Scholia de incarnatione Unigeniti

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Et postea: Rursus autem eodem libro, titulo decimo, quid dixerit, vel quid prima fronte solus ipse titulus praeferat, advertamus; nam hoc in illo se ostensurum esse promisit dicens , quod et adunato Deo Verbo vere humanitati, inconfusae tamen substantiae permanserint. Utque hoc probaret subjecit ista: Erectum est secundum Dei voluntatem sanctum tabernaculum per desertum, etc.

Quamquam in utrumque locum facile potuit mendum irrepere, si modo litteris Romanis, ut credibile est, VII, XI, numerus scriptus sit: potuit enim facile detrahi in uno loco, et in altero addi ab incuriosis librariis tertia vocalis. Quare Facundi lectio corrigenda mihi videtur, retinenda Photii, contractis tamen in unum capitibus duobus de carbone vel lilio: quae exempla ad id, quod in titulo propositum est, probandum, pariter conducunt.

Et vero par est credere, suum singulis capitibus inscriptum fuisse argumentum quod tractandum foret; non item id contigisse, quod in libris editis legitur, ut singula capita singulis, sive testimoniis, sive exemplis inconcinne et ἅμεθοδως tribuerentur. Mercatoris porro codex nihil adjumenti conferre valuit ad alterutram opinionem confirmandam, siquidem titulos habet sine ullis numeris.

Igitur tametsi distributio capitum, quae usu recepta est, religiose servanda sit, visum est tamen operae pretium fore, si singulis capitibus Scholiorum Photii numeri cum vulgatis apponerentur, et hic, propositis singulorum capitum ex Mercatore titulis, per synopsim totum opus exhiberetur.

CAPUT. I. Quid est Christus. CAP. II. Qualiter intelligi debeat Emmanuel. CAP. III. Quid est Jesus. CAP. IV. Quam ob causam homo dictum sit Dei Verbum. CAP. V. Quam ob causam exinanitum dicatur Dei Verbum. CAP. VI. Quomodo unus Christus. CAP. VII. Quomodo unus Emmanuel. CAP. VIII. Quam esse dicimus adunationem. CAP. IX. Quod incorporalis divinitatis corpus facta fuerit ipsa caro habens animam rationabilem; et quod si ea a se dividere voluerimus, procul dubio labefactabimus dispensationem, quae in Christo intelligitur. CAP. X. Quod adunato Deo Verbo vere humanitati, inconfusae tamen substantiae permanserint. CAP. XI. Quod cum esset Deus Verbum, factus sit homo, nec homo simpliciter, nuda conjunctione honoratus, vocatus sit ad parem dignitatem Dei Verbi, sive auctoritatem, sicut quibusdam videtur. CAP. XII. Quod Christus Jesus vocetur homo factus Deus Verbum. CAP. XIII. Quod Christus non sit homo Θεοφὸρος, nec simpliciter in homine inhabitarit Dei Verbum; sed magis caro sit factum, sive homo perfectus, secundum Scripturas. CAP. XIV. Dicta apostolica, in quibus Deus nominatus sit Christus. CAP. XV. Quomodo oporteat intelligere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et quomodo mittitur Verbum quod Deus est; quomodo proprium ipsius dicitur corpus. CAP. XVI. Quomodo intelligatur Θεοτόκος Virgo sancta. CAP. XVII. Quod Deus nominetur et homo, apparens Unigenitus. CAP. XVIII. De Christi passione, quod utile sit. Quod secundum aliud et aliud de uno eodem dicitur, nec dividimus in duo. CAP. XIX. Adversus illos qui aiunt, quod sola relatione Deum Verbum deceant humana.

Etsi porro quinque capita, eaque prolixa, quae vulgo deficiunt, Marianus codex suppeditet, vix ausim tamen spondere, etiamnum integrum opus edi, si qua fides Anastasio Sinaitae: citat enim locum de statere reperto in ore piscis, qui non reperitur in Scholiis, cujusmodi nunc habentur. Sed valde suspicor, Anastasium memoria lapsum pro alio opere Scholia posuisse: eoque probabilior suspicio videtur, quod librum ὁνὴγου recordatione potius quam lectione auctorum se composuisse testatus sit, moneatque idcirco lectorem de recognoscendis vel etiam restituendis testimoniis.

Occasione porro Scholiorum, ex quibus tria testimonia Theodoretus adduxit in secundo Eranistae dialogo, praetermittere non possum, quid conjecerim de testimoniis illis, quae in concilio Chalcedonensi sancti Leonis epistolae subjuncta sunt: ea nempe a Theodoreto adjuncta esse; nam omnia totidem verbis in dialogo quem

dixi, leguntur, nullaque fit in tota epistola sive mentio, sive promissio afferendorum. Adde quod Theodoretus a Facundo dicitur asseruisse adversus Palaestinos et Illyricianos reclamantes epistolam Leonis, adducto scilicet, ut habent acta concilii Chalcedonensis, testimonio, quod inter subjuncta legitur. Non fuisset vero adducto opus, si jam epistolae subjunctum esset: fuisset enim procul dubio simul lectum, aliaque pariter, si modo aliqua essent tunc temporis. Quid quod a Theodoreto aut certe ab iis qui Theodoreti partibus studebant, versam in sermonem Graecum epistolam proditum est, immo et a vertentibus vitiatam, quod postremum Leo ipse queritur apud Marcianum imperatorem. Accedat etiam, quod in epistola pontifex plura fidei capita, non tantum adversus Eutychem, sed etiam contra Nestorium exponat; nec alia tamen testimonia subdantur, quam quae ad distinctionem naturarum asserendam valent, quaeque in dialogo qui dicitur Inconfusus, adhibita fuerant ad eos, qui Theodoreto Apollinarismi nomine suspecti erant, confutandos; non afferantur quae ex libris contra Nestorium scriptis, in ipso etiam citato dialogo leguntur.

Quanti vero pretii sit opusculum istud, aestimare licet, vel inde maxime, quod nemo fere consequentium tractatorum, qui auctoritate Cyrilli, in mysterio Incarnationis exponendo uti voluerit, testimonium aliquod ex Scholiis non sumpserit. Adde quod Cyrillus ipse videri possit, hanc suam elucubrationem commendasse, cum scriberet Eulogio: Complectitur, inquit, idem liber sub finem breves quasdam de Christi dispensatione expositiones, easque pulchras admodum et utiles. Oportet enim expositiones quas memorat, vel a Scholiis, vel a consequente tractatu de Incarnatione Verbi, vel a dialogo subjuncto non differre: neque enim aliud quippiam scripsit, de quo dubium esse possit. At differt profecto a consequente tractatu qui revera unus quidam sermo est; differt etiam a dialogo mox dicto: quis enim dialogum ἐκθεσεως nomine proprio appellet? Quamquam potuit dialogus subjungi Scholiis, ut epitome quaedam et velut ὑπομνήμα.

Quam accurata methodo sit conscriptum, ex serie apertum est. Cyrillus a simplicium vocum interpretatione exorsus exponit, quid sit Christus, quid Emmanuel, quid Jesus, quid unus, quid unio. Mox ad propositiones, quae in hac materia usurpari solent, orationem deflectens edisserit, qua ratione Christus sit unus, unus Emmanuel, unus JESUS, id est, unus Dominus, etc. Tum quomodo Verbum dicatur exinanitum, carni unitum, factum homo, nec ideo tamen mutatum, aut divinitate exutum. Hinc quo pacto Christus non sit homo θεοφόρος, aut numine afflatus, sed vere homo Deus, deinde qua ratione Verbum perhibeatur in nobis habitare, ad nos mitti, corpus habere proprium, et quomodo intelligatur Θεοτόκος Virgo sancta. Tandem quod Unigenitus in carne visibili apparens nominetur Deus et homo: quomodo passus, et in quo postremo refellit eos qui humana non alia ratione, Deum decere putant, quam relatione sola. Caeterum, quod jam monui, distinctionibus ad declinandas heterodoxorum objectiones utilibus singula fere capita plena sunt.

Priusquam praefari desino, monendum puto, Eutherium, cujus opus circumfertur sub Athanasii nomine, adversus hunc librum, sin minus unus, saltem maxime, suos fere cunctos viginti sermones scripsisse: nam quas sententias amarulenta oratione carpit (omnes fere Scholiis Cyrilli continentur prolixe), sumus ostensuri in auctario Theodoreti propediem edendo. Eutherium enim Theodoreto jungemus, sive propter argumenti cognationem, sive etiam ob fidei ταυτότητα.

Christi nomen nec definitionis vim obtinet, nec cujuspiam substantiam, qualis sit, significat, sicut forte homo, aut equus, aut bos; sed rei magis quae in aliquo agatur, habet significationem: oleo namque ungebantur [ Baluz. unguebantur hic et infra ] quidam superiorum, juxta quod Deo tunc temporis placebat, et signum regni illis erat unctio. Ungebantur autem et prophetae insensibiliter Spiritu sancto, ut inde quoque nominarentur christi. Denique beatus David psallit ex persona Dei, et ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari . Ait autem et propheta Habacuc: Existi ad salutem populi tui, ut salvares christos tuos .

In Christo autem omnium salvatore unctionem quidem factam esse dicimus: caeterum neque symbolicam, quasi oleo factam, nec quasi in gratia prophetica; sed nec illam, quae intelligitur fieri ad perfectionem alicujus hujusmodi negotii, qualem factam [ Baluz. factum] esse dicimus in [ Baluz. sub] Cyro Persarum

et Medorum rege. Contra Babylonios enim ille duxit exercitum, instigante ipsum in id Deo omnipotente. Dictum est enim: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram . Atqui ille vir, cum esset idolorum cultor, nominatus est christus, ideo quod quasi unctus est in regnum, coelesti suffragio, et ordinatus est a Deo ut Babylonem vehementer expugnaret.

Illud autem magis de Christo. Quoniam enim propter Adae praevaricationem regnaverat supra omnes peccatum, et spiritus ab humanitate discesserat , ob eamque causam in malis omnibus illa versabatur; opus autem erat, ut rursum per Dei misericordiam in pristinum revocata, Spiritum mereretur: homo factum est unigenitum Dei Verbum, et cum terreno corpore terrenis apparuit.

Fuit etiam liberum [ Baluz. liber] a peccato, ut et in ipso, et in eo solo, innocentiae laudibus natura hominis coronata, Spiritu sancto ditaretur, ac sic reformaretur ad Deum per sanctificationem. Transit enim ad nos quoque gratia coepta a Christo, qui est [ Baluz. add. in] nobis primogenitus; idque nos docens beatus

David psallit ad Filium: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, ideo unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae .

Unctus est igitur exemplo nostro Filius innocentiae laudibus, et, ut ante dixi, in ipso natura hominis illustrata, et digna jam sortiri Spiritum sanctum, jam non discessurum, sicut antea, sed mansurum magis in ipsa. Ideoque scriptum est, quod descendit in eum Spiritus, et mansit super ipsum . Dicitur ergo Christus Dei Verbum, quod propter nos et nostri similis homo est factum, et in servi forma: et ungitur [ Baluz. unguitur] quidem humane, secundum carnem; ungit [ Baluz. unguit] autem divine suo Spiritu eos qui in ipsum credunt.

Emmanuel nominatur Deus Verbum, quod Abrahae semen apprehendit, et similiter ac nos participavit carni et sanguini . Interpretatur autem Emmanuel, nobiscum Deus. Confitemur autem, nobiscum [ Baluz. om. nobiscum] fuisse Dei Verbum, non localiter: in quo enim loco non est Deus, qui implet omnia? Nec quod adesse nobis conspicitur auxilii ratione; dictum est enim hoc modo ad Jesum filium Nave [ Baluz. om. filium Nave]: Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum . Sed quod factum est in nostris, id est, in humanitate, non derelicta sua natura: inconvertibile est enim natura Dei Verbum.

Caeterum quam ob causam, cum plane dicatur ad Jesum filium Nave [ Baluz. om. filium Nave], quod sicut eram cum Moyse, sic ero tecum

, non est tamen nominatus Emmanuel? Ipsa autem ratio est: etsi enim cum aliquo sanctorum fuisse dicatur; non tamen nobiscum factum esse dicimus Deum Verbum, nisi eo tempore, quo juxta quod dicit Baruch, in terra visus est, et inter homines conversatus est, et omnem viam inveniens disciplinae, et dans eam Jacob puero suo, et Israel dilecto a se: ipse est enim Deus noster, et non comparabitur alius ad eum .

Quantum enim ad Dei naturam pertinet, nondum erat nobiscum; multum enim interest inter deitatem et humanitatem; et ingens est nimis differentia naturarum.

Ideoque divinus David ad proximitatem mysticam [ Al. unionem arctissimam], Deum Verbum, quod nondum ad nos venerat, vocabat, dicens in spiritu: Ob quid, Domine, discessisti longe

? Ergo jam non discessit, sed nobiscum fuit, qui cum mansisset, id quod erat, apprehendit Abrahae semen, ut dixi; accepit autem etiam servi formam, et conspectus homo in terra est.

Christus vero et Emmanuel eumdem nobis filium designant, partim quia unctus est more nostro, humanae

hominis naturae spiritum accipiens, ut in se ipso et primo [ Al. humana natura spiritum accipiente in ipso, ut primo]. Positus est enim primordium generis, rursus ipse ungens, ut Deus, Spiritu sancto eos, qui in se credunt: partim, quia fuit nobiscum secundum quas modo reddidi rationes, et de eo nos facit certos Isaias propheta dicens: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel . Cum enim sancta Virgo, ex Spiritu quidem sancto praegnans est facta, peperit autem secundum carnem filium; tunc etiam Emmanuel dictus est: fuit enim nobiscum, per carnalem generationem incorporalis; et id erat, quod per vocem David significabatur. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit ; et illud opinor: ipse qui locutus sum, praesto sum. Locutus enim per prophetas, ut incorporale adhuc Verbum, advenit etiam corporaliter.

Vi quidem intentionum, qua oporteat a nobis unum dici Filium Dei, tantumdem est, et Christus, et Emmanuel, et Jesus; et id quidem quasi ex re nomen est factum: Ipse enim, inquit, salvabit populum suum a peccatis suis . Quemadmodum enim Emmanuel significabat, per generationem ex muliere nobiscum factum fuisse Dei Verbum; et Christus, quia factus homo, unctus dicitur juxta nos humane: ita etiam Jesus, quod salvavit nos suum populum, quod maxime eum demonstrat, vere et natura omnium

dominum. Neque enim hominis communis creatura esse dicatur; deceat autem magis, omnia dicere, esse Unigeniti, etsi factus sit homo.

Dicet forte aliquis: Atqui Moysis dictus est populus Israel. Ad hoc dicemus, quod Dei quidem populus nominatus sit, et id erat verum. Verum quoniam ad defectionem deductus est, et vitulum fecit per desertum, inhonoratus est a Deo: non enim jam suum nominare populum dignabatur, sed eum jam homini destinavit. At nos non ita: proprii enim sumus filii, eo quod, et Deus sit, et per ipsum creata sint omnia Ita enim ait David: Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos; nos autem populus pascuae ejus, et oves manus ejus . Denique etiam ipse de nobis dixit: Oves meae vocem meam audiunt et sequuntur

me . Et rursus: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me congregare, et fiet unus grex, et unus pastor . Mandabat autem etiam beato Petro: Simon Joannis, amas me? Pasce agnos meos, pasce oves meas .

Tous les livres