia parochia nequaquam migret ad aliam, tota atque omnes sententiae
de ea re vim superius comprehensam retinent, et nihil praetaxato modo translationibus episcoporum actis, aut agendis nocent, sed magis robur eis ac donum Salvatoris quae omnes canonicos superexaltat libros, auctoritatem praestant.
Tales autem quaestiones magis ex invidia quam ex charitate aut utilitate nasci videntur, cum ipsa per se Veritas dicat: « Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam * , » et reliqua.
Huic ergo sententiae nullus catholicorum usquam contradicere potest, quae non alterius sed ipsius proprio Domini ore prolata, et firmata esse dignoscitur.
Cui si aliquis contradixerit, non solum extorris, sed etiam anathematizatus ab Ecclesia pellatur.
Et Dominus in Evangelio alias dicit: « Beati qui persecutionem
patiuntur propter justitiam * .
» Si eos Dominus beatos dicit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quis eos damnare potest?
Et si ipse de civitate ad civitatem, propter persecutionem fugere praecepit, quis eos detrahere aut damnare propterea audet vel potest, quod verbis Dominicis obtemperant?
Profecto his qui contradicit aut resistit, seipsum damnat, quia ori Domini contumax, et inobediens exsistit.
Unde et ipsa per se Veritas dicit: « Quis ex vobis arguet me de peccato?
Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?
Qui ex Deo est, verba Dei audit.
Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis * .
» Omnino « oportet Deo obedire plus quam hominibus * ; » et idcirco quod Deo obedimus, de civitate ad
civitatem, ipso praecipiente, persecutionis causa, id est, necessitatis, aut utilitatis transimus, damnandi sumus?
Non omnino, sed potius venerandi atque portandi, quoniam nec ipsis episcopis hoc imputari potest.
« Qui his resistit, profecto Dei ordinationi resistit * , » et « est infideli deterior * , » quia melius est non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum abire.
Nam et ipse Dominus de loco ad locum recessit, id est, transivit, Judaeis illum quaerentibus.
« Fugiens ille quaerentes et persequentes se * , » et de civitate ad civitatem transire praecepit, dicens: « Si vos persecuti fuerint in civitatem istam, fugite in aliam * , » et caetera talia
his similia.
Nam si fugere malum est, persequi multo deterius.
Hic quidem ne moriatur, absconditur; hic tamen persequitur ut occidat, et ut fugiatur praecipitus, et quia qui quaerit occidere praevaricatur legem, et magis fugiendi praebet occasionem.
Si fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos, et quiescant insidiari, et quiescent continuo fugientes.
Nemo enim mitem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum.
Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul fugiebat et veniebat ad David * .
Si ergo piissimus atque justissimus David sciret peccatum esse persecutionem fugientes, et transeuntes de loco ad locum, et de civitate ad civitatem, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret.
Qui enim persequuntur Domini episcopos, eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur quantum Dominum nostrum Jesum Christum, « cujus legatione funguntur * , » nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte sed coacte hoc agunt, sed illi a quibus persequuntur, nec ipsis episcopis hoc imputari potest, sed illis qui eos hoc agere cogunt.
Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas * , ideoque unicuique praevidendum est, ne aliquem injuste persequatur, judicet vel puniat, ne Jesum persequatur, judicet et puniat.
Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus ac necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et veritas,
et omnibus necessitatem patientibus subvenire jubet.
Pauca sunt, frater, quae asserui, sed quanta ex his pendeant tua providentia poteris aestimare.
Quare hanc annituntur malevoli interrumpere misericordiam?
Cur laedere vanis intentionibus felicitatem?
Excusationem jam non habet furor iste credentibus, nec interest quibus itineribus « ad mundi principem * » currat, qui a benevolentia fratrum delitescit, aut necessitatem patientibus misericordiam negat.
Negat misericordiam patientibus qui populis indigentibus divinis mysteriis, et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat causa utilitatis atque necessitatis, aut ex alia civitate, licet minor sit, in eam quae non habet episcopum, doctiorem vel utiliorem, meliori consilio non sponte transeuntem, sed majorum
exhortatione mutare, aut episcopum ejectum, et persecutionem patientem causa utilitatis aut necessitatis intronizare non permittit.
Apud veteres enim sine ulla differentia de una civitate ad alteram migrabat episcopus, dum utilitas aut necessitas evocaret.
Quapropter ipsam etiam regulam huic epistolae placuit inseri, ut monstretur eos mentitos esse qui episcopum non posse intronizare dixerunt; unde et in canonibus legitur ita: Si quis episcopus ordinatus ad parochiam, in qua ordinatus est, minime proficiscitur, non sua culpa, sed aut populo respuente, aut propter aliam quamlibet causam, non necessitate factam, hunc honore ministerioque participare tamen; nec eum misceri rebus Ecclesiae in
qua collectas celebrat, sed sustinere quod provinciae synodus suo judicio terminaverit.
Huic regulae contradicere nullus potest, quae etiam causa utilitatis aut nece sitatis intronizare episcopum jubet, et mutare ac transire eum de civitate ad aliam civitatem non proprium habentem episcopum, sinit.
Pingues hostias litat diabolo, qui his resistere nititur, aut misericordiam et utilitatem Ecclesiae jam dictis negat, id est, et episcopis, et populis.
In vanum ergo contra simplices, qui haec olim dicentes agere prohibuerunt, tendicula deinceps parabunt, cum his et aliis armati adminiculis, noverint quid super his sit agendum, et quid vitandum.
Nimis enim armatus est, qui illa quae adversarius misericordiae, utilitatis atque concordiae ministrat, tela contemnit.
Sufficit ergo
contra omnia jacula jurgiorum fidei nuda oppositio.
Scio te non ignorare, frater, memoratas canonum sententias apud evangelicas sanctiones, novas non esse, sed nostro assensui mancipari.
Cur his contradicentes emigrationes episcoporum utilitatis et necessitatis causa fieri prohibentes, ut saepe dictum est, et non avaritiae aut temeritatis in perniciem sacerdotum ac populorum laedunt sacerdotale concilium?
Cur lacerant sententiam in qua inspirante Christo oracula superna patuerunt, et inter Deum et homines interpres exstitit lingua pontificum?
Illa enim coeli curia variarum dotibus aucta curulium, et multo Redemptoris nostri auro ostroque decorata, nihil in illa decisione auctore se protulit, sed per humanae linguae ministerium divino militavit imperio.
Intellexit
non esse suum quidquid impulsa constituit, nihil quoque habet in illa sententia, nisi unde de sola devotione gratuletur.
Nam dum profanis memoratorum verbis ceditur, et suae vesaniae inscitiam produnt et livorem, quis hic locus erroris, ubi congruentia pari ductu exempli, et historiae verba concurrunt?
Nec diversum est ab intellectu catholico et lectionibus quod profertur.
Nam non bene nodus in scirpo quaeritur, dum involvit nebula praedicatae lucis 273 auctores; foeda namque a nitore Domini sui obligatione dissolvitur, qui statutis coelestibus minus mera fide dependit officia.
Talium ergo dictiones vel prohibitiones indignae etiam fiunt memoratu.
Profunda est ergo nimis imperitia eorum, « et sepulcrum patens guttur eorum, quia linguis suis dolose
agebant * .
» Non est enim in ore eorum rectum, interiora eorum insidiae, densis cor eorum vepribus suffocatur, et interna vitia aliis certant ascribere.
Nobilitatem ergo dat facinoribus, qui in talibus ventilationem ipsorum in exemplum sumit, aut ad aures posteras digna relatione transmittit.
Tibi autem non sit cura talium quaestionum, sed sequere sententiam beati Pauli apostoli, qui monet per discipulum cunctos, et clamat, dicens: Inanes quaestiones devita; inanes namque, juxta Apostolum, quaestiones semper devita, et age quod meliori consilio non avaritiae, vel temeritatis, vel utilitatis, et necessitatis, ut saepe dictum est, causa faciendum utiliter perspexeris.
Quapropter, charissime, his apostolicis fultus auctoritatibus, muta episcopum causa necessitatis aut utilitatis, super quo consulere nos voluisti, et alios fratres nostros quibus hoc faciendum necessitas aut utilitas compulerit, agere doce, quia hoc quod tibi soli scribimus generaliter omnibus tenere mandamus; quia sicut potestatem habemus episcopos et sacerdotes regulariter titulare, et ordinare, ita, ut praedictum est, causa necessitatis, aut utilitatis habes et mutare, ac de titulo ad titulum translatare, licet de minori ad majorem urbem mutandus sit; hoc tamen summopere praevidendum est, ne causa arrogantiae aut avaritiae unquam fiat, quia hi a praedictis canonibus damnantur, non illi qui necessitate, aut utilitate majorum consilio et sana ac pura, et Deo
placita intentione hoc faciunt.
Tu, frater semper sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam et mansuetudinem.
Certa etiam bonum certamen fidei, et apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, quoniam spiritus timentium Dominum quaeritur ab illo, et in respectu illius benedicitur.
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Domini in diligentes se.
Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
Timentis Dominum beata est anima.
Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?
Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegmen ardoris, et umbraculum meridianum, et praedicatio offensionis, et adjuterium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans
sanitatem, et vitam, et benedictionem.
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum, Dominus solus sustinentibus se in via veritatis, et justitiae.
Dona iniqui non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus injustorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Panis egentium vita pauperis est, qui defraudat illum homo sanguinis est.
Qui aufert in sudore panem, et sudantis cibos quasi qui cecidit proximum suum.
Qui effundit sanguinem et qui facit fraudem mercenario, fratres sunt: unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illi nisi labor?
Qui baptizatur a mortuo et iterum
tangit eum, quid proficit lavatio ipsius?
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se?
Orationem illius quis exaudiet?
Qui conservat legem, multiplicat orationem.
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate, et propitiatio litare sacrificium super injustitiam, et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
Retribuit gratiam qui offert similaginem, et qui facit misericordiam offert sacrificium.
Beneplacitum est Deo recedere ab iniquitate, et deprecatio recedere ab injustitia.
Non apparebis ante conspectum Dei vacuus: haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt.
« Oblatio justi impiguat altare, et odor suavitatis
est in conspectu Altissimi.
Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias frugum tuarum.
In omni dato fac hilarem vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
Da Altissimo secundum datum ejus, et in oculo bono adinventionem fac manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa, et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae.
Non accipiet Dominus personam in paupere, et precationem laesi exaudiet.
Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Nonne lacrymae viduae ad maxillam
descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas?
A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
Qui adorat Dominum, in oblatione suscipietur, et precatio illius usque ad nubes propinquabit.
Oratio humiliantis se nubes penetrabit, donec propinquet, non consolabitur, et non discedet, donec aspiciat Altissimus, et Dominus non elongabit; sed judicabit injustos, et faciet judicium, et fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum, et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet; donec reddat omnibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius; donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit
justos in misericordia sua * .
» Deus autem, frater charissime, impleat desiderium, et ministerium tibi divinitus collatum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu Domino nostro, Deo autem Patri nostro gloria in saecula saeculorum.
Amen. Data XIII die Augusti, indictione quartadecima.
Item epistola Pelagii papae ad universos episcopos Italiae.
Dilectissimis atque charissimis fratribus universis episcopis, et cunctis specialiter per Campaniam, et Italiae provincias militantibus Domino PELAGIUS salutem.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, quod nos per dignationis
suae Dominus misericordiam ad hoc fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes in quodam sacerdotum ejus speculo constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.
Omnes, charissimi, qui volunt in Christo pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti, et insani qui ideo praesentia bona perdunt, ut invisibilia, ac sibi profutura acquirant.
Sed haec despectio, et irrisio in ipsos retorquebitur dum et abundantia eorum in egestatem, et superbia eorum transierunt in confusionem.
Justo enim judicio datur plerumque potestas peccatoribus, qua sanctos ejus persequantur, ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per
laborum exercitia clariores.
Et quanquam, fratres, ita haec se habeant, non tamen sunt consentiendi, sed reprobandi, qui praelatos suos vel reprehendunt, vel accusant; unde canonica sanctorum Patrum statuta, ne columnae sanctae Ecclesiae vacillent, sequentes, ac roborantes omnes infames cunctosque suspectos vel inimicos, et eos qui non sunt eorum gentis, vel quorum fides, vita, et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis ab omni accusatione episcoporum funditus submovemus.
Similiter et omnes quos divinae leges mortuos appellant, submovendos esse ab eadem accusatione, et publicae poenitentiae submittendos judicamus; neque dum Ecclesiae alicujus episcopi, aut possessiones, vel res ab aemulis ejus,
vel a quibuscunque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi debet, aut potest a quoquam ante reintegrationem omnium rerum suarum objicere, sed prius illi legibus reintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus praefinito sunt negotia ventilanda: refutandi sunt etiam raptores, fures, sacrilegi, adulteri, et horum similes; manifestum est enim quod semper tales magis discordiam quam pacem sectantur.
Nullus quoque monachus talia unquam arripiat, nec saecularia, aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum; immobiles enim Dominus suos summos semper vult manere praedicatores, et non a quibusdam temerari, sed sibi libere et quiete famulari, unde et ipse ait: « Qui vos tangit, tangit
pupillam oculi mei * .
» Et qui vos contristat, me contristat.
Et qui fecerit injuriam, recipiet quod inique gessit.
Et alibi: « Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit * ; » ita quoque et a plebibus, vel caeteris generaliter omnibus sunt timendi, et feriendi, atque venerandi pastores, et praedicatores Ecclesiae, ut sub exercitatione bonae voluntatis sustineantur temporalia, sperentur aeterna.
Auget enim merita virtutis qui propositum non violat, sed auget religionis.
Charitas vero semper hominem invocat.
Et sicut malignitas veteres ita dilectio novos facit, fides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt, credit.
Nam si videt, non est fides.
Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium.
Tunc
pretiosum pastoris diadema est, quando suasioni ejus grex ecclesiasticus dum ad probitatem graditur, non repugnat, ille sine fuco monitorem, et feriato ore diligit, qui ejus instituta sectatur.
Praebent hominibus naturae institutionem, et muta responsum; redit ad mortales vicissitudo clamosae sollicitudinis, quia unusquisque prout gesserit, recipiet.
Nam perit quod linguae acceperunt, frustra beneficium nisi legitime coeptum fuerit negotium, et canonice peractum.
De fiducia enim partium nostrarum mittitur, quod apostolica mandat auctoritas, vos tantummodo praesules Christi benigni vestra salva aurium animorumque aequitate, et bona voluntate semper praestare.
Nam adversus impetus
juvare, peregrinantem reducere post intervalla, est justitia.
Libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Statutus, venerandi praesules, sudoris fructus est judicio reddendus purissime, ut in utroque congruus nitor nec suscipientem devenustet, si indigna auctoritate pervenerit, nec si conferatur, immerito maculet largientem.
Sit semper adversus pravos et impios atque servorum Dei persecutores libera vox, et oris gladio feriantur et redarguantur, persequantur et repellantur, confundantur et avertantur, nec laedendi pie viventes ullam habeant facultatem.
Plerumque periculis plena sunt quae videntur esse tutissima; videte quantis laborent tales insidiis; ideo absconditum esse non licet, quod addimus.
Jam latebat nostra persecutio manifesta;
misericordia est circa persecutores et facinorosos servata districtio.
Ergo sopori quietem tribuite, coelestium mandatorum hostem quoque depellite, ne candida conversatio vobiscum habitantium fusca supervenientis contagione violetur.
Ante enim providenda sunt remedia quam morbus increscat, sanctorum quoque apostolorum, et reliquorum sacerdotum petamus exercitum, et praedictorum persecutorum ora claudamus.
Saeculi conversatio legum metu retinetur, ecclesiastica quoque custodia regularum frenis servatur et regitur.
Deus, charissimi, semper procul avertat invidiam.
Vos ergo armamini, juxta Apostolum, gladio spiritus, quod est verbum Dei, et apostolicae auctoritatis clypeo, ut ecclesiasticae fecunditatis jura nulla saevientis
procellae possint impulsione subverti; nolite ullo unquam praejudicio gravare quemquam, sed inspicite semper quae regularum testimonio declarantur.
Superest salute praelata, ut ad gaudia semper, frater, devote properetis, quia divina beneficia gradibus saepe accedunt, et quibus bona conferunt meliora pollicentur; semper enim incrementis ad culmen ascenditur, ubi supernus favor praestat exordium.
Deus omnipotens indulta semper custodiat, augeatque successibus profutura.
Omnia vobis semper in charitate fiant, et detrahentes nolite detrahere, quoniam detrahentibus detrahere non est bonum, ne ad ea quae scripta sunt commoti minime certamen faciant.
274. Non debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc
nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam: « Audite me, qui scitis judicium; populus meus in quorum cordibus lex mea est, nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis * , » considerantes quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requiret ista.
Ipse enim novit occulta cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt, vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala.
Sed disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?
* » Nam si haec in memoria retinerent minime ad tantam
prosilirent iniquitatem, non enim per probabilem et pristinam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam.
Scriptum est enim: « Via stulti recta in oculis ejus * ; et: Sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem * ; » nos enim qui haec patimur judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique juxta opera sua.
Qui etiam per
ministros suos intonuit, dicens: « Mihi vindictam ego retribuam * ; » vos enim in recta fide ac pura et bona voluntate succurrite vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc, ait Dominus, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
Data Kalend.
Novemb., indictione 15.
INCIPIUNT DECRETA GREGORII PAPAE.
De trina mersione baptismatis.
Reverendissimo et sanctissimo fratri LEANDRO coepiscopo GREGORIUS servus servorum Dei.
Respondere epistolis vestris tota intentione voluissem nisi pastoralis curae ita me labor attereret, ut mihi magis flere libeat quam aliquid dicere.
Quod vestra quoque reverentia in ipso litterarum mearum textu vigilanter intelliget, quando ei negligenter loquor quem vehementer diligo.
Tantis quippe in hoc loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac fatiscentem navem quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim.
Nunc ex diverso fluctus irruunt.
Nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt.
Nunc a tergo tempestas insequitur, interque omnia turbatus
cogor modo inter ipsas undarum moles navem dirigere, modo curvato navis latere minas fluctuum ex obliquo declinare.
Sed ingemiseo, quia sentio quod negligente me crescit sentina vitiorum, tempestate fortiter obviante, jam prae putredine naufragium tabulae sonant; flens reminiscor quod perdidi meae placidum littus quietis, et suspirando terram conspicio, quam tamen rerum eventis adversantibus tenere non possum.
Si ergo me, frater charissime, diligis, his tuae mihi orationis in fluctibus manum tendas, quo laborantem me adjuves, quia ex ipsa vice mercedis in tuis quoque laboribus valentior existas.
Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meum quod communem filium gloriosum Reccaredum regem ad catholicam fidem integerrima agnovi
devotione conversum.
Cujus dum mihi per scripta vestra mores exprimitis, amare me etiam quem nescio fecistis.
Sed quia antiqui hostis insidias scitis, quoniam bellum durius contra victores proponit, nunc erga eumdem filium nostrum vestra solerter sanctitas vigilet, ut bene coepta perficiat, nec se de perfectis bonis operibus extollat, ut fidem cognitam vitae quoque meritis teneat, et quia aeterni regni cujus sit, operibus ostendat, quatenus post multa annorum curricula de regno ad regnum transeat.
De trina vero mersione baptismatis nihil responderi verius potest quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa.
Nos autem quod tertio mergimus triduanae sepulturae
sacramenta signamus, ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.
Item ad Leandrum Spalensem episcopum.
Sanctitatis vestrae suscepi epistolam solius charitatis calamo scriptam; ex corde enim lingua tinxerat quod in chartae pagina refundebat.
Boni autem sapientesque viri cum legeretur adfuerunt, quorum statim in compunctione viscera commota sunt.
Coepit quisque amoris manu in suo corde te rapere, quia in illa epistola tuae mentis dulcedinem non erat audire, sed cernere.
Accendebantur et mirabantur singuli, atque ipse ignis audientium demonstrabat qui fuerit ardor dicentis; nisi enim prius in se faces ardeant, alium non succendunt.
Ibi igitur vidimus quanta charitate tua mens arserit quae sic et alios
accendit.
Vitam vero vestram, cujus ego semper cum magna veneratione reminiscor, minime norant, sed eis altitudo vestri cordis patuit ex humilitate sermonis.
Vitam autem meam cunctis esse imitabilem illa vestra epistola loquitur.
Sed quod non est ita ut dicitur, sit ita quia dicitur, ne qui non solet mentiatur.
Ad haec autem breviter cujusdam veteris mulieris verba loquor: « Nolite me vocare Noemi, id est, pulchram, sed vocate me Maram, quia amaritudine plena sum * ; » neque, bone vir, hodie ego sum ille quem nosti.
Omnino, fateor, exterius proficiendo interius cecidi, meque de eorum numero esse pertimesco, de quibus scriptum est: « Dejecisti eos dum allevarentur * .
» Cum allevatur enim dejicitur qui honoribus proficit, et
moribus cadit.
Ego enim vias mei capitis sequens, summopere esse decreveram opprobrium hominum, et abjectio plebis atque in ejus sortem currere, de quo rursum per Psalmistam dicitur: « Ascensus in corde ejus disposuisti in convalle lacrymarum, » ut videlicet tanto vehementius intus ascenderem, quantum per vallem lacrymarum foris humilius jacerem.
At nunc multum deprimit honor onerosus, curae innumerae perstrepunt, et cum sese ad Deum animus colligit, hunc suis impulsibus quasi quibusdum gladiis scindunt, nulla cordis quies est; prostratum in infimis, et suae cogitationis pondere depressum aut rara valde, aut nulla hunc in sublimibus penna contemplationis levat.
Torpet ignavia mens, et circumlatrantibus
curis temporalibus jam pene ad stuporem deducta cogitur, modo terrena agere, modo etiam carnalia dispensare; aliquando vero fastidio exigente compellitur quaedam etiam cum culpa disponere.
Quid multa loquar?
Victa suo pondere sanguinem sudat; nisi enim sanguinis nomine culpa censeretur, Psalmista non diceret: « Libera me de sanguinibus * .
» Cum vero culpas culpis jungimus, hoc quoque quod per alium prophetam dictum est, implemus: « Sanguis sanguinem tetigit * .
» Sanguis enim sanguinem tangere dicitur, cum culpa culpae adjungitur, ut iniquitatis cumulus multiplicetur.
Sed inter haec per omnipotentem Deum deprecor in perturbationis fluctibus elapsus, tuae orationis manum sentiam.
Etenim quasi prospero
flatu navigabam cum tranquillam vitam in monasterio agerem, sed procellosis subito motibus tempestas in sua perturbatione me rapuit, et prosperitatem itineris amisi, quia quiete perdita, mentis naufragium pertuli.
At nunc in undis versor, et tuae intercessionis tabulam quaero, ut qui navi integra dives pervenire non merui, saltem post damna ad littus per tabulam reducar.
De podagrae vero molestia sanctitas vestra, ut scribit, affligitur, cujus dolore assiduo et ipse vehementer attritus sum; sed facilis erit consolatio, si inter flagella quae patimur quaeque fecimus ad memoriam delicta revocamus, atque et non jam flagella, sed dona esse conspicimus, si quae carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgantur.
Praeterea ex benedictione beati Petri
apostolorum principis pallium vobis transmisimus ad sola missarum solemnia utendum.
Quo transmisso valde debui qualiter vobis vivendum esset admonere, sed locutionem supprimo, quia verba moribus anteitis.
Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat.
Ego autem quanta occupatione deprimor et debilitate, brevis testatur epistola, in qua et ei quem multum diligo parum loquor.
Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.
Ad Recarredum regem Visigothorum.
1. De laude ejusdem principis quod per eum ad catholicam fidem gens Gothorum conversa est.
2. De muneribus beato Petro apostolo a memorato principe missis.
3. De constitutione ejus adversus Judaeos quod auri dono non sit corrupta.
4. Ut principes humilitatem habeant cordis.
5. Ut principes castitati corporis studeant.
6. Ut principes moderati et mites erga subjectos existant.
7. De clave ostioli beati Petri, et de cruce Domini missa, sive de pallio beato Leandro episcopo directo.
Gloriosissimo atque excellentissimo filio RECCAREDO regi Gothorum atque Suevorum GREGORIUS servus servorum Dei.
CAP. I.
Explere verbis, excellentissime fili, non
valeo quantum tuo opere, tua vita delector.
Audita quippe novi diebus nostris virtute miraculi, quod per excellentiam tuam cuncta Gothorum gens ab errore Arianae haereseos in fidei rectae soliditatem translata est, exclamare cum propheta libet.
« Haec est mutatio dexterae Excelsi * .
» Cujus enim vel saxeum pectus hoc opus tanto opere cognito non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amore mollescat?
Haec me, fateor, quae per vos acta sunt, saepe convenientibus filiis meis dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat; haec me plerumque etiam contra me excitant, quod piger ego et inutilis tunc inerti otio torpeo, quando in animarum congregationibus pro lucro coelestis patriae reges elaborant.
Quid itaque ego in illo tremendo
examine Judici venienti dicturus sum, si tunc illuc vacuus venero ubi tua excellentia greges post se fidelium ducet, quos modo ad vere fidei gratiam per studiosam et continuam praedicationem traxit?
Sed est mihi, bone vir, hoc in Dei munere magna consolatio, quia opus sanctum quod in me non habeo, diligo in te, cumque de bonis actibus tuis magna exsultatione gaudeo, ea quae per laborem tua sunt, mea per charitatem fiunt.
De conversione igitur Gothorum in vestro opere, et nostra exsultatione libet cum angelis exclamare: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis * .
» Per vos enim ut aestimo nos gratiarum amplius omnipotenti Domino debitores existimus, quia etsi vobiscum nihil egimus, vestro tamen
operi congaudentes participes sumus.
II.
Beatus vero Petrus apostolorum princeps quam libenter munera excellentiae vestrae susceperit, ita cunctis liquet, ut debita vestra testantur.
Scriptum quippe est: « Vota justorum placabilia * , » neque enim in omnipotentis Dei judicio quid datur, sed a quo datur, aspicitur.
Hinc est enim quod scriptum est: « Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem, et ad munera ejus non respexit * ; » dicturus quippe quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite quia respexit ad Abel.
Ex qua re patenter ostenditur quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
Vestra itaque oblatio quam sit 275 grata ostenditis, quia daturi vestra prius ex
conversione gentis subditae animum cum munere dedisti.
Quod vero transmissos abbates, qui oblationem vestram beato Petro apostolo deferebant, in mari, dicitis fatigatos ex ipso itinere, ad Hispanias remeasse, non munere vestra repulsa sunt quae postmodum venerunt, sed eorum qui transmissi fuerant constantia est probata, ut scirent sancto desiderio objecta pericula vincere, et in fatigatione corporis mente minime lassari.
Adversitas enim quae bonis votis objicitur, probatio virtutis est, non judicium reprobationis.
Quis enim nesciat quam prosperum fuit, quod beatus Paulus apostolus praedicaturus ad Italiam veniebat?
Et tamen naufragium pertulit, sed navis cordis in fluctibus integra stetit.
III.
Praeterea indico quia de vestro opere crevit in laudibus Dei hoc quod de dilectissimo filio meo Probino cognovi, quia cum vestrae excellentiae constitutionem quamdam contra Judaeorum perfidiam dedisset, hi, de quibus probata fuerat, rectitudinem mentis vestrae inflectere, pecuniarum summam offerendo, moliti sunt, quam excellentia vestra contempsit, et omnipotenti Deo placere quaerens auro innocentiam praetulit.
Qua in re mihi David regis factum ad memoriam venit, cui dum concupita aqua de cisterna Bethlemitica quae inter hostiles cuneos habebatur, ab obsequentibus militibus fuisset oblata, protinus dixit: Absit a me ut sanguinem istorum hominum bibam * .
Quam quia fudit, et bibere noluit, scriptum est: « Et libavit
eam Domino * .
» Si igitur ab armato rege in sacrificium Dei versa est aqua contempta, pensemus quale sacrificium omnipotenti Deo rex obtulit, qui pro amore illius non aquam, sed aurum accipere contempsit.
Itaque, fili excellentissime, fidenter dicam, quia libasti aurum Domino quod contra eum habere noluisti.
IV.
Magna sunt haec et omnipotentis Dei laudibus referenda.
Sed inter haec vigilanti sunt studio antiqui hostis insidiae cavendae, qui quanto majora in hominibus dona conspicit, tanto haec auferre subtilioribus insidiis exquirit, neque enim latrunculi in via capere viatores vacuos expetunt, sed eos qui auri vascula vel argenti ferunt; via est quippe vita praesens, et tanto cuique necesse est ut insidiantes
spiritus caveat, quanto majora sunt dona quae portat.
Oportet ergo excellentiam vestram in tanto hoc de conversione gentis subditae munere quod accepit, summopere custodire primum humilitatem cordis, ac deinde munditiam corporis.
Cum enim scriptum sit: « Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur * , » profecto liquet, quia ille veraciter alta amat qui mentem suam ab humilitatis radice non desecat, saepe namque malignus spiritus ut bona destruat, quibus prius adversari non valuit ad operantis mentem post peractam operationem venit, eamque tacitis cogitationibus in quibusdam suis laudibus excutit, ita ut decepta mens admiretur ipsa quam sint magna quae fecit; quae dum per occultum tumorem
apud semetipsam extollitur, ejus qui donum tribuit gratia privatur.
Hinc enim est quod per prophetae vocem contra superbientem animum dicitur: « Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo * ; » fiduciam quippe animae in pulchritudine sua habere est in semetipsa de justa operatione praesumere.
Quae in suo nomine fornicatur, quando in hoc quod recte egit non Conditoris laudem dilatare appetit, sed opinionis gloriam requirit.
Hinc rursum per prophetam scriptum est: « Quo pulchrior es descende * .
» Anima etenim unde est pulchrior inde descendit, quoniam ex virtutis decore quo exaltari apud Dominum debuit, ab ejus gratia per suam
elationem cadit.
Quid ergo in his agendum, nisi ut malignus spiritus, cum nobis ad elevandam mentem reducit bona quae egimus, semper nos ad memoriam nostra mala revocemus, quamvis et nostra cognoscamus esse quae peccando fecimus, solius omnipotentis Dei munera, cum peccata declinamus?
V.
Custodienda quoque est munditia corporis in studiis bonae actionis, quia juxta vocem praedicantis Apostoli, « Templum Dei sanctum est, quod estis vos * .
» Qui rursus ait: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra * , » quam sanctificationem dixerit ostendens protinus adimplevit, « ut abstineatis vos a fornicatione, et sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, et non in passionibus desiderii
* .
»
VI.
Ipsa quoque gubernacula erga subjectos magno sunt moderamine temperanda, ne potestas menti subrepat.
Tunc enim regnum bene regitur, cum regnandi gloria animo non dominatur.
Curandum quoque est ne ira subrepat, faciatque citius omne quod licet.
Ira quippe etiam cum deliquentium culpas exquirit, non debet menti quasi domina praeire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, ut ad faciem jussa veniat.
Nam si semel possidens mentem coeperit, justum esse reputat, etiam quod crudeliter facit.
Hinc enim scriptum est: « Ira enim viri justitiam Dei non operatur * ; » hinc rursum dicitur: « Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram
* .
» Haec autem vos, auctore Deo, omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta, bonis vestris actibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis quando vobis admonens additur, jam non soli faciatis.
Omnipotens autem Deus in cunctis actibus vestris coelestis brachii extensione vos protegat, vobisque et praesentis vitae prospera. et post multa annorum curricula, aeterna concedat.
VII.
Clavem vero parvulam a sacratissimo beati Petri apostoli corpore pro ejus benedictione transmisimus, in qua inest ferrum de catenis inclusum, ut quod collum illius ad martyrium ligaverat, vos ab omnibus absolvat.
Crucem quoque latori praesenti dedimus vobis ferendam, in qua lignum Dominicae
crucis inest, et capilli beati Joannis Baptistae, ex qua semper solatium nostri Salvatoris, per intercessionem praecursoris ejus habeatis.
Reverendissimo autem viro Patri, et coepiscopo nostro Leandro pallium a beati Petri apostoli sede transmisimus, quod ex antiqua consuetudine, et vestris moribus, et ejus bonitati atque dignitati debebamus.
Item, epistola ejusdem ad Secundinum inclusum.
Dilectissimo fratri SECUNDINO, servo Dei, incluso, GREGORIUS, servus servorum Dei.
Dilectionis tuae litteras suscepi, quae in meo sensu amoris melle conditae sapuerunt.
O quanta aspiratione vitae plena sunt, quae per gratiam Spiritus proferuntur!
Non in eis cultus eloquentiae, non verborum typus apparebant,
sed sola veritatis atque charitatis radicem tenentia per omne quod locuta sunt coelestis patriae amore flammabant.
In eis vero tua me dilectio petere studuit, ut ad hanc libellum exhortatorium scribere studerem.
Sed scire te necesse est, fili charissime, quia tantis podagrae doloribus, tantisque curarum tumultibus premor, ut quamvis unquam me aliquid fuisse reminiscar, valde tamen me videam non esse quod fuerim.
Quod autem se tua charitas ultra aetatem quinquagenariam adhuc juvenilibus desideriis asserit subjacere, in hoc quoque divini oraculi imples praeceptum, quo scriptum est: « Justus in principio accusator est sui * .
» Nec tamen dubito majores te hostis callidi insidias perpeti, qui majora contra eum bella praeparasti.
Tanto quippe ille deceptionis molimina ardentius exquirit quanto te coelesti patriae ferventius inhiare cognoscit.
Etenim nos quidem, qui vitam cum pluribus ducimus, etsi formidolosi ac timidi, tamen, quia contra antiquum hostem bella proposuimus, quasi in acie stamus.
Vos autem, qui solitariam vitam ducitis, et quid aliud quam quia monachos dixerim, qui etiam fervore virtutis ante aciem exire festinatis?
Cur ergo eum singulariter hostis non impetat a quo se impeti singulariter exspectat?
Et nos quidem, qui inter homines vivimus, saepe per hominem a callido hoste tentamur; vos autem qui jam vitam praesentem extra hominum frequentiam ducitis, et tanto majora certamina pati necesse est, quanto ipse ad vos magister tentationum
accedit.
Neque enim vacare orationibus ac laudibus Dei sine aliqua interruptione temporis potestis, quia etsi intentio continue prompta est, ipsa tamen humanitatis infirmitas in semetipsam relabitur, ut aliquando fessa jaceat, atque ab studii sui exercitatione torpescat.
Antiquus vero hostis mox ut otiosam mentem invenerit, et ad eam sub quibusdam occasionibus locuturus venit et quaedam, ei de gestis praeteritis ad memoriam reducit, audita quondam verba indecenter cogitatione resonat, et si qua dudum turpiter acta sunt, eorum species oculis cordis opponit, ut, quam de praesentibus non valet inquinare, de malis transactis violet; et decepta mens saepe in dilectionem reparat, unde diu se jam per poenitentiam afflixit, ita ut vere cum Psalmista
dicat: « Computruerunt et corruptae sunt cicatrices a facie insipientiae meae * .
» Cicatrix quippe figura est vulneris, sed sanati.
Cicatrix ergo ad putredinem redit, quando peccati vulnere, quod jam per poenitentiam sanatum est, in delectationem sui animus concutitur.
Saepe namque quod fecimus, per hostis callidi insidias oculis cordis videmus.
Cumque insensibiliter in hoc delectatio subrepit, quamvis jam plangat quod fecerit, taedet tamen infelicem animum quaedam fecisse quae plangat.
Hae sunt cordis nostrae tenebrae, quas in hac vita, volentes, nolentes, sustinemus.
Quis contra haec quaerendus est, nisi « adjutor in opportunitatibus in tribulatione?
* »
Valde autem libenter accepi quod tua me charitas de sua dubitatione requisivit, an Orientis Ecclesiae fidem atque doctrinam sanctae memoriae Leonis sequantur, an forte earum sensus inter semetipsas pro trium capitulorum defensione divisus sit, unde certam dilectionem tuam esse desidero, quia praedictae sanctissimae Orientales Ecclesiae uno sensu, una doctrina, fidem ejusdem sanctae memoriae Leonis tenent, et sanctam Chalcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt atque venerantur, ut nullus episcopus esse reputetur, qui ejusdem synodi defensor sectatorque non fuerit.
Hinc est enim ut, quoties in quatuor praecipuis sedibus antistites ordinantur, synodales epistolas vicissim mittant, in quibus se sanctam Chalcedonensem synodum cum
aliis generalibus synodis custodire fateantur, sicut et nos aversamur atque anathemate plectendos ducimus, si quis de fide ejusdem synodi aliquid imminuere, vel aliud in ea addere praesumit.
Nam synodus quae postea generaliter facta est, idcirco a nobis custoditur, quia ejusdem synodi sequax in omnibus illius honorem auctoritatemque custodit.
Unde necesse est ut dulcissima mihi dilectio tua in id quod praecipue in sanctis moribus vivit, quod se per abstinentiam affligit, quod doctrinae Dei vehementius insistit, hoc studiosius cogitet, ne errorem schismaticorum sequens, a sancta universalis Ecclesiae communione divisa possit inveniri.
Et quid tot labores proderunt, si in unitate fidei inventi non fuerint, qui ante omnipotentis Dei oculos in bonis
actibus animam praecipue custodiunt?
Hinc enim dicitur: « Una est columba mea * .
» Hinc iterum Dominus ad Moysen ait: « Est locus penes me, et stabis supra petram * .
» Quis est locus qui non sit Domini, dum cuncta in ipso, per quem creata sunt, continentur?
Sed tamen est locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua velut supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur.
De quo loco subjungitur: « Tunc videbis posteriora mea * , » in petra enim, id est, sancta 276 Ecclesia stantes, Dei posteriora videbimus, quando ea, quae in fine promissa sunt, coelestis patriae gaudia contemplabimur; perversi autem homines, qui trium capitulorum occasione reperta, ecclesiasticam disciplinam
fugiunt, de suis carnalibus actibus reprehendi pertimescunt, et subesse sedi apostolicae nolunt, et nos quasi de fide reprehendunt quam ipsi nesciunt.
Et dum neque in fide recti sunt, neque in bonis operibus intenti, student ut certare pro fide videantur.
Sicque quotidie deteriores fiunt, dum in eis culpa grossescit.
Qui quasi de zelo fervoris fieri etiam laudabiles appetunt, sed juxta quod scriptum est: « Ex operibus eorum cognoscetis eos * ; » vitam eorum tua charitas ostendat, et meritum intentionis aspiciat.
Ut enim dilectioni tuae de eadem re breviter loquar, tota Chalcedonensis synodus usque ad definitionem fidei et prolationem canonum de generalibus causis locuta est.
Nam, post
probationem canonum, specialia episcoporum certamina sopire curavit.
Epistolam vero, quam in ea reverendissimus Ibas denegat suam, quam in extrema parte synodi jaceat, cognoscis, quae videlicet epistola Nestorium inauditum, et inquisitione non facta damnatum asserit; Cyrillum vero in Apollinaris dogma cecidisse suspicatur.
Et, si totus superior textus praedictae synodi legitur, quantum haec epistola eidem synodo adversatur invenitur, quia, scilicet sancta synodus et Nestorium, sicut est, haereticum denuntiat, et beatum Cyrillum Patrem catholicum veneratur.
Epistola ergo, quae illum defendit qui a synodo damnatus est, et eum accusat qui a synodo veneratus est, procul dubio definitioni sanctae synodi probatur adversari.
Qui enim tantorum Patrum definitam non servant sententiam procul dubio adversantur Ecclesiae.
Nam tua sanctitas inde a nobis requisivit ut tibi sacerdotali officio post lapsum resurgendi scriberemus, dum dicit de hoc canonum diversorum legisse diversas sententias, alias resurgendi, alias nequaquam posse.
Ideo nos generales synodos a Nicaena incipientes, cum reliquis quatuor veneramur; quia, ipsam sequentes, in cunctis sententiis unanimes concordant; quia et nos praecedentes nos Patres sequimur; quia, auctore Deo, a sacra doctrina illorum non discordamus.
A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministrum, hanc formam sequendam cognoscimus, ut qui minor est major ei praecedat; sed sicut honore, ita et in crimine, et quem
major sequitur culpa, majore implicetur vindicta, et post poenitentiam credatur esse fructuosa.
Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non tollere?
aut domum construere, et non illic habitare?
Post dignam satisfactionem credimus redire posse ad honorem, Propheta dicente: « Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat?
» * Et qui adversus est non revertetur?
Idem quoque ait: « Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, salvus erit * .
» Unde Psalmista: « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me * .
» Cum enim petiit, ne ab eo projiceretur, prolapsi culpa, quod alienam rex et propheta
simul rapuisset uxorem, tremefactus expavit. propheta, indicante flagitium suum, unde poenitentiam agens addidit: « Redde mihi laetitiam Salutaris tui, et spiritu principali confirma me * .
» Si enim dignam Deo poenitentiam non fecisset, nequaquam aliis praedicaret.
Ait enim: « Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur * .
» Cum enim peccata sua prospexit Propheta mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando curare aliena.
Et sacrificium de semetipso offerre Deo studuit, cum dicebat: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus * .
» Ad haec ista suffecerant, sed omnis sententia quo plus sacrae Scripturae testimoniis confirmatur, facilius
creditur, de hoc enim propheta dicit: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat * ; » et hoc peccantibus dicitur: « Peccator in quacunque die conversus ingemuerit, omnes iniquitates ejus in oblivione traduntur * .
» Si enim Redemptor, qui peccatores minime perdere, sed justificare venit * in oblivione peccantes non derelinquit, quis hominum condemnandos reservat, cum Apostolus dicat: « Si Deus justificat, quis est qui condemnet?
» * Ad fontem misericordiae recurrentes, Evangelicam referamus sententiam: « Gaudeo, inquit, magis super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia * .
» Et ovem perditam, nonaginta
novem non errantibus relictis, humero reportatam dicit * .
Si ovis errans post inventionem ad ovile humero reportatur, cur post poenitentiae poenam ad Ecclesiae ministerium peccator non revocetur?
Quid enim est gravius carnale delictum admittere, sine quo in multis pauci inveniuntur, an Dei Filium timendo negare?
in quo uno ipsum beatum Petrum, apostolorum principem, ad cujus nunc corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus, sed post negationem poenitentia secuta, et post poenitentiam misericordia data * , quia illum ab apostolatu non depulit, quem ante se ipsum negare praedixit * .
Tibi haec, fili charissime, dicta sufficiant, ut illum quem conspicis fletu delicta delere, in conspectu divinitatis
non dubites misericordiam consequi, quia nullum peccantem conversum despicit qui peccatores redimere venit.
Quod imaginem illius, quem colis, tibi dirigendam, per Dulcerium, diaconem tuum, rogasti, valde nobis tua postulatio placuit, quia illum in corde tota intentione quaeris, cujus imaginem prae oculis habere desideras.
Ut visio corporalis quotidiana reddat exoptatum, et, dum picturam vides, ad illum animo inardescas, cujus imaginem videre desideras, ab re non facimus, si per visibilia invisibilia demonstramus.
Sic homo, qui alium ardenter videre desiderat, atque ex more sponsam amando desiderat, atque videre conatur, si contingit illam ad balneum ire, aut ad ecclesiam procedere, festinus in via se praeparat,
ut de ejus visione hilaris recedat.
Scimus quia tu imaginem Salvatoris nostri ideo non petis, ut quasi Deum colas, sed ob recordationem filii Dei ut in ejus amore recalescas, cujus imaginem videre desideras.
Et nos quidem, non quasi ante divinitatem ante ipsam prosternimur, sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum, vel in throno sedentem recordamur.
Et dum nos ipsa pictura quasi scriptura ad memoriam Filium Dei reducimus, animum nostrum de resurrectione laetificat aut de passione mulcet.
Ideoque direximus tibi surtirias duas, imaginem Salvatoris, et sanctae Dei genitricis Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli continentes, per supradictum filium nostrum
diaconem, et unam crucem et clavem, pro benedictione, a sanctissimo corpore Petri apostolorum principis, ut per eum sis ab hoste maligno defensus, cujus per sanctum lignum te esse munitum credis, et ex eo te protegat qui juveniles affectiones tibi suggerit.
Recordare ut, in bonis tuis actibus perseverans, alios in ejus accendas amore propter quem solitarium te fecisti habitare, ut vitae hujus mala quaeque in corde inimicus suggerit retroacta, mentis provectibus quasi facibus inardescas, pro cujus amore vitam etiam velis finire, ipse quoque te protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere, Jesus Christus Dominus noster qui est in saecula.
Item, Gregorius Theotistae patriciae.
De discordia sedanda.
Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere juxta se propinquos habent, de quorum conversatione nobis omnibus grande sit gaudium.
Unde et pro eisdem dominis continue nobis orandum est, ut eorum vita cum suis omnibus, protegente coelesti gratia, per longa tempora tranquilla servetur.
Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum quibusdam nuntiantibus cognovi.
Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse non modice contristatam.
Quod si ita est, valde miror, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra.
Beatus etenim Job, cum amici ejus qui ad consolandum eum venerant,
in increpatione prosiluissent, ait: « Ecce enim de coelo testis meus et conscius in excelsis * .
» Qui enim vitae suae in coelo testem habet, judicia hominum pertimescere in terra non debet.
Dux quoque bonorum Paulus dicit: « Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero * .
» Si enim aut laudibus laetamur, aut vituperatione frangimur, nostram gloriam non in nobis, sed in aliorum ore posuimus.
Et: « Fatuae virgines oleum in vasis suis non sumpserunt; sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus * ; » lampades quippe nostrae bona sunt opera, de quibus scriptum est: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra
bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est * .
» Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando de bonis actibus nitorem gloriae non a laudantibus proximis quaerimus, sed haec intra testimonium conscientiae servamus, in omne autem quod de nobis extra dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus.
Etsi omnes vituperent, liber est quam conscientia non accusat, quia, et si omnes laudant, liber esse non potest si hunc conscientia accusat.
De Joanne Veritas dicit: « Quid existis in desertum videre?
arundinem vento agitatam?
» * Quod videlicet per negationem dicitur non per confirmationem, cum subditur: « Sed quid existis videre?
hominem mollibus
vestitum?
Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt * ; » quamvis enim juxta veritatem Evangelii Joannes vestimento aspero fuerit indutus * , per significationem in mollibus vestiti sunt qui adulationibus ac laudibus delectantur.
Negatur autem quia Joannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis ejus fortitudinem nulla humani oris aura flectebat.
Nos enim si laudibus erigimur, vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus.
Sed absit hoc, absit a corde vestrae excellentiae.
Scio qui magistrum gentium studiose legitis, qui ait: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem * .
» Si qua tamen vel parva tristitia ex hac re menti vestrae exorta est, credo quod hoc omnipotens
Deus fieri benigne permisit.
Neque enim electis suis in hac vita promisit gaudia delectationis, sed amaritudines et tribulationes * , ut medicinae more per amarum poculum ad dulcedinem aeternae redeant salutis.
Quid namque dicit: « Mundus gaudebit, vos lugebitis?
» * Qua spe, qua promissione paulo post subditur: « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferat a vobis * .
» Hinc iterum discipulis dicit: « In patientia vestra possidebitis animas vestras * .
» Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur.
Non suspicor enim Abel esse quem Cain malitia non exercuerit.
Boni enim sine malis si fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur.
Ipsa autem
malorum societas purgatio bonorum est.
Tres in arca filii Noe fuerunt; unus irrisor patris exstitit * , qui etsi in se benedictus fuerit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit * .
Duos Abraham, priusquam Cethuram uxorem acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis ejus repromissionis est filium persecutus.
Quod magnus doctor exponit, dicens: « Sicut is qui secundum carnem est, persequebatur eum qui secundum Spiritum, ita et nunc * .
Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas fratris carnalis fugit * .
Duodecim Jacob filios habuit, sed unum qui rectius vivebat, decem in Aegypto vendiderunt * .
In David propheta, quia fuit quod purgari
debuisset, actum est ut persecutorem filium pateretur * .
Beatus Job de societate reproborum dicit: « Frater fui draconum, et socius struthionum * .
» Ad Ezechielem Dominus ait: « Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas * .
» Interdum inter duodecim apostolos unus reprobus mistus est * , ut esset cujus persecutione undecim tentarentur.
Apostolorum princeps discipulis loquitur, dicens: « Justum Loth oppressum a nefandorum injuria eripuit; aspectu enim et auditu justus erat, 277 habitans cum eis, qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant * .
» Paulus quoque apostolus
discipulis loquitur dicens: « In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes * .
» Quia ergo, Scriptura teste, cognovimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, et maxime in omnipotenti Deo tunc certa fiducia est quando pro bono opere adversitatis aliquid in hoc mundo recipitur, ut plena merces in aeterna retributione servetur.
Unde in sancto Evangelio dicit: « Beati eritis cum adversus vos omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum * .
» Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: « Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto
magis domesticos ejus.
» *
Sunt autem plerique qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent, laudant.
Et ne qua elatio de laude subrepat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur.
Hinc est quod Doctor gentium se in praedicatione currere testatur, « inter infamiam et bonam famam * .
» Qui etiam dicit, « ut seductores et veraces * » Si igitur fuerunt, qui malam famam Paulo imponerent, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo Christianus debet indignum ducere pro Christo injurias audire?
Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuerit novimus, qui per sacrum eloquium
non solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur * ; et tamen, sicut ecclesiastica historia testatur, post mortem a persecutoribus corpus ejus incensum est.
Sed qui ista de sanctis omnibus Dominus, de ipso sancto sanctorum, id est de Deo, qui pro nobis homo factus est * , loquamur, qui ante injuriam, quia daemonia haberet * , audivit, post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum dicerent: « Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam * .
» Quanta autem nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni judicis judicandi sumus, si et ipse tanta etiam post mortem pertulit qui judex venit.
Haec, dulcissima
et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris.
Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur tranquilla ratione potest, peccatum credo, si bonum quod valet fieri negligitur, ut fiat.
Nam cum placare insanas mentes atque ad salutem reducere possumus, scandalizare eos minime debemus.
Sunt enim quaedam scandala, quae omnino despicienda sunt, quaedam vero, cum vitari sine culpa non possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur.
Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia, cum Veritas diceret: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit
de ore conquinat hominem * ; » et discipuli responderent dicentes: « Scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt * , » protinus respondit: « Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur; sinite illos, caeci sunt et duces caecorum * .
» Et tamen cum tributum peteretur, prius rationem reddidit, per quam tributum solvere non deberent, * , atque illico subjunxit: « Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui prius ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, et sumens, da illum pro me et te * .
» Quid est autem quod de scandalizatis aliis dicitur: « Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum: » et aliis ne scandalizetur,
a Domino tributum solvitur, etiam quod non debetur?
Quid est quod aliud scandalum esse permiserit, aliud vero venire prohibuit, nisi ut nos doceret et illa scandala quae nos implicant in peccato contemnere, et illa quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare?
Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare.
Prius enim a vobis secreto vocandi sunt ac ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula quae nos tenere existimant, coram ipsis anathematizanda.
Quod si etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, et jurejurando firmandum est vos eadem capitula nunquam tenere, nunquam tenuisse.
Nec vobis videatur indignum tali eis modo satisfacere,
nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastigium.
Omnes enim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et ejus sanguine redempti, et idcirco fratres nostros quantumlibet pauperes et abjectos in nullo despicere debemus.
Certe etenim Petrus potestatem regni coelestis acceperat, ut quod in terra ligaret vel solveret, esset in coelo ligatum vel solutum * , super mare ambulabat * , aegrotantes umbra curabat * , peccantes vero occidebat * , mortuos oratione suscitabat * ; et quia ex admonitione Spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus * , contra eum a fidelibus quaestio facta est: Cur ad gentiles fuerat ingressus et comedisset cum eis; cur eos in baptismate recepisset
* .
Et tamen idem, apostolorum primus, tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus, querelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit, causam per ordinem exposuit, quomodo vas quoddam velut linteum in quo quadrupedia terrae et bestiae, reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit, vocemque audierit: « Surge, Petre, occide et manduca, » qualiter tres viri venerint, eum ad Cornelium vocantes, qualiter Spiritus sanctus hunc cum eis ire praeceperat, qualiter idem Spiritus sanctus qui venire in baptizatos in Judaea post baptismum consueverat, in gentibus ante baptismum venit * .
Si enim, cum a fidelibus culparetur, auctoritatem,
quam in sancta Ecclesia acceperat, attendisse respondere poterat, ut pastorem suum oves, quae commissae fuerint, reprehendere non auderent, sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset.
Humili ergo eos ratione placavit atque in causa reprehensionis suae, etiam testes adhibuit, dicens: « Venerunt autem mecum et sex fratres isti * .
»
Si igitur, et pastor Ecclesiae, et apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum in re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus?
Ad me etenim, sicut nostis, cum apud vestigia dominorum
in regia urbe demorarer, multi ex eis venire consueverant qui de praedictis capitulis accusabantur.
Sed, teste conscientia, fateor nunquam in eis aliquid pravitatis, aliquid erroris de his, quae contra eos dicebantur, inveni.
Unde et eos opinione contempta familiariter suscipere et magis ab insequentibus defendere curabam; dicebatur namque contra eos quod sub obtentu religionis conjugia solverent, et quia dicerent quod baptisma peccata penitus non auferret; et si de iniquitatibus suis quis poenitentiam in triennium ageret, postmodum ei perverse vivere liceret; et quia si compulsi aliquid de quibus reprehendebantur, anathematizare se dicerent anathematis vinculo nullo modo teneri.
Et si qui sunt, qui certissime talia sentiunt, vel tenent, quia Christiani
non sunt, dubium non est, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt et contraria loquuntur.
Si enim dicunt religionis causa conjugia debere dissolvi, sciendum est quia etsi hoc lex humana concessit, lex divina prohibuit.
Per se enim Veritas dicit: « Quod Deus conjunxit, homo non separet * .
» Qui etiam ait: « Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis * .
» Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat?
Scimus quia scriptum est: « Erunt duo in carne una * .
» Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa, vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel forte ad illicita migrantem, quae est
ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione.
Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare, quando certum est quia omnipotens Deus qui minora concessit, majora non prohibuit?
Et multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse.
Duobus etenim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent: aliquando, ut meritum sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut ante vitae actae culpas detergant.
Tres etenim pueri in regis Babylonici obsequio deducti legumina ad
vescendum petentes * , cibis regiis uti noluerunt * , non quia culpa esset, si ea quae Deus creavit ederent.
Noluerunt ergo sumere ea quae licebat ut per continentiam virtus excresceret.
David vero qui alienam conjugem tulerat, et valde pro sua culpa fuerat flagellatus, aquam bibere longe post de Bethleemitica cisterna noluit * .
Quam, cum ei fortissimi milites detulissent, bibere recusavit, eaque fundendo Domino libavit * , licebat enim bibere si voluisset, sed qui illicita se cessisse meminerat, laudabiliter et a licitis abstinebat, et qui prius pro culpa sua morientium militum sanguinem fundi non metuit, postmodum, si aquam biberet, etiam pro culpa sua morientium militum
sanguinem se fudisse judicavit, dicens: « Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam?
» * Proinde, cum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut ante actae vitae culpas delere, ut se ad continentiam constringant, et meliorem vitam appetant licet.
Si vero continentiam, quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: « Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir * .
» Si qui vero sunt qui dicunt, in baptismate peccata superficie tenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere, in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat,
de quo scriptum est: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est * .
» Certe Rubri maris transitus figura sacri baptismatis fuit * , in quo hostes a tergo mortui sunt, sed alii contra faciem in eremo inventi.
Sic quippe omnibus qui in sancto baptismate tinguntur, eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis velut Aegyptii hostes, a tergo moriuntur.
Sed in eremo alios hostes invenimus priusquam ad promissionis patriam pertingamus.
Multae nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant.
Qui ergo dicit, peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari Rubro Aegyptios veraciter non mortuos.
Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate
funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis.
In Evangelio Dominus dicit: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus * .
» Si igitur peccata in baptismate funditus non dimittuntur, neque is qui lotus est mundus est totus.
Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato aliquid remansit.
Sed nemo resistit voci Veritatis, quae ait: « Qui lotus est, mundus est totus * .
» Nihil ergo ei de peccati sui contagione remanet quem totum fatetur mundum ipse qui redemit.
Si qui autem dicunt, de peccato quolibet, et triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta
verae fidei, nec sacrae Scripturae praecepta cognoverunt.
Contra hos praedicator egregius Paulus dicit: « Qui seminat in carne sua, de carne sua et metet corruptionem * .
» Contra hos iterum dicit: « Qui in carne sunt, Deo placere non possunt * ; » ubi discipulis subjungit: « Vos autem non estis in carne, sed in spiritu * : » hi quippe in carne sunt qui in carnalibus voluptatibus vivunt.
Contra hos dicitur: « Neque corruptio in corruptelam possidebit * .
» Si autem dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte hos pastoris primi sententia percutit, qui ait: « Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum, et sus lota in
volutabro luti * .
» Magnum est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed, si quis in eadem 278 poenitentia perseveret.
Nam scriptum est: « Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit * .
» Hinc scriptum: « Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio ejus?
» * Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vitam justitiae non vivit.
Baptizatur ergo a mortuo et iterum tangit eum, qui prava opera, quae se egisse meminit, deplorat, sed se eisdem iterum post lacrymas implicat.
Anima ita quaelibet ejusdem mortui lavatione non proficit, quia hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta poenitentiae ad rectitudinem justitiae exsurgit.
Poenitentiam enim vere agere
est commissa plangere, et iterum plangenda declinare.
Si qui vero sunt qui dicunt, quia, compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt; quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutione sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si legationem ejus valere non aestimant.
Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, ut unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur.
Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec, quae praediximus, errorum capitula aut praedicare audent aut tacite apud semetipsos tenere, hos procul dubio anathematizamus.
Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut praedixi, qui ad me in regia urbe venire consueverant, nullum omnino errorem cujuslibet praedicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo, nam si fuisset agnovissem.
Quia vero sunt multi fidelium qui imperitiae zelo accenduntur, et saepe, dum quosdam quasi haereticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et sicut praedixi ratione ac mansuetudine sunt placandi.
Illis quippe sunt similes, de quibus scriptum est: « Testimonium perhibeo de illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam * .
» Vestra itaque excellentia, quae in lectione, in lacrymis atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum sicut
petii imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam de illis gloriam aeternae retributionis inveniat.
Haec me dicere vobis nimius amor suasit, quia in vestra laetitia me crescere, et in vestra tristitia me existimo minorari.
Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva Domini pietate et piissima Domini tranquillitate pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat.
Epistola Gregorii papae ad Augustinum.
Reverendissimo et sanctissimo fratri AUGUSTINO, GREGORIUS, servus servorum Dei.
Desiderabilem mihi a te missus Denual religiosus presbyter, attulit nuntium, cum te sospitem narravit;
et ex ministerio, pro quo missus est, favente Deo, proficere nuntiavit.
Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti quod ager Dominicus qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem messem protulit fidelitatis.
In eisdem litteris quaedam subnexuisti capitula, sciscitando qualiter teneat, vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia.
Bene satis quia beatus apostolus Petrus, et apostolatus, et episcopatus principium exstitit, et consulenti tibi de statu Ecclesiae non ex nobis quasi ex nobis, sed ex gratia « quae aperit os mutum, et linguas infantium facit disertas * ; » qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrina edicimus.
Igitur in primis legebatur quota progenies propinquorum
matrimonio copuletur, dicimus quod oportuerat quidem quandiu se cognoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem, sed quia temperantia magis, et praesertim in tam barbara gente placet plusquam districtio censurae, concedendum est, ut post quartam generationem jungantur.
Nam quod posuisti, quod si mulier infirmitate correpta non valuerit viro debitum reddere, quid ejus faciat jugalis, bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret.
Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen subsidii opem subtrahat ab illa cui infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit.
Presbyter vero vel quilibet sacerdos, si a populo fuerit accusatus, et certi non fuerint testes
qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, « cui nuda et aperta sunt omnia * , » sicque maneat in proprio gradu.
Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illa talis reiteratio prohibenda est.
In missarum autem solemniis, illud observandum est, quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis: accepit namque calicem et dat eis, dicens: « Hic calix novi testamenti est in meo sanguine.
Hoc facite quotiescunque sumitis * .
» Unde congruum non est, duos vel tres calices in altario ponere, cum missarum solemnia celebrantur.
De immolativis autem escis consuluisti, si a fidelibus