Collectio Hispana (page 3)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ab his ergo clerici et laici se abstineant qui eadem pati noluerint.

Infidelibus quoque nolite conjungi, nec cum eis ullam participationem habere.

Talia vero agentes non fideles, sed infideles judicantur, unde ait Apostolus: « Quae pars fideli cum infideli, * , » aut quae participatio justitiae cum iniquitate.

Nemo quoque alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare, aut excommunicare praesumpserit, quia talis judicatio, aut excommunicatio,

vel damnatio, nec rata erit, nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur, unde et Dominus loquitur, dicens: « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui * .

» Nullus autem primas vel metropolitanus dioecesani Ecclesiam vel parochiam aut aliquem de ejus parochia praesumat excommunicare, vel judicare, vel aliquid agere absque ejus consilio vel judicio; sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et praedecessoribus nostris est statutum et a nobis confirmatum, id est si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam sine consilio ac voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid

agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum.

Sed quidquid de provincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum, atque saecularium necessitatibus agere, aut disponere, necesse fuerit, hoc cum omnium consensu provincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare; et alibi: Qui majorem virtutem, erit minister vester, et reliqua.

Similiter ipsi comprovinciales episcopi cum eis consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant juxta sanctorum constituta patrum, qui quamvis aliquo temporum intervallo nos antecesserint, ab uno tamen eodemque puritatis fonte veritatis

et fidei lumen hauserunt, et eodem illustratore et directore spiritu, Ecclesiae Dei stabilimentum et omnium Christianorum communem quaesierunt utilitatem, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius episcopi est parochiae super cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse dignoscitur, quidquid ibi disponat, vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit.

Si aliter praesumpserit, damnabitur.

Et non solum ille, sed cooperatores atque consentientes, quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio, et aliarum rerum dispositio prohibetur.

Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit?

Nullatenus proculdubio judicabit aut judicare poterit, quoniam sicut alterius uxor, nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi quae ejus Ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, nullatenus conceditur, unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi quandiu vir ejus vivit, eo vero defuncto, soluta est a lege viri.

Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa uxor ejus dicitur Ecclesia) illo vivente ei est alligata.

Eo vero defuncto, soluta est, cui voluerit nubat tantum in Domino, id est

regulariter.

Si enim eo vivente, alteri nupserit, adultera judicabitur.

Similiter et ille, si alteram sponte duxerit, adulter aestimabitur et communione privabitur.

Si autem persecutus fuerit in Ecclesia, fugiendum illi est ad alteram eique associandus, dicente Domino: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.

Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis.

Conjunctiones autem consanguineorum fieri prohibetae, quando has et divinae et saeculi prohibent leges.

Leges ergo divinae haec agentes, et eos qui ex eis, prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant.

Leges ergo saeculi infames tales vocant,

et ab haereditate repellunt.

Nos vero sequentes patres nostros, et eorum vestigiis inhaerentes, infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi.

Nec eos viros vel accusatores quos leges saeculi rejiciunt suscipere debemus.

Quis enim dubitat leges humanas rationi et honestati non repugnantes esse amplectendas?

praesertim ubi vel publicae consulunt utilitati, vel ecclesiasticae dignitatis auctoritatem defendunt, ac pro adminiculo tuentur?

Eos autem consanguineos diximus, quos et divinae imperatorum, ac Romanorum, atque Graecorum leges consanguineos appellant, et in haereditate suscipiunt, nec repellere possunt.

Talium enim conjunctiones, nec legitimae sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendae, et si quae ausu temerario tentatae

sint, auctoritate apostolica rescindendae veniunt.

Quisquis ergo qui non est legitime conjunctus, vel absque dotali titulo, ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est, et accusare supradictos non permittitur; non solum ergo hi rejiciendi sunt, et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes.

Similiter de raptoribus, vel eis qui seniores impetunt fieri censemus.

Hos ergo saeculi leges interficiunt, sed nos misercordia praeeunte sub infamiae nota ad poenitentiam recipimus, ipsam quoque infamiam qua sunt aspersi, delere non possumus, sed animas eorum per poenitentiam publicam, et Ecclesiae satisfactionem sanare cupimus, quia manifesta

peccata non sunt occulta correctione purganda.

Omnes ergo qui in recta fide suspecti sunt, in accusatione sacerdotum et eorum super quorum fide non haesitatur, minime recipiantur, et in testimonio humano dubii habeantur.

Infirmari ergo oportet eorum vocem de quorum fide dubitatur, nec eis omnino esse credendum qui rectam fidem ignorant.

Quaerendum est ergo in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur, quoniam hi qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis non permittuntur majores natu accusare, nec quorum fides, vita et libertas nescitur, neque viles personae in eorum recipiuntur accusationem.

Rimandae vero sunt enucleatim

personae accusatorum, quae sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiantur, quia per scripturam nullus accusare vel accusari potest, sed propria voce et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem, nec absente eo quem accusare voluerit, quicunque accusator credatur.

Similiter testes per quamcunque scripturam testimonium non proferant, sed praesentes de his quae viderunt et noverunt, veraciter testimonium dicant.

Nec de aliis causis vel negotiis dicant testimonium, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.

Accusatores vero consanguinei adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares vel de domo prodeuntes, sed si voluerint, et invicem consenserint, inter se parentes tantummodo

testificentur, et non in alios.

Nec accusatores 31 vel testes suspecti recipiantur, quia propinquitatis et familiaritatis, ac dominationis affectio veritatem impedire solet, amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones, ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.

Nemo enim in dolo loquatur ad proximum suum, fovea alta est os malevoli, innocens dum credit facile, cito labitur.

Sed iste lapsus surgit, et tergiversator suis artibus praecipitatur, unde nunquam exsiliat atque evadat.

Ponderet ergo unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non vult, alteri non loquatur, unde bene sacra ait Scriptura: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.

» Nos enim tempore

indigemus, ut aliquid maturius agamus, nec praecipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus.

Sed si aliquis lapsus quocunque modo fuerit non perdamus eum, sed fraterno corripiamus affectu, sicut ait beatus Apostolus: « Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne et tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, * » Porro sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore permansit.

Beatus quoque Petrus amarissimas lacrymas fudit quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit.

Et Dominus per prophetam peccantibus pollicetur dicens: Peccator in

quacunque die conversus ingemuerit, omnium iniquitatum illius non recordabor amplius.

Errant enim qui putant sacerdotes post lapsum, si condignam egerint poenitentiam, Domino ministrare non posse et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint.

Et ipsi qui hoc putant non solum errant, sed etiam contra traditas Ecclesiae claves disputare et agere videntur, de quibus dictum est: « Quaecunque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo * , » alioquin haec sententia aut Domini non est, aut vera.

Nos vero indubitanter tam domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores

credimus, testante Domino per prophetam: « Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat, et qui aversus est, non revertetur?

* » Et alibi: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.

Et propheta David poenitentiam agens, dixit: « Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me * .

» Ipse namque post poenitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae Ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam poenitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse.

Docuit enim quando dixit: « Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur * .

» Et sacrificium Deo pro se obtulit dum dicebat: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus * .

» Videns enim propheta scelera

sua mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando, et Domino libando curare aliena.

Lacrymarum ergo effusio movet animi passionem.

Satisfactione autem impleta avertitur animus ab ira; qui enim non ignoscit alteri, quomodo sibi putat subveniri?

Superabundant ergo peccata, superabundet et misericordia.

Quoniam apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; penes enim Dominum omnium abundantia est, quia Dominus virtutum ipse est rex gloriae; ait enim Apostolus: « Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem, per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum,

in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi * » David enim dicit: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

» Mundatur ergo homo a peccato, et resurgit gratia Dei lapsus, et in pristino manet officio juxta praedictas auctoritates, videat ne amplius peccet ut sententia Evangelii maneat in eo, vade et amplius noli peccare; unde ait Apostolus: « Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos tanquam ex mortuis viventes et membra vestra arma justitiae Deo.

Peccatum enim vobis non damnabitur;

non enim sub lege estis, sed sub gratia.

Quid ergo peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia?

Absit. Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?

Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis.

Liberati autem a peccato, servi autem facti estis justitiae, humanum dico * » Majus enim peccatum est judicantis quam ejus qui judicatur.

« Existimas, inquit Apostolus, o homo, omnis qui judicas eos qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?

An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis contemnis?

Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adduxit?

Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus.

His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam; his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio; tribulatio et angustia in omnem animam hominis

operantis malum, Judaei primum et Graeci.

Gloria autem et honor, et pax omni operanti bonum * » Sententiam, fratres, quae misericordiam vetat, non solum tenere, sed et audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.

Consultis vestris breviter respondimus, quia oppressos nimis et praeoccupatos aliis judiciis litterae nos invenere vestrae.

Data VIII Idus Octobris, Antonio et Alexandro consulibus.

INCIPIUNT DECRETA URBANI PAPAE.

De communi vita et oblatione fidelium. *

URBANUS episcopus omnibus Christianis in sanctificationem spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Domini nostri Jesu Christi salutem.

Decet omnes Christianos, charissimi, ut eum imitentur cujus nomen sortiti sunt: « Quid prodest, fratres mei, apostolus Jacobus ait, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat?

* » Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis; in multis enim offendimus omnes.

Qui sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat ex bona conversatione operam suam in mansuetudine sapientiae.

Scimus vos non ignorare, quia hactenus vita communis inter bonos Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et

maxime inter eos qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos sicut in Actibus legitur apostolorum: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi; et gratia magna erat in omnibus illis.

Neque enim quisquam egens erat inter illos, quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant et ponebant ante pedes apostolorum.

Dividebantur autem singulis prout cuique opus erat.

Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod est interpretatum filius consolationis, levites et cyprius genere, cum

haberet agrum, vendidit illum et attulit pretium ante pedes apostolorum * , » et reliqua.

Videntes ergo sacerdotes summi et alii atque levitae, et reliqui fideles plus utilitatis posse afferre, si haereditates et agros quos ante vendebant, ecclesiis quibus praesidebant episcopi traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plurima et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus quam

ex pretio eorum, coeperunt predia et agros quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere.

Ipsae vero res in ditione singularum parochiarum, episcoporum qui locum tenent apostolorum erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus.

Et quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inveniatur.

Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur.

Non ergo debent in aliis usibus quam ecclesiasticis et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium, et pretia peccatorum, ac patrimonia pauperum, atque ad praedictum

opus explendum Domino traditae.

Si quis autem, quod absit, secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphirae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur sicut illi effecti sunt qui pretia praedictarum rerum fraudaverunt, de quibus legitur in praedictis apostolorum Actibus: « Vir erat quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore sua, vendidit agrum, et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua; et afferens partem quamdam, ad pedes apostolorum posuit.

Dixit autem Petrus Ananiae: Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri?

Nonne manens tibi manebat et venundatum erat in tua potestate?

Quare posuisti in corde tuo hanc rem?

Non es hominibus mentitus, sed Domino.

Audiens autem Ananias haec

verba, cecidit et expiravit.

Et factus est timor magnus in omnes qui audierant.

Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.

Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introivit.

Respondens autem Petrus ei dixit: Dic mihi si tanti agrum vendidistis?

At illa dixit.

Etiam tanti.

Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini?

Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.

Confestim cecidit ad pedes ejus, et expiravit.

Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam, et extulerunt et sepelierunt ad virum suum.

Et factus est timor magnus in universam Ecclesiam et in omnes qui audierant haec * .

» Haec, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae, cum summo timore non in alios quam in praefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum incurrant qui eas inde abstrahunt ubi traditae sunt, ne poenam et mortem Ananiae et Saphirae incurrant, et (quod pejus est) anathema maranatha fiant.

Et si non corpore, ut Ananias et Saphira, mortui ceciderunt, anima tamen, quae potior est corpore, mortua et alienata a consortio

fidelium cadat, et in profundum barathri labatur.

Unde attendendum est omnibus et fideliter custodiendum, et illius usurpationis contumelia depellenda, ne praedia usibus decretorum coelestium dedicata a quibusdam irruentibus vexentur.

Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam quae erga sacrilegos jure promenda est, perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur aut exsilio perpetuae deportationis utatur, quoniam juxta Apostolum tradere oportet hujusmodi hominem Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini.

Memoratis ergo augmentationibus ac cultibus intantum ecclesiae quibus episcopi praesident, Domino adminiculante, creverunt, et tantis maxima pars earum abundant rebus, ut nullus sit in eis communem eligens vitam indigens,

sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipit.

Ideo si aliquis exstiterit modernis aut futuris temporibus qui hoc avellere 32 nitatur, jam dicta damnatione feriatur.

Quod autem sedes in episcoporum ecclesiis excelsae constitutae et praeparatae inveniuntur ut thronus, speculationem et potestatem judicandi et solvendi atque ligandi a Domino sibi datam materiam docet, unde ipse Salvator in Evangelio ait: « Quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo * .

» Et alibi: « Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt * .

» Ideo ista praetulimus, charissimi,

ut intelligatis potestatem episcoporum vestrorum, in eisque Dominum veneremini, et eos ut animas vestras diligatis, et quibus illi non communicant non communicetis, et quod ejecerint non recipiatis.

Valde enim timenda est sententia episcopi, licet injuste liget aliquem, quod tamen summopere praevidere debet.

Vos autem hortantes monemus omnes qui Christianitatem suscepistis, et a Christo vocabulum Christiani sumpsistis, ne in aliquo Christianitatem vestram irritam

faciatis, sed sponsionem quam Domino in baptismo fecistis, firmiter teneatis, ne reprobi, sed condigni coram eo inveniamini.

Et quicunque vestram communem vitam susceptam habet, et vovit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc quod Domino est pollicitus, fideliter custodiat ne damnationem, sed praemium sibi acquirat, quoniam satius est non vovere quam votum, prout melius potest, non perficere.

Gravius enim puniuntur qui votum fecerunt, et votum non perfecerunt, aut fidem perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui vitam sine voto finierunt, aut sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera.

Ad hoc enim sensum rationabilem naturae munere et secundae nativitatis reparationem suscepimus,

ut secundum Apostolum « magis quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.

» Quid autem suadet, charissimi, sapientia hujus saeculi, nisi nocitura quaerere, et amare peritura, negligere salutaria, pro nihilo reputare perpetua?

Cupiditatem commendat, de qua dicit: « Radix omnium malorum est cupiditas.

» Quae in primis hoc malum habet, quod dum ingerit transitoria, abscondit aeterna; et dum a foris posita conspicit intra se latentia non introspicit, et dum aliena quaerit, sectatori suo semetipsum alienum facit.

Ecce quod suadet saeculi sapientia, vivere in deliciis, unde dicitur: « Anima quae in deliciis est vivens, mortua est.

» Suadet ergo mollissimis suavitatibus, peccatis et vitiis et flammis

nutrire carnem, cibi et vini intemperantia animam premere, ac vitam spiritus intercludere, et contra se hosti suo de se gladium ministrare Ecce quod suadet saeculi sapientia, ut qui boni facti sunt, mali esse malint, et per errorem mentis fieri etiam studeant peccatores, et non cogitent illam terribilem Dei vocem, cum exurentur peccatores sicut fenum.

Omnes enim fideles per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut plene Christiani inveniantur; quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

De Spiritu sancto accipimus, ut efficiamur spirituales, quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei.

De Spiritu sancto

accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris et fedis indignisque cupiditatibus resistamus.

De Spiritu sancto accipimus ut amore vitae et gloriae ardore succensi, erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus.

Data Nonas Septembris, id est quinta die ejusdem mensis, Antonio et Alexandro IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA PONTIANI PAPAE. *

PONTIANUS episcopus FELICI succriboni salutem.

Oppido cor nostrum charitati vestrae congaudet, quod studium sanctae religionis summopere adimplere studetis, et fratres moerentes, ac destitutos in fide et religione confortatis.

Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua nobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere tribuat quod velle concessit.

In hoc itaque bono, tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur.

Et quia in his omnibus divinae gratiae adjutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoramus, quatenus haec vobis semper operanda bona et velle tribuat et posse concedat, atque in ea vos via, cum fructu boni operis, quam se Pastor pastorum esse testatus est dirigat,

ut sine quo nihil agi potest, per ipsum implere bona quae coepistis valeatis.

De sacerdotibus autem Domini quos vos audivimus contra pravorum hominum insidias adjuvare, eorumque causas portare, scitote vos in eo valde Deo placere, qui sibi eos ad serviendum ascivit, et familiares intantum sibi esse voluit, ut etiam aliorum hostias per eos acceptaret, atque eorum peccata donaret sibique reconciliaret, ipsi quoque proprio ore corpus Domini conficiunt et populis tradunt.

De illis enim dictum est: « Qui vos contristabit me contristabit, et qui vobis facit injuriam, recipiet id quod inique gessit.

» Et alibi: « Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit.

Qui autem me spernit, spernit eum qui me misit * .

» Hi enim non sunt infestandi, sed honorandi.

In eis quoque Dominus honoratur, cujus legatione funguntur.

Hi ergo, si forte ceciderint a fidelibus, sunt sublevandi et portandi.

Accusandi autem non sunt ab infamibus, aut sceleratis, vel inimicis, aut alterius sectae hominibus vel religionis; si peccaverint, a reliquis arguantur sacerdotibus, sed et a summis pontificibus constringantur, et non a saecularibus aut malae vitae hominibus arguantur vel arceantur.

Quod ergo de fratris vestri transitu vos

contristari audivimus, non modico compulsi sumus moerore.

Unde omnipotentem Deum rogamus, ut suae vos gratiae aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat.

Nam et si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari si vos qui frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium, quaeritis, mala hominum in terra aliena portatis.

Peregrinatio quippe est vita poenitens, et qui suspirat ad patriam ei tormentum est peregrinationis locus, etiam si blandus esse videatur, vobis autem qui patriam quaeritis inter suspiria quae habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere.

Quod mira omnipotentis Dei dispositione agitur, ut dum veritas per amorem vocat,

mundus poenitens a se ipso animam vestram per tribulationes quas ingerit, rejiciat.

Tantoque facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur.

Itaque quod coepistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate.

Eleemosynis quas semper amastis jam nunc largius atque uberius date operam, ut tanto post crescat vobis in retributione fructus muneris, quanto hic excreverit studium laboris.

Praeterea salutantes paterna dulcedine bonitatem vestram, petimus ut in bonis quae coepistis ne deficiatis.

Neque ullus vos ab eis avertere possit, sed in cunctis affectum vestrae charitatis, clerici et servi Dei ac cuncti Christiani qui in illis partibus commorantur, amore Christi et sancti Petri pleniter inveniant,

et favoris vestri solatiis quocunque modo necesse fuerit potiantur, quatenus vestra cuncti ope defensi atque adjuti, et nos vobis gratiarum possimus existere debitores, et Christus Dominus noster atque beatus Petrus apostolorum princeps in quorum vos causis impenditis, Jesus Christus aeternam gloriam compenset, et beatus apostolus Petrus ipsius gloriae januam aperiat.

Data X Kalendas Februarii, Severo et Quintiano IV cc. consul.

EPISTOLA PONTIANI PAPAE De fraterna dilectione et vitandis malis.

PONTIANUS sanctae et universalis Ecclesiae episcopis omnibus recte Dominum colentibus et divinum cultum amantibus, salutem.

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Haec verba, charissimi, non hominum sunt, sed angelorum, et non humano sensu excogitata, sed ab angelis in ortu Salvatoris annuntiata, quibus indubitanter ab omnibus intelligi potest, quod non malae voluntatis, sed hominibus bonae, pax sit a Domino data, unde et Dominus per prophetam

loquitur dicens: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde, mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns * .

» De bonis vero ipsa per se Veritas ait: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt * .

» Mundi enim non sunt corde qui mala cogitant, aut nociva adversus fratres suos, quia nihil mali vult qui fidelis est.

Fidelis ergo homo magis diligit audire quae oportet quam dicere quae

non oportet.

Et si quis fidelis est, videat ne mala loquatur, aut cuiquam insidias ponat.

In hoc ergo discernuntur filii Dei et filii diaboli.

Filii namque Dei semper cogitant et agere contendunt quae Dei sunt, et fratres indesinenter adjuvant, et nulli nocere volunt.

Filii autem diaboli econtra mala et nociva semper meditantur, quia opera eorum mala sunt.

De quibus loquitur Dominus per Jeremiam prophetam, dicens: « Loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum * .

Propterea judicio contendam adhuc vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo * .

Ecce ego fingam contra vos malum et cogito contra vos cogitationem * .

» Haec, fratres, valde sunt timenda et ab omnibus cavenda, quoniam super quem judicium

Dei ceciderit, non exiet impunitus.

Et ideo unusquisque praevideat ne hoc machinetur aut agat in fratrem quod ipse pati noluerit.

Et nec in suspicionem veniat homo fidelis, ut dicat aut faciat ea quae pati non vult, unde suspectos et inimicos, aut facile litigantes, et eos qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, qui rectam non tenent aut docent fidem, accusatores antecessores nostri apostolica repulerunt auctoritate, et nos submovemus atque futuris temporibus excludimus ne libenter labi possint quos nos tenere et salvare debemus, ne, quod absit, praedictum Dei judicium super utrosque veniat, et nos eorum vitio, quod Deus avertat, pereamus.

Scriptum est enim: « Rectorem te posuerunt?

curam illorum habe, ut laeteris propter

illos, et ornamentum gratiae accipias, et coronam et dignationem consequaris cum rogatione * » Verbum enim nequam immutavit cor ex quo quatuor partes oriuntur.

Bonum et malum, vita et mors, et dominatrix est eorum assidua lingua.

Pro talibus praedicti vitandi admodum sunt, et priusquam praedictae enucleatim examinentur opiniones, et ab illis alieni inveniantur non sunt suscipiendi, quoniam sacrificium salutare est attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate.

Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et laudatio recedere ab injustitia.

Quoniam scriptum est: « Dilige proximum tuum et conjungere fide cum illo; quoniam si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.

Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic

qui perdit amicitiam proximi sui.

Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.

Non illum sequaris quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quia vulnerata est anima ejus; ultra eum non poteris colligare, et maledicti est concordatio: denudare enim amici mysteria, desperatio est animae infidelis.

Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum 33 abjiciet.

In conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur.

Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.

Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.

Qui in altum lapidem mittit, super ejus caput cadet, et plaga dolosi

dividet vulnera.

Quoniam qui fodit foveam, incidet in illam, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.

Facienti nequissimum consilium, super eum devolvetur, et non cognoscet unde adveniet illi.

Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi.

Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur, ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum.

Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam?

In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur

Altissimum?

Ipse dum caro sit, servat iram et propitiationem petit a Deo?

Quis exorabit pro delictis illius?

Memento novissimorum et desine inimicari, tabitudo enim et mors imminent mandatis.

Memorare timorem Dei altissimi, et non irascaris proximo tuo.

Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi.

Abstine te a lite, et minues peccata.

Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitias.

Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.

Certamen festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem, et lingua testificans adducet mortem, si sufflaveris

quasi ignis ardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur.

Susurro et bilinguis, maledictus, multos enim turbavit pacem habentes, lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.

Civitates divitum munitas destruxit, et domos magnatum effodit; virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.

Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas de laboribus suis.

Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habitabit cum requie; flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa.

Multi ceciderunt in ore gladii, sed nec sic quod qui interierunt per linguam suam.

Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit et qui non attraxit jugum ejus et vinculis

illius non est ligatus.

Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est.

Mors illius mors nequissima est, et utilis potius infernus quam illa.

Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum et flamma sua non comburet justos.

Qui derelinquunt Deum incidant in illam, et exardescet in illis et non exstinguetur, et immittetur in eos quasi leo et quasi pardus laedet eos.

Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis.

Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis

ad mortem * » « Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.

Noli anxius esse in divitiis injustis, nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.

Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via.

Sic enim peccator probatur duplici lingua.

Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et justitiae.

Esto mansuetus ad audiendum verbum ut intelligas, et cum sapientia fer responsum verum.

Si est tibi intellectus responde proximo, sin autem, sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris, honor et gloria in sermone sensati, lingua imprudentis

subversio ipsius.

Non appelleris susurro, et in lingua tua ne capiaris et confundaris.

Super furem enim est confusio et poenitentia, denotatio pessima super bilinguem.

Susurratori autem odium est, inimicitia et contumelia.

Justifica pusillum et magnum similiter.

Noli fieri pro amico inimicus proximo.

Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.

Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua super stultitiam, et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.

Anima enim nequam disperdit qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum * .

» Charissimi, oppressos erigere studete, et necesse habentes semper adjuvate, quoniam qui fratrem afflictum relevat apprehensum eripit, moerentem consolatur, ab illo sibi retribui cui totum impendit non dubitet qui ait: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

» Taliter enim bona indesinenter agere

studete, ut fructum boni operis et hic consequamini, et in futuro gratia Dei perfruamini, quatenus coelestis regni aulam introire postea mereamini.

Data quinto Kalen.

Maii, Severo et Quintanio IV cc. consulibus.

INCIPIUNT DECRETA ANTERI PAPAE. *

Charissimis fratribus per Baeticae atque Toletanae provincias episcopis constitutis, ANTERUS episcopus in Domino salutem.

Optavi, fratres charissimi, semper dilectionis et

pacis vestrae sinceritatis gaudia audire, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis indicia juvarentur, si quietos nos ab incursione sua vacare hostis antiquus sineret.

Qui ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur.

Odit jejunia ministris suis praedicantibus, dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, apostoli sententia repercussus dicentis: « Manducemus et bibamus, cras enim moriemur * .

» O infelix audacia, o desperatae mentis astutia.

Ipse enim hortatur odia et fugat concordiam; et quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens magis per spatiosam viam ambulare, quam arctae

viae iter cum labore transire, qua de re, fratres dilectissimi, sectamini meliora, et semper relinquite deteriora.

Bona agite, mala vitate, ut vere discipuli Domini esse invenianimi.

De mutatione ergo episcoporum unde sanctam sedem apostolicam consulere voluistis, scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cujusquam aut dominatione.

Petrus, sanctus magister noster, et princeps apostolorum, de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset.

Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam.

Similiter Felix de civitate qua ordinatus erat electione civium

propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum.

Non enim transit de civitate ad civitatem qui non suo

libitu aut ambitu hoc facit, sed utilitate quadam aut necessitate aliorum, hortatu et consilio potiorum transfertur.

Non transfertur de minori civitate ad majorem qui non ambitu, nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci, aut populi, non superbe, sed cum humilitate ab aliis translatus et intronizatus est, quia homo videt in facie, Deus autem in corde.

Et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt * .

» Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem; nec mutat civitatem qui non sua sponte, sed consilio et electione aliorum mutatur.

Non ergo migrat de civitate ad civitatem, qui non avaritiae causa, nec sponte dimittit

suam, sed ut jam dictum est, aut pulsus a sua, aut necessitate coactus aut electione et exhortatione sacerdotum et populorum translatus est ad alteram civitatem.

Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quoties utilitas aut necessitas expoposcerit supradicto modo et mutare et intronizare potestatem habent: haec, ut petistis, licet vobis ignota non sint tenenda mandamus, ne ignorantia quorumdam meliora et utiliora vitentur, et inutiliora sumantur, sicut in sancto legitur Evangelio: « Vae vobis, hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cuminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium

et misericordiam et fidem, haec oportuit facere et illa non omittere; duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

» Quod licet non licet, et quod non licet licet.

Quemadmodum Jannes et Mambres restiterunt veritati, sic et illi mente reprobi, amantes voluptatem magis quam Deum.

Quod licet docent non licere, id est episcopos migrare de civitate ad civitatem praetaxato modo.

Et quod non licet docent licere, id est misericordiam non agere circa patientes necessitatem, hoc est eis qui episcopum non habent et sacro episcopali indigent ministerio, episcopum de alia civitate causa utilitatis vel necessitatis tribui, et episcopis persecutionem aut necessitatem patientibus, aliam cathedram dari negant.

Contradicunt enim sacrae Scripturae, quae testatur malle Deum misericordiam

quam judicium.

Quae precor major charitas aut efficacius pietatis patrocinium potest a quoquam alicui impendi quam si ignorantiae tenebras et imperitiae caliginem ab eo repellat, demum verae fidei doctrinae pabulo, non ad quaestum, non ad ambitionem, sed eruditionem et aedificationem reficiat?

Tanquam enim mutilo fit manus, claudo pes, oculus caeco qui ignorantiae tenebris obvoluto sapientiae et scientiae thesaurum reserat et candorem lucis viasque Domini benigniter aperit.

Utrisque autem, id est et famem verbi Dei patientibus et episcopis necessitatem, quando intronizantur propter communem utilitatem in aliis civitatibus non modica exhibetur misericordia.

Negantes autem haec, ut speciem habeant pietatis, virtutem tamen ejus abnegant.

Nam in tali negotio prosapiam non agnosco, si quis tamen sapientium quos insipientibus tempestatis hujus procella aliis sociavit auctoribus, facinorum participatione maculatur, splendor sapientis, et si communionem criminum incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus.

Alia quoque est causa utilitatis et necessitatis, et alia avaritiae et praesumptionis aut propriae voluntatis.

Avaritiae quoque causa vel praesumptionis aut propriae voluntatis non sunt episcopi mutandi de civitate ad civitatem, sed utilitatis et necessitatis.

Quod nemo negat nisi hi de quibus dictum est: « Erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium * ; » nam si enarrando cogerer aperire transacta, ostenderem vobis nullum evenire solatium de comparatione

factorum.

Caeterum state, charissimi, super vias, aspicientes et interrogantes de semitis Domini antiquis, et videte quae est via bona et recta, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.

Et ut juxta Sapientiae vocem dicamus: « Diligite justitiam qui judicatis terram.

Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis, qui fidem habent in illum.

Perversae enim cogitationes separant a Domino, probata autem virtus corripit insipientes, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Spiritus enim sanctus disciplinae

effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

Benignus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae illius auditor, quoniam Spiritus Domini replevit orbem 34 terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.

In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet, et ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

Custodite ergo vos a murmuratione

quae nihil prodest; et a detractione parcite linguae, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit; os quod mentitur, occidit animam.

Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.

Creavit enim ut essent omnia et sanabiles esse voluit nationes orbis terrarum.

Non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra viventium.

Justitia perpetua est et immortalis, injustitia autem mortis est acquisitio; impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes eam amicam, defluxerunt et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam morte digni sunt ex parte illius.

Dixerunt enim apud se cogitantes

non recte: Exiguum est, et cum taedio tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis, quoniam ex nihilo facti sumus, et post hoc erimus tanquam si non fuerimus, quoniam fumus afflatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum, qua exstincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, Et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.

Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertetur (Sap. I,

II).

» Propterea unicuique providendum est, ut summopere se custodiat, et utiliter se provideat, ut cum dies extrema finisque vitae advenerit non transeat ad perpetuam mortem, sed ad vitam aeternam.

Facta enim subditorum judicantur a nobis, nostra vero judicat Deus.

Ex merito vero plebis nonnunquam episcopi depravantur, quatenus proclivius cadant qui sequuntur.

Capite languescente caetera corporis membra inficiuntur.

Deteriores sunt qui vitam moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt.

Caveat unusquisque ne aut linguam, aut aures habeat prurientes id est ne aut ipse aliis detrabat, aut

alios audiat detrahentes.

Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris detrahendo, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, etc: Parcant singuli detractioni linguae, custodiant quae atque sermones suos, et sciant, quia cuncta quae de aliis loquuntur sua sententia judicabuntur.

Nemo invito auditori libenter refert.

Officii singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos servare, sed et linguam.

Nec quid in cujusquam domo agatur, alia domus per vos unquam noverit.

Habeant omnes simplicitatem columbae ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne aliorum supplantentur insidiis.

Non est humilitatis meae neque mensurae judicare de caeteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere.

Absit ut quicquam sinistrum

de his loquar, qui apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni coelorum habentes ante judicii diem judicant.

Veteri quidem lege habetur, quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, aut gladio cervice subjecta contemptum expiabat cruore.

Nunc vero inobediens spirituali animadversione truncatur, et ejectus ab Ecclesia, rabido daemonum ore decerpitur.

Oportet enim, ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi Deo serviant, ut dicere possint: Dominus pars haereditatis meae; o quam bonus et suavis est spiritus tuus, Domine, in omnibus.

Parcis autem omnibus quoniam tua sunt, Domine, qui animas

amas.

Ideoque hos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

Tu autem, Deus noster, suavis et verus es patiens et in misericordia disponens omnia.

Etenim, si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam.

Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.

Spiritus timentium Dominum quaeritur ab eo, et in respectu illius benedicentur.

Quapropter, fratres charissimi, « omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis ut det gratiam audientibus; et nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis.

Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur

a vobis cum omni malitia.

Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis; fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia non nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.

Hoc enim scitote intelligentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in

regno Christi et Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis propter enim venit ira Dei in filios diffidentiae, nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate.

Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo.

Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est dicere.

Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur; omne enim quod manifestatur lumen est; propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, scilicet ut sapientes, redimentes tempus,

quoniam dies mali sunt.

Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei, et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris, Domino; Domino gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi * .

»

State itaque fratres, et tenete traditiones apostolorum et apostolicae sedis, ut Dominus noster Jesus Christus, et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et in sermone bono.

De caetero, fratres, orate

pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus.

Non enim omnium est fides.

Fidelis autem Deus est qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

Quapropter ponite indesinenter corda vestra in virtute Dei, et resistite semper malis et enarrate haec juxta vocem prophetae in progenies alteras, quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula.

Unde vos, qui in specula a Domino estis constituti, comprimere et repellere eos summopere debetis, qui fratribus insidias praeparant, aut in eos seditiones, et scandala excitant; facile est enim hominem verbo fallere, sed non Dominum.

Ideo hos reprehendere, et ab his vos avertere oportet, quatenus

exstincta funditus hujusmodi caligine, lucifer eis resplendeat, et laetitia oriatur in cordibus eorum.

Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino, quoniam quae praecepimus et facitis, et facietis.

Quanto enim beneficia vestra his amplius exhibetis, tanto majorem vicissitudinem ab omnipotenti Deo cui serviunt exspectatis.

Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat honoremque et praeceptum servare concedat, et gloria honorque Deo Patri omnipotenti, ejusque unigenito Filio Salvatori nostro cum Spiritu sancto sit in saecula saeculorum, Amen.

INCIPIUNT DECRETA FABIANI PAPAE. *

Dilectissimis ubique catholicae Ecclesiae comministris Fabianus, salutem in Domino.

Divinis praeceptis et apostolicis monemur institutis ut pro cunctarum Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, unde consequens est debere vos scire, quae apud Romanam in sacro aguntur ritu Ecclesiam, ut ejus sequentes exempla, ejus veri filii inveniamini, quae vestra est mater vocata.

Septem ergo diaconos in urbe Roma per septem regiones civitatis, sicut a patribus accepimus, habemus, qui per singulas hebdomadas et Dominicos dies atque festivitatum solemnia cum subdiaconibus et acolytis, ac sequentium ordinum ministris, injuncta sibi observant ministeria et parati omni hora sunt ad divinum officium et quidquid eis injungitur peragendum.

Similiter et vobis, prout opportunum fuerit, per singulas civitates est faciendum, ut divinum absque ulla mora et negligentia studiose ac solemniter agatur officium.

Denique septem similiter subdiaconos ordinavimus qui septem notariis imminerent et gesta martyrum veraciter in integro colligerent nobisque rimanda manifestarent, quod etiam vos omnes agere monemus, ne in posterum aliqua ex his dubitatio fiat, quaestioque oriatur, « quoniam omnia quae scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt.

» Et quae nostris temporibus veraciter scribuntur ad futurorum doctrinam diriguntur.

Et ideo fidelissimis haec negotia committi praecipimus, ne aliqua in eis illusio inveniatur ex qua fidelibus scandalum, quod absit, oriatur, unde et charitatem

vestram paterna dulcedine petimus ut in cunctis affectum vestrae charitatis sancta modo Ecclesia inveniat et favoris vestri solatiis quocunque necesse fuerit, potiatur.

Et sicut bonitas studii vestri de se nobis certitudinem praebet, ut in nullo diffidere debeamus de ea, sed magis ut sapientibus filiis Ecclesiae nostrae, haec fiducialiter commendemus, ita post positas opportunitatis occasiones vestra efficacia elaborare enixius debet, atque in modis quibus possibile fuerit omni studio abigere contumelias.

Hortamur etiam vos, juxta dictum Apostoli, stabiles esse et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino, et alibi: « Vigilate et orate et state in fide, viriliter agite et confortamini, omnia

vestra in charitate fiant * .

»

Insuper et illud vos scire desideramus, quia nostris temporibus praepedientibus quidem nostris peccatis, suadente antiquo hoste qui semper, « ut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret.

» Supervenit Novatus ex Africa, et separavit de Ecclesia Christi Novatianum et quosdam alios Christi confessores,

et convertit in pravam doctrinam.

A quibus vos, fratres, avertite et cavete ab omnibus qui alteram fidem et doctrinam tenent quam apostoli et successores eorum tenuerunt et docuerunt, ne, quod absit, post eum abeuntes, in laqueum satanae cadatis et compedibus ejus teneamini.

Unde fraternitatis vestrae charitatem intimis obsecramus precibus, ut nostrae parvitatis in vestris sacris orationibus memores esse dignemini, orantes ac deprecantes Dominum coeli, ut tam nos quam sancta mater Ecclesia Christi pretioso sanguine redempta, a laqueis venantis satanae et ab importunis et malis hominibus liberemur, et sermo Dei currat et clarificetur, et prava eorum et omnium perversa docentium corruat doctrina atque deficiat.

Precamur

etiam ut pietatis vestrae precibus impetrare studeatis, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus 35 qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire sua ingenti omnipotentia reverti faciat corda eorum ad sanam doctrinam et catholicam fidem, quatenus resipiscant a diaboli laqueis quibus capti tenentur, et aggregentur filiis matris Ecclesiae; reminiscentes quoque fratrum vestrorum, miseremini illorum quibus potestis bonis studiis vestris ne perdantur, sed et precibus et aliis bonitatis vestrae studiis Domino salventur.

Ita ergo in his agite, ut obedientes filii et fideles sanctae Dei Ecclesiae appareatis, et ut mercedis praemia percipiatis.

Hi et omnes qui rectam non docent doctrinam

vel rectam non tenent fidem, accusatores neminem recte credentium accusare possunt, quia infamia sunt notati, et a sinu sanctae matris Ecclesiae apostolico mucrone usque ad rectam conversationem et reversionem eorum abscisi; unde apostolica auctoritate cum omnibus ejusdem apostolicae atque universalis Ecclesiae filiis statuentes sancimus, ut omnes qui in catholica fide suspecti sunt in accusatione recte credentium non suscipiantur, quia suspiciones semper sunt amovendae.

Merito ergo eorum reprobatur accusatio, qui in recta fide suspecti sunt, nec eis omnino est credendum qui Trinitatis fidem ignorant.

Similiter omnes quos sanctorum Patrum statuta tam praeteritis quam futuris temporibus anathematizant submovemus, et ab omni accusatione

fidelium alienamus.

Discreti ergo semper debent esse fideles ab infidelibus, et justi ab injustis, quoniam infideles et malivoli modis quibus possunt semper infestant fideles et perdere nituntur, et ideo non sunt suscipiendi, sed repellendi et procul abjiciendi, ne perdere fideles aut infamare possint.

Quapropter, charissimi, cavete talium foveam in

quam multos cecidisse cognovimus; cavete talium jacula et antiqui hostis tentamenta, per quae etiam proprios propinquos coram nobis vulneratos cadere vidimus.

Attendite laqueos insidiantium quibus notos et commilitones strangulare solent; nolite tales sequi, sed procul repellite eos.

Estote, juxta Veritatis vocem, prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae.

Videte ne in vacuum quoque curratis aut laboretis, sed alterutrum fulti precibus et orationibus voluntatem Dei facere contendite, et a memoratis, si incorrigibiles apparuerint, vos in omnibus separate.

Similiter et ab omnibus quos Apostolus commemorat dicens, cum eis nec cibum sumere, quia et illi sicut et isti sunt repellendi et ante satisfactionem Ecclesiae non sunt suscipiendi, quoniam illi cum quibus

cibum sumere non licet, manifeste apparent sequestrati usque ad satisfactionem a reliquis fratribus; quamobrem non debent nec possunt in accusationem fidelium suscipi, sed etiam ab eorum consortio usque ad jam dictam satisfactionem repelli, ne similes eis efficiantur, aut eorum excommunicationi subjaceant, quoniam sic apostoli statuerunt dicentes: Cum excommunicatis non est communicandum, et si quis cum excommunicatis avertendo regulas scienter psallat in domo, aut simul locutus fuerit, aut oraverit, ille communione privetur.

Tales ergo in omnibus sunt cavendi et non suscipiendi, quia juxta Apostolum non solum qui faciunt damnantur, sed qui consentiunt facientibus.

Unde et beatus apostolorum princeps Petrus, in ordinatione Clementis alloquens

populum, inter caetera ait: Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque communicatione obsecundare et avertere vos ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, et per hoc redeat ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis.

Si vero quis amicus fuerit his quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterminare

Dei Ecclesiam volunt, et cum corpore vobiscum esse videatur mente et animo contra vos est, et est multo nequior hostis hic quam illi qui foris sunt, et evidenter inimici sunt; hic enim per amicitiarum speciem quae sunt inimica gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat.

Ideoque, charissimi, his apostolicis institutis vos monentes instruimus, ut effecta certior charitas vestra sollicitius deinceps agere studeat et cautius, ne perversi et infideles homines laedendi fideles ac benevolos habeant facultatem, quoniam spes talium et omnium impiorum tanquam lanugo est quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.

Summopere, charissimi, tales cavendi sunt et avertendi atque rejiciendi si nocentes apparuerint, quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges, si nocentes, non suscipiunt, sed repellunt.

Unde scriptum est, os impiorum devorat iniquitatem, et Dominus per prophetam loquitur dicens: « Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris, et cum electo electus eris, et cum viro nocenti nocens eris * ; » et Apostolus inquit: « Perverterunt bonos mores colloquia mala * .

» Idcirco, ut praelibatum est, jam mali sunt semper cavendi, et bonis atque benevolis est inhaerendum, ut periculum desidiae quantum possumus declinemus.

Et ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus,

quoniam non temeritas intervenit praesumptionis ubi est diligentia pietatis.

Agat semper unusquisque vestrum hac informatione apostolica fultus juxta vires suas, et fraterna dilectione et sancta religione mores proprios conservare et in commune alterutrum adjuvare et in charitate permanere, et in Dei voluntate indesinenter studeat inhaerere, ut simul laudantes Dominum indefessas semper illi gratias agamus.

Valete in Domino, charissimi, et praedicta, ut melius potestis, Domino opem ferente, adimplere studete.

Data Kalen.

Julii, Maximio et Aphrico IV consulibus.

EPISTOLA CUJUS SUPRA AD OMNES EPISCOPOS.

FABIANUS episcopus urbis Romae omnibus Orientalibus episcopis, et cunctis fidelibus in Domino salutem.

Exigit dilectio vestra sedis apostolicae consulta, quae vobis denegare non possumus, nec debemus, hoc autem et praedecessores nostros multarum regionum episcopis egisse liquet, et nos qui in eadem sede Domino largiente collocati sumus, agere debere fraterna charitas et obedientiae debitum compellit.

Cura est ergo vestrae sollicitudini adhibenda, ut ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus ordinata, et instigante sancto Spiritu instituta, nec dissimulatio negligere, nec aliqua praesumptio valeat perturbare.

Sed sicut hoc quod rationis exigebat utilitas oportuit definire, ita quod definitum est non debet violari.

Litteris vestris vero inter caetera insertum invenimus quosdam regionis vestrae episcopos a vestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in coena Domini chrisma conficere, sed duos aut tres annos confectionem sancti chrismatis semel actam conservare.

Dicunt enim, ut in memoratis apicibus reperimus. nec balsamum per singulos annos posse reperire, nec necesse fore per singulos annos chrisma conficere, sed dum una confectio chrismatis abundat, aliam fieri necesse non habere.

Errant enim qui talia excogitant, et mente

vesana potius quam recta sentientes, haec dicunt.

In illa enim die Dominus Jesus, postquam coenavit cum discipulis suis, et lavit eorum pedes, sicut a sanctis apostolis praedecessores nostri acceperunt nobisque reliquerunt, chrisma conficere docuit; ipsa enim lavatio pedum nostrorum significat baptismum, quando sancti chrismatis unctione perficitur atque confirmatur.

Nam sicut ipsius diei solemnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renovanda et fidelibus tradenda, quia novum sacratum est per singulos annos, et jam dicto die innovandum, et vetus in sanctis Ecclesiis cremandum.

Ista a sanctis apostolis et successoribus eorum accepimus, vobisque tenenda

mandamus.

Haec sancta Romana Ecclesia et Antiochena a tempore apostolorum custodit; haec Hierosolymorum et Ephesianorum tenet, in quibus apostoli praesidentes haec docuerunt, et vetus chrisma incendi, et non amplius quam uno anno uti permiserunt, atque deinceps novo frui, et non veteri, jubentes docuerunt.

Si quis ergo his obviare tentaverit, omnem sibi per vos et per omnes recte intelligentes, indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia pravissimarum mentium perversa doctrina, dum indulgentius frenis utitur, in praevaricationem praesumptionis delabitur.

Et nullatenus eruitur, nisi prudentium sustentatione et correctione liberetur.

Illa autem quae circa divina mysteria et erga baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit,

non otioso contemplanda sunt intuitu, ne locum supervacuis intentionibus et superstitionibus faciamus.

Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere, quia docendi potius sunt quam illudendi.

Ad nostram enim laetitiam bene facta perveniunt, et moeroris aculeis nos quae fuerint male facta compungunt.

Hic vero inter manus latronum et dentes luporum furentium utcunque versamur, et contumaces sunt subditi atque oves.

Nam latratu canum baculoque pastoris luporum rabies deterrenda est; illa vero quae fomentis non sanantur vulnera ferro abscindi necesse est.

Nec silere possumus ut cum hic ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu, in speculis a Domino constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam

comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt censeamus.

Consulere etiam nos, ut in praedictis litteris vestris invenimus, super accusatione sacerdotum voluistis, quae oppido apud vos, ut in eisdem apicibus reperimus, crebrescit.

Significastis insuper plerosque attendere, multos in ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter vivere sermonibus et sacramentis quae per eos populis ministrantur.

O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur, qui et multo ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur quam imitandi videantur illi qui ea quae dicunt non faciunt et traditorem suum tolerans usque in finem ad evangelizandum cum caeteris misit.

Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, nec habendam docuerunt; similiter et successores eorum, quanquam multa de talibus, praevidentes Spiritu Dei futura, statuerunt.

Porro, ut legitis in Actibus apostolorum, erat eo tempore inter fideles cor unum et anima una, neque aliquis eorum aliquid suum proprium dicebat, sed erant illis omnia communia.

Nulla enim inter eos accusatio nisi familiaris erat, nec unquam inter imitatores eorum aut fideles fieri debet, dicente Domino: « Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias.

» Et idem: « Diliges proximum tuum sicut teipsum, et dilectio proximi malum non operatur.

» Ipsi ergo apostoli et successores eorum olim statuerunt eos ad accusationem non recipi qui sunt suspecti vel qui heri aut nudiustertius

vel dudum fuerunt inimici, quoniam suspecti facti sunt, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, aut dubii in recta fide.

Similiter quorum fides, vita et libertas nescitur, vel qui infamiae maculis sunt aspersi, aut sceleribus irretiti; neque eos sacerdotes debere vel posse aut clericos accusare qui rite sacerdotes fieri non possunt, nec sui sunt ordinis.

Quoniam sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excluduendi et alienandi criminatione; et sicut isti ab illis, ita et illi ab istis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum, ita et litigatio, quia servum Dei non oportet litigare.

Tales, charissimi fratres, accusationes et injustas aut nocivas aemulationes pro viribus prohibete, quia contentio summopere est vitanda: septies enim cadit justus in die et resurgit, impii autem corruent in malum: « Cum ceciderit inimicus tuus, ait Salomon, ne gaudeas, et in ruina 36 ejus non exultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios, quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur, nec aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur, » haec cavete, charissimi.

Haec meditamini et fratribus in omnibus solatium

praestate, quia in hoc cognoscent omnes, ut ipsa per se Veritas ait, quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.

Si enim in rebus saecularibus suum cujusque jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis disputationibus nulla debet induci confusio!

Quod ista observatione observabitur si nihil potestati, sed totum aequitati retribuitur.

Unde constat episcopos locorum singulorum omnium qui sub eorum degunt moderamine curam habere sollicitam, et causas utilitatesque eorum cum Dei timore disponere.

Valde ergo iniquum est, ut alii quilibet, omissis suis, se illorum causis admisceant, sed illi eorum vitam et judicium competenti

regularique debeant moderamine disponere, qui eos in sacerdotium ordinant, et a quibus jam ordinati sunt, quoniam, ut lex loquitur, maledictus omnis est qui transfert terminos proximi sui; et dixit omnis populus: Amen.

Deus ergo, fratres, ad hoc praeordinavit vos, ut omnes qui summo sacerdotio funguntur, ut injustitias removeatis, et praesumptiones abscindatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, et opprobriis et calamitatibus eorum locum non praebeatis, sed ei qui calumniam et opprobrium patitur adjutorium feratis; illum vero qui calumniam vel opprobrium facit, abscindatis et Domino in suis sacerdotibus opem feratis.

Sacerdotes quoque Dominus sibi elegit ut sacrificent ei et offerant oblationes Domino; levitas

quoque sub eis esse jussit in ministeriis eorum, unde ad Moysen loquitur dicens: « Princeps autem principum levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores ecclesiae sanctuarii: » de his enim locutus est Dominus ad Moysen.

« Tolle levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora levitarum pro pecoribus eorum, eruntque levitae mei, ego Dominus * .

» Si levitas suos esse Dominus voluit, quanto magis sacerdotes sibi ascivit?

De quibus ait, si quis externorum accesserit morietur.

Omnia vero quae Domini sunt caute tractanda sunt et non leviter praecipitanda, quoniam et inter homines pro fidelibus habentur qui dominorum suorum causas bene custodiunt, et fideliter tractant atque praecepta dominorum suorum bene custodiunt

et non transgrediuntur.

Pro infidelibus vero reputantur hi qui dominorum suorum causas incaute et negligenter tractant et praecepta eorum despiciunt, et non, ut debent, custodiunt.

Ideo haec praemisimus ut cognoscatur ab his quibus incognitum est quod et sacerdotes (quos sibi Dominus de omnibus ascivit, et suos esse voluit) non sunt leviter tractandi nec lacerandi nec temere accusandi, aut reprehendendi nisi a magistris suis, quoniam eorum causas sibi Dominus reservare voluit, et suo judicio vindicari.

Nam in his et in aliis praeceptis Domini et fideles cognoscuntur et infideles reprobantur; tolerandi enim hi sunt potius a fidelibus quam exprobrandi, veluti palea cum tritico usque ad ultimum ventilabrum, sicut pisces mali cum bonis usque ad

segregationem quae futura est in littore, hoc est in fine saeculi.

Nullatenus ergo potest condemnari humano examine quem Deus suo judicio reservavit, ut propositum Dei quo decrevit salvare quod perierat fiat immobile.

Et ideo, quia voluntas ejus non immutatur, nullus praesumat ea quae sibi non sunt concessa; unde est illud quod Apostolus loquitur dicens: « Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum, quare non magis iniquitatem patimini?

quare non potius fraudamini?

* » Ad illud redeatur quod Dominus ait: « Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et in judicio tecum contendere, dimitte ei et pallium * » Et alio loco: « Qui aufert quae tua

sunt, ne repetas * .

» Sunt autem quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora.

Quis unquam dicenti fratri suo fatue reum gehennae putaret nisi ipsa Veritas diceret?

Illi vero qui illa peccata perpetrant de quibus Apostolus ait, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, valde cavendi sunt et ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum delabuntur nisi eis sacerdotali auctoritate subventum fuerit; similiter, et illi de quibus ipse ait, cum hujusmodi hominibus nec cibum sumere, quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et in gremio sanctae matris Ecclesiae

redintegrentur; quia qui extra nos sunt, nobiscum communicare non possunt.

Manifestum est enim quod hi extra nos sunt et a nobis discreti esse debent, cum quibus nos nec edere, nec cibum sumere licet; similiter et omnes personae quibuslibet turpitudinibus ac scurrilitatibus subjectae infames sunt effectae, et omnes qui adversus patres armantur, infames cfficiuntur.

Arenam vero et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem imprudentem et fatuum, atque impium; quoniam qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta; multos enim supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum in ipso peribit,

cor ingrediens duas vias non habebit requiem, et pravi cordis in illis scandalizabitur; cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

Talia cogitantes sancti apostoli, eorumque successores Spiritu Dei repleti, malos homines praevidentes et simplices considerantes, difficilem aut nunquam voluerunt esse accusationem sacerdotum, ne a malis potuissent everti aut submoveri, quia si hoc facile concederetur saecularibus et malis hominibus, aut nullus aut vix perpauci remanerent, quoniam semper fuit et est, et, quod pejus est, nimis viget, ut mali bonos persequantur, et carnales spirituales infestent; idcirco, ut praedictum est, statuerunt ne accusarentur, aut si aliter fieri non possit, perdifficilis

eorum fieret accusatio, et a quibus, supradictum est, non praesumeretur, neque a propriis sedibus aut Ecclesiis episcopi ejicerentur; quod si quomodo praesumptum fuerit, antequam et proprius locus et sua omnia eis legibus redintegrarentur, nullatenus a quoquam accusarentur, aut criminarentur, et nisi sponte elegerint, cuiquam pro talibus non reprehenderent, sed postquam, ut praefixum est, restituti fuerint, et sua omnia eis legibus redintegrata, dispositis ordinatisque suis magnum spatium tractandi causa eis concederetur.

Et postea, si necesse fuerit, regulariter vocati venirent ad causam, et si justum visum fuerit, accusantium propositionibus sustentationem fratrum reprehenderent.

Nulla enim permittit

ratio, dum ad tempus eorum bona, vel Ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illis objici debeat, nec quisquam potest eis quoquo modo quidlibet majorum vel minorum objicere dum Ecclesiis, rebus aut potestatibus carent suis.

Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes, statuimus ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari voluerit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.

Nec ullus unquam praesumat accusator simul esse et judex vel testis, quoniam in omni judicio quatuor

personas necesse est semper adesse, id est judices electos et accusatores, ac defensores, atque testes.

Similiter statuentes apostolica auctoritate jubemus, ne pastorem suum oves quae ei commissae fuerant, nisi in fide erraverit, reprehendere audeant, quia facta praepositorum oris gladio ferienda non sunt, neque potest esse discipulus super magistrum, dicente Veritatis voce: « Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.

» Odibilis autem coram Deo et hominibus est superbia, et exsecrabilis omnis iniquitas; perdit Deus memoriam superborum, et relinquit memoriam humilium sensu.

Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum.

Semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata Domini.

In medio fratrum

rector illorum in honore, et qui timent Dominum erunt in oculis ejus.

« Fili, ait Salomon, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem cui honor competit.

Priusquam interroges ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste.

Priusquam audias ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui.

» Exemplo Cham filii Noe damnantur, qui patrum suorum culpas in

publicum produnt, aut eos accusare vel detrahere praesumunt, veluti Cham qui patris sui Noe pudenda non operuit, sed deridenda monstravit.

Similiter et illi exemplo Sem et Japhet justificantur, qui reverenter operiunt, et non produnt ea quae patres suos excessisse cognoscunt.

Si enim a fide deviaverit episcopus, erit corrigendus prius secrete a subditis suis; quod si incorrigibilis, quod absit, apparuerit, tunc erit accusandus ad primates suos aut ad sedem apostolicam.

Pro aliis vero actibus suis magis est tolerandus ab ovibus et subditis suis quam accusandus, aut publice derogandus, quia cum in eis a subditis delinquitur, ejus ordinationi obviat qui eos ei praetulit dicente Apostolo: « Dei ordinationi resistit qui

potestati resistit * .

» Qui vero omnipotentem Deum metuit, nec contra Evangelium, nec contra apostolos, nec contra prophetas, vel sanctorum patrum instituta aliquid ullo modo agere consentit; sacerdotes ergo honorandi sunt, non lacerandi vel exprobrandi sunt; legitur in Ecclesiaste: « In tota anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica; in omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus non derelinquas.

Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis; da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia purga te cum paucis.

Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offerens Domino, et initia sanctorum; et pauperi porrige manum

tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua * .

» Haec non tantummodo vobis, sed omnibus fratribus per vos nota fieri volumus, ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo Salvatori nostro placentes, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

Amen.

EPISTOLA FABIANI PAPAE.

Dilectissimo fratri HILARIO episcopo FABIANUS.

Divinae circa nos gratiae memores esse debemus,

qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, et in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.

Intantum enim in occiduis partibus quibus moraris audivimus astutiam diaboli saevire in populum Christianum, atque in multiplici deceptione prorumpere, ut non solum laicos saeculares, sed ipsos quoque Domini sacerdotes premat atque vexet.

Unde in grandi moerore positi dissimulare non possumus quod corrigere atrociter debemus, quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis

involvat pariter sauciatos et medentes.

Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt

37 bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, ne viles personae ad accusationem eorum admittantur.

Similiter qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi, vocem adversum majores natu non habeant accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere.

Peregrina vero judicia salva in omnibus apostolica auctoritate generali sanctione prohibemus, quia indignum est ab externis ut judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum.

Unde oportet, si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum alicubi

quam in foro suo audiri.

Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, appellantem aut non debet afflictio ulla aut detentionis injuriari custodia.

Sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.

Liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec vox appellandi denegetur ei quem supplicio sententia destinarit.

Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et non ante suum judicem pulsatus si voluerit taceat, et ut pulsatis quoties appellaverint induciae dentur.

Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit per Scripturam se probaturum esse fateatur, ut si fortasse resipiscens quae pro iracundia

dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.

Omnis ergo qui crimen objicit scribat se probaturum.

Revera semper ibi causa agatur, ubi crimen admittitur.

Et qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.

Placuit etiam ut si episcopus accusatus appellaverit ad apostolicam sedem, id statuendum quod ejusdem sedis pontifex censuerit; haec tamen omnino in sacerdotum causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat.

Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum et miserorum subsidio, quo valeant ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam.

Libat enim Domino prospera qui ab afflictis

pellit adversa, unde scriptum est: « Frater fratrem adjuvans exaltabitur.

» Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere, et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari aut maculari, quia scriptum est, « Una est columba mea perfecta mea * .

» Hinc iterum Dominus ad Moysem ait: « Est locus penes me, et stabis super petra * .

» Quis est locus qui non sit Domini dum cuncta in ipso per quem creata sunt continentur.

Est tamen locus apud eum, videlicet sanctae Ecclesiae unitas, in qua supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur, Te, frater, et omnes fratres nostros Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes monemus, ut omnes a praecipitio in quo fratres et Domini pastoribus detrahendo

et persequendo verbis et factis labuntur, laqueis quibus potestis retentetis, et lacerari eos in hamo irae non permittatis, quia scriptum est: « Ira enim viri justitiam Dei non operatur * .

» Hinc rursum dicitur.

« Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram * .

» Haec autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris desideriis, et operibus me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis, quando vobis etiam admonens, additur, jam non soli faciatis.

Quapropter fratres oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere aut accusare alterutrum.

Scriptum est enim: « Dilige proximum et conjungere

fide cum illo.

Quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum.

Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic, qui perdit amicitiam proximi sui.

Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies.

Non illum sequeris, quoniam longe abest, effugit enim quasi capraea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus.

Ultra eum non poteris colligare, et maledicti est concordatio.

Denudare autem amici mysteria desperatio est animae infidelis.

Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet; in conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.

Multa audivi et non coaequavi

ei, et Dominus odiet illum.

Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadit, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera; qui fodit foveam decidet in illam, et qui statuit lapidem proximo offendet in eo, et qui laqueum alii ponit peribit in illo.

Facienti consilium nequissimum super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi.

Illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illis.

Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur.

Ira et furor utraque exsecrabilia, et vir peccator continens erit illorum.

Qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

Relinque proximo tuo nocenti tibi, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

Homo homini servat iram et

a Deo quaerit medelam.

In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum.

Ipse dum caro sit servat iram et propitiationem petit a Deo?

Quis exorabit pro delictis suis?

Memento novissimorum tuorum et desine inimicari.

Tabitudo enim et mors imminent in mandatis.

Memorare timorem Domini et non irascaris proximo.

Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi.

Abstine te a lite et minues peccata: homo enim iracundus incendit litem, et ut peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.

Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescet, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam, sic exaltabit iram suam.

Certamen

festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem: et lingua testificans adducet mortem.

Si sufflaveris, in scintillam quasi ignis exardebit, et si exspueris super illam, exstinguetur et utraque ex ore proficiscuntur.

Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbavit pacem habentes.

Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem.

Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit: virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit.

Lingua tertia mulieres veridicas ejecit et privavit illas de laboribus suis.

Qui respicit illam non habebit requiem, nec habitabit in requie.

Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa.

Multi ceciderunt in

ore gladii, sed non sic quomodo qui interierunt per linguam suam.

Beatus est qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum ejus, et vinculis ejus non est ligatus.

Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est; mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa.

Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et flamma sua non comburet justos.

Qui derelinquunt Deum incidunt in illam, et exardescet in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos.

Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis.

Aurum

tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos.

Attende ne forte labaris in lingua tua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem * .

» Ista caveant omnes et cohibeant linguas suas a malo, et labia eorum ne loquantur dolum.

De caetero, charissimi confortamini, in Domino et

in potentia virtutis ejus, induite vos arma Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus, propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare.

State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti lorica justitiae et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.

Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus sancti quod est verbum Dei.

Haec frater quae tibi scripsimus generaliter omnibus nota fieri volumus, ut quae

caeteros tangunt, omnibus nota fiant.

Omnipotens Deus te, frater, et reliquos fratres nostros ubique consistentes, protegat usque in finem, qui cunctum mundum dignatus est redimere Jesus Christus Dominus noster qui est benedictus in saecula, Amen.

Data XVII Kalend.

Novemb. Africano et Decio IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA CORNELII PAPAE.

De translatione corporum apostolorum, et quibusdam haereticis. *

Charissimis atque dilectissimis fratribus sanctae Dei Ecclesiae filiis et omnibus Domino recta fide famulantibus, CORNELIUS episcopus.

Videns charitatis vestrae benevolentiam quia apostolorum amatores estis, eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere Domino auctore quaedam ex his quae nunc temporis necessaria sunt sciri, et quae apud nos in Ecclesia auxiliante Domino Romana meritis apostolorum nuper acta sunt sive geruntur, quoniam patrocinante charitate credo vos paterna gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere et mandata ejus peragere, atque de ejus profectibus gratulari, quia quisque se in radice charitatis inserit, nec a viriditate deficit, nec a fructibus manescit, nec amore fecunditatis opus efficax

amittit.

Ipsa enim charitas exercet corda fidelium, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed fiat totum dulce quod agitur, dum ejus proprium sit nutrire concordiam, servare mandata, atque dissociata conjungere, prava dirigere, et caeteras virtutes perfectionis suae munimine solidare.

Quapropter rogo vos nobis congratulari, quia rogatu cujusdam devotae feminae atque nobilissimae matronae Lucinae levata sunt corpora apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis; et primo quidem beati Pauli corpus levatum silentio ac positum est in

praedium praedictae matronae, via Ostiensi, ad latus ubi decollatus est.

Postea vero beati apostolorum principis Petri accepimus corpus, et condecenter posuimus illud juxta locum ubi crucifixus est inter corpora sanctorum episcoporum, in templo Apollinis, in monte Aureo in Vaticano palatii Neronis tertio Kalendarum Juliarum die, orantes Deum et Dominum nostrum Jesum Christum, ut intercedentibus suis sanctis apostolis maculas vestrorum purget peccatorum, et in sua vos conservet voluntate diebus vitae vestrae, et in fructu boni operis vos perseverabiles reddat.

Vos vero his congaudete quia et ipsi sancti apostoli de vestro congratulantur gaudio.

Vos semper Deum laudate et ipse glorificetur in vobis; scriptum est enim: « Quid retribuam

Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo * .

» Tantum enim a nobis exigitur quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare; unde quidem tanto nos necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque Dominicae vocis ad suscipiendam ejus requiem suadet assertio.

Haec invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium Novatum, rectae fidei et sanctae doctrinae

aemulum, qui extra Ecclesiam ordinavit Novatianum, et in Africa Nicostratum, utrosque haereticos sicut ille erat.

Hi vero conatibus, quibus potuerunt, multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt, et post se in perversam et Deo odibilem doctrinam corruere persuaserunt.

Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati et de eorum perditione contriti, sic de aliorum conversatione Domino auxiliante sumus laetificati.

Deus autem omnipotens qui tristibus miscet laeta, oppido nos laetificavit, quo quidam confessores qui dudum fuerant fideles, a nobis et a recta fide diabolo instigante se separantes, cum Maximo presbytero ad Ecclesiam Catholicam et fidem rectam sunt reversi, et denuo sicut prius facti sunt confessores

fideles.

Quapropter, charissimi, hortamur vos et deprecamur per Dominum nostrum Jesum Christum, ut et praedictos haereticos, et omnes quos a recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad catholicam fidem et rectam doctrinam 38 convertere contendite, et in Dei voluntate persistere suadete.

Et non solum hos, sed omnes qui nondum fidem rectam perceperunt, ad catholicam fidem perducere festinate, « quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia (magistro gentium docente) poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est

« recta fide * .

» Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem * .

» Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes repromissionem percipiamus quam repromisit his qui legitime certare properant.

« Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est,

veniet et non tardabit * .

» Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur.

Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae, sed cadet de promissione propter negationem.

Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctae Ecclesiae et vestros, et induite vos lorica justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita exstinguere.

Et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in

solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro.

Sed et nunc, fratres, commendamus vos Domino et omnes verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem nobis cum omnibus sanctis.

Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potest confirmare vos secundum Evangelium ejus, juxta revelationem aeterni mysterii, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.

Summopere considerare etiam debetis quod illi qui fratribus invident eosque damnare atque perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt.

Dicit

enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit * , » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit.

Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis.

Data VII Idus Septembris, Decio et Maximo IIII CC.

ITEM EPISTOLA CORNELII PAPAE ORIENTALI EPISCOPO DIRECTA.

Ne sacerdotes Domini jurare praesumant vel compellantur.

CORNELIUS episcopus RUFO coepiscopo in Domino salutem.

Exigit dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultibus respondere.

Quod licet non prolixe, sed succincte agere festinaremus propter quasdam importunitates quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen per reliqua sanctorum patrum instituta studiis perquirere latius, et investigare permittimus.

Non enim potest mens attrita et oneribus atque importunitatibus gravata tantum boni peragere, quantum delectata et oppressionibus soluta.

Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae Sanctitati velimus denegare, sed quod hic minus invenitur, latius perquiratur.

Sacramentum autem hactenus

a summis sacerdotibus vel reliquis exigi, nisi pro fide recta minime cognovimus, nec spontaneos jurasse reperimus.

Summopere ergo sanctus Jacobus apostolus prohibens sacramentum loquitur dicens: « Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum.

Sit autem sermo vester, est est, non non, ut non sub judicio decidatis * .

» Et Dominus in Evangelio ait: « Audistis quia dictum est antiquis, non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua.

Ego autem dico vobis, non jurare omnino; neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas magni regis est, neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

Sit autem

sermo vester, est est, non non.

Quod autem his abundantius est, a malo est * , » id est ab exigente et a jurante.

Haec, frater charissime, ipse Dominus prohibet, id est non debere jurare, haec apostoli maxime omnes, haec sancti viri praedecessores nostri qui huic sanctae universali apostolicae Ecclesiae praefuerunt ante nos, haec prophetae et reliqui sancti doctores per universum mundum dispersi ad praedicandum, juramenta fieri vetant.

Quorum nos exempla si coeperimus enumerare, aut in schedula hac inserere, ante deficeret hora diei quam eorum exempla de hac causa prohibita.

Quae nos sanctorum sequentes apostolorum eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus.

Unde et ipse Dominus in tabulis

lapideis quas Moysi dedit, propria manu scripsit, dicens.

« Vide ne assumas nomen Dei tui in vanum * , » et reliqua.

Nos autem (ut paulo superius praelibavimus) sacramentum episcopis nescimus oblatum, nec unquam fieri debet, quoniam (ut supra memoratum est) praeceptum est nobis a Domino non jurandum, neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per caput suum, quia nullus potest unum capillum creare.

Unusquisque enim sicut ante altare stans Dei timorem habet prae oculis et propriam conscientiam mundam servat Deo, quod in memoriam retinet, nullatenus habet intermittere, quoniam os quod mentitur occidit animam.

Et Apostolus ait: « Loquimini veritatem unusquisque

cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra * .

» Et alibi: « Nolite mentiri invicem * .

» Haec sunt praecepta Salvatoris, haec prophetarum, haec sanctorum Patrum instituta.

Quae si quis in vanum duxerit, hostis est animae suae, quia nemo contra prophetas, nemo contra apostolum, nemo contra Evangelium facit aliquid absque periculo.

Et summopere praevidendum est, ne pastorem suum oves quae ei commissae fuerant reprehendere (nisi a fide exorbitaverit) neque accusare praesumant, quoniam tales accusationes vim non habent, neque eis nocere possunt.

« Unum vero, charissimi, » ut ait beatus apostolus Petrus, « non lateat vos, quia unus dies apud Dominum, sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies.

Non

tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur.

Cum haec igitur omnia dissolvenda sunt, ex his potestis considerare quales

oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent * .

» Vos autem, charissimi, dixit Judas apostolus, memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores secundum sua desideria ambulantes impietatum.

Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.

Vos autem, charissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu sancto orantes ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.

Et hos quidem

arguite judicatos, illos vero salvate de igne rapientes.

Aliis autem miseremini in timore, odientes eam quae carnalis est maculatam tunicam.

Nullus enim sacerdotum causam suam alieno committat judicio, nisi ad sedem apostolicam fuerit appellatum, sed unusquisque comprovinciales judices et notos habeat, nisi aliquam vim temerariae multitudinis illic timuerit, aut infestos, aut suspectos inibi judices habuerit, pro quibus causis ad majoris auctoritatis judices, et ad alias provincias appellare et venire concessum est.

Omnia ergo quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur omnino vacuentur, quoniam absentem nullus addicit, nec ulla lex damnat, facile ergo homo hominem fallere potest, non tamen Deum,

cujus oculis omnia nuda sunt et aperta.

Unde ait propheta: « Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt * .

» Sapiens ergo non est qui nocet, nec quidquam mali vult qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur.

Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem, ut omnes semper, prout melius potueris, adjuves, confortes et consoleris, et sacramenta super quibus hanc sanctam Romanam ac universalem Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas et neminem unquam infestes, aut noceas.

Haec, frater ad reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire, ut omnes haec mala caveant, et sicut generaliter tam ab ipso Domino quam a sanctis et reliquis apostolicis viris, et caeteris patribus sunt prohibita,

ita generaliter ab omnibus custodiantur.

Bene valere beatitudinem tuam semper optamus, et sacris virtutibus proficere te desideramus, frater charissime atque amantissime.

Data XI Kalendas Junii, Maximo et Decio IV consulibus.

INCIPIUNT DECRETA LUCII PAPAE. *

Dilectissimis fratribus omnibus episcopis in partibus occidentalibus tam Gallis quam et Hispanis consistentibus, LUCIUS episcopus in Domino salutem.

Litteras dilectionis vestrae quas ad beati Petri apostoli sedem pro vestri causa negotii misistis, libenter suscepimus, sed de vestris afflictionibus

non modice contristati sumus.

Significastis enim vos tam a quibusdam non rectam fidem tenentibus, sed erroribus implicitis, quam et ab aliis eos imitantibus vos persequi et infamari, atque vestras ecclesias suis dotibus, et fidelium oblationibus exspoliari, vestrosque ministros nimis vexari, et ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quoniam eis non potestis defensionem impendere nec ea quae necessaria sunt ministrare.

Nolite mirari, fratres, si vos malevoli et impii persequuntur, cum ipsum Christum caput nostrum sint persecuti, unde et consolatricem ipsam habetis Veritatem, quae ait: « Si patremfamilias Belzebuth vocaverunt, quanto magis domesticos ejus * !

» Ipsa iterum consolans nos, loquitur dicens.

« Si de hoc mundo

fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, sed quia non estis de hoc mundo, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus * .

» Propter tales, fratres, hortamur vos sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus, ut semper testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis, et licet conscientiam sufficere possit propria, tamen propter malevolos, juxta apostolum etiam testimonium vos oportet habere bonum ab his qui foris sunt.

Quoniam in hac sancta sede constitutum habemus, ut duo presbyteri, vel tres diaconi in omni loco episcopum non deserant propter testimonium ecclesiasticum.

Episcopi ergo non sunt leviter accusandi vel detrahendi, quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice et legatione funguntur in Ecclesia.

Unde vobis

omnibus et qui vobiscum sunt in nostro solatio, sicut et olim factum invenimus, constitui placuit, ut criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi et digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis, omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem ac conversationem 39 ducere.

Unde placuit ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas (si fuerit provocatum), audientia non negetur.

Item constituimus sicut et a sanctis apostolis, eorumque successoribus decretum reperimus: si quis metropolitanus episcopus nisi quod solummodo ad propriam pertinet parochiam sine consilio et voluntate omnium comprovincialium

episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum.

Sed quidquid de comprovincialium coepiscoporum causis eorumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, aut de quibuscunque communibus causis agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed concordi et humillima administratione, sicut Dominus ait: « Non veni ministrari, sed ministrare * » Et alibi: « Qui major est vestrum, erit minister vester * , » et reliqua.

Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cuncta cum ejus consilio,

nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant juxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

Similiter auctoritate fulti apostolica, praecipimus, ut nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt, et ipse causam pro facto dabit.

Episcopi vero per singulas provincias observent ne posteriores se prioribus suis praeferant, nec eis inconsultis, nisi quantum ad propriam pertinet parochiam, aliquid agant, sed omnes de communibus eorum causis consonam sententiam proferant et determinent, quoniam aliter acta nullas vires habebunt, nec ecclesiastica reputabuntur.

Bonum esset, fratres, et valde Deum timentibus, et pie vivere volentibus necessarium, si intra catholicam Ecclesiam nullius mali aut infestationis alicujus erga Domini sacerdotes aut juste et pie volentes vivere germen exsurgeret.

Sed quia praevalente invidia, quod deterius est, surgit et crescit atque nimis se in omnes partes extendit, idcirco necesse est illud ecclesiastico et apostolico abscindi mucrone, ne servos Dei ac Domini sacerdotibus valeat nocere aut perdere.

« Exhonoravit enim Dominus, ut in Ecclesiastico legitur libro, » conventus malorum, et destruxit Deus eos usque in finem.

Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.

Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.

Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.

Arefecit ex ipsis et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum de terra.

Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu.

Non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum.

Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum, semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini.

In medio fratrum rector illorum in honore, et qui timent Dominum, erunt in oculis ejus.

Gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est: noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.

Magnus est Judex, et potens est honore, et non est major illo qui timet

Deum.

Servo sensato liberi serviunt, et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.

Noli te extollere in faciendo opera tua, et noli cunctari in tempore angustiae.

Melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget pane.

Fili, in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum.

Peccantem in animam suam quis justificabit?

et quis honorificabit exhonorantem animam suam?

Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum, et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.

Qui gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia?

et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.

Sapientia humiliati exaltabit caput ejus, et in medio magnatorum considere illum faciet.

Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.

Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.

In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa et invisa opera illius.

Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema.

Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste.

Priusquam audias, ne respondeas verbum, et in medio seniorum ne adjicias loqui.

De ea re quae te non molestat ne certaris, et in judicio

peccantium ne consistas.

Fili mi, ne in multis sint actus tui, et si dives fueris non eris immunis a delicto.

Si enim secutus fueris non apprehendes, et non effugies si praecucurreris.

Est homo laborans et festinans et dolens impius, et tanto magis non abundat.

Est homo marcidus, egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltabit caput ejus, et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum.

Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.

Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebunt in aeternum.

Est qui locupletatur parce agendo, et haec pars mercedis illius in eo quod dicit: « Inveni requiem mihi, et non

manducabo de bonis meis solus * ; » et nescit quod tempus praetereat illum, et relinquet omnia aliis et morietur.

Sta in testamento tuo, et in illo colloquere et in opera mandatorum tuorum veterasce.

Ne manseris in operibus peccatorum.

Confide autem in Deo, et mane in loco tuo; facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.

Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in honore veloci processus illius justificat.

Ne dicas: Quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona?

Ne dicas: Sufficiens mihi sum et quid ex hoc pessimabor?

In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum, quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.

Malitia horae oblivionem

facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.

Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim insidiae sunt dolosi.

Sicut enim eructant praecordia foetentium et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.

Bona in malum convertit insidiator, et in electis imponit maculam.

A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis.

Homo vero peccator sanguini insidiatur.

Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum.

Admitte ad te

alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis * .

»

« Tales, charissimi, valde sunt cavendi usque dum aut convertantur, aut abscindantur verbo divino Beatus autem est ille qui non est lapsus in verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.

Felix qui non habet animi sui tristitiam, et non abscedit ab spe sua * .

» Scriptum est enim: « Melior est unus timens Deum quam mille impii * .

» Sapiens vero non est omnis qui nocet.

Res quoque ecclesiarum vestrarum et oblationes fidelium quas significastis a quibusdam irruentibus vexari, vobisque et ecclesiis vestris auferri, indubitanter maximum est peccatum, testante ipsa Scriptura, quae ait: Qui abstulerit

aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidae particeps est.

Pater ergo noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, et mater nostra Ecclesia quae nos in baptismo spiritualiter generavit.

Et ideo qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudat et rapit, homicida in conspectu justi judicis esse deputabitur, unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem facit, qui autem pecunias vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.

Unde et Judas qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, non solum fur, sed fur et sacrilegus factus est.

De talibus enim, id est, qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant, vel

auferunt, Dominus comminans omnibus, per prophetam loquitur, dicens: « Deus, ne taceas tibi, ne sileas et non quiescas, Deus, quia ecce inimici tui tumultuati sunt, et qui oderunt te levaverunt caput.

Contra populum tuum nequiter tractaverunt, et inierunt consilium adversus arcanum tuum, dixerunt, venite et conteramus eos de gente, et non sit memoria nominis Israel ultra.

Quoniam tacuerunt corde, pariter contra foedus pepigerunt tabernacula Idumaeae et Ismaelitarum, Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalech, Palestina cum habitatoribus Tyri.

Sed et Assur junxit se cum eis, facti sunt brachium filiorum Loth.

Fac illis sicut Madian, sicut Sisare, sicut Jabin in torrente Cison.

Contriti sunt in Endor, fuerunt quasi sterquilinium terrae.

Pone

duces eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebee, et Salmana.

Omnes principes eorum qui dixerunt, possideamus nobis pulchritudinem Dei.

Deus meus, pone illos ut rotam, quasi stipulam ante faciem venti.

Quomodo ignis comburit silvam et sicut flamma devorat montes, sic persequeris eos in tempestate tua et in turbine turbabis eos.

Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

Confundantur et conturbentur usque in aeternum, et erubescant, et pereant, et sciant quia nomen tuum Dominus, solus tu excelsus super omnem terram.

Haec fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum Patrum vetant decreta, et tales praesumptiones sacrilegium esse

dijudicant.

Quorum nos sequentes exempla omnes tales praesumptores et Ecclesiae raptores, atque suarum facultatum alienatores, una nobiscum a liminibus sanctae matris Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus, par enim poena et agentes et consentientes comprehendit.

Vos ergo, fratres, vigilate et orate, viriliter agite et confortamini in Domino, et omnia vestra juxta Apostolum, in charitate fiant.

A recta ergo fide et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes quia juxta Salvatoris sententiam, beati sunt qui persecutionem

patiuntur propter justitiam * .

Haec est apostolorum viva traditio, haec vera charitas quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter ab omnibus tenenda.

Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei apostolicae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: « Petre, inquiens, ecce Satan expetivit, ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem

pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos * .

»

Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita,

et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum.

Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit existere.

Vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus, vae erit nobis si silentio veritatem

oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere.

Quid in ipsius Christi futuro dicturi 40 sumus examine si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?

Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Dominus noster districtam exegerit?

Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate, qua potestis pro viribus extirpetis.

Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus,

ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.

Data Kalen.

Aprilis Gallio et Volusiano IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA STEPHANI PAPAE. *

Dilectissimo fratri atque familiari amico HILARIO STEPHANUS episcopus intimae charitatis salutem.

Quanquam sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, tamen pro familiaritate qua

nobis conjunctus esse cognosceris, ut tua efficacior fiat industria, congruum nobis visum est, has fraternitatis litteras tuae dilectioni debere dirigere.

Monemus te, charissime, semper in bonis manere, et a malis cavere.

Cum bonis et rectae fidei ac sanctae conversationis hominibus assidue esse, et a perversis ac fratrum insidiatoribus nisi ut eos convertas, et ad concordiam reducas, separari.

« Quoniam, ut ait Apostolus, corrumpunt mores bonos colloquia mala * .

» Et ipsa per se Veritas dicit: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te.

Et si manus tua scandalizaverit te, abscinde

eam, et projice abs te.

Similiter et de pede agendum est, quia melius est tibi luscum aut claudum intrare in regnum coelorum quam duos oculos, aut duas manus, aut duos pedes habentem mitti in

gehennam ignis * .

Et in Ecclesiastico invenietur libro: « In bonis viri inimici illius, in tristitia vero et in malitia illius, amicus agnitus est.

In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.

Et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.

Et qui communicaverit superbo induetur superbia, pondus super se tollit qui honestiori se communicat, ditiori te ne fueris socius.

Quid communicabit cacabus ad ollam?

Quando se colliserint, confringetur.

Dives injuste aget et fremet, pauper autem laesus tacebit.

Si largitus ei fueris, assumet te, et si non habueris, derelinquet te.

Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te.

Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?

Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter, et in novissimo deridebit te.

Postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.

Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.

Attende ne seductus in stultitia humilieris.

Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.

Advocatus a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit.

Ne improbus sis, ne impingaris, et ne longe sis ab eo, et eas in oblivionem.

Ne retineas ex aequo loqui cum illo, et ne credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit, et subridens interrogabit te

de absconditis tuis.

Immitis animus illius conservabit verba tua, et non parcet de malitia, et de vinculis.

Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam in subversione tua ambulas.

Audiens vero illa quasi in somnis, vide et vigilabis.

Omni vita tua dilige Deum, et invoca eum in salute tua.

Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo, proximum sibi.

Omnis caro ad similem sibi conjungitur, et omnis homo simili sibi sociatur.

Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.

Quae communicatio sancto homini ad canem?

aut quae pax bona diviti ad pauperem?

venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum sunt pauperes.

Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic exsecratio diviti pauper.

Dives commotus confirmatur ab amicis,

humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

Diviti decepto multi recuperatores, locutus est superba, et justificaverit illum, humilis deceptus est, et insuper arguitur, locutus est sensate, et non est datus ei locus.

Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.

Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic?

Et si offenderit, subvertunt illum.

Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.

Vestigium boni cordis, et faciem bonam difficile invenies et cum labore * .

»

Haec, frater, cave tibi, et post concupiscentias tuas non vadas.

Quid vero consuluisti sedem apostolicam?

qui sunt infames, aut qui ad gradus Ecclesiasticos non sunt admittendi, et nosse te credimus, et pro auctoritate sedis apostolicae te informare non denegamus.

Infames autem esse eas personas dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia, id est omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta Ecclesiastica contemnunt, similiter fures, sacrilegos, et omnes capitalibus criminibus irretitos.

Sepulcrorum quoque violatores, et apostolorum, atque successorum eorum, reliquorumque Patrum statuta libenter violantes, et omnes qui adversus Patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur.

Similiter incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis

fugientes.

Et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrahunt injuste, et qui fratres calumniantur, aut accusant, et non probant. vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos, vel pro suis sceleribus ab Ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronuntiant.

Hos vero non ad sacros ordines licet promovere, nec servos ante ligitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigamos, nec eos qui curiae deserviunt, vel qui non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem, vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut furiosi manifestantur.

Hi omnes nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti, neque suspecti, nec rectam

fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.

Sed et qualiter obedientia vel reverentia sit praepositis exhibenda, ex tuis quoque subjectis ipse non ambigis; in qua re valde est utile, si id quod disciplinae vigor imponit, nullo cogente humilitas laudanda servaverit.

Omnipotens Deus in cujus manu sunt omnia, de quo scriptum est: « Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum * ; » ipse te, tuosque et divina, et apostolicae sedis instituta illibata servare, et ad potiora semper conscendere, et de die in diem deteriora cavere, et meliora ac Deo placita sectari atque perficere concedat.

Vestimenta vero ecclesiastica quibus Domino ministratur,

cultusque divinus omni cum honorificentia et honestate a sacerdotibus reliquisque Ecclesiae ministris celebratur, sacrata debent esse, et honesta.

Quibus aliis in usibus, cum Deo ejusque servitio consecrata et dedicata sint, nemo debet frui quam ecclesiasticis et dignis officiis.

Quae nec ab aliis debent contingi, aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae Balthasar percussit super haec transgredientibus et talia praesumentibus veniat divina, et corruere eos faciat divinae ultionis justum flagellum ad ima.

Haec illis partibus quibus moraris et in omnibus quibus potueris cunctis nota facito, et observare apostolica mandato auctoritate, quia et nostri nobisque commissi in sancta apostolica et universali Ecclesia omnes

haec observare, nunc et futuris temporibus professi sunt.

His breviter tuis frater magnifice respondi litteris.

Quibus tua dilectio ita societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur, aut segniter.

Et cum tali moderatione agantur cuncta, ut nec benevolentiae partes, nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus judicium cogitetur.

Quod ut recta observantia valeat custodiri catholicae primitus servetur fidei integritas.

Et quia per omnia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, neque in sinistram, neque in dextram ab ejus tramite devietur.

Data quinto Nonas Maii Valeriano et Gallicano IV consulibus.

ITEM EPISTOLA STEPHANI PAPAE DE ACCUSATIONIBUS SACERDOTUM.

STEPHANUS sanctae apostolicae et universalis Romanae Ecclesiae episcopus, omnibus per diversas provincias constitutis episcopis, in Domino salutem.

Plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime.

Sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum sermo perlatus est.

Non oportuerat quidem ab illis a quibus sustentari, et portari, et honorari debueratis, tantis vos oppressionibus concuti.

Quapropter necessarium est, ut remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum vobis a fidelibus impendatur, atque ab hac

apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patribus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant.

Loci namque nostri consideratione compellimur ea quae ad notitiam nostram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere.

Et si saecularibus officiis ordo suus et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria praesumptione confundi, audita negligere, et emendanda non opem ferendo postponere?

Audivimus enim vos a quibusdam accusari non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu;

ut vestra rapere possint, et ideo vos nimis affligi et concuti intantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiae facultatesque vestrae vastentur ac depraedentur.

Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari.

Tamen necesse est quae toties usurpantur, saepius replicentur et prohibeantur.

Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur pro sacrilegio reputabitur, quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent.

Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae illi ablata quocunque ingenio fuerant,

legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones, et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes ante coeptam accusationem primates et synodus episcopo de quo agitur funditus restituant, quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent.

Neque aliquis eorum aut Ecclesiarum actorum vel defensorum ad aliquos prius accusari debet quam ipsi charitative bis, et ter ab eis qui se laesos aestimant, vel eos pro aliquibus erratibus corripere cupiunt, conveniantur, ut ab eis aut familiarem 41 emendationem, aut justam percipiant excusationem.

Quod qui praesumpserit, liminibus arceatur

ecclesiae usque ad condignam satisfactionem.

Accusatores vero et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus.

Nullus enim alienigena aut accusator eorum fiat aut judex.

Unde et de Lot scriptum est: « Ingressus es ut advena, nunquid ut judices * ?

» Accusator autem vestrorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis.

Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici, quia infestationem blasphemiae affectio amicitiae incitare solet.

Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione, qui vos in sua volunt recipere infamatione.

Nullus enim anathema suscipiatur, nec a quoquam credantur quae ab eis vel dicuntur vel conscribuntur.

Eos quoque dico anathematizatos

esse, quos episcopi suis scriptis anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant.

Per scripta enim nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce, si legitima et condigna accusatoris persona fuerit, praesente videlicet eo quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare.

Nullus tamen praefati ordinis vir accusari potest, aut respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo primate vocatus sit, locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina.

Nulli enim metropolitani aut alii episcopi appellantur primates, nisi qui primas sedes tenent, et quorum civitates antiqui primates esse censuerunt.

Reliqui vero qui caeteras metropolitanas civitates

adepti sunt, non primates, sed aut archiepiscopi, aut metropolitani vocentur.

Urbes enim et loca quibus primates praesidere debent, non modernis, sed etiam multis ante adventum Christi sunt statutae temporibus, quarum primates etiam gentiles pro majoribus etiam negotiis appellabant.

In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt.

Ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causae post apostolicam sedem sunt referendae.

Et licet, Apostolo prohibente, inter Christianos non debeant accusationes exerceri, sed si prohiberi non potuerunt, accusationes episcoporum ad memoratos primates debent ab accusatoribus

deferri.

Studendum est tamen episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad judicium coerceantur.

Episcopus autem aliter non debet audiri aut judicari, nisi in praesentia omnium comprovincialium, et ab omnibus comprovincialibus episcopis, quia ipsis absentibus, nec debet, nec potest.

Quae vero personae ad accusationem eorum non sunt admittendae, et superius ex parte dictum est, et latius tam hi quam et infames personae, in epistola quam dudum Hilario misimus, sunt adnumeratae.

Ultra provinciae vero terminos accusandi licentiam non progrediatur, sed omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi

ad apostolicam sedem fuerit tantum appellatum.

Et neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes quoniam periculosa est, et admitti non debetur rei adversus quemcunque professio.

Familiares vero et sponte confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti, nec hi qui hesterna die, aut pridie, aut ante fuerunt inimici.

Clericus ergo qui episcopum suum accusaverit, aut ei insidiator exstiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, aut curiae tradi serviturus.

Laicis quoque, quamvis religiosi sint, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi

legitur unquam attributa facultas.

Scimus, dilectissimi, quia semper carnales spirituales solent persequi, et malevoli benevolos infamare et lacerare.

Ideoque apostoli et successores eorum ac reliqui sancti Patres noluerunt fieri facilem episcoporum accusationem, quoniam si facilis esset, aut nullus, aut vix aliquis modo inveniretur.

Throni enim Dei vocantur, ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari.

De ipsis ergo ait propheta: « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum * .

» Hi vero qui non sunt bonae conversationis, et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare.

Primo semper accusatorum personae, fides, vita, et conversatio est enucleatim

inquirenda, et postea quae objiciunt fideliter sunt pertractanda, quia nihil prius fieri debet, quam impetitorum personae fidesque vita et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia, aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur.

Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia magis sunt doctores portandi quam laedendi aut infamandi.

Unde ait Apostolus: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi * .

» Charitas autem non est ambitiosa, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi.

Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

Et qui in Deo manet, nulli vult nocere, sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare,

et animam suam dare in redemptionem pro nobis.

Eorum autem accusandi sacerdotes vel testificandi in eos vocem obstruimus, quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agnoscimus.

Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis.

Per Jeremiam autem prophetam talibus comminando Dominus loquitur dicens: « Iniquitates nostrae declinaverunt omnia, et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii, et loquentes vana.

Statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plena

dolo * .

» Et per David ait: « Qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in praeliis.

Exacuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum * .

» Et paulo post: « Cadent super eos carbones in igne, dejicies eos in foveas, ut non consurgant.

Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu.

Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum Psal. V, 12, 13).

» Item idem: « Muta fiant labia dolosa * .

» Et iterum per Jeremiam inquit: « Omnes in sanguine judicantur; unusquisque proximum suum tribulat: omnes in malum manus suas praeparant * .

» Hos Dominus praevidens apostolis praecepit, ne facile servi

sui lacerarentur, ne forte perderentur, aut in talem tentationem inciderent, quam ferre minime possent.

Idcirco sancti apostoli et successores eorum decretorum normas statuerunt, ne talium vox (quae magis perdere nititur innocentes et simplices quam salvare) facile reciperetur, sed ipsi his jaculis pellerentur procul, et Domini discipulos juxta voluntates et versutias eorum minime perdere possent.

Unde et ipse Dominus ait: « Excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis * .

» Et alibi ipsa per se Veritas de talibus dicit: « Melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis istis * .

» Et Jacobus apostolus inquit: judicium sine misericordia

fiet illi, qui non fecerit misericordiam * .

» Qua enim fronte quis peccatorum suorum veniam sperat a Deo se impetraturum, qui delinquenti fratri nihil per pietatis et clementiae officium vult condonare?

Profecto necesse est ut aestimet se talem in judicio Deum experturum, cum ante justi judicis tribunal fuerit constitutus, qualem se fratri suo exhibuerit: « Nam qua mensura mensi fuerimus, eadem remetietur nobis * .

» Et Joannes apostolus et evangelista ait: « Qui odit fratrem suum homicida est.

Et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem * .

»

Vos tamen, filii charissimi, hortamur ut patienter mala vobis illata Domini adminiculo portetis, et

his apostolicis praeceptis tales procul pellite, ne more canino vos lacerare, aut mordere valeant.

Mementote etiam quia juxta psalmographi vocem homo sicut foenum dies ejus, et ut flos agri ita foret.

Et Apostolus ait: « Totus mundus in maligno positus est * .

» Unde precamur ne tales multum timeatis, quia infames sunt et non multum vobis nocere possunt, quia eorum vox exstincta est, quoniam sic odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia sunt notati.

Armamini ergo his apostolicis adminiculis contra eos, et spiritu principali roborate corda vestra, ut Deus qui vos pastores in populo suo vocari voluit, non negligentes aut

tepidos, lupis supervenientibus fugientes inveniat, sed exemplo boni pastoris agnos pariter cum matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes, atque ad sanctam matrem Ecclesiam fideliter reportantes semper inveniat.

Et quanquam dies mali sint, vos tamen nolite esse imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

Quamobrem confortamini, et state in fide, viriliter agentes, ac omnia vestra in charitate fiant, et secundum sanctum Evangelium: « In patientia vestra possidebitis animas vestras * .

» Recordamini quoque sanctorum apostolorum et prophetarum, et quia multum laboraverunt in Domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna.

Scitote etiam quoniam juxta Psalmistae vocem: « Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit

eos Dominus * .

» Quapropter, filii charissimi, hortamur vos et deprecamur, ut crebris orationum vestrarum precibus Deum exoretis ut liberemur nos et vos juxta dictum Apostoli ab importunis et malis hominibus quia, non omnium est fides.

Flagitate etiam, ut Deus et Dominus noster qui est refugium pauperum, et spes humilium, sanctam suam Ecclesiam pretioso videlicet sanguine suo redemptam, et nos qui eamdem sanctam Ecclesiam docere, regere, portare, et tueri debemus, de praedictis oppressionibus, et tentationibus hujus saeculi nequam, atque de omnibus necessitatibus nostris misericorditer eruat, ut sermo Dei currat, et glorificetur gloriosum Evangelium Domini nostri Jesu Christi, et gratia ejus in nobis vacua non fiat,

ne sine fructu Evangelii, quod absit, steriles in conspectu Dei appareamus, et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento Domino veniente rei esse judicemur; ista enim

semper invidet Satanas.

Et idcirco tales adversum nos suscitat, qui nos premant, et suffocent, ut Domini oves absque nobis rapiat, et in ima, non existentibus pastoribus qui nos custodiant, et defendant, ruere faciat.

Vos igitur pro viribus laborate et orate atque vigilate, ne haec fiant, scientes nos semper paratos esse in omnibus quibuscunque Dominus posse dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae Dei Ecclesiae et nostris, non simus excepti, et tribulationes cordis nostri, pro nostra et vestra tribulatione sive ovium nobis commissarum admodum sint dilatatae.

Vos quoque obsecramus, ut injunctum vobis a Domino famulatum non negligatis, et omnes oppressos, et cunctos Dei servos atque generaliter omnes Christianos,

prout Dominus posse dederit, adjuvare studeatis, ut ante tribunal Christi mercedem habeatis perpetuam.

Et scitote quod memoria vestri coram Deo est assidue.

Nam quemadmodum dolentes cognoscimus, vos ab iniquis, et scelestis hominibus obturbari, ita continuo vobis compatimur, Deum orantes pro liberatione ac sublevatione vestrae afflictionis, quae vobis (unde graviter angimur) ab iniquis in dies irrogatur, et ante corpora apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos liberemini ab importunis et malis hominibus Domini auxilio, et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant sempiterna.

Unitatem et conjunctionem dilectionis vestrae valentem atque proficientem in salutem omnium populorum creator omnium

Dominus omnipotens memorem nostri aeternaliter custodiat, amen.

Data Nonas Aprilis Valeriano et Gallicano IV cc. consul.

42 INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE SECUNDI.

(Anno Domini 264, Deciano et Valeriano imperatoribus.

Episcopus SIXTUS GRATO coepiscopo salutem.

Laetari et gaudere me plurimum in Christo Jesu

Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem, omnis enim haeresis nimis est impia, et Evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere.

Memor enim sum me sub illius nomine Ecclesiae praesidere, cujus a Domino Jesu Christo est glorificata confessio, et cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit.

Intelligo autem mihi aliter non licere quam ut omnes conatus meos ei causae in qua universalis Ecclesiae salus infestatur impendam.

Agnosce, fili charissime, non ex tempore neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter

generatum, ipso Deo Patre per prophetam dicente: « In splendoribus sanctorum ex utero ante

luciferum genui te * .

» Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde Filium quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: « In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est, nativitatem ejus quis enarrabit?

» * Et in libro Job: « Sapientiam Dei, ait, unde invenies?

Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est * .

» Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore vel ut astruere ipse conaris, non potuit generari.

« In principio, inquit Joannes Evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum.

Omnia per ipsum facta

sunt, et sine ipso factum est nihil * .

» Et iterum: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum * .

» In isto igitur quod dicitur erat, si tempus quaerere volueris, non invenies, quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius, et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: « Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam.

Ego feci ut in coelo oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram.

Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis.

Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi.

In omnem terram steti, et populo primatum habui * .

« Item ibi: » Cum pararet coelum aderam illi: et cum sedem suam secerneret.

Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum

certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram cum illo componens, et ego eram cui adgaudebat cum laetaretur orbe perfecto * .

» Et in psalmo centesimo primo: « Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli.

Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient * .

» Non enim erat aetas, aut aliquod tempus antequam de Patre Filius nasceretur, quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit.

His paucis sententiis breviter consultis tuis respondi, frater charissime.

De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos quos errare cognoveris, ad catholicam fidem et ad

unitatem recte credentium convertere studeas, et tu nunquam ab apostolico tramite recedas.

Si autem te non audierint et errantes, quod absit, permanserint, nobis eos manifestare quam citius poteris non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur.

Audivimus etiam quod quidam erronei et consentientes eis te et reliquos infestent episcopos, et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant; quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur, vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent

sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur.

Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas

causas et episcoporum judicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.

Unde placuit ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos ejus tractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffiniri, inconsulto Romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit a Domino: « Quaecunque

ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo.

Et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo * .

» Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur.

Ait enim Jacobus apostolus: « Judicium sine misericordia illi fiet qui non fecit misericordiam.

Superextollit autem misericordiam judicio * .

» In omnibus ergo, fili dilectissime, cor custodi, sicut scriptum est: « Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit * .

» Haec breviter pro commemoratione rescripsi, sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus et a perversis hominibus custodire dignetur, quia in hac vitae meae peregrinatone

mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: « In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me.

Circumdederunt me sicut aquae tota die, circumdederunt me simul * .

» Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur, quia si in paradiso hominem stravit, quis locus extra paradisum esse potest in quo mentes hominum penetrare non valeat?

Antiqui enim hostis cujus invidia mors introivit in orbem terrarum) sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam.

In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus:

Esto mihi in Deum pretectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias.

Data Kalend.

Septembris Valeriano et Decimo IV cc. consul.

ITEM EPISTOLA SIXTI PAPAE.

Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis SIXTUS episcopus in Domino salutem.

Magno munere misericordiae Dei totius Ecclesiae catholicae multiplicata sunt gaudia, cum Ecclesiarum status eo viget ordine quo Apostoli eorumque successores illum statuerunt.

Et cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur moerore.

Quam ob causam, fratres, hortamur

vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque haesitatione teneatis.

Nam si columnae alicujus magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit.

Sic et vos qui columnae Ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia (quae per vos regitur) tabescet et labetur; haec,

fratres, quae dico valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant cavenda; ipsa enim Veritas per se dixit: « Vos estis sal terrae.

Quod si sal evanuerit, in quo salietur?

* etc. Ideo vos, charissimi, moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo.

Et quando bona audio de vobis, congratulor satis, et econtra quando adversa, nimis conturbor.

Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus.

Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis a me longe non estis, unde magis gratias referimus illi grano sinapis quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus atque se distendentibus usque

quaque diffusum est, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent.

Gratiaque sit fermento illi quod tribus farinae satis totius humani generis massam in unitate conspersit, atque parvo lapidi qui abscissus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae: qui ad hoc naturam nostrae carnis, et status servilis formam assumens, humiliter usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret Ecclesiae, atque ita ad totius compaginis pertineret commodum membrorum partialis ista distinctio.

Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo qui ubique est unum sumus.

Agamus ergo ei gratias qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub uno

pastore, semper memores quod vos veritatis Praedicator admoneat, dicens: « Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis * ; » vinculum enim pacis nemo servat dum alium infestat, aut verbis, aut factis persequitur.

Ideo, fratres, ista praetulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus exspoliatos judicari.

Quapropter statutum est, ut si quis contra episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, non prius adeat judices quam ad eos recurrat charitatis studio ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur.

Quod si aliter egerit communione privetur.

Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis

exspoliatum rebus, aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus.

Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere aut ordinare absque ejus voluntate vel judicare, quia sicut irrita ejus erit ordinatio, ita et dijudicatio, quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui, sententia teneri.

Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit.

Ista enim vobis deinceps tenenda, et fratres vicissim adjuvare mandamus.

Fratres vero quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos.

Quibus ex auctoritate sancti Petri et apostolica auctoritate omnia quae eis ablata sunt integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos, et principes vestri a collegio nostro et membris Ecclesiae separari.

Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos ipsius persequantur, ut qui Spiritu Dei juvantur et aguntur fiant per laborum exercitia clariores.

Illi tamen qui hoc agunt nullatenus evadant poenam, quia, ut ait Dominus: « Vae illi per quem scandalum venit * .

» Et quanquam juxta Salvatoris sententiam necesse sit venire scandala, vae tamen per quem veniunt.

De occultis enim cordis alieni temere judicare peccatum est, et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus.

Unde scriptum est: Incerta non judicemus quoad 43 usque veniat Dominus qui illuminabit abscondita

tenebrarum, et manifestabit consilia cordium * Et quamvis vera sint, non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.

Nullus ergo potest ex humano condemnari examine quem Deus suo judicio reservavit.

Haec omnia summopere sunt praecavenda ne praesumptores esse videamur.

Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: « Non suscipias vocem mendacii * .

» Et Apostolus inquit adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus.

Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?

Quibus cognitis, magis vos damnari velle manifestum

est quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam tendit ad noxam.

Decuerat namque juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem mandare nobis, et exspectare quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum ut si etiam quidquid grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis quam quod nobis placere cognoveritis et a regulis praestitutis nulla aut negligentia aut praesumptione recederetis.

Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligentes esse custodes.

Merito namque

causa nos respicit si silentio faveamus errori.

Est insuper a sanctis praedecessoribus nostris plerumque jam statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos.

Et sicut major non potest a minore judicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est.

Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis.

Data XVII Kalen.

Augusti, Valeriano et Decio IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA DIONYSII PAPAE. *

DIONYSIUS episcopis URBANO praefecto salutem.

Summum bonum est amare amantes se.

Et econtra, pejus malum non est quam ut cives civibus invideant.

Gratias siquidem agimus tuae charitati quod fideles sancti Petri bene suscipis et adjuvas, unde scias te et a nobis nostrisque diligi, et tui tuorumque non modicum curam habere.

Quapropter tuam hortamur dilectionem, ut bonum quod coepisti semper implere non differas, quia non laudatur initium, sed finis.

Sapientiam etiam te hortamur diligere, et scrutari, ut rationabiliter et sapienter disponas et judices ea quae tibi commissa sunt, dicente Domino per prophetam.

« Erudimini qui judicatis terram * .

» Time ergo Deum et mandata ejus serva, et dilige eum totis visceribus, et proximum tuum sicut teipsum.

Deus altissimus creavit sapientiam in Spiritu sancto.

Et vidit et dinumeravit et mensus est, et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem.

Secundum datum suum praebuit illam diligentibus se.

Timor Domini gloria et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis.

Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum.

Timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur, dilectio Dei honorabilis sapientia.

Quibus autem apparuerit in visu diligunt eum in visione, et in agnitione magnalium suorum.

Initium sapientiae timor Domini.

Et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur, et cum justis fidelibus agnoscitur.

Timor Domini scientiae religiositas, religiositas

custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit.

Timenti Deum bene erit.

Et in diebus consummationis illius benedicetur.

Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

Omnem domum illius implevit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.

Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum, et vidit et dinumeravit eam.

Utraque autem sunt dona Dei, scientia et intellectus.

Sapientia compartietur prudentiae et gloriam tenentium se exaltat.

Radix sapientiae est timere Deum, rami enim illius longaevi, in thesauris sapientiae, intellectus et scientiae, religiositas, exsecratio autem peccatoribus sapientia.

Timor Domini repellet peccatum, nam qui sine timore est, non poterit justificari.

Iracundia enim animositatis

illius subversio illius est.

Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.

Bonus sensus usque ad tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius, In thesauris

sapientiae significatio disciplinae, exsecratio autem peccatori cultura Dei.

Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi.

Sapientia enim et disciplina timor Domini.

Et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros ejus.

Contumax non sis et incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde.

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis.

Attende in illis ne forte cadas, et ponas scandalum animae tuae, et adducas inhonorationem tibi, et revelet Deus absconsa tua.

Pro fide frater et justitia ac pro salute animae tuae certa semper, et pro adjutorio fratrum viriliter age, ut a Domino recipias remunerationem.

Scriptum est enim: « Fili, conserva tempus, et devita

a malo, pro anima tua non confundaris dicere verum * .

» Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.

Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

Non reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis.

Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus.

In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae.

Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere.

Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato.

Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.

Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque

ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos, et eos evertet viriliter, noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis.

Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et opprimens subjectos tibi.

Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.

* His fultus Scripturarum auctoritatibus semper, sta rectus et a via veritatis ne avertaris, ut gratiam Dei semper acquiras, et bonorum hominum amicitia semper fruaris, tantoque tua facilius ab amore hujus saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur.

Nam vos et praesentes videre cupimus et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus.

Unde optamus ut vos beatus Petrus apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus

in omnipotentis gratia perfrui vestra poenitentia mereamur.

Data IV Nonas Februarii Aureliano et Basso IV cc. consul.

EPISTOLA DIONYSII PAPAE AD SEVERUM EPISCOPUM.

DIONYSIUS episcopus SEVERO episcopo salutem.

Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro

apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiae auxiliante Domino subvenire

et quidquid noxium est auctoritate apostolica corrigere et emendare.

Ad hoc enim divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret ex diversitate contextio, et recte officiorum generaretur administratio singulorum.

Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret.

Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sint angeli, sint archangeli liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine sicut nosti differt alter ab altero.

Si ergo inter eos qui sine peccato

sunt ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere?

Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordiae in alterna et Deo placita dilectione sinceritas.

Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurrere praepositus.

De ecclesiis ergo parochianis unde apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per Cordubensem provinciam ac dividendae sacerdotibus, nihil tuae charitati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris quod nos in Romana Ecclesia nuper egisse cognoscitur.

Ecclesias vero singulas singulis presbyteris dedimus, parochias et coemeteria eis divisimus, sed unicuique jus proprium habere statuimus, ita

videlicet ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed unusquisque suis terminis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat.

Hanc quoque normam, charissime, te et omnes episcopos sequi convenit, et quod tibi scribitur, omnibus quibuscunque potueris notum facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista praeceptio.

Crimina vero quae episcopis impingere dicis, per alios non sinas ullo modo fieri nisi per ipsos qui crimina intendunt.

Si

tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis docuerint publicis omni se carere suspicione et inimicitia, et irreprehensibilem fidem conversationemque ducere.

Nemini enim de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam omnis ejusque rei confessio periculosa est, et admitti non debet.

Similiter alieni erroris socium vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris patrum regulis et constitutionibus inobedientem, suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.

Haec itaque, frater charissime,

quae pro affectu sacerdotalis nominis et honoris impendimus, tibi tuisque subditis et omnibus tenenda et aliis nuntianda atque praedicanda mandamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio.

Unde objurgando, hortando, suadendo, blandiendo, consolando, prodesse quibus possumus festinemus.

Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus.

Tumidos retundat, iratos mitiget, pigros exacuet, desides hortando succendat, refugientibus suadeat, asperis blandiatur, desperatos consoletur, ut quia doctores dicimur, viam salutis gradientibus ostendamus.

Simus in custodia vigilantes, aditum contra hostis insidias solliciti muniamus.

Et si quando perditam ovem de commissis gregibus error abduxerit, toto illam annisu ad caulas dominicas

revocare contendamus, ut de pastoris nomine quod habemus, non supplicium sed praemium 44 consequamur.

Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adjutorium opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus clementiam exoremus, quatenus ad haec nobis operanda et velle tribuat et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni operis quam se pastor pastorum esse testatus est dirigat, ut sine quo nihil agere possumus, per ipsum implere omnia valeamus.

Data V Idus Septembris, Claudio et Paterno IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE. *

Charissimo atque dilectissimo PATERNO coepiscopo FELIX episcopus in Domino salutem.

Gaudere me plurimum et exsultare in Domino dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligis fidem, et quantum haereticum detestaris errorem.

Haeresis quippe est nimis impia et Evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere.

Quoscunque enim rapit ad se, non solum in hoc vitium, sed in multa alia vitia ruere facit, et ipso suadente antiquo hoste non solum persecutores Ecclesiae, sed etiam sacerdotum ejus fiunt.

Una igitur mente corrigere curemus et insequamur tales, et ab hoste suo Ecclesiam, ejusque fideles et sacerdotes Domini nitamur liberare.

Praestabit vires omnipotens redemptor noster charitati atque justitiae.

Praestabit nobis longe a se positis unitatem

spiritus sui ipse cujus artificio quasi in arcae modum quatuor mundi constructa lateribus atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis astricta, ut nullius adversitate spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbetur Ecclesia.

Sed quemadmodum illius gubernante gratia petendum est, ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum est visceribus, frater charissime, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae nobis interioris exhauriat.

Adversarius quippe diabolus qui contra humiles saeviens sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret, non jam ut cernimus caulas circuivit, sed ita valide in quibusdam ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter favente Domino

cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit) citius ovile dilaniet.

Quapropter detractores qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione.

Similiter ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur, aut dispereat, neque in re dubia certa judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.

Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia in qua consistit ille qui pulsatur suas exerceat actiones, nec aestimet eum accusator alibi aut longius pertrahendum ad judicium.

Illi vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare primates.

Primates quoque accusatum discutientes episcopum non ante

sententiam proferant damnationis quam apostolica freti auctoritate aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur; aliter irritam esse censemus et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.

Caveant judices Ecclesiae ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit qui etiam rationem pro actione fratrum in praesentia dabunt.

Proditorum vero nec calumnia, nec vox audiatur.

Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit nequitiam.

Omnes ergo qui in Christo volunt pie vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tanquam stulti et

insani, qui praesentia bona perdunt, ut invisibilia et futura acquirant.

Despectio tamen et irrisio talium in ipsos retorquebitur qui ipsos infestant, quia et abundantia eorum in egestatem, et superbia transibit in confusionem.

Et quidquid justis adversitatum vel malorum irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen.

Et sicut aurum, quanto plus excoquitur, tanto melius efficitur, sic justus, quanto plus tribulatur (si ipsam tribulationem patienter portaverit) multo purior et clarior Deo redditur.

Unde ipsa per se Veritas dicit: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum * .

» De talibus Dominus per Isaiam loquitur, dicens: « Audite

verbum Domini qui tremitis ad verbum ejus.

Dixerunt fratres vestri odientes vos et abjicientes propter nomen meum.

Glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra, ipsi autem confundentur.

Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.

Antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus ejus, peperit masculum.

Quis audivit unquam tale, et quis vidit huic similiter?

Nunquid parturiet terra in die una, aut parturietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos?

Nunquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus?

Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?

Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea omnes qui diligitis eam, gaudete

cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, ut surgatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.

Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis.

Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Israel consolabimini; videbitis et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis et indignabitur inimicis suis, quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadriga ejus: reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis.

Quia in igne Dominus dijudicat,

et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino.

Qui sanctificabantur et mundos se putabant in ortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus.

Ego autem opera eorum et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et venient et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum.

Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes, in mari, in Africa et Lydia, tenentes sagittam in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis et in quadrigis,

et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini, et assumam ex eis in sacerdotes et in levitas, dicit Dominus: Quia sicut coeli novi, et terra nova quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato, et veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.

Et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me, vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

» * Quid aliud detrahentes faciunt,

nisi in pulverem flant, atque in oculos suos terram excitant?

Ei unde plus detractionis perflant inde magis nihil veritatis vident?

Tales tamen, frater charissime, portandi sunt et corrigendi, quia caeci sunt et duces caecorum.

His charissime respondi breviter consultis tuis quae te et omnes episcopos regulariter tenere mandamus.

Tuam tamen, frater,

monemus prudentiam, ut pro statu Ecclesiae et sacerdotum ejus pro viribus elaborare studeas, et ordinem sanctae Romane et apostolicae Ecclesiae per omnia teneas et violari sanctorum decreta non permittas, sed omnes quoscunque potueris instruas, ut fructuosos manipulos Domino repraesentes.

Vale. Data IX Junii, Claudio et Aureliano IV, cc. cons.

EPISTOLA FELICIS PAPAE.

FELIX episcopus universis episcopis per Galliae provincias constitutis in Domino salutem.

Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum

auctorem esse non dubium est, qui eorum incitat mentes et adjuvat actiones.

Unde laetari me fecerunt scripta vestra ex bono studio et ex integritate fidei devotionis vitae, sed ex afflictione et contritione vestra magna ex parte tristavere.

Tristis enim tristes legi litteras vestras, et scripta moesta moerore debito percucurri, quia sicut nos ecclesiarum pax sacerdotumque ejus concordia et tranquillitas plebis audire facit gaudium coeleste, ita nos affligit et dejicit fraterna afflictio.

Vos tamen nolite multum tristari, quia sicut ipsa per se Veritas ait: « Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret, sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus * , » id est mundi amatores.

Quidquid tamen hi loquantur

aut adversum vos agant, vos tamen semper integram servate fidem, et puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et anima servetur in die Domini.

Nos vero ad supplementum vestrum, fratres, et coepiscopos nostros vocavimus amplius quam septuaginta cum quibus haec quae subter habentur inserta, regulariter tractando decrevimus.

Vestris enim epistolis in omnium audientia perlectis, quae multas (ut nostis) querimonias et oppressiones in se continebant vestras, decretisque quae sunt de accusationibus episcoporum sancta synodus dixit.

Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos saeviunt viros indifferenter conservare firmissime volumus in saecula.

Si quis episcopus ab illis accusatoribus

qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore congruo, id est autumnali vel aestivo concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur.

Quo et ipse regulariter convocatus si eum aut infirmitas, aut alia gravis necessitas non detinuerit adesse debebit, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur.

Nam si suis fuerit aut Ecclesiae sibi commissae rebus exspoliatus, aut (quod absit) quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus a sede propria

ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice antequam in pristino restituatur cum omni privilegio suo honore

et sua omnia quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerunt legibus redintegrentur, nec convocari, nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit.

Nullatenus ergo a quoquam respondere rogetur antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur; praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere atque secure diu suis tunc regulariter, infra quatuor vel quinque aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante convocatus ad tempus concilio in legitimo et canonico veniat ad eam, et si ita juste videtur accusantium propositionibus respondeat.

Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec omnia fiant coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est.

Adimi namque episcopo episcopatum antequam causae ejus exitus appareat nulli Christiani videri jure potest, quia talis 45 praesumptio sacrilegium est, et auctor talium sacrilegus.

Tous les livres