Scholia de incarnatione Unigeniti (page 7)
Verbum sit Deus, non ignoravit quod generationem patietur, ex muliere incarnatum propter nos. Sciebat autem quod vocabitur Christus Jesus a Deo et Patre; omnibus nobis novum filii nomen praedicans, quod est benedictum in terra. Observa autem quod propriam nominet matrem, quae suum peperit corpus. Ergo si Deum [ Baluz. add. verum] se esse cognoscit, illa quae eum carnaliter peperit, Θεοτόκος dicitur, et quidem recte: sin vero non est Deus, id quod audacter, immo potius scelerate nonnulli sentiunt, privari oportet ipsam Virginem sanctam hoc nomine, quo Θεοτόκος esse dicatur.
Salomon ait orans: Et nunc, Domine Deus Israel, credibile fiat verbum tuum, quod locutus es puero tuo David. Ergone credibile est quod habitavit Deus cum hominibus in terra ? Animadverte, quod miretur Verbi incarnationem: habitavit namque cum hominibus in terra, cum homo est factum, res enim incredibilis videbatur. Alioquin quomodo id praecipuum quiddam sit, vel quomodo id miratione dignum, cum Deus ab his, quae ipse creaverit, non discedat, fovens ea scilicet, et ea quidem continens, quae jam facta sunt; ea vero quae nondum facta sunt, creans. Miraculum autem vere praecipuum,
quod in terra cum hominibus habitarit homo factus Deus, juxta promissiones jam antea datas divino David; scriptum est enim: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam . Quid autem juravit? De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et vero ille, quamvis credidisset, quod numquam abneget promissionem Deus omnipotens, tamen ipsum generationis locum curiosius inquirebat, ideoque dicebat: Si ascendero super lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob . Deinde cum id quoque per spiritum reperisset, et carnalis generationis Unigeniti locum cognovisset, evangelizabat et dicebat: Audivimus eam in Ephrata,
id est, in Bethleem; invenimus eam in campis silvae. Quod vero dicens Ephrata, significet Bethleem, propheta comprobavit: Et tu Bethleem domus Ephrata . Observa autem quomodo eum, quem crediderat creatum juxta nos in Ephrata, Deum Jacob nominet, cujus inhabitatio fuit in tabernaculo: ibi enim peperit Jesum sancta Virgo.
Nominat autem eum et alibi Deum Abraham dicens: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham . Pene enim mentis suae oculis, per illuminationem Spiritus sancti, futurorum scientia eruditus, principes populorum, id est, sanctos apostolos in Domini nostri Jesu Christi cernebat obsequio. Cum igitur Deus Abraham et Deus Jacob, qui est natus ex muliere, nominatus sit, quare non sit Virgo sancta Θεοτόκος ?
Propheta Habacuc: Domine, inquit, inaudivi auditum tuum, et timui. Consideravi opera tua, et expavi. In medio duorum animalium cognosceris: in adventum temporis ostenderis in eo: dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris. Deus de Theman veniet, et sanctus de monte Pharan . Vide, quomodo in medio duorum animalium cognoscetur: nam cum natus esset ex muliere, et vixisset usque ad tempus pretiosae crucis; gratia Dei, sicut
ait beatus Paulus, per suum corpus pro omnibus gustavit mortem . Sed quoniam natura erat Deus, resurrexit denuo in sempiternam vitam. Cognitus est igitur hic, qui pro nobis pretiosam sustinuit crucem in medio duorum animalium. Nam ipse alicubi ait ad Judaeos: Cum exaltaveritis filium hominis, tum cognoscetis quia ego sum . Vide etiam, quomodo Deum ipsum nominans, ex Theman venturum, et ex Pharan monte pronuntiat (interpretatur autem Theman Auster): apparuit enim Christus, non a regionibus Aquilonis, sed ab australi Judaea, in qua etiam Bethleem est. Cum igitur is, qui Dominus et Deus nominatus est, ex Judaea venerit australi, natus est enim in Bethleem; quomodo non sit sancta Virgo Θεοτόκος ?
In Genesi scriptum est: Subremansit autem Jacob solus, et luctabatur homo cum ipso usque ad mane: vidit autem quod non praevaleret ad ipsum, et tetigit latitudinem femoris ejus, cum luctaretur cum eo, et dixit ei: Dimitte me, ascendit enim ortus. Ille autem dixit: Non te dimitto, nisi benedixeris mihi. Et post alia: Benedixit autem eum ibi, et vocavit nomen loci illius, faciem Dei: vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salvata est anima mea: ascendit autem sol, et transiit facies Dei; ipse autem titubabat femore suo . Mysticus quidem est Scripturarum sensus: subindicare enim videtur Judaeorum obluctationem, qua utebantur cum Christo [ Baluz. om. cum Christo],
pene cum ipso luctantes; qui tamen superati sunt, et ipsi etiam impetraturi benedictionem ipsius, si per fidem ad eum novissimis temporibus se convertissent. Attamen ille certe [ Baluz. illud cerne:] homo erat, qui luctabatur, et eum tamen Jacob Dei faciem nominabat; neque id solum, sed sciebat eum Deum esse secundum veritatem: Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salvata est anima mea . Deus namque est natura Emmanuel. Dicitur autem etiam facies Dei. Nam est figura substantiae Patris , et ita se vocabat apud Judaeos, cum diceret de Deo et Patre: Neque faciem ejus vidistis, et Verbum ejus non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis .
cum Jacob, sacra iterum littera faciet fidem; dixit enim: Inquit Dominus ad Jacob: Surge, ascende in locum Bethleem, habita ibi, et fac ibi altare Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui Esau . Revertens enim ex Mesopotamia Dei jussu [ Baluz. om. Dei jussu], et timens Esau, trajecit Jacob pueros et omnia vasa sua: Subremansit autem solus, et luctabatur homo cum eo .
Beatus Daniel horribilem visionem nobis exponens: Videbam, inquit, in visione noctis, et ecce, cum nubibus coeli quasi filius hominis veniens, et usque ad Vetustum dierum pervenit, et in conspectum ejus adduxerunt eum, et ipsi datus est honor, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas in aeternum, quae non transgredietur, et regnum ejus non corrumpetur . Audis quemadmodum non hominem simpliciter se vidisse commemoret, ne unus ex nobis, et juxta nos Emmanuel esse credatur; sed quasi filium hominis; [ Cum enim Verbum natura sit Deus; in similitudine tamen hominum factum fuit, et inventum est habitu ut homo , ut in eodem utrumque intelligatur, id est, neque homo nudus, neque Verbum absque humanitate et carne.] tamen ei principatum et honorem, quae semper habebat
[ Baluz. habeat], data esse commemorat: ait enim quod omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Cum igitur etiam in humanitate positum unigenitum Dei Verbum servientem habeat creaturam, et Patris principatum et suum, pepererit autem secundum carnem ipsum sancta Virgo; quomodo non intelligitur Θεοτόκος ?
CAPUT XXXIII. De Christi passione; et quod utile sit, quod secundum aliud et aliud de uno et eodem dicitur, nec dividimus in duo.
Sanctus Paulus salutarem passionem nobis exponit, ait namque: Nunc gratia Dei pro omnibus gustavit mortem ; nec non etiam: Tradidi enim vobis imprimis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est
pro peccatis nostris, secundum Scripturas: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die . Ad hoc etiam sapientissimus Petrus: Christo, inquit, passo pro nobis carne ( . Cum unum igitur credimus Dominum nostrum Jesum Christum, id est, in humana forma conspectum, sive hominem factum juxta nos, Deum Verbum, quomodo et passionem ipsi deputemus, et impassibile tamen servemus, ut Deum?
Ergo passio dispensationis erat, sua quidem ducente Deo Verbo ea, quae sunt propria carnis, propter inenarrabilem unitatem; manente vero extra passionem, quantum ad ipsius naturam pertinet: impassibilis enim Deus est. Neque id mirum, cum et ipsam hominis animam videamus, siquid corpus passum
fuerit, extra passionem quidem manentem, quantum pertinet ad naturam; attamen non extra passionem esse intelligi, eo quod proprium sit corpus ipsius, quod patitur. Et licet incontigua sit, et simplex; tamen id quod patitur, non est alienum. Sic intelliges etiam de Christo omnium salvatore. Utar autem exemplis, quae, quasi per aenigma, nobis possint ostendere, quod communicarit quidem passioni Unigenitus, quantum pertineat ad familiaritatem corporis sui; manserit autem passionis expers, ut Deus.
Itaque Deus omnipotens prodigia sapientissimo Moysi jubebat efficere, ut crederet ei Israel, quod [ Baluz. add. non] esset missus a Deo, et ut a violentia liberaretur; ait autem: Et accipies aquam de flumine, et effundes super terram, et erit aqua quam accipies a flumine, sanguis super terram . Inquimus, quod aqua quidem figura sit vitae, et quod sit per naturam vita filius ex Patre tamquam ex flumine exiens, ejusdem substantiae ratione; itaque omnia vivificat: Sed cum aquam, inquit, effuderis super terram, erit sanguis. Verbum, cum factum est caro de terra, id est, quando a terra carnem sibi circumdedit, tunc in ea mortem nostrae similem dicitur passum, licet per naturam sit vita.
In Levitico pollutum Deus [ Baluz. om. Deus] et immundum leprosum esse significat , atque ita eum de castris ejici praecipit oportere; et si sanatus fuerit morbus, hoc eum pacto purgari. Et accipiens duos pullos mundos, et lignum cedrinum, et coccinum et hyssopum, et praecipiet sacerdos, et occidens pullum unum in vase fictili, in aqua viva, et pullum qui vivit accipiet, et lavabit illum in sanguine pulli occisi in aqua viva, et aspergat super eum qui purgatus est a lepra septies, et mundus erit. Reddit quidem nos mundos, et pollutionum sordes abluit, et carnalis concupiscentiae mortalitatem repellit sanguis pretiosissimus Christi, et purgatio baptismatis
sacrosancti. Caeterum illud aspice: omittentes enim scriptorum vim examinare, quod mysterio expediat, in praesentia memorabimus. Pullis duobus comparatur Christus, non quod duo sint filii, sed quod unus potius ex duobus, divinitate et humanitate in unitatem collatis. Mundi autem pulli: neque enim fecit peccatum Deus noster Jesus Christus; sed erat Verbum sanctum, et divinitatis, et humanitatis ratione [ Baluz. om. ratione]. Volucribus vero comparatur, quod quasi in sublimi sit supra terram, et e coelo desuper: e coelo enim homo est Christus, licet carnem sancta Virgo pepererit; eo modo igitur desuper et de coelo. Deus enim Verbum, quod est desuper et ex Patre, carnem ex Virgine sancta accipiens, et eam suam propriamque existimans, tamquam si eam
desuper et de coelo detulisset, dicebat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis, qui est in coelo . Ea enim quae sua sunt, propriae carni semper attribuit; adunatum vero semel, jam cum ipsa unum scilicet aestimatur.
Caeterum vide, occiso uno pullo, lavari quidem alterum ejus sanguine, tamen non emori; et quid hoc sit? Vivebat Verbum, licet sua caro fuisset emortua, et communem passionem esse dicebat, propter adunationem et familiaritatem quam habebat cum
carne. Igitur ipsum quidem vivit, ut Deus; corpus vero tamquam proprium faciebat, et sic in se familiariter accipiebat corporis passiones, cum ipsum nihil in natura propria pateretur. Prodest igitur et necessarium est, si in uno Christo id accipiamus quod secundum aliud et aliud de uno eodemque constituatur, et quod in duo dividi non permittatur, licet diversa inter se, et minime convenientia, actu esse dicantur.
Est autem tale quod dico. Natum esse secundum carnem ex muliere Deum dicimus Verbum, quamvis omnibus ipsum [ Baluz. ipse] praebeat nasci, et ad nativitatem, quae nondum nata sunt, vocet. Secundum aliud et aliud [ Baluz. om. et aliud] natum est, eo quod homo nostri similis intelligatur; vocat autem
Scriptum est etiam de ipso: Puer proficiebat, et confortabatur, et implebatur sapientia et gratia . Cum natura sit perfectum, ut Deus, et ex sua plenitudine spiritalia sanctis impertiat; cum ipsum sit sapientiae dator et gratiae, quomodo proficit puer, et sapientia impletur et gratia? Secundum aliud et aliud: cum sit enim ipse idem homo simul et Deus, propter unitatem quidem, propria dicit [ Baluz. ducit] humana; est autem perfectus, et sapientiae et gratiae dator, ut Deus.
Nuncupatus est etiam et primogenitus, et unigenitus; sed si quis vim ipsam scrutari voluerit dictionum, primogenitus est, qui inter fratres plurimos primogenitus; unigenitus vero, ut unigenitus, non
jam primogenitus, nec inter plurimos fratres. At est ipse, et hoc, et illud; quomodo ergo? Secundum aliud et aliud: primogenitus enim, ut inter plurimos fratres, propter humanitatem; unigenitus porro idem, ut solus ex solo Patre natus, et ut Deus.
Sanctificatus fuisse dicitur per Spiritum, cum ipse sanctificare soleat accedentes; baptizatus secundum carnem, qui in sancto Spiritu baptizabat. Quomodo igitur idem, et sanctificat et sanctificatur; baptizat et baptizatur? Secundum aliud et aliud: sanctificatur enim humane, sicut etiam baptizatur; sanctificat autem divine, et baptizat in Spiritu sancto.
Cum ipse suscitet mortuos, resurrexit a mortuis, et cum sit per naturam vita, vivificari dicitur; hoc quonam modo? Secundum aliud nempe et aliud:
ipse enim resurrexit quidem a mortuis, et vivificari dicitur secundum carnem; vivificat autem et suscitat a mortuis, utpote Deus. Patitur, et non patitur, secundum aliud et aliud: patitur quidem humane carne, eo quod homo sit; impassibilis autem divine manet, ut Deus.