Scholia de incarnatione Unigeniti (page 2)

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Homo nominatum [ Baluz. nominatus] est, cum sit natura Deus, Dei Patris Verbum: quoniam similiter ac nos sanguini communicavit et carni .

Sic enim terrenis apparuit, non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.] Verumtamen et in humanitate Deus mansit, et omnium Dominus, utpote qui natura et veritate ex Deo natus est Pater [ Baluz. et Patre]. Et id nobis evidentissime sapientissimus Paulus ostendit: Primus enim, inquit, homo ex terra de limo; secundus e caelo .

Atqui Virgo sancta peperit templum Verbo unitum; sed e coelo dicitur, et recte quidem Emmanuel: desuper enim et ex substantia Dei et Patris natum est Verbum ipsius: descendit vero ad nos, tunc cum factum est homo; tamen sic quoque desuper est. Testatus est autem Joannes, de eo dicens: Qui de sursum venit, supra omnes est . Et ipse

Christus ait ad populum Judaeorum: Vos deorsum estis, ego desuper sum . Et rursus: Ego non sum ex hoc mundo

, licet pars mundi sicut homo nuncupatus sit; sed erat cum hoc quoque supra mundum ut Deus. Meminimus enim plane dicentis: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis . Descendisse autem dicimus de coelo Filium hominis, per unitatem dispensatoriam, Verbo tribuente propriae carni gloriae suae et divinae majestatis claritudinem.

Plenum secundum naturam, et ex omni parte perfectum Deum Verbum, et distribuens ex sua plenitudine

bona sua creaturae, eo quod ait: Effundam de spiritu meo super omnem carnem . Exinanitum dicimus; nihil in natura propria violatum, nec, ut aliter se haberet, commutatum, nec inferius ex ulla parte factum: inconvertibile enim et immutabile est ipsum quoque, sicut et generator ipsius, et numquam fuit passionis ullius capax. Quando vero factum fuit caro, id est, homo, humanitatis paupertatem propriam sibi fecit. Primum, quod semel homo sit factus, etsi remanserit Deus: deinde quod servi formam acceperit, qui secundum suam naturam liber est, utpote Filius. Atque ita cum sit ipse gloriae Dominus, gloriam dicitur accipere; cum sit ipse vita, vivificari perhibetur, et in omnes accipit potestatem, cum sit ipse rex omnium; cumque Deo sit aequalis Patri, obediens

fuit crucem passus, et caetera. Verum cum haec quidem humanitatis mensurae conveniant, ea tamen familiaria ducit esse cum carne, et implet dispensationem, manens quod erat.

Divinus Paulus scribit: Etsi sunt dii multi et domini multi in coelo, et in terra; sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos ex eo; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per eum (I Cor. XXVIII,

5). At vero sapientissimus Joannes de Deo Verbo dixit, quod omnia per ipsum facta sunt, et absque eo factum est nihil . Evangelizabat autem beatus Gabriel sanctae Virgini dicens: Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum . Cum igitur per Christum Jesum omnia divinus Paulus facta esse commemoret; confirmet autem vim sententiae, et opificem omnium fuisse Deum evangelizet, rem veram dicens evangelista divinus; designet autem etiam angeli vox: vere ex sancta Virgine natum esse Jesum Christum, nec absque humanitate intelligimus Deum Verbum; sed unum dicimus ex ambobus effectum, et [ Baluz. ut] Deum hominem factum, eumdem ex Patre, ut [ Bal. et] Verbum, natum divine, et ex muliere humane, ut hominem: non

tamquam ut [ Bal. in] secundum substantiae initium vocatum tunc cum secundum carnem dicitur natus; sed natum quidem ante omnia saecula, instante tamen tempore, quo debuerat implere dispensationem, natum etiam ex muliere secundum carnem. [Ergo, etsi alii simili appellatione vocati sunt Christi, unus tamen est per quem omnia, Jesus Christus; non quod [ Bal. add. homo] sit factus opifex omnium,] sed quod Deus Verbum: Per quem omnia facta sunt, similiter ac nos participarit carni et sanguini , et nuncupatus sit homo, non tamen perdiderit esse, quod erat: ita enim et in carne factus intelligitur merito opifex omnium.

[ Baluz. add. Semel] Novissimis saeculis Deus [ Baluz. Dei] Verbum homo dicitur factus [ Baluz. factum], et, sicut ait divinus Paulus, per sacrificium suum manifestatus est . Et quodnam est sacrificium? Suum enim corpus obtulit pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri, et intravit in sancta semel, non per sanguinem hircorum, aut taurorum, sed per suum sanguinem. Sic enim credentibus in se, remissionem in aeternum comparavit

. Ergo plurimi quidem ante ipsum sancti fuere; sed nemo eorum Emmanuel nominatus est. Quam ob causam? Nondum enim venerat tempus quo deberet esse nobiscum, id est, in nostram venire naturam per carnem, is qui est omni superior creatura. Unus igitur Emmanuel, semel enim factus est homo Unigenitus,

tunc cum per sanctam Virginem generationem carnalem perpessus est. Dictum est enim et ad Jesum filium Nave [ Baluz. om. filium Nave]: Quod ero tecum (Josue I, 5). At non erat ille Emmanuel. Fuit etiam cum Moyse; sed nec ille Emmanuel nominatus est. Igitur quoties audimus nomen Filio datum esse, nobiscum Deus, sapienter intelligamus, non ita ipsum fuisse nobiscum novissimis temporibus, sicut dicitur aliquando fuisse cum sanctis: illis enim erat tantum adjutor; nobiscum autem fuit, id est, factus est siquis

nostri, cum suam non amisisset naturam: est enim inconvertibilis, ut Deus.

Adunatio multis modis impletur: sejuncti enim nonnulli affectu vel voluntate, et discordantes inter se, adunari dicuntur, per reconciliationem socialem, deposita simultate. Adunari item dicimus ea quae sibi conglutinantur, sive modis aliis conferuntur, aut per compositionem, aut per mixtionem, aut per temperationem. Quoties autem adunatum esse nostrae naturae Dei Verbum dicimus, omni humana cogitatione adunationis ejus modus videtur esse superior. Neque enim per supra scriptos modos facta est arcana

illa, et nulli penitus nota, nisi ei cui omnia nota sunt, unio [ Baluz. om. unio].

Et nihil mirum, si in hujusmodi cogitatione vincamur, cum res nostras, quomodo se habeant, inquirentes, ultra modum nostrae mentis inventionem esse confiteamur; quonamque modo animam hominis suo corpori adunatam esse putemus. Quis est qui id possit exprimere? Sed si oportet eos, qui parva ea vix intelligere soleant; immo et eos qui valeant intelligere, tam subtiles res et omnem rationem transcendentes conjectare: dicimus quod deceat cogitare (quamvis minor sit oratio ad veritatem) talem esse adunationem ipsius Emmanuel, qualem quis intelligat animam hominis ad suum corpus habere. [ Anima enim omnia quae sunt corporis, esse reputat sua,

licet per naturam propriam expers sit passionibus corporis, et naturalibus, et quae extrinsecus accedunt: movetur enim corpus in concupiscentias naturales, et consentit anima, et nullo licet modo participans, concupiscentiae tamen exitum delectationem propriam ducit. Et si forte ferro corpus [ Baluz. a suo corpore] percutiatur, aut torqueatur, condolet illa quidem, quod suum corpus patiatur: ipsa vero in sua natura nullum patitur omnino tormentum.

Tamen super hoc quoque dicimus esse adunationem, quae est in Emmanuele facta: erat enim necesse cum suo corpore adunatam ei animam dolere, ut dum timebat passiones, subditam cervicem Deo submitteret]. De Deo autem Verbo, condolere passionibus nefas est dicere: impassibilis enim Deus est, et

nostrarum rerum longe dissimilis; sed adunatus quidem erat carni habenti animam rationabilem, qua patiente ipse impassibilis, ea quae animae contingerent, cognoscebat, et contundebat quidem, ut Deus, carnis infirmitates; suas tamen eas, tamquam sui corporis, esse ducebat. Itaque esuriisse dicitur, fatigatus esse, passus fuisse pro nobis.

Ergo Verbi adunatio, quae est cum humanitate facta, non irrationabiliter rebus nostris comparetur.

Nam sicut corpus alterius est naturae praeter animam, et unus tamen ex utroque homo efficitur et vocatur, ita etiam ex perfecta Dei Verbi subsistentia [ Baluz. substantia] et ex humanitate perfecta unus est Christus, idem in eodem Deus simul et homo; et sua quidem ducit Deus Verbum, ut ante dixi, ea quae sunt carnis propria, quia ipsius est corpus, non alterius. Communes autem facit tamquam cum sua carne divinae suae majestatis operationes, ut posset etiam vivificare mortuos, et sanare infirmos.

At si convenit exemplis etiam divinae Scripturae, quasi per figuram, adunationem demonstrare; age,

dicamus, ut possumus. Beatus Isaias, Missus est, inquit, ad me unus ex Seraphim, et in manu habebat carbonem, quem forcipe accepit ab altari, et venit ad me, et tetigit labia mea, et dixit ad me: Ecce tetigit hoc labia tua, et adimet iniquitates tuas, et peccata tua repurgabit

. Carbonem autem dicimus figuram et imaginem nobis exhibere Verbi hominis facti: quod, si labia nostra tetigerit, id est, si fidem in ipsum confessi fuerimus, tunc nos ab omni peccato puros efficit, et pristinis criminibus liberat.

Caeterum tamquam in imagine, licet in carbone conspicere adunatum quidem humanitati Dei Verbum, non tamen projecisse, quod fuerat. Transformasse autem magis assumptam naturam in suam gloriam, et operationem: quemadmodum enim ignis

ligno affixus, et id penetrans, comprehendit quidem ipsum, et quamvis lignum esse non desinat, [ Baluz. add. in] vim tamen suam speciemque transmutat, et omnem se confert in lignum, et cum ipso jam quasi unum aliquod aestimatur, idem intellige de Christo. Adunatus enim inaestimabiliter humanitati Deus, servavit quidem ipsam in eo, quod fuerat, et ipse permansit, quod erat; semel tamen adunatus, quasi unus jam cum ipsa putatur, ea, quae sunt illius, sua faciens; conferens autem ei etiam ipse naturae suae operationem.

CAPUT X. Quod incorporalis divinitatis corpus facta fuerit ipsa caro, habens animam rationabilem: et quod si ea a sese dividere voluerimus, procul dubio labefactabimus dispensationem, quae in Christo intelligitur.

In Cantico canticorum ipse nobis introductus est dicens Dominus noster Jesus Christus: Ego flos campi, et lilium convallium . Quemadmodum ergo odor res quidem est incorporea, habet autem, quasi proprium corpus, id in quo inest; tamen unum ex utroque intelligitur lilium. Corrumpetur autem ipsius ratio [ Baluz. om. ratio] unius rei discessu: in subjecto enim corpore odor est. Ita etiam in Christo intelligimus divinitatis naturam, quae suam excellentissimam

Tous les livres