Scholia de incarnatione Unigeniti (page 8)

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Adoravit ipse nobiscum: Vos enim, inquit, adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus ; et est etiam adorandus: Flectitur enim ipsi omne genu . Hoc quoque secundum aliud et aliud. Adorat enim, quia naturam assumpsit, quae debeat adorare; adoratur autem porro idem, quasi major adorante natura, eo quod intelligitur Deus. Adoratione vero non est dividendum in hominem

seorsus, et seorsus in Deum; neque vero tamquam Deo conjunctum aequalitate dignitatis, divisis substantiis, cum ipso adorari dicimus hominem (id enim extremae impietatis plenissimum est): sed unum adorandum hominem factum, et incarnatum Dei Verbum; ita tamen, ut credamus corpus ei adunatum animam juxta nos habuisse rationabilem. Neque enim Deus omnipotens duos primogenitos praecepit oportere, tam a nobis quam a sanctis angelis, adorari. Unus est enim, qui est introductus in orbem terrarum ; et si introductionis modum curiosius perscrutemur, carnalis dispensationis mysterium inveniemus. Introductus est autem in orbem terrarum, tunc cum factus est homo, licet natura sua distare ab orbe longissime videatur, et in divinitatis

eminentia vere esse credatur: alius est enim praeter elementa creator ipsorum. Ergo super ea, quae ipse condidit, secundum naturam est, quod natura sit Deus. Unus tamen, ut ante dixi, adorandus est, etiam tunc cum in multis fuerit fratribus: tunc enim propterea dictus est primogenitus.

Unum Filium adoravit caecus a nativitate sua, cum praecipuo mirabilique modo sanatus est. Nam cum invenisset eum in templo Jesus, dixit: Tu credis in Filium Dei? Ille autem dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum ? Christus vero ei seipsum cum corpore demonstrans, aiebat: Et vidisti quidem eum, et qui loquitur tecum, ipse est . Vides quod singulari numero utatur, non permittens Deum et hominem seorsus intelligi; immo vero et

siquis hominem nominaverit Emmanuel, minime quidem communem hominem significaverit; sed Dei Verbum adunatum nostrae naturae. Hunc sicut unum, hominem adoravere beati discipuli, cum eum videntes miris modis inter aquas ambulare, adoravere, dicentes: Vere Dei Filius es

Si vero hominem cum Deo coadorari dixerimus, divisionem spatiosissimam inducemus: σὺν enim semper (quod est Latine, cum ), nisi in significatione unitatis, quae est per compositionem, ponatur, duo omnino coget intelligi. Quemadmodum enim nemo sibi convenire dicatur, neque concoenare, aut coadorare, aut coambulare; duarum enim personarum significationem inducit praepositio verbo praeposita: ita etiam siquis coadorari hominem cum Deo dixerit,

duos plane filios dicit, et a sese disjunctos; unitatis enim ratio, si in sola dignitatis aequalitate, sive auctoritatis intelligatur, non esse vera convincitur, idque a nobis jam pluribus ante probatum est.

CAPUT XXXV. Adversus illos qui aiunt, quod sola relatione Deum Verbum deceant humana.

Garriunt nonnulli de carnali dispensatione Unigeniti, et venerabile, ac magnum, et supernis spiritibus amabilissimum mysterium, per quod etiam salvati sumus, ad sensus fragiles deferentes, decus contaminant pulchritudinemque veritatis; cum eos oporteat, non siquid ipsis recte habere videatur, roborare conari;

sed inspicere magis, subtili acutoque mentis oculo, sacrarum propositum litterarum, atque rectum ita iter ingredi, sectantes ea quae Patres sanctissimi examinarunt, qui sancti Spiritus illuminationibus eruditi, sanxere nobis symbolum fidei, ipsum dicentes, quod ex Patris substantia inaestimabiliter natum est, Deum Verbum, per quod omnia facta sunt, quae in coelo, et quae in terra; propter nos homines, et nostrae salutis causa descendisse, [ Baluz. add. carnem factum] hominem factum, passumque, ascendisse in coelum, venturum post [ Baluz. per] tempora judicare vivos et mortuos.

Verum nonnulli sunt, doctos se esse scientesque opinati, et supercilio, et tumore sufflati, qui si haec verba audierint, derident; et ea quae tam recte sunt

dicta, deliramenta magis existimant: cum praesertim credamus illuminatione Spiritus sancti patuisse sanctis Patribus scientiam veritatis. At illi, tamquam si soli possint meliora sentire, non ipsum existimant, unigenitum Dei Filium, qui est ex substantia ejus, Deum Verbum passum esse sua carne pro nobis humane, licet eo quod Deus intelligitur, in sua natura habeat, ut pati non possit; hominem autem seorsus et separatim eum ponentes, qui est ex sancta Virgine procreatus. Deinde ei, quantum ipsis videtur, modum gloriae tribuentes, adunatum fuisse dicunt Verbo Dei Patris; et rationem adunationis exponentes, donatam esse ipsi dicunt a Deo aequalitatem dignitatis, sive auctoritatis, et ut simili appellatione, et Christus, et Filius dicatur, et Dominus. Sin vero etiam passus

esse aliquid dicatur homo, qui ab ipsis excogitatur, oportere aiunt, in ipsum Deum Verbum referri, eo quod conjunctum sit ipsi aequalitate dignitatis, cum, naturis divisis, unusquisque id sit, quod est.

Explanabo autem vim sententiarum, quantum ipse valuero, sacrarum litterarum exempla proponens. Esuriit Christus, itinere fatigatus est, dormivit, ingressus est in naviculam, pulsatus est a ministris verberibus, a Pilato flagellatus est, sputamina militum excepit, qui lancea latus pungentes, acetum mixtum felle ori ejus obtulerunt; gustavit autem et mortem, crucem passus, et alia convicia Judaeorum. Haec omnia homini quidem contigisse commemorant; referri vero in Filii veri personam. At nos credimus, sicut in unum Deum Patrem, omnipotentem, omnium visibilium

et invisibilium factorem; ita etiam in unum Dominum Jesum Christum, Filium ejus. Dividere vero seorsus in hominem Emmanuel, et seorsus in Verbum, recusamus. Scientes autem quod factum sit juxta nos Verbum homo, vere ipsum eumdemque dicimus Deum de Deo; humane vero hominem juxta nos ex muliere. Affirmamus autem porro propter familiaritatem, carnis quidem eum infirmitates fuisse perpessum; servasse vero naturae suae impassibilitatem, eo quod non homo erat solum, sed idem etiam Deus natura; et quemadmodum proprium erat corpus ipsius, ita etiam naturales corporis, et inculpabiles passiones, necnon etiam ea quae ei illata sunt, petulantia nonnullorum.

Patiebatur autem impassibiliter, quia non idcirco se humiliavit, ut esset tantum similis nostri; sed quia, ut ante dixi, id naturae suae, uti sit omnibus superior, reservarat. At si diceremus, quod per conversionem vel commutationem naturae suae in naturam transierit carnis, necesse erat omnibus modis nos, invitos etiam, confiteri, arcanam divinamque naturam fuisse passibilem. Sin autem, licet juxta nos homo sit factus, manserit immutatus [ Baluz. incommutatus], est enim proprium coelesti naturae, ut pati non possit; deinde per adunationem ipsius factum fuerit corpus passibile: oportet ut patiatur, corpore patiente, eo quod corpus ipsius fuisse dicitur proprium; manet vero ipse impassibilis, eo quod ipsius est proprium ut pati non possit.

Quod si glorificatus est Emmanuel per passionem, ut ipse dixit, cum pro nobis pretiosam crucem esset passurus: Nunc glorificatus est filius hominis ; cur, passionis gloriam homini tribuentes solam habenti conjunctionem cum eo in aequalitate dignitatis, non erubescunt? Nam, sicut ipsi existimant, conjunxit sibi secundum voluntatem Patris et complacitum hominem simpliciter, et eum suae gloriae parem effecit, et concessit, ut simili appellatione Christus, et Filius, et Deus nominatus sit, et Dominus.

Ergo neque incarnatum est vere Verbum, nec prorsus homo est factum. An forte, etiam falsos mendacesque dicere doctores sanctos mundi totius, nullum pariat detrimentum? Aut enim dicant, immo magis procedant in medium probaturi, quod qui conjunctionis

ab ipsis inducitur modus, incarnationis habeat vim, et id sit, Verbum esse hominem factum. Aut si ea non ita habere existimant, quare conjunctionis nobis inconjunctae modum excogitant, veritate neglecta? cum deceat eos dicere, humanitati nostrae adunatum fuisse Dei Verbum et Patris: ita enim carne quidem propria intelligetur [ Baluz. intelligatur] passus humana. Quantum vero pertinet ad divinitatis naturam, molestiae omnis expers, ut Deus.

Quod vero relationem nominantes, quae nescio quomodo ab ipsis reperta est, gloriae detrahant Emmanuelis; quodque eum vix unum sanctorum efficiant prophetarum; et quod inter mensuras constituant plurimorum, in eoque procul dubio capiantur, probabo porro, divinae Scripturae ponens exempla.

Murmurabat aliquando in deserto adversus Moysen et Aaron populus Israel, dicens: Utinam mortui essemus, percussi a Domino in Aegypto, cum sedebamus ad ollas carnium, et edebamus usque ad satietatem . Dicit deinde sapientissimus Moyses (erat enim consequens tam temere impatientes confutare): Nos autem quid sumus? Neque enim adversus nos est murmuratio vestra, sed adversus Deum . Regnabat enim per illa tempora, etiam Deus omnipotens, per sanctos prophetas, in populo Israel.

Judaei [ Baluz. Illi] autem in hoc etiam pusillanimes, accedebant ad divinum Samuel, dicentes: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis, et nunc

constitue superinos regem, qui judicet nos, sicut caeterae habent gentes . Moleste id quidem nimis ferebat propheta. Ait autem Deus omnipotens: Audi vocem populi, sicut locutus est ad te; quia non te spreverunt, sed me spreverunt, ut non regnem super eos

Dixit autem alicubi etiam Christus sanctis apostolis: Qui recipit vos, me recipit

. Necnon etiam misericordes pro tribunali suo allocuturum se pollicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi . Probitatis vero ipsorum mores familiariter agnoscens de iis, quibus bene consultum fuerat ab ipsis: Quamdiu feceritis, inquit, uni horum minimorum, mihi fecistis .

Ecce, in his relationis modus qualis sit, cognoscitur evidenter. Murmurabat adversus Moysen et Aaron populus Israel, et res quidem habebat relationem in Deum; erant tamen homines Moyses et Aaron similes nostri. Eodem pacto etiam in aliis intelliges, quorum nuper fecimus mentionem: sed erant quidem, ut ante dixi, sancti et admirabiles homines, homines tamen similes nostri. Eone igitur modo etiam homo Deo Verbo conjunctus, sicut illi aiunt, relationem in id suarum habeat passionum? Et quomodo jam non sit homo communis, et seorsus, et aliud nihil? Ergo non est vere Deus Emmanuel, non unigenitus filius, non Deus secundum naturam.

Deinde quam ob causam nemo aliorum a Deo Verbo honoratus est aequalitate dignitatis, sive auctoritatis?

Solum autem hunc paria omnia sortitum fuisse contendunt; maxime cum Deus salvator omnium, non judicet ad personam, sed justum judicium, sicut ipse commemorat. Quare ergo considet solus? Quomodo veniet judex, obsequentibus angelis? Quare autem solus tam a nobis quam a supernis spiritibus adoratur? Sed valde, inquit: te enim quoque id agere invenimus; passum enim ipsum confiteris,

quatenus ei carnis attribuis passiones, licet impassibilem serves ut Deum. At nos, vir optime, cum prius adunaverimus Verbum et hominem, carni quidem passiones tribuimus, impassibilem vero ut Deum servavimus. Nam licet factus sit similis nostri, attamen scire debemus coelestium dignitatum et divinae ejus eminentiae majestatem.

Praemissa igitur unitate ea, quasi aliquo fundamento fidei praejacto, carne passum esse confitemur; mansisse vero extra passiones, quippe cum in se habeat, ut pati non possit: sin vero in parte ponamus Deum et hominem, naturas a sese dividentes, et secundum solam relationem dicamus Verbum sua duxisse ea, quae corpori contigerunt, Moysis nempe et Aaron modum habet is, qui est ex sacra Virgine procreatus

Tous les livres