Commentarii in Vergilium (page 6)

Servius · Langues

Texte latin, domaine public · Source : topostext.org · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

§ 4.269  REGNATOR CAELUM ET TERRAS omnem mundum. TORQUET utrum quia mundus volubilis est? an 'torquet' regit, sustinet? ut “cuncta tuo qui bella pater sub numine torques”. NUMINE autem est aut nutu, aut potestate.

§ 4.270  HAEC quae dicturus est: nam supra dicta ex se dixerat. QUID STRVIS utrum aedificas? an moliris? an incipis machinari?

§ 4.271  QUA SPE LIBYCIS TERIS OTIA TERRIS?? 'terra' totum orbem significat, 'terrae' autem partes sunt. TERIS per neglegentiam tempora consumis: et est verbum ad ignaviam positum: Sallustius “ibi triennio frustra trito”. et cum Iuppiter dixerit “inimica in gente moraris”, †adhic non dixit quae non esset intellecturus Aeneas.

§ 4.274  SURGENTEM crescentem, ut “surgentem in cornua cervum” et “surgentemque novae Carthaginis arcem”.

§ 4.276  DEBENTUR honestius plurali numero respondit. CYLLENIUS antonomasivum est pro proprio. ORE oratione.

§ 4.277  MORTALES VISUS aut oculis se Aeneae sustulit: aut humanam reliquit effigiem, quam sumpserat, ut ab Aenea posset videri: quod melius est. MEDIO SERMONE atqui exsecutus est omnia quae Iuppiter dixerat; sed sermo est consertio orationis et confabulatio duorum vel plurium: medius ergo est sermo, cum persona, cum qua quis loquitur, non respondet, ut nunc fecit Aeneas.

§ 4.279  ASPECTU numinis scilicet, ut “ipse deum manifesto lumine” et reliqua.

§ 4.280  ARRECTAEQUE HORRORE COMAE subaudis 'sunt'.

§ 4.281  DULCESQUE RELINQUERE TERRAS minus est 'quamquam'. per quod intellegi vult Aeneae animum, unde est “invitus regina tuo de litore cessi”. et ne videatur ingratus, deorum excusatur imperio: sic ipse in sexto “sed me iussa deum”.

§ 4.282  ATTONITUS TANTO MONITU proprie, iuxta quem deus missus a Iove stetit, a quo et fulmina iaciuntur, quae attonitos faciunt: attonitus enim est proprie iuxta quem fulmen cadit.

§ 4.283  HEV QUID AGAT ut solet, personis de quibus loquitur adfectum commodavit, ut “heu quid agat? qua vi iuvenem quibus audeat armis eripere?” AMBIRE blanditiis, vel subdole circumvenire. et 'ambio illam rem' dicimus, ut “neu conubiis ambire Latinum”. Sallustius “ambitio multos mortales falsos fieri subegit”. significat et rogare, Sallustius in Iugurtha “quos ego audio ambire fatigare vos singulos”. dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primo “idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice”, hoc est neque valde rogati. ambitores etiam dicuntur qui ut honores consequantur discurrendo et rogando suffragia adquirunt.

§ 4.284  EXORDIA orationem: vel hic pro initiis. sed exordium in duo dividitur, in principium et orationem, sicut in rhetoricis legimus.

§ 4.287  ALTERNANTI varia mente tractanti. et per hoc ostenditur, cogitasse eum etiam amorem, sed praetulisse voluntatem deorum. VISA EST ideo 'visa est', pro rerum necessitate.

§ 4.289  CLASSEM APTENT deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent: alibi adnectere “sed haec lento mos est aptare flagello”. TACITI pro tacite, sine strepitu celantes consilia. SOCIOS AD LITORA COGANT ad totum subaudiendum 'taciti'.

§ 4.290  ARMA PARENT contra impetum iratae forte reginae. QUAE REBUS SIT CAVSA NOVANDIS Sallustius “quae causa fuerit novandis rebus”. nos 'quae causa novandarum rerum' dicimus.

§ 4.291  QUANDO non est temporis, sed significat 'siquidem' et est coniunctio ratiocinantis. sane 'quando' 'do' brevis est naturaliter: sic Serenus “quando flagella ligas ita liga”. Vergilius usurpat “si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva”. OPTIMA DIDO pro 'adhuc optima'.

§ 4.293  TEMPTATURUM ADITUS ut illam adeat, ut “sola viri molles aditus et tempora noras”. QUAE MOLLISSIMA FANDI Cato “qua mollissimum est adoriantur”. et ubique 'temptaturum' subaudis.

§ 4.294  QUIS REBUS DEXTER MODUS quis sit optimus rebus eventus, ut “et tua dexter adi pede sacra secundo”, id est bonus ac per hoc propitius, ut 'laevum' pro malo “et laevo contristat lumine caelum”. MODUS autem terminus. OCIUS velocius. et nota, quod habeat adverbium, et nomen illius non facile reperiatur.

§ 4.295  LAETI alacres, festini. FACESSUNT modo frequentativum est, ut in georgicis “matris praecepta facessit”. alias 'discedit' significat, ut et Terentius “haec hinc facessat, tu molestus ne sies”.

§ 4.296  QUIS FALLERE POSSIT AMANTEM quamvis de Didone loquatur, generalem sententiam posuit.

§ 4.297  PRAESENSIT ac si diceret, ante quam ille moliretur. et nimia in hoc vis amantis exprimitur.

§ 4.298  OMNIA TUTA TIMENS deest 'etiam': nedum illa, quae timebat. et est exaggeratio. EADEM FAMA quae et Iarbae nuntiaverat. et ideo 'impia', quia supra “Fama malum”. FURENTI aut amanti; aut detulit, ut faceret furentem.

§ 4.299  CURSUMQUE PARARI modo navigationem, ut alibi “ni teneant cursus”.

§ 4.300  INOPS ANIMI sine animo, sine consilio.

§ 4.301  BACCHATUR furit more Bacchantum. et bene uno sermone praeoccupavit futuram comparationem. COMMOTIS EXCITA SACRIS verbo antiquo usum tradunt; moveri enim sacra dicebantur, cum sollemnibus diebus aperiebantur templa instaurandi sacrificii causa: cuius rei Plautus in Pseudolo meminit “scis tu profecto, mea si commovissem sacra, quo pacto et quantas soleam turbas dare?” (Ps. 109-110) hoc vulgo apertiones appellant.

§ 4.302  THYIAS Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde Horatius “non ego te candide Bassareu invitum quatiam”. quidam apo tou thuein, quod est insane currere, dictas volunt. TRIETERICA triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. sane sciendum ORGIA apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra Liberi 'orgia' vocantur, vel apo tes orges, id est a furore; vel apo ton oreon, ex silvis.

§ 4.303  NOCTURNUSQUE nocte celebratus: unde ipsa sacra nyctelia dicebantur: quae populus Romanus exclusit causa turpitudinis. CITHAERON autem mons est circa Thebas Boeotias, ex quo clamor veluti numinis Bacchas vocabat.

§ 4.305  DISSIMULARE ETIAM hic quasi reus Aeneas a Didone accusatur: [4.ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum proficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres. DISSIMVLARE ETIAM satis artificiosa adlocutio est: nam interdum subtiliter et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, et nunc irata, nunc supplex agit. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pudendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixerat “quae rebus sit causa novandis dissimulent”. post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur. PERFIDE muliebre verbum: hoc enim frequenter utitur “solam nam perfidus ille te colere” et alibi “has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit”.

§ 4.306  NEFAS bene amans eius quem amabat consilium profectionis 'nefas' dixit. MEA DECEDERE TERRA dicendo 'mea' stultum ostendit, qui putavit quod amanti se possit subripere.

§ 4.307  DATA DEXTERA foedus amicitiarum.

§ 4.308  NEC MORITURA TENET et reliqua. secundus locus accusationis est: magis enim augere iniuriam non potuit, quam si se morituram ostenderet.

§ 4.309  QUIN ETIAM 'immo etiam', 'sed insuper': sed forte difficile est quod peto, immo quod tu facis 'quin etiam' usque 'ire per altum'. HIBERNO SIDERE non hieme sed hiemali sidere: aut propter quod ait supra “dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion”. ergo aut 'tempore', ut “quo sidere terram vertere Maecenas”: aut re vera 'sidere' propter Orionem. et bene tempestatis eum admonet, qui naufragus venerat; et hic agit quasi non sua causa eum remanere velit, sed etiam utilitatis Aeneae. MOLIRIS aut moves, aut paras.

§ 4.310  MEDIIS AQUILONIBUS media hieme, ut per aquilones hiemem significet: aut quod aquilones ex Africa navigantibus adversi sunt. PER ALTUM exacerbavit sententiam 'per altum' dicendo: quamvis notum esset Aeneam per altum navigaturum.

§ 4.311  CRUDELIS etiam in te odio mei. sic Lucanus de Caesare “saevitia est voluisse mori” (5.687). ARVA ALIENA blande, quasi: haec iam tua sunt. DOMOSQUE IGNOTAS ac si diceret: Carthago iam tibi nota est, licet et hic aliena sint arva. et, ne forte hoc responderet Aeneas: aliena sint arva, ideo adiecit 'domosque ignotas peteres'. sed aequum est te hic esse, et non in tuo regno. [4.quid sit non arva aliena domosque ignotas peteres.]

§ 4.312  TROIA ANTIQUA MANERET vel nobilis; vel illa tua patria, quam doles amissam. et deest 'si': et quasi per interrogationem intellegendum est: etiamsi Troia staret, per hiemem Troia peteretur?.

§ 4.314  MENE FUGIS adhuc aperte non vult imputare beneficia, sicut paulo post facit irata. et est intellectus: fac non esse undosum aequor, aequum est ut me fugias? et paulatim descendit ad preces: nam sequitur 'per ego has lacrimas dextramque tuam te': vel per amicitiam, vel per virtutem. et bene virum fortem per dextram adiurat. PER EGO HAS LACRIMAS haec et vicem epilogi possunt obtinere. contra illud vero 'dii me expellunt' modo nihil potuit dicere: non enim audierat hoc. sed postea respondit “scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat”. sed hic rursus redit ad exprobrationem beneficii 'te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere: infensi Tyrii te propter eundem'. hic aut inconstantiam amantis expressit: aut quia in causa nihil potentius erat, unde coepit ibi desiit.

§ 4.315  NIHIL IPSA RELIQUI hoc est non pudorem, non regnum. et est sensus: si enim aliquid sperares, retinere te possem; sed contemnis me, quia tibi ab initio cuncta concessi.

§ 4.316  INCEPTOS HYMENAEOS qui novitate sunt dulces. et bis idem dixit.

§ 4.318  DULCE MEUM tegit rem inhonestam. sic Terentius “seu tibi morigera fuit in rebus omnibus”. alii non accipiunt de re veneria 'dulce meum', sed ita: si ea quae in te contuli, grata fuerunt et dulcia. alii pro 'si ego tibi quicquam dulcis fui'. vel quia amantes amores suos dulcia sua dicunt, id est, si talis in te fui, ut mererer quam tu diceres tuum dulce.

§ 4.319  EXVE MENTEM reice a te propositum mei relinquendi.

§ 4.320  TE PROPTER hoc est 'propter te'. LIBYCAE GENTES redit ad enumerationem beneficiorum, et hanc cum auctu explicat dicendo inimicas gentes factas, dum illis praeponitur. TYRANNI nihil intererat apud maiores inter regem et tyrannum, ut “pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni”.

§ 4.321  TE PROPTER EVNDEM bene servavit rem causae necessariam. et sunt qui hic distinguunt, ut sequatur 'extinctus pudor'.

§ 4.322  EXTINCTUS PUDOR magna indignatio: meminit enim se dixisse 'ante pudor quam te violo'.

§ 4.323  FAMA PRIOR quae melior fuit sine dubio: nam posterior turpis. CUI ME MORIBUNDAM hoc est, quod supra “nec moritura tenet crudelis funere Dido”; sed ibi invidiose, hic per miserationem. DESERIS subdistinguendum: dubitat enim quo eum nomine potissimum appellet. HOSPES non dixit marite, id est, quia non vis dici maritus. Aeneas enim et hospes fuerat et maritus; sed modo maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dixit 'cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de coniuge', hoc est 'superest'. alii 'restat' intellegunt 'resistit', id est 'contrarium tibi est'. non nulli dicunt: hoc solum nomen quoniam superest, ut te coniugem dicam. dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto: nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.

§ 4.325  QUID MOROR utrum 'quid in hac terra moror', an 'quid in vita moror'?

§ 4.327  SALTEM 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus: quasi quod negari minime debeat. cum extremum aliquid petitur, inde necessitate additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes. vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur: quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum gratia iniri? ait enim 'saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles': dixerat enim 'miserere domus labentis', id est futuri generis. alii hoc a sorore natum volunt, quae dixit “nec dulces natos Veneris nec praemia noris?”. SI QUA MIHI DE TE et SI QUIS MIHI PARUVLUS 'qua' et 'si quis' addita putantur: nam integrum est 'si suscepta fuisset ante fugam suboles, et mihi parvulus aula luderet Aeneas'.

§ 4.328  ANTE FUGAM SUBOLES et amatorie et amare: nam haec fugam dicit, quam ille nominat profectionem. amor autem ex filii desiderio conprobatur. SI QUIS MIHI bene iterat 'mihi'. et secundum ius loquitur: nam ubi non est iustum matrimonium, liberi matrem sequuntur.

§ 4.329  QUI TE TAMEN ORE REFERRET aut sic dixit quasi amatrix, ut supra de Ascanio “infandum si fallere possit amorem”: aut illud dicit: optarem filium similem vultui, non moribus tuis.

§ 4.331  IOVIS MONITIS bene praescribit, ne ei det impietatem. sane et 'haec monita' dicimus, ut “Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo”, et 'hos monitus', ut Persius “hos pueris monitus patres infundere lippos”. INMOTA TENEBAT LUMINA physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. ergo modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum.

§ 4.332  CURAM vel simpliciter accipe, vel amorem.

§ 4.333  EGO TE, QUAE PLURIMA FANDO controversia est plena, in qua et purgat obiecta, removens a se crimen ingrati, et veniali utitur statu, profectionem suam retorquens in voluntatem deorum. habet etiam finem: nam purgat obiectam fugam nomine profectionis.

§ 4.335  PROMERITAM praestitisse et bene gessisse: et est sermo de his, qui per contrarium magis lucent: Terentius “ita me velim ames promerentem pater”, id est bene agentem. et congruit, ut praestet qui bene agit: contra 'commeritus' qui aliquid delinquit, ut alibi ipse Terentius “quid commerui aut peccavi, pater”, id est quid male egi? et est sensus: quantacumque enumerare potueris in me tuo beneficio conlata, eorum tibi debere gratiam non repugno. MEMINISSE PIGEBIT ELISSAE 'memini' et 'illius rei' dicimus, ut hoc loco: et 'memini illam rem', ut “numeros memini, si verba tenerem”. 'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.

§ 4.336  DUM MEMOR IPSE MEI DUM SPIRITUS HOS REGET ARTUS hic versus superioribus iungendus, ut sit sensus, tamdiu beneficiis tuis obligatus ero, quamdiu vixero. et bene hoc de futuro dixit, et congrue: nam 'piget' ad futurum spectat, 'pudet' ad praeteritum: et licet paene sit una significatio, tamen dicimus 'piget me illud facere', 'pudet fecisse': unde interdum, praecipue a Sallustio, simul ponuntur.

§ 4.337  PRO RE PAUCA LOQUAR remoto ingrati crimine descendit ad causam. et proprie, id est si rei magnitudinem cogites, 'pauca'. NEQUE EGO HANC 'profectionem' [4.scilicet] subaudis: nam posteriori non potest iungi, ne sit confessio. et hoc est quod reddidit 'dissimulare etiam sperasti'.

§ 4.339  PRAETENDI TAEDAS probat non esse matrimonium: quia illa dixerat 'per conubia nostra'. et est quasi status finis latens: quid sint legitimae nuptiae. et hic Aeneam inducit agentem nullo se matrimonii iure posse constringi, qui neque confarreatione Didoni coniunctus fuerat, ut flamini ac flaminicae convenit: ait enim 'nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis firmabatur, dixit: scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse: quae res dirimit confarreationes: dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post 'insequitur commixta grandine nimbus'. AUT HAEC IN FOEDERA VENI aut matrimonii, et iungendum est superiori: aut certe ad posteriora pertinet, et hoc dicit: non ad hoc veni, ut hic morarer: sicut et nunc probat dicens 'me si fata meis paterentur ducere vitam' et dixit in primo “quae me cumque vocant terrae”. ergo 'veni' consensi, hoc est non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret.

§ 4.340  MEIS AVSPICIIS argumentum a necessitate. et 'auspiciis' ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispositionibus. potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augurali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper animo volutasse [4.omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta manerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo'; ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut “paribusque regamus auspiciis”: vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de quibus consulturi essent.

§ 4.341  SPONTE MEA modo nomen est: nam et genus et casum habet. sic et 'mane', cum ei genus et casus additur, nomen est, ut “dum mane novum, dum gramina canent”. sic est et “forte sua Libycis tempestas adpulit oris”. alias adverbia sunt. verum autem dicit, non sua sponte: nam supra legimus “hos cape fatorum comites” item “diversas quaerere terras auguriis agimur divum”.

§ 4.342  PRIMUM id est, hoc vellem praecipue.

§ 4.344  RECIDIVA post casum restituta. alii recidivum proprie dicunt quod excisum denuo nascitur.

§ 4.345  GRYNEUS APOLLO Clazomenae civitas est Asiae: unde Horatius “dives agebat Clazomenis”. iuxta hanc nemus est Gryneum, ubi Apollo colitur: qui traditur ibi Grynem Amazonem stuprasse [4.Thymbreae domum]. inde ergo nunc epitheton dedit, licet in Delo acceperit oraculum. hic tamen singula commemorat, quibus se ostendat coactum voluisse abscedere.

§ 4.346  ITALIAM necessaria repetitio Italiae, quia ibi ei dicebatur imperium, et ipsa est causa navigandi. LYCIAE SORTES nec hinc accepit responsum, sed sic dixit 'Lyciae', ac si diceret Apollineae. IVSSERE bene, quae contemni non possunt. CAPESSERE occupare. et ideo frequentativo verbo usus est, quia multas se dicit super hoc sortes accepisse. quidam 'capessere' pro 'ire' accipiunt, ut Titinius “Lucius domum se capessit”.

§ 4.347  HIC AMOR, HAEC PATRIA EST eo inquit desiderio [4. Italiae] per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem circa Troiam. et ad illud spectat quod dixit “Troia per undosum peteretur classibus aequor”. an quia Dido dixerat etiam illud “nec te noster amor?” et potest hoc verbum interdum per confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor huius amoris'. SI TE CARTHAGINIS ARCES PHOENISSAM et tu externo regno delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoenissam' et 'Teucros' ponit.

§ 4.348  ASPECTUS DETINET URBIS potest pro 'delectat' accipi, ut “capiturque locis”. sane quidam in novis et emendatis libris pro 'detinet' 'demeret' inventum adserunt: nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisse “putasne eum inmortalitatem mereri voluisse?” alii ab eo, quod est 'mereor mereris meret'.

§ 4.349  QUAE TANDEM AVSONIA hoc ad illud pertinet 'quid si non arva aliena domosque ignotas peteres'.

§ 4.350  ET NOS FAS 'nobis fas' dicimus, sed hoc loco non est iungenda elocutio, ne sit vitium: nam legimus “fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura”. sed hoc dicit: fas est etiam nos extera regna requirere.

§ 4.351  ME PATRIS ANCHISAE quasi adhuc responsis non crederet, addidit patris admonitionem.

§ 4.352  NOX OPERIT TERRAS a verisimili: ideo tempus posuit. QUOTIENS autem, hoc est per unamquamque noctem. ASTRA IGNEA SVRGUNT unam rem bis dixit. 'astra' autem 'ignea' a sapientibus dicuntur.

§ 4.353  IN SOMNIS more suo pro 'in somniis'. TURBIDA TERRET id est prius me admonuit, post neglegentiam etiam terruit. TURBIDA terribilis: quod et umbrae convenit et parentis auctoritati. aut 'turbida' pro turbata et sollicita, ut ipse ait “quam metui, nequid Libyae tibi regna nocerent”: nam et Aeneas sic respondit “tua me genitor tua tristis imago”.

§ 4.354  ME PUER ASCANIUS amor Ascanii scilicet admonet. et bene et patrem et filium posuit, ut ille increpando, hic dum videtur urgeret. sed haec ad necessitatem profectionis adiecit.

§ 4.355  QUEM longe repetiit: et 'quem' non ad 'caput', sed ad Ascanium retulit: et licet excusetur, tamen soloikophanes est.

§ 4.356  INTERPRES DIVUM Hermes: expressit verbum de verbo. sed hic 'interpres' pro nuntio posuit: et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum; et 'lumine', non in tenebris, non per quietem: omnia tamen haec per translationem aguntur. AB IPSO id est magno, ut supra “ipse deum tibi me claro demittit Olympo”.

§ 4.357  UTRUMQUE CAPUT aut meum et tuum: aut Iovis et Mercurii: aut meum et Ascanii. alii volunt Aeneae et Ascanii. * * * imaginis numinis esse deceptum. CELERES MANDATA PER AVRAS sicut supra “celeres defer mea dicta per auras”.

§ 4.358  MANIFESTO IN LUMINE aut claro: aut in nimbo, cuius maius est lumen. sic Lucanus “postquam se lumine vero implevit” (9.11). et singula legenda sunt haec, ut habeant admirationis venerabilem fidem.

§ 4.359  HIS AVRIBUS HAVSI accepi: et est pleonasmus. 'haurit' enim pro 'percipit' ponebant veteres: et ideo qua potissimum parte sensus percipiant adiungunt, “simul hoc animo hauri” et “hauriat hunc oculis ignem” et reliqua. Probus enim ait “nemo haurit vocem”.

§ 4.360  INCENDERE exagitare. QUERELLIS 'l' litteram metri causa addidit: nam 'querela' dicitur, quia 'querulus' facit: hoc modo et 'loquela', 'suadela'.

§ 4.361  SEQUOR ut “Italiam sequimur fugientem”. et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti constitit.

§ 4.362  TALIA DICENTEM bene 'dicentem', non postquam dixit. IAMDUDUM ab initio orationis. AVERSA id est irata: 'aversa' ergo ad animum referendum est; nam incipit esse contrarium 'aversa tuetur': ut est “diva solo fixos oculos aversa tenebat”.

§ 4.364  LUMINIBUS TACITIS pro ipsa tacita, ut “tacitumque obsedit limen Amatae” pro 'ipsa tacita'. sequitur autem invectio, quae semper statu caret. sane 'tacitis' participium passivum pro activo. quidam 'tacitis' epitheton oculorum volunt. alii 'tacitis' siccis pro iracundia.

§ 4.365  NEC TIBI DIVA PARENS non est sola in Aeneam vituperatio, sed etiam in se obiurgatio, quia dixerat “credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum”: unde nunc dicit 'generis nec Dardanus auctor'. et studet illud destruere “tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae” et reliqua. et nominando Venerem et Dardanum et maternam et paternam generositatem destruit.

§ 4.366  PERFIDE amantum verbo eum increpat, sic supra “dissimulare etiam sperasti, perfide”.

§ 4.367  CAUCASUS mons Scythiae inhospitalis. sane quidam absurde putant Caucasum et tigris a Didone memoratas, quia nec Didoni perturbatae venire in mentem Caucasus potuit, nec tigres iuxta †dum cognitae, et hoc Hyrcanae: nam quod ait 'genuit Caucasus', elaboravit dicendo 'genuit' incredibilius facere de monte masculini generis. sed hic imitatur Graecos, qui magis proprie glauke de se tikte thalassa: quod hic ad propria nomina transtulit. HYRCANAEQUE TIGRES Arabicae: nam Hyrcania silva est Arabiae. et notandum relictis mediis conparationibus eum augmenta fecisse: nam post deos non homines, sed saxa intulit.

§ 4.368  NAM QUID DISSIMULO?? tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet, dicens Aeneam posse mitigari forsitan precibus. QUAE ME AD MAIORA RESERVO aut ad maiores scilicet iniurias: aut ad superiora pertinent, quia ei male dixit.

§ 4.369  NUM FLETU INGEMVIT nam hoc est 'generis nec Dardanus auctor'. NUM LUMINA FLEXIT hoc est 'genuit Caucasus': vel ad illud pertinet 'ille Iovis monitis inmota tenebat lumina'.

§ 4.370  MISERATUS AMANTEM hoc est 'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres': et 'miseratus' accusativum regit, ut hoc loco: 'misereor' genetivum, ut “miserere animi non digna ferentis”. et bene avertit ab eo sermonem et non dixit 'num ingemuisti? num flexisti, aut miseratus es'? ut “hic alienus oves custos” et reliqua, non dixit 'tu mulges'. et 'miseratus', hoc est 'nec tibi diva parens'.

§ 4.371  QUAE QUIBUS ANTEFERAM amphibolia: quid prius, quid posterius dicam? quod fieri solet, ubi omnia et paria et magna sunt. sane 'anteferam' non est dividendum, est 'praeferam'. NEC MAXIMA IVNO aut in Iunonem male dictum est, ut eam non esse maximam dicat, sicut etiam in Iovem: nam convicium est, quod eum Saturnium dicit, hoc est nocentem: aut certe iungitur, ut 'nec Iuno aspicit, nec Iuppiter', ut se dementem dicat, quod regina eiectum et egentem in partem regni receperit. aut certe 'maxima Iuno' quae solet amare Carthaginem: vel quae nuptias dedit, quod optaverat Dido.

§ 4.372  NEC SATURNIUS ut supra dictum est, ubicumque infestos vult ostendere vel Iunonem vel Iovem, Saturnios appellat, ut “veterisque memor Saturnia belli” et “Saturnique altera proles irarum tantos” et reliqua. et Iovem ideo Saturnium modo appellat, quia Aeneam a Carthagine praecipit abscedere.

§ 4.373  NUSQUAM TUTA FIDES hoc est, nec apud rem, nec apud hominem: Terentius “quid credas, aut cui credas?” et declamavit per contrarium: nam omnis fides tuta est: [4.cuius haec proprie virtus est, ut tuta sit;] 'haec' ait 'nusquam tuta'. EIECTUM naufragum: legimus enim “huc pauci vestris adnavimus oris”. et est separandum 'eiectum'. LITORE EGENTEM id est 'egentem litoris', ut “hospitio prohibemur harenae”. vel si iungas 'eiectum litore', pro 'in litus', ut “inferretque deos Latio” pro 'in Latium'. et in tribus modis haec elocutio profertur: 'egeo hanc rem', Plautus Menaechmis “linum, lanam praebeo, neque quicquam eges” (Men. 120-122): 'egeo huius rei', “has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret”: et 'egeo hac re', ut 'litore egentem'.

§ 4.374  EXCEPI ad illud respondet 'eiectum litore egentem'. REGNI DEMENS IN PARTE LOCAVI ut “ac dominum Aenean in regna recepit”: quod Iarbas queritur. et est invidiosum: quando optantem vel litoris egentem in regni partem recepi. mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur. sane etiam hic mentio caeremoniarum inducitur: mos enim apud veteres fuit flamini ac flaminicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica residerent: quod hic Dido meminit, cum queritur se ab Aenea contra ius nexus maritalis deseri, his verbis 'regni demens in parte locavi': 'locata' enim uxor dicitur, quod simul cum eo sedeat, dum confarreatur.

§ 4.375  AMISSAM CLASSEM subaudis 'renovavi'. ad illud respicit “quassatam ventis liceat subducere classem”. SOCIOS A MORTE REDVXI scilicet quos hospitio eiectos excepi, quibus classem reparavi.

§ 4.376  FURIIS INCENSA FEROR aut quod necesse habeo exprobrare beneficia, ut Terentius “insanire occipiunt homines ex iniuria”: aut quia multa erat in deos locutura. et bona praemittitur excusatio: nam numina non credere curare mortalia et ab his beneficium non sperare furoris est. subiungit enim 'si quid pia numina possunt'.

§ 4.377  NUNC LYCIAE SORTES inrisio est honesta satis, cum his verbis fit, quibus laus praemissa est, ut “et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed condita servo”. scimus autem Aeneam superius haec verba dixisse “sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes”. 'Lyciae' autem 'sortes': Apollinem Lyceum appellari dicunt sive de Lyco, quem vicit, et in victoriae suae testimonium hoc nomen induit: sive quod est leukos a candore; idem enim et sol creditur: sive quod transfiguratus in lupum cum Cyrene concubuit: sive quod in lupi habitu Telchinas occiderit: sive quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui appellatur Tempe, laurum attulit: sive quod pastoralis deus lupos interemerit. et est alia fabula, cur Lycia vocata sit regio: Diana harum regionum gaudebat venatu; sed quodam tempore tanta vis luporum se ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret: cum ergo omnis oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus defecisset, Apollo ob hanc rem †consecratum est. est et alia de hoc fabula: Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen ad aquam inquirendam proficisci iubet. quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit: quo ille prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret; si vero lupus, Apollini delubrum sacraret. sed cum Danaus lupum videret vicisse, Apollini Lycio templum dedit. in huius autem Lyciae regione Patara sacer olim lucus Apollini fuit, ubi Apollo responsa dedit: unde etiam Patareus appellatus est. NUNC ET IOVE MISSUS AB IPSO sicut supra 'ab ipso' magno: et bene 'nunc' saepius posuit ad inrisionem, quasi: nunc de te curant qui ante periclitanti non curaverunt subvenire.

§ 4.378  HORRIDA IVSSA et hoc per inrisionem, quasi plena venerationis, vel quae tu timeas.

§ 4.379  QUIETOS SOLLICITAT Cicero in libris de deorum natura triplicem de diis dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; esse et curare, ut Stoici: secundum quos paulo post 'si quid pia numina possunt': nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura quietos'. quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem accipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet: Terentius “ego quia non redit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus”.

§ 4.380  REFELLO redarguo: vel retardo: vel falsa esse convinco; 'refello' enim ab eo quod est 'fallo' venit.

§ 4.381  I SEQUERE ITALIAM VENTIS satis artificiosa prohibitio, quae fit per concessionem: quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permiscenda sunt aliqua, quae vetent latenter, ut 'ventis' 'per undas', nomina terribilia. sic Terentius “profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet”. ergo hic cum eum videtur dimittere, admonendo periculi retinet. sane multi 'Italiam' distinguunt, ut sequatur 'ventis pete regna per undas'. et 'sequere' quasi fugientem.

§ 4.382  SPERO EQUIDEM videtur eadem quodammodo repetere, et de tempestate et de beneficiis suis vehementius. MEDIIS SCOPULIS aut manifestis, ut “medioque ex hoste recepi”: aut illa saxa dixit, quae sunt inter Africam et Sardiniam Siciliamque.

§ 4.383  HAVSURUM luiturum, daturum. DIDO potest et vocativus esse, et accusativus, ut et 'o Dido' et 'hanc Dido'.

§ 4.384  SEQUAR ATRIS IGNIBUS ABSENS alii 'furiarum facibus' dicunt, hoc est 'invocatas tibi inmittam diras'; alii 'sociorum' facibus dicunt, ut paulo post “ferte citi flammas”. melius tamen est, ut secundum Urbanum accipiamus 'atris ignibus' rogalibus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto legimus, contigit. hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi mortua, ut “absenti ferat inferias”. rogalibus autem, mali ominis, quod 'atris' dixit. legimus et in Horatio “nigrorumque memor dum licet ignium”. et debuit 'absens' 'quamquam' subiungere, ut esset 'quamquam absens'.

§ 4.385  ANIMA SEDUXERIT ARTUS hypallage pro 'animam artubus seduxerit'. aut certe 'anima' pro 'ab anima': et est mortis periphrasis. quid enim est mors, quam separatio animae a corpore?

§ 4.386  OMNIBUS UMBRA LOCIS ADERO: DABIS INPROBE POENAS dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint: quod poetae ad sepulturam transferunt, ut “centum errant annos”. hoc ergo nunc dicit Dido: occisura me ante diem sum; vaganti mihi dabis poenas; nam te persequar et adero quamdiu erro semper: si autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre non potero. hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flammarum rogalium, umbra mea te persequetur: si et hanc evaseris, vel recepta audiam famam suppliciorum tuorum. INPROBE sceleste. sic in iure “inprobus intestabilisque esto”.

§ 4.388  MEDIUM SERMONEM propter hoc quod sequitur 'multa metu cunctantem et multa parantem dicere', ut supra “mortalis visus medio sermone reliquit”. sane multi DICTIS participium, non appellationem volunt, hoc est, cum haec dicta essent.

§ 4.390  LINQUENS multi pro 'relinquens Aeneam', alii pro 'deficiens' accipi volunt more antiquo, sicut 'delinquere' pro 'deficere': Coelius historiarum “delinquere frumentum, Sardiniam hostes tenere”, Tubero “nam delinquat, aut superet aliquid tibi”, id est deficiat, aut superet; Gellius annalium “deliquium solis” et “deliquionem” dicit quod Vergilius “defectus solis varios”: nam in hoc ipso loco sequitur 'suscipiunt famulae conlapsaque membra'.

§ 4.391  SUSCIPIUNT FAMULAE subaudis eam. THALAMO dativus casus.

§ 4.393  AT PIUS AENEAS ordo est: at pius Aeneas iussa divum exsequitur. bene autem excusat Aeneam 'pium' dicendo, cum ei et gemitus dat, et ostendit solacia dolenti velle praestare, et probat religiosum, cum deorum praeceptis paret.

§ 4.395  ANIMUM LABEFACTUS pro 'animum labefactum habens'. AMORE num Didonis, quo illa flagraret?

§ 4.397  TUM VERO TEUCRI INCUMBUNT regis scilicet praesentia: sic in nono “tum vero incumbunt, urguet praesentia Turni”. LITORE de litore. UNCTA pice delibuta.

§ 4.399  FRONDENTESQUE FERUNT REMOS non qui erant, sed qui esse poterant, ut “quos ego sim totiens iam dedignata maritos”.

§ 4.400  FUGAE STUDIO celeris profectionis, ut “ille volans simul arva fuga simul aequora verrit”. INFABRICATA inpolita. bene expressa est festinatio navigare cupientum.

§ 4.401  CERNAS honesta figura si rem tertiae personae in secundam referas, hoc est 'si quis cernat'.

§ 4.402  FORMICAE ad studium respicit conparatio hoc loco, non ad personas. et notandum cautelam exprimi per hanc conparationem. Horatius “parvula, nam exemplo est, magni formica laboris”, Iuvenalis “formica tandem quidam expavere magistra”. sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat. de qua fabula talis est: in Attica regione quaedam puella Myrmix nomine fuit, Minervae ob castimoniam et sollertiam dilecta, quae postea hoc modo Minervae in se odium concitavit. namque cum vidisset Minerva Cererem segetes invenisse, volens ipsa ostendere Atticis quo expeditius segetes parerent, aratrum dicitur invenisse. quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus. quod cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae semper insequitur et subripit, esse praecepit. quae res cum Iovi miserationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret. nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis imponeret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi in unum iussit easque in homines commutavit: unde Myrmidones appellati sunt. FARRIS solum nomen est, quod 'r' geminet in genetivo: monadicon est ergo, sicut 'sol'. item 'cor cordis' solum in 'dis' mittit genetivum. item 's' geminat 'as assis'. et haec carent exemplis.

§ 4.403  CUM POPULANT antique dixit: nam hoc verbum apud veteres activum fuit, nunc tantum deponens est. et bene rei parvae per metaphoram sublimitatem dedit, ut non videatur de formicis, sed de exercitu loqui. HIEMIS MEMORES hoc est caute, in adventum hiemis: Horatius “quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit”. TECTO suo tecto, id est cavernis.

§ 4.404  IT NIGRUM CAMPIS AGMEN ut “it portis iubare exorto”. et est hemistichium Ennii de elephantis dictum, quod ante Accius est usus de Indis.

§ 4.405  CALLE ANGUSTO 'callis' est semita tenuior, callo pecorum praedurata: unde et callum et callidos dicimus: 'semita' est semis via, unde et semita dicta est: 'via' id est actus dimidius, qua potest ire vehiculum: nam 'actus' duo carpenta capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum. GRANDIA TRUDUNT quae portare non possunt.

§ 4.407  MORAS tardas, morantes: quia solent resistere. SEMITA FERVET aptum verbum festinationi, ut e contrario 'frigidum' tardum.

§ 4.408  QUIS TIBI TUNC DIDO CERNENTI totum hoc magna prosphonesi dictum est: plus enim est in re, quam in verbis: quamvis enim totum dictum non sit, tamen et cogitatur et capitur ab auditore: haec est enim magna emphasis, quae perpetuam personam conplectitur. Terentius “quid illi tandem credis fore animi misero, qui cum illa consuevit prior?”

§ 4.409  FERVERE LATE infinitus hic a tertia est coniugatione, id est a 'fervo fervis': nam secundae coniugationis verba perdito 'e', quod habent ante 'o', in tertiam migrant, ut 'ferveo fervo', 'fulgeo fulgo': hinc est “fervere Leucaten auroque effulgere fluctus”. sic etiam Horatius “vade, vale, cave ne titubes mandataque frangas”: nam 'cave' 've' longa est, nec vocalis sequitur, ut in bucolico "'vale, vale' inquit, 'Iolla'": sed dicimus a tertia coniugatione esse imperativum, ut 'cavo cavis'. hinc etiam Catullus 'cavere' dixit.

§ 4.410  ARCE EX SUMMA regum enim fuit habitare in arcibus propter tutelam. denique Romae Valerius cum in Esquiliis domum haberet altissimam, invidiae causa eam conplanavit. item Augustus post Actiacum bellum Palatium ex suo praecepto aedificatum, cum esset domus privata, donavit reipublicae.

§ 4.411  TANTIS CLAMORIBUS nautarum scilicet vocibus. MISCERI pro 'repleri' aut 'commoveri'.

§ 4.412  IMPROBE AMOR exclamatio a poeta contra amorem. et hoc est quod Horatius dicit “hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor”. tale est et illud in tertio “auri sacra fames”, id est cupiditas: nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum. hinc est quod apud inferos Eriphyla inter amantes commemoratur, quae monile concupierat.

§ 4.413  IRE ITERUM IN LACRIMAS hinc est amoris inprobitas, quae cogit lacrimis rogare dudum superbam. est autem speciosa elocutio 'pergit in lacrimas'. PRECANDO 'precando' cantando. in hoc modo 'do' naturaliter brevis est: sic Terentianus “ut vitae dubius varios renovando dolores”: plerumque tamen a Vergilio producitur, ut “cantando tu illum?” item “cantando rumpitur anguis”.

§ 4.414  SUMMITTERE AMORI 'animos' quidam pro 'iras' accipiunt, ut 'animosus' dicitur pro 'iracundus': et 'supplex animos summittere amori' id est supplices preces adhibere, quae erat amore victa. 'summittere' autem 'amori', ac si diceret, non Aeneae: aut certe Aeneam amorem vocavit. ubique tamen subaudiendum 'cogitur'.

§ 4.415  NEQUID INEXPERTUM FRUSTRA rogabat, inquit, non spe inpetrandi; sed ne esset, quod sibi posset inputare, si non rogasset, quamquam frustra rogaret: id est, ne derelinqueret medium aliquod intemptatum: et hoc 'frustra', quia moritura erat. Terentius “omnia experiri certum est, priusquam pereo”. et 'frustra' ex iudicio poetae est. sic Sallustius “falso queritur de natura sua genus humanum”, ut supra “hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor”.

§ 4.416  ANNA prope invidiose, quia ipsa nuptias suaserat. VIDES quasi diceret: ipsa tibi crede. et est maior vis adfirmantis, cum dicit 'vides'. petitio autem haec etiam deliberationis modum a quibusdam putatur tenere. PROPERARI LITORE CIRCUM utrum circumspicis, an circum totum litus? et est ordo 'Anna, i soror, atque hostem supplex adfare superbum'. 'circum' non est praepositio, sed adverbium loci. PROPERARI LITORE CIRCUM circum litus: nam postposita praepositio et accentum mutavit, et suas perdidit vires. 'properari' autem inpersonale est.

§ 4.417  UNDIQUE CONVENERE bene non addidit, qui: intellegitur.

§ 4.418  ET LAETI NAUTAE id est aut minime timentes: aut adeo non necessitate, nec iussu abeunt, sed volentes. et hoc aut ad spem retinendi, aut ad indignationem commovendam dictum est. et sicut supra, prope ad invidiam Annae loquitur, ut et alibi “tu prima furentem his germana malis”. Probus sane sic adnotavit “si hunc versum omitteret, melius fecisset”. CORONAS multi funium coronas accipi volunt, qui solent, quotiens navigatur, in modum coronarum conponi: nam fugientes quemadmodum naves coronabant?

§ 4.419  SPERARE DOLOREM pro timere: et est acyrologia, superflua dictio: nam speramus bona, timemus adversa. hoc autem dicit: si scirem abiturum Aeneam, non tantum diligerem: si non dilexissem, minus dolerem. SI POTVI autem pro 'si potuissem'. et sic est dictum, ut “omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi”: ac si diceret, nihil mihi novum contigit.

§ 4.420  HOC TAMEN UNUM vel hoc solum.

§ 4.421  MIHI pro me exsequere, id est pro mea causa.

§ 4.422  COLERE pro colebat, vel colit: infinitus pro indicativo. CREDERE credit vel credebat, id est committebat.

§ 4.423  MOLLES ADITUS faciles, ut “et quae mollissima fandi tempora”.

§ 4.424  ATQUE coniunctio conplexiva: est et disiunctiva, cum dicimus 'aliter atque debuit fecit': est et expletiva “atque illum in praeceps prono rapit alveus amni”. HOSTEM SUPERBUM postquam ex aperto denegavit se Carthagini esse mansurum. et reddit causas, ob quas suppliciter eum adloquatur, quod et hostis et superbus; quasi dicat, aequo animo patiamur nos supplices esse, quoniam incidimus in hostem superbum. non nulli autem iuxta veteres 'hostem' pro hospite dictum accipiunt. Plautus in Curculione “si status condictus cum hoste intercedit dies” (Cur. 5), idem in Cistellaria “datum est hostimentum, opera pro pecunia” (As. 172, non Cist.). nec enim vere hostem diceret, quem revocare cupiebat: ipsa enim ait 'hospes, hoc solum nomen quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Graecorum hostes, xenous a Lacedaemoniis appellatos refert. inde nostri 'hostes' pro hospitibus dixerunt: nam inimici perduelles dicebantur.

§ 4.425  NON EGO CUM DANAIS sensus illi contrarius “scio me Danais e classibus unum”.

§ 4.426  AVLIDE IVRAVI Aulis insula est in Aegeo mari, in qua coniurarunt Graeci se non ante reversuros ad patriam, quam Troia caperetur. et est sensus illud spectans “scio me Danais e classibus unum”. 'Aulide' autem aut 'in Aulide', aut pro 'Aulidi'. AD PERGAMA in Pergama, id est contra Pergama.

§ 4.427  ANCHISAE CINERES MANESVE REVELLI quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret: hinc est “salvete recepti nequiquam cineres”. sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit. tanta est inter ipsos varietas et historiarum confusio. REVELLI non 'revulsi': nam 'velli' et 'revelli' dicimus; 'vulsus' vero et 'revulsus' usurpatum est tantum in participiis contra naturam.

§ 4.428  CUR MEA DICTA NEGAT non interrogat, sed queritur. quidam 'revelli' iungunt, ita ut sequatur 'cur mea dicta neget.'

§ 4.429  QUO RVIT properat sine respectu salutis: nam hoc dicit, quod peto etiam ipsi prodest: amoris scilicet inpatientia. EXTREMUM HOC MISERAE DET MUNUS AMANTI a qualitate beneficii dictum.

§ 4.430  FACILEMQUE FUGAM per manet in eodem sensu, ut dicat petitionem suam etiam Aeneae prodesse. FERENTES bene flantes, propitios, prosperos.

§ 4.431  ANTIQUUM aut primum, aut carum, ut 'nihil antiquius habuit' dicimus: aut antiquatum et inritum. QUOD PRODIDIT quod decepit. et bene: ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit. quidam 'prodidit' pro 'perdidit' accipiunt, ut “unius ob iram prodimur”.

§ 4.432  PULCHRO UT LATIO CAREAT quod illi pulchrum videtur. sic etiam est illud o “tantum libeat mecum tibi sordida rura”: quae tibi sic videntur. RELINQUAT neglegat.

§ 4.433  TEMPUS INANE PETO id est sine matrimonio, sine officio coeundi: nam 'sine beneficio' non procedit, cum spatium petat et requiem. aut quasi non magnam rem: vel quo vacuus et otiosus est, cum illi tempus inane est. REQUIEM SPATIVMQUE FURORI ut possim habere spatium, quo amori finem inponam.

§ 4.434  DUM MEA ME VICTAM D. F. D. 'mea fortuna', id est adversa, ut “hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta”. ex eo statu, in quo est, fortunam dixit. 'doceat' autem 'dolere' illud est, quia non habet in adversis patientiam nisi qui dolere consuevit. hoc ergo petit, ut ei praestetur tempus, per quod discat adversa perferre.

§ 4.435  ORO VENIAM beneficium: iuxta morem antiquum, ut “orantes veniam”. Terentius in hecyra “mi gnate, da veniam hanc mihi, reduc illam”. MISERERE SORORIS genetivum tantum regit.

§ 4.436  QUAM MIHI CUM DEDERIS CUMULATAM MORTE REMITTAM sensus est: quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam. et hic intellectus est melior, quia sorori loquitur, 'quam mihi cum dederis cumulatam': quam lectionem Tucca et Varius probant. nam male quidam legunt 'quam mihi cum dederit', id est Aeneas, 'cumulata morte relinquam' et volunt intellegi, acceptum ab illo beneficium mea morte cumulabo et sic relinquam, ut amantes dicere consuerunt, ut “praeceps aerii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto”: id est faciam quod illi scio placiturum, occidam me: nam si eam odio habet Aeneas, restat ut eius morte laetetur. hoc sorori quoque potest dicere, quae credit eam ex amore concitatam id loqui, nec tamen facere: sed elocutio non procedit: nemo enim dicit 'veniam cumulata', sed 'cumulatam'. alii ita intellegunt: reddam illi gratiam, occidam illum: nam alibi ait 'non potui abreptum divellere corpus'? sed hoc totum sorori dicit. an perplexe locuta est, ut solent loqui mali aliquid molientes? 'cumulatam' autem 'veniam' numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere?

§ 4.437  TALIBUS ORABAT aut simpliciter accipiendum 'loquebatur': aut 'orabat' ideo, quoniam preces inmixtae erant: aliter “multa Iovem manibus supplex orasse supinis.” alibi peroravit “talibus orabat Iuno”. FLETUS pro verbis, id est verba flebilia.

§ 4.438  FERTQUE REFERTQUE non ab Aenea, qui nihil dicit, sed a Didone fert et refert, id est iterum portat: nam subiunxit 'sed nullis ille movetur fletibus': mire autem 'fletibus' repetit.

§ 4.439  VOCES VLLAS TRACTABILIS AVDIT cur mitis, et placidus, et tractabilis non audit? quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.

§ 4.440  FATA OBSTANT excusat Aeneam, cum eum, ne ingratus videatur, non duritia mentis facit immobilem, sed voluntate divina. DEUS Iuppiter scilicet: unde et supra Dido ait 'Saturnius': vel certe Mercurius. OBSTRVIT obcludit, emphatikos.

§ 4.442  ALPINI BOREAE flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur. et speciem pro genere posuit: nam Alpinum Boream pro quocumque vento dixit: vel quia potentiores montani sunt venti. NUNC HINC NUNC ILLINC sicut Aeneas ab Anna et Didone.

§ 4.443  IT STRIDOR ad dolorem Aeneae pertinet, de quo ait 'magno persentit pectore curas'. ALTE aut iugiter, diu; aut ex alto cadentes.

§ 4.444  CONSTERNUNT implent, cumulant, ut “strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma”. FRONDES sicut lacrimae Aeneae. STIPES autem media pars est arboris, quae ramos sustinet.

§ 4.445  HAERET SCOPULIS sicut ille in consilio perseverat.

§ 4.446  TANTUM RADICE IN TARTARA TENDIT secundum physicos, qui dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum.

§ 4.448  TUNDITUR saepe pulsatur. Terentius “tundendo atque odio denique effecit senex”, et ipse alibi “Rhipaeo tunditur Euro”. MAGNO PERSENTIT PECTORE quamvis magno, sentit curas; sed eas forti pectore patitur. 'curas' potest Didonis, potest et suas.

§ 4.449  MENS INMOTA MANET ad illud refertur 'illa haeret scopulis'. LACRIMAE INANES quia 'mens inmota manet': et utrum 'inanes', quae Didoni nihil prosint? quidam tamen 'lacrimas inanes' vel Aeneae, vel Didonis, vel Annae, vel omnium accipiunt.

§ 4.450  TUM VERO post desperationem. FATIS EXTERRITA DIDO atqui in fine ait “nam quia nec fato, merita nec morte peribat”. 'fatis' ergo aut malis suis: aut a verbo 'for, faris' fatis, id est responsis Aeneae. EXTERRITA autem praecipitata, turbata.

§ 4.451  MORTEM ORAT pro desiderat, ut “mortemque miserrimus opto”: aut certe ideo 'orat', quia consecrata fuit, nec mori poterat, nisi soluta consecratione. CAELI CONVEXA incurva caeli.

§ 4.452  QUO MAGIS INCEPTUM PERAGAT id est mortem sibi inferat. LUCEMQUE RELINQUAT ad illud 'taedet caeli convexa tueri'.

§ 4.453  TURICREMIS id est cremantibus tura: nomen mire conpositum. et hoc genus ominis, Didoni factum, de augurali disciplina translatum est, quae diris observatur. dira enim deorum ira est, quae duplici modo colligitur, aut ex signis, aut quocumque modo et quacumque ex parte: †quodque in illo factum rem mare traditur, ex signis hic ostenditur: dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem denuntiari: nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque relinquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis': quod asperius fuit, ut mariti defuncti vox audiretur e tumulo, quod erat dirum, ad se vocantis. sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua: in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum.

§ 4.454  HORRENDUM DICTU quanto magis visu? quod Didoni contigit.

§ 4.455  IN OBSCENUM SE VERTERE hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, ut “visaeque canes ululare per umbram”: non ululasse ergo, sed fieri visum. 'obscenum' autem mali ominis, ut “obscenas pelagi” et reliqua.

§ 4.456  HOC VISUM hoc quod viderat nulli dixit. quid est 'nulli'? ne sorori quidem, cui fuerat de amore confessa. et forte ideo sororem celavit, ne et ipsa se perimeret. post queritur “idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset”.

§ 4.458  CONIVGIS ANTIQUI aut prioris, aut cari. Lucilius “concilio antiquo sapiens vir solus fuisti”: antiquus ergo est qui praecedit eum, qui praesens est. MIRO QUOD HONORE COLEBAT e. q. s.] ritum veri et venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim velamentis religiosa monstrantur. MIRO QUOD HONORE COLEBAT exhibendo ea mortuo, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores. bene ergo Dido cum templum marito exstrueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem instauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit “non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae”, id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium promittebat.

§ 4.459  FESTA FRONDE divina, tamquam numen coleret. sane hoc loco latenter quam supra diximus tangit historiam: nam si amabat Aeneam, utique non coleret extinctum maritum.

§ 4.461  VISA VIRI ut “visaeque canes ululare per umbram”, Terentius “audire vocem visa sum modo militis”: non enim erant vera, ut supra. NOX CUM TERRAS OBSCURA TENERET ut augeret terrorem, tempus adiecit, a verisimili.

§ 4.462  SOLA BUBO 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum emphatikos, an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, ut “et sola in sicca”. sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi est “nec repetita sequi”. sane 'sola' contra genus posuit. Lucanus “et laetae iurantur aves bubone sinistro” (5.396), item Ovidius “infandus bubo”. et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri generis. FERALI CARMINE bene hoc addidit: non enim omni modo malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, aut gemitum: tacens autem ostendit felicitatem. omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes, oscines bonae sunt.

§ 4.463  SAEPE QUERI quidam propterea 'queri' positum volunt; quod doleat, de Ascalapho se in avem mutatum, ut “et veterem in limo ranae cecinere querellam”.

§ 4.464  PRIORUM legitur et 'piorum'; sed 'priorum' illuc spectat “heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem”, quod superius expositum. si 'piorum', religiosorum, castorum.

§ 4.465  HORRIFICANT horrorem incutiunt.

§ 4.466  IN SOMNIS FERUS AENEAS non est epitheton 'ferus', sed fantasia: talem enim illum imaginabatur, qualem timebat. et IN SOMNIS pro 'insomniis', id est vigiliis. SEMPERQUE RELINQUI per omnes noctes navigare videbatur Aeneas, quasi eam semper desereret.

§ 4.467  LONGAM VIAM non nulli inferorum accipiunt. INCOMITATA quod ferale, id est mortiferum omen est, et praecipue regibus, qui numquam soli sunt.

§ 4.468  IRE VIAM veteri more iuxta ius, ut “ite viam, redite viam”, et alibi “primus et ire viam”. TYRIOS DESERTA QUAERERE TERRA bonus adfectus: solent enim qui deficiunt suos desiderare, ut Alcestis moriens.

§ 4.469  AGMINA PENTHEUS aut impetus: aut secundum Urbanum agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii furuit etiam ipse. AGMINA PENTHEUS aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent: vel quia plures furiae putantur: vel quia furiosis pro tribus plures videntur. et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'videt', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse traditur secundum tragoediam Pacuvii. de quo fabula talis est: Pentheus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui eum vinctum ad se perducerent: qui cum ipsum non invenissent, unum ex comitibus eius Acoeten captum ad Pentheum perduxerunt. is cum de eo graviorem poenam constitueret, iussit eum interim claudi vinctum: cumque sponte sua et carceris fores apertae essent, et vincula Acoeti excidissent, miratus Pentheus, spectaturus sacra Liberi patris Cithaerona petit: quem visum Bacchae discerpserunt. prima autem Agave mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.

§ 4.470  SOLEM GEMINUM tragice dixit, imitatus Euripidem. DVPLICES THEBAS civitas in Boeotia, a Cadmo et Zetho et Amphione constituta, in qua Oedipus, Lai filius, fuit, qui cum matre concubuit, ex qua Eteocles et Polynices fuerunt, qui se propter regnum invicem peremerunt.

§ 4.471  AGAMEMNONIUS SCAENIS AGITATUS ORESTES hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, qui eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem. qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus insaniit. sane 'Agamemnonius' non est patronymicon: nam 'Agamemnonides' facere debuit. ergo sicut “Agamemnoniaeque phalanges”. SCAENIS AGITATUS famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur. et 'agitatus', quia et furuit, et multae sunt de eo tragoediae: quasi frequenter actus.

§ 4.472  ARMATAM MATREM causam ipsam furoris. CUM FUGIT ad deum: credidit veritatem.

§ 4.473  SEDENT IN LIMINE DIRAE a Pacuvio Orestes inducitur Pyladis admonitu propter vitandas furias ingressus Apollinis templum: unde cum vellet exire, invadebatur a furiis. hinc ergo est 'sedent in limine dirae'. alii dicunt, quia, cum absolutus in templo Minervae, de iudicio exiret, a furiis conreptus est.

§ 4.474  CONCEPIT FURIAS furore completa est. et quidam 'furorem' pro bono et innocenti motu accipiunt, 'furias' semper pro malo. concepit ergo furorem, postquam amori dolor inmixtus est.

§ 4.475  TEMPUS SECUM IPSA MODUMQUE 'tempus', id est quando, 'modum', id est quo modo et qua morte.

§ 4.476  EXIGIT ad certum redigit, ut solent pondera †iures et ad exactum redigi: ergo definit.

§ 4.477  CONSILIUM VULTU TEGIT ut “spem vultu simulat”. VIAM rationem, remedium: ita enim antiqui dicebant, ut ipse alibi “aut tu, siqua via est”.

§ 4.478  GRATARE gratulare, suscipe gaudium pro sorore. sic enim dicimus 'grator tibi honorem'. et bene a gratulatione incipit quae vult suum dissimulare consilium.

§ 4.479  REDDAT reconciliet. EUM Aeneam, quem ut notum noluit dicere. EO ME SOLVAT AMANTEM mori disponens duo mentitur, vel ut se solvat, vel ut alliget Aeneam.

§ 4.480  OCEANI FINEM IVXTA finem Oceani nullus novit, sed initium: quod et ipsum potest finis videri aliunde sumpto principio. et longinquitate argumentatur. Terentius “ex Aethiopia est usque haec”.

§ 4.481  AETHIOPUM Aethiopiae duae sunt: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania, quam nunc dicit. et dicta Aethiopia a colore populorum, quos solis vicinitas torret: Graece enim aithein dicitur calor, optein torrere. ATLAS nullum nomen Graecum 'ns' terminatur.

§ 4.482  AXEM nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae. TORQUET sustinet, portat. STELLIS APTUM satis perite loquitur: nam 'aptum' coniunctum dicit apo tou haptesthai, non insignitum stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septemtriones, unde et Graece anastros dicitur. septemtriones autem non occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. ergo bene 'aptum' conligatum. Cicero in Timaeo “qua ex coniunctione caelum ita aptum est”, id est constrictum et conplexum. item in oratore “facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata conectere”.

§ 4.483  HINC MIHI MASSYLAE GENTIS MONSTRATA SACERDOS 'monstrata' praedicta: quae est oriundo Massyla, aliquando horti Hesperidum sacerdos, nunc venit de locis quae sunt circa Atlantem: nam aliter non procedit: Massylia enim mediterranea est, Berenice civitas Libyae, unde haud longe horti sunt Hesperidum. 'Atlas' vero 'maximus' in Mauretania est. quidam tamen hos hortos circa syrtes positos tradunt.

§ 4.484  HESPERIDUM TEMPLI CUSTOS Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso pervigili dracone sustulit. re vera autem nobiles fuerunt puellae, quarum greges rufam lanam habentes abegit Hercules occiso eorum custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: nam mela dicuntur, unde melonomos dicitur pastor ovium. propter ruborem autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala aurea in Africa nasci. est et alia fabula. cum nuptiae Iunonis celebrarentur omnesque dii in honorem eius conferrent munera, Terra in extremis Africae regionibus edidit arborem poma aurea ferentem: haec cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eiusdem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum misit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret ramos: hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad hoc missus fuerat, mala sublata sunt. Hesiodus has Hesperidas Aeglen, Erytheam, Hesperiam, Arethusam, Noctis filias, ultra Oceanum mala aurea habuisse dicit. bene ergo Vergilius has ad Oceanum et Solis occasum esse dicit. EPULASQUE DRACONI Hesperus rex traditur pretiosissimas oves habuisse, quarum pastor vocabatur Dracon, cui praebebant epulas regis filiae; sed quia Graece oves mela dicuntur, ex dubio nomine fabula conposita est.

§ 4.485  SACROS RAMOS vel Veneri, vel Iunoni dedicatos.

§ 4.486  SOPORIFERUMQUE PAPAVER incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus amarae sunt, dulces capellis, ut “et salices carpetis amaras”, scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero “et spargere venena didicerunt”. nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, ad oblivionem papaver. haec enim Didoni prosunt, de qua ait “nec umquam solvitur in somnos”.

§ 4.487  SOLVERE cura liberare. DURAS CURAS bene duras affectu, quo ipsa passa est, dixit.

§ 4.489  SISTERE AQUAM FLUVIIS ET VERTERE SIDERA RETRO quanto magis poterit Aeneam ab incepto retorquere: vel in amorem inmittere: aut mihi auferre? VERTERE SIDERA RETRO utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur? et multi sidera hic planetas accipiunt, quia reliqua caelo adfixa sunt.

§ 4.490  NOCTURNOSQUE utrum quia in nocte sunt, an quia per noctem evocantur, an noctu? ut Cicero “nocturnis canibus dilaniandum”. et MANES quod ad inferos manent, id est abeant.

§ 4.491  SUB PEDIBUS TERRAM reliqua. haec non sic adfirmat, quasi ad amorem extinguendum opus sint, sed difficiliora adsignat, ut facilius de opprimendo amore credat. MUGIRE VIDEBIS id est videbit quis, ut “migrantes cernas”.

§ 4.493  MAGICAS INVITAM pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi invitam': quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica damnarunt: probrosa enim ars habita est: ideo excusat. ACCINGIER praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur, ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'.

§ 4.494  TU SECRETA sine arbitris: et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut 'nocturnus venit', 'secretus fecit'. PYRAM sub specie sacrificii praeparat morti exequias.

§ 4.495  ET ARMA gladium dicit abusive; nam ait paulo post “ensemque relictum”: proprie enim arma sunt quae armos tegunt, hoc est scutum, quod Graecis [4.solum] hoplon dicitur, cum cetera sua nomina habeant: unde ipse ait “at Lausum socii exanimem super arma ferebant”. sed hic ideo generaliter 'arma' nominavit, ne mentione solius gladii consilium proderetur.

§ 4.496  IMPIUS qui gladium reliquit furenti. hoc autem tractum est de Homero, qui dicit gladium Aiaci datum ab Hectore et Hectori ab Aiace balteum, quae eis exitio fuerunt: nam alter tractus est balteo, alter se donato telo interemit. EXUVIAS vestes Aeneae, quem hostem dixerat supra “i soror, atque hostem supplex adfare superbum”, item “dulces exuviae”. LECTVMQUE IVGALEM eleganter etiam in morte perseverat in amore, et quatenus potest Aeneae se coniungit, si uno igne cum eius concremetur exuviis.

§ 4.497  QUO PERII propter extinctum pudorem. SUPER IMPONAS quidam 'imponant' legunt, scilicet famulae. ABOLERE NEFANDI a memoria tollere, ut “paulatim abolere Sychaeum”.

§ 4.498  IVVAT MONSTRATQUE SACERDOS et 'iuvat' sumpherei, hoc est et voluntas mihi est, et sacerdos hoc praecipit. 'que' autem pro 'enim' posuit.

§ 4.499  HAEC EFFATA SILET subitum silentium imperfectam orationem ex perturbatione mentis ostendit. PALLOR SIMUL OCCUPAT ORA scilicet ex conscientia cogitatae mortis.

§ 4.500  NOVIS pro inusitatis et malis et per hoc magicis. PRAETEXERE autem praevelare, abscondere. et est antistrophe, funeribus nova sacra praetexere: ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari.

§ 4.501  TANTOS FURORES quantos cogitabat Dido.

§ 4.502  GRAVIORA TIMET QUAM MORTE SYCHAEI aut 'quam' detrahimus, et stat elocutio: aut subaudimus 'graviora timet posse contingere', hoc est quae vel fecit, vel passa est Dido.

§ 4.504  AT REGINA PYRA notatus est hic versus: vitiosa est enim elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo.

§ 4.506  INTENDITQUE LOCUM SERTIS 'intendit' inligat, ut “et stuppea vincula collo intendunt”, et est hypallage: est enim 'intendit serta per locum', hoc est aut a pariete in parietem ligat, quod est extensis sertis locum replet: quasi serta per locum tendit.

§ 4.507  FUNEREA cupresso. Romani moris fuit propter caerimonias scarorum, quibus populus Romanus obstrictus erat, ut potissimum cupressus, quae excisa renasci non solet, in vestibulo mortui poneretur, ne quis inprudens funestam domum rem divinam facturus introeat et quasi attaminatus suscepta peragere non possit: hinc ergo 'funerea' cupresso: nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, ut “procumbunt piceae sonat icta securibus ilex”.

§ 4.508  EFFIGIEMQUE TORO LOCAT imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis “limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit” et “terque haec altaria circum effigiem duco”. Horatius “lanea effigies erat, altera cerea”. et bene exprimitur amoris adfectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo post “natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem”. HAVD IGNARA FUTURI id est memor suae dispositionis.

§ 4.509  STANT ARAE CIRCUM aut sunt, aut circumstant. CRINES EFFUSA crines effusos habens, ut “picti scuta Labici”. SACERDOS quaeritur a quibusdam, quae sit haec sacerdos, quia illam accipi volunt, quae supra dicta est tamquam ficta a Didone: ergo hanc adhibitam ad tempus huius officii sacerdotem volunt.

§ 4.510  TER CENTUM TONAT ORE DEOS non 'tercentum deos', sed tonat ter centum numina Hecates: unde et Hecate dicta est hekaton, id est centum, potestates habens. 'tonat' autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua, sed praecipue in Hecatae. aut 'tonat' clara voce et cum fiducia invocat. EREBUM inferorum profunditatem.

§ 4.511  TERGEMINAMQUE HECATEN quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, apo ton hekateron: vel quod Apollinis soror sit, qui est hekatebolos. sed secundum Hesiodum Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt. TRIA VIRGINIS ORA DIANAE iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam #209, sequens tamquam #1125, quinta decima tamquam #1126. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.

§ 4.512  SIMULATOS FONTIS AVERNI in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur.

§ 4.513  FALCIBUS ET MESSAE AD LUNAM QUAERUNTUR AENIS herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur; aut in quas despumaverit luna, sicut Lucanus “donec subpositas propius despumet in herbas” (6.506): nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis falcibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem ideo, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'pubentem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'.

§ 4.514  NIGRI CUM LACTE VENENI 'nigri' aut noxii, quia nigri fiunt homines post venenum: aut certe illud est, quia sunt herbae 'nigri lactis', id est suci. dicunt autem per periphrasin agreste papaver significari.

§ 4.516  ET MATRI PRAEREPTUS AMOR secundum Plinium qui dicit in naturali historia, pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater: quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat. Iuvenalis “cui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit”. et merito suspicantur amorem creari ex carne, sine qua mater non alit ex se creatum. Theocritus hippomanes virgulti genus dicit.

§ 4.517  IPSA MOLA id est farre et sale, quam molam salsam a molendo appellant. ordo autem est: ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur. et bene 'ipsa', quia supra de sacerdote erat locuta.

§ 4.518  UNUM EXUTA PEDEM quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas. UNUM E. P.] solent enim et resolutoria sacrificia ab aruspicibus fieri. et ad Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis. IN VESTE RECINCTA quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult solvi. sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tangere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.

§ 4.519  TESTATUR MORITURA DEOS quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt. CONSCIA FATI SIDERA id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur. an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis: ergo 'fati sui', id est mortis.

§ 4.520  SI QUOD NON AEQUO FOEDERE AMANTIS CURAE NUMEN HABET ordo est: tunc numen precatur, si quod curae habet amantes non aequo foedere: 'si quod' autem bene dubitat, utrum etiam res malae habeant praepositas potestates. sensus autem hic est: [4.aut] 'Anterota invocat, contrarium Cupidini, qui amores resolvit, aut certe cui curae est iniquus amor, scilicet ut inplicet non amantem. SI QUOD N. A. F. A. C. N. H.] [4.nam et] amatoribus praeesse dicuntur Eros Anteros Luseros. non nulli Nemesin significari putant. haec etiam Athenis coli dicitur.

§ 4.521  IVSTUMQUE MEMORQUE 'iustum' ad iudicandum, ut expugnetur qui est causa discordiae: 'memor' ad vindicandum. et 'memor' ideo neutro genere, quia 'numen' dixerat.

§ 4.522  NOX ERAT protenditur ista descriptio ad exaggerationem vigiliarum Didonis.

§ 4.523  SILVAEQUE secundum eos qui dicunt omnia quae crescunt animalia esse.

§ 4.524  AEQUORA elementa etiam animalia esse voluerunt: unde est in septimo “aethera mulcebant cantu”. MEDIO VOLVVNTVR SIDERA LAPSU noctem describit per sidera, hoc est cum medium cursum tenent sidera, quae orta sunt.

§ 4.525  TACET AGER ea quae in agris sunt. PICTAEQUE VOLUCRES uno verbo multos et varios colores avium demonstravit: pictura enim ex multis coloribus constat.

§ 4.529  AT NON INFELIX ANIMI antithesis, ut “at non qua Scythiae gentes”. et figuratius est 'animi', quam si 'animo' diceret, ut “o praestans animi iuvenis”.

§ 4.530  OCULISVE AUT PECTORE NOCTEM ACCIPIT quia potest aliud esse sine alio, ut si quis dormiens mente turbetur.

§ 4.531  RESURGENS SAEVIT AMOR gravior enim est cum resurgit: et est sententia quasi generalis.

§ 4.532  FLUCTVAT AESTU metaphora amoris.

§ 4.533  ADEO scilicet furuit: ut in hoc proposito permaneret vitandae sine dubio lucis. INSISTIT SECUMQUE ITA CORDE VOLUTAT aut insistit volutare: aut insistit proposito moriendi. Plautus tamen ita ait “hunc sermonem institi”.

§ 4.534  EN QUID AGO?? 'en' ecce: et quasi demonstrantis particula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic prorupisse 'ecce, quid actura sum'? est autem comicum principium, nec incongrue amatrici datum. sic Terentius “quid igitur faciam?” nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat. RURSUS duo significat: frequenter 'iterum', raro 'vicissim', id est mutuo, ut hoc loco. alii hoc loco 'rursus' pro 'similiter' accipiunt, ut sit: ergo ego similiter rogabo eos, sicut me illi antea rogaverunt.

§ 4.535  NOMADUMQUE PETAM invidia a personis: petam mulier et regina nomadas, id est vagos.

§ 4.536  MARITOS futuros scilicet. est autem elocutio 'dedignor illam rem'.

§ 4.537  ILIACAS IGITUR CLASSES sic intulit, quasi si illud non fecerit, hoc necessario consequatur. VLTIMA IVSSA 'ultima' deterrima, an superba. et aut intellegimus Aeneam ei obtulisse navigandi facultatem: aut 'Teucrum iussa' non quae ipsi iusserant, sed quae eis a Iove iussa sunt, ut “naviget, haec summa est”. alii keleuma: unde iubere keleuein dicitur Graece.

§ 4.538  QUIANE †re vera: et est una pars orationis.

§ 4.539  BENE pro qualitatis adverbio intellegendum est. STAT permanet.

§ 4.540  QUIS ME AUTEM FAC VELLE SINET?? ordo est: fac me autem velle, quis sinet? RATIBUSVE SUPERBIS vel magnis et altis; vel in quibus superbi navigaturi sunt, hoc est qui me tanto contemptu deserunt.

§ 4.541  INVISAM quae sic contemni et relinqui mereor.

§ 4.542  LAOMEDONTEAE nunc fraudulentae.

§ 4.543  NAUTAS non Troianos: nam iniuriose dixit 'nautas', id est adsuetos laboribus. OVANTES laetantes. abusive: nam proprie ovatio est minor triumphus. qui enim ovationem meretur, et uno equo utitur et a plebeis, vel ab equitibus Romanis deducitur ad Capitolium et de ovibus sacrificat, unde et ovatio dicta: qui autem triumphat, albis equis utitur quattuor et senatu praeeunte in Capitolio de tauris sacrificat. et bene duo diversa posuit 'fuga' et 'ovantes', ut gravius esset cum his qui ovarent ire fugientem.

§ 4.545  INFERAR ut “infert se saeptus nebula”. VIX URBE REVELLI aut mox, id est paulo ante, ut “vix e conspectu”: aut re vera 'vix', ut diximus supra: nam nulla ratione dimitterent patriam, nisi eos aut odium Pygmalionis coegisset, aut timor, ut “conveniunt quibus aut odium crudele tyranni, aut metus acer erat”.

§ 4.547  QUIN MORERE 'quin' immo. et bene omnis eius intentio tendit ad mortem: nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest. FERROQUE AVERTE DOLOREM hoc secundum eos dixit, qui cum aliquid inpulsu animi constituerint, voluntatis suae rationem adhibere conantur. ergo et haec quasi rationem adprobat quod furore paulo ante decreverat.

§ 4.548  TU LACRIMIS EVICTA MEIS bene totum ei inputat, sed cum excusatione: quae Aeneae nuptias suasit, sed 'victa lacrimis', ut “sinum lacrimis inplevit obortis. Anna refert”. TU PRIMA FURENTEM Urbanus hoc dividit, licet alii iungant, et vult hunc esse sensum: tu persuasisti ut nuberem, victa lacrimis meis, tu etiam nunc me his oneras malis: nam me olim occidissem, nisi te deserere formidarem.

§ 4.549  OBICIS HOSTI 'ob' naturaliter brevis est, sicut et 're' et 'ad'; sed plerumque producuntur hac ratione: obicio, reicio, adicio 'i' habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut obieci, reieci. ergo etiam ante quam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit. HOSTI ad eventum referendum.

§ 4.550  NON LICVIT quia aliud volebat et aliud factum est, sicut solent dicere quibus aliter conata succedunt. THALAMI EXPERTEM non omnino, sed post Sychaeum. SINE CRIMINE ut supra “potui succumbere culpae”.

§ 4.551  MORE FERAE Plinius in naturali historia dicit, lyncas post amissos coniuges aliis non iungi. multi 'fere' adverbium volunt, ut sit sensus: more scilicet, quo iam viduitatem ferre consueverat. crimen autem bene, ut supra “potui succumbere culpae”.

§ 4.552  SYCHAEO pro Sychaeio: vel 'promissa Sychaeo, non servata cineri'.

§ 4.553  PECTORE QUESTUS id est pectus questibus.

§ 4.554  CERTUS EVNDI indubitabiliter profecturus.

§ 4.555  CARPEBAT SOMNOS hoc est quod et paulo post culpat Mercurius, dicens 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?' sed excusatur his rebus: nam et certus eundi fuerat, et rite cuncta praeparaverat: aut certe prooeconomia est, ut possit videre Mercurium. RITE recte et ex ordine compositis. et diligenter virum strenuum non ante facit requiescere, quam rite omnia paravisset.

§ 4.556  FORMA DEI bene non 'deus', sed 'forma': raro enim numina sicut sunt possunt videri, unde et sequitur 'vultu redeuntis eodem': nam licet 'redeuntis' dicat, id est eius qui possit agnosci, tamen non 'faciem' dicit, sed 'vultum', qui potest saepe mutari. EODEM 'o' semper longum est, quia 'eodem' ablativus est semper; 'eadem' autem et producit et corripit: nam et nominativus est, ut 'eadem mulier fecit', et ablativus, ut 'eadem faciente muliere'.

§ 4.557  VISA MONERE EST et bene 'visa': non enim re vera est.

§ 4.558  OMNIA MERCURIO SIMILIS aliud enim est idem esse, aliud simile esse: ergo non est certus Aeneas. et a toto transit ad partes, “ut omnia magna, pes etiam”. VOCEMQUE duo homoioteleuta: et est versus hypermetrus. 'vocem' autem ideo, quia orationis est deus. Horatius “Mercuri facunde”. COLOREMQUE ET CRINES FLAVOS ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.

§ 4.559  ET MEMBRA DECORA IVVENTAE quia palaestrae deus est. Horatius “catus et decorae more palaestrae”. 'iuventae' autem 'aetatis', a iuventa. sane figura est 'similis membra, vocem, colorem'.

§ 4.560  NATE DEA modo generis commemoratio non ad laudem pertinet, sed obiurgatio cessantis est.

§ 4.561  CIRCUMSTENT pro circumstatura sint.

§ 4.562  DEMENS inprobat eius sensum, qui nec videat, nec audiat. ZEPHYROS ventos: de Africa enim zephyro navigare non poterat.

§ 4.563  NEFAS IN PECTORE VERSAT ne non timeret amatricem, bene addidit 'certa mori'. item 'varium et mutabile semper femina'. et est dubitatio quos dolos vel quod nefas: an sibi nefas, quia sua manu peritura erat, an sorori dolos, quibus eam fallebat: utrumque in Aeneam, ut postea ait “non potui abreptum divellere corpus” et cetera: nam omnia, sicut dictum est, sequens versus confirmat 'certa mori', ut sibi mortem excogitet, in Aeneam iras moliatur. et 'certa mori' figurate, certo ut moriatur.

§ 4.564  VARIOQUE IRARUM FLUCTVAT AESTU hoc fidem facit posse fieri quod metuendum praedicabat.

§ 4.565  PRAECEPS festinus. PRAECIPITARE pro 'praecipitandi'.

§ 4.566  TRABIBUS vel navibus vel remis, ut “vastumque cava trabe currimus aequor”.

§ 4.567  CONLUCERE FACES propter 'ferte citi flammas': vel propter funus. FERVERE a verbo 'fervo, fervis, fervit'.

§ 4.569  HEIA AGE hoc loco per auxesin figuram adhortationem implevit: nam eandem rem secundo dixit 'heia age', cum 'heia' saepe 'age' significet. VARIUM ET MUTABILE SEMPER haec, sicut supra dictum est, obiectio est: sed amat.

§ 4.570  NOCTI SE INMISCVIT ATRAE hoc ad visum somniantis referendum est, id est in noctem se miscuit. et 'noctem' pro tenebris posuit, per quod apparet eum in claro lumine fuisse, cum loqueretur.

§ 4.571  UMBRIS ut supra “forma dei”: vel 'umbris' terroribus.

§ 4.572  CORRIPIT E SOMNO CORPUS omen est futurae tempestatis.

§ 4.573  PRAECIPITES ut supra Mercurius 'non fugis hinc praeceps?' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. FATIGAT cum clamore increpat, ut “undique collecti coeunt Martemque fatigant”. VIRI habet haec commemoratio multum adhortationis, ut alibi “festinate viri”. TRANSTRIS pro 'in transtris'. CITI celeres.

§ 4.575  FESTINARE FUGAM antique, ut “tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant”. INCIDERE FUNES hoc ad significandam rem festinantis pertinet, id est non 'solvere', sed 'incidere'.

§ 4.576  ECCE ITERUM STIMULAT phantasia est ad sociorum terrorem: sic in sexto “deus, ecce deus”. an 'iterum' qui prius advenerat, cum ait 'tu nunc Carthaginis altae'. SANCTE DEORUM emphasis, quasi adhuc praesens deus urgeat navigare. et aut distinguendum 'sancte', aut 'sancte deorum' secundum Ennium dixit “respondit Iuno Saturnia sancta dearum”.

§ 4.577  QUISQUIS ES atqui supra dixit 'omnia Mercurio similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, inferum. ergo 'quisquis es' aut quicumque de tribus: quamvis alii nec unius potestatis, nec unius nominis, nec unius vultus volunt esse Mercurium: an quia deorum vera nomina nemo novit: aut certe ad Iovem spectat, id est 'quisquis es' qui praecipis: ut in nono “quisquis in arma vocas”, cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti. plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. sed potest et hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et 'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera novit esse Mercurium: unde ait supra et 'formam' et 'vultum' et 'visa monere est'. vel 'quisquis es' secundum pontificum morem qui sic precantur “Iuppiter omnipotens, vel quo alio te nomine appellari volueris”. non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi patris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam litterarum et numerorum dicitur: qui lingua Aegyptiorum ThEUTh appellatur, de cuius nomine etiam mensis dictus est. ITERUM PAREMUS quia iam semel paruerat praeparatione navigiorum.

§ 4.578  ET SIDERA CAELO DEXTRA FERAS 'dextra' prospera. et 'sidera' hoc est ventos, qui ex ortu siderum aut mites et prosperi, aut turbulenti et adversi sunt. sic in georgicis “praeterea tam sunt arcturi sidera nobis”: nec enim 'sidera' dicit re vera, cum arcturus una sit stella: ergo 'dextra sidera' ventos vel tempora.

§ 4.580  FULMINEUM quidam fulgentem accipiunt. STRICTOQUE videtur abundare 'stricto', cum dixerit 'vaginaque eripit ensem'.

§ 4.581  IDEM pro eo quod est unus, ut “rex Iuppiter omnibus idem”. RAPIUNTQUE num ancoras? RVUNTQUE ipsi ruunt, id est cum impetu festinant.

§ 4.582  LITORA DESERVERE mira descriptio festinationis.

§ 4.583  TORQUENT SPUMAS ita enim remus agitur, ut fluctus torqueatur.

§ 4.584  PRIMA AURORA designatio temporis est, non diei descriptio: unde infert 'ut primum albescere lucem vidit'. sic in duodecimo “cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit”. et bene hanc primum inducit vidisse crepusculum, quae quasi amatrix tota vigilaverat nocte. sic in bucolicis de amatore “nascere praeque diem veniens age Lucifer almum”. NOVO LUMINE aut recenti, aut secundum Epicureos, qui stulte solem de atomis dicunt constare et cum die nasci, cum die perire.

§ 4.585  TITHONI CUBILE Tithonus frater Laomedontis fuit: hunc Aurora adamatum in caelum levavit, quem longinquitas vitae in cicadam convertit: Horatius “longa Tithonum minuit senectus”.

§ 4.586  SPECULIS quas utique in sua regia habuit. ALBESCERE LUCEM hypallage est: luce enim albescunt omnia, non lux albescit.

§ 4.587  AEQUATIS VELIS feliciter plenis, sine motu aliquo, ut “aequatae spirant aurae”. et hoc ad dolorem pertinet reginae.

§ 4.588  VACVOS SENSIT SINE REMIGE PORTUS potest hysteroproteron esse, ut prius sentire debuerit.

§ 4.589  PECTUS PERCUSSA pectus percussum habens.

§ 4.590  PRO IVPPITER aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio “pro supreme Iuppiter”: aut certe testatur Iovem, quem in Aeneae invocavit adventu, ut “Iuppiter hospitibus nam te dare iura loquuntur”.

§ 4.591  IBIT ET INLUSERIT hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore: et sic dixit ut “certantque inludere capto”.

§ 4.592  NON ARMA EXPEDIENT?? furentis haec verba sunt, ut ipsa paulo post 'quae mentem insania mutat?'; nam haec a sana non procedunt, ut imperet absentibus, ut 'ite ferte tela', cum sola sit. TOTAQUE EX URBE magna emphasis quod ait 'tota'.

§ 4.593  NAVALIBUS de navalibus, ubi stant naves.

§ 4.595  AUT UBI SUM numquid in coetu sum? QUAE MENTEM INSANIA MUTAT pervertit. et bene ei ex parte furentis datur oratio, ut 'date tela', ex parte retinentis mentem, ut 'quae mentem insania mutat?'.

§ 4.597  CUM SCEPTRA DABAS ut “vultis et his mecum pariter considere regnis”, et alibi, “ac dominum Aenean in regna recepit”. FIDESQUE subaudi 'en' etiam in sequentibus: aut certe, hic est quem dicunt portare deos. sane 'en' nominativo melius iungitur, ut “en Priamus”.

§ 4.598  QUEM SECUM PATRIOS et reliqua. quidam in utroque versu pro 'quem' legunt 'qui', ut sit vetus figura per ellipsin: ubi sunt qui aiunt patrios penates portasse et parentem umeris subisse? sane hic 'subisse' iuxta praesentem usum accusativo iunxit, cum alibi antique dativo usus sit, ut “subeunt luco” et “muroque subibant”.

§ 4.599  CONFECTUM ut e contrario “integer aevi”.

§ 4.600  NON POTVI ABREPTUM et reliqua. hoc est non mihi subvenit: nam cur non poterat in regno?

§ 4.602  IPSUM ASCANIUM aut qui est causa navigationis, ut “quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis”; aut ad patris dolorem, ut “qui nati coram me cernere letum fecisti”. EPULANDUM PONERE quod fecit Procne occiso Ity filio propter stuprum sororis.

§ 4.604  IN CASTRA TULISSEM classes dixit castra, ut “nos castra movemus”: nam sequitur 'inplessemque foros flammis'.

§ 4.605  FOROS tabulata navium, ab eo quod incessus ferant: et est generis masculini, numeri tantum pluralis.

§ 4.606  CUM GENERE EXTINXEM utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset. et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'. MEMET SUPER IPSA DEDISSEM satis amatorie. sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba producitur, ut Vergilius “seseque in bella remittant”; at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius utrumque simul “tutemet a nobis iam quovis tempore vatum”. quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicit “tutemet mirabere”, id est tu.

§ 4.607  SOL iam utitur inprecationibus, hoc est devotionibus: unde et 'devotor' et 'devotrix' dicitur qui inprecatur. non autem 'terrarum flammis', sed 'opera terrarum'. et bene invocat Solem, cui supra per numen Liberi sacrificavit.

§ 4.608  INTERPRES CURARUM aut quas patior, id est mearum curarum: aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix: Cicero “quique interpretes corrumpendi iudicii solent esse”, id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, arbitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse exposuit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem dicebant: Plautus in Milite “quae mihi condicio nova et luculenta offertur per te interpretem” (Mil. 951-952). idem in Curculione “quod te praesente hic egit teque interprete” (Cur. 434). CONSCIA IVNO siluit rem turpem: sic supra “et pronuba Iuno”. aut invocat Iunonem, cum nuptiae sint quae violatae sunt.

§ 4.609  NOCTURNIS non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus. sacra enim Hecatae in triviis frequentantur per noctem. ideo autem Hecaten invocat, quasi quae tanti matrimonium fecerit, ut sperneret matrem. VLULATA PER URBES Proserpinam raptam a Dite patre Ceres cum incensis faculis per orbem terrarum requireret, per trivia eam vel quadrivia vocabat clamoribus. unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur: Iuvenalis “plangentis populi currit derisor Anubis”. Hecaten autem causa invocat ultionis. unde etiam furias vocat, sed usurpative modo diras dixit: nam 'dirae' in caelo sunt, ut “dicuntur geminae pestes cognomine dirae”: 'furiae' in terris, 'eumenides' apud inferos: unde et tres esse dicuntur. sed haec nomina confundunt poetae. 'ultrix' vero, hoc est Tisiphone: nam Graece tisis ultio dicitur. 'ululata' autem pro 'ululatu quaesita'. et est participium sine verbo, ut 'regnata'.

§ 4.610  DI MORIENTIS ELISSAE aut manes dicit: unde est “vos o mihi manes este boni: quoniam superis adversa voluntas”: aut certe anairetikous dicit, id est Martem et Saturnum, qui intercidunt vitae rationem, si radiis suis ortum geniturae pulsaverint: Horatius “te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucresque fati tardavit alas”. et bene 'tardavit', quia necessitas fati impediri potest, non penitus eludi: sic Vergilius “nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos”. quidam hoc quod dicit 'di morientis Elissae' secundum eos tradunt, qui dicunt habere nos singulos deos nostros, ut “nec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui”.

§ 4.611  ACCIPITE audite. MERITUMQUE MALIS ADVERTITE NUMEN quod mali merentur.

§ 4.612  AVDITE PRECES inprecationes dicit: nam non sunt preces, ut paulo post 'inprecor arma armis'.

§ 4.613  INFANDUM CAPUT etiam in inprecatione nomen eius detestatur. ADNARE verbum familiae naufragio, ut in primo “huc pauci vestris adnavimus oris”, id est per tempestatem venimus. et bono colore futura praedicit, quemadmodum Homerus, qui morituros divinantes frequenter inducit.

§ 4.614  FATA IOVIS POSCUNT 'fata' dicta, id est Iovis voluntas: hic ergo participium est, non nomen. TERMINUS HAERET si hoc est inmutabile.

§ 4.615  AVDACIS POPULI id est Rutulorum, sicut semper inducuntur: alibi “audacis Rutuli ad muros”. et quidam volunt 'audacem' apud Vergilium dici fortem quem fortuna non sequitur, ut “audax quos rumpere Pallas” et alibi “at non audaci Turno”. VEXATUS hoc loco 'graviter vastatus'.

§ 4.616  FINIBUS EXTORRIS extra suas terras remotus, sicut extra solum 'exul'. et significat quando Euandri et Tarchonis petivit auxilium. COMPLEXV AVULSUS IVLI quia scit quam sit carus patri Ascanius. AVXILIUM IMPLORET sicut dictum est, ab Euandro et Tuscis.

§ 4.617  INDIGNA SVORUM FUNERA aut indignorum, aut crudelia et magna, sicut veteres dicebant: 'suorum' autem Pallantis dicit et ceterorum.

§ 4.618  PACIS INIQUAE ut supra diximus, propter perditam linguam, habitum, nomen, quae solet victor inponere, sicut in XII. postulat Iuno.

§ 4.620  SED CADAT ANTE DIEM Cato dicit iuxta Laurolavinium cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato renovavit proelium, quo victus quidem est ab Aenea; qui tamen [4.Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius vero postea Mezentium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus. quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, †extanginem dicunt repertum. 'ante diem' autem, ante fati necessitatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut ipse “sed misera ante diem”. MEDIA ignota.

§ 4.621  HAEC PRECOR id est sicut supra dictum est, inprecor. CUM SANGUINE FUNDO quasi inprecationes ipsas suo consecraret cruore.

§ 4.622  TUM VOS O TYRII non sunt mandata, sed inprecationes, ut dissentiant omnibus rebus, sicut et factum est. nam si mandata sunt, quomodo 'genus futurum'?

§ 4.623  EXERCETE id est fatigate.

§ 4.624  †POPULI aut populorum aut populis, ut Afris quoque. NEC FOEDERA SUNTO [4.pro sunt et sint] quia rupta sunt tertio. 'sunto' autem id est sint: et fit propter metrum addita 'o' tertiae personae numeri pluralis modi indicativi, ut 'amanto' amant, 'docento' docent, 'legunto' legunt, 'nutriunto' nutriunt. Urbanus dicit, verbo eum iuris usum propter odia hereditaria.

§ 4.625  EXORIARE exoriatur: et ostendit Hannibalem. EX OSSIBUS secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [4.id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis: nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretius “nunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian”. sane Punici ex ossibus dicunt oriri posteros, quos nos ex sanguine. an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit?

§ 4.626  FACE DARDANIOS incendiis urbium Italarum. FERROQUE exercituum caedibus. SEQUARE pro 'sequere'.

§ 4.627  NUNC OLIM modo 'olim' futuri temporis: et quidam separant pronuntiantes, ut sit 'nunc' modo, 'olim' postea, quasi dicat 'vel nunc vel olim, quocumque dabunt se tempore vires', quia quotienscumque valuerunt Poeni bella renovaverunt: nam ideo ait 'pugnent ipsique nepotesque'.

§ 4.628  LITORA LITORIBUS CONTRARIA aut quia in foedere cautum fuit, ut neque Romani ad litora Carthaginiensium accederent, neque Carthaginienses ad litora Romanorum: aut potest propter bella navalia accipi inter Romanos et Afros gesta. FLUCTIBUS UNDAS INPRECOR [4.post et] propter illud quod in foederibus similiter cautum est, ut Corsica esset media inter Romanos et Carthaginienses.

§ 4.629  PUGNENT IPSIQUE NEPOTES potest et ad civile bellum referri.

§ 4.632  BREVITER festinatione mortis: simul nectit causam morarum et ipsi et sorori. BARCEN hoc cognomen familiae Hannibalis fuit.

§ 4.633  PATRIA ANTIQUA hoc est Tyros, quae ante eius patria fuit. HUC SISTE huc adduc, ut “et cum grege sistit ad aram”. hinc et 'sistatur' dicimus, id est adducatur: nam 'stare' aliud est. nec aliter possumus dicere, quam 'sta hic', 'siste huc'. fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus 'sto' et 'sisto', cum diversa significent.

§ 4.635  CORPUS PROPERET F. S. L. bona est industria hoc loco, quia cum moram velit fieri, ea loquitur, ut festinare videatur. SPARGERE LYMPHA sacrificantes diis inferis aspergebantur aqua, ut “spargens rore levi et ramo felicis olivae”; superis abluebantur, ut “donec me flumine vivo abluero”: modo autem inferis sacrificat, ut 'sacra Iovi Stygio'.

§ 4.636  MONSTRATA vel quae ipsa monstravi, vel quae sacerdos. PIACULA purgationes: alias sacrilegia.

§ 4.637  SIC VENIAT quemadmodum praeceptum est: ne praemitteret aut praecederet. TEGE corona, ut et ipsa tardaret.

§ 4.638  SACRA 'sacrum' est quod ad deos pertinet, 'profanum' quod ad homines. IOVI STYGIO hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde est “coniugis in gremium laetae descendit”. ab actibus autem vocantur, ut 'Iuppiter' iuvans pater; 'Mercurius' quod mercibus praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibi “Iunoni infernae dictus sacer”. hinc et Iovis oratio “caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit”. QUAE RITE INCEPTA PARAVI ordo est: sacra quae paravi, animus est rite perficere.

§ 4.639  PERFICERE EST ANIMUS mire: quamdiu enim Aeneas praesens erat non omnino desperans trahebat exitium. CURIS utrum amoribus, an rei susceptae?.

§ 4.640  DARDANIIQUE ROGUM CAPITIS in quo eius imago fuerat. et bene suum rogum illius dicit, ne suspicionem faciat. PERMITTERE FLAMMAE incendere.

§ 4.641  STUDIO ANILI aut pro aetatis possibilitate: aut pro industria qua utuntur aniculae: aut pro voluntate obsequendi. alii 'celebrabat' legunt, quia antiqui hoc verbum in velocitate ponebant. Accius “celebri gradu gressum adcelerate”.

§ 4.642  AT TREPIDA hoc est festina: nam moritura nihil timebat. TREPIDA] festina, id est occasione vix data. COEPTIS INMANIBUS EFFERA furiata saevis cogitationibus. 'effera' autem nimis fera.

§ 4.643  SANGUINEAM ACIEM more suo ostendit eam furentem vultu, gestu, voce.

§ 4.644  MACULISQUE TREMENTIS INTERFUSA GENAS hoc est trementes genas interfusas habens maculis. PALLIDA MORTE FUTURA aut pallidior, quam solent homines esse post mortem: aut 'pallida' omine mortis futurae. aut 'pallida' conscientia mortis futurae.

§ 4.646  FURIBUNDA furenti similis. sane quidam volunt, Vergilium ubique Didonis tamquam flaminicae facere mentionem: apud veteres autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura. nam ideo et Graecae scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine tabularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem admittant. et sciendum siquid caeremoniis non fuerit observatum, piaculum admitti. hic autem piaculum admittitur, quod ipsa Dido ait 'sacra Iovi Stygio' et reliqua: nam et supra ait 'magicas invitam' et reliqua. hoc vero loco plenius eam flaminicae ritum excessisse declarat, ubi de gradibus loquitur dicens 'interiora domus' et reliqua: neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscenditur: unde apparet plures gradus a tribus fuisse, quod plenius de Anna subiunxit 'sic effata gradus evaserat altos'.

§ 4.647  NON HOS QUAESITUM MUNUS IN USUS quem Aeneas non ad hunc usum reliquerat: et, ut supra diximus, secundum Homerum vertitur munus in perniciem. tale est in bucolicis “hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos”.

§ 4.648  CUBILE cubandi locum dixit.

§ 4.649  ET MENTE consilio.

§ 4.651  DEVSQUE SINEBANT aut Iuppiter qui Aeneam abscedere conpulit: aut amor, aut necessitas fati.

§ 4.653  VIXI excusat vitae abruptionem, quia dicit Plato magna poena adfici animas eorum qui vitam ante tempus relinquunt. ET QUEM DEDERAT CURSUM FORTUNA PEREGI non natura, nec fatum. tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero in Philippicis “multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum”, id est gladii Antonii ex casu.

§ 4.654  MAGNA cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis cognoverunt. SUB TERRAS IBIT IMAGO bene imaginem dixit: valde enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat. nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic definit, †'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simulacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sexto “corpora viva nefas Stygia vectare carina”. hanc autem rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse dicuntur. Horatius de Libero “te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum”. sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel simulacrum vel umbras dicere.

§ 4.655  URBEM PRAECLARAM STATVI non est contrarium illi loco 'pendent opera interrupta': [4.quia illud ex persona poetae dictum est] nam licet paululum aliquid superesset, quantum ad ipsam pertinet fecerat: ut “urbemque paratam”, item paulo post “urbemque tuam”. et re vera civitati quid superest factis muris, templo posito et theatro, foro, senatu? quibus adiunguntur etiam privatae aedes, ut “pars optare locum, tecta et concludere sulco”. MEA MOENIA VIDI a me facta: et pertinet ad adfectum, ut “quam vestrae fecere manus”.

§ 4.656  VLTA VIRUM puniendo eius interfectorem: nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. bene autem 'recepi', quasi debitas, vel quod partem maximam civium sollicitavi. ergo hoc dicit: feci illud et illud: felix nimirum fuissem, si tantum Aeneas Carthaginem non veniret. alii haec quasi per interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: 'numquid urbem statui? numquid ulta sum virum? numquid a fratre poenas recepi? felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret ut Carthaginem non veniret Aeneas'. et hanc varietatem gignit hic sermo 'tantum': nam ad utrumque admittitur: tamen melior est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter 'pendent opera interrupta', ut ordo sit 'urbem praeclaram et mea moenia statui vidi, hoc est vidi dum statuerentur'.

§ 4.659  OS INPRESSA TORO adplicito ore ad lectulum: vel 'os' faciem: aut quasi amatrix, ut “stratisque relictis incubat”: aut certe quasi peritura insensibili rei dat sensum, et sic ad lectulum loquitur, ut ad hastam Turnus “te Turni nunc dextra gerit”, Mezentius ad equum “Rhoebe diu, res siqua diu mortalibus ulla est”.

§ 4.660  SIC sic quasi interrogatio et responsio: et placet sic inultam perire, vel hoc genere mortis? placet. et hoc eam se loco intellegimus percussisse: unde alii dicunt verba esse se ferientis. alii ita distinguunt 'sed moriamur ait' et sic post adiciunt 'sic iuvat ire sub umbras', ut dubitaverit an inulta deberet mori, deinde ultionis difficultatem circumspiciens dixerit 'sic iuvat ire sub umbras'.

§ 4.661  HAVRIAT HUNC OCULIS IGNEM aut videat omina tempestatis futurae, quia navigantibus malum omen est, si rogalis flamma videtur: aut certe satisfaciat suae crudelitati. AB ALTO a mari.

§ 4.662  DARDANUS pro Dardanius: Plautus “natus Argis ex Argo patre” (Am. 98): vel quod ipse Aeneas ante Dardanus dictus est. ET NOSTRAE SECUM FERAT OMINA MORTIS ut Aeneas quoque per vim maturius obeat. et bene infausta omnia inprecatur ei, quia ad novi regni auspicia properat.

§ 4.663  INTER TALIA per talia, ut “hunc inter fluvio Tiberinus amoeno”.

§ 4.664  CONLAPSAM ASPICIUNT non induxit occidentem se, sed ostendit occisam. et hoc tragico fecit exemplo, apud quos non videtur quemadmodum fit caedes, sed facta narratur.

§ 4.665  SPARSASQUE MANUS aut perfusas sanguine: aut morte resolutas.

§ 4.667  FEMINEO VLULATU proprio feminarum. Horatius “et illa non virilis eiulatio”.

§ 4.670  ANTIQUA TYROS vel nobilem dicit: vel illud ostendit, quia Carthago ante Byrsa, post Tyros dicta est, post Carthago a Cartha oppido, unde fuit Dido, inter Tyron et Beryton.

§ 4.672  AVDIIT EXANIMIS id est territa: nam ut supra diximus 'exanimatus' mortuus est.

§ 4.673  ORA SOROR FOEDANS cruentans, sanguine foedans.

§ 4.674  NOMINE CLAMAT aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem: nam Elissa dicta est; sed virago est vocata, cum se in ignem praecipitavit. aut 'nomine clamat' nominat: sicut et Homerus dicit ek t' onomazen. [4.sexies nominabat] aut certe vero nomine, ut solent dolentes: ut “hunc ego te Euryale aspicio”, item “mater, Cyrene mater”: hinc et ibi ait “et te crudelem nomine dicit”. et multi quaerunt, quomodo procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud germana fuit' quasi nomen dixit. sane sciendum, bene eum perturbatae integrum non dedisse sermonem.

§ 4.675  HOC ILLUD GERMANA FUIT adlocutio per conquestionem.

§ 4.676  HOC ROGUS ISTE MIHI adludit ad historiam.

§ 4.677  QUID PRIMUM DESERTA QUERAR?? conquestio, cur relicta sit nec ad par exitium convocata. COMITEMNE SOROREM deest 'illudne quod sprevisti comitem sororem'? et semiplene loquitur.

§ 4.679  TULISSET abstulisset.

§ 4.680  STRUXI MANIBUS quasi sceleris contaminata, et quasi ipsa interitum sororis adiuverit. STRUXI MANIBUS subaudis 'rogos'. PATRIOS DEOS Saturnum et Iunonem.

§ 4.681  POSITA exanimata: Statius “postitusque beata morte pater”. CRUDELIS †illum crudelem dicit, quod sit dubium, tu an ego.

§ 4.682  EXTINXTI TE MEQUE SOROR Varro ait non Didonem, sed Annam amore Aeneae inpulsam se supra rogum interemisse. POPVLVMQUE PATRESQUE URBEMQUE TUAM 'patres' id est senatum; 'urbem tuam' quam tu extruxisti. et quidam hoc loco volunt tres partes politiae conprehensas, populi, optimatium, regiae potestatis: Cato enim ait de tribus istis partibus ordinatam fuisse Carthaginem.

§ 4.683  DATE LYMPHIS date lymphas ut vulnera abluam. DATE aut aquam: aut 'date', id est permittite. lavare autem cadavera satis proximis concedebatur: unde queritur mater Euryali “nec vulnera lavi veste tegens”. sane in sacris pura vestis appellatur quae neque funesta sit, neque maculam habeat ex homine mortuo. id hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse crinem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori: prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata: nam subiecit apte ex persona Iridis 'hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo'.

§ 4.685  ORE LEGAM muliebriter, tamquam possit animam sororis excipere et in se transferre. sic Cicero in Verrinis “ut extremum filiorum spiritum ore excipere liceret”. GRADUS EVASERAT ALTOS id est ascenderat, rogi scilicet, qui pro qualitate fortunarum fiebant: unde in sexto ait “caeloque educere certant”. aut quia lecti antiquorum alti erant et gradibus ascendebantur, quibus superatis Anna amplectitur sororem.

§ 4.686  AMPLEXA FOVEBAT bene non 'fovit', sed 'fovebat', ut id diu factum ostenderet.

§ 4.687  SICCABAT] exprimebat vel abluebat, ut “vulnera siccabat lymphis”. an suam vestem vulneri Didonis intersertam. CRVORES ursurpavit: nam nec 'sanguines' dicimus numero plurali, nec 'cruores'. 'siccabat' autem exprimebat.

§ 4.689  SUB PECTORE nunc per transitum dicit vulneris locum.

§ 4.691  TER REVOLUTA TORO EST aut 'saepius': aut promanteusis est, praesagium, propter bella Carthaginis. ERRANTIBUS vicinitate mortis.

§ 4.692  INGEMVITQUE REPERTA atqui dixit “invisam quaerens quam primum abrumpere lucem”, sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto “quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores”.

§ 4.693  TUNC IVNO OMNIPOTENS aut pronuba, aut inferna.

§ 4.694  DIFFICILESQUE OBITUS quia supererat vita ei, quae casu, non aut fato aut natura moriebatur: ut 'nam quia nec fato, merita nec morte peribat', id est naturali. IRIN DEMITTIT OLYMPO ut et supra diximus, trahit hoc de Alcesti Euripidis, qui inducit Mercurium ei comam secantem, quia fato peribat mariti. alii dicunt Euripidem Orcum in scenam inducere, gladium ferentem quo crinem Alcesti abscidat, et Euripidem hoc a Phrynicho, antiquo tragico, mutuatum. sane sciendum hoc ideo nunc fieri, quia certis consecrationibus solebant homines facere ut muniti essent adversus fortunae impetus, nec poterant mori nisi exauctorati illa consecratione: unde circa Didonem ista servantur.

§ 4.696  NAM QUIA NEC FATO cum dicat Vergilius “stat sua cuique dies”, quomodo hic dicit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem'? nam si fato vivimus, quid agunt merita? si pensamur meritis, quae vis fati? quomodo hic et fatum admittit et meritum? deinde cum dixerit 'stat sua cuique dies', quomodo hic dicit 'ante diem'? harum rerum ratio sic redditur: sunt [4.et] fata quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia vocantur. denuntiativa sunt quae omni modo eventura decernunt, ut verbi gratia 'Pompeius ter triumphaturus est': hoc illi fata decernunt, ut ubicumque terrarum fuerit, ter triumphet, nec potest aliter evenire: et ideo fatum quod hoc denuntiat denuntiativum vocatur. condicionale vero huius modi est 'Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit': hic non omni modo necesse erat ut videret Aegyptum, sed si casus illum ad aliam regionem forte duxisset, evaserat. sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, sed inglorius; si vero apud Troiam pugnando perseveraret, adeptus magnam gloriam primaevus obcumberet. vides igitur condicionem fati sub duplici eventus expectatione pendere: Achilli enim dies statuta erat, qua domum repetens senex periret, sed quia bellum non reliquit, obiit quidem ante diem fato statutum, sed nec tum sine fato, quia de gemina fati auctoritate veniebat utraque condicio. sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta. haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret: quo praesidio praetermisso propagandae Troianae incolomitatis extincta condicio est: et hoc est quod ait 'similis si cura fuisset'; et quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege praestatur. ergo sensus hic est: cura, quae tibi nunc est, si stante Troia fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppiter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret. ergo 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non expectata die adceleratur interitus: quod ergo dixit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat', nolo illum putes universa confundere: illi enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, ut Tityus, ut Ixion: quos si fato dixeris oppetisse, purgaveris; nam qui excedunt delinquendi modum ipsi sibi poenam sanciunt, quam si fatis inputandam putaveris, excusas peremptorum reatum. hoc est ergo quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est uno de condicionalibus fatis statuto: si Troianae classis non contigisset adventus.

§ 4.697  SED MISERA ANTE DIEM non est contrarium quod dicit in decimo “stat sua cuique dies”: nam, ut saepe diximus, secundum sectas loquitur; et hoc secundum alios, illud secundum alios dictum est. quamquam grammaticae responsioni possit sufficere “omnia vincit amor. [4.et nos cedamus amori]”. FURORE quia pudica in amorem devenerat.

§ 4.698  FLAVUM CRINEM matronis numquam flava coma dabatur, sed nigra: unde Iuvenalis “et nigro flavum crinem abscondente galero”. huic ergo dat quasi turpi: vel quia in Catone legitur de matronarum crinibus “flavo cinere unctitabant ut rutili essent”.

§ 4.699  CAPUT DAMNAVERAT necdum eam morti destinaverat. potest accipi 'Stygioque caput damnaverat Orco', ut Didonem voto liberaret, quod semper omnes optant, ut sine cruciatu moriantur: nam subiunxit 'hunc ego Diti sacrum' et reliqua, id est libero. vel illud ab Orco nondum liberaverat, cum illa devotum crinem adhuc retinens inter reos esset. ergo cuiuscumque debiti, id est reatus damnatio finem facit. 'damnare' autem est damno adficere, id est debito liberare. ideo et cum vota suscipimus, rei voti dicimur, donec consequamur beneficium et donec condemnemur, id est promissa solvamus, ut “damnabis tu quoque votis”. et bene poeta non ait 'illam damnaverat', sed 'caput' ipsum, unde crinis fuerat auferendus.

§ 4.700  IRIS ROSCIDA quia cum nubibus est, quae rore non carent. ADVERSO SOLE bene naturalem rem expressit. Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes inradiata varios creant colores.

§ 4.703  SACRUM IVSSA FERO Euripides Alcestin Diti sacratum habuisse crinem dicit, quod poeta transtulit ad Didonem. CORPORE SOLVO id est animam tuam, quia ait supra 'nexosque resolveret artus'.

§ 4.704  OMNIS ET UNA uno impetu effusa est vita, id est anima. DILAPSUS CALOR secundum eos qui dicunt animam calorem esse, qua recedente corpus friget, ut “corpusque lavant frigentis et ungunt”.

§ 4.705  IN VENTOS VITA RECESSIT id est anima, ut in quarto georgicorum “quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas”. et dicendo 'in ventos' aut eos sequitur, qui animam aerem dicunt, hoc est 'in materiam suam rediit': aut certe eos qui dicunt animam perire cum corpore, ut intellegamus 'evanuit, in ventos recessit', ut in nono “sed aurae omnia discerpunt”.

SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS.

§ 5.1  INTEREA dum fletur aut sepelitur Dido: et hoc sermone librum, ut solet, superioribus iunxit. cuius pars maior ex Homero sumpta est: nam omnia quae hic commemorat, exhibentur circa tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale certamen. sane intellegendum non potuisse fieri, ut una, nec plena die Aeneas ad Siciliam perveniret: unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut “regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis”. ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit. MEDIUM aut 'medium' est quicquid a principio recedit et necdum finem sortitur: aut 'medium' sic altum, ut medium putares, ut “graditurque per aequor iam medium”: nam vere 'medium' sequenti indicat loco 'ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus: maria undique e. u. c.' sane speciem pro genere posuit: nam mare significat 'maria'. TENEBAT nautico usus est verbo, ut “Iliacas vento tenuisse carinas” et “ni teneant cursus”.

§ 5.2  CERTUS aut indubitabiliter pergens, id est itineris sui certus: aut 'certus Aeneas', id est sollers, strenuus, velox, ut “equidem per litore certos dimittam”. ATROS AQUILONE quos nuper flans aquilo atros effecerat, ut “et mediis properas aquilonibus ire per altum”. nam ex Africa venientibus auster secundus est, aquilo adversus: ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercurius “nec zephyros audis spirare secundos”. sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanus “ut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare” (3.549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum.

§ 5.4  CONLUCENT FLAMMIS lucent undique: in honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallante “lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros”. postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde est etiam in sexto “vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem”, cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. QUAE TANTUM in quantitate est admiratio. sane sciendum Varronem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est.

§ 5.5  CAVSA LATET DURI MAGNO SED AMORE DOLORES POLLUTO 'duri dolores' huperthesis est: sed expositio talis est: ignorabant quidem causam Troiani, coniecturis tamen propius accedebant: nam 'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem. multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste: ut 'pertriste' valde triste sit. sed si sic intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus: nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.

§ 5.7  TRISTE PER AVGURIUM quidam 'augurium' pro coniectura accipiunt. sed in quarto libro relatum est, duplici modo diras fieri: aut in signis, aut quocumque modo, aut quacumque parte. sed de signis diram fieri in tertio de harpyiis et in quarto de Didone significatum est: nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri: quod verum fuisse declarat secuta tempestas. TEUCRORUM PECTORA DUCUNT sicut dictum est, propter visas flammas rogales, quae malum navigantibus omen efficiunt: et Troiani auguriorum periti sunt, nam neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.

§ 5.8  RATES pro navibus abusive posuit.

§ 5.9  MARIA UNDIQUE ET UNDIQUE CAELUM ecce vere nunc est medium mare.

§ 5.10  OLLI aut tunc: aut illi. SUPRA CAPUT periculosus, inevitabilis, mortifer: nec enim simpliciter dictum est, cum omnis imber supra caput sit.

§ 5.11  NOCTEM tenebras, HIEMEM tempestatem: Graeci enim kheimona, et non solum anni tempus, sed et tempestatem significant. INHORRVIT UNDA TENEBRIS hoc est et noctis, et nubium.

§ 5.12  IPSE GUBERNATOR emphatikos hoc est, qui debuit esse solacio. PUPPI AB ALTA subaudis 'haec ait'.

§ 5.13  QUIANAM id est cur. et est interrogantis adverbium, quo usus est bis, hic et in decimo “caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro?” NIMBI pro nubes. COLLIGERE ARMA IVBET vela contrahere, non penitus deponere: nam dicit 'obliquatque sinus in ventum'.

§ 5.16  OBLIQUATQUE SINUS IN VENTUM contra eam partem, qua venti flabant. et eleganter per totum gubernatorem ostendit ante omnia temptare, quam ad confessionem descendat.

§ 5.17  MAGNANIME AENEA fortissime. et est epitheton sumptum ex tempore, hoc est qui non consternaris: sic in quarto ubi nuptias facturus est, ait “ipse ante alios pulcherrimus omnes”. IVPPITER AUCTOR aut nostrae navigationis; aut secundum usum locutus est: nec si huius rei auctorem se Iuppiter faciat. et multi quaerunt, quomodo 'auctor Iuppiter', cum Apollini dicat “tot maria intravi duce te?” sed legimus “quae Phoebo pater omnipotens”: et specialiter navigationis ex Africa auctor est Iuppiter.

§ 5.18  HOC CAELO id est aere, “in hoc caelo qui dicitur aer”: sic Lucretius posuit.

§ 5.19  MUTATI TRANSVERSA FREMUNT id est hinc atque hinc, quod est ex transverso: Varro de ora maritima “nihil enim venti, ut docti dixerunt, nisi aer multus fluens transversus”. est autem adverbium factum de nomine, ut “cunctatur et amnis rauca sonans”, item “et pede terram crebra ferit”. nomen et adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium, “torvumque repente clamat”, id est torve: item adverbium in nomen, ut “dum mane novum” accepta declinatione factum est nomen. sic Persius “iam cras hesternum consumpsimus, ecce aliud cras”. sed nomen cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur: unde ait Plautus “a mani ad vesperum” (Am. 253), (Mil. 503, Mos. 767). 'a mane' autem propter triptoton non dixit: cum enim in alienum ius transeunt hae partes, non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dumtaxat in declinatione. nam temporum rationem suam reservant: ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur: cum sciamus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo post “et frustra cerno te tendere contra”. VESPERE AB ATRO id est ab occidente nubibus confuso, hoc est quo tendimus: nec enim sine ratione post generalitatem addidit speciem. quidam autem ideo 'atro' dicunt, quia ubi dies est occidens, atra omnia facit, id est noctem.

§ 5.20  IN NUBEM COGITUR AER nubes enim aeris densitas facit, ut “denset erant quae rara modo et quae densa relaxat”: contrario “scindit se nubes et in aethera purgat apertum”.

§ 5.21  NEC NOS OBNITI CONTRA kata tou autou: sufficiebat enim aut 'obniti', aut 'contra niti'. TENDERE pro 'contendere': aphaeresis est. TANTUM aut quantum adversa tempestas valet, aut 'tantum' pro 'in tantum', ut “quid tantum insano iuvat indulgere dolori”.

§ 5.22  SUFFICIMUS hic simpliciter, alibi subministrare significat, ut “sufficit umorem”. SEQUAMUR fortunam scilicet.

§ 5.23  QUOQUE VOCAT VERTAMUS ITER videtur bis idem dixisse. NEC LITORA LONGE a facili. et deest 'esse'.

§ 5.24  FIDA propter Acestis adfinitatem. FRATERNA ERYCIS propter Erycem, Butae et Veneris filium, secundum alios Neptuni et Veneris, regem Siciliae, unum sicut dicitur de numero Argonautarum. SICANOS corripuit 'Si', alibi producit, ut “Sicanio praetenta sinu”.

§ 5.25  RITE MEMOR SERVATA REMETIOR ASTRA si rite remetior astra paulo ante servata, scilicet ante tempestatem. colligit autem vicinitatem ex ratione cursus, qui a peritis horis colligitur, quas indicant sidera.

§ 5.27  IAMDUDUM non tantum heroicum est quod dat Aeneae gubernandi scientiam, sed etiam ad prooeconomiam pertinet: dicturus enim est “et ipse ratem nocturnis rexit in undis”. FRUSTRA CERNO TE TENDERE CONTRA ad illud respondit 'nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus'.

§ 5.28  FLECTE VIAM VELIS ex re maritima nata declamatio. in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam. non ergo velorum viam, sed per vela ipsius cursus viam dixit. 'flecte' autem significat muta: Pacuvius “quae meum venenis flexit socium pectora”. et hic ad illud respondit 'quoque vocat vertamus iter'.

§ 5.29  FESSAS NAVES pro 'nos fessos'. vel 'fessas' quassas, nec ad plenum refectas. DIMITTERE pro 'inmittere'.

§ 5.30  DARDANIUM ACESTEN ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset. qua delata ad Siciliam, Crinisus fluvius concubuit cum ea conversus in canem, unde Acestes est natus: vel, ut quibusdam videtur, Agestes. huius rei ut esset indicium aes cum effigie canis percussum Siculi habuerunt. alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine. cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante eorum filias beluae obiecisset: quo facto cum plures puellae a ceto absumptae essent, plerique parentes filias in longinqua miserunt, ex quibus una †troia nomine silvae aegesta delata in Siciliam est, et a Criniso, sicut dictum est, conpressa edidit Acestem. alii dicunt Laomedontem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crinisum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus compressit. quidam dicunt Egestam reversam in matrimonium a Capye ductam, ex quibus Anchisen natum. SERVAT hic tenet, ut “et tantas servabat filia sedes”: vel certe 'servat' habet.

§ 5.31  GREMIO CONPLECTITUR OSSA quasi de matre dixit. et quaeritur, cur hoc Palinurus, cum ad Siciliam suaderet devertere, non dixerit: nisi forte quod luctus Aeneam noluerit admonere, propter quod ante Aeneas causa mortis paternae Siciliam oram inlaetabilem dixerit.

§ 5.32  SECUNDI ZEPHYRI quomodo, si tempestas est? sed iam secundi post conversionem navis.

§ 5.34  ET TANDEM vacans particula est 'tandem', ut “et quo sub caelo tandem”: nam cur 'tandem', cum dicat 'fertur cita gurgite classis'? aut 'tandem' ideo quia navigantibus etiam cita navigatio tarda videtur: aut 'tandem' periculis liberati. LAETI qui in tempore tempestate caruissent. NOTAE notae harenae, ad notam harenam. et utrum 'notae' dulci? an quia iam ibi fuerant? ut 'vix e conspectu Siculae telluris in altum'.

§ 5.35  EXCELSO utrum an' huphen, an 'ex celso' pro 'excelso'? MIRATUS is qui mirabatur: aut certe 'miratus occurrit'. et bene temperato usus est verbo, ne videretur aut quasi inhospitalis dolere, aut exultare voti nescius Troianorum.

§ 5.37  HORRIDUS terribilis. IN IACULIS in hastis: Ennius “levesque secuntur in hastis”. LIBYSTIDIS VRSAE aut re vera: aut ferae Africanae, id est leonis aut pardi.

§ 5.39  NON INMEMOR litotes figura.

§ 5.40  GRATATUR quidam 'gratatur' non gratulatur, sed laetatur accipiunt, ut, quod ad Troianorum votum pertinet, miseretur ad Siciliam reversos, quod ad suum animum, gaudeat. Pacuvius in Hermiona hoc verbum posuit “ibo atque dicam, frequentes ut eant gratatum hospiti”, Accius Pelopidis “nec tibi me in hac re gratari decet”. quidam tamen reprehendunt quod penitus non dederit verba Acesti gratulanti. REDUCES salvos: alibi “ut reduces illi ludunt”. GAZA AGRESTI opibus rusticanis: nam gaza omnis fructus est.

§ 5.42  STELLAS FUGARAT poetice dixit: nam si stellae a stando dictae sunt, non fugantur; semper enim fixae sunt praeter planetas. et est indicativus modus pro coniunctivo: cum fugasset tempestates.

§ 5.43  CLARA DIES ad conparationem.

§ 5.44  ADVOCAT AENEAS proprie enim advocata contio dicitur.

§ 5.45  DARDANIDAE MAGNI frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui honorem mereri: unde est “dis genite et geniture deos”. A SANGUINE DIVUM 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicens “diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet”.

§ 5.46  ANNVUS ORBIS quia menses in sese recurrunt et annum faciunt: unde et anulus quasi anuus dictus. sic alibi “atque in se sua per vestigia volvitur annus”.

§ 5.47  DIVINI aut laus est, ut “divini opus Alcimedontis”: aut re vera 'divini'; nam ait “genitor mihi talia namque, nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit”. multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat. aut 'divini' id est dei, quia apud Romanos defunctorum parentes dei a filiis vocabantur.

§ 5.48  MAESTAS ARAS aut ipsi maesti; aut medium se praebet: nam et hominem fuisse novit, et vult eum ex consecratione numen effectum; nam 'maestas aras' ad hominem pertinet, id est diis manibus consecratas, et quod paulo post dicit 'altaria liquit' vult esse divinitatis post apotheosin, posteaquam deus confirmatus est: unde est et 'adytis', quae templorum sunt, et 'successit tumulo', quod est hominis.

§ 5.49  NISI FALLOR non quasi nescius dixit, sed propter anni confusionem, quae erat apud maiores. nam ante Caesarem qui nobis anni rationem conposuit, quam hodieque servamus, intercalabantur decem dies, ut etiam in Verrinis legimus, scilicet lunae non congruente ratione. annum autem primo Eudoxus, post Hipparchus, deinde Ptolomaeus, ad ultimum Caesar deprehendit. ACERBUM propter perditum patrem.

§ 5.50  HONORATUM quia deus effectus est. SIC DI VOLVISTIS ut in tertio “visum superis”. semper enim de diis salva veneratione conqueritur. sane * * * subaudiendum extrinsecus.

§ 5.51  GAETULIS AGEREM SI SYRTIBUS si in Gaetulis syrtibus agerem, id est essem. et bene aut desertos, aut hostiles commemorat locos. sane multis modis hoc loco ludos fieri debere dicit: a necessitate 'hunc ego Gaetulis' et reliqua: ab oportunitate 'nunc ultro ad cineres ipsius': ut et praemiis invitet 'bina boum vobis Troia' et reliqua: deinde genera certaminum 'quique pedum cursu valet' et reliqua: et orationem auspicato concludit dicendo 'ore favete omnes et cingite tempora ramis'. EXUL extra solum suum.

§ 5.52  ARGOLICOVE MARI Ionico et Adriatico. DEPRENSUS occupatus. et proprie navigantum est, ut “deprensis olim statio tutissima nautis”. URBE MYCENE Graece dixit: unde singularem numerum posuit. 'Mycene' autem sicut 'Thebe': Iuvenalis “atque vetus Thebe centum iacet obruta portis”, ut sit 'Mycene Mycenes', ut 'Agave Agaves'. potest et exinde Latinam fecisse declinationem, ut sit 'haec Mycena huius Mycenae', ut 'Fidena'. et est periphrasis 'urbe Mycenae', id est Mycenis, ut “urbem Patavi”.

§ 5.53  ANNVA VOTA haec quasi numini. et 'vota' nove funebre sacrificium dixit, id est ludos funebres, cum vota rerum secundarum sint.

§ 5.54  SVIS DONIS congruis, aut certe debitis: sunt enim tantum superorum munera, sunt inferorum: in bucolicis “Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus”. pro aris autem altaria, quae superorum deorum sunt. et hoc ideo quia Anchises iam deus est.

§ 5.55  NUNC VLTRO argumentum a minore ad maius. 'ultro' autem aut 'ultra', id est insuper, hoc est amplius numina praestiterunt: aut 'ultro', id est sponte sua, non optantibus, vel volentibus nobis: vult enim ob hoc tempestatem ortam, non ut ab Italia depellerentur, sed quo sacra renovarentur Anchisae.

§ 5.56  SINE MENTE SINE NUMINE DIVUM sine voluntate et sine auctoritate.

§ 5.57  INTRAMUS pro intravimus.

§ 5.58  CELEBREMUS HONOREM quomodo 'laetum honorem'? aut pro 'nos laeti': aut honorem non dixit exsequias: nam et ventos quasi a numine vult petere. et eum deum ubique memorat, cum in subsequentibus etiam vino libarit, [5.aut] quod mortuis non licebat.

§ 5.59  POSCAMUS VENTOS utrum tum, id est deinde petamus ventos: et utrum a diis, an ab Anchise, quem deum per templa commemorat.

§ 5.60  POSITA constituta, ut “et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum”. dicit autem: petamus etiam hoc, ut velit nos in urbe constituta singulis quibusque annis sibi sacra persolvere. et bene 'sacra', tamquam de deo, et 'urbe posita', hoc est non quasi exules et vagi.

§ 5.61  BINA BOUM et reliqua. utrum kata to siopomenon Acestes illi mandavit, an ultro Aeneas etiam illius nomine pollicetur, an quasi de amici animo Aeneas promittit?

§ 5.62  IN NAVES per naves: multa enim 'in' significat, ut diximus supra.

§ 5.63  QUOS COLIT HOSPES ACESTES non ait Siculos, sed quos Acestes colit.

§ 5.64  SI NONA DIEM MORTALIBUS ALMUM in hoc loco aut pro confirmativa posita est, ut “vestro si munere tellus”, ut sit 'si' pro 'cum', id est cum venerit: aut 'si' pro dubitativa est, ut accipiamus 'almum' serenum, id est si dederit diem serenum et talem qualis ludis aptus est. ergo non de die, qui certus est, dubitat, sed de serenitate: unde paulo post “serena iam luce”. et sciendum quia apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam referebatur: unde est “sedibus hunc refer ante suis”: et illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur: unde Horatius “novendiales dissipare pulveres”. inde etiam ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur. sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur: unde orta est consuetudo, ut dii penates colantur in domibus. non nulli tamen 'si' pro 'quando' accipiunt.

§ 5.66  PRIMA re vera 'prima': nam cetera non eo quo dicit editurus est ordine. ergo anakolouthon.

§ 5.67  QUIQUE PEDUM deest 'hinc' vel 'inde'. VIRIBUS AVDAX hoc ad omnia pertinet, et potest non subdistingui: quamvis quidam luctationem accipiant, quod non reddidit.

§ 5.68  AUT IACULO INCEDIT MELIOR id est iactu velocium sagittarum, ut vacet 've'. sic ista iunxit in nono “insidiis iaculo et longe fallente sagitta”, id est iaculo longe fallentis sagittae: nam non exhibuit iaculatores. aut notandum quod iaculatores promisit, nec exhibuit. MELIOR comparativum pro absoluto; sed in usu iam †et hit pro absolutis accipiuntur.

§ 5.69  CRUDO CAESTU aut crudeli, aut duro: ut sit simpliciter dictum, quod ex corio duro sit. 'caestus' autem per diphthongon pugilum arma significat, habet etiam pluralem numerum et est quartae formae: nam 'cestus cesti' numeri tantum singularis sine diphthongo balteum Veneris significat.

§ 5.70  PRAEMIA PALMAE id est virtutis: a praecedenti quod sequitur.

§ 5.71  ORE FAVETE apto sermone usus est et sacrificio et ludis: nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete: in ludis quoque necessarius favor est, quem propter plausum futuris spectatoribus dicit. 'favet' autem ore quis etiam per taciturnitatem: Horatius posuit “favete linguis, carmina non prius audita Musarum sacerdos”. CINGITE TEMPORA RAMIS ex Romano more. nam festis ludis omnis aetas coronata spectabat, quod ostendit per Aeneam, Acesten, Ascanium, per quos omnem demonstrat aetatem.

§ 5.72  MATERNA MYRTO vel quasi filius, vel quasi Veneris sacrificaturus marito. et quia dixerat 'ramis' superius, ipse reddidit cum dicit 'myrto'. unde autem myrtus Veneri dicata est? fabula autem talis est: Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est: quae cum infantem, quem intra uterum habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a patris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nymphae Adonem appellaverunt. hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur. arborem quoque myrtum, ex qua puer natus fuerat, tutelae suae adscripsit: quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut “sic positae quoniam suavis miscetis odores”.

§ 5.73  HOC ELYMUS FACIT princeps Troianorum, qui dicitur tres in Sicilia condidisse civitates †Ascam, Entellam, Egestam. alii dicunt eum post incensum Ilium cum Aceste in Siciliam venisse eique participem fuisse. alii Anchisae nothum filium tradunt. Fabius Helymum regem in Sicilia genitum, Erycis fratrem fuisse dicit. AEVI MATVRUS honestius, quam si aevo maturo diceret: vel certe 'aevi maturi'.

§ 5.74  SEQUITUR imitatur, ut “victriciaque arma secutus”.

§ 5.77  RITE secundum ritum sacrificii, quo exigebatur, ut libaret de mero Baccho, id est puro. CARCHESIA autem genus poculorum est. dicitur autem et summitas mali per quam funes traiciunt.

§ 5.78  HVMI terrae. LACTE NOVO aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. umbrae autem sanguine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant. SANGUINE SACRO victimarum, ut diximus supra. et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more bidentes': nam legimus “numero deus inpare gaudet”.

§ 5.79  PURPUREOSQUE IACIT FLORES ad sanguinis imitationem, in quo est sedes animae: sic in sexto “purpureos spargam flores”, item “purpureasque super vestes velamina nota”, scilicet, [5.ut supra dixit,] ut sedis suae cognoscat imitationem.

§ 5.80  SALVE 'salve' et 'vale' secundum Varronem in logistoricis synonyma sunt: unde his et in salutatione utimur, et in exsecrationibus: ut “valeant qui inter nos discidium volunt”: unde etiam haec mortuis dicimus, non quo eis optemus salutem, in quibus nulla esse potest; sed ut significemus, nos sic digredi, ut ostendamus, eos numquam in nostram communionem esse venturos. et hoc verbum 'salve' apud auctores bonos ter enuntiatum invenitur 'salve, salvere, salvete'. ITERUM pro secundo. hic distinguendum: nam quo tempore sepeliit eum, dixit sine dubio 'salve' et 'vale'.

§ 5.81  RECEPTI NEQUIQUAM CINERES cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae: 'nequiquam' autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. ANIMAEQUE UMBRAEQUE PATERNAE vocativus pluralis est: nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae phusike vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt et pereunt, unde est “atque interfice messes”. his rebus colligitur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sallustius ait “alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est”. de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lucretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epicureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent.

§ 5.83  QUICUMQUE EST aut quia adhuc eum nusquam vidit: aut taedio longae navigationis hoc dicit. 'quaerere' ut alibi “arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda”.

§ 5.84  ADYTIS AB IMIS ecce, sicut dictum est, ubique tamquam de deo loquitur: templorum enim et deorum adyta dicimus. LUBRICUS ANGVIS labilis. alias locum dicit, ut “per lubrica surgens”.

§ 5.85  SEPTEM INGENS GYROS loci genium per magnitudinem vult probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque ostenditur: Persius “pinge duos angues: pueri, sacer est locus”. sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Graecos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente collegisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum: annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. alii hoc secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos ad corpora penetrare. GYROS nomen legimus; verbum exinde non invenimus.

§ 5.86  PLACIDE repens quiete. AMPLEXUS PLACIDE hoc est molliter. nec dixit 'corripuit', sed 'amplexus est'.

§ 5.87  CAERULEAE CUI TERGA NOTAE caeruleae notae et fulgor auro variatus. INCENDEBAT id est inlustrabat.

§ 5.90  AGMINE LONGO TANDEM post illos gyros tandem longo repere coepti agmine, id est impetu, tractu. SERPENS participium est, non nomen, ac si diceret 'repens'.

§ 5.92  LIBAVITQUE DAPES leviter gustavit epulas super positas, quae silicernium vocantur quasi silicenium, super silicem positum.

§ 5.93  DEPASTA ALTARIA 'altaria' species ararum. 'depasta' autem, non a se: nam supra ait 'libavitque dapes'; sed hoc dicit: tam diu permansit, quam diu cuncta aris superposita flamma consumeret.

§ 5.95  GENIVMNE LOCI quia, ut diximus, nullus locus sine genio. FAMULVMNE PARENTIS fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior circa rogum occisi incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio. possumus ergo 'famulum' servum sepultum cum Anchisa accipere. aut per apotheosin deum ostendit effectum: unde ei famulum dat, quasi ministrum; singula enim numina habent inferiores potestates quasi ministras, ut Venus Adonim, Diana Virbium. aut certe secundum Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae est in spina, anguem creari: quod etiam Ovidius in quinto decimo metamorphoseon dicit loquente Pythagora.

§ 5.97  NIGRANTES TERGA nigra terga habentes.

§ 5.99  MANESQUE ACHERONTE REMISSOS aut venientes de Acheronte ad hanc parentationem: aut certe 'remissos Acheronte' qui iam in Acheronte non essent post apotheosin factam. REMISSOS ut remitterentur.

§ 5.100  QUAE CUIQUE EST COPIA pro sua quisque facultate.

§ 5.101  LAETI DONA FERUNT alacres: libenter et ipsi conferunt parentationi.

§ 5.102  FUSI id est strati.

§ 5.105  PHAETONTIS Solis, apo tou phainein. sane de Phaetonte fabulam in decimo plenius invenies.

§ 5.106  FAMA FINITIMOS utrum per se potius audienda, an et ipsa ad Acesten referenda? an subtiliter ad Aenean 'fama', 'nomen' ad Acesten?

§ 5.107  EXCIERAT evocaverat, invitaverat. LAETO COETU pro ipsi laeti.

§ 5.108  VISURI AENEADAS potest et absolute accipi 'visuri Aeneadas', potest et per syllepsin subaudiri 'certantes'. CERTARE PARATI hoc est parati ad certandum.

§ 5.109  CIRCO spatioso ludorum loco. LOCANTUR ponuntur.

§ 5.110  SACRI TRIPODES sic pulchri, ut sacros putares: vel quales sacrari solent: nec enim sacrilegus erat, ut sacra donaret. et sic dictum est, ut “Dodonaeosque lebetas”, quales sunt in Dodona.

§ 5.111  ET PALMAE PRETIUM VICTORIBUS zeugma utriusque lateris: nam 'victoribus pretium' et ad supra dicta et ad dicenda pertinet.

§ 5.112  ARGENTI AVRIQUE TALENTA talenti secundum varias gentes varium pondus est: sed apud Romanos talentum est septuaginta librae, sicut Plautus ostendit in Mostellaria, qui ait duo talenta esse centum quadraginta libras. legimus etiam talentum esse paululum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intellegere. nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut dicamus, ultimum tam magnum accepisse praemium: unde apparet talentum etiam minimum quiddam significare.

§ 5.113  ET TUBA COMMISSOS Romano more, sicut hodieque videmus omnibus ludis funebribus, ut sunt divorum: nam si sacri sint, id est festi, lustrantur faculis. ante etiam ab hymnis incipiebant.

§ 5.114  PRIMA CERTAMINA Punico bello primum naumachiam ad exercitium instituere Romani coeperunt, postquam probarunt gentes etiam navali certamine plurimum posse: ad quam rem in hoc certamine plurimum adludit poeta. PARES aut pariter: aut diversis conparabiles rebus, ut sequentia indicant 'melior remis, sed pondere pinus tarda tenet': aut 'pares' ordine remorum, quamvis Gyae tantummodo triremem dicit: aut 'pares' ita ut ante certamen videbantur. GRAVIBUS REMIS fortibus, ut “ferit ense gravem Thymbraeus Osirin”: nam graves inferunt tarditatem.

§ 5.116  REMIGE erit nominativus 'remex': Serenus “semiremex Herculis”. PRISTIM vel a tutela depicta, vel apo tou prizein ta kumata, id est undas incidere a secandis fluctibus.

§ 5.117  MOX ITALUS subaudis 'futurus': ipse enim familiam Memmiorum constituit. et bene laudat familias nobilium: nam a Sergesto Sergia familia fuit, a Cloantho Cluentia, a Gya Gegania, cuius non facit mentionem. nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, ut “iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas”. A QUO NOMINE scilicet Mnesthei. et Mnestheus sic est, ut Tydeus Tydei: nam diphthongos Graeca est. MEMMI pro 'Memmiorum', genetivus singularis pro plurali: vel a quo nomine genus †italu Memmi: vel a quo nomine genus 'Memmi', ut sit 'Memmi' [5.genetivus singularis] nominativus pluralis.

§ 5.118  INGENTI MOLE motu, ut “magna se mole moventem”. CHIMAERAM fabula ex qua hoc nomen translatum est talis est. Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum Argivorum regem. a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est. qui cum frequentius hoc se indicaturum Proeto minaretur, praeoccupatus a Stheneboea ipse apud Proetum accusatus est, tamquam reginae castitatem adpetisset. quem cum Proetus ad Iobatem, Lyciae regem, socerum suum cum litteris signatis, quibus praecipiebat ut puniretur, misisset, Iobates Bellerofontem adversus †tympios sibi Solymos, gentem ferocissimam misit. quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat. hanc ille vectus Pegaso equo qui volabat, occidit. miratus hanc eius constantiam Iobates filiam suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.

§ 5.119  URBIS OPUS ita magna, ut urbem putares. TRIPLICI VERSU omnes enim triremes fuerunt. 'versu' autem aut ordine, ut “ille etiam seras in versum distulit ulmos”: aut 'versu' tractu a verrendo, ut “aequora verrebant caudis aestumque secabant”. sane unus est sensus. et est Graecum, nam illi stikhon dicunt.

§ 5.120  PUBES INPELLUNT figura est, ut “pars in frusta secant”. et sciendum inter barbarismum et lexin, hoc est latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit ratione vitiosus. item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa. ergo metaplasmus et figura media sunt et discernuntur peritia et inperitia. fiunt autem ad ornatum.

§ 5.121  DOMUS SERGIA familia, ut “da propriam Thymbraee domum”: et inde est Sergius Catilina. TENET ultra tenet vel servat.

§ 5.122  CENTAURO MAGNA feminini est generis, si de navi dicas, ut “in eunuchum suam”, cum comoediam diceret. Iuvenalis contra sensit dicens “et in tergo necdum finitus Orestes”. sed sciendum genera plerumque confundi aut metri ratione, aut hiatus causa: sic Horatius “nec cupido sordidus aufert”, cum significantes cupiditatem feminino genere dicamus. ipse etiam Vergilius ait “timidi dammae cervique fugaces”, cum ipse secundum fidem dixerit “cum canibus timidae venient ad pocula dammae”.

§ 5.123  CAERULEA aut nigra, aut altae carinae: omne enim altum nigrum est, ut “scrupea tuta lacu nigro nemorumque tenebris”. CLVENTI ad ipsum apostropha.

§ 5.124  EST PROCUL modo 'haud nimis longe', ut et supra diximus. sic in bucolicis de nimia vicinitate ait “serta procul tantum capiti dilapsa iacebant”. interdum et 'satis longe' significat.

§ 5.125  OLIM tunc fere cum cori nubibus abscondunt et obruunt sidera.

§ 5.127  TRANQUILLO melius septimus est, quam dativus.

§ 5.128  CAMPUS saxi latitudo. APRICIS sole gaudentibus. sane apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito contrarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergilius “duceret apricis in collibus uva colorem”, Persius “nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes”. 'apricum' autem quasi aneu phrikes, sine frigore: inde et Africa, quod est calidior. MERGIS Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit de muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione in avem versus est, quae ad imitationem praecipitandi quasi idem facit saepe mergendo.

§ 5.129  FRONDENTI EX ILICE haec enim arbor in tutela Iovis est. †victoria est. 'frondenti' pro 'frondente', dativum pro ablativo.

§ 5.131  CIRCUMFLECTERE bene uno sermone et profectionem conplexus est et reversionem.

§ 5.132  LEGUNT eligunt.

§ 5.133  DUCTORES domini navium, non gubernatores.

§ 5.134  POPULEA VELATUR FRONDE IVVENTUS Hebe Graece est Iuventas, filia Iunonis, uxor Herculis. nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis: populus enim Herculi consecrata est, ut “populus Alcidae gratissima”: aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret: nam et ipsa arbor Acherusia vocatur.

§ 5.135  NUDATOS bene nudatos, quia veste tecti esse consuerunt: nam 'nudum' est numquam tectum, ut facies. OLEO PERFUSA oleo perfusos habens.

§ 5.136  TRANSTRIS et transtra dicuntur et iuga, ut in sexto “inde alias animas, quae per iuga longa sedebant”. INTENTA porrecta.

§ 5.137  INTENTI eodem sermone in diversis usus est rebus: aliter enim brachia, aliter intendimus mentem. EXVLTANTIAQUE H. C. P. P. hypallage: omni parte pulsans pavor corda haurit, id est ferit et exultare facit, ut “latus haurit apertum”.

§ 5.138  LAVDUMQUE ne esset turpe quod ait 'pavor'. sane istae sunt bellorum prolusiones; unde etiam ad tubam geruntur. sed sciendum maioris aetatis funera ad tubam solere proferri: Persius “hinc tuba, candelae”: minoris vero ad tibias, ut Statius de Archemoro “tibia cui teneros solitum deducere manes”.

§ 5.139  FINIBUS OMNES secundum naturam ante generali usus est descriptione, venturus ad specialitatem.

§ 5.144  PRAECIPITES festinantes, ut “praecipites vigilate viri”: et est hyperbole. BIIVGO pro 'bigarum': nove dixit. BIIVGO et hoc celeritatis est: plures enim se impediunt.

§ 5.145  CARCERE usurpavit: nam 'carcer' est numero tantum singulari custodia noxiorum; 'carceres' vero numero tantum plurali ostia, quibus equi arcentur: unde et 'carceres' quasi 'arceres' secundum Varronem.

§ 5.147  IVGIS pro equis iugalibus. UNDANTIA autem large effusa.

§ 5.149  CONSONAT ideo 'consonat' propter echo: nostrae enim vocis est aemula: unde et 'resultant' ait.

§ 5.151  ELABITUR praecurrit celeriter, ut “labere nympha polo”.

§ 5.152  TURBAM INTER tumultum, hoc est in ipso principio.

§ 5.154  DISCRIMINE vel interstitio, vel certamine, vel cursu. et bene variat, nunc naves, nunc ductores commemorans.

§ 5.155  PRIOREM inter se, hoc est tertium.

§ 5.159  METAMQUE TENEBANT nauticum verbum.

§ 5.160  PRINCEPS modo ordinis est.

§ 5.162  QUO TANTUM MIHI vacat 'mihi', ut solet plerumque.

§ 5.163  LITUS AMA 'litus' est omne quod aqua adluitur: unde et saxum 'litus' vocavit. STRINGAT radat, ac si diceret: hoc volo quod times. PALMULA extrema pars remi in modum palmae protenta.

§ 5.166  ITERUM hoc verbum et a poeta potest dici, ut 'iterum revocabat': et a Gya, ut 'quo abis iterum', non 'iterum pete'.

§ 5.169  INTER NAVEMQUE 'que' vacat.

§ 5.172  EXARSIT IVVENI causa pendet ex causa: Horatius “non ego hoc ferrem calidus iuventa consule Planco”.

§ 5.173  NEC LACRIMIS CARVERE GENAE nimis irascentum est: Cicero de Verre “cum irasceretur, lacrimas interdum vix tenere”.

§ 5.174  DECORISQUE SVI inhonestum enim irasci, duci praesertim. SOCIVMQUE SALUTIS possumus intellegere 'oblitus salutis suae socium', id est gubernatorem: possumus et 'socium salutis oblitus' pro 'sociorum', praecipitato scilicet gubernatore.

§ 5.176  IPSE GUBERNACLO ut ostenderet nihil esse quod etiam ipse, qui non professus erat, posset implere. GUBERNACLO SUBIT] ut in VI. “cui deinde subibit”.

§ 5.177  HORTATURQUE VIROS aut ipse dicit celeuma: nam hortatores dicuntur: aut 'hortatur' ideo quia consternati fuerunt perdito gubernatore. CLAVUM fustem gubernaculi.

§ 5.179  IAM SENIOR MADIDAQUE F. I. V. M. contra illud, quia occurrebat gubernatorem natandi peritum fuisse debere, addidit 'senior' et 'veste madida'. et ideo 'gravis' †madida. 'fluens' autem 'in veste' id est cui vestis fluebat: honeste locutus est: sic Iuvenalis “et multo stillaret paenula nimbo”.

§ 5.181  RISERE NATANTEM unde in ludis voluptas quaeritur.

§ 5.182  REVOMENTEM saepius vomentem: vel quod diu hauserat.

§ 5.184  MORANTEM inperitia gubernantis.

§ 5.187  AEMULA PRISTIS eiusdem rei studiosa, ut “illo aemulo atque imitatore studiorum meorum” Cicero in Caesarianis. alias inimicum significat.

§ 5.189  INSURGITE econtra Lucanus “atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant” (3.543).

§ 5.190  HECTOREI aut fortissimi, qualis Hector fuit: aut re vera quondam Hectoris socii.

§ 5.192  GAETULIS Africanis, a parte totum: nam Gaetulia mediterranea est, syrtes vero iuxta Libyam sunt. sic de syrtibus Horatius “ubi Maura semper aestuat unda”. fuisse autem Troianos in syrtibus ille indicat locus “in brevia et syrtes urget, miserabile visu”. IONIO quando iuxta Charybdin navigaverunt.

§ 5.193  MALEAEQUE Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut “capreaeque sequaces inludunt”.

§ 5.194  PRIMA quasi quae soleo. MNESTHEUS ille semper victor.

§ 5.196  HOC VINCITE loco victoriae sit ultimos non redire.

§ 5.197  NEFAS modo obprobrium.

§ 5.198  AEREA fortis, ut “et iunctos temo trahat aereus orbis”: nam puppis aerea non est, sed prora.

§ 5.199  SUBTRAHITURQUE SOLUM unicuique rei quod subiacet solum est ei cui subiacet, unde est solum navis mare, et aer avium. et est verbum cuius perlucida significatio per naturam [5.non] invenitur.

§ 5.200  RIVIS quasi rivis, more rivorum: ac si 'rivatim' diceret.

§ 5.202  FURENS ANIMI figurate dixit, ut “praestans animi iuvenis”.

§ 5.203  INTERIOR sinisterior: Cicero “quem omnia intus canere dicebant”, Sallustius “igitur introrsus prima Asiae Bithynia est”. INIQUO angusto, ut “et silvis insedit iniquis”.

§ 5.204  PROCURRENTIBUS praeminentibus, et obiectis et velut obviam venientibus.

§ 5.205  MURICE saxi asperi acumen eminens [5.quod] per tranquillitatem.

§ 5.207  MORANTUR retro agunt.

§ 5.209  LEGUNT alii 'praetereunt': sed melius 'legunt', id est colligunt: nam sequitur 'et fractis discentem currere remis'.

§ 5.212  PRONA vicina litoribus: unde 'altum' est longe positum.

§ 5.213  COLUMBA ubique de his domesticis 'columbas' Vergilius dicit, Persius vero ait “teneroque columbo et similis regum pueris”: nam agrestes 'palumbes' vocantur.

§ 5.215  EXTERRITA pinnarum concussione terrorem significans, ut “timuitque exterrita pinnis ales”: non enim timet pinnis, sed indicat timorem.

§ 5.217  RADIT secat. ITER LIQUIDUM] purum aerem.

§ 5.221  FRUSTRA quis enim ei relicta victoria subveniret?

§ 5.225  IPSO SUPEREST IN FINE prope terminum certaminis, ut “spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior”.

§ 5.229  PROPRIUM DECUS quasi iam partam victoriam et honorem ni teneant, indignantur.

§ 5.231  SUCCESSUS felicitas. POSSUNT QUIA POSSE VIDENTVR sperabant victoriam opinione spectantum, ut “cunctique sequentem instigant studiis”.

§ 5.232  ET FORS pro fortasse.

§ 5.233  PALMAS UTRASQUE diximus supra antiquum hoc esse. Carminius tamen dicit, qui de elocutionibus scripsit, per naturam vitiosam esse hanc elocutionem, et sive 'utramque palmam', sive 'utrasque palmas' dixerimus, esse in aliquo usurpationem.

§ 5.235  IMPERIUM EST PELAGI id est in pelago, ut “di quibus imperium est animarum”.

§ 5.236  LAETUS victor: a praecedenti quod sequitur.

§ 5.237  ANTE ARAS de quibus paulo post “pars spoliant aras”. VOTI REUS voti debitor: unde vota solventes dicimus absolutos. inde est “damnabis tu quoque votis”, quasi reos facies.

§ 5.238  PROICIAM exta 'proiciuntur' in fluctus, aris 'porriciuntur', hoc est porriguntur: nisi forte dicamus etiam fluctibus offerri. quod si est, 'porriciam' legendum est, id est porro iaciam.

§ 5.240  PHORCIQUE CHORUS Latine 'hic Phorcus, huius Phorci' dicimus: nam apud nos Graeca huius nominis non est declinatio. est autem hic Phorcus deus marinus. PANOPEAQUE VIRGO una de Nereidibus, quam ideo separatim dixit, ut illas non virgines intellegamus.

§ 5.241  PORTUNUS deus marinus qui portubus praeest. et bene 'inpulit' eum 'ipse' iam vicinum portui. nota est autem fabula. indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui... Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea.

§ 5.243  PORTU SE CONDIDIT ALTO id est usque ad interiora pervenit.

§ 5.244  EX MORE ludorum, scilicet per praeconem.

§ 5.245  VICTOREM 'primum' Cloanthum subaudis: nam et illi duo victores sunt Sergesti: unde paulo post habes “quem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur”.

§ 5.248  DAT FERRE ut ferat. Graecum est duo verba coniungere, ut paulo post “donat habere viro”. sed hoc datur poetis. MAGNUM TALENTUM ut diximus quiddam breve, sed 'magnum' dixit comparatione alterius.

§ 5.250  CIRCUM id est in parte extrema.

§ 5.251  MAEANDRO DUPLICI flexuoso. et hoc dicit: erat in chlamyde flexuosa et in se remeabilis purpura, in modum Maeandri, fluminis Cariae provinciae, qui sinuosissimus est. MELIBOEA alii putant Milesia. pro Meliboeensis: est autem civitas Thessaliae Meliboea.

§ 5.252  REGIUS Troi, regis Phrygiae, filius.

§ 5.253  FATIGAT laus picturae, quasi gerat.

§ 5.254  ACER id est velox. PRAEPES modo volans.

§ 5.255  SUBLIMEM in altum.

§ 5.256  PALMAS DA SIDERA TENDUNT aut mirantes, aut increpantes deos.

§ 5.258  VIRTUTE SECUNDUM quia ille favore vicerat numinum: unde et praemia dantur congrua: illi chlamys, deorum continens fabulam, huic lorica, id est virtutis insigne.

§ 5.259  HAMIS AUROQUE hamis aureis.

§ 5.261  SIMOENTA venit a nominativo Graeco, non in is, sed in eis exeunte. SUB ILIO ALTO 'o' brevis fit sequente vocali.

§ 5.262  DECUS ET TUTAMEN quia triplex et aurea.

§ 5.263  PHEGEUS SAGARISQUE nominatim dicendo addidit laudem.

§ 5.265  CURSU PALANTES TROAS AGEBAT ad Aeneae qui eum vicit pertinet laudem.

§ 5.267  CYMBIAQUE pocula sunt in modum cymbae navis. ASPERA SIGNIS hoc est anaglupha.

§ 5.268  OMNES qui vicerant scilicet.

§ 5.269  PUNICEIS TAENIS vittis roseis: et significat lemniscatas coronas, quae sunt de frondibus et discoloribus fasciis, et sicut Varro dicit, magni honoris sunt. 'taenis' autem modo vittis: alias vittarum extremitates dicit, ut “fit longae taenia vittae”.

§ 5.270  ARTE id est virtute: quod Graece arete dicitur.

§ 5.271  ATQUE ORDINE DEBILIS UNO Sergestus scilicet. et bene ex mutatione conquisivit ornatum: nam inrideri et sine honore esse hominis est, remis carere, navis.

§ 5.273  VIAE IN AGGERE agger est media viae eminentia, coaggeratis lapidibus strata: unde viae aggerem dixit.

§ 5.274  AEREA fortis, ut “aerea puppis”. GRAVIS fortis, ut “gravibus certamina remis”.

§ 5.276  TORTUS hos tortus: id est sine causa temptat incessus.

§ 5.278  CLAVDA ab homine transtulit: Cicero “mancam ac debilem fore praeturam suam”.

§ 5.279  MEMBRA etiam hoc ab homine transtulit.

§ 5.281  VELA FACIT TAMEN anakolouthon: nam non praemisit 'quamquam remigare non posset'. SUBIT OSTIA portus, ut supra diximus, ideo quia exitus fluminum frequenter portus efficiunt.

§ 5.282  PROMISSO aut magno: aut ante promisso, kata to siopomenon, ut intellegamus in omnibus ludis illud esse servatum 'nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit': quod et in pyctali ait certamine “victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam, solacia victo”: aut certe promisisse eum intellegamus, quando vidit navem periclitantem.

§ 5.284  OPERUM HAVD IGNARA MINERVAE perita lanificii.

§ 5.285  CRESSA GENUS hoc est Cretensis. et hoc est figura Graeca, ut “qui genus? unde domo?” PHOLOE nomen proprium. erat autem lactans: nam infantes lactentes dicimus.

§ 5.287  GRAMINEUM graminosum: Cicero de hastis bene “etiamne gramineas hastas”: quia 'gramineum' est ex gramine, 'graminosum' gramine abundans. COLLIBUS UNDIQUE CURVIS mutavit: non enim silva colles habet, sed est in collibus silva. debuit ergo dicere, quem colles cingebant silvis.

§ 5.288  MEDIAQUE IN VALLE THEATRI media in valle erat circus theatri, id est spatium spectaculi. et 'theatri' Graece dixit a circumspectione. omne spectaculum theatrum possumus dicere apo tes theorias: non enim est speciale nomen.

§ 5.290  CONSESSU MEDIUM TULIT ordo est: quo se Aeneas medium tulit cum multis milibus, et extructo consessu resedit.

§ 5.292  ANIMOS 'eorum' subaudis.

§ 5.293  MIXTIQUE SICANI quod ait “pars et certare parati”.

§ 5.295  FORMA INSIGNIS id est decorus. VIRIDIQUE IVVENTA aetates omnes Varro sic dividit: infantiam, pueritiam, adulescentiam, iuventam, senectam. hae tamen, sicut etiam de temporibus supra diximus, singulae trifariam dividuntur, ut sit prima, viridis, praeceps: hinc est et 'viridi iuventa', et “cruda deo viridisque senectus”. item Sallustius “sed Mithridates extrema pueritia regnum ingressus matre sua veneno interfecta”.

Tous les livres