Collectio Hispana (page 19)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

cum supradictum fuerit, vivifice crucis signum ediliceret, an non?

Illud sufficit respondere quod beatus Apostolus dicit: « Si quis dixerit: Hoc inmolatum est; nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam * .

» Addidisti adhuc quod, si Pater vel mater, filium vel filiam intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverint annos, egredi et matrimonio copulari.

Hoc omnino evitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur.

Enimvero quosdam, absque interrogatione symboli, ab adulteris et indignis presbyteris fassus es baptizatos.

In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia, quisquis in nomine Patris et Filii et

Spiritus sancti baptizatus est, rebaptizari eum minime liceat.

Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis hujus gratiae donum percepit, et teneatur quod Apostolus dicit: « Unus Deus, una fides, unum baptisma * , » doctrinam vero spiritalem talibus studiosius ut impertias demandamus.

Incipiunt quaestiones S. Augustini Cantuariensis archiepiscopi, et responsiones Gregorii papae.

Interrogatio beati Augustini, episcopi Cantuariensis Ecclesiae, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur, vel de his, que fidelium orationibus accedunt ad altarium, quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus in ecclesia agere debeat.

Responsio Gregorii.

Sacra Scriptura testatur,

quam bene te nosse non dubito, et specialiter beati Pauli ad Timotheum Epistolae, in quibus erudire studuit, qualiter eum in domo Dei conversari oportuisset.

Mos autem sedis est apostolicae ordinatis episcopis praecepta tradere, ut ex omni stipendio quod accedit, quatuor fieri debeant portiones, una videlicet episcopo et familiae, propter hospitalitatem atque susceptionem; alia clero; tertia pauperibus; quarta ecclesiis reparandis.

Sed quia tua fraternitas monasteriorum regulis erudita seorsum vivere non debet, a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae, auctore Deo, nuper ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis Ecclesiae fuit patribus nostris, in quibus « nullus eorum ex his quae possidebat, aliquid suum esse

dicebat, sed erant eis omnia communia * .

» Si qui vero clerici sunt extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de his, de quibus praefati sumus, novimus scriptum, « quod dividebatur singulis, prout cuique opus erat * , » de eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula tenendum, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus, Deo auctore conservent.

Communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cum omne quod superest

in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino et magistro omnium docente: « Quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis * .

»

Interrogatio Augustini.

Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum diversae consuetudines, et aliter consuetudo missarum in sancta Romana Ecclesia, atque aliter in Galliarum Ecclesiis tenetur?

Responsio Gregorii.

Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam, quam valde amabilem te habeat.

Sed mihi placet, ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione

praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti infundas.

Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt.

Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec, quasi in fasciculo collecta apud Anglorum mentes, in consuetudinem depone.

Interrogatio Augustini.

Obsecro quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit.

Responsio Gregorii.

Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi.

Sunt enim qui habentes subsidia, furtum perpetrant, et sunt alii qui in hac re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam levius corrigantur.

Et cum paululum districtius agitur, ex charitate agendum

est, non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.

Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent.

Quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt, habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant, quos irati insequi videntur.

Haec igitur charitas mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictet, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.

Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant.

Sed absit ut Ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra de vanis quaerat.

Interrogatio Augustini.

Si debent duo germani

fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae.

Responsio Gregorii.

Modis omnibus hoc fieri licet.

Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.

Interrogatio Augustini.

Usque ad quotam generationem fidelis debeat cum propinquis sibi copulari, et novercis, et cognatis, si liceat copulari conjugio?

Responsio Gregorii.

Et quidem terrena lex in Romana republica permittit, ut sive fratris, sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur; sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere, et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare.

Unde

necesse est ut jam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi jungi debeat.

Nam secunda, quam praediximus, a se omnino debet abstinere.

Cum noverca autem miscere, grave est facinus, quia et in lege scripum est: « Turpitudinem patris tui non revelabis * .

» Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest, sed quia scriptum est: « Erunt duo in carne una * , » qui turpitudinem novercae quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit.

Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per conjunctionem priorum caro fratris fuerit facta, pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus et sancto martyrio coronatus est * .

Cui non est dictum, ut Christum

negaret, et pro Christi confessione occisus est.

Sed quia eisdem Dominus noster Jesus Christus dixerat, « ego sum veritas * » quia pro 279 veritate Joannes occisus est, videlicet pro Christo sanguinem fudit.

Quia vero sunt in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent. huic nefando conjugio dicuntur admisti, ad fidem venientes, admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc esse peccatum agnoscant, tremendum Dei judicium timeant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant.

Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt.

In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam

per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod aversatur, portando et dissimulando compescat.

Omnes hi qui ad fidem veniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare.

Si perpetraverunt, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non mentuunt sciendo peccare.

Interrogatio Augustini.

--Si longinquitas itineris magna interjacet, ut episcopi non facile valeant convenire, an debeant sine aliorum episcoporum praesentia episcopi ordinari?

Responsio Gregorii.

--Et quidem in Anglorum

Ecclesia, in qua solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes.

Nam quando de Galliis episcopi veniunt, qui in ordinatione ipsi testes assistant?

Sed fraternitatem tuam ita volumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione episcopi convenire non possint; pastorum quoque aliquorum praesentia, quia valde est utilis, facillime debeant convenire.

Cum igitur, auctore Deo, ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet.

Nam quod in ipsis

rebus spiritualibus ut sapienter et mature disponantur, exemplum a rebus etiam carnalibus sumere possumus.

Certe enim, dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique vocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.

Cur non ergo nobiscum in hac speciali ordinatione qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnium ipsi Domino preces pariter fundantur?

Interrogatio Augustini.

--Qualiter debemus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere?

Responsio Gregorii.

--In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium

Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus.

Si igitur contingat, ut tua fraternitas ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si quae sunt in episcopis vitia corrigantur.

Qui si forte in disciplina vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est.

Cui etiam epistolas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentiam in Galliis et ipse tota mente subveniat, et quae sunt Creatoris nostri jussioni contraria ab episcoporum moribus compescat; ipse autem ex auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bonaque tua opera

eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad studium sanctitatis reforma, quia scriptum est in lege: « Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare * .

» Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quae videtur alteri commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpore moriendo et persuadendo quasi mandendo converte.

Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, nec praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum constitutio invenit.

Britannorum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi

persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.

Obsecratio Augustini.

--Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris transmittantur.

Concessio Gregorii.

--Fecimus quod petisti, quatenus populus, qui in loco quondam S. Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerte non debeat.

Mihi tamen videtur, quia si corpus quod a populo cujusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt, qui se a parentibus passionem

ejus audisse fateantur, ita reliquiae quas petistis seorsum condendae sunt, ut locus quo praefatum jacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari.

Interrogatio Augustini.

--Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum possit tempus ecclesiam intrare, aut etiam baptizari, ne morte praeoccupetur; quod si genuerit, post quot dies hanc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere; aut post quantum temporis huic vir suus in carnis copulatione conjungi; et, si menstrua consuetudine tenetur, an in ecclesia intrare ei liceat; aut sacrae communionis sacramenta percipere; aut viro

suo conjungi permittitur, priusquam lavetur aqua; si ecclesiam possit intrare, vel etiam ad mysterium sanctae communionis accedere.

Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.

Responsio Gregorii.

--Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui jam et responsum reddidisse me arbitror.

Sed hoc quod ipse dicere, et sentire potuisti, credo quia mea apud te volueris responsione firmari.

Mulier enim praegnans, cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis?

Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem quam acceperant recto Dei judicio perdiderunt, quia idem omnipotens

Deus humanum genus culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen per benignitatem suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit.

Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi?

in illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus exstinguitur, valde stultum, si donum gratiae contradicere posse videatur.

Cum vero enixa fuerit mulier post quot debeat dies ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti, ut pro masculo diebus triginta tribus * , pro femina autem sexaginta sex * debeat abstineri.

Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur.

Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur; voluptas enim carnis non dolor in culpa est, in carnis enim commistione voluptas est.

Nam in prolis prolatione gemitus, unde et ipse Dominus primus magister omnium dixit: « In doloribus paries * .

» Si enim enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenitentiam suam in culpam deputamus.

Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si periculo mortis urgetur, vel ipsam hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignit eadem hora qua natum est, nullomodo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque

discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora, inveniri non valeat qui redimatur.

Ad ejus vero concubitum vir suus accedere non debet, quoad usque proles, quae gignitur, ablactetur.

Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant.

Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.

Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis

tempus transierint, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa cum inconsuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad mulierem menstruatam accedat.

Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstrualem patitur, prohiberi ab ecclesia non debet, quia natura ei superfluens in culpa non valet reputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est, ut ab ingressu templi privetur.

Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit * ?

Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit vestimentum Domini tangere, cur quae menstrua sanguinis patitur ei non

liceat Domini ecclesiam intrare.

Sed dicis: Illam infirmitas compulit, has vero, de quibus loquimur, consuetudo constringit.

Perpende enim, frater charissime, quia omne quod in hac carne mortali patimur ex infirmitate naturae est digno Dei judicio per culpam ordinatum.

Esurire namque, sitire, aestuare, algere, lassessere ex infirmitate naturae est.

Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, et contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare?

Feminae namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est.

Si igitur bene praesumpsit, quod vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmatae conceditur, cur non concedatur

cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur?

Sanctae etenim communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.

Si enim ex magna veneratione percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda.

Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas cognoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa; unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriamus.

Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed quod natura tamen ipsa vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo

se ipsam qualis per judicium facta sit humana natura cognoscat, et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus.

Atque ideo feminae, cum semetipsas considerant, et quae menstrua consuetudine ad sacramentum Dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consuetudine laudandae sunt.

Cum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine ejusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt.

Sicut enim in Testamento Veteri exteriora observantur opera, ita in Testamento Novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur.

Nam cum multa lex velut immunda manducare prohibeat, in Evangelio tamen Dominus

dicit: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed ea quae exeunt de ore illa sunt quae coinquinant hominem * .

» Atque paulo post subjicit, exponens: « Ex corde exeunt cogitationes malae * , » ubi ubertim judicandum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex polluta cogitationis radice generatur.

Unde Paulus quoque apostolus dicit: « Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum * .

» Atque mox ejusdem causas coinquinationis annuntians subjungit: « Coinquinata sunt enim eorum et mens et conscientia * .

» Si ergo ei cibus immundus non est, cui mens munda, cur quod mente munda mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur?

Vir enim cum propria conjuge

dormiens, nisi lotus aqua ecclesiam intrare non debet, sed neque lotus intrare statim debet.

Lex autem veteri populo praecepit dicens, ut mistus vir mulieri 280 et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intelligi specialiter potest, quia mulieri vir miscetur, quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem conjungitur, quia nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluptatis videt.

Quamvis de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et

ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere.

Nec haec dicentes culpam deputamus esse conjugium, sed quia ipsa licita admistio conjugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas esse sine culpa non potest.

Non enim de fornicatione vel de adulterio natus fuerat qui dicebat: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea * .

» Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice; in quibus tamen verbis non admistionem conjugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem.

Commistiones enim sunt multae et licitae

ac legitimae, et tamen in earum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus.

Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen approbabile, quod in eis animus perturbatur.

Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat: « Turbatus est prae ira oculus meus * ; » quia enim, nisi tranquilla mens non valet in contemplatione se ad lucem suspendere, et in ira ipsum oculum turbatum dolebat; quia dum mala acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur.

Et laudabilis est ergo ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat.

Legitima ergo carnalis copula oportet ut causa prolis

sit, non voluptatis, et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum.

Si quis sua conjuge, non cupidine voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, ipse profecto sive de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis Dominici et sanguinis mysterio suo est judicio relinquendus, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit uri.

Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent conjuges etiam de sua commistione, quod defleant: hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metus animum concutit.

Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat suam uxorem * ; statim subjungere

curavit: « Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium * .

» Non enim indulgetur quod licet et justum est.

Quod igitur indulgeri dixit, culpam esse demonstravit.

Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus populum abstinere a mulieribus praecepit * .

Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei reciperent mulieribus misti non essent, quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire se in carnis munditia debent, ne ipsa inaestimabilis magnitudine mysterii graventur?

Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panem propositionis

acciperent; quos omnino non perciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur * .

Tunc autem vir qui post admistionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei juxta praefinitam sententiam, etiam ecclesiam licuerit intrare.

Interrogatio Augustini.

--Si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos, sacra mysteria celebrare.

Responsio Gregorii.

--Et quidem hunc Testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo jam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua, ei usque

ad vesperum intrare ecclesiam non concedit.

Quod tamen specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus in immunditia, vanis imaginibus in cogitationibus inquinatur.

Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat.

Et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat.

Sed est in eadem illusione necessaria valde discretio, quae subtiliter pensare debeat, ex qua re accidat menti dormientis.

Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, aliquando ex cogitatione contigit, aliquando per infirmitatem.

Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenit, omnino haec illusio non est timenda, quia

hanc, animo nesciente, pertulisse magis dolendum est quam fecisse.

Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut dies festus exigit, aut exhibere mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.

Nam si adsunt alii qui implere ministerium valeant, illusio pro crapula facta, a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere (ut arbitror) humiliter debet, si tamen animum dormientis turpes imaginationes concusserunt.

Nam sunt quibus ita plerumque illusio

nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur.

Qua in re unum ibi ostenditur; ipsa mens non rea, nec tamen suo judicio libera, cum se, etsi dormiente corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse.

Si vero ex turpi cogitatione dormientis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus videt; etenim a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.

Sed pensandum est ipsa cogitatio utrum in suggestione, an in delectatione, an, quod majus est, in peccati consensu ceciderit.

Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu.

Suggestio est quod fit per diabolum; delectatio per carnem; consensus

per spiritum: quia cum primum culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit.

Et necessarium est magna discretione inter suggestionem, et delectationem atque consensum judicem sui prodere animum.

Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequitur, peccatum omnino perpetratum non est.

Cum vero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci.

Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici.

In suggestione igitur peccati initium est, in delectatione nutrimentum, in consensu perfectio.

Et saepe contingit ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro

in delectatione trahat, nec tamen anima eidem delectationi consentiat.

Et, cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat.

Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: « Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis * .

» Si autem captivus erat minime pugnabat, sed et pugnabat.

Quapropter et captivus erat, et captivus non erat, et pugnabat.

Igitur legi mentis lex, quae in membris est, repugnabat.

Si autem pugnabat, captivus

non erat.

Ecce ita est homo, ut ita dixerim, et captivus et liber; liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.

Incipit synodus Romana habita a Gregorio papa primo.

Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, temporibus piissimi ac serenissimi domini Mauricii, et Theodosii Tiberii, Augustorum, ejusdem domini Mauricii imperii anno 13, indictione 13, quinta die mensis Julii, Gregorius papa, coram sacratissimo beati Petri apostoli corpore, cum episcopis omnibus Romanae Ecclesiae et presbyteris residens, astantibus diaconibus, et cuncto clero dixit: In sancta hac Romana Ecclesia, cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde

reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris mysterium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium et eleemosynarum studium vacare congruebat.

Unde fit plerumque ut ad sacrum ministerium dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, et cantor, minister Domini, moribus stimuletur, cum populum vocibus delectet.

Qua de re praesenti decreto constituo, ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque Evangelicae lectionis officium inter missarum solemnia exsolvant.

Psalmos vero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos, vel si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi.

Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anathema sit.

Et

responderunt omnes: Anathema sit.

Verecundus mos torpore indiscretionis inolevit, ut hujus sedis pontificibus ad secreta cubili servitia laici pueri ac saeculares obsequantur.

Et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplo, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, quam tamen, ut dictum est, saeculares pueri sciunt.

De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales qui veram ejus in secreto conversationem videant, qui ex visione sedula exemplum profectus sumant.

Consuetudo nova in ecclesia hac et valde reprehensibilis

erupit, ut cum rectores ejus patrimonii urbana vel rustica praedia jure illis competere posse suspicantur, fiscali more titulos imprimant, atque hoc, quod competere pauperibus aestimant, non judicio, sed manibus defendant.

Et cum per praedicatores suos Veritas dicat: « Nihil per contentionem * , » etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcenditur, et res quaelibet, cum aestimatur ecclesiae posse competere, vi tenetur.

Proinde praesenti decreto constituo, ut si quis ecclesiasticorum unquam titulos ponere sive in rustico, sive in urbano praedio sua sponte praesumpserit, anathema sit.

Et responderunt omne: Anathema sit.

Is autem qui praeest ecclesiae, si hoc vel ipse fieri

praecipit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, anathema sit.

Et responderunt omnes: Anathema sit.

Sicut indignos nos per beati Petri apostoli reverentiam mens fidelium veneratur, ita nostram infirmitatem decet semetipsam semper agnoscere, et impensae sibi venerationis onera declinare.

Ex amore quippe fidelium hujus sedis rectoribus mos ultra meritum erupit, ut cum eorum corpora humanda deferuntur, haec dalmaticis contegant, easdem dalmaticas, pro sanctitatis reverentia, sibimet partiendas populus scindat, et cum adsint multa sacris corporibus apostolorum martyrumque velamina, et a peccatorum corpore sumitur quod pro magna reverentia reservetur.

De qua re praesenti decreto constituo, ut

feretrum, quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur, nullo tegmine veletur.

Quam decreti mei curam gerere sedis hujus presbyteros ac diaconos censemus.

Si quis vero ex eorum ordine hoc 281 curare neglexerit, anathema sit.

Et responderunt omnes: Anathema sit.

Antiquam Patrum regulam sequens, nihil unquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione chartarum, neque ex ea quam nova per ambitionem simulatio invenit appellatione pastelli.

Quia enim ordinando episcopo pontifex manum imponit, evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis vero hujus epistolam notarius scribit, sicut pontificem manum non decet, quam imponit vendere, ita minister, vel

notarius non debet, in ordinatione ejus, vocem suam aut calamum venundare.

Pro ordinatione ergo, vel pallio, seu chartis, atque pastello, eumdem qui ordinandus est, vel ordinatus, omnino aliquid dare prohibeo.

Ex praedictis rebus si quis aliquid commodi appellatione exigere, vel petere forte praesumpserit, in districto omnipotentis Dei examine reatui subjaceat.

Is autem qui ordinatus fuerat, si non ex placito, neque exactus, aut petitus, post acceptas chartas et pallium offerre aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non processit.

Multos ex ecclesiastica familia novimus

ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino mysterio valeant in monasteriis conversari.

Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem praebemus.

Si vero festinantes, ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimur negare quaedam qui dedit omnia.

Unde necesse est ut, si quis ex juris ecclesiastici servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus, et si mores illius atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractione servire in monasterio omnipotenti Domino permittatur, et ab humano servitio liber recedat, qui pro divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem.

Incipit epistola Felicis Siciliae episcopi sancto Gregorio papae Romanorum directa.

Domino beatissimo et honorabili sancto Patri, GREGORIO, FELIX vestrae salutis amator.

Beatissimae vestrae salutis, ac sanctitatis jura penes Deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet apostolicis, et doctrinae verae fidei cultura universa repleta sit terra, per divinorum tamen eruditionem eloquiorum, vestra instruente admonitione exhortatoria superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia, apostolica institutione fundata et a fidelibus Patribus firmissime roborata.

Ad quam omnes beatissimi apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti, populorum agmina convertentes, pie sancteque « de tenebris ad lumen * » de lapsu infidelitatis ad

veram fidem, de morte ad vitam homines, divinae praedestinationis gratia praescitos, salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt.

Quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens merita, et perfectius implens exempla, Ecclesiam Dei morum probitate, et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianisque moribus vigens, quae fieri Deo placita praecipit, studiis pontificalibus indesinenter operatur, et perficit, servans divinae legis praecepta, quia « non auditores legis justi sunt apud Deum, » sicut narrat Apostolus, « sed factores legis justificabuntur * .

» Haec quidem meditantes, perlatum est, sicut a quibusdam Roma venientibus, vos Augustino, consodali nostro, per venerabilem sanctitatem vestram postmodum episcopo

Anglorum genti ordinato, et illuc directo, atque Anglis scripsisse, quos olim ad fidem conversos per vos cognovimus, ut quarta progenie conjuncti non separentur.

Quae consuetudo dudum in illis, aut in istis partibus, quando una vobiscum ab infantia nutritus atque edoctus fui, non erat, nec in ullis praedecessorum vestrorum decretis aut reliquorum generaliter, vel specialiter Patrum institutis legi, aut hactenus ab ullis sapientibus esse concessum didici, sed semper usque septimum originis suae gradum hoc a sanctis antecessoribus vestris, et caeteris sanctis Patribus, tam in Nicaena synodo quam et in aliis sanctis conciliis congregatis servari debere reperi, et a recte viventibus, ac Deum timentibus

hominibus studiose praevideri cognovi.

Dum haec nobiscum versabantur, supervenere et alia de quibus necessarium nobis videtur vestram consulere auctoritatem.

Devenerunt quippe ad nos tam Benedictus Siracusanae Ecclesiae episcopus, quam et alii fratres nostri equidem lacrymantes ac dicentes per saeculares et laicos nimis se esse turbatos, atque animo afflictos super immoderatis actibus eorum, pro quibus et aliqua merita eis impingebantur.

Sunt etiam quaedam ecclesiae in nostra provincia super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter rerum antiquitatem quam et propter earum custodum incuriam, nescitur utrum dedicatae ab episcopis fuerint necne; super quibus omnibus nos a vestra sanctitate, ac vestrae sedis auctoritate instrui

precamur.

Et utrum ea quae, sicut praediximus, vos praefato consodali nostro Augustino episcopo, et Anglorum genti scripsisse audivimus specialiter eis, in generaliter omnibus scripta sunt scriptis vestris imbui quaerimus, et de hac sive de aliis praescriptis rebus pleniter informari cupimus.

Nos enim ea quae legimus, et observari a fidelibus cognovimus non increpando, quod absit vobis significamus, sed quid rationabiliter, et fideliter super his observare debeamus, requirimus.

Et quoniam non modicum murmur super hac re nobiscum versatur, quid respondere fratribus, et coepiscopis nostris debeamus, a vobis quasi a capite responsum quaerimus, ne super his ancipites remaneamus, aut murmur ullum tam nostris temporibus quam posteris inter nos, et alios

remaneat, rumorque vester, qui semper bonus et optimus fuit, detractionibus laceretur, vel subrodatur, aut nomen vestrum, quod absit, supervenientibus temporibus blasphemetur.

Nos autem quae recta sunt auctore Deo humili corde servantes, uno vinculo charitatis vobis constricti, vestram religionem in omnibus ut fideles alumni defendentes, a vobis quae recta sunt quaerimus.

Scimus enim, ut semper sanctae sedis praesules, primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur, Domini curam gerere, ac de religione et lege vestra assidue cogitare sicut scriptum est: « Beatus vir qui meditabitur in lege Domini die ac nocte * .

»

Quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita.

Nullatenus de vestro corde recedente lege Christi, et justitia Domini sacrosancta, sicut in psalmis dicit Propheta: « Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

Lex Dei ejus in corde ipsius * .

» non atramento, sed spiritu Dei vivi vestris in arcanis conscripta; non igitur in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis.

Exstinguatur, oramus, vestris sapientissimis responsis, et auxiliis omnis tenebrarum caligo, ut lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime Pater, et dogmatica definitio omnes

ubique laetificans, qua gloriosi sanctae Ecclesiae Patres propria et piissima dogmata, in aeternae vitae firmam haereditatem praedicare noscuntur.

Et subscriptio: Incolumem vos, et Deo placitum, sancte Pater Patrum orantem pro nobis, Dominus custodiat in aevum.

Amen.

Rescriptum sancti Gregorii papae Felici Siciliae episcopo.

Fratri reverendissimo FELICI coepiscopo, GREGORIUS servus servorum Dei.

Caput nostrum, quod est Christus, ad hoc sua membra nos esse voluit, ut per ejus largam charitatem, et fidem unum nos in se corpus efficeret.

Cui ita nos adhaerere convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum esse possimus quod dicimur.

Ab

arce capitis nulla res nos dividat, ne ab eo (si ejus membrum esse refugimus) relinquamur, et velut dejecti de vite palmites arescamus.

Ut ergo Redemptoris nostri habitaculum esse mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus, ipse namque ait: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus * .

» Exegit ergo dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultis respondere.

Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris impedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen haec per reliqua sanctorum Patrum instituta studiis perquirere latius,

et investigare committimus.

Non enim potest mens attrita oneribus atque importunitatibus praegravata, tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta.

Non ergo ista ob id pertulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae sanctitati velimus denegare, sed ut quod hic minus invenitur, latius inquiratur.

Ex tribus enim apostolicam sedem, in qua alitus es et edoctus, capitulis consulendam praedecessorum tuorum sequens exempla, credidisti, id est, de consanguinitatis conjunctione, et de vexatione episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum.

Quod igitur scripsi Augustino, Anglorum genti episcopo, alumno videlicet ut recordaris tuo, de consanguinitatis conjunctione, ipsi et Anglorum genti quae nuper

ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora, recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas: unde et mihi omnis Romana civitas testis existit.

Nec illa intentione illis scripta mandavi, ut post firma radice in fide summe solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem conjungantur; sed adhuc illos neophytos existentes saepissime prius eos illicita edocere, et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet.

Nam juxta Apostolum qui ait: « Lac vobis potum dedi non escam * , » ista illis modo non

posteris, ut supra dictum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat, erueretur, sed coeptum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur.

Sane, si in his secus quam debuimus aliquid egimus, non propter ipsam in futurum servandam, sed commiserando actum esse cognoscas.

Unde et testem invoco Deum, qui cogitationes omnium novit hominum, « cujus etiam oculis omnia nuda sunt, et aperta * .

» Nam si ea destruerem quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse juste comprobarer, testante Veritatis voce, quae ait: « Omne regnum in se divisum non stabit * , » et omnis scientia, et lex adversum se divisa destruetur; ideoque necesse est ut

concorditer omnia statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus, auxiliante Domino, pareamus.

O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem, praesentia sibimet exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat!

Quam recte praedicator egregius « vinculum perfectionis * » vocat, quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ligat, ut ab amantis amore dissolvi nequeant!

His rite perpensis charitative jam dictis indulsi, nec praeceptum dedi, sed consilium, neque regulam, in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis, quod

facilius sit vitandum, ostendi.

Si igitur in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus, nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere?

Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur.

282 Quapropter multum cor nostrum magnitudini vestrae congaudet, quod sic vos in vestris actibus studiosos invenimus, ut vos et nostri curam habeatis, et talia suscitando inquirere studeatis, quatenus et talia vobis, non solum apud homines gloriam, sed et apud omnipotentem Deum praemia mercedis inquirant.

Caeterum super vexatione episcoporum, de qua nos consulere voluistis, scimus quia nullis vita praesulum

perturbari debeat excessibus, quia valde indignum est ut hi qui throni Dei vocantur, aliqua motione a reliquis vel subditis turbentur; quoniam si David regum justissimus in Saul, quem constabat jam a Domino reprobatum et abjectum esse, manum mittere non praesumpsit * , quanto magis cavendum est, ne manum detractionis, aut vituperatonis, sive indiscretionis, aut dehonorationis quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio, sive detractio ad Christum pertinet, cujus vice in Ecclesia legatione funguntur * ?

Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo, aut publice episcopum suum, id est, unctum Domini detractionibus,

aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod pro Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit * , immundissima lepra multata sit * .

Et aliud Psalmistae: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari * .

» Et in lege divina legitur; « Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices * .

» Unde valde praevidendum est subditis tam clericis quam laicis, ne episcoporum, aut praepositorum suorum vitam reprehendere audeant, ne, unde mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur.

Admonendi sunt etiam ne, cum culpas praepositorum suorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic eorum prava apud semetipsos

dijudicent, ut divino timore constricti ferre sub eis jugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum, vel praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda videantur, quoniam a praedecessoribus nostris, et a reliquis multis sanctis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos leviter non reprehendant, nec eos criminari, vel accusare praesumant, quia cum in praepositis nostris delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus * .

Unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: « Nos enim quid sumus?

Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum * .

» Quapropter admonendi sunt subditi utriusque ordinis viri, ut cum magistrorum facta

conspiciunt, ad cor suum redeant, et de eorum increpationibus non praesumant, « quia non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum * .

» De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione super qua nos inter caetera consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam et de ecclesiarum consecratione dedicationum in dubium habetur, et nec scriptis, nec testibus certa ratio habetur, utrum baptizati, vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales, ac confirmentur, atque ecclesiae canonicae dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis

indiciis ostenditur rite peractum.

Haec nos, adminiculante divina gratia ita tenere cupimus, vobisque ut postulastis tenere et docere mandamus, et ea quae a sanctis Patribus ante nos sunt statuta, non proterve interrumpere, sed fideliter servare mandamus.

Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur et effectu vos implere tribuat quod velle concessit.

Progeniem vero suam unumquemque de his qui fideliter edocti et jam firma radice plantati stant, inconvulsae usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem, nec eam quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit,

vel aliqua illicita pollutione maculavit in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet vel licebit, quia incestus est talis coitus, et abominabilis Deo, et cunctis bonis hominibus.

Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos, et a sanctis Patribus dudum statutum esse legimus a Deo nolumus nos in hac re a caeteris fidelibus reprehendi, quia quod in his illi Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerationem, ne Christianitatis bonum quod coeperant imperfectum dimitterent egimus.

Quia ergo hac in re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur, paterna vos dulcedine salutantes, hortamur ut praeposita opportunitatis occasione, in vestra efficacia enixius elaborare studeatis, atque id modis omnibus,

ut possibile fuerit omnium studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum auxilio omnium adjuvante Domino compleatis.

Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sint separandi, usque dum per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae Ecclesiae canonice reconcilientur.

Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis.

Ac si incorrigibiles apparuerint segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Domini salvatoris sententiam, qui inter caetera de peccante in se fratre ait: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe

eum inter te et ipsum solum.

Si te audierit lucratus eris fratrem tuum.

Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae.

Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus * .

» His ergo et multis aliis sanctorum Patrum auctoritatibus sunt mali a bonis separandi, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: « Periit justus pro injusto * .

» Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves.

Manifesta quoque peccata non sunt occulta correptione purganda, sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta purgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur.

Dum

enim unus corripitur, plurimi emendantur.

Et melius est ut pro multorum salvatione unus condamnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur.

Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum inter jumenta haec fieri persaepe cognoscimus.

Etenim quae scabiem, aut impetiginem habere videntur, separantur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur, vel pereant.

Satius ergo ut mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant.

Unde voluimus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et praeterita corrigantur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia

conaudetur.

Cujus vobis adesse praesentiam si haec observabitis, scitote, quia scriptum est: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ero in medio eorum * .

» Si ergo adesse dignatur, ubi duo vel tres sunt, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes?

Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum non latet, sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decerminus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum.

Nam plerumque, etsi non amore justitiae, metu tamen examinationis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio.

Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus.

Certum quippe est, quia si in

toto corde praeceptis nos salutaribus occupamus, omnem vitiorum labem effugiemus.

Quapropter oportet, ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subjectos ostendatis, ut omnes te, quia nobiscum alitus es atque sanctae Romanae Ecclesiae praeceptoribus parere apostolicae sedis praecepta multiplicare apertissimeque nota facere cognoscant, quia quod specialiter tibi, et fratrum tuorum charitati, ut tuae litterae innotuerunt, consulta scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus.

Circa subjectorum autem actus fraternitas vestra sit vigilans; vestrum illis exemplum instructio, et vita magistra sit, linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant, ut dum talenti crediti lucra multiplicantur, in die retributionis, annuente divina

gratia audire mereamini: « Euge, serve bone et fidelis: intra in gaudium Domini tui * .

» Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus habere vos per omnia cognoscamus quae omni studio omnique annisu necesse est, ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque omnia illic quae pro animarum salute scripsimus fideliter recenseantur, quatenus per hoc, et vos zelum vestrum, et qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse qui vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur.

Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque praeceptum vos moribus servare concedat.

Amen.

*

INCIPIUNT DECRETA GREGORII MINORIS.

1. Ut nullus audeat presbvteram in conjugium ducere.

2. Item, de diacona.

3. Item, de monacha quam Dei ancillam appellant.

4. Item, de commatre spirituali.

5. Item, de fratris uxore.

6. Item, de nepte.

7. Item, de noverca, aut nuru.

8. Item, de consobrina.

9. Item, de propria cognatione, vel quam cognatus habuit.

10. Ut viduam nemo furetur in uxorem.

11. Item, ut virginem nemo furetur in uxorem.

12. De aruspicibus vel incantatoribus, seu philacteriis.

13. De praeceptis Ecclesiae observandis 14.

De Adriano filio Exhilarati.

16. De Epiphania diacona.

16. Ut nullus audeat assensum tribuere.

17. De coma clerici non relaxanda.

In nomine Domini salvatoris, Dei nostri Jesu Christi, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno 6, post consulatum vero ejus anno 17, sed et Constantino imperatore ejus filio anno 2, mense Aprili, indictione 4, praesidente sanctissimo Gregorio apostolico papa in basilica beati Petri apostolorum principis

ante confessionem, considentibus etiam sanctissimis episcopis Agnello Ferentinati, Agnello Sutrino, Joanne Belliternensi, Triburatio Filaris, Vitale Alatrino, Anastasio Tiburtino.

Opportuno Maurianensi, Joanne Blerano, Mauriciano Sabis, Wiliarit Narmensi, Georgio Portuensi, Sergio Prenestino, Tiberio Silvae Candidae, Petro Camerino, Gregorio 283 Anagnias, Sinderedo archiepiscopo Spamae, Georgio Nepae, Sedulo episcopo Britanniae, Joanne Signias, Fergusto episcopo Scotiae, Andrea Albanensi, et Maurino Palmari, seu venerabilibus presbyteris, Sisinnio Joanne, item Joanne, Eustratio, Georgio, Talasio, Marino, Constantino, Gregorio, Joanne, Epiphanio, Marino, Joanne, et Joanne, astantibus quoque diaconibus, Petro archidiacono, Georgio

Orascho, seu Benedicto, vel cuncto clero, Gregorius sanctissimus, ac beatissimus papa, ante corpus beatissimi Petri in synodo residens dixit:

Cum simus Dominicae plebis superna miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei praesidium pro eorum saepe rogitare salute, ne de creditis frustratisque (quod absit) animabus insidiis antiqui hostis ante pastorem omnium, nisi succedat praeveniendo de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem, dumque perpendo vel ad animum reduco quanta circumspectione nos oporteat invigilando contra sui cujusque sceleris nequitiam obviare, et si quando insilierit ad perturbandas fidelium mentes adjutorio superno ictui ejus resistere valde concutior,

atque nimis tabesco, ne serpentina calliditate (quod absit) leviores quosque decipiat, Deo vero favente sollicitudine nimia freti, animam aequiore mente divino juvamine pro salute omnium studere debemus, ut inconfuso vultu non de fraude cujusquam perculsi assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire inquientem: « Euge, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui * .

» Hinc namque est quod ingemiscens dico: Quia populi Christiani aliquos per provinciam Italiae commorantes, audio temere contra catholicam fidem, et Patrum statuta patrare, ita ut Deo sacratas feminas ducere praesumant mulieres, et propinquas conjugio socient.

Quod opportunum est spiritali amputare

mucrone, atque si vestrae placet sanctitati: radicitus evelli, ne seges boni agricolae zizaniorum mista horrentibus frutetis sordescat.

Sanctissimi episcopi, seu venerabiles responderunt: Vere cognoscimus gratia sancti Spiritus cor apostolatus vestri succensum, et ut radicitus tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quia vulnus corpori infixum aditu talis miseriae obserato salutari antidoto curetur, sicut bene praevisum est interdictione anathematis, ne denuo hoc quispiam Romanus, Longobardus, vel cujuscunque sit gentis, sacrique baptismatis unda lotus attentet, ut non tanti piaculi mole oppressus praecipitationem incidat, aut voragine mergatur iniquitatis, vitari debeat, atque radicitus evellat.

Post hanc omnium consonam responsionem

Gregorius apostolicus papa ante corpus memoratum venerabilis Christiani apostolorum principis inferendo sententiam dixit:

I.

Si quis presbyteram duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes: Anathema sit.

II.

Si quis diaconam in conjugium duxerit, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

III.

Si quis monacham quam Dei ancillam appellamus, in conjugium duxerit, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

IV.

Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio:

Anathema sit.

V.

Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes: Anathema sit.

VI.

Si quis neptem duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

VII.

Si quis novercam, aut nurum duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

VIII.

Si quis consobrinam duxerit in conjugium, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

IX.

Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

X.

Si quis viduam furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XI.

Si quis virginem, nisi desponsaverit, rapuerit, vel furatus fuerit in uxorem, vel consentiens ei, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XII.

Si quis ariolos, aruspices, incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XIII.

Si quis in quamquam partem nostra praecepta ante emissa apostolicae ecclesiae de Olivetis, et locis diversis temeraverit, et non in omnibus observaverit, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XIV.

Adrianus filius Exhilarati, qui post praestitum sacramentum apostolica confessione Epyphaniam diaconam illicito ausu in uxorem habet, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XV.

Epyphania diacona, quae post praedictum sacramentum cum Adriano Exhilarati filio fuga lapsa est in uxorem, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XVI.

Si quis ei in tam crudeli actu consensum praebuit, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

XVII.

Si quis ex clericis relaxaverit comam, anathema sit.

Et responderunt omnes tertio: Anathema sit.

Et subscriptio: Gregorius episcopus catholicae, atque apostolicae Romanae Ecclesiae, huic constituto a nobis promulgato subscripsi.

Agnellus episcopus sanctae Ecclesiae Ferentiniensis huic constituto a nobis promulgato subscripsi; Joannes humilis episcopus sanctae Ecclesiae Beliternensis, huic constituto a nobis promulgato subscripsi.

Et caeteri episcopi numero 14, et diaconi numero 4, die Nonas Aprilis, indictione 4.

INCIPIUNT EPISTOLAE VITALIANI PAPAE.

VITALIANUS episcopus servus servorum Dei, PAULO archiepiscopo Cretensi.

Decimo nono die mensis Decembris praesentis

indictionis 11, Joannes episcopus Lampeon urbis intra basilicam venerabilem beati principis apostolorum Petri nobis obtulit petitionem, per quam nos obnixe postulavit, atque conjuravit, per terribilem, inquiens, adventum magni Dei, atque Salvatoris nostri Jesu Christi, ut secundum sacratissimos canones, institutaque sanctorum Patrum ejus causae meritum requireremus et sententiam promulgaremus.

Obtulit illico et sententiam apud tuam fraternitatem confectam, subscriptamque ejus

eorumque episcoporum manibus.

Igitur post aliquos dies ad ejus preces facientes coacervari coetum in hac urbe Romana antistitum fecimus, ut nobiscum considentes et petitio ejusdem episcopi, et acta sacerdotaliter cognoscerentur.

Dum ergo esset in hac Romana urbe congregata eadem synodus episcoporum pro hujusmodi negotio audiendo vel faciendo, statim nobis nuntiata sunt ejusdem exemplaria actionis a tua fraternitate directa, quae suscipientes atque conferentes invicem ita invenimus contineri in verbis et sensibus, sicut ea quae nobis praefatus episcopus obtulerat subscripta manu episcoporum et tuae dilectionis.

Quamobrem admirati sumus, quia per suum clericum hanc vobis minime direxerit.

Si enim forsitan tempus hoc prohibuit

incongruum, cur absque suo scripto hanc usque nos minime direxerit?

Cumque recensita esset sententia coram nostris fratribus episcopis, visum nobis eisque est, quod non secundum timorem Dei, neque secundum instituta Patrum sacrosque canones ejusdem Joannis antistitis Lampeon est causa cognita et terminata, vel poenalibus submissa ejus persona.

Propterea non leviter contristati sumus, maxime quia et sub custodia missus idem Joannes antistes Lampeon diebus, et exinde adducebatur in secretarium tuae fraternitatis, ut quod velles, inquit, loqueretur, ac rursus sub custodia ducebatur ad clausuram, sicuti habet confessio defensoris tuae dilectionis in sententia ab eo facta.

Insuper et hortabatur contra canonum jussa contraque legum instituta existens,

ut daret fidejussorem.

Deinde oportebat tuam fraternitatem secundum canonum vigorem tempore quo se petiit ad nos venire eum absolvere tuis litteris; quem non solum noluisti canonice absolvere ad principis apostolorum limina, sed magis respondisti ei indecenter, inquiens: quia non competenter quaeris.

Quae ergo sancti sanxerunt Patres indecentia sunt?

An placentia tibi decentia sunt?

Quem igitur praefatum Joannem antistitem aeque inculpabilem reperientes, juxta textum sententiae a te nobis directae, fecimus nobiscum cum episcopis ad missarum solemnia in ecclesias Dei praecedere.

Itaque statuimus et firmamus per hujus nostrae praeceptionis auctoritatem omnia quae a te tuaque synodo contra canonum instituta, contraque legum decreta, gesta, confectave sunt, vel sententiam promulgatam adversus eum inania et vacua esse, sed quidquid claruerit eum damnificatum ejusdemque ecclesiam a quoquam, ei tua dilectio faciat reddi, per omnia conservans eum

absque damno; denominatum enim Joannem utpote innocentem existentem, cum poenitenti nostra praeceptione absolvimus hinc, ut sicut caeteri tuae dilectionis episcopi, et is suae ecclesiae utilitatibus cum Dei peragere timore sacrarumque regularum institutione debeat morem.

Oportebat denique, dilectissime frater, oportebat nos similia similibus retribuere.

Sed haec magis per ignorantiam opinamur gesta esse quam per calliditatem.

Propterea quae praecipimus tibi secundum Deum, et propter Dominum tuaeque

peragere synodo, stude illico peragere, ne cogamur non misericorditer, sed secundum virtutem sacratissimorum canonum conversari.

Scriptum namque est: « Dominus inquit: Petre, rogavi pro te, ut non deficeret fides tua, et tu aliquando, conversus confirma fratres tuos * ; » et rursum: « Quodcunque ligaveris, Petre, in terra, erit ligatum in coelo, et quodcunque solveris in terra, erit solutum et in coelo * .

» Postquam vero nostram praeceptionem tua dilectio relegerit hanc poenitenti portitori Joannis episcopi nimirum reddat pro sui ejusdemque Ecclesiae munitione.

Data die VI Kalendarum Septemb.

, indictione undecima.

Item epistola ejusdem.

VITALIANUS VAANI cubiculario et imperiali chartulario.

Semper celsitudo vestra piis hominibus praebuit concursum, semperque irreprehensibiliter viventibus tribuit libenter opem.

Ideoque congruum praevidimus per praesentia nostra scripta Joannem antistitem Ecclesiae Lampensis, sitae in insula Creta, ei in omnibus commendare, quatenus divina ope praevia, ejusque suffultus suffragio valeat ad sanctam celeriter remeare Ecclesiam.

Per Septembrem enim mensem praesentem undecimae indictionis in hac Romana urbe ad apostolorum nostri culminis protectorum limina veniens, obtulit nobis petitionem per quam suppliciter precatus est nos, ut ejus causae meritum cognoscentes canonice terminaremus.

Obtulit denique nobis et sententiam quam promulgavit ejus metropolitanus cum suis episcopis adversus eumdem Joannem, volens eum ostendere reprehensibilem, per quam eum contra canonum decreta poenalibus submisit.

Cujus exemplar et idem ejus metropolitanus nobis direxit.

Propterea facientes congregari episcopos in hac urbe, ejus causa est cognita, relecta videlicet petitione ejus.

Et praefata sententia ab eodem metropolitano ejus nobis directa, visum nobis est, non secundum sacros canones eamdem esse sententiam promulgatam, ideoque eam inanem atque 284 vacuam statuimus fore, decernentes eumdem Joannem innocentem existere, et absque aliqua culpa eum ab ejus metropolita quaerimur subivisse, quem merito absolvimus ad suam

Ecclesiam regredi, scribentes ejus saepius nominato metropolitae, ut quae per simplicitatem egerit in ejus personam contra canonum decreta, essent vacua et inania.

Eumdem itaque Joannem, ut dictum est, antistitem vestrae eximiae charitati per has nostras litteras commendantes, hinc absolvimus; ad vestra nimirum ambulaturum vestigia, ut exinde rursus cum suis scriptis eum absolvere festinet, quaesumus ad suam Ecclesiam, commendantes eum quibus praeviderit, ut illaesus debeat esse.

Profecto enim una mecum cunctis diebus vitae suae, et ipse pro vestrae excellentissimae charitatis prosperitate ac longaevitate deprecabitur Dominum.

Data die VI Kal. Febr. indictione undecima.

Item ejusdem ad Paulum Cretensem.

VITALIANUS PAULO episcopo Cretensi.

Ad cognitionem tuae dilectionis congruum praevidimus perducere, eo quod Joannes episcopus Lampensis Ecclesiae nobis suggesserit, asserens quod ejus parochiae pertinentia monasteria unum, quod appellabatur Palea, et alterum, quod vocatur Arsilli, a tua Ecclesia esse invasa.

Ideoque si ita est, hortamur tuam charissimam fraternitatem, ut ei, secundum terminos sanctorum canonum, reddere faciat, quia unicuique quod justum est volumus conservari, maxime a nostris fratribus.

Cognovimus denique quod quidam diaconus, nomine Joannes, postquam consecratus est minister accepisset uxorem, et non solum hoc, sed in duabus Ecclesiis militet.

Ideoque

si ita est, hoc tua dilectissima fraternitas pro Dei amore corrigat, ne denuo hujusmodi nefas proveniat ad instar male viventium.

Deinde cognovimus quod quemdam curialem, nomine Eulampium, habeat quasi consiliarium.

Non enim ut nobis suggestum est, eum constat esse bonae vitae.

Ille enim quotidie, ut fertur, inter fratres zizania seminat, ut de eorum discordia marsupium impleat Quamobrem, si ita est, hortamur tuam fraternitatem eum a se projicere, ut ejus opinio coram Deo, et hominibus floreat.

Data, ut supra.

Item epistola ejusdem.

VITALIANUS GEORGIO episcopo Syracusano.

Gesta sive sententiam a tua fraternitate directam dilectissimo filio nostro Gaudentio primicerio, sibi ab

antistite Cretensis insulae transmissam pro causa episcopi Lampensis Ecclesiae suscepimus.

Quamobrem admirati sumus, cur ipse, Cretensis antistes nobis aut per suum clericum hanc minime direxerit, aut per sua scripta non indicaverit quae erant necessaria.

Praefatus enim Joannes Lampensis Ecclesiae hujusmodi sententiam manu ejus metropolitae, episcoporumque subscriptam, cum sua nobis obtulit petitione, postulans suae causae meritum canonice requiri.

Cujus precibus moti, pro tali re in hac urbe fecimus congregari synodum, ut cognosceretur hujusmodi negotium.

Cumque esset congregata, relicta est nimirum petitio Joannis praesulis, ac sententia a tua directa fraternitate.

Quibus nobis eisque visum est, non secundum sacratissimos canones, neque secundum

instituta Patrum esse eadem gesta promulgata adversus praenominatum Lampeon Ecclesiae episcopum.

Idcirco decrevimus eam per nostrae praeceptionis auctoritatem esse inanem et vacuam, absolventes eum ad suam Ecclesiam remeare cum nostra praeceptione ad eumdem ejus metropolitam facta.

Ideoque eo illic ad tuam fraternitatem conjungente ei ita concurrat, ut cum litteris commendatitiis domini excellentissimi Vaani filii nostri imperialis cubicularii et chartularii ad suam Ecclesiam prospere revertatur.

Viva enim voce pro sua causa subtiliter tuae fraternitati, dum ab ea requisitus fuerit, profecto indicabit, ostendens ei exemplar praecepti nostri ad Cretensem metropolitam directi.

Propterea, Sylvinus

tibi intimabit omnia praedicata, ne modum transgredi litterarum cerneremur.

Data ut supra.

EXEMPLAR EPISTOLAE MARTINI PAPAE AD AMANDUM.

Dilectissimo fratri AMANDO MARTINUS.

Fraternitatis tuae studio pietatis congestam epistolam suscipientes, animos nostros relevare cognoscitur.

Quippe quoniam, hujus saeculi fluctivagas atque transitorias despiciens oblectationes, illa quae perpetua et sublimia dona pro Domino Deo nostro obsequiis tribuuntur appetere certum est.

Ex relatione igitur juxta tenorem tuae fraternitatis epistolae, latoris

praesentium, laborum tuorum certamen cognovimus, ex quibus coelestis patriae assensu, humilitatis mentibus atque contritis corporibus, vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.

Nam cum sit nulli comparationi omnino coaequandum quod a Creatore nostro pro bonis servitiis recompensatur, dum brevi atque parvo temporis spatio finiuntur labores, quos pro dilectione ipsius sustinemus, consideratione refrigerii nos oportet libenti animo tolerare praesentis vitae angustias.

Sed quantum nobis laborum vestrorum operatio magnam gaudii ubertatem inducit, tantum pro duritia sacerdotum gentis illius conterimur, quod postpositis salutis suae suffragiis, atque redemptoris nostri servitia contemnendo, vitiorum foetoribus ingravantur, quibus ad praeparandam

salutem, quandoquidem tantum nos necesse est importunis praedicationibus imminere quantum nos perfectae negotiationis creditorum nobis talentorum duplicat assignatio, atque Dominicis vocibus ad suscipiendam ejus requiem persuadet assertio.

Suggestum est namque nobis eo quod presbyteri, seu diaconi, aliique sacerdotalis officii post suas ordinationes in lapsum inquinantur, et propterea nimio moerore fraternitatem astringi, velleque pastorale obsequium pro eorum obedientia deponere, et vocationem episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere, quam in his quae tibi commissa sunt permanere, dicente Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem * .

» Unde namque beata perseverantia, nisi de virtute patientiae,

quia secundum apostolicam praedicationem, « omnes qui voluerint in Christo pie vivere persecutiones patiuntur * .

» Ideoque, frater charissime, non vos afflictionum amaritudo a piae mentis vestrae proposito coarctet incedere, considerans quanta pro absolutione, nostri, et liberatione Creator Dominusque noster pertulerit, quibusve contumeliis se afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret.

Propterea nullatenus in hujusmodi peccato delinquentibus ad destructionem canonum exhibeas compassionem.

Nam qui semel post suam ordinationem in lapsu ceciderit, deinceps jam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci, sed sufficiat ei lamentationibus fletibusque assiduis, quousque advixerit, in eadem poenitentia perdurare, ut commissum

delictum divina gratia exstinguere valeat.

Si enim tales quaerimus ad sacros ordines promovendos, quibus nulla ruga, nullumque vitae contagium praepediat, quanto magis, si post ordinationem suam quispiam in lapsu ceciderit, et praevaricationis peccato deprehendatur obnoxius, omnino prohibendum est cum manibus lutulentis, atque pollutus mysterium nostrae salutis tractare; sitque hujusmodi semper juxta sacrorum canonum decreta in hac vita depositus, ut ab illo qui mentis interiora scrutatur, nullumque de ovibus errare congaudet, dum aspexerit sinceram poenitentiam ejus, in terribili judicio habeat reconciliatum.

Ideoque iterum

hortamur charitatem tuam, exemplo ejus qui pro nobis pati et mori voluit, promptos vos in cunctis ejus servitiis permanere.

Neque nos pigeat temporales cruciatus pro Christi nomine sustinere, sed emolumenta futurae remunerationis hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant.

Scriptum namque est: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo * .

» Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare, cumque cuncta, quae a nobis ad confortandos fraternitatis vestrae animos poterant ministrari, largiente supernae majestatis clementia, vobis fuerint procul dubio manifestata; restat ut de aliis, quae nos per sua scripta consuluit, fraternitati

vestrae significemus.

Credimus enim ad vos pervenisse, quomodo in conturbatione rectae fidei, et catholicae Ecclesiae conculcatione, ante hos plus minus quindecim annos, a Sergio, falso episcopo Constantinopolitano, in auxilio habente tunc imperantem Heraclium, exsecranda et abominanda haeresis pullulavit, et Apollinaristarum, et Severianorum, et Eutichianistarum, atque Manichaeorum errores renovante; quam successor ejus Pyrrhus idemque episcopus, qui ambitionis fastu Constantinopolitanam sedem arripuit, in deterius auxit.

Pro qua re saepius apostolica sedes persuasionibus, contestationibus, atque increpationibus plurimis admonuit eos quatenus ab hujuscemodi errore recederent, et ad lumen pietatis ex quo lapsi sunt remearent.

Et non solum

quia hoc facere nullatenus voluerunt, sed et nunc successor ejus Paulus temerator fidei episcopus Constantinopolitanus aliud nequius excogitavit in praejudicio catholicae fidei conamen, quasi quae a praedecessoribus suis haeretice exposita fuerant destruens, et imperialem typum sacrilego ausu totius plenum perfidiae a clementissimo principe nostro fieri persuasit, in quo promulgatum est, ut omnes populi Christiani credere debuissent; ideoquene cesse habuimus, ne pro quadam negligentia et animarum detrimento quae nobis commissae sunt culpae reatu astringamur, coetum generalem fratrum et episcoporum nostrorum in hac Romana civitate congregare.

Quorum praesentia memoratorum haereticorum scelerosa conscripta examinata atque denudata sunt, et apostolico mucrone, Patrumque definitionibus uno

ore, unoque spiritu condemnavimus, ut agnoscentes universi errorem, qui in eis continetur, eorum pollutione nullatenus maculentur.

Unde praevidimus volumina gestorum synodalium in praesenti vobis dirigere, una cum encyclia nostra, ex quorum serie omnia subtiliter potestis addiscere, et tenebras illorum nobiscum ut filii lucis exstinguere.

Idcirco studeat fraternitas tua omnibus eadem innotescere, ut tam abominandam haeresim nobiscum exsecrentur, quamque suae salutis sacramenta addiscere valeant, atque synodali contentione omnium fratrum, et coepiscoporum nostrorum partium illarum effecta secundum tenorem encycliae a nobis directae una cum scriptoribus vestris scripta nobismet destinanda concelebrent, confirmantes atque consentientes eis

quae pro orthodoxa fide, et destructione haereticorum vesaniae nuper exortae a nobis statuta sunt; et Sigebertum praecellentissimum filium nostrum, regem Francorum, pro suae Christianitatis remedio consultissime admonere atque precari, dirigere nobis ex corpore fratrum nostrorum dilectissimos episcopos, qui sedis apostolicae legatione, divina concedente propitiatione, fungi debeant, et quae nostro consilio peracta sunt cum his synodalibus apicibus nostris ad clementissimum principem nostrum sine dubio asportare valeant, ut nostrorum laborum particeps effectus mercedis cumulum adipisci valeat, et sui regni protectorem invenire eum, cujus causa flagitari dignoscitur.

Hoc namque et in ejus epistola exhortari eum cognovimus.

Reliquias vero sanctorum de quibus praesentium lator nos admonuit dari praecepimus.

Nam codices jam exinaniti sunt a nostra bibliotheca, et unde dare ei nullatenus habuimus.

Transcribere autem non potuit, quoniam festinanter de hac civitate egredi properavit.

His igitur ita praelibatis quae a nobis per epistolam vobis scripta sunt, effectui mancipare fraternitatem vestram hortamur.

Deus te incolumen custodiat, dilectissime frater.

285 DECRETA GREGORII PAPAE III ET ZACHARIAE.

In nomine Domini Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, imperante domino Leone, a Deo coronato magno imperatore, anno sexto, post consulatum ejus, sed et Constantino magno imperatore ejus filio anno quarto indictionis sextae.

Promitto, ego

Bonifacius gratia Dei episcopus, vobis, beato Petro apostolorum principi, vicarioque tuo, beato papae Gregorio, successoribusque ejus per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem, et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere, et in unitate ejusdem fidei, Deo operante persistere, in qua Christianorum salus esse sine dubio comprobatur, nullo modo me contra unitatem communis et universalis Ecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi, et utilitatibus tuae Ecclesiae, cui a Domino Deo potestas ligandi solvendique data est

* , et praedicto vicario tuo, atque successoribus ejus per omnia exhibere; sed et si agnovero antistites contra instituta antiqua sanctorum Patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem, sed magis si valuero, prohibere prohibeam, si minus fideliter Domino meo apostolico renuntiabo.

Quod si (quod absit) contra hujus permissionis seriem aliquid facere quolibet modo vel occasione tentavero, reus inveniar in aeterno judicio ultionem Ananiae et Saphirae * incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere vel falsum dicere praesumpserim.

Hoc autem indiculum sacramenti, ego Bonifacius exiguus episcopus manu propria subscripsi, atque positum supra sacratissimum corpus

tuum, ut superius legitur, Deo teste, et judice praestiti sacramentum, quod et conservare promitto.

Epistola Gregorii papae ad Bonifacium presbyterum.

GREGORIUS servus servorum Dei BONIFACIO religioso presbytero.

Exigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagrantis intentio et approbata sincerissima fidei tuae perlata relatio, ut ad dispensationem verbi divini cujus per gratiam Dei curam gerimus, te comministro utamur.

Experientes provide te ab infantia sacras litteras didicisse profectusque indolem ad augmentum crediti coelitus talenti prospectu divini amoris extendere, videlicet gratiam cognationis coelestis oraculi in laborem salutiferae

praedicationis ad innotescendum gentibus incredulis ministerium fidei instanti conatu expendere, collaetamur fidei tuae, et adjutores esse cupimus gratiae praerogatae.

Idcirco qui praemissi conatus pium affectum usque ad apostolicae sedis modesta praevisione perduxisti consultum, ut membrum ex membro proprii corporis caput requirens motum mentis probares, capitisque arbitrio humiliter se submittens ejus directioni justo tramite properans, soliditati compaginis plenitudo existas.

Ideo in nomine indivisibiliter Trinitatis per inconcussam auctoritatem beati Petri apostolorum principis, cujus doctrinae magisteriis dispensatione fungimur, et locum sacrae sedis administramus, modestiam tunc

religionis instituimus, atque praecipimus, ut in verbo gratiae Dei quo igne salutifero, quem mittere Dominus venit in terram * , enitere Judaeis ad gentes quascunque infidelitatis errore detentas properare, Deo annitente, potueris, mysterium regni Dei per insinuationem nominis Christi Domini nostri veritatis suasione designes, et per spiritum veritatis, et dilectionis, et sobrietatis praedicationem utriusque Testamenti mentibus indoctis consona ratione transfundas.

Disciplinam denique sacramenti quam ad mittendos Deo praevio credituros tenere studeas ex formula officiorum sanctae nostrae apostolicae sedis instructionis tuae gratia praelibata volumus ut intendas.

Quod vero actionis susceptae

tibi deesse perspexeris, nobis ut valueris intimare curabis.

Bene vale.

Data Idus Maii, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato magno imperatore, anno 3 imperii ejus, indictione 2.

Epistola ejusdem ad episcopos, presbyteros, seu diaconos, et ad cunctos Christianos.

GREGORIUS, servus servorum Dei, universis reverendissimis et sanctissimis fratribus coepiscopis, religiosis, presbyteris, seu diaconibus, gloriosis ducibus, magnificis castaldis, comitibus, etiam vel cunctis Christianis Deum timentibus.

Sollicitudinem nimiam gerentes pro speculatione credita, quia in umbram mortis aliquas gentes in Germaniae partibus, vel plaga orientali Rheni fluminis

antiquo hoste suadente errare, et quasi sub religione Christiana idolorum culturae eos servire cognovimus, aliquos vero, qui necdum cognitionem Dei habentes, nec baptismatis sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factorem non recognoscunt, necessario pro utrorumque illuminatione ad praedicandam rectae fidei verbum harum portitorem Bonifacium reverendissimum fratrem nostrum episcopum apud easdem partes dirigere studuimus, ut et illa praedicando verbum salutis vitam provideat, sempiternam, et si quos forte vel ubicunque a recte fidei tramite destitisse cognoverit, aut astutia diabolica persuasos erroneos repererit, corrigat, atque sui educatione ad portum reportet salutis, eosque ex apostolicae sedis hujus

doctrina informet, et in eadem catholica fide permanere instituat.

Cui hortamur ob amorem Domini nostri Jesu Christi, et apostolorum ejus reverentiam, ut in omnibus solatiari nisibus totis debeatis, eumque in nomine Jesu Christi recipiatis, ut scriptum est de suis discipulis: « Qui vos recipit, me recipit * .

» Providentes insuper necessaria itineris ejus, comites tribuentes cibum etiam ac potum, vel si quo eguerit largientes, ut uno labore et socia voluntate opus sibi creditum pietatis, et negotium salutis, annitente Deo, perficiatur, atque praemia laboris percipere mereamini, deque conversione errantium merces vobis ascribatur in coelis.

Si quis itaque huic Dei famulo ad illuminationem gentium ab apostolica atque catholica Dei

Ecclesia destinato assensum vel concursum praebuerit, exorantibus apostolorum principibus consortia mereatur sanctorum et martyrum Jesu Christi.

Si quis vero (quod non optamus) adversando ejus praepedire conatus fuerit laborem, aut contrarius exstiterit ministerio sibi credito, successorumque ejus eumdem laborem intrantium ex sententia divina anathematis vinculo percellatur, et perpetuae damnationi subjaceat.

Bene valete.

Data Kal. Decembris, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno septimo, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno quarto, in indictione sexta.

Item epistola Gregorii papae ad universum clerum et plebem Thuringiae.

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, clero, ordini, et plebi consistenti Thuringi, dilectissimis filiis, in Domino salutem.

Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis, fratrem jam et coepiscopum nostrum Bonifacium vobis ordinavimus sacerdotem, cui dedimus in mandatis ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virgiginem non est sortitus uxorem, neque illiteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut in poenitente, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium notatumque ad sacros ordines permittat accedere, sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere, Afros passim ad ecclesiasticos ordines praetendentes,

nulla ratione suscipiat, quia aliqui eorum Manichaei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati.

Ministeria atque ornatum ecclesiae, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem non minuere studeat sed augere; de redditu vero ecclesiae, vel oblatione fidelium, quatuor faciat portiones, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat.

Tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam, de quibus divino erit redditurus judicio rationem.

Ordinationes vero presbyterorum seu diaconorum non nisi quarti, septimi, et decimi mensium jejuniis, sed et ingressu quadragesimali, atque mediante vespere Sabbati noverit celebrandas.

Sacrosancti autem baptismi sacramentum non nisi in

Paschali festivitate et Pentecoste noverit esse praebendum, exceptis his qui, mortis urgente periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subvenire.

Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti devotis animis obsequi nos oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae per Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum.

Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii.

Data Kal. Decemb, imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato, magno imperatore, anno 7, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno 4, indictione 6.

Item alia epistola Gregorii papae ad clerum et plebem Thuringiae.

Viris magnificis filiis ASUELO, GUODELANO, MULEREO, GUNTHAREO, ALVALDO, et omnibus Deo dilectis Thuringis fidelibus Christianis, GREGORIUS papa.

Insinuatam nobis magnifice in Christo fidei vestrae constantiam agnoscentes, quod paganis compellentibus vos ad idola colenda fide plena responderitis magis velle feliciter mori, quam fidem semel in Christo acceptam aliquatenus violare, nimia exsultatione repleti, grates debitas persolvimus Deo nostro, et Redemptori bonorum omnium largitori.

Cujus gratia comitante, vos ad meliora et potiora optamus proficere, et ad confirmandum fidei vestrae propositum sanctae sedi apostolicae religiosis mentibus adhaerere,

et, prout opus poposcerit sacrae religionis a memorata sancta sede apostolica spiritali omnium fidelium matre solatium quaerere, sicut decet filios cohaeredes regni a regali parente.

Ministerio quoque praesentis fratris charissimi Bonifacii quem ad vos consecratum episcopum in sorte praedicationis destinavimus apostolicis institutionibus informatum, ad instruendam fidem vestram in omnibus volumus, et hortamur obedientes ei consentire, ad complementum in Domino vestrae salvationis.

Item epistola Gregorii papae ad Thuringios.

GREGORIUS servus servorum Dei universo populo Thuringiorum.

Dominus Jesus Christus Filius Dei, Deus verus de coelo descendit, factus homo est pro nobis, pati et crucifigi

dignatus est, et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, et ascendit in coelos, discipulis etiam suis sanctis apostolis ait: « Euntes, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti * .

» Ipse enim credentibus in se vitam aeternam promisit * .

Cupientes ergo vos in perpetuum nobiscum gaudere ubi finis nullus est, nec tribulatio, nec aliqua amaritudo, sed gloria sempiterna, ideo fratrem nostrum sanctissimum Bonifacium episcopum apud vos direximus, ut vos debeat baptizare, et fidem Christi docere et ab errore ad viam salutis reducere, ut salutem habeatis, et vitam aeternam.

Sed vos ei in omnibus obedite, et sicut, Patrem vestrum illum honorate, et ad ejus doctrinam corda vestra inclinate, quia illum non

pro lucro aliquo temporali conquirendo direximus, sed pro lucro animarum vestrarum apud vos eum misimus: diligite ergo Dominum, et in nomine ejus baptismum suscipite, quia Dominus Deus noster, quod oculus hominis nunquam vidit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit diligentibus se * .

Jam recedite a 286 malis operibus, et agite bene, non adoretis idola, nec immoletis carnes, quia Dominus non recipit ista.

Sed in omnibus, secundum quod vos frater noster Bonifacius docuerit, observate, et agite, et salvi eritis, et vos, et filii vestri in sempiternum.

Facite ergo et domum ubi et ipse Pater vester debeat habitare, et Ecclesias ubi debeatis orare, ut Deus vobis indulgeat peccata vestra, et donet vobis vitam perpetuam.

Item epistola Gregorii papae ad Saxones.

GREGORIUS papa universo populo provinciae Saxonum.

« Sapientibus et insipientibus debitor sum * , » fateor, charissimi, « volens vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis * , » et pro his qui verbum exhortationis fidei Jesu Christi susceperunt, et qui adhuc suscepturi sunt, « ut consolentur corda vestra, instructa in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris Jesu Christi * » ut ait egregius Apostolus, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi * .

» Hoc autem dico,

« quoniam prope est regnum Dei * , » ut « nemo vos decipiat amplius in subtilitate sermonum * » aut in quocunque metallo vestram salutem quaeratis adorantes idola manu facta, aurea, argentea, aerea, lapidea, vel de quacunque materia facta, qui falsifico nomine a paganis antiquitus quasi dii vocati sunt, in quibus daemones habitare noscuntur.

« Quoniam omnes dii gentium daemonia sunt * , » ut ait Propheta: « Dominus autem coelos fecit * » Quicunque autem in vobis susceperunt Christum Dominum nostrum, in ipso ambulent radicati, et superaedificati, et confirmati fide, « abundantes in gratiarum actione, videte ne quis vos decipiat amplius per philosophiam, et inanem fallaciam * .

» Astutiores sunt enim filii

tenebrarum, quam filii lucis * .

Discedite, filii, ab idolorum cultura * , et accedite, et adorate Dominum Deum nostrum qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt * , et vultus vestri non erubescent, unus enim Dominus hominum, volucrum, quadrupedum, et piscium « qui est benedictus in saecula saeculorum * .

» Exspoliate ergo veterem hominem, et induite Christum novum, deponentes omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem nolite de ore vestro producere * .

« Ab idolorum cultu recedite, » jam enim advesperascit dies.

Nolite esse otiosi * , sed potius operamini opus bonum, ut Christus habitet in vobis.

« Et quodcunque facitis in verbo, aut in opere

in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum * .

» Respuentes gentilitatis sectam, scientes vos Deum habere in coelis.

Orationi instantes * , ad Christum cor erigite, quoniam magnus est Dominus noster et laudabilis nimis et terribilis super omnes deos * , « qui vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire * , » hoc autem commoneo, fratres, ut quicunque voluerit ex vobis ad Christum converti, nullo modo eum prohibeatis; neque vim ei faciatis sculptilia adorare, quia Christus ipse Dominus vivit cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, Amen.

Charissimi, fidelem ministrum, et conservum misi ad vos Bonifacium fratrem, et coepiscopum

meum, ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra certae exhortationis verbo in Christo Jesu Domino nostro, ut a diabolica fraude liberati, mereamini adoptionis filiis aggregari, et ut ab aeterna damnatione liberati, vitam habeatis aeternam.

Item epistola ejusdem ad Bonifacium episcopum.

Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo GREGORIUS servus servornm Dei.

Creditae speculationis sollicitudine permoti, evangelica quoque institutione qua ait: « Obsecrate Dominum messis, ut ejiciat operarios in messem suam * .

» Tuam proinde reverendam fraternitatem ad imitationem apostolorum, ut Domino jubente praecepti

sunt; « Euntes praedicate Evangelium regni: gratis accepistis, gratis date * » in partibus Hesperiarum ad illuminationem Germaniae gentis in umbra mortis sedentis * dirigere praevidimus, lucrum inde ut apportare deberes, quasi servus ille de negotio talenti, sicut scriptum est, fidus in futuro auctori asserit Deo fecisse.

Quod quia ex obedientiae munere ministerium verbi cernimus adolere, et praedicationis praeconio populum infidelem, ut innotuisti, audivimus converti, Domini potentiae gratias referentes, ut ipse a quo bonum procedit * , et ad agnitionem vult omnes venire veritatis * , tibi optamus, ut cooperetur et a tenebris ad lucem populum illum suae potentiae inspiratione reducat * .

Hinc enim

vobis merces copiosa credimus, quod ab omnipotente Domino ascribatur in coelis * .

« Bonum enim certamen, » si perseveraveris, possis cum Apostolo dicere: « Certavi, cursum consummavi, fidem servavi * .

» Sed ut coronam percipias laboris insiste.

Pollicetur enim Deus perseverantibus in fine salutem, nec te minae terreant, nec dejiciant terrores, sed fixam in Deo tenens fiduciam veritatis verbum denuntia.

Erit enim ex adjutorio divino perfectio, tantum sit bonum in voluntate opus.

Igitur quantos ab errore converteris, syllabarum tuarum recensito textu cognovimus, laeti uberes Deo gratias agentes, de lucro animarum exsultamus.

Porro pro episcopo illo qui nunc usque desidia quadam in eadem gente praedicationis verbum disseminare

neglexerat, et nunc sibi partem, quasi in parochiam defendat, Carolo excellentissimo filio nostro, ut eum compescat suadentes, paternis litteris scripsimus et credimus, quod hoc vetari praecipiat.

Ipse vero opportune, importune praedicare quae sunt salutis, non desinas * .

Igitur Thuringis et Germaniae populo ea quae ad animae respiciunt utilitatem et salutem scribere non omisimus, inter alia ut construant episcopia et Ecclesias condant injungentes.

Ipse enim qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat * , erit omnibus daturus incrementum * .

Deus te incolumem custodiat.

Data pridie Nonas Decemb. imperante domino piissimo Augusto Leone a Deo coronato, magno imperatore, anno 8; sed et Constantino

magno imperatore ejus filio, anno quinto, indictione 8.

Epistola Gregorii papae ad Bonifacium episcopum.

Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo ad illuminationem gentis Germaniae vel circumquaque in umbra mortis morantibus * , gentibus in errore constitutis ab hac apostolica Dei Ecclesia directo, GREGORIUS servus servorum Dei.

Magna nos habuit gratulatio, lectis sanctissimae fraternitatis tuae litteris, cum in eis, relecta serie, fuisset repertum Domini nostri Jesu Christi gratia plurimos te a gentilitate et errore ad verae fidei agnitionem convertisse.

Quod quia divina institutione docemur in parabolis, cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum * ,

in talis commercii lucro cum tota plaudimus Ecclesia.

Hinc jure tibi sacri pallii direximus munus, quod beati Petri apostoli auctoritate suscipiens induaris, atque inter archiepiscopos unus Deo auctore praecipimus ut censearis.

Qualiter enim eo utaris ex mandato apostolico informatus cognosces, ita ut dum missarum solemnia geris, vel episcopum te contigerit consecrare, illo tantummodo tempore eo utaris.

Quia vero turbas, Domini gratia in eisdem partibus ad rectam fidem asseruisti conversas, nequire te occurrere omnibus ea quae salutis sunt impendere, aut intimare, cum jam longe lateque gratia Christi ejus fides in illis partibus propagetur, praecipimus ut juxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare

episcopos; pia tamen contemplatione, ut non vilescat dignitas episcopatus.

Presbyterum namque quem praeterito asseruisti anno ad nos advenisse, nostroque judicio fuisse a suis nefariis absolutum actionibus credas, neque nobis confessiones aliquas fecit, nec a nobis, ut suos expleat libitus, absolutus est, sed si eum errori deditum, hunc apostolicae sedis vigore, ut juxta sanctorum canonum censuram corrigas praecipimus, et emendes, vel si quos fortasse tales inveneris.

Ille enim, presbyter sum, ait.

Commendatitias apud filium nostrum Carolum litteras expetiit.

Nullam illi aliam concessimus licentiam, quem vitari si prave conversatur cum reliquis volumus, eosdemque quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur ut denuo baptizes in nomine

Trinitatis mandamus.

Interea agrestem caballum aliquantos adjunxisti comedere, plerosque et domesticum.

Hoc nequaquam fieri deinceps, sanctissime, sinas, frater, sed quibus potueris Deo, juvante, modis per omnia compesce, et dignam eis indicito poenitentiam.

Immundum est enim atque exsecrabile.

Pro obeuntibus quippe consuluisse dignosceris, si liceat oblationes offerre.

Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere Christianis offerat oblationes, atque presbyter eorum memoriam faciat.

Et quamvis omnes peccatis subjaceamus, congruit ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat, non tamen pro impiis, quamvis Christiani fuerint, tale quid agere licebit.

Nam et eos qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui

a presbytero Jovi mactante, et immolatitias carnes vescente, ut rebaptizentur praecipimus.

Progeniem vero suam quemque usque ad septimam observare decernimus generationem.

Et, si valueris, devita, ne amplius cui mulieres obierint duabus debeat copulari.

De his vero dicimus qui patrem, matrem, fratrem, aut sororem occiderint, ut toto vitae suae tempore corpus non suscipiant Dominicum nisi tempore exitus pro viatico.

Abstineant etiam se, et a carnis comestione, et potu vini, donec advixerint, jejunent secundam, quartam et sextam ferias, ut sic possint defluentes diluere commissum scelus.

Nam et hoc inter alia discrimen agi in praesentibus illis dixisti, quod quidam ex fidelibus ad immolandum paganis

sua venundant mancipia, hoc ut magnopere corrigere debeas, frater, admonemus, nec sinas fieri ultra.

Scelus enim est et impietas.

Eis ergo qui hoc perpetraverunt similem homicidae indices poenitentiam.

At quoties episcopum consecraveris, duo vel tres conveniant tecum episcopi, ut Deo sit gratum quod geritur, et eis convenientibus ipsisque praesentibus consecres.

Haec te, frater charissime, diligenter servare volumus, et studio pietatis coeptum negotium salutis exsequere, ut de lucro apportato valeas a Domino Deo nostro mercedem percipere in aeterna beatitudine.

Privilegium vero juxta quod petisti facientes, his junctum direximus, optantes te Domini Dei nostri praesidio de conversione errantium Christo Deo nostro plenissimum atque integrum apportare

lucrum.

Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.

Hucusque Gregorius a primo secundus.

Hinc Gregorius a secundo junior.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis nobis omnibus episcopis, venerabilibus presbyteris, religiosis abbatibus omnium provinciarum.

« Domino cooperante et sermonem confirmante * , » praesens sanctissimus vir, Bonifacius, frater ac coepiscopus noster, verbum veritatis sicut a praedecessore nostro sanctae recordationis Gregorio praesule in illis partibus missus fuerat praedicare verbum Dei post multum temporis, Domino cooperante anhelanti desiderio, orationis causa, liminibus sacris beatorum principum apostolorum

Petri et Pauli praesentandus advenit.

Qui perfecta oratione ad acceptum laborem angelo Domini praeviante a nobis est absolutus.

Cui vestra omnium dilectio seu reverentia, et religiositas propter Christi amorem juvamina impendere dignemini, 287 dum et agnoscitis quae Dominus noster Jesus Christus inquit, dicens: Qui susceperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui susceperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet * .

Et si forsitan quis ex vestris ministris sese ipso sanctissimo viro in ministerio exhortationis sanctae catholicaeque fidei adjungere voluerit, nullo modo prohibeatis, charissimi.

Magis autem concursum praebete, et ex vestro ovili adjutores ei tribuite qui possint per Dei gratiam sufficienter

gentibus ministrare verbum praedicationis, ut omnipotenti Deo nostro animas lucrifaciant, ut et vestra communitas boni operis portionem sortiatur, atque illi mereantur Dominicam vocem audire: Vos qui dereliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis * .

Bene valete.

Epistola Gregorii papae.

GREGORIUS papa universis optimatibus et populo provinciarum Germaniae, Thuringis et Thesis, et Bortharis, et Nistresis, Unedredis, et Lognais, Sudnodis, et Graffeltis vel omnibus in orientali plaga constitutis.

Quoniam praedecessor noster sanctae recordationis Gregorius praesul, nutu divino motus ad

faciendam Deo plebem perfectam * , praesentium portitorem litterarum Bonifacium, reverendissimum fratrem nostrum ac coepiscopum ordinans ad vos usque destinavit, eumque regulam et normam apostolicae et catholicae fidei Romanae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae edocens direxit, et post temporum spatia, orationis causa, ad limina beatorum Principum apostolorum sese praesentavit, et quae ad salutem animarum pertinent, a nobis exposcit imbui, nos, Deo favente, ut sacra docet Scriptura, eum edocentes, ad vos, charissimi, remeaturum, absolvimus, hortantes vos in Domino, ut digne suscipiatis ab eo verbum exhortationis, et episcopos vel presbyteros, quos ipse ordinaverit per apostolicam sibi datam auctoritatem in Ecclesiae ministerio

recipiatis, et quos forsan deviantes invenerit a rectae fidei tramite, seu canonica doctrina, eosque prohibuerit, a vobis nullo modo impediatur, et quod eis impositum fuerit obediendo propter Deum suscipiant.

Nam qui temerator exstiterit ad obediendum sibiipsi damnationem acquirit, vos autem, charissimi, qui in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis * , abstinete et prohibete vosmetipsos ab omni culpa paganorum non tantum vosmetipsos corrigentes, charissimi, sed et subditos vestros.

Divinos autem vel sortilegos, sacrificia mortuorum vel lucorum, vel fontium auguria, vel philacteria, vel incantatores et veneficos, id est, maleficos et observationes sacrilegas, quae in vestris finibus fieri solebant, omnino respuentes, tota mentis intentione

ad Dominum convertimini, ipsum timete, adorate et honorificate, sanctorum memoriis communicantes, ut ait Apostolus * .

Si enim fides vestra, Domino dicente, fuerit ut granum sinapis, dicetis monti huic, Transfer et transferetur * .

Ipse enim Dominus et Salvator noster, Jesus Christus, in suo sacro eloquio inquit, dicens: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua * , » et iterum: « Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui est in coelis * .

» Unde et in alio loco promisit dicens: « Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo fiet vobis * .

» Et iterum: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis,

pulsate et aperietur vobis.

Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur * .

» Et vos, charissimi, facite fructus dignos, ut in die adventus Domini nostri Jesu Christi sidereas mereamini adipisci mansiones.

Bene valete.

Item epistola beati Gregorii papae.

Dilectissimis nobis filiis in provincia Bajoariorum et Alamannia constitutis.

JUGGO, LUIDONI, RIDOLTO, et PHIPHILO, SEVADAE GREGORIUS papa.

Catholica et sanctorum Patrum jubet auctoritas, ut bis in anno pro salute populi Christiani seu exhortatione adoptionis filiorum synodalia debeant celebrari, et causarum canonicarum examinatio provenire, ut unicuique, prout necessitas poposcerit, pia educatione subveniatur.

Unde, secundum Apostoli doctrinam, admoneo, et hortor vos, charissimi, per misericordiam Dei, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis * , ut ministerium vestrum perfectum sit coram Deo.

Opportunum namque est vos nosse fratrem ac coepiscopum praesentem Bonifacium, nostram et agentem vicem, cum digno et debito honore pro Christi nomine suscipere, et ministerium ecclesiasticum cum fide catholica secundum normam et morem sanctum catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, cui, misericordia Dei praeveniente, praeesse videmur, sicut apostolica auctoritate a nobis destinatus est, ab eo suscipientes dignanter teneatis, et gentilitatis ritum et doctrinam vel venientium Britonum, vel falsorum sacerdotum haereticorum, sive

adulteros, aut undecunque sint renuentes ac prohibentes abjiciatis, et ut populum vobis a Deo commissum piis admonitionibus edoceatis, et a sacrificiis mortuorum omnino devitetis, et juxta quod fueritis a praedicto nostro consacerdote edocti, ita catholicam et apostolicam doctrinam tenentes, Domino Deo et Salvatori nostro placere festinetis.

Et in quo vobis loco ad celebranda concilia convenire mandaverit, sive juxta Danubium, sive in civitate Augusta, vel ubicunque judicaverit, pro nomine Christi parati esse inveniamini, quatenus cognoscamus per ejus mandatum de vestro conventu, ut in diem adventus Christi Jesu cum fructu boni operis ante ejus tribunal assistere mereamur, dicentes: « Ecce nos et pueri quos dedisti nobis, Domine * , » non perdidimus

ex eis quemquam * , ut et vos Dominicam vocem audire mereamini, dicentem: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi * .

» Bene valete.

Epistola ejusdem ad Bonifacium.

Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO coepiscopo, GREGORIUS, servus servorum Dei.

Desiderabilem mihi a te missus Denual religiosus presbyter attulit nuntium, cum te sospitem narravit, et in ministerio, pro quo missus es favente Deo, proficere nuntiavit.

Detulit etiam a te missas litteras, ubi indicasti quod ager Dominicus, qui incultus jacebat, et spinarum aculeis ex infidelitate riguerat, vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit, et fertilem

messem protulit fidelitatis.

In eisdem litteris quibusdam subnexuistis capitulis, sciscitando qualiter teneat vel doceat haec sancta apostolica Romana Ecclesia Bene nosti satis, quia beatus apostolus Petrus et episcopatus principium exstitit.

Et consulenti tibi de statu Ecclesiae non ex nobis quasi ex nobis, sed ejus gratia, « qui aperit os mutum, et linguas infantium facit disertas * , » qualiter tenere debeas apostolici vigoris doctrina dicimus Igitur in primis legebatur, ut quota progenies propinquorum matrimonio copuletur.

Dicimus quod oportuerat quidem quandiu se agnoscunt affinitate propinquos ad hujus copulae non accedere societatem.

Sed quia temperantia magis, et praesertim in

tam barbaram gentem plus placet quam districtio censurae, concedendum est ut post quartam generationem jungantur.

Nam quod posuisti, quod si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis, bonum esset si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret.

Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis, non tamen subsidii opem subtrahat ab illa cui infirmitas praepedit, et non detestabilis culpa excludit.

De presbytero vero, vel quilibet sacerdos a populo accusatus, si certi non fuerint testes, qui crimini illato approbent veritatem jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, « cui nuda et aperta sunt omnia * , » sicque maneat in proprio gradu.

Nam de homine qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio prohibenda est.

In missarum solemniis observandum est quod Dominus noster Jesus Christus sanctis suis tribuit discipulis: « Accepit namque calicem, et dedit eis dicens: Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine, hoc facite quotiescunque sumitis * .

» Unde congruum non est duos vel tres calices in altario ponere cum missarum solemnia celebrantur.

De immolatitiis autem escis consuluisti si a fidelibus superductum fuerit vivificae crucis signum edi liceret, an non, illud sufficit respondere, quod beatus Apostolus dicit: « Si quis dixerit quod hoc immolatitium est, nolite edere propter eum qui indicavit, et propter conscientiam * .

» Addidisti adhuc

quod si pater vel mater filium filiamque intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis postquam pubertatis impleverint annos egredi, et matrimonio copulare.

Hoc omnino devitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur.

Enimvero quosdam baptizatos absque interrogatione symboli ab adulteris presbyteris et indignis fassus es.

In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae, quia quisquis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatus est * , rebaptizari minime liceat.

Non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis hujus gratiae donum percepit.

Et teneatur quod Apostolus ait: « Unus Deus, una fides, unum baptisma * .

»

Doctrinam vero spiritalem talibus studiosius, ut impertias demandamus: pro parvulis vero qui a parentibus subtracti sunt, et an baptizati sunt, an non ignorant, hos ut baptizare debeas secundum Patrum traditionem, si non fuerit qui testificetur, ratio poscit.

Leprosis autem, si fideles Christiani fuerint, Dominici corporis et sanguinis participatio tribuatur, cum sanis autem communia celebrare negentur.

Adjecisti etiam quod si pestifer morbus aut mortalitas in ecclesia, vel monasteriis irrepserit, quos necdum tetigit a loco fugiunt evitantes periculum, unde fatuum hoc videtur.

Non enim valet quisquam Dei effugere manus.

In finem epistola continebat, quod sunt quidam presbyteri seu episcopi in multis

vitiis irretiti, quorum vita in se ipsis sacerdotium maculat.

Et si tibi liceret cum eis edere aut loqui, nisi coerciti fuerint, dicimus ut hos ex apostolica auctoritate redarguendo admoneas, et ad munditiam ecclesiasticae disciplinae reducas.

Et siquidem obedierint, salvabunt animas suas, et ipse mercedem lucratus es, verumtamem collocutionem et mensam communem cum eis agere non recuses.

Plerumque contingit ut quos correctio disciplinae tardos facit ad percipiendam veritatis normam, conviviorum sedulitas, et admonitio blanda ad viam perducat justitiae.

Idipsum autem et in illis proceribus qui tibi adjutorium praestant, observare debebis.

Haec, frater charissime, ex apostolicae sedis vigore scripsisse sufficiant, de reliquo implorantes misericordiam Dei,

ut qui te illis in regionibus vice nostra ex apostolica auctoritate peragere fecit, et in opacam silvam lumina veritatis per os tuum micare praedestinavit, opitulationis suae misericordissimum tribuat incrementum, quatenus de fructu operis, et ipse valeas praemia percipere, et veniam peccatorum invenire.

Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.

Data decimo Kal. Decembris imperante Domino piissimo Augusto, Leone a Deo coronato magno imperatore, anno decimo imperii ejus, sed et Constantino magno imperatore, regni ejus anno septimo, indictione decima.

Item epistola ejusdem ad Bonifacium.

Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO, GREGORIUS, servus servorum Dei.

Doctoris omnium gentium egregii Pauli apostoli vox est dicentis: « Diligentibus Dominum omnia cooperantur in bonum * .

» Agnoscentes itaque in syllabis fraternitatis tuae quae innotuisti tam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum 288 liberavit, et ad centum millia animas in sinu sanctae matris Ecclesiae, tuo conamine et Caroli, principis Francorum aggregare dignatus est, sed et in Bajoariorum provincia, quae a te acta sunt, agnoscentes, datori omnium bonorum Domino Deo nostro, extensis ad coelum palmis, gratias retulimus, qui januam misericordiae et pietatis in illis partibus Hesperiis, ad cognoscendam viam salutis ostium misericordiae aperuit, et misit angelum

suum qui praeparavit viam tuam ante te * , ipsi est gloria in saecula saeculorum.

Amen.

Igitur, quia indicasti perrexisse te ad gentem Bajoariorum, invenisse eos extra ordinem ecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum, nomine Vivilo, quem nos ante tempus ordinavimus; et quia cum assensu Otilonis ducis eorumdem Bajoariorum seu optimatum provinciae illius, tres alios ordinasse episcopos, et in quatuor partes provinciarum illam divisisti, id est, in quatuor parochias, ut unusquisque suam habeat parochiam, bene et satis prudenter peregisti, frater, et quoniam apostolicam praeceptionem ex nostra vice implesti, et sicut tibi praecepimus, ita peregisti.

Itaque non desinas, frater, reverendissime,

docendo eos sanctam catholicam et apostolicam Romanae sedis traditionem, ut illuminentur rudes, et viam salutis teneant, per quam possint ad aeterna praemia pervenire.

Presbyteros vero, quos ibidem reperisti, si incogniti fuerint, illi a quibus fuerint ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse annon qui eos ordinaverunt, si bonae actionis, et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocti, apti, ab episcopo suo benedictionem presbyteratus suscipiant, et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.

Illi vero qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen quia in nomine Trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus impositionem et sacri chrismatis unctionem confirmari.

Nam

Vivilo episcopus a nobis ordinatus est.

Etsi aliquid excedit extra canonicam regulam, doce et corrige eum juxta Romanae Ecclesiae traditionem, quam a nobis accepisti.

De concilio vero, ut juxta ripam Danubii debeas celebrare nostra vice, praecipimus fraternitati tuae apostolica auctoritate ibidem praesentari, et inquantum Dominus tibi vires dederit, praedicare verbum salutis ne cesses, ut religio Christiana in nomine Domini crescat et multiplicetur.

Nec enim habebis licentiam, frater, pro jure coepti laboris in uno morari loco, sed confirmatis cordibus fratrum et omnium fidelium, qui rudes sunt in illis Hesperiis partibus, ubi tibi Dominus aperuerit viam salutis praedicare non desistas, et ubi locum inveneris necessarium secundum canonicam

regulam, episcopos ordina ex nostra vice, et apostolicam atque catholicam traditionem eos tenere edocebis.

Ex hoc enim magnum mercedis praemium tibi praeparabis, quoniam omnipotenti Deo nostro facies plebem perfectam.

Non pigeat, dilectissime frater, itinera carpere aspera et diversa, ut Christiana fides longe lateque tuo conamine extendatur.

Scriptum namque est: « Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam * .

» Operare itaque, frater, bonum opus quod coepisti, ut in die Christi Dei nostri merearis dicere, inter coetum sanctorum probabilium Patrum assistens - « Ecce ego et pueri quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam * .

» Et iterum: « Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque

superlucratus sum * .

» Ut subsequenter merearis vocem Domini audire dicentis: « Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui * .

» Deus te incolumen custodiat, reverendissime frater.

Data quarto Kal. Novemb., imperante domino piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno vicesimo tertio, sed et Constantino, magno imperatore, ejus filio, anno vicesimo, indictione 8.

Epistola Bonifacii ad Zachariam papam.

Domino charissimo, summi pontificatus infula praedito, viro apostolico, ZACHARIAE, BONIFACIUS, servus servorum Dei.

Confitemur, domine pater, quia postquam per nuntios referentes audivimus, quod venerandae memoriae apostolatus vestri praedecessor, Gregorius, pontifex apostolicae sedis, ergastulo corporis absolutus, ad Dominum migravit, majorem laetitiam, et majus gaudium nobis non audivimus, et suspensis ad aethera palmis, Deo gratias egimus, quam quod clementem paternitatem vestram altissimus Arbiter canonica jura regere, et apostolicae sedis gubernacula tenere concessit.

Ego non aliter, quam ut ante vestigia vestra geniculantes, intimis subnixe flagitamus precibus ut sicut praedecessorum vestrorum pro auctoritate sancti Petri pietatis servi devoti et subditi discipuli fuimus, sic et vestrae pietatis servi obedientes subditi sub jure canonico fieri mereamur, optantes catholicam

fidem, et unitatem Romanae Ecclesiae servando dilatare, et quantoscunque audientes vel discipulos in ista legatione mihi Deus donaverit, ad obedientiam apostolicae sedis invitare et inclinare non cesso.

Necesse quoque habemus indicare paternitati vestrae quia per Dei gratiam, Germaniae populis aliquantulum percussis vel correctis, tres ordinavimus episcopos, et provinciam in tres parochias discrevimus, et illa tria oppida sive urbes in quibus constituti et ordinati sunt, scriptis auctoritatis vestrae confirmari, et stabiliri precantes, desideramus: unam esse sedem episcopatus decrevimus in castello quod dicitur Vivozaburg, et alteram in oppido quod nominatur Buraburg, tertiam in loco qui dicitur Erpesfryod, qui fuit jam

olim urbis paganorum rusticorum.

Haec tria loca propria charta et auctoritate apostolatus vestri roborari et confirmari diligenter postulamus, ut, si Dominus voluerit, per auctoritatem et praeceptum sancti Petri, jussionibus apostolicis fundatae et stabilitae sint tres in Germaniae episcopales sedes, et ut praesentes, vel futurae generationes non praesumant vel parochias corrumpere vel violare praeceptum apostolicae sedis.

Notum similiter sit paternitati vestrae quod Carlomannus, dux Francorum, me accersitum ad se rogavit in parte regni Francorum, quae in sua est potestate, synodum incipere, congregare, et promisit se de ecclesiastica religione, quae jam longo tempore, id est, non minus quam per sexaginta vel septuaginta annos, calcata et dissipata

fuit, aliquid corrigere et emendare velle.

Quapropter, si hoc, Deo inspirante, veraciter implere voluerit consilium, et praeceptum sanctae vestrae auctoritatis, id est, apostolicae sedis habere et sapere debeo.

Franci enim, ut seniores dicunt, plusquam per tempus octoginta annorum synodum non fecerunt, nec archiepiscopum habuerunt, nec Ecclesiae canonica jura alicubi fundabant vel renovabant.

Modo autem maxima ex parte per civitates, episcopales sedes traditae sunt laicis, cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus et publicanis saeculariter ad perfruendum.

Nam si per verbum vestrum hoc negotium, duce rogante supradicto, movere et praecipere debeo, praeceptum et judicium

apostolicae sedis cum canonibus ecclesiasticis praesto habere cupio.

Si invenero inter illos diacones, quos nominant, qui a pueritia sua semper in stupris, semper in adulteriis, et in omnibus semper spurcitiis vitam ducentes, sub tali testimonio venerunt ad diaconatum, et modo in diaconatu concubinas quatuor, vel quinque, vel plures noctu in lecto habentes, Evangelium tamen legere, et diaconos se nominare non erubescunt, nec metuunt, et sic in talibus incestis ad ordinem presbyteratus venientes, officio fungentes, dicunt se pro populo intercedere, et sacras oblationes offerre, novissime, quod pejus est, sub talibus testimoniis per gradus singulos ascendentes, ordinantur et nominantur episcopi, ut habeant, praeceptum et conscriptum auctoritatis

vestrae quid de talibus definiatis, et per responsum apostolicum convincantur, et arguantur peccatores.

Et inveniuntur quidam inter eos episcopi, qui licet dicant se fornicarios vel adulteros non esse, sed sunt ebriosi, et incuriosi vel venatores, et qui pugnant in exercitu armati, et effundunt propria manu sanguinem hominum, sive paganorum, sive Christianorum.

Et quia servus et legatus apostolicae sedis esse dignoscor, et unum sit verbum, meum hic, et vestrum ibi, si contingat ad judicium auctoritatis vestrae, ut pariter missos dirigamus.

Praeterea de una re et consilium quaerere, et licentiam petere necesse habeo, eo quod venerandae memoriae praedecessor vester, sicut audistis, in praesentia vestra mihi praecepit ut presbyterum post obitum meum,

Deo volente, in ecclesiastico ministerio haeredem et successorem constituere deberem, et hoc mihi, si Dei voluntas est, placet, sed modo dubito et nescio, si fieri possit, quia postea frater illius avunculum ducis Francorum occidit, et adhuc ignoramus qualiter ista discordia pacificari et finiri valeat.

Et obsecro ut auctoritatis vestrae licentiae sit, ut cum consilio servorum Dei de ista electione faciam quod nobis in commune pro Deo et pro Ecclesiae utilitate, vel fructu spiritali et defensione religionis optimum esse videatur, ut consensum vestrum habeam de hoc facere quod optimum esse videatur, mihi inspirare dignetur Deus, quia hoc non videtur posse fieri, si contrarius princeps fuerit.

Interea quaerere et interrogare paternitatis vestrae consilium

debeo de quadam confusione, et scandalo praedicationis, quae nuper ad vos veniens, mentem vestram conturbavit, et sacerdotibus Ecclesiarum verecundiam incutiebat, quia laicus quidam magnae personae ad nos veniens dicebat sibi ab apostolicae sedis pontifice, sanctae memoriae Gregorio, datam fuisse licentiam ut in matrimonium acciperet viduam avunculi sui, quae et ipsa fuit uxor consobrini, et illa, illo vivente, discessit ab eo, et isti viro qui nunc eam accipere desiderans affirmat sibi licentiam datam; in tertio geniculo propinqua illius esse dignoscitur, et votum vovit Deo castitatis, et velata fuit, et iterum abjecto velamine maritata; tale enim matrimonium supradictus homo ab apostolica

sede sibi affirmat esse concessum, quod non aestimavimus verum, quia synodus, et Ecclesia, in qua natus et nutritus fui, id est, in transmarina Saxonia, Lugdunensis synodus in primis a discipulis sancti Gregorii, id est, Augustino, Laurentio, Justo, Milleto, archiepiscopis, constituta et ordinata fuit, talem copulam et matrimonium maximum scelus, et incestum, et horribile flagitium, et damnabile piaculum fieri ex auctoritate sanctae Scripturae judicabant.

Quapropter paternitas vestra hujus rei veritatem nobis indicare non dedignetur, ut Ecclesiae sacerdotibus, vel populo Christiano inde scandala, vel schismata, vel novi errores non oriantur et concrescant.

Et quia carnales homines, idiotae, Alamanni, vel Bauguarvi, vel Franci, si juxta Romanam

urbem aliquid facere viderint, ex his peccatis, quae nos prohibemus, licitum et concessum a sacerdotibus esse putant, et dum nobis improperium deputant, sibi scandalum vitae accipiunt, sicut affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et juxta Ecclesiam sancti Petri, in die vel nocte, quando Kalend.

Januarii intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illa die vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua ignem, vel ferramentum, vel aliquid commodi vicino suo praestare velle.

Dicunt quoque se vidisse ibi mulieres pagano ritu phylacteria et ligaturas, et in brachiis, et cruribus ligatas habere, et publice ad vendendum venales ad comparandum

aliis offerre.

Quae omnia eo quod ibi a carnalibus, et insipientibus videntur, nobis hic improperium et impedimentum praedicationis et doctrinae perficiunt.

De talibus ait Apostolus, increpans: 289 « Dies observatis, et tempora.

Timeo ne sine causa laboraverim in vobis * .

» Et sanctus Augustinus dixit: Nam qui praedictis malis, id est, carnis, et divinis, et aruspicibus, vel phylacteriis, et aliis quibuslibet auguriis crediderit, etsi jejunet, etsi oret, etsi jugiter ad ecclesias currat, etsi largas eleemosynas faciat, etsi corpusculum suum in omni afflictione cruciaverit, nihil ei proderit, quandiu sacrilegia illa non reliquerit.

Nam si istas paganias paternitas vestra ibi in Romana urbe prohibuerit, et sibi mercedem, et nobis maximum profectum

in doctrina ecclesiastica perficiet.

Episcopi quoque et presbyteri generis Francorum, qui fuerunt adulteri, et fornicatores acerrimi, quos in gradu episcopatus, vel presbyterii fornicationum filii nati arguunt, revenientes ab apostolica sede, dicunt sibi Romanum pontificem licentiam dedisse ministerium episcopale in Ecclesia ministrare.

Quos contra contendimus, quia apostolicam sedem nequaquam contra decreta canonum audivimus judicasse.

Haec omnia, domine charissime, propterea vobis nota facimus, ut vestrae auctoritatis responsum talibus dare possimus, ut per cautelam vestrae doctrinae oves Ecclesiae non seducantur, sed lupi rapaces commoti et superati pereant.

Interea munuscula parva vobis

direximus, non quia digna sunt paternitate vestra, sed pro indicio charitatis et obedientiae devotionis, id est, vuillosam unam, et argenti et auri tantillum.

Dextera Domini protegente, incolumem valere, et in Christo proficere beatitudinem vestram in longitudinem dierum optamus.

Te Deus altitonus sancta conservet in aede sedis apostolicae rectorem in tempora longa, melliflua gratum populis doctrina per orbem, Perficiatque Deo dignum pia gratia Christi.

Splendida perficiat florens sua gaudia Mater, atque domus Domini laetetur plebe secunda.

Epistola Zachariae ad Wittam.

Dilectissimo nobis WITTAE sanctae Ecclesiae Barbaranae ZACHARIAS papa.

Domino cooperante et sermonem confirmante * ad dilatandam Christianitatis legem et orthodoxae fidei tramitem, ad docendum juxta quod praedicat sancta haec Romana, cui Deo auctore praesidemus, Ecclesia innotuit nobis sanctissimus ac reverendissimus frater et coepiscopus noster, Bonifacius, nuper se decrevisse et ordinasse in Germaniae partibus episcopales sedes, ubi praeest vestra dilectio, et provinciam in tres divisisse parochias; quo cognito cum magna exsultatione extensis ad sidera palmis, illuminatori et datori omnium bonorum, Domino Deo et Salvatori nostro Jesu Christo gratias egimus, qui facit utraque unum * .

Flagitavit autem a nobis pro suis syllabis jam dictus sanctissimus vir, per apostolicam auctoritatem vestras confirmari sedes.

Pro quo et nos ardenti animo, et divino juvamine ac auctoritate beati Petri, apostolorum principis, cui data est a Deo et Salvatore nostro Jesu Christo ligandi solvendique potestas * peccata hominum in coelo et in terra, confirmamus atque solidas permanere vestras episcopales sedes sancimus, interdicentes, ipsius principis apostolorum auctoritate a praesenti omnibus et in futuras generationes, ut nullus audeat contra eamdem vestram venire ordinationem quae dignante Deo ex nostra praeceptione in vobis facta est, et hoc interdicentes, ut nullus audeat juxta sanctorum canonum traditionem, ex alio episcopatu ibidem transferri, aut ordinare episcopum, post vestram de hoc saeculo evocationem, nisi is qui apostolicae nostrae sedis in

illis potestatibus praesentaverit vicem.

Sed nec unus alterius parochias invadere, aut Ecclesias subtrahere praesumat.

Nam, quod non credimus, si quis ille fuerit qui contra hanc vestram praeceptionem temerario ausu venire tentaverit, sciat se aeterno Dei judicio anathematis vinculo esse innodatum.

Si quis vero apostolica servaverit praecepta, et normam rectae et orthodoxae fidei fuerit assecutus, benedictionis gratiam consequatur.

De caetero, penitus divinam rogamus clementiam, ut confirmet et corroboret hoc quod operatus est Dominus in vobis.

Et charitas Dei, gratia et pax vera sit cum spiritu vestro.

Sanctissimi et dilectissimi nobis, toto conamine elaborate pro fide Christi, et ad ministerium

ejus perficiendum decertate, ut et cum egregio Apostolo mereamini dicere: « Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

De reliquo, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illum diem justus judex * .

» Salutantes vos in Domino valere optamus.

Bene valete.

Data Kal. Aprilis, imperante domino Constantino, magno imperatore, anno 24, imperii ejus anno 2, indictione sexta.

Epistola Zachariae ad Bonifacium episcopum.

Reverendissimo et sanctissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo ZACHARIAS, servus servorum Dei.

Virgilius et Sodomus, viri religiosi, apud Bajoariorum provinciam degentes, suis apud nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda

fraternitas eis injungeret Christianos denuo baptizare.

Quod audientes, nimis fuimus conturbati, et in admirationem quamdam incidimus, si habetur, ut dictum est.

Retulerunt quippe quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat, et dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu sancta, ac per hoc tua fraternitas consideravit rebaptizare.

Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens, aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra, fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur, quia, tua quod bene compertum habet sancta fraternitas, quicunque

baptizatus fuerit ab haereticis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus impositionem purgari debet.

Nam, sanctissime frater, si ita est, ut nobis relatum est, non amplius a te illis praedicentur hujumodi, sed ut Patres sancti docent et praedicant, tua sanctitas studeat conservare.

Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.

Data Kal. Julii, imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, anno 26, imperii ejus anno quarto, indictione quarta decima.

Item epistola ejusdem ad episcopos diversos.

Dilectissimis nobis, REGNIFRIDO Rothomagensi episcopo, RIMBERTO Ambianensi episcopo, DEODATO Bellovacensi episcopo, HELESEO Novionensi episcopo,

FULCIRICO Tungiensi episcopo, DAVID Spitonensi episcopo, ETHEREO Chardomenensi episcopo, TRENURARDO Cameracensi episcopo, BURGARDO Wizarburnensi episcopo, GENEBANDO Laudunensi episcopo, ROMANO Meldensi episcopo, AGILOLPHO Coloniensi episcopo, HEDDO Straburgensi episcopo, et caeteris amantissimis episcopis, presbyteris, et etiam diaconibus, cunctisque orthodoxis Ecclesiarum Dei clericis apostolicam doctrinam tenentibus, ZACHARIAS divina gratia praeditus apostolicae sedis pontifex, servus autem servorum Dei, in Domino salutem dicit.

Gratias ago Deo Patri omnipotenti, et Domino Jesu Christo unico Filio ejus, et Spiritui sancto, qui vestra omnium corda inflammare dignatus est per

diffusam a se gratiam, ut in unitate fidei, et in vinculo pacis ambuletis, et « sit splendor Domini Dei nostri super nos * » dilectissimi mihi, et abundans gratia pacis et charitatis, ut sitis unum corpus spiritalis matris vestrae sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, in qua, Deo auctore et dispositore, quamvis tanto fastigio viribus longe impares, praesumus, implentes illud propheticum dictum: « Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare, fratres in unum * .

» Etenim et si pro itineris longitudine quanquam corpore sumus absentes. in Spiritu tamen dilectionis semper sumus vobis praesentes, habentes vos in visceribus nostris, et assidue orantes, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus multo amplius confirmet

corda vestra, et corroboret in exhortationem Evangelii in ministerio quo fungimini, ut credita vobis plebs vestris piis admonitionibus, adjutore Deo, a diabolica fraude liberata, salva persistat, vosque mereamini de eorum animabus in die Christi apportare lucrum.

Scriptum quippe est: « Filii sapientiae, Ecclesia justorum, et natio eorum, obedientia et charitas * .

» Obsecro ergo vos, charissimi mei, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, ut decet sanctos cum multa sapientia, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, et charitatis * , quia « finis praecepti charitas est de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta * .

» Gaudeo in vobis, charissimi, quoniam

fides vestra, et unitas erga nos pretiosa est, et manifesta non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, dum ad fautorem et magistrum vestrum a Deo constitutum, beatum apostolorum principem, Petrum, benignissima voluntate conversi estis.

Laudabilis fides vestra et bona fama, quoniam « idipsum sapitis quod oportet sapere * .

» Et nunc, Deo cooperante, est aggregata sanctitas vestra nostrae societati in uno pastorali ovili.

Et est nobis unus pastor, qui a pastore pastorum Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, princeps apostolorum et noster doctor est institutus.

Habetis itaque nostra vice ad confirmandam dilectionem vestram, et collaborandum

vobis in Evangelio Christi sanctissimum ac reverendissimum Bonifacium, fratrem nostrum, archiepiscopum, apostolicae sedis legatum et vicem nostram praesentantem.

Sit ergo constantia vestra adversus contentiones eorum qui adversa sapiunt, et non quae Dei sunt * , et erit fortior petra constantia vestra, sicut scriptum est: « Ne timueritis ab eis, neque terreamini a facie eorum qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.

» « Quod autem in aure auditis, praedicate in lumine, illum timentes qui potest corpus et animam occidere, et mittere in gehennam * .

» Fratres mei, in carne ambulantes, non secundum carnem militamus.

« Arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia

Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem exaltationem extollentem se adversus scientiam Dei, in captivitatem redigentes omnem intellectum, et omnem cogitationem in obsequium Christi perducentes * .

» De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia fortitudinis ejus.

Pax vobis multa et gratia a Deo et Domino nostro Jesu Christo ministretur.

Amplectimur et osculamur, ac si praesentes charitatem vestram in unitatem Spiritus, in vinculo pacis et charitatis Christi Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi nobis

Ejusdem ad Bonifacium.

Reverendissimo et sanctissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo, ZACHARIAS, servus servorum Dei.

Cum nobis sanctissimae fraternitatis tuae syllabae delatae fuissent, atque per singula relegi fecissemus, et reperissemus in earumdem litterarum tuarum serie quod peccatis nostris facientibus, dum Dominici tritici semina quaereres elaborare, ad augendam segetem spiritalem subito inimici superseminant zizania * ut sanctitatem tuam in bono opere impediant.

Sed tua sancta fraternitas incessanter orationi instet, pariter cum fratribus qui secum laborant, et spiritales sarculos construens, zizania eradicans deportet ad comburendum * , ut ait beatus Gregorius papa: Bonum enim, inquit, opus nobis sit in voluntate: nam ex divino adjutorio erit in perfectione.

His ita se habentibus, charissime frater, confortare in Domino, et ipse erit adjutor tuus.

De incursione autem gentium, quae in tuis plebibus facta est, moerendum nobis est: sed haec adversitas nullatenus tuam fraternitatem conturbet, quia et Romana civitas ex accidentibus facinoribus saepius est depopulata, et tamen omnipotentia sua Dominus ex supernis eam dignatus est consolari.

Sed populis tibi commissis, reverendissime 290 frater, praedica jejunium, supplicationes apud Dominum litaniarum, et supereminens ejus clementia adjuvabit te.

Te autem, ut praediximus, nullatenus adversa perturbent.

Sed in bono opere quod coepisti nullo modo deficias.

Nos vero, licet immeriti et peccatores existamus, nostris precibus vel consacerdotum nostrorum, inquantum possumus, adjuvamus.

De synodo autem congregata

apud Francorum provinciam, mediantibus Pippino et Carlomanno, excellentissimis filiis nostris, juxta syllabarum nostrarum commonitionem, peragente nostra vice, tua sanctifica qualiter egisses cognovimus, et omnipotenti Deo nostro gratias egimus, qui eorum corda confirmavit, ut in hoc pio opere adjutores existerent, et omnia optime, et canonice peregisti, tam de falsis episcopis, et fornicariis, et schismaticis; quamque etiam et in reliquis nomine sacerdotibus contra canonum instituta agentibus, vel contra catholicam Dei, et apostolicam Ecclesiam, de quibus secundum tuam relationem, per singula respondemus.

De eo namque quod suggessisti, quod elegerunt civitatem unam omnes Francorum

principes conjungentem usque ad paganorum fines, et in partes Germanicarum gentium, ubi ante praedicasti, quatenus ibi sedem metropolitanam perpetuo tempore habere debeas, ut inde caeteros episcopos ad viam instrueres rectitudinis, et post te tui successores perpetuo jure possideant; hoc quod decreverunt laeto nos suscipimus animo, eo quod ex Dei nutu factum est, vel si quidem falsi sacerdotes, et schismatici hoc impedire conati sunt, quorum vanum agonem Dominus dissipabit, et illa faciet stabilita quae sanctorum Patrum statutis conveniunt concordare.

Et quia tibi ipsi principes Francorum in hoc etiam adjutores exstiterunt, retribuat illis omnipotens Deus vicissitudinis praemium et innumera largiatur bona.

Nam similiter de illo falso

episcopo, quem dixisti adulterati clerici, et homicidae filium ac in adulterio natum, et absque disciplina nutritum, et caetera mala, et horribilia, quae per singula enarrasti, ac per hoc, et sui similes sacerdotes consecravit, de hoc meminit tua reverenda fraternitas quod tribus jam vicibus scripsimus, ut nullus homicida, nullus adulter, nullus fornicator sacrum ministerium debeat obtrectare, sed neque poenitens, aut talis qualem sacri canones prohibent esse sacerdotem.

De baptizatis ab illo, seu ecclesiis consecratis requirat tua fraternitas, si aut ecclesias in nomine Trinitatis consecravit aut parvulos similiter baptizavit, dum sacerdotio fungebatur; et sic et consecratio ecclesiarum et parvulorum baptisma sit confirmatum.

Et hoc pariter suggessisti quod illi qui a te projecti sunt sacerdotes, a nobis absolutos se apud Francorum provinciam divulgent, quod tua sancta fraternitas nullo modo credat, quia quod impossibile est, si hoc fecissemus, tuae charitati per nostras indicassemus litteras.

Sed hoc, quod impossibile est, nullo modo credas, quia non aliud praedicamus, et aliud agimus, aut dirigimus ut illi garriunt, sed, auxiliante Deo, illud quod praedicamus finetenus observandum censemus.

Hoc autem sanctitatem tuam firmissime ut teneas hortamur, ut sanctorum Patrum institutis, et consultis sacrorum canonum omnimodo obsequi debeas, quia nos nullatenus aliud praedicamus et aliud agimus.

Nam de eo quod obsecrasti, ut Francorum principibus scriberemus,

vel caeteris Francis, ut petisti, eis per singula scripsimus ut tibi et amici sint, et adjutores in Dominico opere existant.

De censu vero expetendo, eo quod impetrare a Francis ad reddendum ecclesiis vel monasteriis non potuisti, quam ut vertente anno ab unoquoque conjugio servorum duodecim denarii reddantur, et hoc gratias Deo, quia potuisti impetrare, et Dominus donaverit quietem.

Augentur et luminaria sanctorum pro eo quod nunc tribulatio accidit Saracenorum, Saxonum vel Frisonum, sicut tu ipse nobis innotuisti.

De eo namque quod interrogasti, quod illi qui depositi sunt pro capitalibus peccatis de gradu sacerdotali, dum eos reperisses adulteros, homicidas, ut nec sacerdotes,

nec clerici esse possint, nec sub poenitentia monachi esse volunt, sed, pergentes apud palatium regis Francorum rogant ut eis loca tribuat ecclesiarum vel monasteriorum, ut laicam vitam vivant, et dispergentes sanctorum loca, sed et de hoc pariter qualiter fieri debeat, Francorum principibus commonentes direximus.

In alia quippe tua epistola reperimus contineri omnia quae contra te egerant falsi, et schismatici episcopi Aldebertus et Clemens, per quae omnia acta ipsorum et impiissimum errorem sigillatim indicasti.

Nos vero congregatis fratribus et consacerdotibus nostris, eorumdem pravorum sceleratissima acta in eorum poenitentia relegi fecimus, et dum nobis coram concilio relecta fuissent, pio studio omnes eadem schismatica dogmata

ipsorum atque iniquissimas traditiones, seu sceleratissimam vitam quam sibi Aldebertus conscribere fecit, una voce exclamaverunt ut igni cremarentur.

Sed nos hoc non rectum judicavimus, pro eo quod ad reservandum, sive in aeternum eos condemnandum in scrinio sanctae Ecclesiae reservanda mandavimus, suscipientes ipsi dignam sententiam, cujus instar actionis ad tuam direximus, frater, sanctitatem, ut relecta in provincia Francorum, omnis schismaticus audiens taliter a sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia judicatum a sensus sui pravitate resipiscat.

In tertia namque tua epistola intimasti nobis de alio seductore, nomine Geolebo, qui antea tali episcopi honore fungebatur, et quia sine cujuscunque consultu apud nos properat, et dum advenerit, ut Domino placuerit,

fiet.

Tua autem reverentia, ut, auxiliante Domino, coepit, vice nostra volumus ut, omni anno, apto tempore in Francorum provincia concilium debeat celebrari, ut frequentia sacerdotum sive institutis sacrorum canonum mediantibus illic quid adversum nullo modo audeat pullulare, sed magis Ecclesiae Dei unitate, et disciplina ecclesiastica, atque apostolica ubique in illis partibus dilatata, cunctae populorum turbae etiam in occiduis partibus veri catholici esse possint, et non amplius per falsos sacerdotes erroribus involuti demergantur in interitum.

Dum vero concilium aggregaveris, sic tua fraternitas conflictum habeat cum metropolitanis, quos confirmavimus, de eo quod dixisti, ut nullus sine commendatitiis epistolis suscipiatur.

Tamen,

et pro hoc ipso, et pro omnibus Francorum principibus, commonitionis direximus litteras, ut jam superius fati sumus, de civitate namque illa, quae nuper Agrippina vocabatur, nunc vero Colonia, juxta petitionem Francorum, nostrae auctoritatis per praeceptum nomini tuo metropolim confirmavimus, et tuae sanctitati direximus pro futuris temporibus ejusdem metropolitanae Ecclesiae stabilitatem.

Deus te incolumem custodiat reverendissime et sanctissime frater.

Data pridie Kalendas Novembris, imperante domno piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato, magno imperatore, anno 27, imperii ejus quinto anno, indictione decima quarta.

Item epistola Zachariae ad Bonifacium

Sanctissimo et reverendissimo fratri, BONIFACIO coepiscopo, ZACHARIAS episcopus, servus servorum Dei.

Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dispersa congregat et congregata conservat, augetque fidem et fiduciam servis suis ad praedicandum verbum Evangelii Jesu Christi Domini nostri, cum eodem Patre et Spiritu sancto in unitate viventi in saecula saeculorum, ipsi gloria et laus, qui adjutor et protector est in se credentibus; ipse enim dixit: « Qui credit in me vita vivet, et non morietur * , » quoniam « ego sum via, veritas et vita * .

» Laudamus et superexaltamus sanctum nomen ejus, laeti, gaudentes, per horum gerulos, et sanctae fraternitatis tuae litteris

allatis, superstitem in hac vita, et in Domino te valere cognoscentes, petentes immensam Dei nostri divinitatem, ut ad praedicandum multo amplius Evangelii atque sanctae fidei ejus sacramentum, longaevum te servet, suaque protectione te muniat, et ab adversantium insidiis pie miserando custodiat.

Suggessit itaque sancta fraternitas tua in suis apicibus quod praedecessor noster beatae memoriae Gregorius, hujus sanctae sedis apostolicae praesul, dum ad praedicandum verbum Evangelii tuam misisset fraternitatem in Germaniae partibus, et gentibus illis paganis, verbo pollicitationis a te esse muniti, ita ut orthodoxos episcopos, presbyteros, vel quoscunque reperire potuisses, in verbo exhortationis perfectos amplius confirmares, et eis communicares

quod et factum est.

Si quos vero seductores episcopos, aut pseudopresbyteros, vel quoscunque a recto fidei tramite deviantes reperisses, nulla tibi cum eis esset communio.

Quod te, Deo solatiante usque ad praesens spiritualiter servasse confessus es, vel si omnino propter principalem, et humanum favorem gentis Francorum, dum ad eos accessisses corporaliter abstinere non valuisti, cogente necessitate Ecclesiarum Dei, et tamen in eorum concilio, et consensu communionis anima tua non est coinquinata.

Itaque propter hoc, quod cum eis conservatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum tibi est detrimentum coram Deo.

Te enim praedicante, si obedirent, salvi essent.

Si autem in iniquitate sua permanent, ipsi peribunt: Tu autem

juxta prophetae dictum: « Salvasti animam tuam * .

» De episcopis autem et palliis Francorum scripsisti, quod juxta promissionem suam nondum impleverunt, qui si impleverint juxta verbum suum, habebunt ex eo laudem * .

Sin vero aliter egerint, ipsi videbunt, nos enim, divina gratia largiente, quod gratis accepimus, gratis damus * .

Tua quidem, propter hoc benigna voluntas a nobis suscepta est.

Igitur et hoc petisti monasterium in vastissima solitudine, et in medio gentium quibus praedicas constitutum, et a te fundatum esse, atque in honore Salvatoris Dei nostri dedicatum, ubi etiam et

monachos sub regula beati Benedicti degere ordinasti, hoc venerabile monasterium nomini tuo privilegio sedis apostolicae muniri.

Quod votis tuis acquiescentes ordinavimus juxta petitionem et desiderium tuum.

Congruit enim divini ministerii praedicatorem optimumque ministrum ad desiderata pertingere, et coeptum bonum opus usque in finem perficere, sicut scriptum in Dominico praecepto: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit * .

» Et « beatus servus ille, quem cum venerit Dominus, invenerit sic facientem; etenim super omnia bona sua constituet eum * .

» Interea praedictus tuus Gerulus Lul, cum caeteris suis concomitibus, quae injuncta fuerunt a tua fraterna sanctitate, tam in verbo, quam in

praescripto omnia liquidius suggerentes innotuerunt, de quibus tam in verbo responsum dantes, et praescripto, tuae remisimus fraternitati.

Continebant enim capitula in pitatio ab eis porrecto, quae inferius annexa sunt, de quibus flagitasti a nobis quae recipienda, quae respuenda sunt.

In primis de volatilibus, id est, graculis et corniculis, atque ciconiis, quae omnino cavendae sunt ab esu Christianorum, etiam et fibri, atque lepores, et equi silvatici multo amplius cavendi.

Attamen, sanctissime frater, de omnibus Scripturis sacris bene compertus es.

De igne autem Paschali, quod inquisisti a sanctis priscis Patribus, ex quo per Dei et Domini nostri Jesu Christi gratiam, et pretioso sanguine ejus ecclesia dedicata est quinta feria Paschae,

dum sacrum chrisma consecratur, tres lampades magnae capacitatis ex diversis candelis Ecclesiae oleo collecto, in secretiori ecclesiae loco, ad figuram interioris tabernaculi insistente indeficienter, cum multa diligentia inspecte ardebunt, ita ut oleum ipsum sufficere possit usque ad tertium diem.

De quibus candelis Sabbato sancto, pro fontis sacri baptismate sumptus ignis per sacerdotem renovabitur.

De christallis autem, ut asseruisti, nullam habemus traditionem.

De his, qui regio morbo vexantur inquisisti, sive equi sint, quid faciendum sit de illis.

Si homines ex nativitate, aut genere hujus morbi sunt, hi extra civitatem comitari debebunt, eleemosynam vero ad accipiendum a populo non devitari.

Si autem contigerit magnum vel parvum

non nativitate, sed superveniente aegritudine vexari, non est projiciendus, sed si possibile est curandus.

Attamen in ecclesia, dum ad communionem venerit, post omnium suppletionem erit ingressurus ad participandum munus.

Equi vero qui praefato morbo fuerint coinquinati, si curari non valuerint, in puteis et foveis projiciendi sunt, ne 291 ejusdem morbi contagione caeteri coinquinentur.

De animalibus autem quae a furentibus, id est rabidis lupis et canibus fuerint lacerata, oportet ea a caeteris separari, ne per furentes et mordentes caetera coinquinentur.

Quod si pauca sunt, ut supra diximus, in foveas projicienda sunt.

Nam et hoc inquisivit fraternitas tua, si liceat sanctimoniales feminas

quemadmodum viris, sibi invicem pedes abluere, tam in coena Domini, quam in aliis diebus.

Hoc Dominicum praeceptum est, quod qui per fidem impleverit, habebit ex eo laudem.

Etenim viri et mulieres unum Deum habemus qui in coelis est.

Pro benedictionibus autem quas faciunt Galli, ut nosti, frater, multis vitiis variantur.

Nam non ex apostolica traditione hoc faciunt, sed per vanam gloriam hoc operantur, sibi ipsis damnationem adhibentes, dum scriptum est: « Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod evangelizatum est, anathema sit * .

» Regulam catholicae traditionis suscepisti, frater amantissime.

Sic omnibus praedica, omnesque doce, sicut a sancta Romana, cui Deo auctore deservimus, accepisti Ecclesia.

Inquisisti etiam et hoc, si ante tricesimum

annum liceat sacerdotem ordinari.

Bonum et congruum, charissime frater, si fieri et inveniri potest, ut provectae aetatis et boni viri testimonii juxta sacrorum canonum instituta, ordinentur sacerdotes.

Si autem minime reperiuntur, et necessitas exposcit, a viginti quinque annis et supra levita et sacerdotes ordinentur, quemadmodum in lege Domini continetur.

De Milone autem et ejusmodi similibus, qui Ecclesiis Dei plurimum nocent, ut a tali nefario opere recedant, juxta Apostoli vocem: « Opportune, importune praedica * .

» Si acquieverint admonitionibus tuis, salvabunt animas suas.

Sin vero ipsi peribunt obvoluti in peccatis suis.

Tu autem qui recte praedicas, non perdes mercedem tuam.

Nam et hoc inquisisti, post quantum

temporis debet lardus comedi, nobis a Patribus constitutum per hoc non est.

Tibi autem petenti consilium praebemus, quod non oporteat eum mandi, priusquam super fumo siccetur, aut igne coquatur.

Si vero libet ut incoctum manducetur, post Paschalem festivitatem erit manducandum.

Episcopus autem condemnatus, de quo inquisisti, qui impugnator et fornicator existit, atque res ecclesiae post degradationem sibi vendicare nititur, hic omnino ac detestabiliter respuendus est.

« Quae enim portio infidelis cum fideli?

Aut quae communio Christi ad Belial?

» * Has sanctorum Patrum traditiones, et sanctorum canonum instituta condemnaverunt.

De ordinatione etiam presbyterorum et diaconorum, qui cogente necessitate et paupertate

rogantium non legitimis temporibus et diebus a te provenerunt, si aliquam habentes ex hoc offensionem insinuasti, dicimus autem tibi, frater, bene nosti quod sacri canones docent aptis temporibus sacerdotes ordinandos.

Attamen in eo quod a te propter zelum fidei actum est, a Domino Deo nostro indulgentiam postulamus.

De censu autem ecclesiarum, id est, solidum de cassata suscipe, et nullam habeas haesitationem, dum ex eo poteris eleemosynam tribuere, ac in Christi pauperes partiri, et opus perficere sacrarum ecclesiarum, juxta canonum instituta.

Si quos vero presbyteros, qui de laicis promoti fuerint, et antea criminalibus causis obvoluti celantes peccatum suum ordinati sunt, postmodum

vero et manifestata est eorum iniqua actio, hos sacerdotali habitu privatos poenitentiae submitte.

Non enim odit Deus peccantem et confitentem, sed peccantem et negantem.

Nam hoc flagitasti a nobis, si ticet persecutionem paganorum fugere an non.

Et pro hoc, frater, salutare consilium damus.

Si fieri potest, et locum inveneris, insta ad praedicandum illis.

Si autem supportare non valueris eorum persecutionem, habes praeceptum Dominicum, ut in aliam ingrediaris civitatem * .

Nam et hoc inquisisti quid faciendum sit de excommunicato episcopo, et apostolicam auctoritatem negligente.

Hic detestabilis est coram Deo et hominibus cui condemnationi incondemnatus non communicabit; ipsi enim condemnabuntur et in die irae et revelationis

Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, cum sederit ad judicandum genus humanum * , sicut scriptum est: Superbis ego resistam, dicit Dominus * .

Etenim de Sclavis Christianorum terram inhabitantibus, si oporteat censum accipere interrogasti, frater.

Hoc quidem consilio non indiget, dum rei causa est manifesta.

Si enim sine tributo sederint, ipsam quandoque propriam sibi vindicabunt terram.

Si vero tributum dederint, norunt dominatorem ipsam terram habere.

Nam et hoc flagitasti a nobis, sanctissime frater, in sacri canonis praedicatione, quot in locis cruces fieri debeant, tuae significemus sanctitati, votis autem tuis clementer inclinati, in rotulo dato Lul religioso presbytero tuo per loca signa sanctae crucis quanta fieri debeant

infiximus.

His autem se habentibus, Domini deprecamur clementiam licet peccatores, ut suo te muniat et confortet auxilio, nosque annuat prosperitatis tuae semper laeta suscipere nuntia.

Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.

Data secundo Nonas Novembris, imperante Domino piissimo Augusto Constantino a Deo coronato, magno imperatore, anno 30, imperii ejus anno 11, indictione 4.

Epistola Zachariae papae ad Bonifacium episcopum.

Reverendissimo et sanctissimo fratri BONIFACIO episcopo ZACHARIAS servus servorum Dei.

Susceptis, sanctissime, fraternitatis tuae litteris per Deneardum, religiosum presbyterum tuum, quia sospitem te, ut semper cupimus, esse cognovimus,

omnipotenti ac misericordissimo Deo nostro magnas retulimus gratias, qui tibi in omnibus bonis prosperari dignatur.

Magnam enim in cordibus nostris infundis laetitiam, quoties nobis sanctitatis tuae scripta mittuntur, quando reperimus quae ad salutem respiciunt animarum, dum quotidie in gremio sanctae matris Ecclesiae, per tuam praedicationem, novi populi adduntur.

Ubi et tres episcopos per loca singula secundum seriem syllabarum tuarum te ordinasse cognovimus, qui eidem populo, quem sibi Dominus Deus noster per tuam sanctitatem aggregare dignatus est, praeesse debeant et petisti, ut per auctoritatem nostrae sedis episcopales ibidem sedes firmentur.

Sed tua sancta fraternitas pertractet mature, et

subtili consideratione discernat, si expedit, aut si loca vel populorum turbae talia esse probantur, ut episcopos habere mereantur.

Memineris enim quid in sacris canonibus praecipimur observare, ut minime in villulas vel in modicas civitates episcopos ordinemus, ne vilescat nomen episcopi.

Sed nos tuis sincerissimis atque a nobis dilectis syllabis provocati, quae proposuisti absque mora concedi patimur, et statuimus per apostolicam auctoritatem episcopales illic esse sedes quae per successionem episcopos mereantur, et populis praesint, atque verbum praedicationis subjectis insinuetur, id est, in castello quod dicitur Mursaburg, et alterum in oppido quod nominatur Buraburg, tertium in loco qui dicitur Erphesfurt.

Ita ut nulli post haec liceat cuiquam

haec quae a nobis sancita sunt quoquomodo violare, quae auctoritate beati Petri apostoli firma esse decrevimus.

De eo autem quod intimasti nobis, quod te Carlomannus filius noster ad se rogavit accedere, ut in urbe regni Francorum in sua ditione, sive potestate constituta, synodum celebrare debeas, eo quod omnis ecclesiastica regula sive disciplina ab eadem provincia funditus abolita est, quod nimis merendum est, quod per spatia temporum ibidem synodus sacerdotum minime celebraretur, unde neque quid sit quod sacerdotium ab eis qui se sacerdotes existimant, cognoscitur.

Sed dum, juvante Deo, quae a praefato filio nostro promissa sunt, ad effectum perducta fuerint tuaque fraternitas memorato concilio consederit cum eodem excellentissimo viro, si quos

repererit episcopos, presbyteros aut diaconos contra canones vel statuta Patrum excessisse, id est, in adulterio, vel si plures uxores habuerunt, aut si sanguinem Christianorum, sive paganorum effuderunt, vel etiam aliis capitulis, quibus canonibus obviasse repererit tua sanctitas, nulla ratione apostolica auctoritate permittat sacerdotio fungi, quia tales a suo proprio ore falsi nominantur sacerdotes, et pejores ac deteriores saecularibus esse noscuntur, qui se neque a fornicationibus, neque a nefariis matrimoniis abstinent, neque ab hominum sanguinis effusione manus servant innoxias, quales se esse sacerdotes existimant, aut quid inde sentiunt, dicente Deo: Sacerdotes mei semel nubant, et Apostolus, unius uxoris virum, et caetera * , et hoc ante susceptum

sacerdotium, uti licitum est.

Nam a die suscepti sacerdotii etiam ab ipso proprio conjugio prohibendi sunt.

Quomodo sacerdotio fungi considerant, qui talibus sceleribus involuti esse monstrantur, ut neque saeculares fideles his facinoribus obvolutos optemus?

Quomodo non pertimescunt divina mysteria contingere, aut quomodo ad orandum pro peccatis populi accedere praesumunt, dum sacri canones, neque purum clericum, cui sacerdotium non est, secundis copulari nuptiis praecipiunt?

Isti enim e contrario, non solum post susceptum sacerdotium se abstinere ab una uxore nolunt, imo luxuriae obvoluti pejora saecularium scelera committunt, ut plures uxores habere praesumant, quibus neque

unam concessum est post susceptum ministerium attrectare.

Sed ista parvipendentes, atque ad iracundiam provocantes, majora committunt facinora, dum propriis manibus Christianos atque paganos homines necant.

Et fit ut quibus in remissionem peccatorum debuerunt lavacrum regenerationis impendere, atque Christi sacramentum donare, ne in aeternum perirent, eorumdem sacrilegis manibus ipsi exstinguantur.

Quis enim sapiens habens cor eos aestimet sacerdotes, qui neque a fornicationibus abstinent, neque ab effusione sanguinum manus servant innoxias?

Quisve eorum sacrificiis Deum credit esse placatum, dicente Propheta: « Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus * .

» Isti namque, ut praemisi, ne sacerdotio fungi patiantur,

neque divina contingere mysteria commonemus.

Quidquid vero aliud, ut dictum est, eos contra ecclesiasticam regulam excessisse repereris, canones, sive instituta Patrum, prae manibus habeto, juxta quod in eis edoctus fueris discerne.

De eo autem quod tibi successorem constitueres dixisti, ut, te jubente, in tuo loco eligatur episcopus, hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem ecclesiasticam regulam, vel instituta Patrum esse monstratur, sed volumus ut tibi ministret, et sit in Evangelium Christi adjutor, dicente Apostolo: « Si quis bene ministraverit, gradum sibi bonum acquiret * .

» Nimis enim reprehensibile manifestum est, ut te vivente tibi alium substituamus.

Sed hoc commonemus ut, quandiu te divina jusserit

clementia superesse, sine intermissione orare non cesses, ut tibi Deus illum successorem concedat, qui ci possit esse placabilis, et populum, quem ad suam gratiam per aeternae sanctitatis industriam vocare voluit irreprehensibiliter regere valeat, atque ad viam vitae elaboret perducere.

Nam quomodo haec quae poposcisti, si et voluerimus, concedere, possumus, dum nos fragiles homines existentes, et sub conditione mortis constituti, ignorantes, quid superventura dies pariat, non valentes investigare qui de nobis prior de praesenti saeculo migret.

Sin autem et eumdem divina voluerit clementia prius tui diem transitus superesse, si eum aptum cognoveris, et in tua voluntate fuerit definitum, ea hora qua te de praesenti saeculo migraturum cognoveris, praesentibus

cunctis tibi successorem designa, ut huc veniat ordinandus, quod nulli alii concedi patimur, quod tibi charitate cogente largiri censuimus.

De illo namque qui viduam avunculi sui, quae et ipsa fuit uxor consobrini sui, et sacrum velamen habere monstrata est, et a beatae memoriae praedecessore nostro sibi licentiam concessam esse divulgavit, ut eam in pernicioso matrimonio assumere debuisset, absit hoc ut praedecessor noster ita praeciperet.

Nec enim ab apostolica sede illa diriguntur, quae contraria esse Patrum, sive canonum institutis perhibentur.

Admonere, adhortari, increpare eos, frater, ne cesses, quatenus a tali scelesto recedant matrimonio, ut non in aeternum pereant.

Reminiscantur enim se Christi

sanguine esse redemptos, et non sponte se contradant, nisi ab ipso recesserint incesto matrimonio diaboli potestati, seu magis illi Deo et Christo filio ejus, Spiritui sancto quoque in cujus nomine ab ilius antiqui hostis erepti sunt potestate.

Elabora namque, sanctissime frater, in eis, quia scriptum cognoscis: « Qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam ejus a morte, et suorum operit multitudinem peccatorum * .

» Nam et nos ei pro hoc commonitoria scripta direximus.

292 De Kalendis vero Januariis, vel caeteris auguriis, phylacteriis et incantationibus, vel aliis diversis observationibus, quae gentili more observari dixisti apud beatum Petrum apostolum, vel in urbe Roma, hoc a nobis et omnibus Christianis detestabile

et perniciosum esse judicamus, dicente Deo: « Non augurabimini, vel certe non observabitis somnia * .

» Et iterum: « Non est augurium in Israel, nec observatio in domo Jacob * , » ita et a nobis cavendum esse censemus, ut nullis auguriis vel observationibus attendamus, quia omnia haec abscissa esse a Patribus sumus edocti.

Et quia per instigationem diaboli iterum pullulabant a die qua nos jussit divina clementia, quanquam immeriti existimamus, apostoli vicem gerere, illico omnia haec amputavimus.

Pari etenim modo volumus tuam sanctitatem populis sibi subditis praedicare, atque ad viam aeternae perducere vitae.

Nam et sanctae recordationis praedecessoris atque nutritoris

nostri Domini Gregorii papae constitutione omnia haec pie ac fideliter amputata sunt, et alia diversa quam plura quae diabolo suggerente pullulabant in Christi ovili, cujus instar pro illius populi salute dirigere maturavimus.

Nam de sacerdotibus illis qui falsa opinantur, qui etiam adulteri et fornicatores probantur, et sibi ab apostolica sede indultum esse, et e contrario sibi licentiam praedicationis largitam esse, hoc nulla ratione credat tua sancta fraternitas, sed similiter in eis canonicam exerce vindictam, quemadmodum de his quibus superius a nobis edoctus monstraris.

Non enim aliud te agere volumus praeterquam quae sacri praecipiunt canones, vel etiam ab hac apostolica sede instructus esse dignosceris.

Secundum tuae namque sanctitatis petitionem et tribus episcopis tuis singulas confirmationis epistolas misimus,

quas per tuae sanctitatis manus eis largiri volumus.

Et Carlomanno filio nostro alia scripta direximus, ut quae tibi promisit adimplere festinet, atque adminicula praestet.

Sed haec, frater charissime, de omnibus superius comprehensis capitulis, ut Dominus donavit, respondemus ad omnia amputanda diabolicae fraudis scandala.

Tua vero sancta fraternitas, si quid de caetero evenerit, ut sacri docent canones, studeat emendare in plebibus sibi a Deo commissis.

Non enim aliud nobis convenit praedicare, praeter quod a sanctis Patribus sumus edocti.

Si vero et novi aliquid inimici astutia agente, acciderit, quod tua sancta fraternitas minime per canonum instituta discernere possit, hoc nobis non pigeat in

sinuare, quatenus, Deo juvante, quaecunque ad emendationem novae plebis esse possunt, tibi absque tarditate respondere maturemus.

Cognoscat enim, frater charissime, tua sancta fraternitas ita dilectionem tuam nos habere in nostris praecordiis, ut te praesentialiter quotidie videre desideremus, et ita te in nostro consortio habeamus, ut certe ministrum Dei et dispensatorem Ecclesiarum Christi.

De caetero namque confortare in Domino, frater charissime, et esto robustus * , et elabora in opus ad quod te divina voluit evocare clementia.

Magna enim te spes remunerationis exspectat, quam promisit

Deus diligentibus se * .

Et nos licet peccatores existamus, tamen Dei nostri non cessamus absque intermissione immensam exorare clementiam, ut qui coepit in vobis perficiat opus bonum usque adhuc * .

Et beatus apostolorum princeps Petrus cooperetur tibi in omnibus bonis quae ei parare desideras.

Deus te incolumem custodiat, reverendissime et sanctissime frater.

Data Kal. Aprilis, imperante domino piissimo Augusto Constantino, a Deo coronato magno imperatore, anno 24, imperii ejus anno 2, indictione 11.

NOTA.

Habe gratiam studiosis, Lector studiose, quod nunc ad manum habeas, tam conciliorum acta quam pontificum, quae ex Graecorum et Latinorum promptuariis in unum recollegit volumen Isidorus Hispalensis, adjunctis sanctionibus pontificum summorum, Gregorii secundi, Vitaliani, Martini Gregorii tertii, atque Zachariae.

Quibus finem imposuit solers chalcographus et honestus civis Coloniensis Petrus Quentellus, anno Domini MDXXX, III Kal. Aprilis.

* (I Cor. IX)

* (II Cor. VII, 15)

* (Matth. XXVIII)

* (Matth. XVI, 17)

* (Luc. IX, 48)

* (Hebr. XI, 6)

* (Hebr. XI, 6) * (Rom. X, 10) * (Psal. CXV, 10) * (Rom. I, 17) * (Luc. XXIV, 25)

* (Isa. LIII, 8)

* (Psal. CXXIII, 3) * (Bar. IV, 36, 38)

* (Marc. XII, 29, 30 et 31) * (Tob. IV, 16) * (Matth. VII, 12) * (I Joan. IV, 20.)

* (Cant. VIII) * (Joan. XIV, 23) * (Joan. XV, 10)

* (Dan. XI, 32) * (Matth. XV, 14)

* (Luc. VI, 23)

* (Matth. V, 13 et 14)

* (Matth. X, 24)

* (I Cor. IV, 3)

* (Isa. I, 2 et seq.) * (Isa. VI, 21)

* (Isa. V, 13 et seq.)

* (Isa. V, 11 et seq.)

* (Ibid., 22 et seq.)

* (Tob. IV, 16) * (Zach. II, 8)

* (Matth. XVIII, 6 et seq.) * (Matth. XVIII, 18 et seq.)

* (Eccl. XXVIII, 28 et seq.)

* (Isa. LXI, 6 et seq.)

* (Isa. XLVIII, 10 et seq.)

* (Isa. LI, 5 et 6) * (Ibid. 7 et 8)

* (Isa. XL, 27 et seq.)

* (Isa. LXVI, 3-5) * (Isai. LXV, 23, 24) * (II Cor. V, 20)

* (Isa. XLI, 11 et 12)

* (II Petr. II, 11)

* (Sap. I, 11)

* (Gal. V, 16) * (Exod. XX, 13 et seq.)

* (Tit. I, 7)

* (I Joan. III, 15)

* (Matth. XXIII, 3) * (Matth. X, 24)

* (Eccli. I, 12, 13)

* (Eccli. II, 15 et seq.) * (Psal. XXXIII, 12) * (Joan. XII, 35)

* (Psal. XXXIII, 13 et seq.) * (Psal. XXXI, et 11) * (Matth. VIII)

* (Matth. XIII, 52)

* (Luc. XII, 19 et 20)

* (Jer. XLVIII, 10)

* (Jac. IV, 10 et seq.)

* (Matth. V, 10) * (Marc. XII, 30, 31)

* (Luc. X, 16)

* (Marc. IX, 39 et seq.)

* (Luc. VIII, 10)

* (Matth. X, 40)

* (Jac. IV, 6)

* (Matth. III, 19)

* (Matth. XVII, 19)

* (Luc. XVI, 13)

* (Luc. VI, 36) * (Matth. V, 45)

* (Matth. V, 14)

* (Matth. X, 12 et seq.)

* (Matth., VII, 6)

* (Matth. XII, 42) * (Luc. XI, 32)

* (Luc. XII, 49)

* (Matth. X, 34) * (Ibid., 35)

* (Luc. XXIII, 34)

* (Gen. I, 1, 2)

* (Joan. III, 3)

* (Psal. CXXXII, 1)

* (Act. IV, 32, 34, 35) * (Ibid., 35) * (Act. V, 1 et seq.)

* (I Petr. I, 3 et seq.) * (Jac. V, 7)

* (Rom. V; Jac. I, 3) * (Jac. V, 7)

* (Ibid., 10-12)

* (I Petr. IV, 12-18.)

* (I Petr. II, 1)

* (I Petr. III, 10) * (Jac. II, 9)

* (Jac. II, 10) * (Ezech. XXXIII, 11)

* (Rom. XIV, 11-13)

* (Luc. XII, 32)

* (Matth. V, 10)

* (I Petr. II, 21)

* (Luc. IX, 23)

* (Psal. V, 7)

* (Ibid.)

* (Psal. II, 11)

* (Dan. XII, 3) * (Dan. XI, 32) * (Luc. VII, 23) * (I Petr. V, 5)

* (I Joan. IV, I)

* (I Joan. II, 24)

* (Psal. XLVIII, 21) * (Psal. XCII, 1)

* (Psal. LIV, 23)

* (Gen. XIX, 9.)

* (Matth. XVI, 18)

* (II Cor. X, 3) * (Ephes. VI, 10)

* (II Petr. III, 14)

* (Jud. I, 17)

* (Psal. LXXXI, 1)

* (Psal. LXXXI, 6) * (Psal. XCIII, 1) * (Rom. XIV, 4)

* (Rom. XIV, 13) * (Zach. II, 8)

* (Prov. XXVI, 18)

* (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58) * (Prov. XXVI, 27)

* (Nahum. I, 2)

* (Tit. I, 6)

* (Exod. XXIX, 4)

* (Matth. XVI, 18)

* (Isai. LVI, 11) * (Jer. II, 8) * (I Cor. XIV, 38) * (Psal. LXVIII, 24)

* (Psal. XXI, 23) * (Hebr. II, 7)

* (Isai. LII, 10)

* (I Joan. II) * (Joan. XII, 35)

* (I Joan. II, 18; IV, 1) * (I Cor. VII, 29) * (Ibid., 31) * (Matth. VI, 7) * (Ibid., 9)

* (Eccli. XLII, 21)

* (Ephes. I, 3-12)

* (Matth. XVI, 18)

* (Rom. I, 9)

* (Psal. XCVIII, 6) * (Rom. XV, 2)

* (Matth. XXIII, 11)

* (Isai. I, 5)

* (Psal. LXXXI, 1)

* (Isai. XXIV, 2)

* (II Petr. III, 14) * (I Petr. IV, 7) * (Hic successit Anacleto anno Domini 110, sub Trajano imperatore.)

* (Eccli. XXIV, 12) * (Joan. XIV, 10) * (Joan. I, 18)

* (Psal. XLII, 3) * (Psal. XXXV, 10) * (Joan. XII, 35) * (Joan. VIII, 12)

* (Joan. I, 9)

* (I Joan. V, 9-20)

* (Matth. V, 28) * (Matth. XVI, 19)

* (Luc. X, 16)

* (Joan. X, 11)

* (Jer. VI, 27)

* (Matth. XVIII, 6)

* (Gen. XVIII, 21)

* (Matth. VII, 1)

* (Rom. XIV, 4) * (Psal. LXXIV, 6)

* (Psal. LXXV, 7) * (Rom. XII, 19)

* (Luc. X, 27)

* (Rom. III, 3)

* (Rom. VIII, 33) * (Rom. XV, 1)

* (II Cor. I, 3) * (I Cor. X, 13)

* (Anno Domini, 119, sub Bello Adriano imperatore.)

* (Isa. LVIII, 1) * (Prov. XXII, 28)

* (Zach. II, 8)

* (Matth. XVI, 18) * (Osee IV, 16)

* (Osee VII, 13) * (Osee IX, 17)

* (Osee V, 1) * (Osee VII, 7)

* (Zach. II, 8) * (Ezech. XXXIII, 11)

* (Osee V, 11)

* (Osee XIV, 10) * (Luc. X, 16)

* (Gal. VI, 1)

* (Matth. XV, 19)

* (Psal. XCIII, 11) * (Osee VIII, 1) * (Matth. VI, 6) * (Rom. X, 10)

* (Isai. XXIX, 13)

* (Isai. XLI, 11)

* (Matth. XXVI, 26)

* (Marc. XVI, 17)

* (Isai. VI, 1)

* (Psal. LXVI, 8) * (Isai. XXXVII, 18)

* (Jac. IV, 4-13)

* (Jac. V, 1-6)

* (Matth. V, 10) * (Matth. V, 11)

* (Jac. V, 16)

* (Psal. CXXXII, 1)

* (Osee. IV, 3)

* (Jer. XXI, 12)

* (Anno Domini 129, tempore Adriani.)

* (Ephes. IV, 2)

* (Psal. CXXXIX, 4)

* (Anno Domini 131, Antonino Pio imperatore.)

* (Luc. II, 8-14)

* (Matth. X, 40; Luc. X, 16)

* (Anno Domini 143, tempore Antonini Pii imperatoris.)

* (Philipp. II, 7, 8)

* (Joan. I, 1)

* (II Cor. VI, 14, 16)

* (Anno 147, imperante Ant. Vero.)

* (Matth. XVI, 18)

* (I Cor. V, 2-13; VI, 1-11)

* (I Cor. XV, 33, 34) * (Anno 164, imp. Lucio Anto. Commodo.)

* (I Petr. V, 24)

* (Jud., 17-23)

* (Anno Domini 168, tempore Antonini Commodi.)

* (Rom. I, 2) * (Galat. IV, 4)

* (Philipp. II, 7) * (Psal. XXX, 11) * (Ibid., 13) * (Psal. LXX, 7) * (Psal. LXXII, 22) * (Psal. LXXXVI, 5) * (Psal. LXXVII, 5)

* (Psal. CVIII, 15) * (Psal. CI, 5) * (Joan. I, 14)

* (II Cor. XIII, 3) * (Psal. CXVIII, 46) * (Joan. IX, 36)

* (Joan. IV, 26) * (Joan. VI, 64)

* (II Cor. XI, 2) * (Jerem. VI, 27)

* (II Cor. XI, 13)

* (Matth. VII, 15, 16) * (Psal. CXVIII, 18, 105) * (Dan. II, 20) * (Anno Domini 177, tempore Antonini Commodi.)

* (Matth. XV, 11)

* (Act. X, 9, 16)

* (Exod. XXIII, 2) * (Ibid. 1) * (I Psal. XXVIII, 9)

* (Rom. XIII, 10)

* (Anno Domini 189, tempore Helvii Pertinacis.)

* (Isa. L, 7, 21; LI, 1, 2)

* (Isa. XXIV, 3, 15)

* (Anno Domini 208, tempore Severi imperatoris.)

* (Job. XXIX, 13)

* (Matth. V, 10) * (Psal. XLIII, 22)

* (Psal. XI, 3 5) * (Prov. XII, 15) * (Prov. XIV, 12) * (Rom. XII, 19)

* (Joan. XIII, 35) * (Psal. CXXXII, 1)

* (Psal. XXXVIII, 2)

* (Anno Domini 217, tempore Severi imperatoris.)

* (Prov. XXVI, 4)

* (Eccli. XVIII, 30)

* (II Cor. VI, 15)

* (Prov. XXII, 28)

* (Gal. VI, 1, 2.)

* (Matth. XVIII, 18)

* (Jer. VIII, 4.) * (Psal. L, 14) * (Ibid., 15) * (Ibid., 19)

* (Rom. III, 21 et seq.)

* (Rom. VI, 12 et seq.)

* (Rom. II, 3 et seq.) * (Anno 222, tempore Aurelii Antonini imperatoris.)

* (Jac. II, 14.)

* (Act. IV, 32)

* (Act. V, 1 et seq)

* (Matth. XVIII, 18) * (Joan. XX, 23)

* (Anno Domini, 230, tempore Alexandri imperatoris.)

* (Luc. X, 16)

* (Psal. LXXII et seqq.) * (Matth. V, 8)

* (Jer. 1, 16) * (Jer. II, 9) * (Jer. XVIII, 11)

* (Eccli. XXXII, 1 et seqq.)

* (Eccli. XXVII, 18 et seq.; XXVIII, 1 et seq.)

* (Eccli. V, VI)

* (Anno Domini 239, tempore Maximini imperatoris.)

* (I Cor. XV, 32)

* (Psal. XCIII, 11)

* (Isa. XXVIII, 7)

* (Ephes. IV, 29-32 V, 1-21)

* (Anno Domini 242, Decio imperante.)

* (I Cor. XVI, 13, 14)

* (Psal. XVII, 26 et seq.) * (I Cor. XV, 33)

* (Num. III, 34, 44, 45)

* (I Cor. VI, 7.) * (Matth. V, 40)

* (Luc. VI, 30)

* (Rom. XIII, 2)

* (Eccli. VII, 31 et seq.)

* (Cant. VI, 8) * (Exod. XXXIII, 21)

* (Jac., I, 20) * (Jac., I, 19)

* (Eccli. XXVII, XXVIII)

* (Anno Domini 255, Decio imperatore regnante.)

* (Psal. CXV, 12, 13)

* (Rom. VIII, 38, 39) * (Hebr. X, 35)

* (Ibid., 37)

* (Matth. XII, 25)

* (Jac. V, 12)

* (Matth. V, 33-37)

* (Exod. XX, 7)

* (Ephes. IV, 25) * (Col. III, 9)

* (II Petr. III, 8-12)

* (I Cor. III, 20)

* (Anno Domini 258, Gallo Hosuliano imperatore regnante.)

* (Matth. X, 25)

* (Joan. XV, 19)

* (Marc. X, 45) * (Matth. XXIII, 11)

* (Luc. XII, 19)

* (Eccli. X, XI) * (Eccli. XIV, 1-3) * (Eccli. XVI, 3)

* (Matth. V, 10)

* (Luc. XXII, 38, 32)

* (Anno Domini 261. Hic destruxit templum Martis, Valeriano et Galeno imperantibus, ut dicit Rauderus.)

* (I Cor. XV, 33)

* (Matth. V, 29)

* (Eccli. XII, 9-15; XIII, 1-32)

* (Prov. XXI, 30)

* (Genes. XIX, 9)

* (Psal. XVIII, 3)

* (Galat. VI, 2)

* (Jerem. V, 25-27) * (Psal. CXXXIX, 3, 4) * (Psal. XXX, 19) * (Mich. VII, 2)

* (Luc. IX, 5) * (Matth. XVIII, 6)

* (Jac. II, 13) * (Marc. IV, 24) * (I Joan. III, 15)

* (I Joan. V, 19)

* (Luc. XXI, 19)

* (Psal. VII, 20)

* (Psal. CIX. 3) * (Isai. LIII, 8.) * (Job XXVIII, 12)

* (Joan. I, 1-3) * (Ibid., 9) * (Eccli. XXIV, 7-10)

* (Proverb. VIII, 27-30) * (Psal. CI, 26, 29)

* (Matth. XVIII, 10) * (Jac. II, 13) * (Prov. IV, 23)

* (Psal. LXXXVII, 17, 18)

* (Matth. V, 13)

* (Ephes. IV, 3)

* (Matth. XVIII, 7)

* (I Cor. IV, 5.) * (Exod. XXIII, 1)

* (Anno Domini 266, tempore Claudii, ut dicit Platina.)

* (Psal. II, 10)

* (Eccli. IV, 23, 24)

* (Ibid., 25 et seqq.)

* (Anno Domini 269-274.)

* (Matth. V, 10)

* (Isa. LXVI, 5-24.)

* (Joan. XV, 19)

* (II Tim. IV, 3, 4) * (I Cor. II, 8) * (Rom. V, 10)

* (Matth. X, 28)

* (Habac. II, 15) * (Sap. I, 8-10)

* (Rom. XII, 3)

* (I Joan. IV, 12)

* (Sap. IX, 9) * (Matth. XI, 27) * (Joan. I. 18)

* (Joan. VIII, 55) * (Joan. VII, 29) * (Joan. VIII, 18)

* (Joan. VIII, 14) * (Joan. XV, 26) * (Rom. XI, 33)

* (Ephes. III, 8, 9) * (Coloss. I, 15) * (Colos. I, 23-26)

* (Psal. LXXVI, 20) * (Eccli. I, 3.) * (Ibid., 6.) * (Ibid., 7.) * (Ibid., XI, 4)

* (Luc. XXII, 31, 32)

* (Anno Domini 276, Aureliano et Tacito imperantibus.)

* (Matth. X, 32, 33)

* (Eccli. V, 8-18; VI, 1-4)

* (I Petr. II, 1)

* (Gal. V, 19-21) * (Marc. VIII, 36.)

* (Joan. XVII, 6-26)

* (I Joan. IV, 7-21; V, 1-4)

* (Psal. LIV, 24) * (Anno Domini 283-295.)

* (Psal. CXVIII, 2)

* (Joan. I, 1)

* (II Cor. V, 19) * (Rom. V, 20)

* (Ephes. V, 2.)

* (Joan. XII, 32)

* (Matth. XVII, 5) * (Joan. I, 29)

* (Luc. XXIV, 39)

* (Joan. XX, 27) * (Act. IV, 12)

* (Philip. II, 6-11)

* (Joan. I, 1)

* (I Tim. III, 16)

* (Anno Domini 295, imperatore Maximiano.)

* (Psal. LXXXII, 19) * (Matth. XXVII, 46; Marc. XV, 34)

* (Ibid., 91 et 92) * (Psal. LXVII, 30)

* (Psal. LXXI, 10 et 11)

* (Matth. II, 1 et 2) * (Ibid., 11) * (Gen. I, 26)

* (Gen. II, 7) * (Gen. XIX, 24) * (Joan. V, 17) * (Ibid., 36) * (Luc. I, 76)

* (Eccli., XXIV, 7) * (Isa. XIV, 13 et 14) * (Eccli. V, 4)

* (Joan. VIII, 29)

* (Deut. VI, 7) * (Psal. I, 2) * (I Tim. IV, 15)

* (Psal. LXVII, 29)

* (II Tim. II, 24) * (II Tim. IV, 2)

* (Matth. VII, 1 et 2)

* (Eph. IV 17-32, V, 1-21)

* (Anno Domini 304, sub Constantio et Galero.)

* (Matth. XVI, 18)

* (Jac. III, 1 et seq.)

* (I Petr. I, 13-25; 1-9)

* (I Petr. IV, 7 et seq.)

* (I Cor. XIII, 1 et seq.) * (Matth. V, 10) * (Joan. XV, 20)

* (Eccli. XI, 7) * (Zach. II, 8) * (Col. III, 25) * (II Cor. II, 5) * (Matth. X, 28)

* (Psal. LXXXI, 6)

* (Matth. X, 28)

* (Matth. XVI, 24 et seq.)

* (Psal. XLVIII, 13 et seq.)

* (Psal. LI, 3 et seq.) * (Rom. XII, 20)

* (Matth. 5, 44) * (Tob. III. 2)

* (Eccli. X, 4, 7, 5, 21) * (Tob. III, 21, 23) * (Ps. XLVII) * (Anno Domini 309, tempore Constantini imperatoris.)

* (I Par. XVI, 22) * (Zach. II, 8)

* (Isa. XXXVII, 29)

* (Isa. XXX, 12 et 13)

* (Isa. LVII, 3, 4.)

* (Psal. XXXIII, 14 et seq.) * (Ibid., 22)

* (I Joan. IV, 7-21, V, 1 et seq.)

* (II Cor. V, 17-21; VI, 1-18; VII, 1)

* (Psalm. LXXXI, 1)

Tous les livres