Collectio Hispana (page 2)
sum ordinatus, scribere vobis, sicut petistis, non denegavimus.
Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus qui in eadem fuerint provincia episcopis, sunt celebrandae.
Qui simul convenientes scrutinium diligenter agant jejuniumque cum omnibus celebrent precibus, et manus cum sanctis Evangeliis, quae praedicaturi sunt, imponentes, Dominica die hora tertia orantes, sacraque unctione, exemplo prophetarum et regum capita eorum, more apostolorum, et Moysis ungentes, quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismati est permista, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem.
Quod si simul omnes convenire minime potuerint, assensum tamen suis precibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione
animo non desint.
Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus beatus Jacobus qui justus dicebatur, et secundum carnem, Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet dantes formam eorum, ut non minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus ullatenus episcopus ordinetur, et communi voto ordinatio celebretur.
Reliqui vero sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et alii sacerdotes assensum praebeant, et jejunantes ordinationem celebrent, similiter et diaconi ordinentur.
Caeterorum autem graduum distributioni trium veracium testimonium cum episcopi scilicet probatione sufficere potest.
Accusatio quoque eorum super qua nos consulere voluistis, non nisi
ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus careant, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis et non idoneis personis infamari noluit nec calumniari permisit, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo ejecit, unde liquet quod summi sacerdotes, id est, episcopi, a Deo sunt judicandi, non ab humanis aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab hominibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum et non per alium vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium proprio evertit flagello et ejecit de templo.
Et sicut alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos * » decernit.
Et
alibi: « Ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes * ; » nullus enim (ut reor) invenitur inter nos qui velit suum servum ab alio quam a se judicari.
Quod si praesumptum fuerit, aut multa ipse indignatione irascitur, aut potius ultionem quaerit super eo.
Si vero hoc inter homines agitur, quid putatis faciet Deus deorum, et Dominus dominantium, qui ultionem suorum promisit non differe servorum?
Unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens.
« Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit * , » et reliqua.
Et Apostolus, inquit: « Tu quis es qui judicas servum alienum?
suo enim Domino stat aut cadit * , » et ipse: « Nolite judicare invicem, sed hoc
judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum * .
» Et Dominus per prophetam inquit: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .
» Nam si aliquis nunc in malum oculos alicujus principis incipit tractare, manifeste reus majestatis judicatur, et infamis efficitur, aut potius capitali sententiae subjacet.
Haec, fratres, valde cavenda sunt, et quod homines nolunt sibi fieri Deo deorum non debent inferre, ne forte irascatur Dominus, et faciat vindictam eorum, etiam in eos qui non peccaverunt, quia perit saepissime justus pro impio.
Imitandus est etiam propheta, per quem Dominus ait: Perambulabo in simplicitate cordis mei, in medio domus meae, non proponebam coram oculis meis verbum Belial, detrahentem in abscondito
sodalem suum, hunc interficiebam, et hi cavendi sunt, de quibus Salomon ait: « Sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas in mortem, sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci.
Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas, verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris * .
» Et si detractores quorumque graviter judicantur et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores memoratorum ejus famulorum atque persecutorum damnantur, et in baratrum, nisi se correxerint et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam, indubitanter vadunt et vindicibus flammis exuruntur.
Quapropter oportet omnes ab his cavere, et non solum non facere, sed nec facientibus consentire, quia non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus; de talibus et his similibus ipsa Veritas ait: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet * , » id est, in talibus non habitat Dominus, nec ipsi manent in eo; et Salomon loquitur dicens: « Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas * .
» Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior, hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo
sustinet; qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui sperat in Domino, sanabitur; qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur; qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum; qui vehementer emungit, elicit sanguinem, et qui provocat iras, producit discordias.
Ordo accusationis.
Haec et alia periculosa considerantes apostoli, statuerunt, ne facile commoverentur aut lacerarentur vel accusarentur columnae sanctae Dei Ecclesiae, quae apostoli et successores eorum non immerito dicuntur.
Sed si quis adversus eos vel Ecclesias eorum commotus fuerit, aut causas habuerit, prius ad eos
recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et charitative emendent quae juste emendanda agnoverint.
Si autem aliqui eos, priusquam egerint haec, lacerare, accusare, aut infestare praesumpserint, excommunicentur et minime absolvantur antequam per satisfactionem, ut jam dictum est, condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur, nec hoc mirum, quia si quisque nostrum cuidam servorum legationem injungeret, et a quoquam impediretur aut subditorum suorum despiceretur, mox indignatus irasceretur, aut talia, prout posset, vindicaret, et ad injuriam ad contumeliam suam hoc factum reputaret, et talionem, si in praesenti non posset, futuris temporibus redderet.
Nam, si in hominis causa haec fiunt, quid putatis Deus faciet de suis qui nec capillum capitis eorum perire dixerit?
unde et Dominus per Nahum prophetam loquitur dicens: « Deus aemulator et ulciscens Dominus, et habens furorem; ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis; ante faciem indignationis ejus quis stabit, et quis resistet in ira furoris ejus?
Indignatio ejus effusa est sicut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo.
Bonus est Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se * , » et reliqua.
Quaedam autem ex his jam aliis fratribus scripsimus, quae toties sunt replicanda quotiens fuerint necessaria.
Ejectionem quoque (ut supra memoratum est) summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet
electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset.
Electionem enim illorum taliter apostolus fieri jubet: « Si quis sine crimine est, unius uxoris virum filios habentem fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos * , » et reliqua.
Si enim sine crimine sacerdos eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitus accusari aut calumniari permittitur, nec ab aliis quam ab his qui sine crimine sunt, et justa electione, si necessitas fuerit, aut ipsi volendo Domino servire elegerint, sacerdotesque sine crimine fieri et ordinari possint, et tales per omnia fuerint quales eligi sacerdotes jubentur.
Porro et Moysi praecipitur ut eligat presbyteros, unde et in Proverbiis dicitur, gloria senum canities.
Haec vero canities sapientiam
designat, de qua scriptum est.
Canities hominum prudentia est, cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius primus appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham qui multo paucioribus vixisse annis convincitur: non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur.
Initium enim sacerdotii Aaron fuit, licet Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob.
Sed hi spontanea voluntate non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt.
Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit primusque pontificali stola indutus, victimas obtulit, jubente Domino ac loquente ad
Moysen: « Accipe (inquit) Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii.
Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, lineam tunicam et superhumerale et rationale quod constringes balteo, et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur Domino.
Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo Aaron et liberos ejus et impones mitras eis, eruntque sacerdotes mihi religione perpetua * .
» Quo loco contemplari oportet Aaron summum sacerdotem, id est episcopum fuisse, porro filios ejus presbyterorum demonstrasse figuram.
Hoc enim fuit inter Aaron summum sacerdotem et filios ejus
qui sacerdotes erant, quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, et coronam auream, mitram et zonam auream, et superhumerale, et reliqua quae praefixa sunt: filii autem Aaron super tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati assistebant sacrificio Domini; in Novo autem Testamento post Christum Dominum nostrum a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum: « Tu es (inquit) Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves 16 regni coelorum * .
» Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum gratia Dei, virtute suae
praedicationis adduxit.
Caeteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse voluerunt.
Qui etiam, jubente Domino, in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt, ipsis quoque decedentibus in locum eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato fieri debet ordine et modo: quos qui recipit et verba eorum, Dominum recipit.
Qui autem eos spernit, eum a quo missi sunt, et cujus funguntur legatione spernit et ipse indubitanter spernetur a Domino.
Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt Dominum messis ut mitteret operarios in messem suam.
Unde electi sunt ab eis septuaginta discipuli, quorum typum
gerunt presbyteri, atque in eorum locum sunt constituti in Ecclesia, de quorum ordinatione, et reliquorum ministrorum, dixisse supra sufficiat.
Porro quod episcopus non ab uno, sed a cunctis, consensu aut praesentia comprovincialium est ordinandus, et nullatenus minus quam a tribus caeteris consentientibus cunctis, idcirco, instituente Domino, fieri jubetur, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur, et regula vel fides confunderetur credentium.
Provinciae autem multo ante Christi adventum tempore divisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis, et beato Clemente praedecessore nostro, ipsa divisio est renovata, et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis erant
saeculi ac prima judiciaria potestas, ad quos qui per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat qui ad aulam imperatorum, ut regum confugere non poterant, vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus suis, vel injustitiis suis, ipsosque appellabant, quoties opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat, ipsis quoque in civitatibus vel locis nostris, patriarchas vel primates qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni et esse jussae sunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent, eosque appellarent, et ipsi primatum nomine frerentur, et non alii.
Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores judices habebant, licet majores comitibus essent, haberent metropolitanos
suos, qui praedictis juste obedirent primatibus, sicut in legibus saeculi olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fuerentur; et licet singulae metropoles civitates suas provincias habeant, et suos metropolitanos judices habere debeant episcopos, sicut prius metropolitanos judices habebant saeculares, primates tamen, ut praefixum est, et tunc et nunc habere jussae sunt, ad quos post sedem apostolicam summa negotia conveniant, ut ibidem quibus necesse fuerit, releventur, et juste restituantur, et hi qui injuste opprimuntur, juste reformentur atque fulciantur, episcoporumque causae, et summorum negotiorum judicia (salva apostolicae Sedis auctoritate) justissime terminentur.
Haec ab antiquis,
haec ab apostolis, haec a sanctis patribus accepimus, vobisque (ut postulastis) rimanda et futuris
tenenda temporibus mittimus, et reliquis fratribus praedicanda, ac cunctis fidelibus tradenda mandamus, ne pastorum imperitia qui sequuntur deteriores fiant, dicente Domino per prophetam: « Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam * , » quos rursus Dominus detestatur, dicens: « Et tenentes legem nescierunt me * .
» Nesciri ergo veritas se ab eis conqueritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: « Si quis ignorat, ignorabitur * : » hinc et Psalmista non optantis animo, sed prophetantis mysterio, denuntiat, dicens: « Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva * ; »
obscuratis ergo oculis, dorsum flectitur, quoniam cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, sine dubio ad portanda peccatorum onera inclinantur sequentes.
Hic ergo inter manus latronum, et dentes furentium luporum utcunque versamur.
Ideo docere alios et nosipsos, prout Dominus dederit, providere debemus.
Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum.
Ideo tenere vos et omnes fideles oportet eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sancta, et contradicentes redarguere, et recte viventes atque rectam fidem tenentes consolidare.
Illis ergo qui dicunt quod Filius in eo minor est, quia propheta inquit, verbum faciet Dominus breviatum universo orbi, ita respondendum
est divinis testimoniis.
DE EPISCOPIS, ET PRIMATIBUS ET PATRIARCHIS EORUMQUE MINISTRIS.
Verbum breviatum quod Dominus faciet super terram non minutionem deitatis in Filio Dei significat, sed dispensationem susceptae carnis annuntiat; in quali dispensatione non solum patre hominis filium, sed etiam angelis legimus, minoratum, Paulo attestante apostolo.
Eum autem, inquit, modice minus ab angelis minoratum vidimus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum.
Et infra: Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Annuntiabo « nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te * , » et propheta inquit: « Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum * , » et ut verbum Dei Patris
breviatum in Filio non esse doceamus, hanc Isaiae prophetae volumine approbamus sententiam.
Nunquid abbreviatus factus est sermo meus, aut ita parvus, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum, dicit Dominus omnipotens, et iterum: Haec dicit Dominus omnipotens: Nunquid abbreviata est manus mea, ut salvare non possim?
Aut non potest vivificare cor humilium et spiritum contritorum?
Et ut brachium Patris quae manus est Filium
esse doceretur, intulit, dicens: « Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare ejus * .
» Nam et in novissimo tempore hic sensus non inaniter poterit coaptari, in quo tempore Dominus ex coelesti aula ac empireo domicilio pessimi daemonis jam ferre dedignans tyrannidem in creaturas suas crudelissime saevientem plasmati condolens, ac suae immensae charitatis thesaurum reserare volens, in castissimae virginis purissimum uterum omnis tori virilis nescium inenerrabili mysterio, pro redemptione nostra carnem suscipiens advenit, ut et illum qui habebat mortis imperium sua morte destrueret, et eos quos
in tenebris et umbra mortis captivos subegerat, virtutis suae potentia, in ipso parvo et exiguo temporis spatio, liberaret.
De hoc etiam exiguo tempore discipulos instruebat, dum eos in lucem (cum adhuc tempus haberent) incedere praemonebat.
« Pueri (inquit) novissima hora est * , » « dum lucem habetis, ambulate in lucem, ne vos tenebrae comprehendant * .
Et in canonicis Apostolorum legitur epistolis: Filioli, novissima hora est, quia multi
pseudo-prophetae exierunt, in hunc mundum * .
» Et Paulus apostolus: « Tempus enim breve est * .
Et iterum: Praeterit enim figura hujus mundi * : » Et iterum: Omnia ad correctionem nostram facta sunt, in quos fines saeculorum obvenerunt.
Nam Dominus in ipsa oratione Dominica breviavit nobis sermonem, dum nos a multiloquio prohibens, pauca docuerit quae pertinent ad salutem.
Cum oratis (inquit), « nolite multum loqui * .
» Et infra: Vos autem cum oratis, dicite: « Pater noster qui es in coelis * , » etc. Non enim propheta Filium Dei in hoc capitulo minoratum designavit in verbo, quoniam ipse in prophetis retro tempore loquebatur, qui etiam nunc per apostolos et apostolicos viros novissimo
tempore loquitur.
Ego (inquit) qui loquebar
in servos meos prophetas, ecce adsum.
Et alius propheta: « Sicut est ab initio usque in saeculum, neque adjectum est ei, neque minuetur illi * , » quoniam ipse est Dominus creaturae suae.
Ecce quale verbum breviatum fecit Dominus in orbe terrarum, non quia, ut illi putant, inferiorem Patri intimaret hominibus Filium, sed quia novissimum ejus annuntiaret adventum.
Si ergo, ut praedictum est, Aaron filii presbyterorum figuram gestabant, et Aaron summi sacerdotis, id est episcopi, Moyses indubitanter Christi tenebat formam, quoniam fuit similitudo mediatoris Domini Dei, qui est inter Deum et hominem Jesus Christus, qui est verus dux populorum, et verus princeps sacerdotum, et Dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
Amen
EJUSDEM ANACLETI EPISTOLA ALTERA.
De patriarchis et primatibus ac reliquis episcopis; et quod Ecclesia Romana cardo et caput omnium Ecclesiarum sit.
ANACLETUS servus Christi Jesu, in apostolica Sede a Domino constitutus, et a sancto Petro apostolorum principe presbyter ordinatus, omnibus episcopis ac reliquis Christi sacerdotibus salutem.
« Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo.
Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae, gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis, in omni sapientia, et prudentia, ut notum nobis faceret sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelo, et quae in terra sunt in ipso.
In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus qui ante speravimus in Christo * .
» De primatibus, charissimi, super quibus me quidam vestrum consuluerunt et apostolicae auctoritatis (qua licet indigni Domino dispensante fungimur) decretum postulaverunt, aut si esse deberent, aut non, quantum hactenus de his
a beato Petro apostolico, et a reliquis apostolicis, ac a beato Clemente nostro sancto praedecessore et martyre novimus statutum, denegare vobis minime possumus.
Et quis est qui quaerentibus fratribus denegare possit dubitationes, vel necessitates eorum?
Sacerdotum, fratres, ordo bipertitus est, et sicut Dominus illum constituit, a nullo debet perturbari- Scitis autem a Domino apostolos esse electos et constitutos, et postea per diversas provincias ad praedicandum dispersos.
Cum vero messis coepisset crescere, videns paucos esse operarios, ad eorum adjumentum septuaginta eligi, praecepit discipulos.
Episcopi vero Domini apostolorum, presbyteri quoque
septuaginta discipulorum locum tenent.
Episcopi autem non in castellis, aut modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella, et modicas civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos.
Et episcopus non ab uno, sed a pluribus debet episcopis ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam civitatem, ne vilescat nomen episcopi, aut alicubi, sed ad honorabilem 17 urbem titulandus et denominandus est.
Presbyter vero ad quemcunque locum vel ecclesiam in eo constitutam est praeficiendus, atque in ea diebus vitae suae duraturus; amplius quam isti duo ordines sacerdotum, nec nobis a Deo collati sunt, nec apostoli docuerunt.
DE ORDINE EPISCOPORUM VEL PRIMATUM.
Episcoporum vero unus est ordo, licet sint primates illi, qui primas civitates tenent, qui et in quibusdam locis patriarchae a nonnullis vocantur.
Illi autem qui in metropoli a beato Petro apostolo, ordinante Domino, et a praedecessore nostro praedicto
sancto Clemente, seu a nobis constituti sunt, non omnes primates vel patriarchae esse possunt, sed illae urbes, quae praefatis et priscis temporibus primatum tenuere, episcoporum, patriarcharum aut primatum nomine fruantur, reliquae vero metropoles archiepiscoporum,
aut metropolitanorum, et non patriarcharum, aut primatum utantur nominibus, quia haec eadem et leges saeculi in suis continent principibus, aliae autem primae civitates quas vobis conscriptas in quodam tomo mittimus, a sanctis apostolis et a beato Clemente, sive a nobis, primates praedicatores acceperunt.
Haec vero sacrosancta Romana et apostolica Ecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias, ac totum Christiani populi gregem assecuta est, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum.
Et quaecunque ligaveris super terram, erunt
ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo * .
» Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli vasis electionis, qui uno die, uno quoque tempore, gloriosa morte, cum beato Petro, sub principe Nerone agonizans coronatus est, et ambo sanctam Romanam Ecclesiam consecrarunt, aliisque omnibus urbibus, in universo mundo, eam sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.
Et, licet pro omnibus assidua apud Dominum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio filii ejus, quod sine intermissione memoriam
vestri facio semper in orationibus meis * .
»
De sede Romana.
Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam (ut memoratum est) beatissimi Petrus, et Paulus, suo martyrio consecrarunt.
Sic Roma, quae prius erat cacodaemonis artificio omnium errorum mater et altrix, excussis tenebris, et vanis superstitionum ritibus abjectis, filiorum Dei, exorto sole justitiae, facta est copiosa propagatrix.
De sede Alexandrina.
Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque Evangelista consecrata est, quia ipse et in Aegypto primum
verbum veritatis directus a Petro praedicavit et gloriosum suscepit martyrium.
Cui venerabilis successit Abilius.
De sede Antiochena.
Tertia autem sedes apud Antiochiam ejusdem, id est beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.
Reliquas vero, ut praediximus, in quodam tomo, prolixitatem vitantes epistolae, vobis conscriptas direximus.
Inde namque et beati Apostoli inter se statuerunt ut episcopi singularum scirent gentium, quis inter eos primus esset: quatenus ad eum potior eorum sollicitudo
pertineret.
Nam et inter beatos apostolos quaedam fuit discretio.
Et licet omnes essent apostoli, Petro tamen a Domino est concessum, et ipsi inter se idipsum voluerunt, ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et Cephas, id est caput, et principium teneret apostolatus.
Qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradidit.
Et non solum hoc in Novo Testamento est constitutum, sed etiam in Veteri fuit.
Unde scriptum est: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus * , » id est primi inter eos fuerunt.
Et quamvis ita ordinatum fuerit, nemo tamen quod suum est, quaerat, sed quod alterius, unde ait beatus apostolus Paulus: « Unusquisque placeat proximo suo in bonum ad aedificationem * .
» Et
sicut ipse Salvator suis ait discipulis: « Qui major est vestrum, erit minister vester * , » et reliqua.
Et licet super his aliqua dicta fuerint, repetentes tamen saepius, admonemus ut semper in omnibus, et ab omnibus vitentur elationes mentis et corporis.
Et quanto major unusquisque videtur esse, tanto sit humilior, sicut Dominus Salvator noster non venit ministrari, sed ministrare.
Et, si frater aliquis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite eum in spiritu lenitatis.
Si quae vero aliae causae difficiliores inter vos ortae fuerint, ad hujus sanctae Sedis apicem eas quasi ad caput referte, ut apostolico terminentur judicio, quia sic Dominum velle ab eoque ita constitutum esse antedictis testimoniis declaratur.
Haec vero
apostolica Sedes cardo et caput factum est a Domino, et non ab alio constituta, et sicut cardine ostium regitur.
Sic hujus sanctae Sedis auctoritate omnes Ecclesiae, Domino disponente, reguntur.
Accusatores autem et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerint, ne irati nocere cupiant, vel laesi ulcisci velint.
Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est, et non suspectus.
Causam enim vestram alieno nolite committere judicio, valde enim iniquum est ut omissis suis, alii quilibet aliorum se causis immisceant, quoniam nullis in locis spiritualis cura deficit, sed se per omnia, qua nomen Domini praedicatur, extendit.
Studendum est omnibus,
ne (ut sunt) aemulationes malae, sed piae sint inter vos dilectiones, quia in hoc vos omnes Domini discipulos esse veros noverint, si dilectionem habueritis adinvicem.
Ex omni ergo genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos exitus de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae, et de vasis irae faciat vasa misericordiae.
Unde nobis summopere studendum est, ut cooperatores simus gratiae Dei, quia ad hoc vocati sumus, ejusque familiari colloquio sociati, et sacerdotes sacrati, ut fructuosos illi manipulos reportemus, cooperante gratia ejus.
Necesse est enim ut rectores a subditis timeantur, ab ipsisque corrigantur, ut
humana formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant: deteriores quippe sunt qui doctorum vitam, moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum, praediaque diripiunt, ipsi autem ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt, nostri quoque detractores et morum corruptores nostrorum sive qui adversus nos armantur, proprie nosipsos decipiunt.
Et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt.
Pro meritis ergo plebis saepe pastores depravantur Ecclesiae, ut proclivius corruant qui sequuntur.
Capite videlicet languescente, facilius reliqua membra corporis inficiuntur, ut scriptum est: « Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem capitis, non est in eo sanitas
* .
» Quapropter manifestum est diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, quaerens quem possit devorare) cordibus plebium suadere, ut doctores atque pastores suos detractoribus irrogent vel accusent ut plebibus languescentibus, vel mala agentibus, non tenentibus pastoribus frena eorum lasciviant atque in ima ruant.
Multum vero distant damna morum a damnis rerum temporalium,
cum ista extra nos sint, illa vero in nobis.
Sententia quoque Cham filii Noe damnantur, qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt, sicut Cham qui patris pudenda non operuit, sed magis deridenda monstravit.
Doctor autem vel pastor Ecclesiae, si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus corrigendus, sed pro reprobis moribus magis est tolerandus quam distringendus, quia rectores Ecclesiae a Deo judicandi sunt, sicut ait Propheta: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat * ; » unde oportet unumquemque fidelem, si viderit aut cognoverit plebes suas adversus pastorem suum tumescere, aut clerum detractoribus vacare, hoc vitium pro viribus exstirpare prudenterque corrigere satagat, nec eis in quibuscunque
negotiis misceri, si incorrigibiles apparuerint antequam suo reconcilientur doctori, praesumat, quoniam tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes debent habere summam curam de his qui pereunt, quatenus eorum redargutione, aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles apparuerint, ab Ecclesia separentur.
DE SUBJECTIS QUI AMICI SUNT INIMICIS EPISCOPORUM SUORUM.
Ait ergo beatus princeps apostolorum Petrus de sancto praedecessore nostro Clemente plebibus praedicando, quando docebat eas qualiter ei obedire deberent, eumque observare inter caetera, ait: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque communicatione obsecundare, et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur: ut unusquisque qui hic in culpa est, dum cupit omnium virum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis.
Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his quibus
ipse non loquitur, unus est: et ipse ex illis qui exterminare Dei Ecclesiam volunt, et reliqua.
His aliisque quamplurimis documentis facile unusquisque advertere potest, qualiter obedire, et obtemperare debet praepositis suis, et qualiter circa eos agendum sit, quibus ipsi aut amici sunt aut inimici.
Si quis enim haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae, et non tantum infamis, sed et excommunicatus atque alienus ab Ecclesia efficitur, quoniam necesse est ea vitia ferro abscindere quae aliis medicaminibus non sanantur.
Parcat unusquisque a laceratione, vel detractione linguae suae, caveatque ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut aliis deroget, detrahatque quoscunque, aut alios audiat derogantes vel detrahentes, custodiatque quisque sermones suos, et sciat quia quicunque de aliis loquitur, sua sententia judicabitur.
Caveat
etiam omnis fidelis, ne derogando quod in domo cujusquam agitur, alia domus per eum cognoscat, sed omnium Christianorum domos quasi proprias amet.
Nemo enim invito auditori libenter refert, sitque uniuscujusque studium, non solum oculos castos servare, sed et linguam.
Vos autem, charissimi, qui estis sub disciplina Domini constituti, sic vos exhibete, ut veri ministri et dispensatores mysteriorum ejus, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: « Ecce sicut populus sic sacerdos * .
» Sic enim vos vestrosque et cunctos corrigite, ut nemini noceatis, quatenus et ab hominibus bonam acquiratis famam 18 et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini.
Et si quid adversi
de unitate Ecclesiae acciderit, radicitus amputetur, ut Dei Ecclesia fructusque servorum maneant inconcussa.
« Propter quod, charissimi, exspectantes satagite immaculati ei inveniri in pace, et Domini nostri Jesu Christi longanimitatem salutem arbitremini * .
» « Estote ergo prudentes, atque vigilate in orationibus, ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione.
Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; si quis loquitur quasi sermones Dei, si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum.
Amen * .
»
INCIPIUNT DECRETA EVARISTI PAPAE.
De ordinatione diaconorum et legitimo conjugio, atque de fide et non injuriandis episcopis aut lacerandis. *
Dilectissimis fratribus universis Africae regionis episcopis EVARISTUS.
Consulentibus vobis, fratres charissimi, quid super his, quae in vestris continebantur scriptis visum esset, vel quid docilis ratio persuaderet, aut quid a beatis apostolis nobis traditum, aut custoditum remaneret, optantes (ut retulistis) nostris institui documentis.
Si quidem dilectio vestra normam secuta prudentium ad sedem Apostolicam referre maluit, quasi ad caput, quid deberet de rebus dubiis custodire potius quam usurpatione praesumere.
De ordinatione septem diaconorum.
Diaconi (qui quasi oculi videntur esse episcopi) in unaquaque civitate juxta apostolorum constituta septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem,
ne aut ipse ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut laedatur a suis, aut verba divina detrahendo aut insidiando polluantur, vel despiciantur, sed veritas spirituali redoleat fervore, pax praedicata labiis animi cum voluntate concordet.
De conjugio legitimo.
Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro jungatur.
Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus, et a sanctis apostolis, eorumque successoribus traditum, invenimus, non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem videntur habere, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus detur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote
benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis tempore congruo petita legibus detur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur, et Domino in actibus suis placeant.
Taliter enim et Domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos, atque haereditabiles generabunt.
Quapropter, filii charissimi, et merito illustres fide catholica suffragante, ita peracta legitima scitote esse conjugia.
Aliter vero praesumpta non conjugia, sed aut adulteria, aut contubernia, aut stupra, vel fornicationes potius quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragata fuerit et vota succurrerint legitima.
Nam fructus
divinus est praecepta divina custodire.
Ea quoque deserere praesumptionem fieri nulli dubium est.
Cur ergo indignum est unitatem Ecclesiae custodiri?
idemque omnes pariter et sentiamus, et pronuntiemus.
Si enim aliter praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos quia semetipsos decipiunt.
Haec cuncta recitanda per omnes Ecclesias Africanas scripta dirigite, et istis connectite, quas adjunximus litteras perfectorum, ut de his quae inique laudantur (si quid tale probari poterit) judicium fiat, et inhibita coerceantur, et praeterita mala, et illicita conjugia, si doceantur admissa, digna severitate corripiantur.
De caetero vero caveantur talia per omnes Ecclesias, ne Ecclesiae sanctitas per nostram fatigata negligentiam, perdat privilegia quae est per viros venerabiles consecuta.
De his vero quibus ab insidiatoribus fatigamini, unde et nos consulere, et a nobis edoceri inter caetera voluistis, eo quod sint quidam qui arbitrantur de Patre solo dictum esse, quia ipse solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, ita
eos apostolicis percutite ferulis, et divinis redarguite praeceptis: Non enim solus Pater sine Filio lucem inaccessibilem habitat, quia ubi Pater est, ibi etiam Filium esse indubitabili fide credendum est; nam si solus Pater sine Filio (quod dicere nefas est) lucem habitat inaccessibilem, necesse est ut sequestratam Pater a Filio habeat mansionem; quod si ita est, quonam modo idem Filius ad dexteram Patris astans a beato martyre Stephano dicitur conspici, si Pater secundum eos solus dicitur sedibus lucis contineri.
Absit hoc a sensu fidelium Christo in unitate fidei adhaerentium, quoniam sicut non obest Filio cum solus dicitur Pater lucem inaccessibilem habitare, ita non obest Patri cum sapientia, quae est Filius, dicitur gyrum coeli sola circuire; Pater itaque, cum
sit invisibilis et ingenitus in se, in Filio visus Apostoli testimonio comprobatur, et in Filio a se inenarrabiliter genito mansisse ac requievisse monstratur, ipso Filio in propheta loquente: « Qui me genuit, requievit in tabernaculo meo * ; » et in Evangelio: « Pater in me manens facit opera haec * , » et, « Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris * ; » si enim in sinu Patris erat Filius ab initio, et ex corde Patris verbum bonum eructatum est, quomodo non in corde paterno consistens lucem cum eodem inaccessibilem habitasse credendus est?
Nunquid Pater absque ulla luce in Filio potuit commanere, aut in tabernaculo Filii
sine eadem potuit requiescere, cum idem Filius candor sit aeternae lucis, et speculum sine macula deitatis, quam Salomon super salutem suam dilexisse se dicit, in cujus spem semper delectari gestivit: super salutem et spem (inquit) dilexi illam, et pro luce proposui habere eam, quoniam inexstinguibile est
lumen ejus Hanc ergo David propheta lucem desiderans anxius proclamat, dicens: « Emitte lucem tuam et veritatem tuam * , » et iterum: « In lumine tuo videbimus lumen * .
» In hujus igitur luminis claritate Filius seipsum in monte tribus discipulis praeostendit, qui metu mortis perterriti, prostratique in faciem, sibi vitae finem adesse senserunt: hanc, inquam, lucem in se fuisse demonstrans Filius proclamabat, et ut in eadem incederent, discipulos praemonebat: « Dum lucem habetis (inquit), ambulate in lucem * ; » et iterum: « Ego sum lux mundi.
Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae * ; » et evangelista: « Erat lux vera, ait, quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum * .
» Si haec lux, quae credentibus promittitur, in Filio esse probatur, et cum aeterno aeterna esse dicitur, quomodo a vobis inaccessibili luce Patris Filius separatur.
Si enim Filius Deus verus et vita aeterna est, sine dubio in hac luce simul cum Patre habitare credendus est, quam nullus modo nostrum in hoc mortali corpore constitutus potest aliquatenus contueri.
Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit sicuti est, qui ejus conspectibus fuerit dignus coaptari, et non sicut Moyses caeterique prophetae per aenigmata et figuram, sed ipsam veraciter in Filio, secundum Apostolum, contuebitur deitatis imaginem.
Nam si hunc eumdemque, prophetae sub testimonio, subsequente sereno mentis intuitu, investigare
volueris, invenies Filium non posse ab hac luce Patris penitus separari, quoniam cum solum Filium dixerit in terra cum hominibus conversatum, Patrem ab illo non est credendum fieri alienum,
« Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo.
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se; qui non credit in Filium mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita est in Filio ejus: qui habet Filium, habet vitam aeternam, qui non habet Filium Dei, non habet vitam.
Haec scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
Et haec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos, et scimus quia audit nos quidquid petierimus,
scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem.
Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis: Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem.
Scimus quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est.
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus.
Hic est verus Deus et vita aeterna * .
» Haec vero, fratres, praedicate, haec omnibus nuntiate; vos vero invicem exhorta mini, perfecti estote, semperque gaudete, pacem autem
sectamini in omnes, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum.
Amen.
ITEM EPISTOLA EVARISTI PAPAE Quod Christus sit caput et sponsus Ecclesiae, et qualiter sacerdotes suas ecclesias et ecclesiae eorum eos debeant diligere.
EVARISTUS urbis Romae episcopus omnibus per Aegyptum conglutinatis fratribus in Domino salutem.
Unum nos, fratres, sentire oportet et agere, ut (sicut legimus) in nobis unum cor et una anima esse probetur.
Scimus namque, sicut a Patribus accepimus, Christum esse caput, cujus et membra sumus.
Ipse enim est sponsus, et Ecclesia sponsa, cujus filii nos sumus.
Et ideo unum Patrem habemus in coelis Dominum.
Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia.
Et sicut ei sua conjuncta est sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiae unicuique pro portione sua.
Et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere et caste custodire, sic episcopus et multo magis
custodire, et amare, atque prudenter regere debet Ecclesiam.
Et, velut uxor quae sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque diligere et amare, ita potius Ecclesia etiam episcopo suo in omnibus
obedire eumque diligere et amare, ut animam suam debet, quia illud fit carnaliter, istud spiritualiter; et, sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate, aut apostolica, vel regulari mutatione, et alteri se, ambitus causa, conjungat.
Et sicut uxori non licet 19 dimittere virum suum, ut alteri se (vivente eo) matrimonio societ, aut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo reconciliari debet, aut manere innupta: ita Ecclesiae non licet dimittere aut ab ea segregare episcopum suum, ut alterum (vivente eo) accipiat, sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est,
ne alterum episcopum, suo vivente, accipiat, ne fornicationis aut adulterii sui crimen incurrat.
Nam, si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam
poenitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.
Unde et Dominus loquitur in Evangelio, dicens: « Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo * .
» Episcopum vero oportet opportune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit aeternam.
Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia, testante Veritate: « Quaecunque ligaverit super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solverit super terram, erunt soluta et in coelo * .
» Nimis timenda est, fratres, haec sententia, et praevidendum est
vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem.
Et ideo potius obediendi, diligendi, et summopere venerandi sunt, non detrahendi vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit * .
» Ideo haec vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur.
Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, ac e civitatibus propriis pulsos, quia alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis ipsis viventibus constitutos.
Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis
hoc fieri non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere, illos vero qui adulterina feditate sponsas suas quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus.
Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis, inquirendum erit et auctoritate hujus sanctae Sedis terminandum.
Et, ne omnia nunc sigillatim dicam, omne bonum (si ipsa per se in vobis fuerit) charitas facere vos docebit, sicut econtrario eos qui a salute alieni sunt, omne malum facere, odium docet.
Unde ut vos qui veri Dei estis discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et aliorum dissensiones, ex quibus omne opus malum, procedit, et benignitatem
ac simplicitatem tota mente servate.
Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum.
Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes summopere laborare pro eo debetis, intantum ut si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente Salvatore: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis * , » vos vero obedite eis, et vigilate pro eis, quia ipsi pro vobis vigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.
Non est itaque a plebe aut vulgaribus hominibus arguendus, vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis ad comparationem principum qui ex merito plebis praevaricantur.
Sacerdotes enim exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare, juxta testimonium Domini ad Jeremiam loquentis: « Probatorem (inquit) dedi te populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum * .
» Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum, et in electis ponit maculam.
Unde si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum, vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus Ecclesiae audiri, antequam
eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua veritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia, vel odio, aut cupiditate ista sumpserint necne.
Haec omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter pertractanda.
Nam sunt nonnulli qui praepositos suos perverse reprehendunt, si vel parum ipsis molesti exstiterint.
Idcirco recto oculo primatibus Ecclesiarum providendum est, ne quisquam eorum innocens vexetur aut scandalizetur, intendentibus sententiae Domini qua ait: « Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris * , » et reliqua.
Deus autem omnipotens,
ut nos a praecipitatae sententiae probatione compesceret (cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus), mala tamen Sodomae noluit audita judicare priusquam manifeste agnosceret quae dicebantur, unde ipse ait: « Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita ut sciam * .
» Deus omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob aliud haec et alia multa (quae hic prolixitatem vitantes non inseruimus) per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret ne praecipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumdam prius quisquam praesumat credere quam probare.
Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam
praecipites simus, aut temere, indiligenterque indiscussa quaeque quoquomodo judicemus, dicente Veritatis voce: « Nolite judicare ut non judicemini, in quo enim judicio judicaveritis judicabimini * , » et reliqua.
Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quidquam aliquis agat.
Si enim Dominus omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad coelum usque pervenerat, omnia sciens, prius credere nec judicare voluit quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter investigans, quae audierat et opere veraciter cognosceret: multo magis nos, humani et peccatores homines, quibus incognita
sunt occulta judicia Dei, et haec praecavere, et nullum ante veram justamque probationem judicare, aut damnare debemus, manifeste Apostolo dicente Paulo qui ait: « Tu quis es qui judicas servum alienum?
suo enim Domino stabit aut cadet * ; » unde et per prophetam David Dominus loquitur dicens: « Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum * » loquentes in cervice veteri, quia neque ab oriente, neque occidente, neque a solitudine montium, sed Dominus judex hunc humiliabit et exaltabit, quia calix in manu Domini ex vino meraco ad plenum mistus, et propinabit ex eo, verumtamen faeces ejus potabunt bibentes omnes impii terrae.
Ego autem annuntiabo in sempiternum, psallam Deo Jacob.
Et alibi idem ait Propheta:
« Ab increpatione tua Deus Jacob * , » consopitus est et currus et equus.
Tu terribilis es, et quis stabit adversum te?
Ex tunc ira tua, de coelo autem fecisti judicium, terra timens, et tacebit cum surrexerit, ad judicandum Deus, ut salvos faceret omnes mites terrae.
Et Apostolus ait: « Mihi vindictam, ego retribuam * .
» Et alibi inquit idem apostolus: « Sufficit unicuique objurgatio quae fit a plurimis, ita ut magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur is qui in angustia est.
Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illo charitatem (II Cor. II, 6. » Et Dominus in Evangelio ait: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut
teipsum * .
» Dilectio enim proximi malum non operatur.
Propter quod juxta Apostolum inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim judicas alterum teipsum condemnas, eadem agens quae judicas.
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Existimas autem hoc, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis?
Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adduxit.
Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera ejus.
His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem
et incorruptionem, quaerentibus vitam aeternam.
His autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci.
Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, et alibi idem apostolus: « Causati enim sumus omnes sub peccato esse, sicut scriptum est, quia non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum non est usque ad unum.
Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione et amaritudine
plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt, non est timor Domini ante oculos eorum.
Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo, quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati.
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est et testificata a lege et prophetis.
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt.
Non enim est distinctio.
Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem
per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi * .
» Item idem: « Quis accusabit adversus electos Dei?
Deus qui justificat.
Quis est qui condemnet?
Christus Jesus qui mortuus est, imo et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Quis ergo nos separabit a charitate Christi?
Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius?
sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Certus sum
enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro * .
» Debemus autem nos, ut ait idem apostolus, firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere, unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.
Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi ceciderunt super me * .
» « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus
et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo, quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur 20 in vobis tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur: et spes nostra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis * .
» « Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere * .
» Propter quod, charissimi, sectamini charitatem invicem, et
aemulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos invicem, ut Deo semper in omnibus placere valeatis.
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis.
Amen. Data Kalend.
Novembris, Gallio et Bradua CC.
INCIPIUNT DECRETA ALEXANDRI PRIMI PAPAE.
De sacerdotibus non vexandis, nec scriptis ab eis per metum aut aliquam fraudem exigendis: et de passione Domini in consecratione corporis ejus miscenda; et de aqua cum sale populis benedicenda; et de fide sanctae Trinitatis. *
ALEXANDER episcopus omnibus orthodoxis per diversas provincias Christo Domino famulantibus.
Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post vitam hanc unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam, tacere non licuit, sed nobis vobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta: « Exalta ut tuba vocem tuam * , » et cui omnium Ecclesiarum commissa est cura, si dissimulem, audiam, Domino dicente, rejecistis mandatum Dei, ut statuatis traditiones vestras.
Quid enim aliud est rejicere mandatum Dei, quam privato consilio, judicio humano novis rebus constituendis liberius delectari?
Unde et alibi scriptum est: « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui * .
» Terminos indubitanter transgreditur qui statuta patrum
postponit atque confundit.
Pervenit namque ad conscientiam apostolicae Sedis, quod nonnulli sunt tam stolidi qui Dominica praecepta et apostolorum eorumque successorum statuta minime observant, et eos de quibus Dominus ait: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * , » non solum tangere minime dubitant, sed etiam persequi non formidant.
Et licet nos persequantur, quia nec nos sine illis, nec illos sine nobis persequi possunt, quoniam illius sumus discipuli qui animas pro fratribus praecepit ponere, tamen eis pericula et perditiones eorum non sumus ausi celare, ne prophetica (quod absit) damnemur sententia, quae ait: « Si annuntiaveris iniquo iniquitatem suam (Ezech. III,
19), » animam tuam liberasti.
Si autem non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de manu tua requiram.
Est etiam et hoc ad hanc sanctam Sedem perlatum (quod pudet dicere) et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum, id est, quod nonnullos episcopos vel sacerdotes aut metu compellunt, aut vi extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem quam debeant, aut pro suarum non requisitione rerum, aut, quod deterius est, pro alieni erroris secta scripturas facere et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri.
Aliquos dicunt carceribus et ergastulis recludi, ut saltem his territi insidiis, devient Domini sacerdotes, et suis faveant voluntatibus.
Relatum insuper est ad hujus sanctae et
apostolicae sedis apicem, cui summarum dispositiones causarum et omnium negotia Ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipsodicente principi apostolorum Petro: « Tu es Petrus, et super hanc petram Ecclesiam meam aedificabo * .
» Quod quidam aemuli Christi, ejusque sanctae Ecclesiae insidiatores, sacerdotes Dei ad judices publicos accusare praesumant, cum magis apostolus Christianorum causas ad Ecclesias deferri et ibidem terminari praecipiat.
Taliter praevaricantes praevaricati sunt in Dominum suum, et non obediunt praeceptis ejus, de quibus Dominus per prophetam Osee loquitur, dicens: « Quasi vaccae lascivientes declinaverunt * , » et dilexerunt afferre ignominiam protectoribus suis.
Et idem:
« Vae eis quoniam recesserunt a me, vastabuntur quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis, super triticum et vinum ruminabant, et recesserunt a me.
Ego erudivi et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
Reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus * .
» « Abjiciet eos Dominus (ait idem propheta), quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus * .
» De his enim clericis vel laicis qui episcopos vel reliquos sacerdotes prius tam ad primates eorum quam ad reliquos accusant judices, quam auribus eorum a quibus se laesos aestimant, inculcent, ut ab eis aut jus suum aut justam recipiant apologiam.
Item per eumdem
ait Dominus prophetam: « Audi, domus Israel, et domus regis, ausculta; et attendite, sacerdotes, quia vobiscum judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor, victimasque declinastis in profundum * .
» Et ego eruditor omnium vestrum.
Et alibi: « Omnes calefacti estis quasi clibanus, quia devoratis judices vestros * .
» Ipsi autem declinant victimas Domini in profundum, qui eos devorant vel injuste lacerant, quia oculi Domini dicuntur.
Nam si modo quisquam principis saecularis oculos laceraret aut amoveret, esset reus majestatis an non?
Profecto aut morti traderetur aut perpetua notaretur infamia.
Si pro saeculi potestatibus talia ab hominibus
fiunt, quid pro his fieri putatis, de quibus Dominus ait: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .
» Proculdubio hi qui eos persequuntur et amovere nituntur injuste contra apostolicam auctoritatem si a morte prohibentur, dicente Domino: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat * ; » perpetua tamen notantur infamia, et exsilio digni judicantur finitimo, de quibus a temporibus apostolorum et infra ista tenemus atque decreta habemus quibus eorum accusandi episcopos vel testificandi in eos vocem obstruimus, quos non humanis, sed divinis actibus mortuos esse scimus; de quibus Dominus loquitur per eumdem prophetam: « Calumniam patiens Ephraim fractus est judicio, quoniam coepit abire post sordem, et ego
quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.
Et vidit Ephraim languorem suum et Juda vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum * .
» Qui enim sacrilega persequuntur persuasione et lacerare nituntur episcopos, vel eos qui Domino recte sacrificant, indubitanter eum persequuntur et dilaniant cujus vice funguntur, unde ait Dominus per Joel prophetam: « Nunquid ultionem reddidistis mihi?
Et si ulciscimini vos contra me, cito, velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (Joel III, 4). » Et per Oseam prophetam Dominus inquit: « Quis sapiens, et intelliget ista, intelligens et sciet ea?
Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt
in eis * , » praevaricatores vero corruent in eis.
Et ipsa per se Veritas ait: « Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit * .
» His et aliis fulti quamplurimis Dominicis praeceptis, vitantes hominum perditiones, cum omnibus hujus sanctae Sedis, quam Dominus caput totius Ecclesiae constituit, membris, talia fieri prohibemus, ne confundatur populus Domini in aeternum.
Nam et a praedecessoribus nostris inhibitum legimus, ut nemo contristet doctores, neque accusationem adversus eos suscipiat.
Ipse namque apostolorum princeps in ordinatione beati Clementis populum instruens, ait: Quicunque contristaverit doctorem veritatis peccat in Christum, et Patrem omnium exacerbat Deum, propter quod vita carebit; et doctor
gentium inquit: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, sustentate illum in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi * .
»
Has considerantes pietates, et pericula vitantes animarum, una cum omnibus Domini sacerdotibus qui nobiscum in hanc sacram convenerunt urbem, et cum omnibus hujus capitis membris, sicut a beatis apostolis, et a reliquis sanctis Patribus, et a successoribus eorum accepimus, statuentes decernimus omnes qui sanctos Patres persequuntur, aut amovere, vel dilacerare manifeste nituntur, infames esse et alienos a liminibus Ecclesiae usque ad satisfactionem
fieri, quia sic odit Deus eos qui adversus patres armantur ut patrum invasores vel destructores.
Qui ideo infames efficiuntur, quia patres persequuntur.
Quod si nec loqui eis licet, quibus doctores summi (quos episcopos vocamus) propter eorum scelera adversantur, quanto magis eis qui eos infestant, nec consentiendum est, nec loquendum, ne participes eorum inveniantur sceleribus; quia non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus rei sunt.
Unde et beatus princeps apostolorum Petrus, in ordinatione sancti praedecessoris nostri Clementis, instruens clerum et populum ait: Si inimicus fuerit Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque
communicatione obsecundare, et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum omnium vestrum cupit amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, ut per hoc redeat ad salutem, cum obedire coeperit monitis praesidentis.
Si vero quis amicus fuerit his quibus amicus non est, et locutus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare Ecclesiam Dei volunt; et cum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic, quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt.
Hic enim per amicitiarum speciem quae inimica sunt gerit, et Ecclesiam dispergit ac vastat.
Similiter si hujusmodi personis
quaedam scripturae quoquomodo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque modo ab eis conscriptae vel roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium aut nocumentum pervenire censemus, neque ullam ejus infamiam vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis unquam, auctore Domino, et sanctis apostolis eorumque successoribus sustinere permittimus.
Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante, qui ait: « Ex corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemiae * » et caetera quae sunt ad haec pertinentia.
Nec tantum attendenda sunt quae fiunt quantum quo animo fiant, quorum exempla, si omnia scribere coeperimus, ante dies
quam exempla deficient.
Unde et illud est quod Dominus ad munera Abel respexit et non ad Cain, quia magis intendit ad offerentis animum quam ad ea quae offeruntur.
Inde et Dominus per Prophetam inquit: « Dominus scit cogitationes hominum * .
» Et per Osee ait: « In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini * , » et reliqua.
Et Dominus inquit in Evangelio: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum * .
» Omnis enim confessio quae fit ex necessitate fides non est.
Et Apostolus ait: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem * .
» Amplius autem respicit Deus ad cogitationes
et spontaneas voluntates, quam ad actus qui per simplicitatem aut per necessitatem fiunt.
Confessio enim non extorqueri debet in talibus, sed potius sponte profiteri, pessimum est enim de suspicione aut extorta confessione quemquam judicare, cum magis inspector cordis 21 sit Dominus quam operis, et potius requirit Dominus cogitationes puras et voluntates bonas, quam labia mendacia.
Unde et Dominus per prophetam loquens ait: « Populus iste labiis me honorat, cor eorum autem longe est a me * .
» Pejus malum fore non aestimo, quam Christianos suis invidere sacerdotibus.
Novit enim Dominus qui sunt ejus.
Non potest autem humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio.
Si omnia namque in hoc saeculo vindicata
essent, locum divina non haberent judicia.
Quod autem ad alios judices prius non debeant, quam ad sacerdotes vel auditores Ecclesiae accusari, ita a tempore apostolorum et infra observatum et diffinitum invenimus.
Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae quamlibet querelam aut actionem juste se habere crediderit, ipse Redemptoris sui (cujus actio nostra est institutio) viarum non immemor, sed sectator egregius, qui cum malediceretur non maledicebat, sed tanquam ovis coram tondente se obmutuit, ac pro suis persecutoribus in crucem pendens apud Patrem intercessit, non prius primates superiores aut alios judices adeat quam ipsos a quibus se laesum aestimat, conveniat familiariter, et non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat,
aut juste excusationem.
Boni nempe et vere Christiani hominis est rem ipsam omnibus amicitiae ac pacis legibus prius tentare quam in judicio (ubi frequenter amarissimus animae rancor innascitur) suum jus pertinaciter experiri.
Si quis enim cum Deo, qui pacis est auctor, habitare cupiat, ei necesse est ut pacem inquirat.
Si ergo secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur tanquam apostolorum Patrumque aliorum contemptor.
De quibus ait propheta: « Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis * .
»
In sacramentorum quoque oblationibus, quae inter missarum solemnia Domino offeruntur, passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur, ita ut, repulsis opinionibus
superstitionum panis tantum et vinum aqua permistum in sacrificio offerantur.
Non debet enim, ut a Patribus accepimus et ipsa ratio docet, in calice Domini, aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permistum, quia utrumque ex latere ejus in passione sua profluxisse legitur; ipsa vero Veritas nos instruit calicem et panem in sacramento offerre, quando ait: « Accepit Jesus panem et benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate, hoc est enim corpus meum, quod pro vobis tradetur.
» Similiter postquam coenavit, accepit calicem, deditque discipulis suis, dicens: « Accipite et bibite ex eo omnes, quia hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis fundetur in remissionem peccatorum
* .
» Crimina enim atque peccata, oblatis his Domino sacrificiis, delentur, idcirco et passio ejus in his commemoranda est, qua redempti sumus, et saepius recitanda, atque haec Domino offerenda, talibus hostiis delectabitur, et placabitur Dominus, et peccata dimittet ingentia.
Nihil enim in sacrificiis majus esse potest quam corpus et sanguis Christi.
Nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit.
Quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque ab omnibus veneranda.
Et sicut potior est caeteris, ita potius excoli et venerari debet.
Aquam enim sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur ac purificentur, quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus.
Nam
si cinis vitulae aspersus sanguine populum sanctificabat atque mundabat, multo magis aqua sale aspersa divinisque precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat.
Et, si sale asperso per Elisaeum prophetam, sterilitas aquae sanata est, quanto magis divinis precibus sacratus, sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat, atque mundat, et expurgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a phantasmatis versutiis hominem defendit!
Nam si tactu fimbriae vestimenti Salvatoris salvatos infirmos esse non dubitamus, quanto magis virtute sacrorum ejus verborum divinitus sacrantur elementa, quibus sanitatem corporis et animae humana percipit fragilitas!
His ergo et aliis instructi documentis, vota singulorum
Domini sacerdotes respicite, et in virtute Spiritus sancti divinis precibus, per ministerium vobis divinitus collatum, perficere certate.
Elementa quoque, tam ea quae praediximus quam caetera divinis apta usibus et humanis necessaria infirmitatibus sacrate, infirmos curate, et caetera quae ad vos pertinent diligenter perficite, ipse enim Salvator tribuendo nobis exemplum, discipulis suis ait: « In nomine meo daemonia ejicite, infirmos curate, aegros sanate, leprosos mundate, etc. Super infirmos etiam manus imponite, et bene habebunt * .
»
Fidem quoque sanctae Trinitatis sic docendam a Patribus accepimus, vobisque tradendam subditis destinamus.
Isaias namque propheta ait: « Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum,
et Seraphin stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri, duabus velabant faciem ejus, duabus volabant, et clamabant ad alterutrum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth * .
» Si Trinitas non est, quare tertio sanctus dixerunt?
aut si unitas non est, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum intimaverunt?
Si Trinitas non est, cur in Geneseos libro dicitur: Dixit Deus, fecit Deus et benedixit Deus?
Si unitas non est, quare tertio dixit: Deus et deos plurali numero non commendavit?
Si Trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio: Domine Domine, miserator et misericors?
Si unitas non est, quare dum tertio, o Domine, diceret, postea singulariter
miserator dixit, et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit?
Si Trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Mambre sedens tribusque occurrens, uni, Domine, dixit, et non ut viderat tribus salutationis obsequium reddidit?
Si unitas non est, cur cum Moysi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, tertio diceret, unitatem ostendens: hoc mihi nomen esse, dixit, et non, haec sunt nostra nomina, designavit?
Si Trinitas non est, quare David tertio dixit: « Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus * ?
» Si unitas non est, quare cum tertio Deum nominasset, benedicat dixit, et non benedicant, adjunxit?
Si Trinitas non est, cur Isaias denuo dixit: « Dominus Deus Sabaoth, Deus Israel qui sedes super Cherubim * ?
» Si
unitas non est, cur qui sedes dixit et non qui sedetis astruxit?
Si Trinitas non est, cur in libro Regnorum dicitur: « Domine, Deus omnipotens, Deus Israel, sermones tui fideles sunt?
» Si unitas non est, cur tui dicitur et non vestri potius intimatur?
Si Trinitas non est, cur in psalmo quinquagesimo octavo cantatur, « Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes?
» Si unitas non est, cur intende posuit et non intendite, ut praedicatus est intimavit?
Si Trinitas non est, cur in Apocalypsi tertio dixit: « Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat?
» Si unitas non est, quare qui est et non qui sunt pluraliter designatur?
Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dictum est: « Dominus Deus tuus misericors
est et audiet vocem tuam?
» Si unitas non est, quare posuit audiet, et non audient intimavit?
Si Trinitas non est, quare in Jesu Nave dicitur libro: « Dominus Deus deorum est?
» Si unitas non est, quare est dixit, et non sunt, more locutionis, induxit?
Si Trinitas non est, quare Elias loquendo in oratione; « Domine, Domine Deus Israel ostende, quia tu es Deus meus dixit?
» Si unitas non est, quare ostende posuit, et non ostendite?
Si Trinitas non est, cur Mardochaeus orando: « Domine Domine, Deus omnipotens, omnia in potestate tua sunt dixit?
» Si unitas non est, quare in tua posuit, et non in vestra signavit?
Si Trinitas non est, cur etiam Judith orando dixit: « Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in orationem meam?
» Si unitas
non est, quare respice et non respicite designavit?
Si Trinitas non est, quare in Jeremia dicitur: « Dominus Deus vester, Deus verax est?
» Si unitas non est, quare verax est dixit, et non veraces potius intimavit?
Si Trinitas non est, quare in Apocalypsi scriptum est: « Dominus Deus et spiritus prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito?
» Si unitas non est, cur cum Patrem et Filium et Spiritum sanctum nominasset, misit dixit, et non miserunt sub praetaxato trium personarum et nominum numero introduxit.
Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dicit: « Dominus Deus vester hic est.
» Si unitas non est, quare hic est dixit, et non hi sunt plurali numero designavit?
Si Trinitas non est, quare in eodem dicitur libro: « Dominus Deus tuus, Deus magnus et potens est?
» Si unitas non est, quare magnus et potens pluraliter non nominatur?
Si Trinitas non est, cur Tobias cum filium suum in Rages civitatem cum Raphael archangelo mitteret, benedicens eos, ita dixisse docetur: « Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ipse impleat benedictionem suam in vobis?
» Si unitas non est, quare ipse impleat dixit, et non ipsi impleant intimavit?
Postremo si Trinitas non est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti universas gentes misit baptizare?
Si unitas non est, quare in nomine dixit, et non in nominibus praecipiendo perdocuit.
Si Trinitas non est, quare Paulus apostolus
ait: « Ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia?
» Si unitas non est, quare ex ipso posuit et non ex ipsis astruxit?
Si enim certo certius volueritis unitatem Trinitatis agnoscere, a saepe dicto doctore gentium Apostolo potestis universa condiscere est sequi catholicam fidem, et horum respuere pravitatem.
Gratia Domini nostri Jesu Christi (inquit) et charitas Dei est communicatio sancti Spiritus ipsa et Patris et Filii, et Spiritus sancti gratia, et sic fidem sanctae Trinitatis et intelligere et docere, Domino adjuvante, pleniter potestis.
Idcirco igitur, charissimi, fidei regulas juxta hujus epistolae finem posuimus, ut in ejus confessione fideliter perseveremus, et, Domino auxiliante, bonam fidem habere mereamur.
« Quicunque voluerit
esse amicus saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
An putatis quia inaniter Scriptura dixit: ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
Majorem autem dat gratiam, propter quod dicitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Subditi igitur estote Deo, resistite autem diabolo et fugiet a vobis.
Appropinquate Domino et appropinquabit vobis.
Emundate vobis manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo.
Miseri estote et lugete et plorate, risus vester in luctum convertetur, et gaudium in moerorem, humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Nolite detrahere vobis alterutrum, fratres mei, quia qui detrahit fratri aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi et judicat legem.
Si autem judicas legem, non es factor
legis, sed judex, unus enim est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
Tu autem quis es qui judicas proximum tuum * .
Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis.
Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.
Thesaurizatis vobis iram in novissimis diebus.
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, vindictam poscens retenti laboris, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit.
Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis
corpora vestra.
In die occisionis adduxistis, occidistis justum, et non restitit vobis * .
Vae, fratres, his qui tribulant vos, vos vero quanto amplius tribulamini, tanto purgatiores atque beatiores efficiemini, si tamen ipsa tribulatio patienter fuerit supportata.
Unde ipsa Veritas per se dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
* , » et alibi: « Beati eritis cum vos oderint homines, et persecuti vos fuerint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum.
Gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo * .
» Data IX Kalend.
Augusti, Trajano et Heliano cc. consul.
22 EPISTOLA PRIMA ALEXANDRI PAPAE.
De causis vel gravationibus sacerdotum.
Dilectissimis fratribus omnibus episcopis per diversas constitutis regiones, ALEXANDER episcopus.
Nulli, fratres, dubium est, quia boni a malis semper persequuntur et tribulantur.
Propter quod humiliemur sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis.
Nam, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, sic diabolus non cessat circuire et quaerere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos quos ardentiores in servitio Salvatoris, eique familiares invenerit, familiares dico eos quos
sibi sacrari et in ordine apostolatus constitui voluit.
Ipsi enim pro populo interpellant, et populi peccata comedunt, quia precibus suis et oblationibus ea delent atque consumunt.
Qui quanto digniores fuerint, tanto facilius pro necessitalibus quibus clamant exaudiuntur.
« Multum enim (ut ait beatus Jacobus apostolus) valet deprecatio justi assidua * .
» Qui enim vos persequitur ipsum cujus legatione fungimini persequitur, quia sicut ipse Filius Dei mediator fuit Dei et hominum, ita et vos ejus vice in Ecclesia estis constituti, ut inter Dominum et homines legatione fungamini.
Si quis autem legationem vestram impedit, non unius sed multorum profectum evertit.
Et, sicut multis nocet, ita a multis arguendus est, et
bonorum societate arcendus.
Et quia Dei causam impedit et statum conturbat Ecclesiae, ideoque ab ejus liminibus Ecclesiae arceatur.
Ab hominibus quoque talis est cavendus et non in communione fidelium usque ad satisfactionem recipiendus.
Est enim statutum olim, ut qui statum conturbat Ecclesiae, ab ejus liminibus arceatur, ne cum fidelibus communicet qui eorum bona avertit.
Vos ergo, si dilectionem habueritis adinvicem et unanimes fueritis, facile tales superare poteritis.
Si vero (quod absit) discordes fueritis, et canino dente vos derodere coeperitis, non solum eos non superabitis, sed et vobis ipsis nocebitis atque ab eis superabimini, et innocenter
forte peribitis.
Qui autem ex vestro collegio fuerit et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus et non sacerdos esse probabitur.
« Ecce, inquit propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum * .
» Illi vero in unum non habitant, qui a fratrum solatio se subtrahunt, aut, quod deterius est, fratribus insidias praeparant aut laqueos ponunt.
De his enim et eorum similibus Dominus per Osee prophetam loquitur dicens: « Propter vos lugebit terra et infirmabitur
omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre coeli, sed et pisces maris congregabuntur; verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir, populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti; et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum.
Nocte feci tacere matrem tuam; conticuit populus meus eo quod non habuit scientiam, quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.
Et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
Secundum multitudinem
eorum sic peccaverunt mihi, gloriam eorum ad ignominiam commutabo.
Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
Et erit sicut populus sic sacerdos, et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
Et comedent et non saturabuntur, fornicati sunt et non cessaverunt, quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo * .
» Haec cavete, fratres, et bona semper agere festinate, quia in hoc cognoscent omnes, dicit Dominus, quoniam mei estis discipuli si dilectionem habueritis adinvicem.
Bonum est namque proculdubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones et altercationes, fratribusque subvenire,
et invicem non invidere, sed adjuvare.
Nos ergo qui discipuli Domini et dici et esse cupimus, portare crucem Christi et compati fratribus debemus, et non quascunque eis insidias aut foveas praeparare, quia talionem meretur qui fratribus foveam praeparat.
Nolite errare, fratres, quia Deus non irridetur.
Hujus rei gratia Dominus vobis commisit Ecclesiam suam, ut pro omnibus laboretis, et cunctis oppressis opem ferre non negligatis; unde Dominus per prophetam loquitur dicens: « Haec dixit Dominus: Judicate mane judicium et eruite vi oppressos de manu calumniantis, ne forte egrediatur quasi ignis indignatio mea, et succendatur et non sit qui exstinguat * .
»
Vos ergo qui in summo speculo a Domino constituti estis, attendere eos et opprimere oportet qui in fratres seditiones et scandala excitant, ne simul cum eis pereatis.
Salutate omnes qui recte laborant in Evangelio Christi et juste gubernant navem ejus ne cohabitantes in ea demergantur aut suffocentur.
Salutat vos omnis apostolica Ecclesia in Domino.
Amen. Data VII Kalend.
Novembris Trajano et Heliano, cc. consul.
EPISTOLA ALEXANDRI PAPAE SECUNDA Ut vitentur detractiones et injustae pulsationes
ALEXANDER episcopus omnibus divino sacerdotio fungentibus pax et misericordia multiplicetur, et sapientia
atque bona voluntas in omnibus augeatur et fructificetur in Domino.
Gratia Dei sumus, fratres charissimi, id quod sumus.
Idcirco nobis providendum est et oppido decertandum ne in ea vacui inveniamur, sed, eadem nobis cooperante gratia, fructum Domino plurimum reportemus.
Quod aliter fieri non potest, nisi sapientiam sectando, ejusque praecepta lectionibus et hymnis meditando, atque eo adminiculante implendo, orando, vigilando, et voluntatem ejus (in quantum ipse largitus fuerit), perficere studeamus.
Nec eamdem negligendam gratiam nobis Dominus dedit, sed fideliter exercendam tribuit.
Dilectio enim sine simulatione in nobis esse, et apparere debet, quia omnis qui odit fratrem suum homicida est.
Qui
vero diligit eum, in Deo manet, et Deus in eo, unde et Apostolus ait: « Nolite judicare, fratres, invicem, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum; » et Dominus inquit: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias; » et alibi.
« In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem; » et Salomon ait: « Sacrificium salutare est attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate.
» Summa enim iniquitas est fratres detrahere, et accusare, unde scriptum est: « Omnis qui detrahit fratrem suum homicida est.
» Et omnis homicida non habet partem aut haereditatem in regno Dei, et alibi: « Cavete vos, fratres charissimi, ne participes efficiamini (quod absit) malis eorum, » et non solum vos cavete a talibus, sed et
cavere alios ab eis, et avertere docete, de his enim Dominus ait per prophetam Michaeam: « Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.
In luce matutina facient illud quoniam contra Deum est manus eorum.
Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rabuerunt, et calumniabantur virum, et domum ejus, virum et haereditatem ejus.
Idcirco dicit Dominus haec: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.
In die illa sumetur super vos parabola, et cantabunt canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus, pars populi
mei commutata est.
Quomodo recedet a me cum revertatur, qui regiones vestras devorat?
Propter
quod non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini, o Israel.
Ne loquamini loquentes.
Non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit Dominus, Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus?
Nonne verba mea bona sunt, cum eo qui recte graditur?
Et econtra, populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis et eos qui transibant simpliciter, convertistis ad bellum.
» Et econtra: De his qui accusantur vel tribulantur per Nahum prophetam confortans eos sic loquitur Dominus, dicens: « Et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae.
Quid cogitatis contra Dominum?
Confirmationem ipse faciet.
Non consurget duplex tribulatio, quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium, consumentur quasi stipula ariditate plena.
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
Haec dixit Dominus: Si perfecti fuerint, ita et plures, sic quoque attondentur et pertransibit.
Afflixi te et non affligam te ultra.
» Facile est, fratres, verbo fallere hominem, sed non Deum.
Sapiens non est qui nocet, nec vir linguosus in malum se diriget in terra, nihil vero mali vult, qui fidelis est.
Malo enim et pravo ingenio fides aliena est, ait enim Apostolus de infidelium ignorantia: « Si enim cognovissent nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
» Crucifigunt enim Dominum qui eum in
sacerdotibus suis persequuntur: quia crux a cruciatu dicitur.
Magnum vero sacrum sustinet qui compatitur: sed, tamen beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
Ecce ait Judas Apostolus: « Veniet Dominus in millibus suis facere judicium, et perdere omnes impios, et arguere omnem carnem, de omnibus impietatibus eorum.
» Haec, fratres, valde timenda sunt et perpendenda, ne veniens unusquisque ad judicium poenam cum impiis recipiat, sed cum justis gloriam.
Quod pius Dominus praestare dignetur, qui vivit et regnat per saecula cuncta.
Data Kalend.
Maii, Heliano et Vetere cc. consulibus.
INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE PRIMI. *
Omnibus in Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo dilectis fratribus in charitate Domini nostri Jesu Christi, SIXTUS Romanae Ecclesiae archiepiscopus salutem.
Charissimi, fideliter agite in omnibus, ut fideles et non infideles inveniamini.
Nolite imitari malum, sed quod bonum est agite, quia qui ex Deo est bene facit, qui autem male, non ex Deo, sed ex diabolo
est.
Fidem enim rectam vos tenere oportet, ut dissentientes ab apostolica non sitis doctrina.
Unum enim verum Deum Patrem et Filium a prophetis et apostolis ostendimus praedicatum, a quibus etiam Spiritum sanctum credimus non esse discretum, Isaia propheta dicente: « Ego sum Deus et non est alius praeter me.
Et per meipsum juro, quia exivit ex ore meo veritas; et sermo meus non avertitur,
quia mihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua confitebitur per Dominum, dicens: Justitia et gloria ad eum veniet.
» Et ut in hoc testimonio Patrem et Filium simul fuisse cognoscatis Paulum apostolum audite dicentem: « Ut in nomine, inquit, Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnipotentis.
» Quod si secundum aliquos Filius est minor Patre suo, ergo minorata 23 est et gloria Patris in Filio.
Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: « Sicut enim in conspectu eorum, inquit, magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine?
» Diligenter attende et
agnosce Filium esse qui magnificabitur in judicio, dum venerit vivos et mortuos judicare.
Item Isaias: « Audite domus Jacob, et residui domus Israel, qui egredimini ex utero et erudimini a puero usque ad senectutem.
Ab initio ego sum et quousque senescatis ego sum.
Ego vos feci et ego sustineo, ego remittam, ego suscipiam, dicit Dominus.
» Et iterum: « Ego sum Dominus Deus, praeter me non est alius Deus, annuntians novissima priusquam fiant, et statim consummata sunt.
» Item alibi: « Audi me Jacob et Israel, quoniam ego feci.
Ego sum Dominus Deus tuus, et non est alius praeter me.
» Item ibi: « Ego sum Dominus Deus tuus primus et ego novissimus et in ea quae superventura sunt in novissimis ego sum.
Ego sum Deus qui te creavi, qui te adjuvi, et communivi dextera mea.
» Et unitatem Patris et
Filii assignans loquitur dicens: « Ego testis vester, dicit Dominus Deus, et puer meus tu quem ego elegi, ut sciatis et credatis, quia ego sum, et ante me non fuit alius Deus, et post me non erit.
» Unum hi qui non sane sapiunt, eligant ex duobus aut fateantur Patrem et Filium Deum unum, aut si solum Patrem Deum esse contendunt, ergo illis Dominus noster Jesus Christus Dei Filius non erit Deus, quia scriptum est: « Ante me non fuit alius Deus et post me non erit.
» Si secundum tales ita est, cur Apostolus talia praedicat et eumdem Filium Deum super omnes benedictum insinuat: « Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula.
» Item Isaias ait: « Dominus Deus Israel qui liberavit eum de Aegypto.
Ego
sum primus et ego post haec et praeter me non est Deus sicut ego sum qui stet et vocet, et praeparet mihi, ex quo hominem feci in saeculo.
» Item alibi: « In te est Deus et nesciebamus et non est alius Deus praeter te.
Tu es enim Deus et nesciebamus, Deus Israel Salvator.
» Unus Deus non sunt Pater et Filius?
Quis est hic Deus, in quo esse dicitur Deus Pater quem alium Deum non esse propheta saepenumero protestatur?
Et Baruch: « Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad eum qui invenit omnem viam scientiae et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo.
Post haec in terris visus est et inter homines conversatus est.
» Et in Salomone habetur:
« Miserere nobis Deus omnium et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes, qui non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est alius Deus nisi tu.
» Item alibi: « Domine Deus Israel, non est tibi similis in coelo sursum, neque in terra deorsum.
» Et in psalmo septimo decimo: « Quoniam quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus, praeter Deum nostrum.
» Et in Genesi: « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam et Gomorrham et evertit civitates illas.
» Si solus Pater Deus est, quis pluit ignem et sulphur supra praedictas civitates, ut eas everteret?
Quaeso, responde.
Et in Deuteronomio: « Dominus solus deducebat eos et non fuit cum illis Deus alienus.
» Et Paulus apostolus: « Unus Deus qui justificat circumcisionem
ex fide, et praeputium per fidem; » et ad Corinthios: « Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; » et iterum: « Non est Deus nisi unus; » et ad Galatas: « Mediator autem unius non est, Deus autem unus est; » et unitatem Patris et Filii, et Spiritus sancti demonstrans, Ephesiis scribens, ita confirmat: « Sufferentes invicem in charitate, solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis.
Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Deus, una fides, unum baptisma, unus Deus * .
» Si non sane sapientes unitatem fidei voluerint simplici corde recipere, ex hoc itaque testimonio in uno spiritu poterunt simul Patris et Filii unitatem condiscere.
Patrem igitur, ut superius comprehensum est, in divinis litteris, ingenitum, proprie positum nec legere possunt penitus nec
probare.
Sed quia id ipsum fides exigit christiana absque ulla dubitatione ingenitus creditur qui tamen secundum seriem Scripturarum in Filio a se genito unus esse monstratur.
De caetero placuit propter malorum hominum infestationes, ut in accusatione Domini ministrorum, primo persona, fides, vita, et conversatio blasphemantium enucleatim perscrutetur.
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt.
Quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes, idcirco suspicio eorum discutienda primum, et corrigenda, neque accusatoribus suspectis vel de inimicorum domo prodeuntibus
est credendum.
Erant enim quidam qui prius videbantur esse ex nobis, sed non erant ex nobis.
Si vero essent ex nobis, mansissent utique nobiscum, et non conturbassent fratres.
« Exacuerunt enim, » ut ait Propheta, « linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum * .
» Quapropter hi respuendi sunt si incorrigibiles apparuerint, et vitandi ne Domino decipiant famulantes.
State ergo, dilectissimi, super vias aspicientes et interrogantes de semitis Domini antiquis: et videte quae est via Domini bona et recta, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.
Data decima sexta Kalen.
Maii sub Adriano et Vero.
ITEM EPISTOLA SIXTI PAPAE
SIXTUS universalis apostolicae Ecclesiae episcopus omnibus episcopis in Domino salutem.
Cognoscat vestra sapientia, charissimi fratres, quia in hac sancta sede apostolica a nobis et reliquis episcopis caeterisque Domini sacerdotibus statutum est, ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus.
Indignum valde est ut sacra Domini vasa quaecunque sint humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris.
Ne pro talibus praesumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi etiam qui non peccaverunt mala patiantur aut pereant, quia perit justus saepissime pro impio.
Attendite, fratres, ne talia viris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso
sanguine Christi redemptus in praecipitium (quod absit) ruat; propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere his qui contradicunt veritati, et induite vos lorica justitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.
Si quis vero vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate licenter hanc sanctam et apostolicam appellet Sedem, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur.
Si autem ei necesse fuerit eamque appellare minime ausus fuerit, et vocatus tamen ab hac sancta Sede fuerit, non renuat venire, sed confestim, ut ei nuntiatum fuerit, venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primos invenerit, corrigat;
ad Ecclesiam tamen suam non prius revertatur quam litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus, si fuerit unde.
Et postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic sua aliorumque causa discussa fuerit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et praedicare omnibus
possit.
Ab hac enim sancta Sede, a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt, ut sicut eorum dispositione ordinante Domino primitus sunt constituti, sic hujus sanctae Sedis, cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt, protectione, futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi.
Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint.
His taliter consideratis atque cum reliquis episcopis decretis tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae apicem decernimus, ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare, aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus.
Si quis
autem aliter agere praesumpserit, sciat censuram hujus Sedis cum omnibus membris suis sibi venturam, et sicut egerit, ita recipiet.
Si bene bene, grave grave.
Si pessime pessime, quoniam dignus est operarius mercede sua.
Nos, fratres, nullum perdere volumus, sed ipse perdit se qui pie considerata avertit, et qui Apostolorum et hujus sanctae Sedis decreta libenter violat.
Sed nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem cum omnibus sanctis; ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificemus eum in concordia et consolatione fratrum, qui potens est confirmare nos
secundum Evangelium ejus, juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis munera futurorum gaudiorum largienda sunt.
Data nono Kalen.
Aprilis, Adriano et Vero cc. consul.
INCIPIUNT DECRETA TELESPHORI PAPAE.
De jejunio septem hebdomadarum ante Pascha, et de missarum celebratione in nocte sancta Natalis Domini, et quo tempore aliis diebus missae celebrentur, et de episcoporum defensione. *
Charissimis fratribus et dilectissimis episcopis
TELESPHORUS Romanae urbis archiepiscopus salutem in Domino.
Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam, hanc tenere et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis apostolorum, eorumque successorum nulla ratione dissentit, per quos justum est caeteros erudiri.
Quapropter cognoscite a nobis et a cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam Sedem congregatis statutum esse, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum
Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati
a carne jejunent; quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet fieri discretio, et sicut laici et saeculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus suis; quoniam in omnibus discreta debet semper esse, et segregata vita, et conversatio clericorum ac saecularium laicorum.
Et, sicut hi amplius sunt applicati divinis cultibus, et familiares Domini dicuntur
Salvatoris, ita moribus et conversatione atque sanctitate debent esse distincti.
Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis, et vigiliis, atque orationibus, Domino inhaerere die noctuque studeant.
Nocte vero sancta nativitatis Domini Salvatoris missas celebrent, et hymnum angelicum in eis solemniter decantent, quoniam et in eadem nocte ab angelo pastoribus nuntiatus est, sicut ipsa Veritas testatur, dicens: « Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est
Christus Dominus, in civitate David.
Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio; et subito facta est cum angelis multitudo militiae coelestis, laudantium Dominum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis * .
» Caeterum considerat impius justum, et quaerit ut occidat 24 eum.
Dominus non derelinquet eum in manus ejus, et non condemnabit eum cum judicabitur illi.
Exspecta Dominum et custodi viam ejus, et exaltabit te ut possideas terram, cum interibunt impii, videbis.
Vidi impium robustum, et fortissimum, sicut indigenam virentem, et transivi et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
Custodi simplicitatem et vide rectum, quia erit in
extremum viro pax; praevaricatores autem interibunt pariter, et novissimum impiorum peribit.
Salus autem justorum a Domino, fortitudo eorum in tempore tribulationis, et auxiliabitur eis Dominus, et salvabit eos et eripiet eos ab impiis et salvabit eos, quia separaverunt in eum; et alibi: « Quid gloriaris in malitia potens?
Misericordia Dei tota die.
Insidias cogitavit lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum.
Dilexisti malitiam magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam.
Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa, sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium, et videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt.
Ecce vir qui non posuit fortitudinem
suam Deum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis.
Ego autem sicut oliva virens in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in saeculum et in aeternum.
Confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu misericordiarum tuarum.
» Reliquis enim temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia et eadem hora Dominus crucifixus est, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur.
Ab episcopis autem idem angelicus hymnus pro tempore et loco in missarum solemniis celebrandus est atque solemniter recitandus.
Ipsi enim qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi atque timendi, et non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, salvari et instrui cupit, nullatenus debet eos arguere, nec vulgus in eorum accusatione suscipi.
Populus enim ab eis docendus est, et corripiendus non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum.
Nullomodo igitur Domini pontifices et reliqui sacerdotes quibus Domini commissa est plebs, rite populum possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari.
Unde justum est omnes in universo orbe doctores legis, ea quae legis sunt sapere et non sacerdotes Domini labiis suis, aut quibuslibet machinationibus maculare, dum ipsos disponunt aut cupiunt maculare,
potius seipsos maculant et vulnerant.
Dei ergo accusat ordinationem qui eos qui ab eo constituuntur, sacerdotes accusat, et damnari cupit, a quibus se omnes fideles cavere debent, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt.
Christus enim Dei Filius Dominus noster, humano generi salutem condonans plenam, de nobis ait: « Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit * .
» Si ergo Dominus in eis recipitur, et rejicitur, proculdubio ipsius sunt qui in eis rejicitur, vel suscipitur.
Et tu quis es, qui judicas servum alienum?
Proculdubio transgressores legis Dei et apostolorum, atque prophetarum, et non solum harum, sed etiam legum humanarum.
Omnes enim leges tam divinae quam humanae alienum servum judicare prohibent.
Quid putas erit de te, cum transgressores et conculcatores legis Dei damnabuntur?
Profecto et tu damnaberis, quia postposuisti mandatum Dei, et tuam adimplesti voluntatem, quoniam sicut digni sunt vita qui mandatum Dei adimplent atque custodiunt, ita rei et perdigni sunt morte, qui ea postponunt et in vanum ducunt.
Est enim in apostolicis scriptum institutis, alterius vitam nemo laceret, et de malo alieno os suum non coinquinet.
Accusatores vero et accusationes, quas leges saeculi non admittunt, et nos submovemus, et accusatori omnino non credi decernimus, qui absente adversario causam suggerit ante utriusque partis justam discussionem.
Nec hi qui
non sunt idonei suscipiantur ad accusationem, et omnes qui adversus patres armantur, infames esse censemus.
Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi, aut insidiandi.
Hi vero qui cum inimicis morantur, aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum aemulatio lacerat etiam innocentes.
Hunc murum firmissimum statuerunt patres nostri, et nos cum eis contra persecutores nostros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta, et vos securiores et sanctiores famulari mereamini vestro Salvatori.
De talibus enim insidiatoribus et accusatoribus servorum suorum loquitur Dominus per prophetam dicens: « Os tuum misisti ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolum,
sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et in filium matris tuae fabricabas opprobrium.
Haec fecisti et tacui, existimasti similem tui me futurum?
arguam te, et proponam ante oculos tuos.
Intelligite haec qui obliviscimini Dominum ne forte rapiat et non sit qui liberet.
»
Languentes autem in isto conamine notandi sunt, et a talibus repellendi.
Tales enim membra sunt diaboli, qui sursum atque deorsum pervolans quaerit quod possit occidere, quos possit separare, quos possit devorare.
Propter quam rem vigilandum est, et armis coelestibus sumus muniendi, ne in ejus compedes incidamus aut ejus foveis illaqueemur.
Decet enim in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum et charitas custodiatur
et veritas defendatur, atque innocentes et Domini ministri illaesi liberentur.
De bonis ergo et legem Domini custodientibus fratribusque adjuvantibus
et non nocentibus, sed supportantibus ait per Prophetam Dominus: « Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar.
Odivi ecclesiam pessimorum et cum impiis non sedebo.
Lavabo in innocentia palmas meas, et circuibo altare tuum, Domine, ut clara voce praedicem laudem tuam, et enarrem omnia mirabilia tua.
Domine, dilexi habitaculum domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae; ne ponas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.
In quorum manibus scelus, et dextera eorum repleta est muneribus, ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me, et miserere mei; pes meus stetit in via, in Ecclesiis benedicam Domino.
» Concordent igitur cum omnibus Dei sacerdotibus hae charitatis sententiae, in quibus
vos fixos et firmos exstitere judicamus.
Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi.
Data XV Kalend.
Martii, Antonio et Marco IV cc. consul.
INCIPIUNT DECRETA IGNII PAPAE DE FIDE ET RELIQUIS CAUSIS.
De fide et reliquis causis. *
IGINIUS in Christi nomine almae urbis Romae episcopus, cunctis in apostolica fide et doctrina degentibus, salutem.
Charissimi, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur.
Filius non secundum deitatem solam a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est.
Nam quod semetipsum, exinanita majestatis suae potentia, idem Filius miserit, Apostolus contestatur et dicit: « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis * .
» Et Isaias: « Non legatus, neque angelus, sed Deus ipse veniet, et salvabit
nos; » item ibi: « Palam apparui non quaerentibus me.
» Et Jeremias: « Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, veni et factus sum illis in opprobrium.
» Et in Michaea: « Ecce Dominus veniet, et commovebuntur sub eo montes; » et in Zacharia: « Gaude et exsulta filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus; » et Apostolus ad Timotheum: « Humanus sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; » et Malachias: « Ecce subito veniet in templo suo Dominus quem vos quaeritis, et angelus Testamenti quem vos vultis; » in Evangelio: « Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam.
» Item ibi: « Quid nobis, et quid tibi Jesu, Filii Dei, venisti
ante tempus perdere nos?
venit Filius hominis salvare et quaerere quod perierat.
» Item ibi: « Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; » item ibi: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo.
» Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis quibus se Filius Dei a semetipso venisse testatus est, poterit quis dicere ab alio et non a semetipso venisse?
dum manifestum est, quod qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missus advenerit; nam qui in Patre manens, ubique potentia sua consistit, ubi quo a Patre mitteretur omni modo non habuit, quoniam nulla pars coelorum ac terrae a conspectu Patris excipitur, ubi secundum vos a Patre Filius mitteretur?
et Paulus: « Renovamini,
inquit, spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.
» Et ad Hebraeos: « In eo enim in quo passus est ipse et tentatus est, potens est eis qui tentantur auxiliari, » unde sanctae vocationis semper coelestis participes.
Considerate Apostolum confessionis nostrae, et pontificem Jesum fidelem existentem qui vocavit eum.
Et ad Colossenses: « Nunc autem deponite et vos universa, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpiaque verba ex ore vestro non procedant.
Nolite mentiri invicem.
Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum.
» Nunquid is qui universam
creaturam, visibilia et invisibilia propriae virtute potestatis procreavit ac fecit, seipsum ante, aut postmodum (quod dicere nefas est) creavit vel facere potuit?
Et Dominus in Evangelio ait: « Ego et Pater unum sumus; » et iterum: « Qui me videt, videt et Patrem; » et iterum: « Qui me odit, et Patrem meum odit; » et iterum: « Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; » et iterum: « Ut sint in nobis unum, sicut et nos unum sumus.
Tu in me, et ego in eis; » et iterum: « Omnia mea tua sunt; » et iterum: « Ego in Patre, et Pater in me; » et iterum: « Pater in me manens facit opera haec.
» Et Joannes evangelista ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum * ; » et iterum ipse ad Parthos:
« Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra: aqua, sanguis et caro, tres in nobis sunt; et tres sunt qui testimonium perhibent in coelo: Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt.
» Nos itaque in natura divinitatis, quia unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nec Patrem aliquo tempore credimus praecessisse, ut major sit Filio, nec Filium postea natum esse ut divinitate Patris minoretur.
Caeterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.
Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia 25, atque irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere: necnon et peregrina negotia et judicia prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicentur qui provinciales et a se electos debent habere judices.
Nos quidem ex omni parte carpendo occasiones abscidimus.
Nos supernae memores disciplinae, quibuscumque cadentibus dexteram porrigimus, et a ruinae praecipitio quos possumus relevamus et defensionis adminiculum totis viribus praebere cupimus.
Certe si vel mens sit recti conscia, vindicta dignus est qui aliis existit causa periculi;
qui vero innocentem vel fratrem quocunque ingenio persequitur, ipse in se jugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus praeco: Noli detrahere, ne eradiceris, noli accusare, ne accuseris, noli judicare, ne judiceris, quia in quo judicio judicaveris, judicabitur de te.
Nemo creditur nos odisse quorum relatione non laeditur, dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit, et omnis scientia aut regula adversum se divisa non stabit.
Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis, hortans, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis.
Data XVII Kalend.
Octobris. Magno et Camerino consulibus.
EPISTOLA IGINII PAPAE AD ATHENIENSES
Papa IGINIUS Atheniensibus salutem.
Multa mihi fiducia est apud vos, fratres, et multa gloriatio pro vobis.
Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Tribulor enim quando de vobis audio quod non oportet.
Consolor vero quoties ea inter vos fieri cognovero quae bonos christianos decet implere.
« Nolite, fratres, jugum ducere cum infidelibus, » unde doctor gentium loquitur dicens: « Quae participatio justitiae cum iniquitate?
quis autem consensus templo Dei cum idolis?
vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus.
Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus * .
» Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos
in tartarum tradidit, in judicio cruciandos reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens, et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, quid putatis iniquis et impiis perseverantibus in nequitia eorum erit?
Justum vero Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eruit, aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos
qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare, magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immunditiae ambulant, damnationemque contemnunt, audaces, sibi placentes sectas non metuunt facere, blasphemantes.
Unde alieni erroris socium a sui propositi tramite non recedentem, aut apostolicae sedis jussionibus inobedientem suscipere non possumus, quia inter fideles credentes vel sanctorum Patrum jussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles magna debet esse discretio et infideles.
Si Deus, fratres, justis non pepercit, quid de nobis peccatoribus fieri putatis?
Custodite vos ab omni inquinamento carnis et corporis, ut salvi sitis
in die adventus Domini, unum autem hoc non lateat vos, ut ait Apostolus: Charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni, sicut unus dies.
Non tardat Dominus promissis, sed patienter exspectat propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, clementa vero calore solventur.
Cum haec ergo omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et
properantes in adventum diei Dei, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent.
Nos vero coelos novos et terram novam et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia inhabitat.
Deus autem omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam
suam gloriam, in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet, confirmabit, et consolidabit.
Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
Data X Kalend.
Martii, Magno et Camerino consulibus.
INCIPIUNT DECRETA PII PAPAE.
Ut die Dominico Pascha celebretur. *
Omnibus Ecclesiis in eadem qua sumus fide et doctrina manentibus, PIUS apostolicae sedis archiepiscopus.
Gratias agimus, fratres, Deo, quoniam crescit fides vestra et abundat charitas uniuscujusque omnium vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei.
Videte, fratres, videte ut nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones ministratum et constructum crescit in augmentum Domini; sed induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem
et donantes vobismetipsis si quis habet querelam.
Et sicut Christus donavit vobis, ita et vos.
Caeterum nosse vos volumus quod Pascha Domini, die Dominica annuis solemnitatibus sit celebrandum.
Istis ergo temporibus Hermes doctor fidei et Scripturarum effulsit inter nos.
Et licet nos idem Pascha praedicta die celebremus, et quidam inde dubitarent, ad corroborandas tamen animas eorum eidem Hermae angelus Domini in habitu pastoris apparuit et praecepit ei, ut Pascha die Dominico ab omnibus celebraretur tempore suo; unde et vos apostolica auctoritate instruimus omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus, nec debetis a capite quoquomodo dissidere.
Cavete diligenter omnes, ne quis vos decipiat per
aliquam astrologiam vel philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum et traditionem rectam.
« In Christo enim habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ut sitis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, » qui sine dubio qui contra mandata Dei agit peccat, et qui consensum praestat erranti.
Hanc sanctam sedem apostolicam omnium Ecclesiarum caput esse praecepit, ipso dicente principi apostolorum Petro: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum.
Et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque erit solutum super terram erit solutum et in coelo * .
» Quid enim prodest illi suo errore non pollui qui
consensum praestat erranti.
Oves enim pastorem suum non reprehendant, plebs vero episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quoniam non est discipulus super magistrum, neque servus supra Dominum.
Episcopi autem a Deo sunt judicandi, qui eos sibi oculos elegit; nam a subditis aut pravae vitae hominibus non sunt arguendi vel accusandi, aut lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per seipsum, et non per alium vendentes sacerdotes, et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo; et sicut alibi per prophetam loquitur dicens: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Si quis vero a suo proposito retrorsum exorbitaverit, et jussum apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur.
Reprobari ergo
oportet eorum redargutiones qui in recta fide suspecti sunt.
Fides autem et conversatio primum scrutanda est, et denuo qui irreprehensibiles apparuerint sunt recipiendi, et non prius, quia « bonus homo, » testante Veritatis voce, « ex bono thesauro cordis sui profert bona, malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala.
Ex abundantia enim cordis os loquitur, » ideo persona et opinio ac vita uniuscujusque in initio rimanda est, quia boni semper infestantur a malis.
Boni enim cum malis, licet misti sint in Ecclesia, vix concordare inveniuntur, quoniam dissimilis est eorum cogitatio, voluntas et actus.
Nihil enim prodest homini jejunare et orare, et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur,
et ab obtrectationibus lingua cohibeatur, unde ait propheta: « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, diverte a malo et fac bonum.
» Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult, quanto minus in suspicionem debet venire fidelis homo ut dicat aut faciat ea quae pati non vult!
Quia omnis suspicio potius repellenda est quam approbanda vel recipienda.
« Charitas enim non quaerit quae sua sunt, » sed quae aliorum, quia unius causa multorum non est praeferenda.
« Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia.
Charitas enim patiens est, benigna est.
Charitas enim non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Charitas nunquam
excidit.
» Semper rogo vos, ut deteriora rejiciatis, et meliora perficiatis, quia nos non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus
quae a Deo donata sunt nobis, et ea sectemini indifferenter.
Data VII Idus Aprilis Claro et Severo consulibus.
EPISTOLA PII PAPAE ITALICIS DIRECTA
PIUS Romanae urbis archiepiscopus, Italicis fratribus salutem in Domino.
Scitis, fratres, quia Dei agricultura sumus, ideo ejus adjutores esse debemus, secundum gratiam quam ipse dedit nobis; si hoc autem esse neglexerimus, nulli dubium est quod damnabimur.
Si vero in ejus servitio pro viribus laboraverimus, verique ejus adjutores fuerimus, ejusque voluntatem implere studuerimus, profecto ab illo ditabimur, quia uniuscujusque
opus quale sit, ut ait Apostolus, dies Domini declarabit, et ignis probabit.
Ad sedem autem apostolicam perlatum est quod sint inter vos contentiones et aemulationes, et praedia divinis usibus tradita, quidam humanis applicant usibus, et Domino Deo cui tradita sunt ea subtrahunt ut suis usibus inserviant.
Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi secretorum coelestium dicata a quibusdam irruentibus vexentur.
Quod si quisquam praesumpserit, sacrilegus habeatur, et sicut sacrilegus judicetur.
Ipsos autem qui hoc agunt, cleros et Domini sacerdotes persequi, eosque infamare audivimus, ut malum super malum addant, et deteriores fiant; non intelligentes quod Ecclesia Domini in sacerdotibus consistit et
crescit in templum Dei.
Et sicut qui Ecclesiam Dei vastat et ejus praedia et donaria exspoliat et invadit fit sacrilegus, sic et ille qui ejus sacerdotes insequitur sacrilegii reus existit, et sacrilegus judicatur.
Aemulamini, fratres, charismata meliora, et nolite talia agere, nec eis commisceri aut consentire qui talia agunt, quoniam non solum qui talia agunt sunt hujus criminis rei, sed qui facientibus 26 consentiunt.
Non ergo gravius peccatum est fornicatio quam sacrilegium, sed sicut majus est peccatum quod in Deum committitur quam quod in hominem, sic gravius est sacrilegium agere, quam fornicari; de talibus enim ait Apostolus: « Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit.
Ego quidem
absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu in virtute Domini nostri Jesu Christi hujusmodi tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
Non est bona gloriatio vestra.
Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.
Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
Itaque epulemur,
non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Scripsi vobis in epistola, ait idem ipse Apostolus, ne commisceamini fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus.
Alioquin debueratis de hoc mundo exisse.
Nunc autem scripsi vobis non commisceri.
Si quis autem frater nominatus est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus,
aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere.
Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare?
Nonne de his qui intus sunt vos judicatis?
Nam eos qui foris sunt Deus judicabit.
Auferte malum ex vobis ipsis.
Audet aliquis vestrum, habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos et non apud sanctos?
An nescitis quoniam sancti Dei de mundo judicabunt?
Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis quidem ut de minimis judicetis, nescitis quoniam angelos judicabimus?
quanto magis saecularia!
Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia illos constituite ad judicandum.
Ad verecundiam vestram dico, sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare fratrem suum, sed frater cum fratre judicio
contendit, et hoc apud infideles.
Jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos.
Quare non magis injuriam accipitis?
Quare non magis fraudem patimini?
Sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus.
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt?
Nolite errare.
Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Et haec quidem fuistis, sed abluti estis et sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri * .
» De caetero salva in omnibus apostolica auctoritate quaecumque sunt ad religionis
observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioeceseos synodis audiantur.
Et si quis sacerdotum vel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut insidias ei paraverit, aut contumeliam, aut calumniam, et convinci potuerit, mox curiae tradatur.
Qui autem facit injuriam, recipiat hoc quod inique gessit.
« Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala.
Evigilate justi et nolite peccare * .
» Data Idus Martii, Claro et Severo IV cc. consul.
INCIPIUNT DECRETA ANITII PAPAE.
De ordinatione archiepiscoporum et reliquorum episcoporum; et de appellationibus minorum ad majorum sedes, vel ad Romanam Ecclesiam. *
ANITIUS universis Ecclesiis per Galliae provincias constitutis, in Domino salutem.
Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse non dubium est, qui bonorum hominum incitat mentes et adjuvat actiones; quod nobis evidenter apparuit, cum inter longinqua spatia regionum unum corda vestra senserunt consilium, et quae desiderabatis responsa, non unius, sed plurimorum epistolae intimarunt.
De ordinationibus vero episcoporum super quibus nos consulere voluistis, olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti ordinationibus quaedam jam decreta reperimus.
Scimus enim beatissimum Jacobum qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis, Hierosolymorum
episcopum esse ordinatum.
Si autem non minus quam a tribus apostolis tantus vir fuit ordinatus episcopus, patet profecto eos formam instituente Domino tradidisse, non a minus quam a tribus episcopis episcopum ordinari debere.
Sed crescente numero episcoporum, nisi necessitas intervenerit, debent etiam plures augeri.
Id est si archiepiscopus diem obierit, et alter ordinandus archiepiscopus electus fuerit, omnes ejusdem provinciae episcopi ad sedem metropoleos conveniant, ut ab omnibus ipse ordinetur.
Oportet autem ut ipse qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur.
Reliqui vero provinciales episcopi, si necesse fuerit, caeteris consentientibus, a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis.
Sed melius, est si ipse cum omnibus, eum qui dignus est elegerit et cuncti pariter sacraverint pontificem.
Et licet istud necessitate cogente concessum sit, illud tamen quod de archiepiscopi consecratione praedictum est atque praeceptum, id est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet; quia qui illis praeest, ab omnibus episcopis quibus praeest debet constitui.
Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio; ipse autem archiepiscopus nihil de eorum causis, aut de aliis communibus juxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio; nec illi, nisi quantum ad proprias parochias pertinet sine suo, quoniam tali gaudet concordia Altissimus et gloriatur in
membris suis.
Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores apostolorum regulariter patriarchas et primates esse constituerunt, nisi aliqua
gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit propter multitudinem eorum primatem constitui.
Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur.
Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia ve consilio episcoporum, aut eorum, aut alias causas, nisi eas tantum quae ad propriam suam parochiam pertinent, agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat.
Si vero incorrigibilis, eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia terminare praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et caeteri timorem habeant.
Si autem propter nimiam
longinquitatem, aut temporis incommoditatem, vel itineris asperitatem, grave ad hanc sedem ejus causam deferre fuerit, tunc ad ejus primatem causa deferatur, et penes ipsum hujus sanctae sedis auctoritate judicetur.
Similiter si aliquis episcoporum metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem dioeceseos, aut apud hanc apostolicam sedem audiatur.
Qui major est vestrum, secundum Dominicam jussionem, sit vester minister, et quanto major es in omnibus, humilia te ipsum.
Charissimi, nolite inter vos contendere, nec quaerat aliquis major esse, sed, juxta Apostolum, Diligite vos invicem, « quia charitas ex Deo est, et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Dominum.
Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est.
Pascite, »
inquit princeps apostolorum, « qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie.
Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi ex animo.
Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam * .
» Et juxta alium apostolum: « Fratres, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Jesu Christi qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum desideria ambulantes impietatum.
Hi sunt qui segregant semetipsos animales, spiritum non habentes.
Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu sancto orantes, ipsos vos in
dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.
Et hos quidem arguite judicantes, illos vero servate de igne recipientes.
Aliis autem miseremini in timore,
odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam * .
» Prohibete, fratres, per universas regionum vestrarum Ecclesias, ut clerici, qui laicis et simplicibus, virtutis, honestatis, pudicitiae et gravitatis exemplar esse debent ac seipsos tanquam signum purioris vitae rudioribus ad imitationem prudenter exhibere, juxta Apostolum, comam non nutriant, sed desuper caput in modum spherae radant, quia sicut discreti debent esse in conversatione,
ita et in tonsura et omni habitu discreti debent apparere.
Haec vobis, fratres, ut petistis custodienda mittimus, et custodire praecipimus, « ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris, » cui honor et imperium per aeterna saecula.
Data octavo Kalend.
Junii, Galliano et Rufino consulibus.
INCIPIUNT DECRETA SOTHERIS PAPAE.
De fide. *
SOTHER apostolicae sedis archiepiscopus, Campanis omnibus salutem in Domino.
Gaudere vos oportet, fratres, quod divina largiente gratia familiares Domini vocamini, ejusque sacerdotii dignitate fungimini.
Nunc autem rogo vos ut circa plebes vobis commissas laborare dignemini, et fructuosos manipulos Domino reportare nitamini.
Paulus enim apostolus de fide ita loquitur, dicens: « Quod ante promiserat, ait, per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo qui factus est ei ex semine David, secundum carnem * .
» Item ipse ad Galatas: « Postquam autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum ex muliere factum sub lege * .
» Et ad Philippenses: « In similitudinem hominum factus et habitu
inventus ut homo * .
» Et in psalmo tricesimo: « Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt, et super inimicos meos factus sum opprobrium * .
» Item ibi: « Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde.
Factus sum tanquam vas perditum * .
» Et in septuagesimo: « Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis * .
» Et in septuagesimo secundo: « Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum * .
» Et in octogesimo sexto: « Mater Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus * .
» Et in septuagesimo septimo: « Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber * .
»
Et in centesimo octavo: « Et factus sum illis opprobrium, viderunt me, et moverunt capita sua * .
» Et in centesimo primo: « Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto * .
» Et in Evangelio: « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * .
» Filius igitur secundum carnem dicitur factus.
Nam secundum divinitatem a Patre nusquam dicitur factus, sed genitus; dum enim Pater loquitur, Filius loquitur, et cum Filius loquitur Patrem in illo esse loquentem documentis coelestibus comprobatur, Paulo apostolo attestante, qui ait: Multis partibus multisque modis olim 27 Deus locutus est Patribus in prophetis, novissime autem locutus est nobis in Filio.
Et ut eumdem
Filium, excepto Patris praecepto, doceam fuisse locutum, ex Isaiae prophetae volumine proferimus documentum.
« Haec dicit Dominus: In illa die sciet populus meus, quoniam ego ipse qui loquebar in servis meis prophetis, evangelizans auditum pacis, et ecce adsum.
« Item ibi: » Ego sum dominus qui loquor justitiam, et annuntio veritatem.
« Item ibi: » Cogitavi, et locutus sum, et adduxi, et creavi et feci.
« Et Apostolus: « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus * .
» Et in psalmo centesimo decimo octavo: « Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar * .
» Et ipse Dominus in Evangelio caeco a se illuminato dicit: « Et vidisti eum et quia loquitur tecum ipse est * .
» Et Samaritanae mulieri
ait: « Ego sum qui loquor tecum * .
» Et ad discipulos: « Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt * .
» Et ad Patrem: Ego ad te venio, et haec loquor in mundo.
Et iterum Judaeis dixit: Loquor vobis, et non auditis.
Si autem venerit alius, illum audietis.
Et iterum: Haec locutus est Dominus in gazophylacio docens in templo.
Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus.
Ecce in his omnibus, quae superius dicta sunt, non docetur Filius praecepto Patris fuisse locutus, sed magis proprium exercuisse in loquendo sermonem.
Isaias quoque propheta ait: Haec dicit Dominus: Ego feci terram sensu meo, et hominem super eam, ego solidavi coelum manu mea, ego omnibus sideribus mandavi ut lucerent in coelo.
Item ibi: Ego omne consilium meum statui, et omnia quaecunque cogitavi ego feci, Item ibi: Sic dicit Dominus, qui constituit coelum et terram, et fecit eam et fundavit eam.
Item ibi: Ego primus, et ego in aeternum, manus mea fundavit terram.
Dextera mea solidavit coelum.
Et in Jeremia: Ego feci terram in fortitudine mea magna, et in brachio meo excelso.
Item ibi: Dominus fecit terram in virtute sua magna, et erexit orbem terrae in sapientia, et prudentia sua extendit coelum et posuit sonum aquae in coelo.
Defendite, charissimi, ego rogo vos, contra malivolos homines inconcussum Ecclesiae statum, ut vos Christi dextera defendat in aevum.
Data Nonas Maii, Rustico et Aquilino IV consulibus.
EPISTOLA SOTHERIS PAPAE.
Dilectissimis fratribus per Italiae provincias sanctis constitutis episcopis, SOTHER papa.
Divinis praeceptis et apostolicis monitis informamur, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, at si quid usquam reprehensioni invenitur obnoxium, celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia et praesumptionis usurpatione revocemus.
Sacratas Deo feminas vel monachas, sacra vasa vel sacratas pallas penes vos contingere et incensum circa altaria deferre perlatum est ad apostolicam sedem, quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse, nulli recte sapientium dubium est.
Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate, haec omnia vobis resecare funditus, quanto citius poteritis, censemus, et ne pestis haec latius divulgetur per
omnes provincias, abstergi citissime mandamus, ait enim Apostolus: « Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo * .
» Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vel inhonesta reprehensione vitiari, ut per totum mundum una sit nobis unius castae communionis integritas.
Unde consurgite, charissimi, cum Domino, et assistite ei induentes arma spiritus adversus malignantes contra fidem ejus, et probetur spiritus sapientiae, id est, verba illorum si ex Deo sunt.
Scriptum est enim in Jeremia: « Probatorem dedi te in populum meum robustum, et scies, et facies, et probabis viam illorum * .
» Multum namque nobis necessaria
est vigilantia tanti sacramenti sapientiae discretionis, quae occulta tenebrarum revelat, ad requisitionem hujusmodi rei et scrutationem, quoniam latet quodammodo et absconditur, vixque comprehenditur dolosa existens malitia pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere.
Quod utique sciens beatus Apostolus, ait: « Nam hujusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurant se in apostolos Christi * .
» Sed non mirum quando ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis, si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae, quorum finis secundum opera eorum.
Sed et Dominus in hoc praemuniens nos, ait: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt
lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos * .
» Ergo in idipsum ex toto corde vestro referentes, ante omnia, super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis * .
» Quoniam, ut ait beatus Daniel propheta, « sapientia et fortitudo ejus sunt * , » dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus et disciplinam; ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.
Quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et ostendisti mihi quae rogavi te.
Data X Kalend.
Junii, Cetico et Clero IV consulibus.
INCIPIUNT DECRETA ELEUTHERII PAPAE. *
ELEUTHERIUS episcopus, universis Ecclesiis per Galliae provincias Domino militantibus, in Domino salutem.
Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum multos populos ad Domini servitium festinare cognovimus.
Qua de re necessarium judicavimus vos instruere, ut escas quas vitare vos audivimus irrationabiliter non respuatis.
Scitis, fratres, legislatorem docuisse, omnia quae creavit Deus erant valde bona, et ipsa per se Veritas ait: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod exit de ore * .
» Unde constat non debere refutare escas communes quas Deus ad cibos tribuit fidelibus suis.
Et in Actibus apostolorum, de mundis escis legitur ita:
« Postera autem die iter tribus facientibus domesticis cum Petro, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam, et cum esuriret, voluit gustare.
Parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus: et vidit coelum apertum et descendens vas quoddam,
velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de coelo in terram, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, et volatilia coeli.
Et facta est vox ad eum: Surge, Petre, occide et manduca.
Ait autem Petrus: Absit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum.
Et vox iterum secundo ad eum: Quae Dominus purificavit, tu commune ne dixeris.
Hoc autem factum est per ter, et statim vas receptum est in coelum * .
»
De accusationibus ergo clericorum, super quibus consulti sumus, quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem apostolicam deferre, finitiva episcoporum tantum judicia huc deferantur, et hujus sanctae sedis auctoritate finiantur, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum
jam definitum est.
Nec in eorum Ecclesiis alii aut praeponantur, aut ordinentur antequam hic eorum juste terminentur negotia, quoniam quamvis liceat apud provinciales et metropolitanos atque primates eorum ventilare accusationes vel criminationes, non tamen licet diffinire secus quam praedictum
est.
Reliquorum vero clericorum causas apud provinciales et metropolitanos ac primates et ventilare et juste diffinire licet, judicantem tamen oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi, adjiciendique praebita patientia ab eo, ut ibi actio ambarum partium limitata sit pleniter.
Nec litigantibus judex prius sua velit sententia obviare nisi quando ipsi jam peractis omnibus nihil habeant in quaestione quod proponant, et tandiu actio ventiletur, quousque rei veritas inveniatur.
Frequenter interrogare oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod annecti conveniat; induciae enim non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid praepropere agi a quacunque parte videatur, quia per subreptionem
multa proveniunt.
Nihil tamen absque legitimo et idoneo accusatore fiat.
Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est ejectus.
Et quidquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit.
Nam si leges saeculi accusatores requirunt, quanto magis ecclesiasticae regulae!
docent enim terrestria et humana quae sint ecclesiastica atque coelestia.
De accusationibus vero comprovincialibus ita legitur esse statutum: Si quis super quibuslibet criminibus quemlibet clericum pulsandum crediderit in provincia in qua consistit ille qui pulsatur suas exerceat actiones, nec aestimet eum alibi aut longius ad judicium protrahendum.
Illi vero qui pulsatus fuerit, si judicem suspectum habuerit, liceat
appellare.
Caveant etiam judices Ecclesiae ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, imo etiam causam pro facto dabunt.
Proditoris vero nec calumnia nec vox audiatur.
Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere quam ille qui injuriam, ejusque sustinuit nequitiam.
Oppressis namque ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
Haec omnia summopere sunt attendenda.
Nec criminatio minorum, quanto magis episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: « Non sequeris turbas ad faciendum malum * .
» Et alibi: « Non suscipias vocem mendacii * .
» Et in Paralipomenon legitur: « Omnia corda scrutatur Dominus * , » et omnem cogitationem novit; homo vero videt in facie, Deus autem in corde.
Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio.
Igitur omne pondus et circumstantia adversariorum documenta per patientiam, fratres, comprimere satagite, scientes quia subversi sunt hujusmodi et delinquunt proprio ore damnati, quia
qui fratres accusant vel infestant, non eos diligunt, sed magis negligunt et peccant, dicente Apostolo: « Dilectio proximi malum non operatur * .
» Et alibi: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?
» Nos enim humiles corde, ad ea quae recta sunt, adjutore Domino sapienter vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes, improbis probe resistere non negligimus, unde dictum est: Negligere enim, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.
Hujus rei gratia universalis vobis a Christo Jesu commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboretis, et cunctis opem
ferre non negligatis; frater autem fratrem adjuvans exaltabitur, et illudens dissipabitur.
Quapropter relevate semper oppressos, corripite inquietos, ut zizania Dominicam messem non possit suffocare.
Data V Idus Julii, Paterno et Bardua consulibus.
28 INCIPIUNT DECRETA VICTORIS PAPAE.
De Pascha et causis reliquis. *
VICTOR Romanae ac universalis Ecclesiae archiepiscopus Theophilo episcopo et cunctis fratribus in Alexandria Domino famulantibus in Domino salutem.
Multa mihi gratulatio, dilectissimi fratres, quod manifestato sicut optamus per gratiam Dei lumine evangelicae claritatis et ab Ecclesia jam magna ex parte perniciosi erroris nocte depulsa, creditae nobis dispensationis fructus crescit, et augmentatur in Domino.
Celebritatem sancti Paschae die Dominica agi debere praedecessores nostri jam statuerunt, et nos illud eadem die celebrari solemniter mandamus, quia non decet ut membra a capite
discrepent, nec contraria gerant.
A quarta decima vero luna primi mensis usque ad vicesimum primum ejusdem mensis diem eadem celebretur festivitas.
Eodem vero tempore baptismus celebrandus est catholicus,
sed tamen si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit gentiles ad fidem venientes quocunque loco, vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, tamen, Christianae confessione credulitatis clarificata, baptizentur.
Ipsis quoque quod in baptismo polliciti sunt summopere est attendendum, ne infideles, sed fideles inveniantur.
Ipsi vero qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles
minime reputantur.
Haec vero statuta nulla debent improbitate convelli, nulla novitate mutari, quia alia ratio est causarum saecularium, alia est divinarum.
Audivimus namque apud vos vestrosque diversa judicia fieri, et incerta judicari.
Incerta, charissimi, nullatenus judicemus, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, quia quamvis vera sint, non tamen credenda, nisi quae manifestis judiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
Similiter ea vos judicare ad apostolicam delatum est sedem, quae praeter nostram vobis definire non licet auctoritatem episcoporum causas, unde ita constitutum liquet a tempore apostolorum
et deinceps placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliquam causam episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos ejus retractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agat, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quanquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo.
Et alibi in institutis legitur apostolicis: Si quis putaverit se a proprio metropolitano
gravari, apud patriarcham vel primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae judicetur sedem.
Nihil aliud est, fratres, talis praesumptio, nisi apostolorum suorumque successorum terminos transgredi, eorumque decreta violare.
Culpantur enim, ut scriptum est, fratres, quia aliter circa episcopos judicare praesumunt quam apostolicae sedis papae fieri placuerit.
Et quis est qui judicat eum quem Dominus sibi et huic sanctae sedi reservari voluit judicandum?
Ait namque Dominus per prophetam Isaiam: « Domine Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar, juxta est qui justificat me.
Quis contradicit
mihi?
stemus simul.
Quis est adversarius meus?
accedat ad me, ecce Dominus Deus meus, auxiliator meus.
Quis est qui condemnet me?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui?
Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei?
Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis.
De manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
Audite me qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum, attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos, quia unum
vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus.
Et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini; gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
Attendite ad me, populus meus, et tribus mea, me audite.
Quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet; prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachium meum populos judicabit; me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt.
Levate in coelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum, quia coeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt.
Salus autem mea in sempiternum
erit, et justitia mea non deficiet.
Audite me qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum.
Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum; sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea.
Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generatione et generationem * .
» Multis mundi hujus illecebris, multis vanitatibus resistendum est, ut verae charitatis et continentiae obtineatur integritas.
Dominus enim nullum vult perire, sed omnes salvos fieri.
Certus autem sum vos ad haec emendanda vel defendenda Domino auxiliante proficere.
Data XIII Kal. Augusti, Commodo et Gratiano IV consulibus.
CUJUS SUPRA EPISTOLA AD APHROS.
De causis superioribus.
VICTOR Romanae Ecclesiae urbis archiepiscopus, universis episcopis per Africam constitutis in Domino salutem.
Semper enim in aeterno consilio Dei mansit humani generis incommutabiliter praeordinata reparatio, sed ordo rerum per Dominum nostrum Jesum Christum temporaliter gerendarum dispositione verbi divini sumpsit exordium.
Quapropter oportet vos, fratres, unanimes esse, et adminiculum vicissim ferre: in recta ergo fide et in sacramentis divinis
non discrepare, sed concordes esse, quia licet pauci sitis malorum comparatione, si tamen concordes fueritis, facile, auxiliante Domino, vestros insidiatores superabitis.
Si vero discordes, quod absit, fueritis, non superabitis, sed superabimini.
Perlatum est enim ad sedem apostolicam aliquos vestrum nocere fratres velle, et ut cadant, decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et aemulationes inter vos fieri; a quibus dissensionibus vos avertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre vicissim
mandamus.
Nam si hoc agere cito neglexeritis, et vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius Ecclesiae communione vos pelli non dubitetis, nec attenditis, charissimi, qualiter Dominus per Isaiam prophetam talibus comminatus est, dicens: « Dominus eis locutus est verbum hoc, luxit et defluxit terra, et infirmata est, defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terrae, et terra interfecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus, ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci, luxit vindemia, infirmata est vitis; ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae; cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam; attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnis laetitia; translatum est gaudium terrae, relicta
est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
Quia haec erunt in medio terrae, et in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit finitima vindemia.
Hi levabunt vocem suam atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum, et in insulis maris nomen Domini Dei Israel * .
» Et Dominus, in oratione quam discipulos suos docuit orare, ait: « Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.
» In bonis et justis hominibus sanctificatur nomen Domini, et in malis blasphematur, et ipsa per se Veritas ait: « Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque
ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et postea offeres munus tuum.
» Nulli vero liceat doctrinam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere.
Data Kal. Septembris, Laterano et Ruffino IV cc. consulibus
INCIPIUNT DECRETA ZEPHERINI PAPAE. *
Romanae urbis archiepiscopus ZEPHERINUS omnibus per Siciliam constitutis episcopis in Domino salutem.
Divinae circa nos gratiae memores esse debemus quae nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotum ejus speculatione constituti, prohibeamus illicita et sequenda doceamus.
Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium firmamento inhaerentes sanctae Scripturae non obscurat mundana iniquitas.
Idcirco meditari vos oportet et Scripturas, et praecepta divina, quae in Scripturis continentur, diligenter attendere, ne transgressores legis Dei, sed impletores appareatis.
Patriarchae vero vel primates
accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant finitivam, quam apostolica fulti auctoritate, ac reum seipsum confiteatur, aut per innocentes et regulariter examinatos convincatur testes.
Qui minori non sint numero quam illi discipuli fuerunt, quos Dominus ad adjumentum apostolorum eligere praecepit, id est septuaginta duo.
Detractores quoque divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio, nec summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum teneatur.
Absens vero nemo judicetur, quia et divinae et humanae hoc prohibent leges.
Accusatores autem eorum omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter
stare voluit, non a quibuslibet agitari.
Nullum autem eorum sententia a non suo judice dicta constringat, quia et leges saeculi id ipsum fieri praecipiunt.
Duodecim enim judices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus ejus causa juste judicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur, vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur.
Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur.
Nec antea finiatur, sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est, quam ejus auctoritate fulciatur; ad eam quoque ab omnibus (maxime tamen ab oppressis) appellandum est et concurrendum
quasi ad matrem, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur, quia non potest, nec debet mater oblivisci filium suum.
29 Judicia enim episcoporum, majoresque Ecclesiae causae a sede apostolica et non ab alia, sicut apostoli et sancti successores eorum statuerunt, cum aliis episcopis sunt terminandae; quia licet in alios transferant episcopos, beato tamen apostolo Petro dictum est: Quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in coelis.
Et reliqua privilegia quae soli huic sanctae sedi concessa sunt, et in constitutis apostolorum, eorumque successorum, aliis quamplurimis cum eis concinentibus, habentur inserta.
Septuaginta enim apostoli sententias praefixerunt cum aliis quamplurimis
episcopis, et servandas censuerunt.
De occultis enim alieni cordis temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae hominibus sunt incognita solus Deus judex sit; ipse vero novit abscondita cordis, et non alius; injusta enim judicia ab omnibus cavenda sunt, maxime tamen a servis Domini.
Servum autem Dei non oportet litigare, nec quemquam damnare.
Episcopi namque a plebibus, et clero, et Domini a servis ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, sperentur aeterna.
Auget enim merita virtutis quod propositum non violat religionis.
Satagendum est nobis ne aliquis fratrum nostrorum graviter laceretur vel pereat.
Succurrere ergo vos
oportet oppressis, et liberare eos de manu persequentium, ut cum beato Job dicatis: « Benedictio
perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum, justitia indutus sum, et vestivi me vestimento et diademate, judicio meo; oculus fui caeco, et pes claudo; pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam * , » et reliqua.
Vos ergo, qui in specula a Domino estis positi, comprimere et repellere eos summopere debetis qui fratribus insidias praeparant, aut in eos seditiones et scandala excitant.
Facile est enim verbo fallere hominem, non tamen Deum.
Ideo hos repellere, et ab his vos cavere oportet, quatenus exstincta funditus hujus modi caligine, lucifer eis resplendeat, et laetitia oriatur, sanctissimi fratres.
Data XII Kalendas Octobris,
Saturnino et Gallicano IV cc. consul.
ITEM EPISTOLA EJUSDEM ZEPHIRINI PAPAE.
Charissimis fratribus per Aegyptum Domino militantibus ZEPHERINUS Romanae urbis archiepiscopus.
Tantam a Domino hujus sanctae sedis, et apostolicae Ecclesiae fundatore, et beato Petro principe apostolorum, accepimus fiduciam, ut pro universali Christi sanguine redempta Ecclesia, impigro laboremus affectu, et omnibus Domino famulantibus succurramus, et cunctis pie viventibus apostolica auctoritate opem feramus.
Omnes qui in Christo volunt pie vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et insani, ut meliores et purgatiores efficiantur.
Qui bona temporalia perdunt ut percipiant aeterna.
Eorum vero despectio et irrisio in ipsos retorquebitur qui
eos affligunt et contumeliis afficiunt, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.
Nuntiatum est enim sedi apostolicae per apocrisiarios nostros quosdam fratrum nostrorum episcoporum videlicet ab Ecclesiis et sedibus propriis pelli, suaque eis auferri supellectilia, et sic nudos et exspoliatos ad judicia vocari, quod omni ratione caret, cum constituta apostolorum eorumque successorum, et praecepta imperatorum, ac constitutiones legum idipsum prohibeant, et apostolicae sedis auctoritas idipsum fieri vetet.
Praeceptum est ergo, in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos in Ecclesiis propriis recipi, et primo sua omnia eis reddi, et demum quos eos juste accusare voluerit aequo periculo facere.
Judices esse
decernentes, episcopos recta sapientes, et in Ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur.
Nec prius eos respondere debere quam omnia sua eis et Ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur.
Nec mirum, fratres, si vos persequuntur cum caput verum Christum Dominum nostrum usque ad mortem sunt persecuti.
Ipsae tamen persecutiones patienter portandae sunt, ut ejus discipuli esse cognoscamini, pro quo et patimini,
unde et ipse ait: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam * ; » his fulti suffragiis non multum debemus timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam dicens: Audite me qui scitis judicium, populus meus in quorum cordibus lex mea est.
Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis, considerantes quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requirit ista, ipse enim novit abscondita cordis * , » et cogitationes talium hominum quoniam vanae sunt; « Vana autem locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala.
Sed disperdet
Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
Qui dixerunt labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est * ?
» Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem.
Non enim probabili et paterna doctrina hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam.
Scriptum namque est: « Via stulti recta in oculis ejus * .
» Et: « Sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem * .
» Nos enim qui haec patimur, judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera ejus.
Qui etiam per ministros suos intonuit dicens: « Mihi vindictam, ego retribuam * .
» Vos enim in recta fide et opere ac bona voluntate succurrite vicissim,
nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus: « Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem * ; » unde et ipse per Prophetam loquitur, dicens: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum * .
» Spiritali dico habitaculo et concordia quae in Deo est et unitate fidei, hujus delectabilis secundum veritatem habitaculi quae videlicet in
Aaron magis decorabatur, atque sacerdotibus induentes dignitatem sicut unguentum super caput principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens.
In hoc enim habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus.
Hujus igitur propheticae vaticinationis meritum amplectentes, praesentem fraternam syllabam exposuimus, nostra propter charitatem minime quaerentes, aut quaesituri.
Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum.
Absit; non enim sunt ista nostra.
Haec enim avertat Divinitas.
Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores, ipsis
tamen qui eos persequuntur et exprobrant atque detrahunt, erit proculdubio vae.
Vae, vae illis qui de trahunt servis Dei, quia detractio eorum ad eum pertinet, cujus ministerium agunt, et vice funguntur.
Oramus autem, ostium circumstantiae (qui neminem perire aut labiis suis pollui volumus) eorum moribus imponi, et verbum minime nocivum concipere,
aut ore proferre unde, et Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea * .
» Dominus omnipotens et ejus unigenitus Filius, et Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus, quibuscunque tribulationum molestiis laborantibus, viribus quibus potestis, succurratis, et eorum, ut dignum est, injurias vestras aestimetis, maximum adminiculum eis verbis et factis praebeatis, ut ejus discipuli inveniamini veri qui fratres ut se omnibus diligere praecepit.
Ordinationes vero presbyterorum et levitarum tempore congruo et multis coram astantibus solemniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et adjumento
plurimum gaudeatis.
Ponite indesinenter corda vestra in virtute Dei et enarrate haec et caeteta divina verba in progenies alteras, quoniam hic est Deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula.
Data VII Idus Novembris, Saturnino et Gallicano consulibus.
INCIPIUNT DECRETA CALIXTI PAPAE De jejunio quatuor temporum, et reliquis causis. *
CALIXTUS archiepiscopus Ecclesiae catholicae urbis Romae BENEDICTO, fratri et coepiscopo, salutem in Domino.
Fraternitatis amore constringimur, et apostolico moderamine cogimur, ut consultis fratrum prout Dominus dederit, respondeamus, eosque apostolicae sedis auctoritate instruamus.
Jejunium quod ter in anno apud nos celebrare didicistis, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solemne agamus jejunium, per anni quatuor tempora, et sicut replemur frumento, vino et oleo ad alenda corpora, sic repleamur jejunio ad alendas animas, juxta prophetae Zachariae vocem, qui ait: « Factum est verbum Domini ad me dicens: Haec
dicit Dominus exercituum.
Sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Jerusalem et domui Juda.
Nolite timere, haec sunt verba quae facietis.
Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis.
Omnia enim haec sunt quae odivi, dixit Dominus exercituum.
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercitum: Jejunium quarti, et jejunium quinti,
et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Judae in gaudium et laetitiam, et in solemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite, dixit Dominus exercituum.
» In hoc ergo omnes nos unanimes oportet esse, ut secundum apostolicam doctrinam idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata.
Simus autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia, in cujus operis devotione gratulamur dilectionem tuam esse consortem.
Non decet enim a capite membra dissidere, sed juxta sacrae Scripturae testimonium omnia membra caput sequantur.
Nulli vero dubium est, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium Ecclesiarum a cujus vos regulis nullatenus convenit deviare.
Et sicut Filius venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem
vestrae impleatis matris, quae est Ecclesia, cujus caput, ut praedictum est, Romana existit Ecclesia.
Quidquid ergo sine discretione justitiae contra hujus disciplinam actum fuerit, ratum haberi ratio nulla permittit.
Criminationes vero contra doctorem nemo suscipiat, quia non oportet filios reprehendere patres, nec servos dominos lacerare.
Filii ergo sunt doctorum omnes quos instruunt.
Et sicut filii patres carnales, sic et hi patres debent diligere spirituales.
Non enim bene vivit, qui non recte credit, aut patres reprehendit, vel detrahit suos; doctores ergo qui et patres vocantur magis portandi quam reprehendendi sunt, nisi in recta fide erraverint.
Nullus
ergo doctorem per scripta accuset, nec nisi fideli et legitimo qui etiam irreprehensibilem vitam ac conversationem ducat accusatori, respondeat, quia indignum est ut doctor stulto et indocto atque reprehensibiliter viventi respondeat juxta stultitiam suam, dicente Scriptura: « Non respondeas stulto juxta stultitiam suam * ; » non bene vivit qui non recte credit.
Nihil mali vult qui fidelis est.
Si quis fidelis est, videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat.
Fidelis homo semper fideliter agit, 30 et infidelis callide insidiatur, atque fideles et pie ac juste viventes perdere nititur, quia similis similem sibi quaerit.
Infidelis homo mortuus est in corpore vivente.
Et contra sermones fidelis hominis vitam custodiunt auditorum.
Doctorem enim catholicum,
et praecipue domini sacerdotem, sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet machinatione, aut cupiditate violari, dicente quippe Scriptura sancta: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere * ; » multis hujus mundi illecebris, multis vanitatibus resistendum est ut verae continentiae obtineatur integritas.
Cujus prima est labes superbia, initium transgressionis, et origo peccati, quoniam mens sponte avida nec abstinere novit nec pietati adhibere consensus.
Nullus bonorum inimicum habet nisi malum.
Qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur.
Quidquid ergo irreprehensibile est catholica
defendit Ecclesia.
Nulli imperatori vel cuiquam pietatem custodienti, licet aliquid contra mandata divina praesumere.
Injustum ergo judicium, et diffinitio injusta regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis a judicibus ordinata vel acta non valeat, homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel non augere male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit.
Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio.
Omnes vero qui amant vitam beatam, malunt eam tranquillitatis suae et justitiae statu currere quam nostrorum peccatorum poenis ultricibus interpolari.
Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus
fides omnes semper destruit errores.
Et intelligo aliter mihi non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur, impendam.
Spero autem adfuturam misericordiam Dei quod cooperante ejus clementia omnis pestifer morbus ipso pellente auferatur.
Et quidquid ipso inspirante atque auxiliante poterit salubriter fieri, cum tuae fidei et devotionis laude peragatur, quoniam res omnes aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divini muneris famulatum pertinent, sacerdotalis defendat auctoritas.
Data XI Kalen.
Decembris, Antonio et Alexandro consulibus.
EPISTOLA PAPAE CALIXTI AD OMNES GALLIAE EPISCOPOS De conspirationibus et reliquis causis illicitis ne fiant.
Dilectissimis fratribus per Gallias constitutis, universis episcopis CALIXTUS.
Plurimorum relatu comperimus, dilectionem vestram fervore Spiritus sancti ita Ecclesiae gubernacula firmiter contra impetus tenere et regere, ut naufragia aut naufragiorum detrimenta Deo auctore non sentiat.
Talibus igitur gloriantes indiciis, rogamus ne in illis partibus contra statuta apostolica quidquam fieri sinatis; sed nostra fulti auctoritate nociva compescite, illicita prohibete.
Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis mandatum est.
Cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita.
Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi
damnant leges, et non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis.
Antecessores vero nostri cum plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali honore sunt positi, aut existunt clerici, honore quo utuntur cadere praeceperunt.
Caeteros vero communione privari, et ab Ecclesia extorres fieri jusserunt, omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes.
Justum est enim, ut qui divina contemnunt mandata, et inobedientes patrum
existunt jussionibus, severioribus corrigantur vindictis, quatenus caeteri timorem habeant talia committere, et Deus gaudeat fraternitate ac concordia, et cuncti sumant severitatis atque bonitatis exemplum.
Nam, si, quod absit, ecclesiasticam sollicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur.
Hi vero in nullius accusationem sunt recipiendi, nec eorum vel anathematizatorum vox ulli nocere vel accusare potest.
Excommunicatos quoque a sacerdotibus nullus recipiat ante utriusque partis justam examinationem, nec cum eis in oratione, aut cibo, aut potu, aut osculo communicet, nec ave eis dicat.
Quia quicunque in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem
et ipse simili excommunicationi subjacebit.