Decretum Gratiani (page 19)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

C. LXXXVIII. In veritate sui corporis et sanguinis Christus suis discipulis praesentavit, quod Mel chisedech sacramentaliter obtulit.

Item Hieronymus super Matthaeum, lib.

IV, ad c. 26.

Accipite et comedite.

Hoc est corpus meum.

Postquam typicum pascha fuerat completum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut, quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech *summi Dei sacerdos* panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret.

C. LXXXIX. Christus idem est sacerdos et sacrificium.

Idem in lib. de membris Domini, al. de his, quae Deo in scripturis attribuuntur.

Sacerdos Dei patris dictus est filius Dei, non secundum divinitatem, sed* secundum humanitatem, in qua se pro nobis *per passionem et mortem suam* acceptabile sacrificium Deo patri obtulit, ut ipse esset sacerdos, qui et sacrificium.

C. XC. Judaei credentes biberunt sanguinem, quem in cruce fuderunt.

Item Augustinus lib.

L. hom. serm. 27, de utilitate agendae poenitentiae.

Tunc eis Petrus annunciavit eum colendum, quem crucifixerunt, ut ejus sanguinem biberent credentes, quem effuderunt sitientes.

C. XCI. Corpus, quod ex Virgine sumtum est, a fidelibus accipitur.

Item Ambrosius epist. LXII, al. l. VIII, epist. 1 ad Irenaeum.

Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi, quia venit quod perfectum est; perfectum autem panis de coelo corpus ex Virgine, de quo satis evangelium te docet *.

C. XCII. Verum Christi corpus, verumque ejus sanguinem quotidie manducamus et bibimus Item Augustinus in Psalm.

XXXIII.

Accesserunt ad Jesum Judaei, ut crucifigerent; nos *ad eum* accedamus, ut corpus ejus et sanguinem accipiamus.

Item infra: § 1. Vere magnus Dominus

, et magna misericordia ejus *vere*, qui nobis dedit manducare corpus suum, in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere.

Item in Psal. 45 ad Judaeos: § 2. Jam et securi bibite sanguinem, quem fudistis.

Item in Psal. 65: § 3. Ipsum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt.

Item in Psal. 98: § 4. De carne Mariae carnem accepit.

*Et quia in ipsa carne hic ambulavit*,

et ipsam carnem *nobis* manducandam ad salutem dedit.

Nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit.

Item in Psal. 33: § 5. David ferebatur manibus suis.

Manibus suis nemo portatur.

Quomodo intelligatur in ipso David, secundum litteram non invenimus: in Christo autem invenimus.

Ferebatur enim Christus manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait: Hoc est corpus meum.

Ferebatur enim illud corpus in manibus suis.

Idem super Joannem tract.

21: § 6. Quousque biberent sanguinem, quem fuderant, *de sua salute* desperaverunt.

Item in Psal. 54: § 7. Judaei pascebantur tanquam de poena Domini.

*Nam* et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.

Et infra: Habent ergo impii

epulas suas, habent et pii suas.

*Audi epulas piorum*: Beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam.

C. XCIII. Pro infirmitatibus eucharistiam presbyter semper habeat paratam.

Item ex Concilio Wormaciensi.

XXVI Pars.

Presbyter eucharistiam semper habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit , statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

C. XCIV. Poenitentia ejus, qui non bene sacrificium custodit.

Item ex Concilio Arelatensi.

XXVII Pars.

Qui bene non custodierit sacrificium, et mus vel aliquod aliud animal illud comederit, XL diebus poeniteat.

Qui autem perdiderit

illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit, et non inventa fuerit, XXX dies poeniteat

C. XCV. Histrionibus sacra non committantur mysteria.

Cyprianus Eucratio fratri salutem, libr.

I, ep. 10.

XXVIII Pars.

Pro dilectione tua *et verecundia mutua* consulendum me existimasti, frater

carissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui apud vos constitutus in *ejusdem* adhuc artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an talis debeat communicare nobiscum?

*Quod ego* puto nec majestati divinae, nec evangelicoe disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur.

C. XCVI. Post conversionem non est deneganda gratia communionis.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 35.

Scenicis atque histrionibus, caeterisque hujusmodi

personis, vel apostaticis conversis, vel reversis ad Dominum, gratia vel reconciliatio non negetur.

C. XCVII. Presbyter in altari missam non celebret, in quo eadem die episcopus celebravit.

Item ex Concilio Urbico.

In altari, in quo episcopus missam cantavit, presbyter eodem die aliam celebrare non praesumat.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.

C. I. Tempora feriandi in missa sunt laicis nuncianda.

Item ex Concilio Lugdunensi.

I Pars.

Pronunciandum est laicis, ut sciant tempora feriandi per annum, id est: omnem dominicam a vespera usque ad vesperam, ne Judaismo capiantur.

Feriandi vero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evangelistae, Innocentium, S. Silvestri, Octavae Domini *et* Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum Pascha cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Joannis Baptistae, duodecim Apostolorum, maxime *tamen* sanctorum Petri et Pauli,

qui mundum sua praedicatione illuminaverunt, S. Laurentii, Assumtio S. Mariae, Nativitas S. Mariae, Dedicatio ecclesiae, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio cujuscunque oratorii, et Omnium Sanctorum, et S. Martini, et illae festivitates, quas

singuli episcopi in suis episcopatibus cum populo collaudaverint, quae vicinis tantum circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus.

Reliquas vero festivitates per annum non sunt cogendi ad feriandum, nec prohibendi.

Indictum vero jejunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus observetur.

C. II. In sanctorum solemnitatibus divinis officiis, non saltationibus vel cantilenis, populi debent vacare: Item ex Concilio Toletano III, c. 23

Irreligiosa consuetudo est, quam vulgus per sanctorum solennitates agere consuevit.

Populi, qui debent officia divina attendere, saltationibus *et* turpibus invigilant canticis, non solum sibi nocentes,

sed et religiosorum officiis perstrepentes.

Hoc etenim, ut ab omnibus provinciis depellatur, sacerdotum et judicum a concilio sancto curae committitur.

C. III. Ante ascensionem Domini tribus diebus litaniae celebrentur.

Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 29.

Rogationes, id est litanias, ante Ascensionem Domini placuit celebrari ita, ut praemissum triduanum jejunium in dominicae Ascensionis solennitate solvatur.

Per quod triduum servi et ancillae ab opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat.

Quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur.

C. IV. Episcopus die dominico non desit ecclesiae.

Item ex Concilio eodem, c. 33.

Episcopus, si infirmitate non fuerit impeditus, ecclesiae, cui proximus fuerit, die dominico deesse non debet.

C. V. Hos dies civibus in villa celebrare non licet.

Item ex eodem, c. 27.

Nulli civium Paschae, Natalis Domini, et Quadragesimae solennitatem in villa liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

C. VI. Ante solennitatem Paschae Quadragesima est celebranda.

Item ex eodem Aurelianensi, c. 26.

Sacerdotibus omnibus est decretum, ut ante Paschae solennitatem non Quinquagesima, sed Quadragesima teneatur.

C. VII. Quinta feria ultimae septimanae Quadragesimae jejunium solvi non licet.

Item ex Concilio Martini Papae Bracarensis, c. 50.

Non liceat quinta feria novissimae septimanae

jejunium solvere, et omnem exhonorare Quadragesimam, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam peragere.

C. VIII. De eodem.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 50.

Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hedomadae jejunium dissolvi, et totam Quadragesimam inhonorari; sed per totos *hos* dies jejunare, et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus, uti.

C. IX. Exceptis diebus dominicis in Quadragesima non solvatur jejunium.

Item ex Concilio Agathensi, c. 12.

Placuit, ut omnes ecclesiae *filii*, exceptis diebus dominicis, in Quadragesima etiam die sabbati sacerdotali oratione et discretionis communione jejunent.

C. X. Nec in die dominico, nec in diebus Pentecostes in oratione genua flectantur Item ex Concilio Nicaeno, c. 20.

Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes, statutum est a sancta synodo, (quoniam consona et conveniens per omnes ecclesias custodienda consuetudo est), ut stantes ad orationem vota Domino

reddamus.

C. XI. Quo tempore ab esu carnium sit abstinendum.

Item Leo Papa IV.

II Pars.

De esu carnium apud vos vetustissima, et non improbanda traditio semper est tenenda, ut a coenae termino, quae fit in principio noctis quartae feriae, quae lucescit in quarta feria, usque in diluculum quintae feriae, et similiter a coena noctis sextae feriae, quae lucescit in sexta feria, non imperite jejunatio usque ad sabbati lucem, quantum de diei parte aliquis jejunare maluerit vel debuerit, protendatur.

C. XII. Nec die sabbati feriandum, nec die dominico lavacrum est prohibendum.

Item Gregorius dilectissimis civibus Romae, lib.

XI, epist. 3.

III Pars.

Pervenit ad me, quosdam perversi spiritus homines prava inter vos aliqua et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut die sabbati aliquid operari prohiberent.

Quos quid aliud nisi antichristi praedicatores dixerim?

qui veniens diem sabbatum atque dominicum ab omni faciet opere custodiri.

Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem dominicum; et quia judaizare populum compellit, ut exteriorem legis ritum revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat,

coli vult sabbatum.

Et paulo post: § 1. Aliud quoque ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut dominico die nullus debeat lavari.

Et quidem si pro luxuria et pro voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus.

Si autem pro necessitate corporis, hoc nec die dominico prohibemus.

C. XIII. Ob reverentiam sepulturae dominicae sabbato jejunare debemus.

Item Innocentius Papa, ep. I ad Decentium, c. 4.

IV Pars.

Sabbato vero jejunandum esse. ratio evidentissima demonstrat.

Nam, si diem dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri

Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quoniam inter tristitiam et laetitiam temporis illius videtur inclusum.

Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse.

Quod utique non dubium est in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari.

Quae *utique* forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda.

Quod si putant semel atque uno sabbato jejunandum, ergo

et dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda.

C. XIV. Die dominica et quinta feria non est celebrandum jejunium.

Item Melchiades Papa ad episcopos Hispaniarum, cap. 3.

V Pars.

Jejunium dominici diei, et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter jejunium Christianorum et gentilium, veraciter credentium et infidelium

atque haereticorum, vera et non falsa discretio habeatur.

C. XV. De eodem.

Item ex Concilio Caesaraugustano, c. 2.

Ne quis jejunet die dominica causa timoris, aut persuasionis, aut superstitionis, nec Quadragesimarum diebus ab ecclesiis fideles desint, nec habitent in latibulis cubiculorum, ac montium, qui in suspicionibus perseverant; sed exemplum et praeceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas villas agendorum conventuum causa non conveniant.

Ab universis episcopis dictum est: Anathema sit qui haec commiserit.

C. XVI. Quarta et sexta feria sunt servanda jejunia.

Item ex dictis S. Apolonii .

VI Pars.

Jejunia sane legitima, id est quarta et sexta feria, non sunt solvenda, nisi grandis aliqua necessitas fuerit, quia quarta feria Judas de traditione Domini cogitavit, et sexta feria crucifixus est Salvator.

Videbitur ergo, qui in his diebus sine *aliqua* necessitate solverit statuta jejunia, vel cum tradente tradere Salvatorem, vel cum crucifigentibus crucifigere.

Die autem dominica nihil aliud agendum est, nisi Deo vacandum.

Nulla operatio in illa die sancta agatur, nisi tantum hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.

C. XVII. Quinta feria ultimae hebdomadae quadragesimae poenitentes remissionem accipiant.

Item Innocentius Papa, ep. I. ad Decentium, c. 7.

VII Pars, De poenitentibus vero, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat.

§ 1. Ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrimas corrigentis, *ac tunc jubere dimitti, quum viderit congruam satisfactionem*.

§ 2. Sane

si quis aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.

C. XVIII. Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae novum chrisma conficiatur.

Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis, epist. II .

VIII Pars.

Litteris vestris inter cetera insertum invenimus, quosdam regionis vestrae episcopos a vestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in coena Domini chrisma conficere.

Et infra: Errant vero qui talia excogitant, et mente vesana potius quam recta sentientes haec audent.

Et infra: § 1. Sicut enim ipsius diei solennitas per

singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renovanda, et fidelibus, tradenda, quia novum sacramentum est per singulos annos, et jam dicto die innovandum, et vetus in sanctis ecclesiis cremandum.

Ista a sanctis Apostolis et successoribus eorum accepimus, et vobis tenenda mandamus.

C. XIX. Servetur ab omnibus festivitas inventionis dominicae crucis.

Item Eusebius Papa, epist. III.

IX Pars.

Crucis Domini nostri Jesu Christi, quae nuper, nobis gubernacula sanctae Romanae ecclesiae tenentibus, quinto nonas Maii inventa est, in praedicto Calendarum die inventionis festum vobis solenniter

celebrare mandamus.

C. XX. Quare sit institutum, ut aqua sale conspersa sanctificetur.

Item Alexander Papa V a Petro, epist. I, c. 5.

X. Pars. Aquam sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur et purificentur.

Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus.

Nam si cinis vitulae *sanguine* aspersus populum sanctificabat atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, divinisque precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat.

Et, si sale asperso per Helisaeum prophetam sterilitas

aquae sanata est: quanto magis divinis precibus sacratus sal sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat, *atque mundat*, et purgat, et cetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit, et a phantasmatum versutiis homines defendit?

C. XXI. Non nisi in die dominico sanctum Pascha celebretur.

Item Pius Papa IX a Petro Apostolo, in primo suorum decretalium.

Nosse vos volumus, quod Pascha Domini die dominico annuis temporibus sit celebrandum.

Istis enim temporibus Hermes doctor fidei et scripturarum effulsit inter nos.

Et licet nos idem Pascha praedicto die celebremus, quia tamen

quidam inde dubitabant, ad corroborandas animas eorum eidem Hermae angelus Domini apparuit in habitu pastoris, et praecepit ei, ut Pascha Domini die dominico ab omnibus celebraretur.

Unde et vos apostolica auctoritate instruimus, omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus, nec debetis a capite quoquo modo dessidere.

C. XXII. Non nisi in die dominica sanctum Pascha celebretur.

Item Victor Papa XIII a Petro, in primo decretali suo.

Celebritatem sancti Paschae die dominico agi debere, et praedecessores nostri jam statuerunt, et nos illud *vobis* eadem die solenniter celebrari mandamus, quia non decet ut membra a capite

discrepent, nec contraria gerant.

A XIV vero luna primi mensis usque ad XXI diem ejusdem mensis eadem celebretur festivitas.

§ 1. Eodem vero tempore baptisma celebrandum est catholicum.

Sed tamen, si necesse fuerit, aut mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem venientes quocunque loco vel momento, ubicunque evenerit, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, tantum Christianae confessione credulitatis clarificata baptizentur.

Ipsis quoque quod in baptismo polliciti sunt summopere est attendendum, ne infideles, sed fideles inveniantur.

Ipsi vero, qui infidelitatis nota adsperguntur, infames efficiuntur, et inter fideles

minime reputantur.

§ 2. Haec vero statuta nulla debent improbitate convelli, nulla novitate mutari, quia alia est ratio causarum saecularium, alia divinarum.

C. XXIII. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 65.

Paschae solennitas uno die et tempore celebranda est.

C. XXIV. Dies Paschae, concilii formatarum subscriptione omnibus intimetur.

Item ex Concilio Carthaginensi [V], c. 7.

Placuit ut dies venerabilis Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur; dies vero concilii XI Cal. Novembris servetur.

Scribendum est etiam ad singularum quarumcunque

provinciarum primates, ut, quandocunque apud se concilium congregant, istum diem non impediant.

C. XXV. Quum in concilio omnia statuta fuerint, futurum Pascha annuncietur.

Item ex Concilio Bracarensi II, c. 9.

Placuit, ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni Pascha quoto Calendarum die vel quota luna debeat suscipi, a metropolitano episcopo intimetur.

Quod caeteri episcopi vel clerus reliquus breviculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia, adveniente Natalis Domini die, *adstante* populo, post evangelicam lectionem annuncient.

C. XXVI. Per orbem universum uno die, et uno tempore Pascha celebretur.

Item ex concilio Arelatensi I, quod confirmavit Papa Silvester, c. 1.

De observatione Paschae Domini statuimus, ut uno die et tempore per omnem orbem observetur et juxta consuetudinem litterae ad omnes dirigantur.

C. XXVII. De imaginibus sanctorum non violandis.

Item Gregorius Severo, Episcopo Massiliensi, lib.

IX. epist. 9.

XII Pars.

Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris.

Et quidem, quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus.

Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti?

*Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ne despectis aliis fratribus solum te sanctum esse crederes et sapientem *?

Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere.

Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat

pictura cernentibus, quia in ipsa *etiam* ignorantes vident quid sequi debeant, in ipsa legunt qui literas nesciunt.

Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est.

C. XXVIII. Imagines sanctorum memoria sunt et recordatio praeteritorum.

Item in VII Synodo, actione VI.

Venerabiles imagines Christiani non deos appellant, neque serviunt eis, ut diis, neque spem salutis ponunt in eis, neque ab eis exspectant futurum judicium: sed ad memoriam et recordationem primitivorum venerantur eas et adorant, sed non serviunt eis cultu divino, nec alicui creaturae.

C. XXIX. Non in agni, sed in hominis specie Christus est figurandus.

Item Hadrianus Papa Tharasio Patriarchae, in actione II, ejusdem VII Synodi .

XIII Pars.

Sextam sanctam synodum recipio cum omnibus canonibus suis, in quibus dicitur: In quibus picturis sanctarum imaginum agnus praecursoris digito ostensus depingitur, qui in figuram gratiae transit, verum nobis per legem Moysi demonstrans

agnum Jesum Christum Dominum nostrum.

Antiquis ergo figuris et umbris, ad veritatis praefigurationem sanctae ecclesiae traditis, vale dicentes, gratiam et veritatem praeferimus, et sic plenitudinem legis recipimus.

Verum igitur agnum Dominum nostrum Jesum Christum secundum imaginem humanam amodo etiam in imaginibus pro veteri agno depingi jubemus.

C. XXX. De fide Trinitatis et Unitatis inviolabiliter servanda.

Item Augustinus lib.

I. de Trinitate, c. 4.

Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod Pater,

et Filius, et Spiritus sanctus unius ejusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres Dii, sed unus Deus, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo non sit Pater qui Filius est, Spiritusque

sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem; non tamen eamdem Trinitatem natam de Maria Virgine, et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertia die resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem descendisse in specie columbae super Jesum baptizatum, aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu facto de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et linguis divisis, velut ignis *sedisse super unumquemque eorum*: sed tantummodo Spiritum sanctum; nec eandem Trinitatem dixisse de coelo: Tu es filius meus, sive quum baptizatus est a Joanne, sive in monte,

quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit vox dicens: * Et* clarificavi, et iterum clarificabo: sed tantummodo Patris vocem fuisse ad Filium factam, quamvis Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur.

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.

C. I. Sine sacramento visibili et fide invisibili nemo salvatur.

Idem super Joannem

I Pars.

Necessarium est visibile sacramentum aquae ad ablutionem visibilis corporis, sicut necessaria est doctrina invisibilis fidei ad sanctificationem invisibilis animae.

Idem: § 1. Renascitur homo ex aqua, visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat.

Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.

C. II. In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut sit, sed ut non obsit.

Idem in lib.

I. de peccatorum meritis et remissi, seu de baptismo parvulorum, c. 39.

Per baptismum Christi id agitur, ut evacuetur caro peccati.

Evacuatur autem, non ut in *ipsa vivente* carne concupiscentia *conspersa et innata repente absumatur, et* non sit: sed ne obsit * mortuo,

quae oberat nato*.

Nam si post baptismum *vixerit, atque* ad aetatem capacem praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet, eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam

*ejus* susceperit, *si reprobatus esse noluerit*.

Nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo *ineffabili omnipotentissimi* creatoris, ut lex peccati, *quae inest in membris, *repugnans legi mentis, penitus exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid *mali* ab homine factum, dictum, cogitatum fuerit, quum eidem concupiscentiae subjecta mente serviret, totum aboleatur, et velut factum non fuerit habeatur.

C. III. Qui ex viro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate salvatur.

Idem ad Petrum Diaconum, c. 26.

Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur,

cum peccato originali nasci, impietati subditum, mortique subactum, et ob hoc natura irae filium nasci, de qua dicit Apostolus: Eramus enim *et nos* natura filii irae, sicut et ceteri.

A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris *Dei et hominum* hominis Jesu Christi.

Item c. 27: § 1. Firmissime tene, *et nullatenus dubites*, non solum homines *jam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt, et ibi moriuntur, sive quum de matribus nati sine sacramento sancti baptismatis, quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia, etsi propriae actionis peccatum nullum habuerunt, originalis tamen peccati

damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt.

C. IV. De eodem.

Item Joannes Chrysostomus.

Non potest quis gratiam vitae coelestis accipere, nisi prius purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiae confessionem, per domum baptismi salutaris Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum.

C. V. Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata.

Item Gregorius in Moralibus lib.

IV, c. 2.

Quod autem apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his, qui

de Abrahae stirpe prodierunt, mysterium circumcisionis.

C. VI. Originale peccatum nunc in baptismate, olim in circumcisione remittebatur.

Item Augustinus ad Valerium contra Julianum, de nuptiis et concupiscentia lib.

II, c. 11.

Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei (quod erat tunc signaculum justitiae fidei) ad significationem purgationis valebat *et* parvulis

originalis veterisque peccati, sicut et baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus.

C. VII. Parvulis in baptismate offerentium prodest fides.

Idem de libero arbitrio, lib.

III, c. 23.

Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid parvulis prosit, quum eo accepto plerumque moriuntur prius, quam ex eo quidquam agnoscere potuerunt.

Qua in re satis pie recteque creditur prodesse parvulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur.

Et hoc ecclesiae commendat *saluberrima* auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent

potestatem, commoda sit.

C. VIII. Per fidem et baptisma justificamur a peccatis, Idem de baptismo parvulorum, lib.

I, c. 32 et 33.

Filius Dei carnem peccati suscepit, et poenam sine culpa, ut in carne peccati et culpa solveretur et poena.

Per fidem ergo et baptismum ejus a peccato homo per justificationem, et a morte liberatur per resurrectionem.

§ 1. Parvuli etiam baptizati inter credentes reputantur per sacramenti virtutem, et offerentium responsionem.

Qui vero non sunt baptizati, inter non credentes judicantur ex evangelio Joannis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

C. IX. Per aquam baptismi de terreno fit homo coelestis.

Item Ambrosius lib.

I, de sacramentis. c. 4 et 5.

Per aquam baptismi transitus est a terrenis ad coelestia.

Hoc est enim Pascha, id est transitus ejus, transitus a peccato ad vitam, a culpa ad gratiam, ab inquinamento ad sanctificationem.

Qui per hunc fontem transit, non moritur, sed resurgit.

§ 1 Non omnis aqua sanat, sed aqua *sanat*, quae habet gratiam Christi.

Aliud est elementum,

aliud consecratio; *aliud opus, aliud operatio.

Aqua opus est: operatio Spiritus sanctus est*.

Non sanat aqua, nisi Spiritus sanctus descenderit, et aquam illam consecraverit, sicut legisti, quod, quum *Dominus noster Jesus* Christus formam baptismatis daret, venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?

respondit *illi* Christus: * Sine modo*, sic *enim* decet nos implere omnem justitiam.

Vide, quia omnis justitia in baptismate constituta est.

Ergo quare Christus descendit, nisi ut caro ista mundaretur, caro, quam suscepit de nostra conditione?

Non enim ablutio peccatorum *suorum* Christo necessaria erat, qui peccatum non fecit: sed nobis erat necessaria, qui peccato manemus obnoxii.

Et paulo post: § 2. Descendit Christus: descendit et Spiritus sanctus.

Quare Christus prior descendit, postea Spiritus, quum forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat *qui* baptizandus *est*?

Et paucis interjectis: § 3. Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus; *qua ratione*?

ut nunquam ipse egere *Dominus Jesus* sanctificationis mysterio videretur, sed sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus.

C. X. Aqua baptismi non purgaret peccata, nisi tactu dominici corporis esset sanctificata.

Item Chromatius in Matthaeum, c. 6.

Nunquam aquae baptismi purgare peccata credentium potuissent, nisi tactu dominici corporis

sanctificatae fuissent.

C. XI. Generale baptisma non nisi sabbato sancto Paschae et Pentecostes celebretur.

Item Siricius Papa Himerio Tarraconensi, epist. I.

II Pars.

Non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitione, nec non

*et* Apostolorum seu martyrum festivitatibus, innumerae, *ut asseris*, plebes baptismi mysterium consequantur, quum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias dominicum specialiter Pascha defendat cum sua Pentecoste.

C. XII. De eodem.

Item Leo Papa universis Episcopis per Siciliam constitutis, epist. IV, c. 5 .

Duo tempora, id est Pascha et Pentecoste, ad baptizandum a Romano Pontifice legitime sunt praefixa.

Unde, quia manifestissime patet, baptizandis in ecclesia electis haec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestram monemus, ut nullos alios dies huic observantiae misceatis.

C. XIII. Quare in praedictis temporibus baptisma celebretur.

Idem in eadem epistola, c. 3.

Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis potentia baptismi novam creaturam condidit ex veteri, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et vita, dicente *beato* apostolo *Paulo*: An ignoratis quia quicunque bapizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?

consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.

Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, et cetera, quae latius magister gentium ad commendandum

sacramentum baptismatis disputavit, ut appareret, ex hujus doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum diem *esse* et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque mysterii ea, quae geruntur in membris, his, quae in ipso sunt capite gesta, congruerent, dum in baptismatis regula et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam

triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio resurgentis instar est de sepulcro.

Ipsa igitur operis qualitas docet, celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum diem, in quo orta est et virtus muneris, et species actionis.

§ 1. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus postea, quam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus omnes ecclesiarum praesules docebantur) et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes *ergo nunc * docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

De quo utique eos ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi, regenerationis gratiam ex sua resurrectione coepisse.

§ 2. Additur

sane huic observantiae etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti sacra solennitas, quae de paschalis festi pendet articulo, et, quum ad alios dies alia festa pertineant, haec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos, quos a die Paschae aut molestia infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut navigationis difficultas interclusit, invitat, ut quibuslibet necessitatibus impediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur.

Et infra c. 4. § 3. Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes B. apostolum

Petrum, qui in eo die, quo omnium credentium numerum promissus Spiritus sancti replevit adventus, trium millium populum sua praedicatiotione conversum lavacro baptismatis consecravit.

Quod sancta scriptura, quae Apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et *ad* reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu

Christi in remissionem peccatorum et accipietis donum Spiritus sancti.

C. XIV. De eodem.

Item in eadem epistola, c. 6.

Si quis autem Epiphaniae festivitatem (quae in suo ordine debito honore veneranda est) ob hoc existimat privilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Joannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, et aliam fuisse rationem, nec ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur de quibus dicitur: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Dominus enim nullius indigens remissione peccati,

nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo voluit circumcidi, hostiamque pro se emendationis offerri, ut qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret *et* sub lege, quam non venerat solvere, sed adimplere et implendo finire, sicut *beatus* Apostolus praedicat, dicens: Finis autem legis Christus ad justitiam omni credenti.

Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium, et tunc regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemtionis et aqua baptismatis.

C. XV. In solennitate paschali et Pentecostes catechumeni baptizentur.

Item ex Concilio Gerundensi, c. 4 .

De catechumenis baptizandis id statutum est, ut in Paschae solennitate vel Pentecostes, quanto majoris celebritatis major celebritas est, tanto magis * ad baptizandum veniant; ceteris solennitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari, *quibus quocunque tempore convenit baptismum non negari*.

C. XVI. Necessitate cogente quolibet tempore baptizare licet.

Item Leo Papa, epist. IV, c. 6 .

Si qui necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis, persecutionis et naufragii urgentur, omni tempore debent baptizari.

C. XVII. Nisi necessitate cogente inter Pascha et Pentecostem nullus baptizare praesumat.

Item Gelasius Papa Clero et Plebi Tarentino .

Venerabilis baptismi sacramentum non nisi in festivitate paschali et Pentecostes tradere praesumat episcopus; exceptis iis, quibus urgente mortis periculo, talibus oportet, ne in aeternum pereant, remediis subveniri.

C. XVIII. De eodem.

Idem Gelasius epistola ad Episcopos Lucaniae, c. 12.

Baptizandi sibi quispiam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter paschale festum, et Pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.

C. XIX. Non nisi sacerdos baptizare praesumat.

Item Isidorus de officiis, l. II, c. 24.

Constat, baptisma solis sacerdotibus esse tractandum, ejusque mysterium nec ipsis diaconis explere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus ultima lanquoris necessitas

cogat.

Quod et laicis fidelibus plerumque permittitur, *ne quispiam sine remedio salutar de saeculo evocetur*.

Item Gelasius Papa: § 1. Diaconos quoque propriam, etc., ut supra in tractatu ordinandorum, ubi de reverentia diaconorum erga sacerdotes agitur.

C. XX. Non praesumat mulier baptizare.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 99, et 100.

III Pars.

Mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere, vel aliquos baptizare non praesumat .

Gratian. Nisi necessitate cogente.

Unde Urbanus Papa II: Super quibus consuluit, etc., ut supra in tractatu conjugii, ubi de compatribus agitur.

C. XXI. Etiam laici necessitate cogente baptizare possunt.

Item Augustinus ad Fortunatum.

In necessitate, quum episcopi, aut presbyteri, aut quilibet ministrorum non inveniuntur, et urget periculum ejus, qui petit, ne sine isto sacramento hanc vitam finiat, etiam laicos solere dare sacramentum,

quod acceperunt, solemus audire.

C. XXII. De eodem.

[PALEA.] Item ex Decreto Martini Papae III.

« Quicunque presbyter in provincia propria, vel in alia, vel ubicunque inventus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit, vel pro intentione itineris, vel de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur.

»

C. XXIII. Non reiteratur baptisma, quod a pagano ministratur.

Item Isidorus .

Romanus Pontifex non hominem judicat, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.

C. XXIV. De eodem.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, c. 104.

A quodam Judaeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de iis sit agendum consulitis.

Hi profecto, si in nomine S. Trinitatis, vel tantum in

Christi nomine, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius constat, eos non esse denuo baptizandos.

C. XXV. Sicut per bonum, ita per malum ministrum aeque baptisma ministratur.

Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum, lib.

III, c. 6.

Si inter bonos ministros, quum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur, et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed ejus est.

C. XXVI. Non merita ministrorum, sed virtus Christi in baptismate operatur.

Idem super Joannem in part.

1, tractat.

V, ad c. 1.

Baptismus talis est, qualis ille est, in cujus potestate datur, non qualis est ille, per cujus ministerium datur.

Item ibidem: § 1. Quid noverat Joannes Baptista?

Dominum. Quid non noverat?

potestatem Dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum; potestatem a Domino in neminem *ministrorum*, ministerium et in bonos, et in malos.

Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat Domini potestatem.

Quid tibi faciat malus minister, ubi bonus est Dominus?

Quid te impedit malitiosus praeco, ubi benevolus est judex?

Item infra: § 2. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.

Item ibidem: § 3. Ego dico, et nos dicimus omnes, quia justos oportet esse omnes, per quos baptizatur, justos oportet esse tanti judicis ministros, si ministrare juste voluerint.

Si autem noluerint esse justi qui in cathedra Moysi sedent, securum me facit magister meus, de quo spiritus

ejus dixit: Hic est, qui baptizat.

(Item infra: ) § 4. Non timeo adulterum, *non* ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: Hic est, qui baptizat.

C. XXVII. De eodem.

Idem in tractatu VI, ad c. 1, Joannis.

Quum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur *ut* palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud, quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter: Hic est, qui baptizat.

C. XXVIII. Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis ministratur.

Idem de ecclesiasticis regulis, c. 52.

Si qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in S. Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis invocatio vel confessio annulletur: sed doceantur integre et instruantur, quo sensu S. Trinitatis mysterium in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgati *jam* fidei integritate confirmentur manus impositione.

Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi, et sic per manus impositionem chrismate communicati eucharistiae mysteriis admittantur.

C. XXIX. De eodem.

Idem ad Orosium in lib.

LXV. Quaestionum dialog: quaest.

59.

Quamvis unum baptisma sit, et haereticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizantur, et ecclesiae catholicae: tamen quia foris *et extra* ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes nimirum formam sacramenti, virtutem autem ejus abnegantes.

Et

ideo eos ecclesia non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt.

Ipsa est profecto forma sacramenti.

Ideo, quum reversi fuerint, accipiunt virtutem Spiritus sancti, quem ii, qui extra ecclesiam baptizantur, nondum habent.

C. XXX. Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur.

Item Pelagius Papa Gaudentio episc..

Si revera hi de haereticis, qui in locis tuae dilectioni vicinis commorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cujusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes in S. Trinitatis nomine baptizabis.

Sin vero apud dilectionem tuam eorum, qui converti volunt, manifesta confessione

claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis impensa gratia catholicae sociare fidei maturabis, ut tali dispensatione servata nihil aliter, quam quod evangelica jubet auctoritas, temeritatis cujusquam spiritu videatur effectum.

C. XXXI. An approbetur baptisma, quod a nobis baptizato praestatur.

Item Augustinus de unico baptismo, lib.

VII c. 53.

IV Pars.

Solet etiam quaeri, utrum approbandum sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si forte hoc curiositate aliqua didicit, quemadmodum dandum sit, et utrum nihil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur, cum simulatione, an

sine simulatione; si cum simulatione, utrum fallens, sicut in ecclesia, vel in ea, quae putatur ecclesia, an jocans, velut in mimo.

Et infra: § l. Veruntamen, si quis forte me in eo concilio constitutum, ubi talium rerum quaestio versaretur, non praecedentibus meritis, quorum sententiam sequi mallem, urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram, quum ista dictarem, nequaquam dubitarem, habere

eos baptismum, qui ubicunque et a quibuscunque illud verbis evangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quanquam eis ad salutem spiritalem non prodesset, si caritate caruissent, qua catholicae insererentur ecclesiae.

Si enim habeam, *inquit*, fidem, ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; sicut jam praeteritis majorum statutis non dubito, etiam illos habere baptismum, qui quanquam fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt, vel ubi putatur esse ecclesia ab eis, in quorum societate id accipitur; de quibus dictum est: Ex nobis exierunt.

Ubi autem neque societas ulla esset *ita credentium, neque ille, qui ibi acciperet, ita* crederet, sed totum ludicre, et

mimice, et joculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic daretur, divinum judicium per alicujus revelationis oraculum, concordi oratione, *et impensis supplici devotione* gemitibus implorandum esse censerem, ita sane, ut post me dicturos sententias, si quid jam exploratum et cognitum afferrent, humiliter exspectarem.

C. XXXII. Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab haereticis praestatur.

Item lib.

I, contra Donatistas, c. 1.

V Pars.

Ostenditur, illos impie facere, qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui Dei sacramenta improbare nec in ipso schismate audemus.

In quo enim nobiscum sentiunt,

in eo etiam nobiscum sunt.

In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt.

Item paulo superius: § 1. Sacramentum baptismi est, quod habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur.

Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit: sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit.

Nulli enim sacramento injuria

facienda est.

Si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet.

Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, quum discederet, non amiserat.

Item eodem lib. c. 12: § 2. Si ad baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa?

Eligant quod volunt: utrumlibet elegerint, sufficiet nobis.

Si dimissa dixerint, quomodo *ergo* Spiritus *sanctus* disciplinae effugiet fictum, si in isto *ficto* remissionem operatus est peccatorum?

Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde concusso et vero dolore fateretur, an denuo baptizandus

judicaretur?

Quod si dementissimum est dicere, fateantur vero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor ejus in malitia vel sacrilegio perseverans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque * ita * intelligant, in communionibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, quum quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur.

C. XXXIII. Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide parvuli offeruntur.

Idem. in epist. XXIII, ad Bonifacium.

VI Pars.

Non illud te moveat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spiritali ad vitam regenerentur aeternam: sed quod * eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem.

Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.

C. XXXIV. Effusio sanguinis implet vicem baptismi.

Item de unico baptismo contra Donatistas, lib.

IV, c. 22.

VII Pars.

Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso; non leve documentum

*idem* B. Cyprianus assumit.

Quod etiam atque etiam considerans, invenio, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod *ex* baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest.

Neque enim latro ille promomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, nec quia credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit.

Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est.

Sed tunc impletur invisibiliter, quum mysterium baptismi non contemtus religionis, sed articulus necessitatis

excludit.

Et infra c. 24.: § 1. Et sicut in illo latrone quod ex baptismi sacramento defuerat complevit omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemtu, sed necessitate defuerat, sic in infantibus, qui baptizati moriuntur, eadem gratia omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem.

Ideo quum *alii* pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt.

Item contra Julianum Pelagianum, lib.

6, c. 4: § 2. Alienum quippe opus est, quum credit per alterum, sicut

alienum opus fuit, quum peccavit in altero.

Item eodem lib.

4, contra Donatistas, c. 23: § 3. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter affuit: sic et quum ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni affuit, perficitur salus.

Quod traditum tenet universitas ecclesiae, quum parvuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et vagiendo, quum *in* eis mysterium celebratur, mysticis ipsis vocibus obstrepunt et *tamen* nullus Christianorum dixerit, eos inaniter baptizari.

Item c. 25: § 4. Quibus

rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum baptismi, aliud conversionem cordis: sed salutem hominis ex utroque compleri.

Nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse, ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone, complente Deo, sive in illo sive in isto, quod non *ex* voluntate defuisset; quum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi.

Et baptismus quidem potest inesse, ubi conversio cordis defuerit.

Conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contemto baptismo non potest.

Neque *enim* ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, quum Dei sacramentum contemnitur.

C. XXXV. Non baptizatur in homine, quicquid in eo est.

Idem contra Julianum, lib.

IV, c. 6.

Si quicquid in homine est, quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est, dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica *sunt* per digestionem corporis digerenda; dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat, et ideo baptizari jam non debere qui nascitur; postremo dicturus es, *et ipsas* baptizari et sanctificari febres, quando

baptizantur aegroti.

C. XXXVI. Valet baptisma, etsi per laicos ministretur.

Item ad Fortunatum.

Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum nostrum ad Apostolos, per illos autem ad episcopos, et alios sacerdotes,

vel *etiam* laicos Christianos ab eadem origine et stirpe venientes.

Et infra: § 1. Nam quum illa historia narratur, omnes, qui audiunt, *prope* ad lacrimas movet.

Quum in navi quadam fidelis nullus esset praeter unum poenitentem, coepit imminere naufragium.

Erat ibi quidam non immemor salutis suae et sacramenti vehementissimus flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi poenitens ille; acceperat enim, sed pro peccato, de quo agebat poenitentiam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat sacramentum.

Nam si hoc amittunt peccantes, quum reconciliantur post poenitentiam, quare non iterum baptizantur?

Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose vitam finiret non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizaverat,

ut eum reconciliaret et factum est: naufragium evaserunt.

Cognitum habes quod fecerunt.

Nemo exstitit eorum, qui non pium animum ita crederet. ut consiliis eorum in illo periculo Dominum crederet affuisse.

Motus enim animus religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a Deo ipse impetravit sanctitatem.

Quod si forte hoc, quod narravi de his, qui naufragio imminente periclitabantur, non vult aliquis credere, (non enim hoc scripturarum divinarum auctoritas, sed incerto auctore fama commendat), non repugnabo, sed interrogabo, si tale aliquid contingat, quid futurum est?

Non enim potest quisquam dicere, relinquendum esse illum, qui morte imminente

baptizari desiderat.

Quem baptizatum a poenitente quisquis non credit contigisse, oportet, ut credat posse contingere.

C. XXXVII. Quamvis recte vivat catechumenus, sine baptismo non potest salvari, Idem ad eumdem.

Catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam *aeternam* habere non credimus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta

complentur.

Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet.

Hoc et martyr coram persecutore facit, qui et confitetur fidem *suam*, et interrogatus respondet.

Ille post confessionem *vel* aspergitur aqua, *vel intingitur*.

Et hic *vel* aspergitur sanguine, vel contingitur igne.

Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse, qui loquitur, sed spiritus Patris, qui loquitur in illo.

Ille communicat eucharistiae in commemorationem mortis Domini, hic ipsi Christo commoritur.

Ille confitetur se mundi actibus renunciaturum, hic ipsi renunciat vitae.

Illi peccata omnia remittuntur; in isto exstinguuntur

.

C. XXXVIII. Non reiteratur baptisma, cujus formam constat integre collatam.

Item Leo Papa. epist. XC, al.

XCII, ad Rusticum, c. 16.

VIII Pars.

Hi, de quibus scripsisti, qui eos baptizatos sciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizavere, se nescire profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperint, rebaptizandi non sunt; sed per manus impositionem *invocata* virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.

C. XXXIX. Et per bonos et malos ministros aeque baptizat Christus.

Item Augustinus super Joan. tract. V, ad c. 1.

IX Pars.

Aliud est baptizare per ministerium: aliud baptizare per potestatem.

Item infra: § 1. Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc erat

Judas inter discipulos ejus.

Si quos ergo baptizabat Judas, non sunt iterum baptizati et quos baptizavit Joannes, iterum baptizati sunt?

Plane iterum: sed non idem erat baptismus.

Quos enim baptizavit Joannes, baptizavit Joannes: quos autem baptizavit Judas, Christus baptizavit.

Item tract.

6: § 2. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros *suos* baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas ecclesiae, quae significatur per columbam de qua dictum est: Una columba mea, una est matris suae.

Si enim, ut jam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent et jam non

staret unitas baptismi.

Intendite, fratres.

Ante, quam veniret Dominus noster Jesus Christus ad baptismum, descendit columba in aquam; cognovit Joannes quiddam proprium ei, cui hoc dictum est: Super quem videris Spiritum descendentem *sicut columbam*, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto.

Noverat, quia ipse baptizabat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, *hoc* ibi didicit.

Item tract.

80: § 3. Jam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis.

Quare non ait: mundi estis propter baptismum, quo loti estis, sed ait: propter verbum, quod locutus sum vobis,

nisi quia et in aqua verbum mundat?

Item tract.

5: § 4. Si fuerit minister justus, computo illum cum Paulo, *computo illum* cum Petro, cum istis computo justos ministros.

Quia vero justi ministri gloriam suam non quaerunt (ministri

enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni erubescunt.

Ergo computo cum Paulo justum ministrum.

Quid enim dicit Paulus?

Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit.

C. XL. Nec baptisma, nec baptizandi potestatem schismatici amittunt.

Idem in lib.

I, de baptismo contra Donatistas, c. 1.

Nullus autem *illorum* negat, habere baptismum etiam apostatas; quibus utique redeuntibus et per poenitentiam conversis, *dum* non redditur, amitti non potuisse judicatur.

Sic et illi, qui per sacrilegium schismatis ab ecclesiae communione discedunt, habent utique baptismum, quem prius

quam discederent, acceperunt.

Nam et ipsi, si redeant, non eis iterum datur.

Unde ostenditur, illud, quod acceperant in unitate positi, non potuisse amittere *ab unitate* separatos.

Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest?

Si dicis: non recte foris datur, respondemus: sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic non recte foris datur; sed tamen datur.

Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est.

Item lib.

3, c. 19: § 1. Haeretici sacramenta et scripturas habent ad spem, non ad salutem.

Item lib.

4, c. 11: § 2.

Perfidus *et blasphemus*, si in perfidia *et blasphemia* permanserit, nec extra ecclesiam, *nec intra ecclesiam* remissionem accipit peccatorum; aut, si propter vim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemonum foris etiam operabatur.

C. XLI. Mali non sua potestate, sed Christi virtute baptisma ministrant.

Item ibidem lib.

V, c. 20 .

Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, vel super aquam baptismi, vel super oleum, vel super eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur?

Quae tamen omnia et fiunt, et valent etiam per homicidas, id est per eos qui oderunt fratres.

Etiam in ipsa intus ecclesia, quum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida Spiritum sanctum?

et tamen ipse intus etiam baptizat.

Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum.

Quapropter sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per se ipsum, vel per

sanctos suos et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per illius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur, et si cui tenueritis, tenebuntur.

Manus autem impositio si non adhiberetur ab haeresi venienti, quanquam extra omnem culpam esse judicaretur, propter caritatis tamen copulationem (quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non valent ad salutem quaecunque alia sancta in homine fuerint) manus haereticis correctis imponitur.

Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando *et* usque ad vitae sanctificationem; atque illud primum et bonis et malis potest esse commune:

hoc autem *alterum* proprium est bonorum et piorum.

§ 2. Non ob aliud visum est quibusdam etiam egregiis viris antistitibus Christi, * , non esse posse apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu vel usu sacramenti, et quia

ejus effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inveniebatur, ipsum quoque sacramentum non illic esse putabatur.

Sed convertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem (quum et hi, qui in ipsa unitate perversi sunt, et perdite vivunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; * si cui tenueritis, tenebuntur *, habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae, et ovem, quae foris errabat et dominicum characterem foris accipiebat, venientem ad Christianae unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen Dominicum in ea agnosci

potius, quam improbari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt, qui videntur *quidem* intus esse, veruntamen ad illam ovem, quae *etiam* ex multis una est, non pertinent.

§ 3. Quum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis vinculo, veraci conversione mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malitia non separat, et, quum illi veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur ab eis, quibus ipsa veraci confessione conjungitur, Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non noverint.

Similiter, quum alicujus

peccata tenentur, ab eis *utique* tenentur, a quibus ille cordis pravitate disjungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis.

§ 4. Omnes mali spiritaliter a bonis sejuncti sunt.

Si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, pejores fiunt.

Sed nihil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque pejor id habeat, et quanto pejori tradat.

Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus.

Sed quam perniciosum est habere, tam perniciosum est tradere.

Ille autem, cui traditur, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit urgente mortis necessitate.

§ 5. Cur haeretici foris baptizare non possunt?

an quia pejores sunt eo ipso, quod foris sunt?

Sed nihil interest ad integritatem baptismi, quanto pejor

id tradat.

Neque enim tantum interest inter malum et pejorem, quantum *interest* inter bonum et malum, et tamen, quum baptizat malus, non aliud dat, *quam bonus.

Ergo et quum baptizat pejor, non aliud dat*, quam ille, qui minus est malus.

An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut foris dari non possit?

Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset.

§ 6. His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus disciplinae effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa iterum per fictionem replicantur, ut et illud verum sit: Quotquot in Christo

baptizati estis, Christum induistis, et illud: Spiritus * enim * sanctus disciplinae effugiet fictum: id est, ut induat eum Christo sanctitas baptismi, et exuat eum Christo pernicies fictionis.

Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in evangelio docet in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petivit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere.

Sic non impeditur baptismi gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi odium fraternum in ejus, cui dimittuntur, animo perseverat.

Solvitur enim hesternus dies, et quicquid superest solvitur etiam ipsa hora momentoque ante baptismum, et in baptismo; deinceps autem reus

esse continuo incipit non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt, *peccatis* .

C. XLII. Quando prosit baptismus ei, qui ficte illum accepit.

Idem eodem I lib. de baptismo, et eodem c. 12.

X Pars.

Tunc valere incipit ad salutem baptismus, quum illa fictio veraci confessione recesserit, quae, corde in malitia vel sacrilegio perseverante, peccatorum abolitionem non sinebat fieri.

C. XLIII. Non reiterantur sacramenta, quae extra ecclesiam conferuntur.

Idem ad Donatistas, epist. XLVIII.

Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis

(in multis enim estis nobiscum), nam et de talibus dictum est: Quoniam in multis erant mecum; sed ea corrigimus, in quibus, *nobiscum* non estis, et ea vos hic accipere volumus, quae non habetis illic, ubi estis.

Nobiscum autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis.

In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis.

Et in epistola 51, ad Bonifacium: § 1. Isti autem, cum quibus * agimus *, vel de quibus agimus, non sunt desperandi, adhuc enim sunt in corpore; sed non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cujus habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cujus est illud sacramentum, et ideo sibi judicium manducant et bibunt.

C. XLIV. Quomodo recipiantur ab ecclesia qui in nomine Trinitatis apud haereticos baptizantur.

Item Gregorius Quirino Episcopo, et ceteris in Iberia Episcopis, lib.

IX, epist. 61.

Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, quum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris ecclesiae revocentur.

Unde Arianos per impositionem manus occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae catholicae ecclesiae oriens reformat.

Monothelitas vero, et alios ex sola *vera* confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod

sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, quum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctae et universalis ecclesiae visceribus fuerint uniti.

C. XLV. Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest.

Item Augustinus de baptismo, c. 1.

Ecclesia paradiso comparata indicat nobis, posse

quidem ejus baptismum homines etiam foris recipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere, vel tenere, * Nam et flumina de fonte paradisi, sicut scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt.

Nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant.

Et quia extra paradisum constituta sunt, omnibus notum est *.

Nec tamen in Mesopotamia, vel *in* Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae, quae in paradiso commemoratur.

* Ita fit, ut, quum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit extra paradisum *.

Sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi inter ecclesiam reperitur.

C. XLVI. Haeresis et sacrilegium haereticorum sunt non sacramenta.

Idem de unico baptismo contra Donatistas, lib.

III, c. 11.

Nunc autem non, sicut haeresis haereticorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptisma, quod Christi est, dici debet ipsorum.

C. XLVII. De eodem.

Idem lib.

V, c. 13.

Quum tantum valet baptismus per hominem contemtibilem, quantum per apostolum datus, ita nec illius, nec illius esse cognoscitur, sed Christi.

Item c. 14: § 1 Invenimus dictum ab Apostolo, et gloriam meam, quamvis utique in Domino, et ministerium meum et prudentiam meam, et evangelium meum,

quamvis utique a Domino impertitum atque donatum; baptismus autem meus, nemo eorum dixit omnino.

Non enim omnium aequalis est gratia, nec ministrant omnes aequaliter; nec aequali prudentia sunt omnes praediti et in evangelizando alius alio melius operatur.

Et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa doctrina salutari, Alius autem alio magis minusve baptizatus dici non potest, sive ab inferiore sive a majore baptizetur.

C. XLVIII. De eodem.

Idem lib.

IV, c. 15.

Satis ostendimus, ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis, vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina insinuat.

C. XLIX. Quod bonis et malis sacramenta ecclesiae communia sunt.

Idem in libro de baptismo.

Est unitas ecclesiae, quae late patet, in sacramentorum videlicet societate et communione, quae complectitur cum granis etiam paleas, quando eas corporaliter mixtas ita patitur, ut neque illas justi vitent, neque ab illis justi vitentur.

Sic sunt in ecclesia

homines mali, ut in corpore humano humores mali, qui interdum exeunt ex corpore.

C. L. Non transit ad aquam baptismi malitia benedicentis.

Idem de unico baptismo contra Donatistas lib.

III, c. 10.

Non est aqua profana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est.

C. LI. Non est rebaptizandus qui ab haereticis baptizatur.

Item Beda homilia XXXVI, ad c. 3 Joannis.

Sive haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet,

non valet ille, qui *ita* baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari.

C. LII. Baptizati a paganis in nomine baptizentur Trinitatis.

Item Gregorius II Bonifacio Episcopo, ep. ult..

Quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus.

C. LIII. Sine exorcismis et exsufflationibus nullus baptizetur.

Item Coelestinus Papa Episcopis Galliae, epist. I, c. 12.

XI Pars.

Sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum Spiritus ab eis immundus abjiciatur.

C. LIV. Officium baptizandi catechumeni praeveniant.

Item Rabanus de institutione clericorum lib.

I, c. 25.

Ante baptismum catechizandi debet hominem praevenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum.

Item ibidem: § 1. Prius ipse

Jesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum jam credulus admitti, ut sciat, cujus gratiae in eo est particeps, et cui jam debitor fiat deinceps.

C. LV. Quo tempore catechumeni ad exorcizandum sunt deferendi.

Item ex Concilio Bracarensi II, c. 1.

Ante viginti dies baptismi ad purgationem exorcismi catechumeni concurrant, in quibus viginti diebus omnino symbolum, quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, spiritualiter doceantur.

C. LVI. Quo tempore competentibus symbolum est praedicandum.

Item ex Concilio Agathensi, c. 13.

Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis, publice in ecclesia competentibus praedicari .

C. LVII. In unaquaque ecclesia baptizandi catechizari possunt.

Item Nicolaus Papa.

Catechismi baptizandorum a sacerdotibus unius

cujusque ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana ecclesia (cui, Deo auctore, ministerium famulatus nostri exhibemus), solenniter fieri comprobantur.

C. LVIII. De eodem.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 46.

Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbyteris reddere.

C. LIX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 49.

Non liceat ante duas septimanas Paschae, sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem.

Oportet autem, ut in his diebus *hi*, qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria

novissimae septimanae *hoc* episcopo vel presbytero reddant.

C. LX. Ante, quam baptizentur, quilibet sunt examinandi.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 85.

Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositionis crebra examinatione baptismum percipiant.

C. LXI. Baptizandi quare exorcizantur et exsufflantur.

Item Rabanus de institutione clericorum, lib.

I, c. 27.

Postquam se baptizandus per confessionem verae fidei in alterius commendaverit dominium, et per abrenunciationem a prioris possessoris se alienaverit

servitio, exsufflatur ab eo saeva potestas, ut per pium sacerdotis ministerium Spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus.

C. LXII. De eodem.

Item Augustinus de symbolo, lib.

I, c. 1.

Sicut nostis, fratres carissimi, *et* parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, ut possideret homines.

Non ergo creatura *Dei* in infantibus

exorcizatur aut exsufflatur, sed ille, sub quo sunt *omnes*, qui sub peccato nascuntur.

C. LXIII. Quare signetur baptizandus in corde et fronte.

Item Rabanus de institutione clericorum, lib.

I, c. 27.

Postea signatur baptizandus signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ab eo tempore *ipse* apostata diabolus in vase suo pristino, suae interemtionis cognoscens signaculum, jam sibi deinceps illud sciat esse alienum.

C. LXIV. Quare super eum orationes dicantur.

Idem ibidem continuo.

Exhinc jam dicuntur super eum orationes, ut fiat catechumenus.

Tunc datur baptizando sal benedictum

in os, ut per sal typicum, sapientiae sale conditus, foetore careat iniquitatis, et nec a vermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illaesus servetur ad majorem gratiam percipiendam.

C. LXV. Quare sale initiantur catechumeni.

Item Beda in Esdram, lib.

II, c. 9 .

Sal coelestis sapientiae, quo initiantur catechumeni, in cunctis operum nostrorum sacrificiis jubemur offerre.

C. LXVI. Quare iterum exorcizentur.

Item Rabanus de institut. clericorum, lib.

I, c. 27.

Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequitiam agnoscens et justum super se Dei judicium timens, recedat ab homine, nec jam contendat

eum arte sua subvertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus factori suo.

C. LXVII. Sacerdotes exorcizando daemonia repellunt.

Item Gregorius Papa in hom.

XXIX, Evangel..

Sacerdotes, quum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos

spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt?

C. LXVIII. Quare de saliva nares et aures tanguntur Item Rabanus de institut. clericorum, lib.

I, c. 27.

Postea tanguntur ei nares et aures cum saliva, et dicitur ei verbum *illud* evangelicum, quod Jesus, quando surdum et mutum sanavit, tangens cum sputo linguam ejus, et mittens digitos in auriculas ejus, dixit: Effeta, quod est adaperire.

Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per salivam typicam sacerdotis et tactum sapientia et virtus divina salutem ejusdem catechumeni operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem notitiae Dei, ut aperiantur illi aures ad

audiendum mandata Dei, ut aperiantur ei sensus in intimo corde ad respondendum.

C. LXIX. Quare nares, non ora baptizandorum episcopus tangit.

Item Ambrosius de sacramentis, lib.

I, c. 1.

Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus, sed nares.

Quare nares?

ut bonum odorem accipias pietatis aeternae.

C. LXX. Quare a sacerdote inunguntur.

Item Rabanus de instit. clericorum, lib.

I, c. 27.

Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma cum fide accepta custodiatur.

Ungitur tunc illius pectus de oleo sanctificato cum invocatione S. Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici in eo resideant, sed in fide S. Trinitatis mens

ejus confortetur.

Ungitur et inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona opera facienda per Dei gratiam roboretur.

Item c. 28: § 1. Consecratur *post haec* et ad ipsum baptismum catechumenus accedit.

C. LXXI. Quomodo fontem baptismi Trinitatis praesentia consecrat.

Item Ambrosius in lib.

II, de sacramentis, c. 5 .

Venit sacerdos ad fontem, dicit precem, invocat

Patris nomen, *praesentiam* Filii et Spiritus sancti, utitur verbis coelestibus.

Coelestia verba, quae Christi sunt.

Praesentia Trinitatis adest; operatur sermo aeternus; ubi descendit Spiritus, primo quasi columba descendit, ut increduli vocarentur ad fidem.

In principio signum debuit esse: in posterioribus *debet esse* perfectio.

Apostolis enim Spiritus sanctus datus est in igneis linguis propter incredulos; nobis jam in plenitudine ecclesiae non per signa, sed per fidem veritas est colligenda.

C. LXXII. Verba erroris per imperitiam prolata non impediunt aquae sanctificationem.

Item Augustinus de unico baptismo, lib.

VI, c. 25.

XII Pars.

Si non sanctificatur aqua, quum aliqua

erroris verba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam.

Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem.

Numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, quum illae preces dictae super aquam fuissent, jubebuntur denuo baptizari?

Quid ita?

quia plerumque precis vitium superat precantis affectus, et quia illa certa evangelica verba, sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum valent, ut per illa sic evacuentur quaecunque in prece vitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur.

Nam utique haereticus, si afferat

precem vitiosam, nec habeat bonum charitatis affectum, quo possit illa imperitia superari (et ideo similis est ei, quicunque in ipsa catholica invidus et malevolus, quales arguit illic Cyprianus), afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis compositas, et, per ignorantiae simplicitatem non eas valentes

discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sint), nec tamen quod in eis perversum est evacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius evacuatur.

C. LXXIII. Quid significent mysteria, quae in fonte baptismatis celebrantur.

Item Augustinus ad Neophytos, hom.

III.

XIII Pars.

Prima igitur et secunda praedicatione de his tantum locuti sumus, quae vobis prius, quam ad fontem sanctum veniretis, juxta catholicae ecclesiae instituta tradidimus.

Et quid significaret unctio, quae diversis corporis nostri adhibita partibus diversum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus, quum ostenderemus, vos per oleum sanctificationis

ad auditum plenae fidei praeparatos, et ad bonum Christi odorem vocatos, ex toto corde ad abrenunciandum diabolo esse commonitos.

Nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, quae in ipso sacro fonte celebrata sunt.

Emissa enim certissima cautione, qua vos abrenunciare omnibus pompis diaboli et omnibus operibus ejus et omni fornicationi diabolicae spopondistis , descendistis in fontem sacrum, fontem redemtionis, fontem sanctificatum virtute coelesti.

In hoc ergo fonte ante, quam vos toto corpore tingeremus, interrogavimus: Credis in Deum Patrem omnipotentem?

Respondistis: Credo.

Rursus interrogavimus: Credis et in Jesum Christum filium ejus,

qui natus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine?

Respondistis singuli: Credo.

Iterum interrogavimus: Credis et in Spiritum sanctum?

Respondistis similiter: Credo.

Hoc autem fecimus juxta Domini nostri Jesu Christi salvatoris imperium, qui, quum ad patrem in coelum ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, mandavit dicens: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

(Item: ) § 1. Quod autem interrogavimus: Credis sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem?

non eo modo interrogavimus, ut quomodo in Deum creditur, sic et in ecclesiam sanctam catholicam, quae propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum.

Non ergo diximus, ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis; sed intelligite nos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta catholica conversantes in Deum crederetis, crederetis etiam resurrectionem carnis, quae futura est.

C. LXXIV. Aliorum fide et professione parvuli baptizantur.

Item Isidorus de officiis, lib.

II, c. 24.

XIV Pars.

Parvuli alio profitente baptizantur,

quia adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam aegri, muti, et surdi, quorum vice alius profitetur, ut pro eis, dum baptizantur, respondeat.

C. LXXV. Aliorum testimonio aegrotantes sunt baptizandi.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 34.

Aegrotantes, si pro se respondere non possunt, quum voluntas eorum testimonium sui dixerit. baptizentur. Similiter et de poenitentibus agendum est.

C. LXXVI. Sacramentum fidei, non ipsa fides parvulum facit fidelem.

Item Augustinus epist. XXIII, ad Bonifacium.

Nihil est aliud credere quam fidem habere, ac per hoc, quum respondetur parvulus credere, qui

fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti.

Item infra: § 1. Parvulum, etsi nondum fides illa, quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit.

*Nam* sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsam mente

annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo.

C. LXXVII. Alterius professio non valet ei, qui per se respondere potest.

Item in lib.

IV, de baptismo, c. 24.

Quum pro parvulis alii respondent, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt.

At si pro eo, qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet.

Ex qua regula illud in evangelio dictum est, quod omnes, quum legitur, naturaliter movet: Aetatem habet; ipse pro se loquatur.

C. LXXVIII. Quare trina mersio in baptismate celebretur.

Item Augustinus in hom.

III.

Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus.

Qui ordo baptismatis duplici mysterii significatione celebratur.

Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine S. Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Jesu Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis.

Ille enim tertio repetita demersio typum Dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis abluti in sanctitate virtutum Christum imitando vivatis.

C. LXXIX. De his, qui semel, non tertio in baptismate merguntur.

Item ex Canonibus Apostolorum, c. 50.

Si quis presbyter aut episcopus non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel mergat in baptismate, (quod dari a quibusdam jubetur in morte Domini), deponatur.

Non enim dixit nobis Dominus: in morte mea baptizate; sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

C. LXXX. De eodem.

Item Gregorius Leandro, Episcopo Hispaniarum, lib.

I, epist. 41.

XV Pars.

De trina mersione baptismatis nihil responderi verius potest, quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae ecclesiae consuetudo diversa.

Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut, dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.

Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet fieri, neque istud aliquid obsistit, baptizandos semel in aquis mergere, quia, dum *in* tribus personis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismate vel

ter, vel semel immergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari.

C. LXXXI. De eodem.

Item Hieronymus super Epistolam ad Ephesios, lib.

II, ad c. 4 [v. 5] .

Eodem modo *et* in Patrem, et *in* Filium, et *in* Spiritum sanctum baptizamur et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum, * et non baptizamur in nominibus Patris et Filii, et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus.

Item infra: § 1. Potest unum baptisma et ita dici, quod *, licet ter baptizemur propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputetur.

C. LXXXII. De his, qui in nomine Christi semel tantum mergunt.

Item Pelagius Papa Gaudentio Episcopo.

Multi sunt, qui in nomine solummodo Christi una etiam mersione se asserunt baptizare.

Evangelicum vero praeceptum, ipso Deo et Domino salvatore nostro Jesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione

sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino discipulis suis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

C. LXXXIII. In invocatione Trinitatis tertio in baptismate mergere debemus.

Item Zacharias Papa Bonifacio Episcopo, in epist., cujus initium: « Sacris liminibus » .

XVI Pars.

In synodo Anglorum decretum, et * judicium firmissime praeceptum et diligenter demonstratum esse dignoscitur, ut quicunque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet.

Quod omnino verum est, quia, si lotus in fonte baptismatis quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus

non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti fuerit baptizatus.

§ 1. Hoc quoque observari in praedicta synodo sacerdotes voluerunt, ut qui vel unam de Trinitate personam in baptismo non nominaret, illud baptisma esse verum non posset.

Quod pro certo verum est, quia, qui unam ex sancta Trinitate confessus non fuerit, perfectus Christianus esse non potest.

Qui enim confitetur Patrem et Filium, si confessus non fuerit *et* Spiritum sanctum, neque Patrem habet, neque Filium; et qui confessus fuerit Patrem et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed vacuus est a divina gratia.

C. LXXXIV. Rebaptizentur qui in nomine Trinitatis baptizati non fuerint.

Item Gregorius Quirino, Episcopo in Iberia, lib.

IX, epist. 61.

Hi vero haeretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiani et Cataphryges

* et alii tales, quum ad sanctam ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma, non fuit, quod in errore positi *in* S. Trinitatis nomine minime perceperunt.

C. LXXXV. Semel in baptismate mergere licet.

Item Ex Concilio Toletano IV, c. 5.

Propter vitandum schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus baptismi mersionem.

C. LXXXVI. De sacerdote, qui per ignorantiam linguae latinae in invocatione Trinitatis deliquit.

Item Zacharias Papa Bonifacio Episcopo, in epistola decretali.

Retulerunt nuncii tui, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui latinam linguam penitus ignorabat, et, dum baptizaret, nesciens latini eloquii, infringens linguam, diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritu sancta.

Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit eos rebaptizare.

Sed, sanctissime frater, si ille, qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur.

C. LXXXVII. Quare baptizati a sacerdote ungantur.

Item Ambrosius de sacramentis, tract. seu lib.

I, c. 2.

XVII Pars.

Venisti ad fontem: ingressus es; considera quid videris; quid locutus sis *considera*, repete diligenter; occurrit tibi Levita, occurrit presbyter; unctus es quasi athleta Christi, ut ad baptismum catechumenus accedas.

C. LXXXVIII. Quare baptizatus a presbytero ungatur in cerebro.

Item Rabanus de institut. clericorum, lib.

I, c. 28.

Postquam ascenderit baptizatus de fonte, statim signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut regni Christi particeps fiat et a Christo Christianus possit vocari.

C. LXXXIX. Quid super baptizatum a sacerdote dicatur.

Item Ambrosius de sacramentis, tract. seu lib.

II, c. 7.

Emersisti : venisti ad sacerdotem.

Quid tibi dixit?

Deus, inquit, Pater omnipotens, qui te regeneravit ex a qua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam aeternam.

Vide, ubi unctus es: in vitam, inquit, aeternam.

C. XC. Quare unguentum super caput baptizati ponatur.

Item in lib.

III, de sacramentis, c. 1, et 2.

Accepisti mysterium, hoc est unguentum supra caput.

Quare supra caput?

Quia sensus sapientis in capite ejus.

Et infra c. 2: § 1. Sequitur spiritale signaculum, quod audisti hodie legi, quia post fontem superest, ut perfectio fiat, quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur.

C. XCI. Quare candida vestis tradetur Christianis.

Item Rabanus de institut. clericorum lib.

I, c. 29.

Post baptismum traditur Christiano vestis candida, designans innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas veteres maculas studio sanctae conversationis immaculatam servare debet repraesentandam ante tribunal Christi.

Cuncti vero renati albis induuntur vestibus ad mysterium resurgentis ecclesiae.

Item ibidem: § 1. Utuntur *ergo* baptizati albis vestibus, ut quorum primae nativitatis faciem vetusti erroris

pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae praeferat indumentum.

Tegitur enim post sacram unctionem caput ejus mystico velamine, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri.

C. XCII. De eodem.

Item Ambrosius in libro de iis, qui initiantur mysteriis, c. 7.

Accepisti post baptismum vestimenta candida, ut esset indicium, quod exueris involucrum peccatorum, et indueris innocentiae casta velamina.

C. XCIII. Quot mensibus Judaei inter catechumenos habeantur.

Item ex Concilio Agathensi, c. 34.

XVIII Pars.

Judaei, quorum perfidia frequenter

ad vomitum redit, si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et, si pura fide noscuntur venire, tunc demum baptismatis gratiam mereantur.

Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur.

C. XCIV. De Judaeis plerisque frequenter ad Judaismum redeuntibus.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 58.

Plerique ex Judaeis, qui dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes *in* Christum non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere *praesumserunt*.

De quibus consultu piissimi

ac religiosissimi domini nostri Sisemundi regis hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos propria voluntas non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat.

Eos autem, quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si servi, pro injuria corporis sui libertati tradantur.

C. XCV. Ante baptismum diabolo et ejus operibus renunciare debemus.

Item Rabanus de instit. clericorum, lib.

I, c. 27.

Primum interrogatur paganus, si abrenunciat diabolo, et omnibus damnosis operibus ejus atque fallacibus pompis, ut primum respuat errorem, et sic appropinquet ad veritatem, possitque juxta Apostolum deponere veterem hominem, secundum pristinam conversationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans impietatem et saecularia desideria.

C. XCVI. Non transit in novam vitam quem non poenitet veteris vitae.

Item Augustinus in libro de poenitentiae medicina, c. 2.

Omnis, qui jam suae voluntatis factus est arbiter, quum accedit ad sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest inchoare.

Ab hac poenitentia, quum baptizantur, soli parvuli immunes sunt.

Nondum enim uti possunt libero arbitrio.

C. XCVII. Ante baptisma poenitentiam agere debemus.

Idem ad Seleucianam, epist. CVIII.

Agunt homines ante baptismum poenitentiam de *suis* prioribus peccatis, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Judaeos ac dicente: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi.

C. XCVIII. Quadraginta dierum abstinentia Judaeis baptizandis indicatur.

Item Gregorius Fantino Defensori, lib.

VII, epist. 24.

Ne, quod absit, longa dilatio Judaeorum retro possit animos revocare, cum fratre nostro episcopo loci ipsius loquere, ut, poenitentia ac abstinentia quadraginta dierum indicta, aut die dominico,

aut si celeberrima festivitas *fortassis* occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizes .

C. XCIX. Poenitentia non est necessaria baptizandis.

Item Ambrosius super epistolam ad Romanos, ad c. 11.

Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei, quia gratia Dei in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum, vel opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat.

C. C. Necessitate cogente in catechismo et confirmatione idem compater esse potest.

Item Hyginus Papa.

XIX Pars.

In catechismo, et in baptismo, et in confirmatione unus patrinus fieri potest, si

necessitas cogit.

Non est tamen consuetudo Romana, sed per singulos singuli suscipiunt.

C. CI. Non plures, sed unus parvulum in baptismate suscipiat.

Item ex Decreto Leonis Papae .

Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir sive mulier.

In confirmatione quoque id ipsum fiat.

C. CII. Qui non est baptizatus nec confirmatus, alium in chrismate vel baptismate tenere non debet.

Item ex Concilio Moguntino.

In baptismate vel in chrismate non potest alium suscipere in filiolum qui non est ipse baptizatus vel confirmatus.

C. CIII. Abbati vel monacho non licet commatres habere.

Item ex Concilio Autissiodorensi, c. 25.

Non licet abbati vel monacho de baptismo suscipere filios nec commatres habere.

C. CIV. De eodem.

Item ex libro Capitulorum .

Monachi sibi compatres commatresve non faciant, nec osculentur feminas.

C. CV. Qui in baptismo parvulos suscipiunt, pro eis apud Deum fidejussores exsistunt.

Item ex sermone S. Augustini post Pascha, qui sic incipit: « Hodiernus dies » .

Vos ante omnia, tam mulieres quam viros, qui filios in baptismo suscepistis, moneo, ut vos cognoscatis fidejussores apud Deum exstitisse pro illis, quos visi estis de sacro fonte suscipere.

Ideoque semper eos admonete, ut castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant.

Et paulo post: § 1. Ante omnia symbolum et orationem dominicam et vos ipsi tenete, et illis, quos suscepistis de sacro fonte, ostendite.

C. CVI. Ad baptizandi officium et ad vestimenta altaris lavanda sacerdos propria debet habere vasa.

Item ex Concilio Herdensi .

XX. Pars. Omnis presbyter, qui fontem lapideum habere nequiverit, vas conveniens ad *hoc* solummodo baptizandi officium habeat, quod extra ecclesiam non deportetur.

Similiter ad corporale lavandum et ad pallas altaris propria habeantur vasa, in quibus nihil aliud fiat.

C. CVII. Neque rebaptizationes, neque reordinationes fieri licet.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 38.

XXI. Pars. Non licet fieri rebaptizationes, et reordinationes, vel translationes episcoporum.

C. CVIII. De eodem.

Item ex epistola Augustini CCIII, ad Maximinum.

Rebaptizare haereticum hominem, qui haec sanctitatis

signa perceperit, quae Christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum immanissimum scelus est.

C. CIX. De Arianis, quando baptizentur, et quando non.

Item ex Concilio Arelatensi I, c. 8.

De Arianis, qui propria lege sua utuntur, placuit, si ad ecclesiam aliqui de hac haeresi venerint interrogent eos nostrae fidei sacerdotes symbolum, et, si perviderint eos in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatos, manus eis tantum imponatur, ut accipiant Spiritum sanctum.

Qui si interrogati non responderint hanc Trinitatem, baptizentur.

C. CX. Baptizentur, de quibus ignoratur an sint baptizati.

Item Gregorius III Bonifacio, epist. IV.

Parvulos, qui a parentibus subtracti sunt, et an baptizati sint, ignorant, hos ut baptizare debeas secundum Patrum traditionem, si non fuerit qui testificetur, ratio poscit.

C. CXI. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi V, c. 5.

Placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari.

Hinc etiam legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt

.

Similiter et de ecclesiis, quoties super earum consecratione haesitatur, agendum est, id est ut sine ulla trepidatione consecrentur.

C. CXII. De eodem.

Item Lec Papa Leoni Ravennati Episcopo, epist. XXXV, c. 1.

Quum itaque baptismi sui nihil recordetur qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, qui sciat consecratum, nec ille, qui consecratur.

Scimus quidem, inexpiabile esse facinus, quoties juxta haereticorum damnata a sanctis Patribus instituta cogitur aliquis lavacrum, quod regenerandis semel tributum est, bis subire, apostolica reclamante sententia, quae nobis unam praedicat in Trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum.

Sed in hoc nihil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen venire quod omnino factum

esse nescitur.

Atque ideo, quoties persona talis inciderit, solicita primum examinatione discutite, et longo tempore (nisi forte supremus finis immineat) indagate, utrum nemo penitus sit, qui testimonio suo juvare possit ignorantiam nescientis, et, quum constiterit, hunc, qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cujus in se nullum scit esse vestigium, nec vereamur huic salutis januam aperire, quam nunquam ante docetur ingressus.

C. CXIII. De eodem.

Idem epist. XC, al.

XCII, ad Rusticum, c. 16.

Si nulla exstant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus

hi, de quibus quaeritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur, ne manifeste pereant, in quibus, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum.

Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari, an quod eorum parentibus dabatur acceperint.

Sed, si hoc etiam ab eorum memoria alienum est, conferendum

eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumtionis, ubi est diligentia pietatis.

C. CXIV. Non baptizatur cum matre, quidquid in ejus corpore est.

Item Augustinus contra Julianum, lib.

VI, c..

XXII. Pars. Si ad matris corpus id, quod in ea concipitur, pertineret ita, ut ejus pars deputaretur, non baptizaretur infans, cujus mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, quum eum gestaret in utero.

Nunc vero quum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur.

Non itaque ad maternum corpus, quum esset in utero, pertinebat.

C. CXV. Quare non baptizetur cum matre qui in ejus utero est.

Item Isidorus, lib.

I de sentent. de summo bono, c. 24.

Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest.

Neque enim dici regeneratio in eo poterit, quem generatio non praecessit.

Et infra: § 1. Qui scelerate vivunt in ecclesia et communicare non desinunt, putantes, se tali communione mundari, discant, nihil ad emundationem proficere sibi.

C. CXVI. De eodem.

Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 54.

Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam

baptismi percipere, quando voluerit, habeat potestatem.

Nam nihil participat in hoc mater infanti, qui nascitur, propterea, quod uniuscujusque propria voluntas in confessione monstratur.

C. CXVII. De his qui ignoranter bis baptizantur.

Item ex Poenitentiali Theodori.

XXIII. Pars. Qui bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo poenitere, nisi quod secundum

canones ordinari non possunt, nisi magna aliqua necessitas cogat.

Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum crucifixerint Christum, per septem annos poeniteant quarta et sexta feria, et tres Quadragesimas jejunent.

Si pro vitio aliquo fecerint, similiter.

Si pro munditia putaverint, tribus annis similiter poeniteant.

C. CXVIII. De his qui ex industria bis baptizantur.

Item Felix Papa III, epist. I, c. 2, et seqq..

Eos, quos episcopos, presbyteros vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici *salutarisque* claruerit

fecisse jacturam, usque ad exitus sui diem in poenitentia (si resipiscant) jacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum quidem omnimodis interesse; quibus laica tantum communio in morte est reddenda.

§ 1. De clericis autem, et monachis, aut puellis Dei, aut saecularibus, servari praecipimus hunc tenorem, quem Nicaena synodus circa eos, qui lapsi sunt vel fuerint, servandum esse constituit: ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore aut periculo, se, ut rebaptizentur, haereticis impie dediderunt, si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint; septem autem *annis* subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum; duobus *autem* annis

etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo saecularibus in oratione socientur, nec confundatur Deo colla submittere qui eum non timuit abnegare.

§ 2. Pueris autem, quibus, quod adhuc impuberes sunt, a pubertate vocabulum est, seu clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est, nec eorum est

exspectanda poenitentia, quos excipit a coercitione censura.

C. CXIX. Presbyteris baptizatos chrismate ungere licet.

Item Innocentius Papa Decentio Episcopo, epist. I, c. 3.

XXIV. Pars. Presbyteris (seu extra episcopum seu praesente episcopo baptizant) chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, quum tradunt *Spiritum* paracletum.

C. CXX. Baptizatos in frontibus presbyteris ungere non licet.

Item ex Regesto Gregorii ad Januarium, Episcopum Caralitanum, lib.

III, epist. 9.

Presbyteri baptizatos infantes signare sacro in frontibus chrismate non praesumant.

Sed presbyteri baptizatos ungant in pectore, ut episcopi postmodum ungere debeant in fronte.

C. CXXI. Chrismatis pannum secundo linire, et super alium baptizatum mittere licet.

Item ex Concilio apud Bellvacum.

Si quis voluerit chrismate pannum iterum linire, et super alium baptizatum mittere, non est absurdum.

C. CXXII. De veteri chrismate baptisma consecrare non licet.

Item ex Concilio Lugdunensi.

Si quis de alio chrismate, quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione

acceperit, baptizare, nisi praeoccupante morte, tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur.

C. CXXIII. Non nisi a propriis episcopis presbyteri chrisma accipiant.

Item ex Concilio apud Valentias.

Presbyteri, qui dioecesanas regunt ecclesias, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per minorem clericum, sed per se ipsos, aut per

illum, qui ejusdem ordinis sit ante Paschae solennitatem chrisma petant.

C. CXXIV. Conficere chrisma et per dioeceses destinare omni tempore episcopo licet.

Item Ex Concilio Martini Bracarensis, c. 51, et seqq..

Omni tempore episcopo liceat chrisma conficere, et per suas * dioeceses destinare ita, ut ad accipiendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem Paschae de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur.

§ 1. Presbyter praesente episcopo non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum.

§ 2. Non liceat presbytero prius episcopo introire in baptisterium, sed cum

episcopo, nisi forte aut absens fuerit, aut aegrotus.

C. CXXV. Qui baptizandi recipit officium sine chrismate proficisci non debet.

Item ex Concilio Arausicano, c. 1.

Nullus ministrorum, qui baptizandi recipit officium, sine chrismate usquam debet progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari.

De eo autem, qui in baptismate, quacunque necessitate faciente, chrismatus non fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur .

Nam inter nos chrismatis ipsius non nisi una benedictio est.

Non praejudicantes cuiquam hoc dicimus, sed ut necessaria habeatur chrismatio.

C. CXXVI. Antequam chrisma infundatur, ad aspergendum aquam de fonte accipere licet.

Item Capitularium lib.

VI, c. 77.

In sabbato sancto Paschae vel Pentecostes si quis velit aquam consecratam ad aspersionem in

domo sua recipere, ante chrismatis infusionem recipiat .

C. CXXVII. Unde aspersionis sanctificatio exordium sumserit.

Item Cyprianus lib.

IV, epist. 7, ad Magnum.

Nec quenquam movere debet, quod aspergi vel perfundi jubentur aegri, quum gratiam dominicam consequuntur, quando scriptura sancta per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: * Et* aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris et ab omnibus simulacris vestris; et mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis.

Item in Numeris: § 1. Qui tetigerit cadaver

hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergatur de hac aqua die tertio, et septimo, et sic mundabitur.

Item: § 2. Si fide Trinitatis mundatus non fuerit, in resurrectione apud sanctorum collegium immundus erit.

Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinium, et aspersus ex hac commixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel, quia qui aqua aspersus non est expiationis immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.

Et iterum: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Accipe Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos, et ita facies eis purificationem eorum: circumsperges eos aqua purificationis.

Et iterum: Aqua aspersionis purificatio

est.

Unde apparet, aspersionem quoque aquae instar salutaris lavacri obtinere, et, quando haec in ecclesia fiunt, ubi sit et accipientis et dantis fides, integra stare omnia, et consummari ac perfici posse Domini majestate, et fidei veritate.

Et infra: § 3. Spiritus vero sanctus non dimensuratur

, sed super credentem totus infunditur.

Nam si dies omnibus aequaliter nascitur, et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur: quanto magis Christus sol et dies verus in ecclesia sua lumen vitae aeternae pari aequalitate largitur?

Cujus aequalitatis sacramentum videmus in Exodo esse celebratum, quum de coelo manna deflueret, et futurorum praefiguratione alimentum panis coelestis, et cibum Christi venientis ostenderet.

Illic enim sine discrimine vel sexus vel aetatis gomor singulis aequaliter colligebatur.

Unde apparebat, Christi indulgentiam et coelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus dividi, sine sexus varietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritalis

gratiae munus infundi.

Plane eadem gratia spiritalis, quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur, in conversatione atque actu nostro postmodum vel minuitur, vel augetur, ut in evangelio dominicum semen aequaliter seminatur; sed pro varietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam vel trigesimi, vel sexagesimi, vel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur.

Et paulo post: § 4. Quod si aliquis in illo movetur, quod quidam ex his, qui aegri baptizantur, spiritibus adhuc immundis teneantur, sciat, diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem valere; in baptismo vero omnis nequitiae suae virus amittere.

Quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui, diu reluctatus

et in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit et praevalere, donec ad aquam veniret, quo quum venisset, et victus est et exstinctus.

Mare *autem* illud sacramentum baptismi fuisse declarat B. *apostolus* Paulus, dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt,

et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari, et addidit, dicens: Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt.

Quod hodie *etiam geritur, ut* per exorcistas voce humana, et potestate divina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus, et quum exire se et homines *Dei* dimittere saepe dicat, in eo tamen, quod dixerit, fallat, et id, quod per Pharaonem prius gestum est, eodem modo obstinationis et fraudis exerceat.

Quum tamen ad aquam Dei salutarem atque *ad* baptismi sanctificationem venitur, scire debemus et fidere, quia illic diabolus opprimitur, et homo Deo dicatus divina indulgentia liberatur.

C. CXXVIII. De his qui usque ad exitum vitae suscipere baptisma differunt.

Item Joannes Chrysostomus in epistolam ad Hebraeos, homil.

XIII, ad c. 7.

XXV. Pars. Quando quis propterea peccat, ut sanctum baptisma in novissima sua exspiratione suscipiat, fortassis non adipiscitur.

Et credite mihi, non terrens vos dico quod dicturus sum.

Multos novi, qui hoc passi sunt, qui spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis discescerunt vacui; Deus enim propter hoc baptisma tribuit, ut solvat peccata, non ut addat.

Si vero quis ad hoc utitur baptismate, ut ampliora delinquat, ipsum fit negligentiae causa.

C. CXXIX. Parvulis baptizatis parentum non nocet perfidia.

Item Augustinus ad Bonifacium, epist. XXIII.

XXVI Pars.

Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, quum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, *et, si non nocent*, quomodo eis prosit, quum baptizantur, parentum fides, quorum eis non potest obesse perfidia?

Ubi respondeo, tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel regeneratus per aliorum

voluntatem deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consensit.

* Et* anima enim patris mea est, inquit, et anima filii *mea est *, et iterum: Anima quae peccaverit, ipsa morietur.

Non autem peccat ipsa, quum parentes ei nescienti vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum.

Sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima, de qua diceretur: Et anima patris mea est, et anima filii *mea est *.

Jam itaque dicit, quod, quum homo in se ipso est ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua conscientia non tenetur obnoxius.

Et infra: § 1. Quomodo itaque in parvulum majores peccunt

offerentes eum, atque obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis?

Non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem.

Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per S. Spiritus unitatem.

Item paulo superius: Regenerans *ergo* Spiritus in majoribus offerentibus et parvulo oblato renatoque communis est.

Ideo per hanc societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato.

Et infra: Potest enim et in hoc, et in illo homine esse unus Spiritus *sanctus*, etiamsi se invicem nesciant, per quem sit utriusque gratia communis; non autem potest spiritus unus esse

hominis et hujus, et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis.

Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur.

Non potest autem, semel Dei spiritu regeneratus, ex parentum carne regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur.

Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate.

Et paulo post: § 2. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicunque majores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter homicidae.

Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt, recteque illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur:

nolite occidere parvulos vestros.

Dicit enim *et* Apostolus: Spiritum nolite exstinguere, non quia ille exstingui potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur, qui sic agunt, ut exstinctum velint.

§ 3. Nec illud te moveat, etc.

Et infra: Celebrantur enim per eos necessaria ministeria.

Et infra: Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt, quam ab universa societate sanctorum atque fidelium.

Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem S. Spiritus adjuvantur.

Tota hoc ergo mater Ecclesia,

quae in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit.

Item infra: § 4. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione, qua soles vehementer cavere mendacium.

Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem, utrum, quum creverit, futurus sit castus, vel fur, vel non sit futurus?

Sine dubio respondebis: nescio; et utrum in eadem parvula aetate constitutus cogitet aliquid boni vel mali?

Dices: nescio.

Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi promittere, et de ejus praesenti cogitatione, quid est aliud, quam, quando ad baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidei auctores respondent, et

dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non potest, aut, si potest, occultum est?

Interrogamus enim eos, a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum?

de illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat.

Respondent: Credit; et ad cetera sic respondetur singula, quae quaeruntur.

Unde miror, parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant, eum tanta bona facere, quae ad horam, qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora, si subjiciam, erit castus qui baptizatur, aut non erit fur?

nescio, utrum audeat dicere aliquis, aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet, quod credat in Deum, et quod se convertat ad Deum.

Et infra: § 5. Ecce facio, quantum possum.

Dominus adjuvet, ut quod postulas possim.

Nempe

saepe ita loquimur, ut, Pascha propinquante, dicamus crastinam, vel perdissenam, vel perendissenam *esse* Domini passionem, quum ille ante *tam* multos annos passus sit, nec omnino, nisi semel, ipsa passio facta sit.

Nempe ipso die dominico dicimus: hodie Dominus resurrexit, quum ex quo resurrexit tot anni transierunt.

Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies, qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo, sed jam olim factum est?

Et infra: § 6. Itaque parvulum, etc. Et infra: § 7. Quum autem

homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit, ejusque veritati consona *etiam* voluntate coaptabitur.

Hoc quamdiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates, et tantum valebit, ut, si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante ecclesiae caritate ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in mundum, Christiano adjutorio liberetur.

Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est ille parvulus, qui, etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis

opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit.

C. CXXX. Aliorum fides in baptismo parvulos salvat.

Item Bonifacio contra duas epistolas Pelagianorum, lib.

I, c. 22.

In ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt,

sicut ex aliis *ea* qua *illis* in baptismo remittuntur, peccata traxerunt; nec illud cogitetis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: Nisi manducaveritis carnem meam, etc.

C. CXXXI. Corpore et sanguine Christi participat qui per baptisma membrum ejus efficitur.

Idem.

Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque dominici participem fieri, quando in baptismate membrum Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat.

Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc, quod illud sacramentum est, invenit.

C. CXXXII. Quare sit baptizandus qui de baptizato nascitur.

Idem de peccatorum merito et remissione, et baptismo parvulorum, lib.

II, c. 25, et 26.

XXVII. Pars. Si baptizata est caro Christi, quae sine peccato erat, propter exemplum imitationis: quanto magis baptizanda est caro mortis propter evitandum judicium damnationis?

Sicut vero in tempore circumcisionis qui de circumciso nascebatur fuit circumcidendus: sic nunc qui de baptizato nascitur erit baptizandus.

§ 1. Sacramentum enim baptismi sacramentum est regenerationis.

Quare,

sicut qui non vixerit mori non potest, ita qui natus non fuerit renasci non potest.

Ex quo conficitur, neminem in suo parente renasci potuisse non natum.

Et quamvis parenti post conversionem propria peccata non obsunt, tamen illis obsunt, qui ab eo generantur.

Parenti propter hoc non obsunt, quia renatus est; illis autem, qui de illo nati sunt, nisi eodem modo renascantur, quae a parente

contracta sunt oberunt, quia etiam innovatus pater non de novitate, sed de reliquiis vetustatis carnaliter gignit, et filii ex parentum reliqua vetustate in peccati carne propagati damnationem sacramento regenerationis evadunt.

C. CXXXIII. In baptismate omnia peccata moriuntur.

Item in Enchiridio, c. 52.

Ut ostenderet Apostolus, nos mortuos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?

Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi baptizati sumus, profecto *et* parvuli, qui baptizantur in Christo, peccato moriuntur, quia in morte ipsius baptizantur.

Nullo enim excepto dictum est: Quicunque *enim* baptizati sumus in Christo *Jesu*, in morte ipsius baptizati sumus, et ideo dictum est, ut probaretur mortuos nos esse peccato.

Cui autem peccato parvuli renascendo moriuntur, nisi quod nascendo traxerunt?

Ac per hoc *etiam* ad ipsos pertinet quod sequitur: Consepulti enim sumus illi per baptismum in mortem.

Et infra: § 1. Baptizatis itaque in morte Christi, in qua non solum majores, verum etiam parvuli baptizantur, ait: Sic vos existimate mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu.

C. CXXXIV. Sicut nulli baptismus negatur, ita nemo est, qui non peccato moriatur.

Item in eodem, c. 43.

A parvulo recens nato usque ad decrepitum senem sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo.

Sed parvuli tantum originali, majores autem etiam omnibus *iis* moriuntur peccatis, quae male vivendo addiderunt *ad illud, quod nascendo traxerunt*.

C. CXXXV. In baptismo Joannis non erat peccati remissio.

Item in eodem, c. 49.

Non regenerabantur qui baptismo Joannis baptizabantur.

Sed quodam praecursorio illius ministerio, qui dicebat: Parate viam Domino, *huic uni*, in quo solo renasci poterant, parabantur.

Hujus enim baptismus est non in aqua tantum, sicut fuit Joannis, verum etiam in Spiritu sancto, ut de illo *Spiritu* regeneretur quisquis in Christum credit, de quo Christus regeneratus regenerationem non cognovit.

Et paulo infra: § 1. In aqua baptizari voluit *a Joanne*, non ut ejus iniquitas *ulla* dilueretur, sed *ut magna* commendaretur humanitas.

Ita quippe

nihil in eo baptismus habuit quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret invenit.

C. CXXXVI. Non solum originale, sed etiam actualia peccata remittuntur in baptismate.

Idem de baptismo parvulorum, sive de peccatorum meritis, lib.

I, c. 15, et 16.

Regenerante autem carne tantummodo contrahitur peccatum originale; regenerante autem Spiritu non solum originalium, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.

Proinde recte potest dici, parvulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros.

*Multum* autem fallit et fallitur qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo: Per unius delictum *in* omnes homines ad condemnationem, etc.

C. CXXXVII. Quicunque ex concupiscentia nascitur per baptismum regeneratur.

Idem in eodem, c. 16.

Quisquis ex concupiscentia carnis, et lege peccati et mortis carnaliter generatur, regenerari spiritaliter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione

liberetur.

Sicut enim per primum hominem in peccato et morte nascuntur, sic etiam per Christum in justitia et vita aeterna in baptismo renascuntur.

C. CXXXVIII. Offerentium fides parvulos facit fideles.

Idem in eodem libro. c. 19.

Parvuli fideles recte vocantur, quia fidem per verba gestantium quodammodo profitentur et per eorundem verba diabolo et mundo abrenuntiant.

Et hoc fit vi sacramenti et divinae gratiae, quam Dominus donavit Ecclesiae.

Parvulus autem qui baptizatur, si ad annos rationales veniens non crediderit, nec ab illicitis abstinuerit, nihil ei prodest quod parvulus accepit.

C. CXXXIX. De eodem.

Item Augustinus in eodem lib.

I, de meritis et remissione peccatorum, c. 25, et 19.

Mater Ecclesia os maternum parvulis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad justitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem.

Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est, quamvis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint.

Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodammodo profitentur, cur etiam non *prius* poenitentes habeantur, quum per eorundem verba gestantium diabolo et huic saeculo renunciare monstrantur?

C. CXL. Caritas ecclesiae peccata dimittit, vel tenet.

Idem in tract.

CXXI, ad c. 20, Joannis.

Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, qui participes sunt, peccata dimittit; eorum, qui non sunt, tenet.

C. CXLI. Solus Christus peccata dimittit.

Idem de peccatorum meritis et remissione, lib.

I, c. 23.

Nemo tollit peccata, nisi solus Christus, qui est agnus tollens peccata mundi.

Et infra: Tollit autem et dimittendo quae facta sunt, (ubi et

originale continetur), et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi fieri omnino non possunt .

C. CXLII. Praeter baptisma Christi parvulis nulla salus promittitur.

Idem ibidem, et c. 25.

Nulla praeter baptismum *Christi* salus promittitur infantibus, quia infantes, si per sacramentum, quod ad hoc est divinitus institutum, in credentium numerum non transeant, *profecto* in tenebris manent.

C. CXLIII. Baptizati in Christo incorporantur, et ejus membra fiunt.

Idem ibidem, c. 26.

Ad hoc baptismus valet, ut baptizati Christo incorporentur,

et membra ejus habeantur, et consepeliantur, et oblati per sacramentum charitatemque fidelium reconcilientur Deo, ut in illo vivi, salvi, liberati, redempti, illuminati fiant.

C. CXLIV. Idem ibidem, c. 27.

Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari?

non credere autem non baptizari?

C. CXLV. Gratia non solum peccata dimittit sed etiam legem implere facit.

Idem de gratia et libero arbitrio, ad Valentinum, c. 14.

Gratia, quae per Christum datur, non solum peccatorum remissionem facit, sed etiam ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur; Spiritus etiam gratiae dat fidem, quae

etiam non petita a Deo conceditur, ut homini petenti et alia concedantur.

Nam fides non est liberi arbitrii tantum, sed donum Dei.

C. CXLVI. Vetus infirmitas in baptismo non penitus absumitur, sed vires amittit.

Idem de baptismo parvulorum, sive de peccatorum meritis et remissione, lib.

II, c. 7.

XXVIII. Pars. Non ex quo quisque baptizatur omnis vetus infirmitas in eo absumitur, sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum, et intelligentia, et operatione spiritalium.

Cetera vero in spe *facta* sunt, donec *etiam* in re fiant,

quod erit in resurrectione.

Nam in baptismo, quamvis plena fiat remissio peccatorum, nondum tamen plena est novitas et perfecta mutatio, quia adhuc remanet corruptio non solum in corpore, sed etiam in animo, qui est homo interior; in quo si perfecta esset novitas, non diceret Apostolus, quod renovatur de die in diem.

Item eodem libro, c. 27: § 1. Hoc meminisse debemus, *tantummodo* omnium peccatorum plenam perfectamque remissionem baptismo fieri, hominem vero non totum commutari continuo; sed in bene proficientibus de die in diem novitate crescente commutari quod vetustum et carnale est, donec ita renovetur, ut animalis infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptamque perveniat.

Et c. 28.: § 2. Haec autem lex

peccati, de qua dicit Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, non sic manet in membris eorum qui renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena et perfecta sit remissio peccatorum, omnibus inimicis interfectis, quibus separabamur a Deo: sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremtum, si non illicitis consensionibus *quodammodo* reviviscat, et in regnum proprium *dominationemque* revocetur.

Ab hac autem vetustate carnis (in qua est lex ista peccati, vel peccatum jam remissum) usque adeo Spiritus vita decernitur, in cujus novitate baptizati *per Dei gratiam renascuntur*, ut tales etiam in praesenti non solum non in peccato, sed etiam nec in carne esse dicantur,

cujus desideria non sequuntur, sed in Spiritu.

Ipsa vero carne corruptibili bene utitur qui membra ejus ad bene operandum convertit, non secundum desideria carnis vivens lege peccati quod, licet jam remissum est, in vetustate tamen carnis manet; qua bene utuntur fideles conjugati, qui ex eo, quod sunt in Christi novitate, dominari sibi libidinem non patiuntur; ex eo autem, quod adhuc trahunt Adae vetustatem, regenerandos *immortaliter* filios mortaliter generant cum *ea* propagine peccati, qua renati obnoxii non tenentur, et qui nascuntur renascendo solvuntur.

Item paulo

inferius: § 3. Sicut facta, *et* dicta, et cogitata iniqua animae et corpori pertinent, licet autem quantum ad motus jam praeterierunt, et non sunt, eis tamen praeteritis reatus eorum manet, nisi peccatum per remissionem solvatur: sic *contra in hac* non *jam* praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae, reatus ejus solvitur, et non erit, quum fit in baptismo plena remissio peccatorum .

C. CXLVII. Discipuli Christi ejus baptismate creduntur abluti.

Idem in epistola CVIII, ad Seleucianam.

XXIX. Pars. Quando ab Hierosolymis exiit Jesus cum discipulis suis in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum,

sed per discipulos suos, quos intelligimus jam fuisse baptizatos sive baptismo Joannis (sicut nonnulli arbitrantur) sive (quod magis credibile est) baptismo Christi.

Item ibidem: § 1. Respondit Dominus Petro: Qui totus est, non indiget, nisi ut peaes lavet, sed est mundus totus.

Ubi intelligitur, quod jam Petrus baptizatus fuerat.

C. CXLVIII. Apostoli omnes Christi baptismate baptizati creduntur.

Item ad Vincentium et Victorem, lib.

III, de anima et ejus origine, c. 9.

Si eos de quibus non scriptum est, utrum fuerint baptizati, sine baptismo de hac vita recessisse contendimus, ipsis calumniamur Apostolis, qui, praeter apostolum Paulum, quando baptizati

fuerint ignoramus.

Sed ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod B. Petro apostolo Dominus ait: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet.

C. CXLIX. Catechumenus catholicus haeretico baptizato praefertur.

Idem lib.

IV de baptismo contra Donatistas, c. 21.

XXX. Pars. Non dubito, catechumenum catholicum divina charitate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus catholica *bonum* catechumenum malo baptizato anteponimus.

Nec ideo tamen sacramento baptismi.

quo iste nondum, ille jam imbutus est, facimus injuriam.

Et paulo post: § 1. Melior enim centurio *Cornelius* necdum baptizatus Simone baptizato.

Iste enim et ante baptismum S. Spiritu repletus est: ille et post baptismum immundo spiritu inflatus est.

Verumtamen Cornelius, si *etiam* Spiritu sancto jam accepto baptizari noluisset, contemti tanti sacramenti reus fieret.

Et infra: § 2. Sicut autem bono catechumeno baptismus deest ad capessendum regnum coelorum, sic malo baptizato vera conversio.

Qui *enim* dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum, ipse etiam dixit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum

coelorum.

C. CL. Non tam ablutione corporis, quam fide cordis baptisma constat.

Item in libro sententiarum Prosperi.

Verus baptismus constat non tam ablutione corporis, quam fide cordis, quemadmodum apostolica doctrina tradidit, dicens: Fide mundans corda eorum, et alibi: Salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum.

C. CLI. Sicut in veteri testamento quidam spiritales, ita in novo quidam carnales inveniuntur.

Item Augustinus lib.

I de baptismo, c. 15.

Sicut in sacramentis veteris testamenti vivebant

quidam spiritales, ad novum scilicet testamentum, quod tunc occultabatur, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramentis novi testamenti, quod jam revelatum est, plerique vivunt animales, qui proficere si nolunt ad percipienda quae sunt Spiritus Dei, quo eos hortatur sermo apostolicus, ad vetus testamentum pertinebunt.

Si autem proficiunt, et antequam capiant baptismum, ipso profectu et accessu ad novum pertinent, et, si priusquam spiritales fiant, ex hac vita rapiantur, custoditi per sacramenti sanctitatem in terra viventium computantur, *ubi est spes nostra et portio Dominus*.

Nec invenio quid verius intelligatur

in eo, quod scriptum est: Imperfectam meum viderunt oculi tui, *quandoquidem sequitur*: Et in libro tuo omnes scribentur.

*

§ 1. Non interest, quum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat, et quali fide imbutus sit ille, qui accipit sacramentum.

Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest.

Item infra: § 2. Manifestum est fieri posse, ut fide non integra integrum in quoquam maneat sacramentum baptismi.

Item c. 15; § 3. Si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur.

Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei.

Numquid tamen ideo non integrum sacramentum

accipiunt?

aut numquid ideo, si profecerint, et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est?

Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit, gubernante *illa* misericordia Dei, *de qua praesumens idem Apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit *.

C. CLII. Non naturae necessitate, sed merito peccati Adam moriturus erat.

Item ex Concilio Milevitano, cui interfuit Augustinus, et Anselmus Romanae ecclesiae Legatus, contra Pelagianos, c. 1.

XXXI. Pars. Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta synodo, constituere haec, quae in praesenti concilio diffinita sunt: ut quicunque

dicit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

C. CLIII. Parvuli non solum poenam, sed culpam a parentibus tradunt.

Item ejusdem Concilii, c. 2.

Placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem *quidem* peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur (unde fit consequens,

ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur,) anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica, ubique diffusa, semper intellexit.

Propter hanc enim fidei reguiam etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt.

C. CLIV. Gratia et peccata remittit, et ne reiterentu adjuvat.

Item ejusdem, c. 3.

Placuit, ut quicunque dixerit, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt non etiam ad adjutorium, ut non committantur, anathema sit.

C. CLV. Quid sit peccatum gratia docet, et ut videtur facit.

Item ejusdem, c. 4.

Quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.

C. CLVI. Sine gratia divina mandata impleri non possunt.

Item ejusdem, c. 5.

XXXII. Pars. Placuit, ut quicunque dixerit, ideo

nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum arbitrium jubemur facilius possimus implere per gratiam, tanquam etiam si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit.

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.

C. I. Post baptisma confirmationis sacramentum praestetur.

Item Urbanus Papa omnibus Christianis, ep. I, c. 7.

I. Pars. Omnes fideles per manus impositionem episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur, quia, quum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et conscientiam dilatatur.

C. II. Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid confirmatione.

Item Melchiades Papa in ep. ad Episc.

Hisp., c. 2.

Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam.

Et quia in hoc mundo tota aetate victuris inter invisibiles hostes et pericula

gradiendum est, in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur.

Et quamvis continuo transituris sufficiant regenerationis

beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia.

Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos, confirmatio armat et instruit ad agones mundi hujus et praelia reservandos.

Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem, confirmatur morte, quia non potest peccare post mortem.

C. III. Manus impositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi.

Idem ibidem.

De his vero, super quibus rogastis vos informari, id est: utrum majus esset sacramentum manus impositio episcoporum, aut baptismus?

Scitote, utrumque magnum esse sacramentum, et,

sicut unum a majoribus fit, id est a summis pontificibus, quod a minoribus fieri non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est.

Sed ita conjuncta sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem, nisi, morte praeveniente, nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest.

C. IV. Non ab aliis quam ab episcopis manus impositionis sacramentum perfici potest.

Item Eusebius Papa epist. III, ad Episcopos Tusciae et Campaniae.

Manus quoque impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis

legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis, quam ab illis, qui eorum tenent locum, unquam perfici potest aut fieri debet.

Nam, si aliter praesumtum fuerit, irritum habeatur et vacuum, et inter ecclesiastica nunquam reputabitur sacramenta.

C. V. Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur.

Item Rabanus de institutione clericorum, lib.

I, c. 20.

Novissime a summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis idem donum, quod *ipse* in baptismate consecutus est per gratiam vitae donatus aeternae.

Signatur enim baptizatus cum chrismate per sacerdotem

in capitis summitate; per pontificem vero in fronte, ut in priore unctione significetur Spiritus sancti super ipsum descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda quoque, ut ejusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et virtutis venire in hominem declaretur.

C. VI. Ad confirmationem non nisi jejuni veniant.

Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.

Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectae

aetatis, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum S. Spiritus valeant accipere, et quia nunquam erit Christianus, nisi confirmatione episcopali fuerit chrismatus.

C. VII. Episcopi non nisi jejuni baptizatos confirment.

Item ex Concilio Meldensi, c. 6.

Ut episcopi non nisi jejunii per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus.

Sicut autem duobus temporibus Pascha videlicet et Pentecoste, a jejunis celebrari debet baptismus, ita etiam traditionem Spiritus sancti a jejunis pontificibus convenit celebrari.

C. VIII. Secundo vel tertio nullus confirmetur.

Item ex Concilio Tarraconensi, c. 6 .

Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, vel ter, vel eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab eisdem episcopis confirmentur.

Unde visum est nobis, eandem confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere, quia bis, vel ter, vel amplius baptizatos aut confirmatos non saeculo, sed soli Deo sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.

C. IX. De eodem.

Item Gregorius III, epist. IV ad Bonifacium.

De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo illi talis reiteratio prohibenda est.

C. X. Omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur.

Item Stephanus Papa V.

II. Pars. Nunquid non omnia chrismata sacerdotalis mysterii crucis figura perficiuntur?

Numquid baptismatis unda nisi cruce sanctitate peccata relaxantur, et, ut cetera praetereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit?

C. XI. Energumeni omnibus diebus exorcizentur.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 90 et seqq..

III. Pars. Omni die exorcistae energumenis manus

imponant, energumeni vero pavimenta domorum Dei verrant.

Quibus assidentibus in domo Dei victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

C. XII. A quibus neophyti abstinere debent.

Item ex eodem, c. 86.

Neophyti aliquandiu a lautioribus epulis, et spectaculis, et conjugibus abstineant.

C. XIII. De ordine officiorum.

Item ex Concilio Agathensi, c. 30.

IV. Pars. Convenit ordinem ecclesiae ab omnibus aequaliter custodiri.

Unde studendum est, sicut ubique fit, ut post antiphonas collationes *per ordinem* ab episcopis vel presbyteris dicantur, et hymni matutini vel vespertini diebus omnibus

decantentur, et in conclusione matutinarum vel vespertinarum missarum post hymnos capitula de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione ad vesperam ab episcopo cum benedictione mittatur .

C. XIV. De eodem.

Item ex Concilio Gerundensi, c. 10.

Id semper placuit observari, ut omnibus diebus post matutinas et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.

Item Gregorius VII, in generali Synodo residens statuit : C. XV. De eodem.

In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et in die Pentecostes usque in sabbatum ejusdem

III psalmos tantum ad nocturnas, tresque lectiones antiquo more cantamus et legimus.

Omnibus diebus aliis per totum annum, si festivitas est, IX psalmos, et IX lectiones dicimus.

Aliis vero diebus XII psalmos, et III lectiones recitamus.

In dominicis diebus XVIII psalmos (excepto die Paschae et Pentecostes) et IX lectiones dicimus.

Illi autem qui in quotidianis diebus tres tantummodo psalmos, et III lectiones celebrare volunt, non ex regula

sanctorum Patrum, sed ex fastidio et negligentia probantur hoc facere.

Romani vero diverso modo agere coeperunt, maxime a tempore, quo Teutonicis concessum est regimen nostrae ecclesiae.

Nos autem et ordinem Romanum investigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos Patres, statuimus fieri sicut superius praenotavimus .

C. XVI. De observatione Quadragesimae.

Item ex homilia Gregorii Papae .

V. Pars. Quadragesima summa observatione est observanda, ut jejunium in ea (praeter dies dominicos, qui de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas impedierit, nullatenus solvatur, quia ipsi dies decimae sunt anni.

A prima igitur dominica

Quadragesimae usque in Pascha Domini sex hebdomadae computantur, quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex dominici dies abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta et sex dies remanent.

Verbi gratia, si per CCCLXV dies annus volvitur, et nos per XXXVI dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus.

Sed ut sacer numerus XL dierum adimpleatur, quem Salvator noster suo sacro jejunio consecravit, IV dies prioris hebdomadae ad supplementum XL dierum tolluntur, id est quarta feria, quae caput jejunii subnotatur, et quinta feria sequens, et sexta, et sabbatum.

Nisi enim istos dies IV superioribus XXXVI adjunxerimus, XL

dies in abstinentia non habemus.

Jubemur etiam ab omnipotenti Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare, *etc.*

C. XVII. Jejunia legitima non solvantur absque necessitate probabili.

Item Eusebius Papa.

Jejunia in ecclesia a sacerdotibus constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

C. XVIII. Quotidiana jejunia duplicatis vel triplicatis sunt praeferenda.

Item Hieronymus.

Non dico hebdomadas, non duplicata, *non multiplicata* jejunia, sed vel singulos dies absque ciborum luxuria transigamus.

C. XIX. De eodem.

Item Hieronymus ad Eustochium de custodia virginitatis .

Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio satietatem fugiens.

Nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si post pariter obstruatur.

C. XX. De eodem idem .

Sint tibi jejunia pura, *et* continua, moderataque,

id est quotidie esurire, et quotidie prandere.

Apostolus inquit: Noli adhuc aquam bibere, sed modico utere vino propter infirmitates tuas.

Curat enim vulnera delinquentis, curatosque sanctificat jejunium.

C. XXI. Medicinae praecepta divinae sunt cognitioni contraria.

Item Ambrosius in Psal. CXVIII, serm.

22 ad versic.

Concupivit salutare.

VI. Pars. Contraria *studiose* sunt divinae cognitioni praecepta medicinae.

A jejunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt.

Itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat.

C. XXII. Quot modis vitium gulae nos tentat.

Item Gregorius in expositione B. Job, lib.

XXX, c. 27.

Quinque modis nos gulae vitium tentat.

Aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando *vero* tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius petit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in

ipsa quantitate sumendi mensuram *moderatae* refectionis excedit.

Nonnunquam *vero* et abjectus est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desiderii deterius peccat.

C. XXIII. Absque puritate mentis jejunia et orationes non prosunt.

Item Pius Papa, epist. I.

Nihil enim prodest homini jejunare, et orare, et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate *revocetur*, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.

C. XXIV. Mediocre bonum non est magno praeferendum.

Item Hieronymus.

Non mediocriter errant qui bono magno praeferunt

mediocre bonum.

Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui vel jejunium charitati, aut vigilias praefert sensus integritati, ut propter abstinentiam immoderatam, atque indiscretam psalmorum vel officiorum decantationem aut amentiae, aut tristitiae notam incurrat?

Numquid verborum multitudine flecti Deus ut homo potest?

Non enim verbis tantum, sed corde orandus est Deus.

Melior est quinque psalmarum decantatio cum cordis puritate, et serenitate, et spiritali hilaritate, quam totius psalterii modulatio cum anxietate cordis et tristitia.

Dum igitur pro cunctis animabus psalmus vel missa dicitur, nihil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipitur.

Audiant itaque, qui ea, quae necessaria sunt, corpori subtrahunt,

illud, quod per Prophetam Dominus loquitur: Ego Dominus odio habens rapinam holocaustorum.

De rapina vero holocaustum offert qui sive ciborum nimia egestate vel somni penuria corpus immoderate affligit.

Videat itaque quid Apostolus dicat: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis, etc.

C. XXV. Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale jejunium.

Item Augustinus super Joann. tract. XVII.

Jejunium autem magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi, quod est perfectum jejunium.

Et infra: § 1. In hoc *ergo* saeculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, quum bene vivimus, quum ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus abstinemus.

Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei, et Salvatoris Jesu Christi.

In illa spe, quum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium.

Et infra: § 2. Denarius ergo, qui accepit nomen a numero decem, redditur, et

conjunctus quadragenario fit quinquagenarius.

Unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha, cum laetitia vero, tanquam accepta mercede.

Quinquagesimam post Pascha.

Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat.

Significavit hoc *et* ipse Dominus *Jesus* multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis, quadragesimo autem die, quum ascendisset in coelum, peractis decem diebus, misit mercedem Spiritus sancti.

C. XXVI. Raptorem, vel furem non facit necessitas, sed voluntas.

Item ex dictis Apollinii.

Discipulos, quum per segetes transeundo vellerent spicas, et ederent, ipsius Christi vox innocentes vocat, quia coacti fame hoc fecerunt.

C. XXVII. Non necessitas, sed voluntas facit perseverantiam.

Item Hieronymus in c. 7 Oseae.

Quicquid enim necessitate fit cito solvitur; quod voluntate arripitur perseverat.

C. XXVIII. Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit.

Item Joannes Os aureum, hom.

XXIX, ad c. 12, ep. ad Hebr.

Nihil enim sic jucundum est, sicut cibus bene digestus

et decoctus.

Nihil sic salutem, nihil sic sensuum acumen operatur, nihil sic aegritudinem fugat, sicut moderata refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat et voluptatem; abundantia vero morbum facit et molestias ingerit, et aegritudines generat.

Quod enim fames facit, hoc etiam plenitudo *facit* ciborum, magis autem et multo pejora.

Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat de hac vita poenali; excessus vero ciborum consumit et putrefacit corpus humanum et macerat aegritudine diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit.

C. XXIX. Ciborum deliciae, si abundaverint, laedunt.

Item Hieronymus adversus Jovinianum, lib.

II.

Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comestos magno partos et perditos labore doleamus.

Olerum, pomorum ac leguminum et facilior apparatus est, et arte impendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum corpus, moderateque sumtus (qui nec avide devoratur quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur.

Nemo enim uno aut duobus cibis hisque vilibus usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione percipitur.

Quum variis nidoribus fumant patinae, ad esum sui expleta

esurie quasi captivos trahunt.

Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur, multique impatientiam gulae vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt.

Hippocrates in aphorismis docet, crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi cito ablatione sanguinis imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco esse necessariam demtionem, ut rursus habeant in quae possint crescere; non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere animal, nisi crescendi capax sit.

Unde et Galenus, vir doctissimus,

Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse, animasque eorum ita nimio sanguine et adipibus quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus et ructu, et ventris ingluvie cogitare.

C. XXX. Multorum infirmitates jejunia sanant.

Idem ibidem paulo inferius.

Legimus quosdam, morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos convaluisse.

Caruerant enim solicitudine dispensandae domus et epularum largitate, quae et corpus frangunt et animam.

Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumti relinquunt poenitentiam.

C. XXXI. Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus.

Item Gregorius VII in Synodo celebrata Romae anno sui Pontif.

VI, c. 8.

VII. Pars. Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorundem auctoritatem sequentes salubriter admonemus, ut quicunque se Christianae religionis participem esse desiderat, ab esu carnium eadem die (nisi majori festivitate interveniente, vel infirmitate impediente) abstineat.

C. XXXII. Monacho carnem gustare non licet.

Item Fructuosus Episcopus.

VIII. Pars. Carnem cuiquam monacho nec sumendi, nec gustandi est concessa licentia, non quod

creaturam Dei judicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis aestimetur, servato tamen moderamine pietatis erga aegrotos.

Et infra: § 1. Quod si quis monachus violaverit, et contra sanctionem regulae usumque veterum vesci carnibus praesumserit, sex mensium spatio retrusioni et poenitentiae subjacebit.

C. XXXIII. De quotidianis operibus monachorum.

Item Hieronymus ad Rusticum monachum de vivendi forma.

Nunquam de manu tua et oculis tuis recedat liber; dicatur psalterium ad verbum, oratio sine intermissione.

Vigil sensus sit, nec vagis cogitationibus patens; corpus pariter et animus tendatur ad Dominum.

Iram vince patientia.

Ama

scientiam scripturarum, et carnis vitia non amabis.

Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae, si pectori insederint, dominabuntur tui, et te deducent ad delictum maximum.

Facito aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum.

Si apostoli, habentes potestatem de evangelio vivere, laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia: cur tu in usus tuos cessura non praepares?

Vel fiscellam texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus; sarriatur humus, areolae aequo limite dividantur, in quibus quum olerum jacta fuerint semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator assistas

:

Ecce supercilio clivosi tramitis undam

Elicit; illa cadens raucum per laevia murmur

Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

§ 1. Inserantur infructuosae arbores vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas.

Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus.

Texantur et linea capiendis piscibus.

Scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur.

In desideriis est omnis otiosus.

Aegyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore

suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et instar fornicantis Hierusalem omni transeunti divaricet pedes suos.

Et in sequentibus: § 2. Quid?

ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant?

Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea, unguenta non spernunt, et in omnium flore versantur.

Ad quod et ante respondi, et nunc breviter respondeo, me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere.

C. XXXIV. Absque praelati sui licentia canonicis nihil agere licet.

Item in libro V Capitularium, c. 115.

IX. Pars. In omnibus igitur (quantum humana

permittit fragilitas) decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinae scripturae doctrinam, et documenta sanctorum Patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum incomposite agere praesumant; in unoquoque episcopatu *ut* simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit; *vel* qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant; et singulis diebus mane primo ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur.

Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis ministris exhibeant .

C. XXXV. Presbyteri, qui simul conveniunt, ebrietatem et comessationes summopere vitent.

Item ex Concilio Nannetensi, c. 10.

X. Pars. Nullus presbyterorum, quando ad anniversarium diem trigesimum, vel septimum, vel tertium alicujus defuncti, aut quacunque vocatione ad collectam presbyteri convenerit, se inebriare ullatenus praesumat; nec precatus in amore sanctorum vel alicujus animae bibere, vel alios ad bibendum cogere, vel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas inanes ibi referre aut cantare praesumat; vel turpia joca vel urso vel tornatricibus ante se fieri patiatur; nec larvas daemonum ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est, et a sacris canonibus prohibitum.

C. XXXVI. Clericus vel laicus sine jussione episcopi non peregrinetur.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 41 et 42.

XI. Pars. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos praeter jussionem episcopi ad peregrinandum proficisci.

§ 1. Laicum etiam sine

canonicis literis, id est formata, similiter non oportet alicubi proficisci.

C. XXXVII. Quibus spectaculis clericus interesse non debet.

Item ex eodem, c. 54 .

Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis, aut scenis exhibentur, interesse, sed ante quam thymelici ingrediantur, surgere eos de convivio, et abire.

C. XXXVIII. Colorum fucis mulieres uti non debent.

Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo sunt fratres, epist. LXXIII.

XII. Pars. Fucare pigmentis, quo vel rubicundior, vel candidior appareat, adulterina fallacia

est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum veniam, non secundum imperium.

Nam verus ornatus, maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.

§ 1. Exsecranda autem superstitio ligaturarum in quibus etiam in aures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputentur non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur.

C. XXXIX. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Item ex Symbolo Ephesini Concilii CC.

Episcoporum, quod habitum est contra Nestorium .

XIII. Pars. De Spiritu dicit Dominus in evangelio: Ille me clarificabit.

Hoc rectissime sentientes, unum Christum *Dominum* et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia ejus spiritus

nec melior, nec superior ipso est, sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii spiritus utebatur, ab ipso dicitur clarificari, quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet.

Quamvis enim in sua sit substantia spiritus ejus, et intelligatur in persona proprietas, juxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen ab illo alienus non est.

Nam spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est.

Unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit.

Denique hic ipse Spiritus etiam per manus sanctorum apostolorum miracula gloriosa perficiens Dominum glorificavit Jesum Christum, postquam ascendit in coelum.

Nam creditus est Christus natura Deus existere per suum spiritum

virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet, et annunciabit vobis.

C. XL. De eodem.

Item Didymus in lib.

II de Spiritu sancto, contra errores graecorum.

Salvator, qui et veritas, ait: Non enim loquetur a semetipso, hoc est: non sine me, et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate.

Et amplius: § 1. Quia non ex se est, sed ex Patre et me est.

Hoc enim ipsum, quod subsistit, et loquitur, a Patre

et me illi est: Ego veritatem loquor, id est inspiro quae loquitur, siquidem spiritus veritatis est.

Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos invicem sermocinamur et loquimur, accipiendum. sed juxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam inserit in corde credentium, et eorum, qui eam audire sunt digni, hoc est dicere et loqui.

Et infra: § 2. Loqui ergo Patrem et audire Filium, vel e contrario Filio loquente audire Patrem, ejusdem naturae in Patre et Filio, consensusque significatio est.

Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis, et spiritus sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, quum hoc ipsum sit,

quod profertur a Filio, id est procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo spiritus veritatis procedens.

Denique, ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est: Non enim a semetipso loquetur: sed sicut audiet loquetur.

Cui etiam simile de se ipso Salvator ait: Sicut audio, et judico, et alibi: Non potest Filius facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem.

* ( ut Isidorus ait lib. 6 Etymol., c. 16)

* (id est a S. Clemente usque ad S. Sylvestrum)

* (ut B. dicit Hieronymus)

* (ut Hieronymus, ait crassum sensum generat, quum sacerdotalis sensus contra vigil esse debeat et tenuis; atque ideo edacitatis vitio obnoxii in sacerdotes uugi non debent. Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus )

* (circa init. )

* (qui, merito B. Petri apostoli per universum orbam primatum obtinens sacerdotii, statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem)

* (quia consensit, ut S. Joannes Chrysostomus a sua sede pelleretur)

* (quae B. Papa Gelasius in concilio LXX episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc imitari dicit ecclesias)

* (Qu. I.)

* (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.)

* ( ut ait B. Gregorius )

* (Qu. I.)

* (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.) * (Qu. VIII.)

* (sicut in Africano Concilio, c. 63 legitur)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.) * (Qu. VIII.) * (IX.) * (Qu. X.)

* (Qu. IX.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.)

* (Qu. l.)

* (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. I.)

* (Qu. II.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.)

* (Qu. V.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. I)

* (Qu. II.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. III.) * (Qu. IV.)

* (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.) * (Qu. VIII.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Q. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. VI.)

* (Qu. VII)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.)

* (Qu. I.)

* (Qu. II.)

* (quae licet neque secundum Regulam B. Benedicti, neque Basilii, aut Augustini vivant, sanctimoniales tamen vulgo censeri desiderant)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III,)

* (Qu. I.)

* (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. l.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.)

* (Qu. VII.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. I.)

* (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.) * (Qu. VI.) * (Qu. VII.) * (Qu. VIII.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.)

* (Qu. V.)

* ( sicut in ff. tit. de poenis legitur. )

* ( inquit B. Gregorius )

* (epist. V ad Theodorum lapsum )

* (sicut hi, de quibus Dominus ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, etc.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (Qu. I.) * (Qu. II.) * (Qu. III.) * (Qu. IV.) * (Qu. V.)

* (Qu. VI.) * (Qu. VII.) * (Qu. VIII.) * (Qu. IX.) * (Qu. X.)

* ( Istae personae secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi sunt, paternus et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex filia procreati. Frater et soror ex adverso veniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus, aut avunculus nominatur: qui et ipsi hoc ordine duplicantur. )

* ( Haec species nec aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari potest. )

* (Qu. I.) * (Qu. II.)

* (introductis illuc B. Sebastiani, et S. Agathae virginis et martyris reliquiis)

* (inter quos praecipue B. Cyprianus eminebat)

* (quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti S. Spiritum perverso sensu esse quendam pravum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt)

* (Item lib. 3, c. 14.)

Tous les livres