Scholia de incarnatione Unigeniti (page 3)

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

majestatem, ut odorem suavissimum, mundo dispergit, tamquam in subjecto, esse in corpore humanitatis; et id quod incorporale est per naturam, per adunationem dispensatoriam, pene dicam factum fuisse corporale; propterea quod voluit se cognosci per corpus, in eo enim divina signa operatus est. Igitur id quod incorporale est, tamquam in suo corpore intelligi potest, quemadmodum etiam odor in flore subjecto; lilium tamen jam et odor, et flos nominatur.

CAPUT XI. Quod adunato Deo Verbo vere humanitati, inconfusae tamen substantiae [Id est subsistentiae] permanserunt.

tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel.] Dixit Deus omnipotens ad divinum Moysen: Et facies mihi arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubitorum et dimidii longitudine; et inaurabis eam auro puro, extra et intra inaurabis eam . Sed lignum quidem cum imputribile sit, est figura corporis incorrupti: imputribilis enim cedrus; aurum vero quasi materies aliis pretiosior, divinae nobis indicat substantiae majestatem.

Attendite igitur quoniam arca tota inaurata sit auro puro extra et intra. Adunatus quidem fuerat sanctae carni Deus Verbum, et id est, ut opinor, arcam fuisse extra inauratam. Quod vero et animam rationabilem, quae corpori inerat, propriam fecerit, ex

hoc apparet, quod et intra arcam praeceperit inaurari. [ Quod autem naturae sive substantiae inconfusae manserint, hinc scimus: aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat, et ornabatur quidem lignum auri decore; tamen lignum esse non desiit. Quod vero arca in Christi accipiatur imaginem, pluribus potest probationibus declarari.] Praeambulabat enim his qui sunt ex Israel, quaerens ipsis requiem. Ait alicubi et Christus: Ibo, et parabo vobis locum .

CAPUT XII. Quod cum esset Deus Verbum, factus sit homo, nec homo simpliciter, nuda conjunctione honoratus, vocatus sit ad parem dignitatem Dei Verbi, sive auctoritatem, sicut quibusdam videtur.

Divinus Paulus magnum quidem ait esse mysterium pietatis . Et vere ita se res habet: manifestatus est enim in carne, cum sit Deus Verbum; justificatus est autem in spiritu. Nullo enim modo nostris videtur infirmitatibus contineri, licet juxta nos homo sit factus: non enim fecit peccatum: Apparuit

autem et angelis. Neque enim generationem ipsius secundum carnem ignoraverunt: Praedicatus autem et gentibus, quasi Deus homo factus; ita autem creditus est in mundo. Probavit autem divinus Paulus ita scribens: Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta: quia [Baluz. qui] eratis illo tempore sine Christo alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo . Erant ergo gentes in mundo sine Deo, cum absque Christo essent. Verum quoniam eum vere et natura Deum esse agnoverunt, ipsae quoque ab eo agnitae sunt, fidem confitentes, et ipse assumptus est in gloria, certe divina. Psallit enim

beatus David: Ascendit Deus in jubilo . Ascendit enim certe cum corpore, nec in nuda deitate: Deus enim erat incarnatus.

Credimus igitur, non in unum nostri similem deitate per gratiam honoratum, ne cultores esse hominis detegamur; sed in Dominum magis, qui in servili forma comparuit, et qui fuit vere nostri similis, et in humanitate tamen Deus mansit: Deus enim Verbum, carne assumpta, non deposuit quod erat; intelligitur tamen idem Deus simul [ Baluz. om. simul] et homo.

Et fidei quidem ratio ita se habet, et recte quidem. Sed si forte aliquis dicat, quid mali est, si intelligatur homo similis nostri apprehendere deitatem, ac non magis Deus homo fieri? Respondebimus

mille esse quae contrario possunt opponi, et pene etiam nutu significantia, nos oportere reniti constanter, nec credere ita esse.

Age enim ante alia. Dispensationis, quae cum carne facta est, modum cernamus, et nostrarum rerum naturam subtilius perscrutemur: periclitata est hominis natura, et deprehensa [ Baluz. depressa] est malis extremis, maledictione et morte damnata, et peccati laqueis irretita, errabat, et erat in tenebris; Deum nesciebat eum, qui est natura et veritate; pro Deo [ Baluz. praeter Creatorem] coluit creaturam. Quomodo igitur hujusmodi malis poterat liberari? An illud dicemus, quod fas erat humanitati, divinam naturam apprehendere, quae nesciret omnino, qualis esset dignitas naturae coelestis, cum esset ignorantiae

tenebris occupata, et peccati sordibus inquinata? Quomodo poterat fieri, ut apprehenderet sanctam naturam, et acciperet gloriam, quam nemo inveniat, nisi acceperit? Concedamus enim quod cognoverit fortasse [ Baluz. dumtaxat], et scierit apprehendere Deum [ Pro deitatem]. Quis est qui docuerit? Quomodo

enim credent, nisi audierint ? Caeterum non id est apprehendere deitatem, et convenientem ei gloriam capere.

Ergo decentius sit, et recte quidem, ita sentire, quod servare volens id quod perierat, descendens ad nos Deus Verbum [ Baluz om. Verbum], per quod omnia, et in id se, quod non erat, immisit, ut et hominis natura, id quod non erat, fieret; et divinae majestatis dignitatibus per adunationem patescens, quae sublevata est magis ultra naturam, quam dejicit infra naturam invertibilem Deum. Conveniens erat, ut incorruptibilis natura apprehenderet corruptibilem, ut eam a corruptione liberaret. Conveniens erat eum, qui peccare non noverat, cum peccatoribus conformari, ut peccata compesceret: quemadmodum enim

ubicumque lux fuerit, caligo interit tenebrarum; ita etiam immortalitate praesente, omnis certe pestis fugitiva discedet; et praesente eo, qui peccatum non novit cedet omne peccatum.

Quod vero Verbum, cum esset Deus, factum sit homo, et non magis homo τεθεοποιημένος intelligatur Christus, etiam ex sacris litteris enitar ostendere. Ait igitur beatus Paulus de Unigenito: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed exinanivit se, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit sese factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propterea et Deus ipsum superexaltavit, et donavit illi nomen quod est super

omne nomen, ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur coelestium, et terrenorum, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quod Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris .

Quem igitur dicemus, in forma Dei esse, et in aequalitate Patris, et haec non rapinam arbitratum; sed descendisse magis in exinanitatem, et in formam servi, et se humiliantem, et in similitudinem nostram fuisse factum? Si hominem factum ex muliere nudum et solum: quomodo habebat plenitudinem, ut intelligatur exinanitus? Vel in qua antea positus celsitudine, semet humiliasse dicitur? Vel quomodo in similitudinem hominum factus est, qui id erat et antea per naturam, etsi id factus forte non diceretur? Ubi autem exinanitus est, assumens plenitudinem deitatis?

Vel quomodo non sit factus altissimus, qui in gloriam supernam ascenderit?

Igitur dicimus non hominem Deum esse factum, sed potius factum esse in exinanitate, propter humanitatem, Deum Verbum, qui erat in aequalitate Patris et forma: exinanitus est enim hoc modo, propter similitudinem nostram, cum esset plenus, ut Deus. Humiliatus est propter carnem, ita ut a divinae majestatis fastigio non descendat; sedem enim habet altissimam. Factus est in similitudine hominum, cum sit ejusdem formae cum Patre, utpote cujus est figura substantiae. Verum quoniam semel factus est juxta nos, ascendisse dicitur, cum carne in gloriam deitatis, quam patentem quidem habet quasi propriam,

alio tamen pacto in ea fuit, propter humanitatem: Dominus enim omnium esse creditur, etiam cum carne.

Flectitur autem ipsi omne genu, et id non ad dolorem et contumeliam Patris, sed magis ad gloriam: gaudet enim, et glorificatur, dum ab hominibus Filius adoratur, licet factus sit similis nostri. Scriptum vero est rursus: Non enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae; unde debuit per omnia fratribus assimilari . Ecce semen Abrahae apprehendit Verbum Deus, et non homo nescio, quis nostri similis deitatem apprehendit, et ipse nobis assimilatur, et nuncupatur frater noster [ Bal. om. noster], ut homo, non quantum est ad deitatis naturam. Quoniam pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter

participavit eis, ut per mortem destrueret eum qui imperium obtinet mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per omnem vitam nativa continebantur servitute . Ecce iterum ipse, similiter ac nos, participavit sanguini et carni, et ea res causam habet conjunctam statim ac proximam; scriptum est enim: Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur in carne, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne . Attende iterum, quod non homo affectans naturam divinam ostenditur, et ad ejus dignitatem ascendens; sed mittens magis Filium suum Deus et Pater, in similitudine carnis peccati, ut destrueret peccatum. Ergo Verbum, cum Deus sit, se in exinanitatem homo factus immisit, et non homo

CAPUT XIII. Quod Christus Jesus vocetur homo factus Deus Verbum.

Dispensationis incarnati Unigeniti mysterium subtilius considerantes, id asserimus, fidem rectam servantes et veram: quod ipsum Patris Dei Verbum, Deus verus ex Deo vero, et lumen de lumine, incarnatum sit, et homo factum, et descenderit, et passum sit, et surrexerit ex mortuis. Ita enim definivit fidei symbolum synodus ingens et sancta.

Perquirentes autem et nos, et discernere cupientes, quid sit tandem, incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum: cernimus, quod non hoc est, hominem assumere tamquam in conjunctione, quae

fiat per aequalitatem dignitatis, sive auctoritatis, vel per solam filietatis ὁμωνυμίαν; magis autem fieri juxta nos hominem (ita tamen ut nulla conversio vel commutatio subsequatur), et sublevare pariter cum sua natura eum, qui in assumptione fuit carnis et sanguinis dispensative [ Baluz. dispensatorie].

Unus igitur est, qui ante Incarnationem a divina Scriptura nominatur, et Unigenitus, et Verbum, et Deus, et imago, et lumen, et figura substantiae Patris, et vita, et gloria, et splendor, et sapientia, et virtus, et magnificentia, et Dominus sabaoth, et aliis talibus nominibus, quae vere conveniunt deitati. Post Incarnationem vero homo [ Baluz. om. homo], Christus, Jesus, propitiatorium, mediator, primitiae dormientium,

Tous les livres