Scholia de incarnatione Unigeniti (page 9)

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ergo etsi per prophetas sanctos dicat: Dorsum meum posui in flagella; maxillas autem meas in palmas; faciem meam autem non averti a confusione sputorum . Porro: Infoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea . Et porro: Dedere in cibum meum hyssopum, et in sitim meam obtulerunt mihi acetum. Ipsi omnia haec Unigenito attribuimus, quae pro nobis dispensatorie carne passus est, secundum Scripturas: Vibice enim ejus nos sanati sumus, et ipse infirmatus est propter peccata nostra . Impassibilem vero eum natura esse cognoscimus: nam si, ut dudum dixi, idem homo est simul et Deus, sunt certe humanitatis

ejus passiones, Dei porro proprium, ut impassibilis intelligatur.

Haec ita sentientes servabimus pietatem, et per rectas cogitationes euntes et sensus, ad coelestis vocationis palmam perveniemus in Christo, per quem, et cum quo, Deo et Patri gloria cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

Tous les livres