Decretum Gratiani

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

LIBRI Quos in adnotationibus laudavimus et quorum in praefatione mentio facta est, hi sunt:

Ans.: Collectio Anselmi Lucensis Baller.

: Opp.

Leonis M. ed. Balleriniorum. Burch.: Burchardi Wormatiensis magnum decretorum volumen.

Boehm.: Corporis juris canonici editio a Boehmero adornata.

Halae 1747.

Capit.: Capitularia Regum Francorum.

Cap. Mart. Brac.: Capitula Martini Bracarensis, quae prostant apud Gonzalezium.

Cap. Theodori.: Capitula Theodori Cantuariensis, ed.

Petit, Paris 1676, 4 Coll. tr. p.: Collectio trium partium.

Coll. Hisp.: Collectio Hispana Gonzalezii.

Cap. Mart. Brac.: Capitula Martini Bracarensis.

Coustant: Epistolae Rom.

Pont. ex ed.

Coustant. Deusd.: Collectio Cardinalis Deusdedit a Correctoribus laudata.

Ed. Ant.: Ed.

Antwerpiensis Contii.

Ed. Arg.: Ed.

Argentina A. 1471. Ed. Bas.: Ed.

Basileensis A. 1481. Ed. Lugd. I: Ed.

Lugdunensis A 1515.

Ed. Lugd. II: Ed.

Lugdunensis A. 1548. Ed. Lugd. III: Ed.

Lugdunensis A. 1564. Ed. Nor.: Ed.

Norimberg. A. 1493. Ed. Par.: Ed.

Parisina A. 1506. Ed. Ven. I: Ed.

Veneta A. 1482. Ed. Ven. II: Ed.

Veneta A. 1490. Interpr. Dionys.: Graecorum canonum Latina interpretatio, a Dionysio Exiguo facta.

Iv. Pan.: Ivonis Panormia.

Iv. Decr.: Ivonis Decretum.

Isid. Merl.: Collectio conciliorum Merlini Ed.

Maur.: Editio operum Greg.

M. studio monach. ex congreg.

S. Mauri Poen. Rom.: Poenitentiale Romanum.

Mansi: Mansi Maxima et amplissima conciliorum collectio.

Polyc.: Collectio canonum Gregorii presbyteri, quae Polycarpus vocatur.

Rab. poen.: Rabani Mauri poenitentiale.

Reg.: Reginonis de discipl. eccl. libri II.

Statutt. eccl. ant.: Statuta ecclesiae antiquae, quae Conc.

Carth. IV nomine laudari solent

CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM, AC PRIMUM DE JURE DIVINAE ET HUMANAE CONSTITUTIONIS.

DISTINCTIO PRIMA.

GRATIANUS.

Humanum genus duobus regitur, naturali videlicet jure et moribus.

Jus naturale est quod in lege et Evangelio continetur, quo quisque jubetur alii facere quod sibi vult fieri, et prohibetur alii inferre quod sibi nolit fieri.

Unde Christus in Evangelio: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis.

Haec est enim lex et prophetae.

Hinc Isidorus in libro V Etymologiarum, c. 2, ait: C. I. Divinae leges natura, humanae moribus constant.

Omnes leges aut divinae sunt, aut humanae.

Divinae natura, humanae moribus constant, ideoque hae discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent.

§ 1. Fas lex divina est: jus lex humana.

Transire

per agrum alienum, fas est, jus non est.

Gratianus. Ex verbis hujus auctoritatis evidenter datur intelligi, in quo differant inter se lex divina et humana, cum omne quod fas est, nomine divinae vel naturalis legis accipiatur, nomine vero legis humanae mores jure conscripti et traditi intelligantur.

§ 1. Est autem jus generale nomen, multas sub se continens species.

Unde in eodem lib.

Etymolog. c. 3. Isidorus ait: C. II. Jus genus, lex autem species est.

Jus generale nomen est; lex autem juris est species.

Jus autem est dictum, quia justum est.

Omne autem jus legibus et moribus constat.

C. III. Quid sit lex.

[Isidor. eod. cap. 3.]

Lex est constitutio scripta.

C. IV. Quid sit mos.

[Isidor. eod. cap. 3, et lib.

II, c. 10.]

Mos est longa consuetudo, de moribus tantummodo tracta.

C. V. Quid sit consuetudo.

[Isidor. eod. cap. 3, et lib.

II, c. 10]

Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum,

quod pro lege suscipitur, cum deficit lex.

§ 1. Nec differt, an scriptura, an ratione consistat, quando et legem ratio commendat.

§ 2. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam, quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni conveniat quod disciplinae congruat, quod saluti proficiat.

§ 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est usu.

Gratianus. Quum itaque dicitur: non differt, utrum consuetudo scriptura, vel ratione consistat, apparet, quod consuetudo est partim redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reservata.

Quae in scriptis redacta est, constitutio sive jus vocatur; quae vero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo videlicet, appellatur.

§ 1. Est autem et alia divisio juris, ut in eodem libro V, c. 4, testatur Isidorus ita dicens:

C. VI. Quae sint species juris.

[Isidor. eod. c. 4.]

Jus autem aut naturale est, aut civile, aut gentium.

C. VII. Quid sit jas naturale.

[Isidor. eod. c. 4.]

Jus naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut viri et feminae conjunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae coelo, terra marique capiuntur; item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio.

§ 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, nunquam injustum, sed naturale aequumque habetur.

C. VIII. Quid sit jus civite.

[Isidor. eod. c. 5.]

Jus civile, quod quisque populus vel quaeque civitas sibi proprium divina humanaque causa constituit.

C. IX. Quid sit jus gentium.

[Isidor. eod. c. 6.]

Jus gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera, paces, induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita.

§ 1. Hoc inde jus gentium appellatur, quia eo jure omnes fere gentes utuntur.

C. X. Quid sit jus militare [Isidor. eod. c. 7.]

Jus militare est belli inferendi solennitas, foederis faciendi nexus, signo dato egressio in hostem vel pugnae commissio; item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum

honor, veluti quum corona vel torques donantur; item praedae decisio, et pro personarum qualitatibus et laboribus justa divisio, ac principis portio.

C. XI. Quid sit jus publicum.

[Isidor. eod. c. 8.]

Jus publicum est in sacris et in sacerdotibus et in magistratibus.

C. XII. Quid sit jus Quiritum.

[Isidor. eod. c. 9.]

Jus Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, nisi Quirites, id est Romani.

§ 1. In quo agitur de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus, quae jura apud nullum alium populum reperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eosdem solos constituta.

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Constat autem jus Quiritum ex legibus et plebiscitis et senatusconsultis et constitutionibus principum, et edictis sive responsis prudentum.

C. I. Quid sit lex.

[Isidor. Etym. lib. V, c. 10 et I. II, c. 10.]

Lex est constitutio populi, qua majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

C. II. Quid sit plebiscitum.

[Isidor. eod. c. 11.]

Plebiscita sunt, quae plebes tantum constituunt:

et vocantur plebiscita, quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogat, ut fiant.

C. III. Quid sit senatusconsultum.

[Isidor. eod. c. 12.]

Senatusconsultum est, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

C. IV. Quid sit constitutio vel edictum.

[Isidor. eod. c. 13.]

Constitutio vel edictum est, quod rex vel imperator constituit vel edicit.

C. V. Quae sint responsa prudentum.

[Isidor. eod. c. 14.]

Responsa prudentum sunt, quae jurisconsulti respondere

dicuntur consulentibus: unde et responsa Pauli dicta.

Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri

aequitatis, qui institutiones civilis juris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

C. VI. Quae sint tribuniciae vel consulares leges.

[Isidor. eod. c. 15.]

II. Pars. Quaedam etiam leges dicuntur ab iis, qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Juliae, Corneliae.

Nam et sub Octaviano Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis.

Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis in testamento legaret,

quam ut quarta pars superesset heredibus, ex cujus nomine lex Falcidia nuncupata est.

C. VII. Quae sit lex satira.

[Isidor. eod. c. 16.]

Satira vero lex est, quae de pluribus simul rebus loquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate: unde et satiram scribere est poemata varia condere, ut Horatii, Juvenalis et Persii.

C. VIII. Quae sint Rhodiae leges.

[Isidor. eod. c. 17.]

Rhodiae leges navalium commerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.

I. Pars. Omnes hae species saecularium legum partes sunt.

Sed quia constitutio alia est civilis, alia ecclesiastica: civilis vero forense vel civile jus appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appelletur, videamus.

§ 1. Ecclesiastica constitutio canonis nomine censetur.

Quid autem sit canon Isidorus in lib VI Etym. c. 16 declarat dicens:

C. I. Quid sit canon.

Canon graece, latine regula nuncupatur.

C. II. Unde dicatur regula.

[Isidor. eod. c. 16.]

Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit.

Alii vero dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte

vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque corrigat.

II. Pars. Gratian. Porro canonum alii sunt decreta Pontificum, alii statuta conciliorum.

Conciliorum vero alia sunt universalia, alia provincialia.

Provincialium alia celebrantur auctoritate Pontificis Romani, praesente videlicet legato sanctae Romanae ecclesiae; alia vero auctoritate patriarcharum, vel primatum, vel metropolitanorum

ejusdem provinciae.

Haec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt.

§ 1. Sunt autem quaedam privatae leges, tam ecclesiasticae quam saeculares, quae privilegia appellantur.

De quibus in lib.

V Etym.

, cap. 18 Isidorus ait:

C. III. Quid sit privilegium.

Privilegia sunt leges privatorum, quasi privatae leges.

Nam privilegium inde dictum est, quod in privato feratur.

III. Pars. Gratianus. Officium vero saecularium, sive ecclesiasticarum legum est, praecipere quod necesse est fieri, aut prohibere quod malum est fieri; vel permittere licita, ut praemium petere, vel etiam quaedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant graviora.

Unde in eod. lib. c. 19 Isidorus scribit dicens:

C. IV. Quod sit officium legis.

Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: vir fortis petat praemium; aut vetat, ut: sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat; aut punit, ut: qui caedem fecerit, capite plectatur; ejus enim praemio aut poena vita moderatur humana; divina autem praecipit, ut: Diliges Dominum Deum tuum.

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.

I. Pars. Causa vero constitutionis legum est humanam coercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eod. lib. V, c. 20 Isidorus testatur dicens:

C. I. Quare leges factae sint.

Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi 2 facultas.

II. Pars. Gratianus. Praeterea in ipsa constitutione legum maxime qualitas constituendarum est observanda, ut contineant in se honestatem, justitiam, possibilitatem, convenientiam, cetera, quae in eod. lib. Isidorus [c. 21] enumerat, dicens:

C. II. Qualis debeat esse lex.

Erit autem lex honesta, justa, possibilis, secundum naturam, secundum patriae consuetudinem, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

III. Pars. Gratian. Ideo autem in ipsa constitutione ista consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit liberum judicare de ipsis, sed oportebit judicare secundum ipsas.

Unde Augustinus ait in libro de vera religione, c. 31.

III. De legibus tunc est judicandum, quum instituuntur, non quum institutae sunt.

In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines judicent, quum eas instituunt, tamen quum

fuerint institutae et firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas.

Gratianus. Leges instituuntur, quum promulgantur; firmantur, quum moribus utentium approbantur.

Sicut enim moribus utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt, ita moribus utentium ipsae leges confirmantur.

Unde illud Telesphori Papae (qui decrevit, ut generaliter clerici a quinquagesima a carnibus et deliciis jejunent) quia moribus utentium approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.

C. IV. Septem hebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant.

Telesphorus urbis Romae Episcopus omnibus episcopis, epist. un.

Statuimus, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent: quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet esse discretio.

Et infra: Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis et vigiliis atque orationibus *Domino* inhaerere die noctuque studeant.

C. V. Septimam heddomadam Telesphorus quadragesimae addit.

Item Ambrosius in libro sermonum

Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Telesphorus Pontifex septimam hebdomadam, et

vocatum est hoc tempus quinquagesima.

Gratian. Quod similiter de eo capitulo est intelligendum, quod B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum Episcopo scribit dicens:

C. VI. A quinquagesima jejunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat.

Denique sacerdotes et diaconi et reliqui omnes, quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum jejunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adjiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt, observantiam sicut loco, ita religione praecellant.

§ 1. De ipsa vero die dominica haesitamus, quidnam dicendum sit, quum omnes laici et saeculares illa die plus solito ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant,

et nisi nova quadam aviditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se hujus sacri temporis observationem suscipere putant; quod utique non rationi, sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati adscribendum est, unde nec a tali consuetudine averti possunt; et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur.

Ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sanguinem.

--Et post pauca: § 2. Par autem est, ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omibus quoque, quae sementinam

carnis trahunt originem, jejunemus, a lacte videlicet, caseo et ovis.

Et post pauca: § 3. Caeterum piscium esus ita Christiano relinquitur, ut hoc ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium.

Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum belluarum convivia praeparet.

§ 4. Vinum quoque ita bibere permittitur, ut ebrietatem omnino fugiamus; alioqui restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter faciamus.

IV.

Pars. Gratianus. Haec, etsi legibus constituta sunt, tamen quia, communi usu approbata non sunt, se non observantes transgressionis reos non arguunt; alioquin his non obedientes proprio privarentur honore, quum illi, qui sacris nesciunt obedire canonibus, penitus officio jubeantur carere suscepto; nisi forte quis dicat, haec non decernendo esse statuta, sed exhortando conscripta.

Decretum vero necessitatem facit, exhortatio autem liberam voluntatem excitat.

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.

I. Pars. Haec, quae de privilegiis et ceteris infra positis scripta sunt, tam saecularibus quam ecclesiasticis legibus conveniunt.

Nunc ad differentiam naturalis juris et ceterorum revertamur.

§ 1. Naturale jus

inter omnia primatum obtinet tempore et dignitate.

Coepit enim ab exordio rationalis creaturae, nec variatur tempore, sed immutabile permanet.

§ 2. Sed quum naturale jus in lege et Evangelio supra dicatur esse comprehensum, quaedam autem contraria his, quae in lege statuta sunt, nunc inveniantur concessa, non videtur jus naturale immutabile permanere.

In lege namque praecipiebatur ut mulier, si masculum pareret, quadraginta, si vero feminam, octuaginta diebus a templi cessaret ingressu; nunc autem statim post partum ecclesiam ingredi non prohibetur.

Item mulier, quae menstrua patitur, ex lege immunda esse reputabatur; nunc autem nec statim intrare ecclesiam, nec sacrae communionis mysteria percipere, sicut nec illa, quae parit, vel illud, quod gignitur, statim

post partum baptizari prohibetur.

Unde eidem Augustino Anglorum Episcopo Gregorius [l.] scribit, dicens:

C. I. PALEA.

« Quum enixa fuerit mulier, post quot dies intrare ecclesiam debeat, Testamenti Veteris praeceptione didicisti: quia pro masculo XXXIII, pro femina vero LXVI diebus debet abstinere; quod tamen sciendum, quia in mysterio accipitur.

»

C. II. Mulier enixa gratias actura ecclesiam intrare hora eadem non prohibetur.

[Gregorius ibidem continenter.

]

Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias

intrat ecclesiam, nullo pondere peccati gravatur;

voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est.

In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero partu dolor et gemitus.

Unde ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries.

Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam,

ipsam ei poenam suam in culpam deputamus.

C. III. Mulierem enixam, vel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari.

Idem ad eundem.

Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc, quod genuerit, si periculo mortis urgetur, vel ipsa hora eadem, qua gignit, vel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur: *quia, sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita quibus mors imminet, sine ulla dilatione offerendar est, ne, dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora, inveniri non valeat, qui redimatur.

C. IV. Antequam puer ablactetur, vel mater purificetur, ad ejus concubitum vir non accedat.

Item. [Gregor. ibid. continenter.]

Ad ejus vero concubitum vir suus accedere non debet, quousque qui gignitur ablactetur.

[PALEA.]

« Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.

»

Hae itaque, quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus

prius transierit, viris suis non debent admisceri:

quippe quum et sine partus causa, quum in consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad menstruatam mulierem accedat.

§ 1. Quae tamen mulier, dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc, quod invita patitur, justum non est, ut ecclesiae ingressu privetur.

Novimus namque, quod mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit.

Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur, quae menstruum sanguinis

patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?

Et infra.

Si igitur bene praesumsit, quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae vitio infirmantur?

§ 2. Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.

Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si percipiat, non judicanda.

Bonarum quippe mentium est, ibi etiam *aliquo modo* culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa.

Unde etiam quum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriremus.

DISTINCTIO VI.

GRATIANUS.

Quia vero de naturae superfluitate sermo coepit haberi, quaeritur an post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare.

De his ita scribit B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum episcopo, resp.

11. C. I. De multiplici genere illusionis.

Testamentum veteris legis hunc pollutum Domino dicit, et nisi lotum aqua, etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit.

Quod tamen aliter intelligens populus spiritualis quasi per somnium eum illudi reputat, qui tentatus immunditia veris imaginibus in cogitatione inquinatur.

Sed lavandus

est aqua, ut culpam cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat.

§ 1. Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, qua subtiliter pensari debet, ex qua re accidat menti dormientis.

Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit.

§ 2. Et quidem quum ex naturae

superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est, quam fecisse.

§ 3. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solennia celebrandi, quum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere mysterium pro eo, quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.

Nam, si adsunt alii, qui implere mysterium valeant illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen

dormientem turpi imaginatione illusio non concusserit.

Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus non foedetur turpibus imaginationibus.

Qua in re unum ibi ostenditur, quod ipsa mens rea non sit tunc, sed suo judicio penitus libera, quum se, etsi dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse.

§ 4.

Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus.

Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens; et propter talem pollutionem a sacro mysterio ea die abstinere oportet.

PALEA .

C. II. Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu.

« Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, an delectatione, vel (quod majus est) peccati consensu acciderit.

Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia

et primo culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam velut spiritus consensit.

§ 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem , delectationem et consensum judex sui animus praesideat.

Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; quum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici.

In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.

§ 2. Et saepe contingit ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi

consentiat.

Et quum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat.

Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.

Si autem captivus erat, minime repugnabat: quapropter et captivus erat, et repugnabat.

Igitur legi mentis ejus lex, quae in

membris est, repugnabat; si autem repugnabat, captivus non erat.

Ecce itaque homo est (ut ita dixerim) captivus, et liber: liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.

»

C. III. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi.

Item Isidorus libro III Sententiarum, de summo bono, cap. 6.

Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, cogitationis affectibus praevenimur.

Luxuriae quippe imagines, quas in veritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo occurrunt.

§ 1. Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra

memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.

Gratian. His itaque respondetur.

In lege et in evangelio naturale jus continetur; non tamen quaecunque in lege et evangelio inveniuntur, naturali juri cohaerere probantur.

Sunt enim in lege quaedam moralia praecepta, ut: non occides, quaedam mystica utpote sacrificiorum praecepta, ut de agno, et alia similia his.

Moralia mandata ad naturale jus spectant, atque ideo nullam mutabilitatem recepisse monstrantur.

Mystica vero, quantum ad superficiem, a naturali jure probantur aliena, quantum ad moralem intelligentiam, inveniuntur sibi annexa; ac per hoc, et si secundum superficiem videantur esse mutata, tamen

secundum moralem intelligentiam mutabilitatem nescire probantur.

§ 1. Naturale ergo jus ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra dictum est, manet immobile.

Jus vero consuetudinis post naturalem legem exordium habuit, ex quo homines convenientes in unum coeperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex quo Cain civitatem aedificasse legitur, quod quum diluvio propter hominum raritatem fere videatur exstinctum, postea a tempore Nemroth reparatum sive potius immutatum existimatur, quum ipse simul cum aliis alios coepit opprimere; alii sua imbecillitate ejus ditioni coeperunt esse subjecti,

unde in Genesi legitur de eo: Coepit Nemroth robustus venator esse coram Domino, id est hominum

oppressor et exstinctor; quos etiam ad turrim aedificandam allexit.

DISTINCTIO VII.

GRATIANUS.

I Pars.

Jus autem constitutionis coepit a justificationibus, quas Dominus tradidit Moysi dicens: Si emeris servum Hebraeum, etc.

Unde Isidorus in libro V Etym. c. 1 ait: C. I. De conditoribus legum.

Moyses genti Hebraeae primus omnium divinas leges sacris literis explicavit.

Phoroneus rex Graecis

primus leges judiciaque constituit.

Mercurius Trismegistus primus leges Aegyptiis tradidit.

Solon primus leges Atheniensibus dedit.

Lycurgus primus Lacedaemoniis jura ex Apollinis auctoritate confinxit.

Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanas edidit.

Deinde quum populus seditiosos magistratus ferre non posset, decemviros legibus scribendis creavit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas XII tabulis exposuerunt.

C. II. Nomina eorum, qui leges XII tabularum exposuerunt.

[Isidor ibidem continenter.

]

Fuerunt autem hi App. Claudius, T. Genucius, P. Sextius, Sp. Veturius, C. Julius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Posthumius. Hi decemviri legum conscribendarum electi sunt.

Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere voluit, sed non perseveravit

obtrectatorum metu.

Deinde Caesar coepit id facere, sed ante interfectus est.

Paulatim autem antiquae leges vetustate atque incuria obsoleverunt, quarum etsi nullus jam usus est, notitia tamen necessaria videtur.

Novae leges a Constantino Caesare coeperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et inordinatae.

Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani codicem factum corstitutionum a Constantini temporibus sub proprio cujusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit.

DISTINCTIO VIII.

GRATIANUS.

I Pars.

Differt autem jus naturale a consuetudine et constitutione.

Nam jure naturali omnia sunt communia omnibus, quod non solum inter eos servatum creditur, de quibus legitur: Multitudinis

autem credentium erat cor unum et anima una, etc., verum etiam praecedenti tempore a philosophis traditum invenitur.

Unde apud Platonem illa civitas justissime ordinata traditur, in qua quisque proprios nescit affectus.

Jure vero consuetudinis vel constitutionis hoc meum est, illud alterius.

Unde Augustinus ait tract.

VI ad c. 1 § 25.

Joannis: C. I. Jure divino omnia sunt communia omnibus: jure vero constitutionis hoc meum, illud alterius est.

Quo jure defendis villas ecclesiae , divino, an humano?

Divinum jus in scripturis habemus, humanum jus in legibus regum.

Unde quisque possidet,

quod possidet?

Nonne jure humano?

Nam jure divino Domini est terra et plenitudo ejus.

Pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat.

Jure tamen humano dicitur: haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est.

Jura autem humana jura imperatorum sunt: quare?

Quia ipsa jura humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano.

Item ibidem paulo inferius.

§ 1. Tolle jura imperatorum,

et quis audet dicere: mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus haec mea est?

Si autem, ut teneantur ista ab hominibus, regum jura fecerunt, vultis ut reticeamus leges, ut gaudeatis?

etc. Item ibidem paucis interjectis.

§ 2. Legantur leges, ubi manifeste praeceperunt imperatores, eos, qui praeter ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere.

§ 3. Sed quid nobis et imperatori?

Sed jam dixi, de jure humano agitur.

Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit: Regem reveremini.

Nolite dicere, quid mihi et regi?

Quid tibi ergo et possessioni?

Per jura regum possidentur possessiones.

Dixisti, quid mihi et regi?

Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa jura humana renunciasti, quibus possidentur possessiones.

II Pars.

Gratianus. Dignitate vero jus naturale simpliciter praevalet consuetudini et constitutioni.

Quaecunque enim vel moribus recepta sunt, vel rescriptis comprehensa, si naturali juri fuerint adversa, vana et irrita habenda sunt.

Unde Augustinus ait, lib.

III Confessionum, c. 8: C. II. Adversus naturale jus nulli quicquam agere licet.

Quae contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt, ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine, vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur.

Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens.

§ 1. Quum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum est; et si institutum non erat, instituendum est.

§ 2. Si enim regi licet in civitate, cui regnat, jubere aliquid, quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat, et non contra societatem civitatis ejus obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur (generale quippe pactum est societatis humanae, obedire regibus suis), quanto magis Deo

regnatori universae creaturae suae, ad ea, quae jusserit,

sine dubitatione serviendum est?

Sicut enim in potestatibus societatis humanae major potestas minori ad obediendum praeponitur, ita Deus omnibus.

C. III. Radicitus est evellenda perniciosa consuetudo.

Item Nicolaus Papa Hincmaro Remensi Archiepiscopo.

Mala consuetudo, quae non minus quam perniciosa corruptela vitanda est, nisi citius radicitus evellatur, in privilegiorum jus ab improbis assumitur, et incipiunt praevaricationes et variae praesumtiones, celerrime non compressae, pro legibus venerari et privilegiorum more perpetuo celebrari.

C. IV. Veritati et rationi consuetudo est postponenda.

Item Augustinus lib.

III de Baptismo, contra Donatistas, c. 6.

« Veritate manifestata cedat consuetudo veritati » : plane respondeo, quis dubitet veritati manifestatae debere consuetudinem cedere?

Item « Nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.

»

C. V. Quaelibet consuetudo veritati est postponenda.

Item Gregorius Wimundo Aversano Episcopo.

Si consuetudinem fortassis opponas, advertendum est, quod Dominus dicit: « Ego sum veritas et vita.

Non dixit: Ego sum consuetudo, sed veritas.

» § 1. Et certe, ut B. Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo, quantumvis vetusta, quantumvis vulgata, veritati omnino est postponenda,

et usus, qui veritati est contrarius, abolendus.

C. VI. Veritate revelata, consuetudinem sibi cedere oportet.

Item Augustinus lib.

III de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.

Qui contepmta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione ecclesia ejus instruitur et

infra.

In evangelio Dominus: Ego sum, inquit,

veritas: non dixit: ego sum consuetudo.

Itaque veritate manifestata cedat consuetudo veritati, et infra.

Revelatione facta veritatis cedat consuetudo veritati, quia et Petrus, qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti, et infra.

Quum Christus veritas sit, magis veritatem, quam consuetudinem sequi debemus, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.

C. VII. Consuetudo rationi frustra opponitur.

Idem in lib.

IV de Baptismo, contra Donatistas, cap. 5.

« Frustra, » inquit, « quidam, qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu

sancto revelatum.

» Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est.

Sed quum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri.

C. VIII. Rationem consuetudo, impedire non debet.

Item Cyprianus in epistola ad Pompeium, contra epistolam Stephani.

Consuetudo, quae apud quosdam obrepserat, impedire non debet, quo minus veritas praevaleat et vincat.

Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris

est: propter quod relicto errore sequamur veritatem, scientes, quia et apud Esdram veritas vicit, sicut scriptum est: Veritas mane et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.

Idem in epistola ad Jubaianum, circa med.

Ignosci potest simpliciter erranti, sicut de seipso dicit apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus, et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci.

Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo, quod erraverat, perseverat, prudens et sciens sine venia ignorantiae peccat: praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, quum ratione superetur.

C. IX. Dei veritatem, non hominum consuetudinem sequi oportet.

Idem lib.

II, ep. 3, ad Caecilium.

Si solus Christus audiendus est, non debemus attendere, quid aliquis ante nos faciendum putaverit, sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit.

Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, quum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes.

Gratianus. Liquido igitur apparet, quod consuetudo naturali juri postponitur.

DISTINCTIO IX.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod autem et constitutio naturali juri cedat, multiplici auctoritate probatur.

Ait enim Augustinus ad Bonifacium Comitem, epist L.: C. I. Leges principum naturali juri praevatere non debent.

PALEA.

« Imperatores, quando pro falsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur perseverantes; quando autem

pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saevientes et corriguntur intelligentes.

»

§ 1. Quicunque ergo legibus imperatorum, quae pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande supplicium.

Quicunque vero legibus imperatorum, quae contra veritatem Dei feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium.

« § 2. Nam et temporibus prophetarum omnes reges,

qui in populo Dei non prohibuerunt, nec everterunt, quae contra Dei praecepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt et everterunt, super aliorum merita laudantur.

Et rex Nabuchodonosor, quum servus esset idolorum, constituit sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed ejus impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt.

Idem tamen rex, divino correctus miraculo, piam et laudabilem legem pro veritate constituit, ut quicunque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Missac et Abdenago, cum domo sua penitus interiret.

»

PALEA. C II.

Principes tenentur et ipsi vivere legibus suis.

Item ex verbis Isidori lib.

III Sententiarum, de summo bono, c. 53 .

« Justum est, principem legibus obtemperare suis.

Tunc enim jura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet.

Principes legibus teneri suis, nec in se convenit, posse damnare jura, quae in subjectis constituunt.

Justa est enim vocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.

»

C. III. Scripturis canonicis tractatorum literae deserviunt.

Item Augustinus in Prologo libri III de Trinitate.

II Pars.

Noli meis literis quasi canonicis scripturis deservire.

Sed in illis et quod non credebas quum inveneris, incunctanter crede: in istis autem,

quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmum tenere.

C. IV. In tractatorum opusculis multa corrigenda inveniuntur.

Idem ad Vincentium Victorem, lib.

IV de anima et ejus origine, cap. 1.

Negare non possum, nec debeo, sicut in ipsis majoribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt justo judicio et nulla temeritate damnari.

C. V. In scriptis canonicis mendacia non admittuntur.

Idem ad Hieronymum epist. XIX.

Ego solis eis scriptorum, qui jam canonici appellantur,

didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in eis offendero, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse, quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam.

Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi per alios auctores, vel canonicas vel probabiles rationes, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt.

C. VI. Libris veterum Hebraea volumina, novis Graeca auctoritatem impendunt.

Idem.

Ut veterum librorum fides de hebraeis voluminibus examinanda est, ita novorum graeci sermonis normam desiderat.

C. VII. Nihil auctoritatis canonicis remanebit scripturis, si ad eas mendacia fuerint admissa.

Item Augustinus ad Hieronymum, epist. IX.

Si ad scripturas sanctas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis?

Quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cujus pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas?

C. VIII. Literis omnium episcoporum sacra praeponitur scriptura.

Item de Baptismo contra Donatistas, lib II, c. 3.

Quis nesciat sanctam scripturam canonicam, tam veteris quam novi testamenti, certis suis terminis contineri, eamque omnibus posterioribus episcoporum literis ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum vel utrum rectum sit, quicquid in ea scriptum esse constiterit?

Episcoporum autem literas, quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a

veritate deviatum est?

C. IX. Ex dictis quorumtibet episcoporum contra divina mandata calumniae non colligantur.

Idem ad Vincentium epist. XLVIII contra Donatistas.

Noli frater contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii. sive (antequam pars Donati separaretur), ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini; primo, quia hoc genus literarum ab auctoritate canonis distinguendum est: non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint, quam veritas postulat.

In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus

vobis revelavit .

C. X. Non debetur par auctoritas canonicis scripturis et expositionibus earum.

Item ad Fortunatianum, epist. III.

Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, velut scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere,

si forte invenerimus, quod aliter senserint quam veritas habet, divino adjutorio vel ab aliis intellecta vel a nobis.

Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse intellectores meorum.

C. XI. Exemplis ratio sana praefertur.

Idem ad Marcellinum de civitate Dei, lib.

I, c. 23 [c. 22, § 2].

Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est: cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate.

Gratianus. Quum ergo in naturali jure nihil aliud praecipiatur, quam quod Deus vult fieri, nihilque vetetur quam quod Deus prohibet fieri; denique quum in canonica scriptura nihil aliud, quam in divinis

legibus inveniatur, divinae vero leges natura consistant: patet, quod quaecunque divinae voluntati, seu canonicae scripturae contraria probantur, eadem et naturali juri inveniuntur adversa.

Unde quaecunque divinae voluntati, seu canonicae scripturae seu divinis legibus postponenda censentur, eisdem naturale jus praeferri oportet.

Constitutiones ergo vel ecclesiasticae vel saeculares, si naturali juri contrariae probantur, penitus sunt excludendae.

DISTINCTIO X.

GRATIANUS.

Constitutiones vero principum ecclesiasticis constitutionibus non praeeminent, sed obsequuntur.

Unde Nicolaus Papa scribit episcopis in Concilio apud convicinum congregatis: C. I. Lex imperatorum ecclesiastica jura dissolvere non potest.

Lege imperatorum non omnibus ecclesiasticis controversiis utendum est, praesertim quum inveniantur evangelicae ac canonicae sanctioni aliquoties

obviare.

Item: Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.

Imperiali judicio non possunt ecclesiastica jura dissolvi § 1. Ad quod ostendendum, duorum horum, scilicet Innocentii et Gregorii, satis sufficiunt testimonia.

Sanctus quidem Innocentius in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum ait: « Nam quod sciscitaris, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari: non visum est ad mobilitatem

necessitatum mundanarum Dei ecclesiam commutari, honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit imperator.

» Beatus autem Gregorius scribens ad Theoctistam patriciam inter caetera: « Si, inquit, religionis causa conjugia debere dissolvi dicantur, sciendum est quia, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen divina prohibuit.

» Ecce quemadmodum imperiali judicio non possunt ecclesiastica jura dissolvi.

Ecce qualiter, quod lex humana concessit, divina lex prohibuit § 2. Non quod imperatorum leges (quibus saepe ecclesia utitur contra haereticos, saepe contra tyrannos atque contra pravos quosque defenditur) dicamus penitus renuendas, sed quod eas evangelicis, apostolicis atque canonicis decretis (quibus postponendae

sunt) nullum posse inferre praejudicium asseramus.

C. II. Nihil quod evangelicis regulis obviet, imperatori agere licet.

Item Symmachus Papa in sexta Synodo Romana, tempore Theoderici regis.

Non licet imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra divina mandata praesumere, nec quicquam, quod evangelicis, propheticis aut apostolicis regulis obviet, agere.

C. III. In ecclesiasticis causis regia voluntas sacerdotibus est postponenda.

Item Felix [III] Papa.

Certum est, hoc rebus vestris esse salutare, ut

quum de causis Dei agitur, juxta ipsius constitutionem regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non praeferre, et sacrosancta per eorum praesules potius discere, quam docere; ecclesiasticam formam sequi, non huic humanitus sequenda jura praefigere, neque ejus sanctionibus velle dominari, cujus clementiae Deus voluit tuae piae devotionis colla submittere, ne, dum mensura coelestis dispositionis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

C. IV. Bonis moribus et decretis Romanorum pontificum constitutiones contraire non possunt.

Item.

Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum, vel bonos mores, nullius sunt momenti.

C. V. Quae sacerdotum sunt, regibus usurpare non licet.

Item Nicolaus Papa I in epistola ad Michaelem imperatorem, cujus initium est: « Proposueramus.

»

Imperium vestrum suis publicae rei quotidianis administrationibus debet esse contentum non usurpare quae sacerdotibus Domini solum conveniunt.

C. VI. Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subjecta.

Item Gregorius Nazianzenus in oratione ad cives Nazianzenos angoris plenos et magistratum iratum .

Suscipitisne libertatem verbi?

Libenter accipitis, quod lex Christi sacerdotali vos subjicit potestati atque istis tribunalibus subdit?

Dedit enim et nobis potestatem, dedit et principatum multo perfectiorem principatibus vestris.

Aut numquid justum vobis videtur, si cedat spiritus carni, si a terrenis coelestia superentur, si divinis praeferantur humana?

II Pars.

Gratianus. Ecce quod constitutiones principum ecclesiasticis legibus postponendae sunt.

Ubi autem evangelicis atque canonicis decretis non obviaverint, omni reverentia dignae habeantur.

Unde Angustinus ait in Dialogo, id est lib.

II contra litteras Petiliani, c. 58. C. VII. Leges imperatorum in adjutorium ecclesiae licet assumere.

Si in adjutorium vestrum etiam terreni imperii leges assumendas putatis, non reprehendimus.

Fecit hoc Paulus, quum adversus injuriosos civem Romanum se esse testatus est.

C. VIII. Reges pontificibus pro aeternis, et pontifices regibus pro temporalibus indigent.

Item Nicolaus Papa I in epist. VII ad Michaelem Imperatorem.

Quoniam idem mediator Dei et hominum, homo

Christus Jesus, sic artibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit propria, volens medicinali humilitate hominum corda sursum efferri, non humana superbia rursus in inferna demergi: ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo « militans Deo minime se negotiis secularibus implicaret; » ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus.

C. IX. Leges imperatorum custodiri oportet.

Item Leo IV Lothario Augusto.

De capitulis vel praeceptis imperialibus vestris vestrorumque

pontificum praedecessorum irrefragabiliter custodiendis et conservandis, quantum valuimus et valemus Christo propitio et nunc et in aevum nos conservaturos modis omnibus profitemur.

Et si fortasse quilibet aliter vobis dixerit vel dicturus fuerit, sciatis eum pro certo mendacem.

C. X. Legis auctoritate dissolvitur quod contra eam fit.

Item Joannes VIII Ludovico Imperatori.

Vides, fili carissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolvi meretur.

C. XI. Leges principum, aut regulas patrum contemni non licet.

Item Gelasius Rufino et Aprili episcopis.

Quis autem leges principum, aut regulas patrum, aut admonitiones paternas dicat debere contemni, nisi qui impunitum sibi tantum aestimet transire commissum?

C. XII. Leges Romanorum principum servandae sunt ab omnibus.

Item Theodorico regi.

Certum est magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse praecepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento

velle servari.

C. XIII. Romana lex nullius temeritate debet corrumpi.

Item Leo IV Lothario Augusto.

Vestram flagitamus clementiam, ut sicut hactenus Romana lex viguit absque universis procellis, et pro nullius persona hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc suum robur propriumque vigorem obtineat.

DISTINCTIO XI.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod vero legibus consuetudo cedat, Isidorus testatur, dicens in Synonymis, lib.

II [c. 16.]:

C. I. Pravus usus ratione superatur et lege.

Usus auctoritati cedat; pravum usum lex et ratio vincat.

C. II. Non potest statutis pontificum consuetudo cujusquam refragari.

Item Nicolaus Papa I Michaeli Imperatori.

Consequens est, ut quod ab hujus sedis rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis praepediente occasione, proprias tantum sequendo voluntates removeatur, sed firmiter atque inconcusse teneatur.

C. III. A consuetudine Romanae ecclesiae membris dissentire non licet.

Item Julius Papa I ad Episcopos orientales, epistola I.

Nolite errare, fratres mei carissimi, doctrinis variis et extraneis nolite abduci.

En instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis: his fruimini, * his circumdamini, his delectamini, his armamini, *ut his freti,* circumdati,

delectati, armati, * contra cuncta inimicorum jacula persistere valeatis.

Satis enim indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat, et docere.

Multum enim convenit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

C. IV. Non potest usus et consuetudo legem et rationem vincere.

Item Imp.

Constantinus A. ad Proculum lib.

VIII Cod. tit. Quae sit longa consuetudo [t. 53, const.

2].

Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est: verum non usque adeo sui valitura momento,

ut aut rationem vincat, aut legem.

II Pars.

Gratianus. Quum vero nec sacris canonibus, nec humanis legibus consuetudo obviare monstratur, inconcussa servanda est.

Unde ex dictis Basilii: C. V. Inviolabilis est consuetudo, quae nec hamanis legibus nec sacris canonibus obviare monstratur.

Ecclesiasticarum institutionum quandam scripturis

, quasdam vero apostolica traditione per successiones in ministerio confirmatas accepimus; quasdam vero consuetudine roboratas approbavit usus, quibus par ritus et idem utrisque pietatis debetur affectus; unde quis vel aliquantulum sacrarum expertus scripturarum haesitaverit?

Si enim attentaverimus consuetudines ecclesiae non per scripturas a Patribus traditas nihil aestimare, quantum religio detrimenti sit latura, intente inspicientibus liquido constabit.

§ 1. Quae enim (ut inde ordiamur) scriptura salutiferae crucis signaculo fideles docuit insigniri?

vel quae trifariam digesta super panem et calicem prolixae orationis vel consecrationis verba commendavit?

Nam non modo, quod in evangelio continetur vel ab Apostolo insertum est, in secretis

dicimus, sed et alia plura adjicimus, magnam quasi vim commendantia mysteriis.

Quae orientem versus nos orare litterarum forma docuit?

Benedicimus fontem baptismatis oleo unctionis.

Huc accedit, quod ter oleo inungimus quos baptizamus, verbis abrenunciare satanae et angelis ejus informamus.

Unde haec et alia in hunc modum non pauca, nisi quia tacita et mystica traditione a Patribus ecclesiastico more reverentiori diligentia sunt in mysteriis observata silentio, quam publicata scripto?

C. VI. Laudabilis est consuetudo, quae nihil fidei contrarium usurpat.

Item Pius Papa I. in decretis, decreto VII.

Consuetudinem laudamus, quae tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur.

C. VII. Ubi auctoritas deficit, mos populi et majorum instituta pro lege servantur.

Item B. Augustinus ad Casulanum, epist. LXXXVI.

In his rebus, de quibus nihil certi statuit divina scriptura, mos populi Dei et instituta majorum pro

lege tenenda sunt.

Et sicut praevaricatores divinarum legum, ita contemptores ecclesiasticarum consuetudinum coercendi sunt.

C. VIII. Auctoritate et traditione generali vel speciali ecclesia regitur.

Idem in libro de fide christiana.

Catholica ecclesia, per orbem terrarum diffusa, tribus modis probatur exsistere.

Quidquid enim in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum, aut traditio universalis, aut certe propria et particularis institutio.

Sed auctoritate tota constringitur, universali traditione majorum nihilominus tota; privatis vero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque pro locorum varietate, prout cuique visum est, subsistit et regitur.

C. IX. Valet ad fidem catholicae auctoritas ecclesiae.

Idem in libro contra Manichaeos .

Palam est, quod in re dubia ad fidem valeat auctoritas ecclesiae catholicae, quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur.

C. X. Ab apostolicis institutis non licet recedere.

Item Leo Papa ad episcopos per Siciliam constitutos, epist. IV. c. 6.

Hoc vestrae indicimus caritati, ut ab apostolicis institutis nullo ulterius recedatur excessu, quia inultum post hoc esse non poterit, si quisquam apostolicas regulas in aliquo crediderit negligendas.

C. XI. Ab omnibus servari debet, quod Romana servat Ecclesia.

Item Innocentius I ad Decentium Episcopum Eugubinum, epist. I.

Quis nesciat aut non advertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est,

ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari?

nec superinduci aut introduci aliquid, quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum?

praesertim quum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam insulasque interjacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos, quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes; aut legant, si in istis provinciis alius apostolorum invenitur, aut legitur docuisse.

Quod si non legunt, quia nusquam invenitur, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est: ne dum peregrinis sermonibus student, caput institutionum videantur omittere.

1. Saepe dilectionem tuam ad Urbem

venisse ad nobiscum in ecclesia convenisse, et quem morem vel in considerandis mysteriis, vel in ceteris agendis arcanis teneat, cognovisse .

Quod sufficere arbitraremur ad informationem ecclesiae tuae vel reformationem, si praedecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, et satis certum haberemus, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisset; quibus idcirco respondemus, non quod te *aliqua* ignorare credamus, sed ut majori auctoritate tuos instituas, vel si qui a Romanae ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut nobis indicare non differas, ut scire valeamus, qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius ecclesiae quam Romanae existimant consuedinem esse servandam.

DISTINCTIO XII.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod absque discretione justitiae nulli agere licet.

Unde Calixtus Papa I omnibus Episcopis ait in Epistola I ad Benedictum Episcopum: C. I. Nulli agere licet sine discretione justitiae contra disciplinam Romanae ecclesiae.

Non decet a capite membra discedere, sed juxta sacrae scripturae testimonium omnia membra caput sequantur.

Nulli vero dubium est, quod apostolica ecclesia est mater omnium ecclesiarum, a cujus vos regulis nullatenus convenit deviare.

Et sicut Dei filius venit facere voluntatem patris, sic et vos voluntatem vestrae impleatis matris, quae est ecclesia, cujus caput, ut praedictum est, Romana exsistit ecclesia.

Quidquid ergo sine discretione

justitiae contra hujus disciplinam actum fuerit, ratum haberi ratio nulla permittit.

C. II. Apostolicis praeceptis nullus superbe resistat.

Item Gregorius Papa IV.

Praeceptis apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, quae a sancta Romana ecclesia et apostolica auctoritate jussa sunt, salutifere impleantur, si ejusdem sanctae Dei ecclesiae, quae est caput vestrum, communionem habere desideratis.

Et post multa: § 1. Non novum aliquid praesenti jussione praecipimus, sed illa, quae olim videntur indulta, firmamus: quum nulli dubium sit, quod non solum pontificalis causatio, sed omnis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat referri, et inde normam sumere, unde sumpsit exordium, ne caput institutionis videatur omittere.

Cujus auctoritatis sanctionem

omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem

fundavit ecclesiam, soliditate divelli.

Si quis haec apostolicae sedis praecepta non observaverit, percepti honoris esse hostis non dubitetur.

C. III. Non est resistendum consuetudini, cui canonica non obstat auctoritas.

Item Leo IX Michaeli Episcopo Constantinopolitano, epist. I, c. 29, et Nicolaus I epist. II ad Photium.

Scit sancta Romana ecclesia, quod nihil obsunt saluti credentium diversae pro loco et tempore consuetudines, si illis canonica non obsistat auctoritas, pro qua eis obviare debeamus; unde nil judicamus eis debere vel posse resistere.

C. IV. Consuetudines, quae fidei non officiunt, ut a majoribus traditae sunt, observentur.

Item Hieronymus ad Lucinium, epist. XXXVIII.

Illud breviter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas, praesertim quae fidei non officiunt, ita observandas, ut a majoribus traditae sunt, nec aliorum consuetudinem aliorum contrario more subverti.

C. V. Traditiones a patribus institutae, non sunt infrigendae.

Item Nicolaus Hincmaro Archiepiscopo.

Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut *temporibus nostris vel falso insimulari sanctam Dei ecclesiam permittamus, vel eas* traditiones, quas antiquitus a patribus suscepimus, pro libitu semper errantium infringi patiamur.

C. VI. Diuturni mores pro lege sunt habendi.

Item Justinianus Institutionum lib.

I, tit.

2 [de jure nat.

§ 9.]*.

Diuturni mores consensu utentium approbati legem imitantur.

C. VII. Quidquid contra longam consuetudinem fit, revocari oportet.

Item Cod. lib. VIII, tit.

[53.] quae sit longa consuetudo, l. 1 **.

Consuetudo praecedens et ratio, quae consuetudinem suasit, tenenda est.

Et quidquid contra longam consuetudinem fiet, ad sollicitudinem suam revocabit praeses provinciae.

C. VIII. Immota permaneat consuetudo, quae contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur.

Item Gregorius universis Episcopis Numidiae, lib.

I, epist. LXXV.

Nos consuetudinem, quae *tamen* contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus, sive de primatibus constituendis, sive de ceteris capitulis, exceptis iis, qui

ex Donatistis ad episcopatum perveniunt, quos provehi ad primatus dignitatem (etiam quum ordo clericorum eos ad locum eundem deferat) modis omnibus prohibemus.

Sufficiat autem illis commissae sibi plebis curam gerere, non autem *etiam* illos antistites, quos catholica fides in ecclesiae sinu et edocuit, et genuit, ad obtinendum culmen primatus anteire.

C. IX. Non negantur quae consuetuedinis sunt.

Item Gregorius ad Maximum Salonitanum Episcopum, lib.

VII Regest.

, epist. 81.

Quemadmodum illicita perpetrari non patimur, sic quae sunt consuetudinis non negamus.

C. X. Non locus consuetudinem, sed consuetudo locum commendat.

Item Gregorius ad Augustinum Anglorum Episcopocum, resp. [ad interreg.

] 3.

Novit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam Sed mihi placet, ut sive in Romana, sive in Gallicorum, sive in qualibet ecclesia aliquid invenisti, quod plus omnipotenti

Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc in fide nova est institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere poteris, infundas.

Non enim pro locis res, sed pro rebus loca amanda sunt.

Ex singulis ergo quibusque ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt, elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.

C. XI. Quod neque contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum.

Item Augustinus ad Januarium, epist. CXVIII cap. 1 [et 2].

Illa autem, quae non scripta, sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe observantur,

datur intelligi vel ab ipsis apostolis, vel plenariis conciliis (quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas), commendata atque statuta retinere: sicuti quod Domini passio et resurrectio et ascensio in coelum et adventus *de coelo* Spiritus sancti anniversaria solemnitate celebrantur: et si quid aliud tale occurrerit, quod servatur ab universa, quacunque se diffundit, ecclesia.

§ 1. Alia vero, quae per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii jejunant sabbato, alii vero non: alii quotidie communicant corpori et sanguini dominico, alii certis diebus accipiunt: *alibi nullus dies intermittitur, quo non offeratur, alibi sabbato tantum et dominico,* et si quid aliud hujusmodi animadverti potest, totum genus rerum liberas habet observationes; *nec

disciplina ulla est in his melior gravi prudentique Christiano, quam ut eo modo agat, quo agere viderit ecclesiam, ad quamcunque forte devenerit.

* Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores injungitur, indifferenter est habendum, et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est.

Mater mea Mediolanum me consecuta invenit ecclesiam sabbato non jejunantem; coeperat fluctuare quid ageret.

Tunc ego consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; at ille ait: quum Romam venio, jejuno sabbato, quum Mediolani sum, non jejuno.

Sic etiam tu, ad quam forte ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi.

Hoc

quum matri renuntiassem, libenter amplexa est.

II Pars.

Gratianus. Hoc autem de consuetuedine illa intelligendum est, quae vel universalis ecclesiae usu, vel temporis proxilitate roboratur.

Caeterum, si pro varietate temporum vel animorum vel locorum variae consuetudines introducantur, inventa opportunitate, resecandae sunt potius, quam observandae.

Unde Augustinus scribit ad inquisitiones Januarii epist. CXIX, c. 19. C. XII. Resecanda sunt, quae neque auctoritate, neque moribus universitatis comprobantur.

Omnia talia, quae neque sanctarum scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inveniuntur, nec consuetudine universalis ecclesiae roborata sunt, sed diversorum

locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix, aut omnino nunquam inveniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo.

Quamvis enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum qui, etiam si tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sacramentis, non humanis praesumtionibus subjiciuntur.

C. XIII. Omnes provinciae eundem n psallendo modum teneant, quem metropolitanam sedem habere cognoverint.

Item ex Concilio Toletano XI, c. 3.

III Pars.

De iis, qui contra Apostoli voluntatem circumferuntur omni vento doctrinae, placuit *huic* sancto concilio, ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscujusque provinciae cives, rectoresque ecclesiarum unum eundemque in psallendo teneant modum, quem in metropolitana sede cognoverint institutum, nec aliqua diversitate cujusque ordinis vel officii a metropolitana se patiantur sede disjungi.

Sic enim justum est ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris consecrationem accipit, ut juxta majorum decreta sedes quae unicuique sacerdotalis dignitatis est mater, sit ecclesiasticae magistra rationis.

Abbatibus sane

indultis officiis, quae juxta voluntatem sui episcopi

regulariter illis implenda sunt, cetera officia publica, id est vesperas, matutinum, sive missam, aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat.

§ 1. Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus: quatenus apud illum et praeteritae transgressionis culpam lacrimis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat § 2. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae provinciae pontifices vel

sacerdotes adstringat, sed etiam ceteri episcopi subjectos sibi ecclesiarum rectores obtemperare his institutionibus cogant.

C. XIV. Ordo servetur in matutinis et vespertinis officiis unus et idem.

Item ex Concilio Bracarensi I, cap. 1.

Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diversae ac privatae, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica regula sint permixtae.

DISTINCTIO XIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Item adversus naturale jus nulla dispensatio admittitur; nisi forte duo mala ita urgeant, ut alterum eorum necesse sit eligi.

Unde in Concilio Toletano VIII, c. 2 legitur.

C. I. Minus malum de duobus eligendum est.

Duo mala, licet sint omnino cautissime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum perpetrare compulerit, id debemus resolvere, quod minori nexu noscitur obligare.

Quid autem ex his levius, quidve sit gravius, purae rationis acumine investigemus.

Etenim dum pejerare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus.

Quum vero noxia promissa complemus et Dei jussa *superbe* contemnimus, et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsos crudeliori gladio trucidamus.

Illic enim duplici culparum telo perimimur, hic tripliciter jugulamur.

C. II. De eodem.

Item Gregorius in Moralibus, in c. 40 Job l. XXXII, c. 17, 18, 19 et 20.

Nervi testiculorum Leviathan perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inventis illigantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere peccatum appetant, hoc sine aliquo peccati laqueo non evadant, et culpam faciant, dum vitant, ac nequaquam se ab una valeant solvere, nisi in alia consentiant se

ligari.

Quod melius ostendinus, si qua ex conversatione hominum illigationis hujus exempla proferamus.

Et nonnullis interjectis: § 1. Ecce quidam, dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti, quod secreta illius

omni silentio contegat, se jurejurando constringit.

Sed is, cui juratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur.

Is autem, qui jusjurandum praebuit, ad mentem revertitur et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, et prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat.

Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, quia in quamlibet partem declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber non sit.

§ 2. Alius cuncta, quae mundi sunt, deserens, atque per omnia frangere proprias voluntates quaerens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi apud Deum praeesse debeat, minus cauta inquisitione

discernit: cui fortasse is, qui sine judicio eligitur, quum praeesse jam coeperit, agere quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt jubet.

Pensans itaque subditus, vel quae sit culpa inobedientiae, vel quod contagium saecularis vitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis praeceptis deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore contemnat.

Et infra: § 3. Alius pensare pondus honoris ecclesiastici negligens ad locum regiminis praemiis

ascendit.

Sed quia omne, quod hic eminet, plus moeroribus afficitur quam honoribus gaudet, dum cor tribulationibus premitur, ad memoriam culpa revocatur, doletque se ad laborem cum culpa pervenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex ipsa fractus difficultate cognoscit.

Reum igitur se cum impensis praemiis agnoscens, vult adeptae sublimitatis locum deserere, sed timet, ne gravius delictum sit suscepti gregis custodian reliquisse; vult suscepti gregis curam gerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis gratiae empta possidere.

Per honoris ergo ambitum ligatum culpa hinc inde se conspicit.

Esse quippe sine reatu criminis neutrum videt, si aut susceptus semel grex relinquatur, aut rursum sacra

actio saeculariter empta teneatur.

Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit, ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione committat.

Et infra:

II Pars.

§ 4. Est tamen, quod ad destruendas Behemoth versutias subtiliter fiat, ut, dum mens

inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato *evadendi* aditus patet, minora semper eligantur; quia et qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur.

Hinc Paulus, quum quosdam in ecclesia incontinentes adspiceret, concessit minima, ut majora declinarent, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat.

Et quia tunc solum conjuges in admixtione sine culpa sunt, quum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat, sine culpa (quamvis minima) non esse monstraret, illico adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

Non enim est sine vitio,

quod ignoscitur, non praecipitur.

Peccatum profecto vidit, quod posse indulgeri praevidit.

Sed quum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine venia peccemus.

§ 5. Itaque plerumque nervorum Behemoth istius perplexitas solvitur, dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur.

DISTINCTIO XIV.

GRATIANUS.

I Pars.

Verum hoc in una eademque persona intelligitur.

Ceterum an in diversis eadem dispensatio locum habeat, videlicet, ut committamus minora, ne alii gravioribus implicentur, merito quaeritur.

De his ita scribit Augustinus in lib.

Quaest. super Genes., cap. 42. C. I. Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii graviora committant.

Quod ait Sodomitis Lot: Sunt mihi duae filiae, quae nondum noverunt viros; producam illas ad vos, utimini illis, quomodo placuerit vobis: tantum in viros istos ne faciatis iniquum: quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumcunque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid,

ne alius gravius malum faciat; an potius perturbationi Lot, non consilio tribuendum sit, quia hoc

dixerit, merito quaeritur.

Et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio.

Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae,

nullo modo imitanda est.

II Pars.

Gratianus. Consuetudinis autem vel constitutionis rigor nonnunquam relaxatur.

Unde Leo Papa ait ad Rusticum Narbonensem Episc. epist. XC ante cap. 1. C. II. Quae constitutiones valeant temperari, vel quae non.

Sicut quaedam sunt, quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt, quae aut pro necessitate temporum, aut pro consideratione aetatum oporteat temperari; illa consideratione semper servata, ut in iis, quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis

contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum.

DISTINCTIO XV.

GRATIANUS.

I Pars.

Quoniam de jure naturali et constitutione vel consuetudine hactenus disseruimus, differentiam, quae invicem discernuntur, assignantes: nunc ad ecclesiasticas constitutiones stylum vertamus, earum originem et auctoritatem, prout ex libris sanctorum Patrum colligere possumus, breviter assignantes.

C. I. Quo tempore coeperint canones generalium conciliorum.

Canones generalium conciliorum * a temporibus Constantini coeperunt.

In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas.

Inde Christianitas in diversas haereses

scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum conveniendi, nisi tempore supradicti imperatoris.

Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari.

Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam secundum post apostolos symbolum tradiderunt.

§ 1. Inter cetera autem concilia quatuor esse scimus venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor evangelia, vel totidem paradisi flumina.

§ 2. Harum prima Nicaena synodus CCCXVIII episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est; in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis, idem Arius asserebat, consubstantialem Deo

Patri Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.

§ 3. Secunda synodus CL.

Patrum sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata est, quae Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstravit, dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat.

§ 4. Tertia synodus Ephesina prima CC. episcoporum sub juniore

Theodosio Augusto edita est, quae Nestorium, duas personas in Christo asserentem, justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi personam.

§ 5. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem verbi Dei et carnis unam naturam pronunciantem, et ejus defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursus Nestorium cum reliquis haereticis, una Patrum sententia damnavit; praedicans eadem synodus Christum Dominum de Virgine sic natum, ut in eo substantiam divinae et humanae confiteamur naturae.

§ 6. Hae sunt quatuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes.

Sed et si

qua sunt concilia, quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita vigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur.

§ 7. Synodus autem ex Graeco interpretatur comitatus vel coetus.

Concilii vero nomen tractum est ex more Romano.

Tempore enim, quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant.

Unde concilium a communi intentione dictum quasi consilium; consilium quasi considium, d in l literam transeunte: vel concilium dictum est a communi intentione, eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: cilia enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non consentiunt in unum.

Coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo, id est a conveniendo in unum.

Hinc etiam conventus est nuncupatus, eo quod ibi homines conveniunt in unum; sicut a conventu coetus dicitur, sic et concilium a societate multorum in unum.

De quatuor vero conciliis scribit B. Gregorius, ita dicens, lib.

I Regesti, Epist. 24: C. II. De auctoritate quatuor conciliorum.

Sicut sancti evangelii quatuor libros, sic quatuor

concilia suscipere et venerari me fateor.

Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur: Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur: Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur: Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima approbatione custodio, quia in his velut in quadrato lapide sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae atque actionis norma consistit.

§ 1. Quintum quoque concilium *pariter* veneror, in quo epistola, quae Ibae dicitur, erroris plena reprobatur; in quo Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur, et in quo scripta

quoque Theodoriti, per quae beati Cyrilli fides reprehenditur, ausu dementiae prolata, refutantur.

Cunctas vero quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector: quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt .

De iisdem etiam Gelasius in concilio habito Romae cum LXX episcopis scribit dicens: C. III. Quae concilia sancta Romana ecclesia suscipiat.

Sancta Romana ecclesia post illas veteris testamenti et novi scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet: Sanctam

synodum Nycaenam CCCXVIII Patrum, mediante Constantino Maximo Augusto, in qua Arius haereticus condemnatus est; sanctam synodum Constantinopolitanam,

mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit; sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Papae Coelestini, mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antistite, et Arcadio episcopo ab Italia destinato; sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Marciano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana haereses simul cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae sunt; sed et si qua sunt concilia a sanctis Patribus hactenus instituta, post istorum quatuor auctoritatem et custodienda, et recipienda decernimus et mandamus.

§ 1. Jam nunc subjiciendum est de opusculis sanctorum

Patrum, quae in ecclesia catholica recipiuntur.

§ 2. Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginensis episcopi.

§ 3. Item opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi.

§ 4. Item opuscula B. Gregorii Nazianzeni episcopi.

§ 5. Item opuscula B. Basilii Cappadociae episcopi.

§ 6. Item opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi.

* § 7. Item opuscula Theophili Alexandrini episcopi.

§ 8. Item opuscula B. Cyrilli Alexandrini episcopi.

* § 9. Item opuscula B. Hilarii Pictaviensis episcopi.

§ 10.

Item opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi.

§ 11.

Item opuscula B. Augustini Hipponensis episcopi.

§ 12.

Item opuscula B. Hieronymi presbyteri.

§ 13.

Item opuscula Prosperi viri religiosissimi.

§ 14.

Item epistolam

B. Leonis Papae ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinatam, cujus textum quispiam, si usque ad unum iota disputaverit, et non

eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit.

§ 15.

Item opuscula atque tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deviaverunt, nec ab ejus fideli praedicatione sejuncti sunt, sed communionis ipsius gratia Dei usque ad ultimum diem vitae suae participes fuerunt, legenda decernimus.

§ 16.

Item decretales epistolae, quas beatissimi Papae diversis temporibus ab urbe Romana pro diversorum Patrum consulatione dederunt, venerabiliter suscipiendae sunt.

§ 17.

Item gesta sanctorum martyrum, qui multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis irradiant.

Quis ita esse catholicorum dubitet, et majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed gratia Dei et

adjutorio universa tolerasse?

Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cujusdam Quirici et Julitae, sicut Gregorii aliorumque hujusmodi passiones, quae ab haereticis perhibentur conscriptae.

Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur.

Nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur.

§ 18.

Item vitas Patrum,

Pauli, Antonii, Hilarionis et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus.

§ 19.

Item actus B. Silvestri, apostolicae sedis praesulis, licet ejus, qui conscripsit, nomen ignoremus, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae.

§ 20.

Item scripta de inventione S. crucis dominicae, et alia scripta de inventione capitis B. Joannis Baptistae, novellae quidem revelationes sunt, et nonnulli eas catholici legunt, sed quum haec ad catholicorum manus pervenerint, B. Pauli apostoli sententia praecedat: Omnia probate, quod bonum est tenete.

§ 21.

Item Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam B. Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum B. Hieronymum sentire cognoscimus: et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit.

§ 22.

Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus esse renuenda.

§ 23.

Item chronicon Eusebii Caesariensis atque ejusdem historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et postea in laudibus atque excusatione Origenis schismatici

unum conscripserit librum: propter rerum tamen notitiam singularem, quae ad instructionem pertinent, usquequaque non dicimus renuendos.

§ 24.

Item Orosium virum eruditissimum collaudamus, quia valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit *historiam,* miraque brevitate contexuit.

§ 25.

Item venerabilis viri Sedulii paschale opus, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude proferimus.

§ 26.

Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramur.

§ 27.

Ceterum, quae ab haereticis, sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica ecclesia Romana.

E quibus pauca, quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse

subdenda.

§ 28.

Imprimis Ariminensem synodum, a Constantio Caesare Constantini filio congregatam mediante Tauro praefecto, ex tunc et *nunc et usque* in aeternum confitemur esse damnatam.

§ 29.

Item itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis lib.

VIII, apocryphum.

§ 30.

Actus nomine Andreae apostoli, apocryphi.

§ 31.

Actus nomine Philippi apostoli, apocryphi.

§ 32.

Actus nomine Petri apostoli, apocryphi.

§ 33.

Actus nomine Thomae apostoli, apocryphi.

§ 34.

Evangelium nomine Thaddaei, apocryphum.

§ 35.

Evangelium nomine Thomae apostoli, quo utuntur Manichaei, apocryphum.

§ 36.

Evangelium nomine

Barnabae, apocryphum.

§ 37.

Evangelium nomine Bartholomaei apostoli, apocryphum.

§ 38.

Evangelium nomine Andreae apostoli, apocryphum.

§ 39.

Evangelia, quae falsavit Lucianus, apocrypha.

§ 40.

Evangelia, quae falsavit Hyrcius, apocrypha.

§ 41.

Liber de infantia Salvatoris, apocryphus.

§ 42.

Liber de nativitate Salvatoris, et de S. Maria, et de obstetrice Salvatoris, apocryphus.

§ 43.

Liber, qui appellatur Pastoris, apocryphus.

§ 44.

Libri omnes, quos fecit Lenticius, discipulus diaboli, apocryphi.

§ 45.

Liber, qui appellatur Fundamentum, apocryphus.

§ 46.

Liber, qui appellatur Thesaurus, apocryphus.

§ 47.

Liber, qui appellatur de filiabus Adae, vel Geneseos, apocryphus.

§ 48.

Centimetrum de Christo Virgilianis compaginatum

versibus, apocryphum.

§ 49.

Liber, qui appellatur Actus Theclae et Pauli apostoli, apocryphus.

§ 50.

Liber, qui appellatur Nepotis, apocryphus.

§ 51.

Liber Proverbiorum, qui ab haereticis conscriptus et S. Xisti nomine signatus est, apocryphus.

§ 52.

Revelatio, quae appellatur Pauli apostoli, apocrypha.

§ 53.

Revelatio, quae appellatur Thomae apostoli, apocrypha.

§ 54.

Revelatio, quae appellatur Stephani, apocrypha.

§ 55.

Liber, qui appellatur Transitus S. Mariae, apocryphus.

§ 56.

Liber, qui appellatur Poenitentia Adae, apocryphus.

§ 57.

Liber Ogiae nomine Gigantis, qui ab haereticis cum dracone post diluvium pugnasse perhibetur, apocryphus.

§ 58.

Liber, qui appellatur Testamentum Jacob, apocryphus.

§ 59.

Liber, qui appellatur

Poenitentia Origenis, apocryphus.

§ 60.

Liber, qui *appellatur* Poenitentia *S.* Cypriani, apocryphus.

§ 61.

Liber, qui appellatur Poenitentia Jamnis et Mambrae, apocryphus.

§ 62.

Liber, qui appellatur Sortes apostolorum, apocryphus.

§ 63.

Liber

Lusanae, apocryphus.

§ 64.

Liber canonum Apostolorum, apocryphus.

§ 65.

Liber Physiologus, *qui* ab haereticis conscriptus *est* et B. Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus.

§ 66.

Historia Eusebii Pamphili, apocrypha.

§ 67.

Opuscula Tertulliani sive Africani, apocrypha.

§ 68.

Opuscula Postumiani et Galli, apocrypha.

§ 69.

Opuscula Montani, Priscillae et Maximillae, apocrypha.

§ 70.

Opuscula omnia Fausti Manichaei, apocrypha.

§ 71.

Opuscula alterius Clementis Alexandrini, apocrypha.

§ 72.

Opuscula Cassiani presbyteri Galliarum, apocrypha.

§ 73.

Opuscula Victorini Pictaviensis, apocrypha.

§ 74.

Opuscula Fausti Regiensis Galliarum, apocrypha.

§ 75.

Opuscula Frumentii, apocrypha.

§ 76.

Epistola Jesu ad Agbarum

*regem,* apocrypha.

§ 77.

Passio Georgii, apocrypha.

§ 78.

Passio Cyrici et Julitae, apocrypha.

§ 79.

Scriptura, quae appellatur Contradictio Salomonis, apocrypha.

§ 80.

Phylacteria omnia, quae non angelorum, ut confingunt, sed daemonum magis arte conscripta sunt, apocrypha.

§ 81.

Haec et *omnia* his similia, quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, *Photinus* et Bonosus et qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscoenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Coelestius, Donatus, Eustathius, Jovinianus, Pelagius, Julianus et Latiensis, Coelestinus,

Maximinus, Priscianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Eutyches, Petrus, et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit, Acacius Constantinopolitanus, cum consortibus suis, nec non et omnes haereses, quas

ipsi eorumque discipuli, sive schismatici docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana et apostolica ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo, in aeternum confitemur esse damnata.

§ 82.

Ceterum, qui libri in ecclesiasticis officiis per anni circulum a nonnullis legantur (quod ritum illum apostolica non reprobat, sed sequitur ecclesia) pro fidelium aedificatione adnotandum censuimus.

Quidam, quod in septuagesima ponunt pentateuchum usque in XV diem ante Pascha, XV die ponunt Hieremiam usque in coenam Domini.

In coena Domini legunt tres lectiones de lamentatione Hieremiae: Quomodo sedet sola civitas, etc., et

tres de tractatu S. Augustini in psalm.

LIV: Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris, et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum.

Secunda lectio sic incipit: Similiter *et calicem* postquam coenavit, etc. Tertia:: De spiritualibus autem nolumus vos ignorare fratres.

In parasceve tres lectiones de lamentatione Hieremiae, et tres de tractatu S. Augustini in psalmum LXIII: Exaudi Deus orationem meam, quum deprecor, et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Festinemus ingredi in illam requiem, etc. Secunda lectio: Omnis namque pontifex.

Tertia: De quo grandis nobis sermo.

In sabbato sancto tres lectiones de lamentatione Hieremiae

prophetae, et tres de tractatu S. Augustini in eumdem psalmum LXIII: Exaudi Deus orationem meam, quum deprecor, et tres de Apostolo, ubi ait in epistola ad Hebraeos: Christus assistens pontifex

futurorum bonorum.

Secunda lectio: Ubi enim Testamentum est.

Tertia: Umbram enim habens lex futurorum bonorum.

In pascha Domini homilias ad ipsum diem pertinentes, infra hebdomadam homilias.

In octavis paschae ponunt actus apostolorum et epistolas canonicas et apocalypsin, usque in octavas pentecostes.

In octavis pentecostes ponunt libros regum et paralipomenon usque in calendas augusti.

In dominica prima mensis augusti ponunt Salomonem usque in calendas septembris.

In dominica prima septembris ponunt Job, Tobiam, Hester, Esdram usque in calendas octobris.

In dominica prima mensis octobris ponunt librum Machabaeorum usque in calendas novembris.

In dominica prima mensis novembris ponunt Ezechielem

et Danielem et minores prophetas usque in calendas decembris.

In dominica prima mensis decembris ponunt Esaiam prophetam usque ad nativitatem Domini.

In natali Domini legunt primum de Esaia tres lectiones.

Prima lectio: Primo tempore alleviata est terra Zabulon, etc. Secunda: Consolamini, consolamini.

Tertia: Consurge, consurge.

Deinde leguntur sermones vel homiliae ad ipsum diem pertinentes.

In natali S. Stephani homilia de ipso die.

In natali S. Joannis similiter.

In natali innocentium similiter.

In natali S. Silvestri similiter.

In octava natalis Domini homilia de ipso die.

In dominica prima post nativitatem Domini ponunt epistolas Pauli usque in septuagesimam.

In epiphania lectiones tres de Esaia.

Prima lectio incipit:

Omnes sitientes.

Secunda: Surge, illuminare Hierusalem.

Tertia: Gaudens gaudebo in Domino.

Deinde leguntur sermones vel homiliae ad ipsum diem pertinentes.

DISTINCTIO XVI.

GRATIANUS.

I Pars.

Apostolorum vero canones, qui per Clementem Pontificem Romanum, sicut quidam asserunt, dicuntur esse translati, sunt quinquaginta.

Hos non recipiendos, sed inter apocrypha deputatos, Isidorus scribit dicens: C. I. Apostolorum canones apostolica rejiciuntur auctoritate.

Canones, qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem nec sedes apostolica recepit, nec sancti Patres illis assensum praebuerunt, pro eo quod ab haereticis sub nomine apostolorum compositi dignoscuntur, quamvis in eis utilia inveniantur, tamen ab auctoritate canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota atque inter apocrypha

deputata.

Zephyrinus autem contra scribit Episcopis per Siciliam constitutis, epist. I. C. II. Apostolorum canones sunt recipiendi.

Sexaginta sententias apostoli praescripserunt cum aliis plurimis episcopis, et servandas censuerunt.

C. III. Exceptis quinquaginta capitulis canones apostolorum inter apocrypha deputantur.

Item Leo papa IX contra epistolam Nicetae abbatis * .

Clementis librum, id est Petri apostoli itinerarium, et apostolorum canones numerant Patres inter

apocrypha, exceptis quinquaginta capitulis, quae decreverunt orthodoxae fidei adjungenda.

C. IV. Item VI.

Synodus, cap. 2.

Placuit huic sanctae synodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV capitula.

Epistola Isidori in capite canonum.

Isidorus servus Christi lectori suo conservo, § 1. Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis praeponimus canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocryphi dicantur, quoniam plures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias synodali auctoritate roboraverunt et inter canonicas posuerunt constitutiones.

Item infra § 2. Primo quidem ordo, ut praedictum est, de celebrando concilio

insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum * decretorum atque diversorum conciliorum breviarium interpolatur, sequens ordinem suum.

Gratianus. Item quum Hadrianus papa sextam synodum recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo universalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata, in sexta autem synodo, sive in septimo concilio, apostolorum canones sint recepti et approbati: patet, quod non sint inter apocrypha deputandi.

Unde scribit Hadrianus papa Tharasio Patriarchae : C. V. Sexta synodus auctoritate Hadriani corroboratur.

Sextam synodum sanctam recipio cum omnibus canonibus suis.

Gratianus. Sed dubitatur de ea, an canones conscripserit, quod ex quarta actione sextae synodi facile absolvitur.

Ait enim Petrus episcopus Nicomediae: C. VI. Sexta synodus canones conscripsit.

Habeo librum continentem canones sanctae sextae synodi.

Patriarcha dixit: § 1. Quidam scandalizantur per ignorantiam pro canonibus istis, dicentes: Nunquid sexta synodus canones fecit?

Sciant ergo, quoniam sancta synodus sexta sub Constantino congregata est contra eos, qui dicebant unam operationem et unam voluntatem esse in Christo, in qua sancti Patres illos ut haereticos anathematizaverunt, et orthodoxam fidem explanaverunt.

II Pars, § 2. Et soluta synodus est Constantini XIV anno.

Post quatuor vero aut quinque annos iidem sancti Patres congregati sunt sub Justiniano, filio Constantini, et praedictos canones promulgaverunt, de quibus nullus dubitet.

Qui enim sub Constantino in synodo fuerunt, iidem ipsi episcopi sub Justiniano istis canonibus subscripserunt.

Oportebat enim, ut synodus universalis canones ecclesiasticos promulgaret.

Item: § 3. Sancta sexta synodus post promulgatam ab ea diffinitionem contra Monothelitas, Constantino imperatore, qui eam congregaverat, non multo post defuncto, et Justiniano ejus filio regnante pro eo, § 4. Eadem sancta synodus divinitus inspirata iterum Constantinopoli quarto aut quinto anno congregata est, et canones numero CII

ad correctionem ecclesiae promulgavit.

Gratian. Ex his ergo colligitur, quod sexta synodus bis congregata est: primo sub Constantino et nullos canones constituit; secundo sub Justiniano filio ejus, et praefatos canones promulgavit.

Unde sancti Patres in eadem synodo secundo congregati dixerunt: C. VII. Constitutiones synodi sextae.

Quoniam sanctae et universales synodi, quinta sub Justiniano Augusto, sexta sub Constantino patre tuo Augusto, de mysterio fidei plenissime disputantes, canones non fecerunt, sicut ceterae quatuor universales synodi: propterea nos convenientes in hanc imperialem urbem sacros canones conscripsimus.

Item: § 1. Placuit huic sanctae synodo, ut amodo confirmata et rata sint canonum apostolorum LXXXV capitula.

Item: § 2. Confirmamus et ceteros sanctorum canones et synodos, id est, Nicaenam, Ancyranam, Neocaesariensem, Gangrensem, Antiochenam, Laodicensem, Constantinopolitanam,

Ephesinam primam, Chalcedonensem, Sardicensem et Carthaginensem, et opuscula Theophili Alexandrini episcopi, et Dionysii Alexandrini episcopi, *et Petri Alexandrini episcopi et martyris, * Gregorii Thaumaturgi Neocaesariensis episcopi, Athanasii episcopi Alexandrini, Basilii Caesareae Cappadociae episcopi, Gregorii Nyseni episcopi, Gregorii Theologi, Amphilochii Iconiensis episcopi, Timothei Alexandrini episcopi, Gennadii Constantinopolitani episcopi, Cyrilli Alexandrini episcopi, Cypriani Carthaginensis episcopi et synodum suam.

C. VIII. Auctoritate Romani Pontificis sancta octo concilia roborantur.

Item ex Diurno Libro professio Romani Pontificis.

Sancta octo universalia concilia, id est primum Nicaenum, secundum Constantinopolitanum, tertium Ephesinum, quartum Chalcedonense, item quintum Constantinopolitanum et sextum; item Nicaenum septimum; octavum quoque Constantinopolitanum usque ad unum apicem immutilata servare, et pari honore et veneratione digna habere, et quae praedicaverunt et statuerunt modis omnibus sequi et praedicare, quaeque condemnaverunt ore et corde condemnare profiteor.

Quo autem tempore sexta synodus et prima, secunda, tertia, quarta et quinta congregatae sunt, Beda in libro De temporibus, c. 65, scripsit, dicens: C. IX. De temporibus conciliorum.

Sexta synodus universalis Constantinopoli celebrata est, et graeco sermone conscripta, temporibus Papae Agathonis, exsequente *ac residente* piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolicae sedis, et episcopis CL residentibus.

§ 1. Prima enim universalis synodus in Nicaea congregata est contra Arium CCCXVIII Patrum, temporibus Julii Papae, sub Constantino principe.

§ 2. Secunda in Constantinopoli CL Patrum, contra Macedonium et Eudoxium, temporibus

Damasi Papae et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus.

§ 3. Tertia in Epheso CC Patrum, contra Nestorium augustae urbis episcopum, sub Theodosio magno principe et Papa Coelestino.

§ 4. Quarta in Chalcedone DCXXX Patrum, sub Leone Papa, temporibus Marciani principis, contra Eutychem nefandissimorum praesulem monachorum.

§ 5. Quinta *item* Constantinopoli temporibus Vigilii Papae, sub Justiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos.

C. X.

Prima autem synodus in Nicaea, CCCXVIII.

Patrum, contra Arium Alexandrinum presbyterum, qui tres gradus in trinitate asserebat, Patrem

scilicet majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini principis et Silvestri Papae Romani, Macarii Hierosolymitani, Alexandri Alexandrini, qui condemnata eadem haeresi statuerunt canones XX, quorum auctor maxime praefatus Alexander episcopus fuit.

§ 1. Secunda in Constantinopoli, contra Macedonium Constantinopolitanum episcopum, qui negabat Spiritum sanctum Deum esse, temporibus Gratiani et Theodosii principum, Damasi Papae Romani, Cyrilli Hierosolymitani, Nectarii Constantinopolitani, qui condemnata praefata haeresi statuerunt canones III, quorum maxime auctor Nectarius Constantinopolitanus fuit.

§ 2. Tertia in Epheso CC.

Patrum, contra Nestorium Constantinopolitanum

episcopum, qui dicebat, beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut

aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, temporibus Theodosii principis junioris, Coelestini Papae Romani, Juvenalis Constantinopolitani episcopi, Cyrilli episcopi Alexandrini; qui XII capitula contra Nestorii blasphemiarum totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo, anathematizando conscripserunt.

§ 3. Quarta in Chalcedone DCXXX Patrum, contra Eutychem Constantinopolitanum abbatem, qui asserebat, Christum post humanam assumtionem non ex duabus naturis exsistere, sed solam in eo divinam naturam permanere, temporibus Marciani principis, Leonis Papae Romani, Juvenalis Hierosolymitani, Anatolii Constantinopolitani, qui condemnata praescripta haeresi statuerunt canones XXVII, quorum auctor maxime idem sanctus

Anatolius Constantinopolitanus episcopus fuit.

§ 4. Quinta in Constantinopoli, contra Theodorum Mopsuestenum et omnes haereticos, qui Theodorus dicebat aliud esse Dei verbum, et aliud Christum, et sacram Virginem Mariam negabat Dei genitricem fuisse, temporibus Justiniani principis, Vigilii Papae Romani, Domnini Antiocheni, Eutychii Constantinopolitani; qui XIV capitula anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum ejus blasphemias.

§ 5. Sexta in Constantinopoli CL Patrum, contra Macarium Antiochenum episcopum et socios ejus, qui unam voluntatem et operationem in Christo falsa suspicione asserebant, temporibus Constantini principis, Agathonis Papae Romani, Georgii Constantinopolitani; qui condemnata haeresi

praefata anathematizando scripserunt novem capitula inferius annexa.

C. XI.

Prima adnotatio Ancyranae synodi, quae ante Nicaenam fertur fuisse, sed propter auctoritatem majorem postponitur; in qua Patres XVIII statuerunt canones XXIV quorum auctor maxime Vitalis Antiochenus episcopus exstitit.

§ 1. Secunda Neocaesariensis, quae post Ancyranam, et ante Nicaenam legitur fuisse; in qua Patres XVI statuerunt canones XIV quorum auctor maxime Vitalis episcopus Salaminius exstitit.

§ 2. Tertia Gangrensis, quae post Nicaenam legitur fuisse, in qua Patres XVI statuerunt canones XX propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustathium, qui dicebat, quod nullus in conjugali ordine positus, nec ullus fidelis, qui non omnibus

renunciaret quae possideret, spem apud Dominum haberet, et multa alia venenosa, quae enumerare longum est.

§ 3. Quarta Sardicensis, in qua Patres LX statuerunt canones XXI quorum auctor maxime Osius Cordubensis episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et Januarius Beneventanus, et Calepodius Neapolitanus sanctae Romanae ecclesiae legati exstiterunt § 4. Quinta Antiochena, in

qua Patres XXIX statuerunt canones XXV quorum auctor maxime Eusebius Palaestinensis episcopus exstitit.

§ 5. Sexta Laodicensis, in qua Patres XXXII statuerunt canones LIX, quorum auctor maxime Theodosius episcopus exstitit.

§ 6. Septima Carthaginensis, in qua Patres CCXVII statuerunt canones XXXIII, quorum auctor maxime Aurelius Carthaginensis episcopus exstitit.

Etiam S. Augustinus Hipponensis episcopus in eadem synodo legitur fuisse, temporibus Honorii Augusti.

§ 7. Octava Africana sub Theodosio minore Augusto, in qua Patres CCXVII recitaverunt et firmaverunt canones CV, qui per diversa concilia Africanae provinciae temporibus Aurelii Carthaginensis episcopi leguntur esse conscripti.

§ 8. Nona Arelatensis, in

qua Patres CC statuerunt canones IV, quorum auctores maxime Silvester urbis Romae episcopus, et S. Marinus Arelatensis episcopus exstiterunt, temporibus Constantini Augusti, sicut quidam asserunt.

§ 9. Decima item Arelatensis, in qua Patres XIX statuerunt canones, quorum auctor maxime S. Caesarius Arelatensis episcopus exstitit.

§ 10.

Undecima item Arelatensis, in qua Patres

XVI statuerunt canones.

§ 11.

Duodecima item Arelatensis in Vico Hortensii, in qua Patres XI statuerunt canones, quorum maxime auctor S. Caesarius Arelatensis episcopus exstitit.

§ 12.

Tertiadecima item Arelatensis, in qua Patres XIX statuerunt canones, quorum auctor maxime Sarpidius Arelatensis episcopus exstitit.

§ 13.

Quartadecima Arausicensis, in qua Patres XVI statuerunt canones, quorum auctor maxime Hilarius episcopus exstitit.

§ 14.

Quintadecima Epaunensis , in qua Patres XXVI statuerunt canones XXXIX, quorum auctor maxime Caesarius Episcopus exstitit.

§ 15.

Sextadecima Agathensis, in qua Patres XXIX statuerunt canones, quorum auctor maxime Caesarius episcopus exstitit.

§ 16. Septimadecima

Aurelianensis, in qua Patres LXXII statuerunt canones, quorum auctor maxime Aurelius Arelatensis episcopus exstitit, *temporibus Clodovei regis.

* § 17. Octavadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXXI statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Redonensis episcopus exstitit.

§ 18.

Nonadecima item Aurelianensis, in qua Patres XXX statuerunt canones, quorum auctor maxime S. Albinus Andegavensis episcopus exstitit.

§ 19.

Vigesima Arvernensis, in qua Patres XV statuerunt canones, quorum auctor maxime Honoratus Breutensis episcopus exstitit.

§ 20.

Vigesima prima Maticensis, in qua Patres XXI statuerunt canones, quorum auctor maxime Priscus Lugdunensis episcopus exstitit.

§ 21.

Vigesima secunda

item Maticensis, in qua Patres LXXXVI statuerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus Lugdunensis episcopus, exstitit.

§ 22.

Vigesima tertia Lugdunensis, in qua Patres XVIII

statuerunt canones, quorum auctor maxime Philippus Viennensis episcopus exstitit.

§ 23.

Vigesima quarta item Lugdunensis, in qua Patres XX constituerunt canones, quorum auctor maxime idem Priscus Lugdunensis episcopus exstitit.

Sed quod Nicaena synodus XX canones supra statuisse dicitur, contrarium videtur ei, quod in epistola Athanasii invenitur.

Scribit enim Athanasius Alexandrinus episcopus Marco Papae, ita dicens: C. XII. Epistola Athanasii postulantis capitula Nicaeni concilii.

Septuaginta Nicaeni concilii capitula, quae de praefata synodo, jubente domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae sunt igne combusta, optamus, ut a vestrae sanctae sedis

auctoritate percipere per praesentes legatos mereamur.

Item: § 1. Praesentibus nobis octoginta capitula memorata synodo tractata sunt.

: quadraginta a Graecis, graeca edita lingua; et quadraginta a Latinis, similiter latina edita lingua.

Sed visum est CCCXVIII episcopis Spiritu sancto repletis, et maxime jam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis locis insererentur, et ad formam LXX discipulorum, vel totius orbis terrae linguarum, septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem Christianorum informarent orbem.

Gratian. Quomodo ergo viginti tantum capitula in Nicaena synodo statuta dicuntur, quum septuaginta

capitula (ut Athanasius scribit) in ea statuta monstrentur?

His ita respondetur: Capitulorum Nicaenae synodi quaedam in desuetudinem abierunt: viginti tantum in Romana ecclesia habentur.

Unde Stephanus Papa scribit, dicens Luythobio Episcopo Moguntino: C. XIII. Nicaeni concilii viginti tantum capitula habentur.

Viginti tantum capitula Nicaenae synodi in sancta Romana ecclesia habentur; sed quo neglectu alia defecerint, ambiguum est.

Plurimi arbitrantur ea Antiocheno concilio esse inserta.

Sardicense quoque concilium auctoritate Nicolai Papae recipitur.

Unde idem scribit clero Constantinopolitano: C. XIV. Auctoritate apostolica Sardicense concilium recipitur.

Quod dicitis, neque Sardicense concilium, neque decreta alia vos habere sanctorum Pontificum, non facile nobis facultas credendi tribuitur, maxime quum Sardicense concilium, quod penes vos in vestris regionibus actum est, et omnis ecclesia recipit, qua ratione convenerit, ut hoc sancta Constantinopolitana ecclesia abjiceret et ut dignum est non retineret?

DISTINCTIO XVII.

GRATIANUS.

I. Pars. Generalia concilia quorum tempore celebrata sint, vel quorum auctoritas ceteris praeemineat sanctorum auctoritatibus, supra monstratum est.

Auctoritas vero congregandorum conciliorum penes

apostolicam sedem est.

Unde Marcellus papa scribit Maxentio : C. I. Absque Romani Pontificis auctoritate synodus congregari non debet.

Synodum episcoporum absque hujus sanctae sedis auctoritate (quanquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere.

[PALEA.]

« Neque ullum episcopum, qui hanc appellaverit apostolicam sedem, damnare, antequam hinc sententia definitiva procedat.

Nam si saeculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus haec eadem agere licet, qui super illos sunt?

de quibus dictum est: Ego dixi, Dii estis?

»

C. II. Non est ratum concilium, quod auctoritate Romanae ecclesiae fultum non fuerit.

Item Julius Papa I in rescripto contra orientales pro Athanasio.

C. XXIX.

Regula vestra nullas habet vires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium

actum est, nec Romanae ecclesiae legatus interfuit; canonibus praecipientibus, sine ejus auctoritate concilia fieri non debere.

Nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium, quod non fultum fuerit ejus auctoritate.

C. III. Nullus usurpet concessa Romanae ecclesiae.

Item Damasus Papa I ad Stephanum epist. IV.

Huic soli sedi concessa nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus ut contemptor judicari.

C. IV. Absque apostolicae sedis auctoritate synodum* particularem contra universalem* aliquibus congregare non licet.

Item Gregorius .

Nec licuit alicui aliquando, nec licebit particularem

synodum congregare; sed quoties aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, rationem, aut sponte ii, qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est: Peccator quum venerit in profundum malorum, contemnit, ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per saeculares comprimi potestates.

C. V. Non est concilium, sed conventiculum, quod sine sedis apostolicae auctoritate celebratur.

Item Pelagius Papa II Episcopis, qui convenerant ad illicitam vocationem Joannis Constantinopolitani, epist. I, cap. 1.

Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari.

§ 1. Quapropter, ut jam dictum est, recte non concilium, sed vestrum conventiculum vel conciliabulum cassatur, et quidquid in eo actum est, irritum habetur et vacuum.

Vos quoque deinceps videte, ut nullius hortatu talia praesumatis, si apostolicae sedis communione carere non vultis.

Et infra: § 2. Si vero in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones, et inter ipsius provinciae episcopos discrepare coeperit ratio, atque inter ipsos dissidentes non conveniat, ad majorem tunc sedem referantur.

Et si illic

facile et juste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur.

Majores vero et difficiliores quaestiones (ut sancta synodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad sedem apostolicam semper referantur.

C. VI. Provincialia concilia sine Romani Pontificis praesentia pondere carent.

Item Symmachus Papa.

Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis

decreta per provincias, quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdiderunt.

Legistis insanissimi, aliquando in illis praeter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de majoribus negotiis ad consultationem, si quid occurrerit, praefatae sedis arbitrio fuisse servatum?

II Pars.

Gratianus. Hinc etiam quum auctoritas Theodorici regis ex diversis provinciis ad urbem Romam sacerdotes convenire praecepisset, ut sanctum concilium judicaret de iis, quae venerabili Papae Symmacho, praesuli apostolicae sedis, ab adversariis ipsius dicebantur impingi, Liguriae et Aemiliae, seu Venetiarum episcopi suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus, debere synodum convocare: scientes, quia

ejus sedi primum Petri apostoli meritum, deinde secuta jussione Domini conciliorum venerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem, nec antedictae sedis antistitem minorum subjacuisse judicio.

Et infra: § 1. Ad haec serenissimus rex Deo adspirante respondit: Synodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda praescribere, nec aliquid ad se praeter reverentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut sive propositum vellent audire negotium, sive nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo venerandi provisione concilii pax in civitate Romana daretur.

Episcopi vero in synodo residentes congregata auctoritate ejusdem Symmachi dixerunt: « Symmachus

Papa sedis apostolicae praesul ab hujusmodi oppositionibus impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis et liber, cujus causam totam Dei judicio reservamus.

» Et infra: § 2. « De clericis vero memorati Papae, qui ab episcopo suo ante tempus contra regulas discesserunt, et schisma fecerunt, hoc fieri decernimus, ut illi satisfacientes episcopo suo misericordiam consequantur et officiis ecclesiasticis se gaudeant restitui.

» Ibidem infra: § 3. « Laurentius

ecclesiae Mediolanensis episcopus huic statuto nostro, in quo totam causam Dei judicio commisimus, subscripsi.

» Petrus Ecclesiae Ravennatis Episcopus sub eisdem verbis subscripsit, et post eum LXXV, episcopi.

Illud de clericis pro pace in Urbe reformanda misericorditer et dispensative factum dignoscitur.

§ 4. Hoc quoque notandum est, quod in hoc concilio et in alia synodo Symmachi Papae ante Ravennatem episcopum Mediolanensis subscripsisse et respondisse legitur: ex quo et sedis praerogativam ante eum habere colligitur.

C. VII. Ait enim Gregorius I, lib.

VII reg. epist. 112. Syagrio Episcopo Augustodunensi:

Episcopos secundum ordinationis suae tempus sive ad considendum in concilio, sive ad subscribendum, vel in qualibet alia re, sua attendere loca decernimus, et suorum sibi praerogativam ordinum vindicare.

Gratianus. Verum tempus ordinationis non ad ecclesias, sed ad personas refertur, sicut ex consuetudine Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae, et episcoporum uniuscujusque provinciae evidenter apparet.

DISTINCTIO XVIII.

GRATIANUS.

I Episcoporum igitur concilia, ut ex praemissis apparet, sunt invalida ad definiendum et constituendum, non autem ad corrigendum.

Sunt enim necessaria episcoporum concilia ad exhortationem et correctionem, quae etsi non habent vim constitutionis, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi, quod alias statutum est et generaliter seu specialiter observari praeceptum.

C. I. PALEA. Ex Cabilonensi Concilio, cap. 6.

« Placuit, ut conservato metropolitani primatu ceteri episcopi, secundum suae ordinationis tempus, alius alii deferat locum.

»

Unde Leo I, epist. LXXXII, c. 7, Anastasio Thessalonicensi Episcopo: C. II. Bini conventus per singulos annos ab episcopo celebrentur.

De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinarunt: ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, quae inter diversos ecclesiae ordines nasci assolent, judicetur.

At si forte inter ipsos, qui praesunt, de majoribus

(quod absit) peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, et si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita judicio, ad nostram cognitionem, quidquid illud est, transferatur.

C. III. Quo tempore concilia episcoporum sint celebranda.

Item ex Nicaeno Concilio, cap. 5

Habeatur semel concilium ante dies quadragesimae, ut omnibus, si quae sunt, simultatibus amputatis, mundum jejunium et solenne Deo possit offerri; secundum vero agatur circa tempora adtumni.

C. IV. Ad morum correctionem et controversiarum dissolutionem bis in anno episcopale concilium fiat.

Item ex Antiocheno Concilio 7, cap. 20.

Propter ecclesiasticas causas et quae exsistunt controversias dissolvendas, sufficere visum est, bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: semel quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis, ita ut in quarta hebdomada, quae consequitur, id est media pentecoste, concilium compleatur.

Admoneant autem comprovinciales

episcopos ii, qui in amplioribus, id est in metropolitanis civitatibus degunt.

§ 1. Secundum vero concilium Ibid. octobris habeatur, qui dies apud Graecos hyperberetaei mensis decimus invenitur.

In ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes, quotquot se laesos existimant, et synodicam exspectare sententiam.

Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse judicium.

C. V. Semetipsos accusant, qui vocati ad synodum venire contemnunt.

Item ex Concilio Laodiceno, cap. 40.

Non oportet vocatos episcopos ad synodum contemnere, sed adire debere, et aut docere, aut doceri, quae sunt ad ecclesiae ceterorumque correctionem utilia; quod si contemserint, se ipsos videntur accusare, nisi forte *infirmitate* ire non possint.

C. VI. Corripiantur episcopi, qui ad concilium vocati venire contemnunt.

Item ex Concilio Chalcedonensi, cap. 19.

Pervenit ad nostras aures, quod in provinciis constituta episcoporum concilia minime celebrentur.

Hoc ex eo probatur, quod multae, quae correctione opus habent, ecclesiasticae res negligantur.

Statuit ergo haec sancta synodus, secundum regulas Patrum

bis in anno in unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi singula, quae emerserint, corrigantur.

§ 1. Qui vero noluerint convenire episcopi constituti in suis civitatibus, et hoc maxime, quum sui corporis sanitate consistentes etiam ab omnibus aliis urgentibus necessitatibus et inexcusabilibus

negotiis liberi sunt, licere eos fraternae caritatis admonitionibus corripi.

C. VII. Canonicis subjaceat poenis metropolitanus, qui saltem semel in anno celebrare concilium negligit.

Item ex Septima Synodo, cap. 6.

II Pars.

Quoniam quidem regula est, quae dicit bis in anno per singulas provincias oportere fieri per conventum episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationem et ut opportune habeantur ad iter agendum hi, qui congregandi sunt, definierunt sextae synodi sancti Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in anno fieri, et depravata corrigi.

Hunc ergo canonem et nos renovamus, et si quisquam princeps inventus fuerit hoc prohibere, communione privetur.

Si quis vero

metropolitanorum hoc neglexerit agere absque necessitate, vel vi, seu aliqua rationabili occasione, canonicis poenis subjaceat.

Dum autem synodus agitur super canonicis et evangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et sollicitudine fieri custodiendorum divinorum et vivificorum Domini mandatorum.

Et post pauca: § 1. Porro non habeat metropolitanus licentiam ex his, quae defert episcopus secum, sive jumentum sive aliam speciem expetendi.

Quod si hoc egisse convictus fuerit, solvat quadruplum.

C. VIII. Non cogantur presbyteri ad sacra concilia eulogias deferre.

Item Leo IV ad Episcopos Britanniae , c. 3.

De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil invenimus

a majoribus terminatum: sed sicut unicuique presbytero placuerit.

Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones afferri, forsitan minus libenter ad synodos occurrent, et magis venire obtrectabunt.

Quae, ut arbitror, non sunt rationabiliter quaerendae, nec ultro delatae respuendae.

C. IX. Sine gravi necessitate episcopus ad synodum ire non tardet.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 21.

Episcopus ad synodum ire non tardet, nisi satis gravi necessitate inhibeatur: sic tamen, ut in persona sua legatum mittat, suscepturus salva fidei veritate quidquid synodus statuerit.

C. X. Excusatorias literas dirigant, qui gravati ad synodum ire non possunt.

Item ex Concilio Carthaginensi V, c. 10.

Placuit, ut quotiescunque congregandum est concilium, episcopi, qui neque aetate, neque aegritudine, neque alia graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant.

Et infra: § 1. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas literatorie

conscribant; nisi autem rationem impedimenti sui apud primatem suum reddiderint, ecclesiae suae communione debent esse contenti.

C. XI. PALEA. Item ex Concilio Turonensi, cap. 2.

« Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire, nisi aliqua rationabilis causa exsistat.

»

C. XII. A communione sit alienus, qui synodo adesse contemserit.

Item ex Concilio Arelatensi, c. 19.

Si quis autem synodo adesse neglexerit, vel coetum fratrum, antequam dissolvatur concilium, crediderit deserendum, alienum se a fratrum communione cognoscat; nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.

C. XIII. Usque ad proximam synodum a communione abstineat, qui a metropolitano vocatus absque gravi necessitate synodo adesse neglexerit.

Item ex Concilio Agathensi, cap. 35.

Si episcopus metropolitanus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis, ut ad synodum invitet,

postpositis omnibus (excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia) ad constitutum diem adesse non differant.

Quod si defuerint (sicut prisca canonum praecepit auctoritas) usque ad proximam synodum a caritate fratrum et ecclesiae communione priventur.

C. XIV. A communione privetur episcopus, qui a metropolitano vocatus ad synodum venire contemnit.

Item ex Concilio Tarraconensi, cap. 6.

Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad synodum, nulla gravi intercedente necessitate corporali, venire contemserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum caritatis communione privetur.

C. XV. Presbyteri et diaconi, et cuncti, qui se laesos existimant, ad metropolitanam synodum conveniant.

Item ex Concilio Martini Papae.

Propter ecclesiasticas causas et altercationum

solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provinciales episcopos, ita ut ad concilium veniant omnes presbyteri et diaconi, vel hi , qui se laesos existimant, ut in concilio causae examinatae ad justum judicium perducantur.

Et si qui manifeste episcopi, vel presbyteri, aut diaconi inventi fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu de his placuerit dare sententiam.

Nulli autem episcopo

liceat propria apud semetipsum concilia facere, praeter eos, quibus metropoles sunt creditae.

C. XVI. PALEA. [ Item ex Concilio Bylon.

« Annis singulis episcopus in sua dioecesi synodum faciat de suis clericis, nec non abbatibus, et discutiat alteros clericos et monachos.

»

Gratian. Singuli vero episcoporum suis ecclesiis notificare studeant, quae in conciliis statuuntur.

Unde in Concilio Toletano XVI, cap. 6. C. XVII. Quae in conciliis statuuntur, singuli episcoporum suis ecclesiis notificent.

Decernimus ut, dum in qualibet provincia concilium agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis intra sex mensium spatia omnes abbates,

presbyteros, diaconos atque clericos, seu etiam omnem conventum civitatis ipsius, ubi praeesse dignoscitur, nec non et cunctam dioecesis suae plebem aggregare nequaquam moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret, quae eodem anno in concilio acta vel definita esse noscuntur.

Et infra: § 1. Quod si quispiam haec parvipendenda crediderit, sententia excommunicationis duorum mensium curriculo persistat usquequaque mulctatus.

DISTINCTIO XIX.

GRATIANUS.

I Pars.

De epistolis vero decretatibus quaeritur, an vim auctoritatis obtineant, quum in corpore canonum non inveniantur.

De his ita scribit Nicolaus Papa archiepiscopis et episcopis per Gallias constitutis.

C. I. Decretales epistolae vim auctoritatis habent.

Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula tractatorum approbantur vel reprobantur, ita ut, quod sedes apostolica probavit, hodie teneatur acceptum, et quod illa repulit, hactenus inefficax

habeatur: quanto potius, quae ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro variis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus diverso tempore scripsit, omni debent honore praeferri, et ab omnibus prorsus in quibuslibet opportunitatibus discretione vel dispensatione magistra reverenter assumi?

Quanquam quidam vestrum scripserint, haud illa decretalia priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore contineri descripta, quum ipsi, ubi haec suae intentioni suffragari conspiciunt, illis indifferenter utantur, et

solum nunc ad imminutionem sedis apostolicae potestatis, et ad suorum augmentum privilegiorum minus accepta esse perhibeant.

Item infra: § 1. Si ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum non habentur adscriptae, ergo nec S. Gregorii, nec ullius alterius, qui ante vel post ipsum fuit, est aliquod institutum vel scriptum recipiendum, eo quod in codice canonum non habeatur adscriptum.

Ergo doctrinam eorum et sanctiones, quae ab omni lingua venerantur, quia in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus suis eradant.

Ut quid vel membranas occupant, postquam non habentur acceptae?

Sed quare multum immoramur, quum nec ipsas divinas scripturas veteris et novi testamenti

jam recipiemus, si istos duxerimus audiendos?

Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum habetur insertum.

Sed responsuri sunt isti, qui non ad obediendum potius, quam ad resistendum semper sunt parati, dicentes, quod inter canones inveniatur capitulum.

S. Papae Innocentii, cujus auctoritate doceatur, a nobis utrumque testamentum esse recipiendum, quanquam in ipsis paternis canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum.

Quibus ad haec asserendum est, quoniam si vetus novumque testamentum recipienda sunt, non quod codici canonum ex toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae Innocentii prolata videatur esse sententia, restat nimirum, quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt

recipiendae, etiamsi non sint codici canonum compaginatae, quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit, noverit sibi veniam denegari.

[PALEA.]

« Ait enim c. 10 suarum decretalium: « Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam

sibi deinceps noverit denegari.

»

Dicendo vero: omnia decretalia constituta, nullum de decretalibus constitutis praetermisit, quod non mandaverit esse custodiendum.

Et rursus asserendo:

omnium decessorum nostrorum, nullum Pontificum Romanorum, qui ante se fuerunt, excepit, cujus ita non praeceperit decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.

Itaque nihil refert, utrum sint omnia necne decretalia sedis apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta, quum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa eis intersint, quae firmitatem his quae desunt, et vigorem suum assignent, praesertim quum synodalia gesta, inter quae ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non habeantur, sed a nobis omni cultu debito venerentur.

Consonat autem huic beatissimo Papae Leoni sanctus et facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens: Decretales

epistolas, quas beatissimi Papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas decernimus.

In quo notandum est, quia non dixit: Decretales epistolas, quae inter canones habentur, nec tantum: quas moderni Pontifices ediderunt; sed: quas beatissimi Papae diversis temporibus ab urbe Roma dederunt.

Dictis autem: diversis temporibus etiam illa tempora vir sanctus comprehendit, quae crebrescentibus paganorum persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum difficillime permittebant.

His ita divina favente gratia praelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter illa decreta, quae in codice canonum habentur, sedis apostolicae praesulum, et ea, quae prae multitudine

vix per singula voluminum corpora reperiuntur; quum omnia et omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales epistolas, quas beatissimi Papae diversis temporibus ab urbe Roma dederunt, venerabiliter fore suscipiendas et custodiendas, eximios praesules, Leonem scilicet et Gelasium, mandasse probavimus.

II. Omnes sanctiones apostolicae sedis irrefragabiliter sunt observandae.

Item Agatho Papa omnibus Episcopis

Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt, tanquam ipsius divini Petri voce firmatae sint.

C. III. Tolerandum est jugum, quod a sancta sede imponitur, licet importabile videatur.

Item ex Capitulis Caroli Imperatoris.

In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam

Romanam et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra rationis.

Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, tamen feramus et pia devotione toleremus.

§ 1. Si vero (quod non decet) quilibet, sive sit presbyter sive diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede detulisse epistolam, vel aliud quid, quod inde non venerit, salva fide et integra circa Apostolicum humilitate penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem, aut aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem;

ut potissimum sua sancta legatione dignetur decernere, quid de talibus justo ordine lex Romana statuat definire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur.

C. IV. Quidquid Romana ecclesia statuit vel ordinat, ab omnibus observandum est.

Item Stephanus Papa.

Enimvero, quia in speculum et exemplum sancta Romana ecclesia, cui nos Christus praeesse voluit, proposita est, ab omnibus, quidquid statuit, quidquid ordinat, perpetuo et irrefragabiliter observandum est.

C. V. A pontificalibus sit alienus officiis, qui apostolicis non vult obedire praeceptis.

Item Gregorius IV .

Nulli fas est vel velle, vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta nec nostrae dispositionis ministerium, quod vestram sequi oportet caritatem.

II. Pars. § 1. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam

damnatus a sancta et apostolica ecclesia *ac auctoritate* sua de inobedientia atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur: quia majoris excommunicationis dejectione est abjiciendus, cui sanctae ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praefatae sanctae ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne praeterirent insinuare.

Sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis apostolicis obtemperare.

C. VI. Inter canonicas scripturas decretales epistolae connumerantur.

Item Augustinus de doctrina Christiana, lib.

II, cap. 8 .

In canonibus scripturis ecclesiarum catholicarum quamplurimum divinarum scripturarum solertissimus indagator auctoritatem sequatur, inter quas

sane illae sint, quas apostolicas sedes habere et ab ea alii meruerunt accipere epistolas.

§ 1. Tenebit igitur hunc modum in scripturis canonicis, ut eas, quae ab omnibus recipiuntur ecclesiis, praeponat eis, quas quaedam non accipiunt.

In eis vero, quae non accipiuntur ab omnibus, praeponat eas, quas plures gravioresque accipiunt, eis, quas pauciores minorisque auctoritatis ecclesiae tenent.

§ 2. Si autem alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi (quanquam hoc inveniri vix possit) aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

C. VII. Ministerii divini se exsortem intelligat, qui a soliditate Petri recedit.

Item Leo papa I. ad Episcopos Viennenses, epist. LXXXVII.

Ita Dominus noster Jesus Christus humani generis salvator instituit, ut veritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum

officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere.

Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: ut aeterni aedificatio templi mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret, hac ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent.

Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Domino, ut diximus, aedificante

constructam, nimis impia vult praesumptione violare, quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a veteribus, non sequendo.

Gratian. Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus vel decretalibus epistolis, in quibus nec praecedentium Patrum decretis, nec evangelicis praeceptis aliquid contrarium invenitur.

Anastasius enim secundus favore Anastasii imperatoris, quos Acacius post sententiam in se prolatam sacerdotes vel Levitas ordinaverat, rite fungi acceptis officiis debere decrevit, ita inquiens:

C. VIII. Nulla laesionis portio attingit eum, qui ab haereticis jam damnatis ordinatur.

Anastasius II. ad Anastasium Augustum, epist. I c. 7 et 8.

Secundum ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, quos baptizavit Acacius, vel quos sacerdotes sive Levitas secundum canones ordinavit, ulla ex nomine Acacii portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur.

§ 1. Nam et baptisma (quod procul sit ab ecclesia) sive ab adultero vel a fure datum fuerit, ad percipientem munus pervenit illibatum, quia vox illa, quae sonuit per columbam,

omnem maculam humanae pollutionis exclusit, qua declaratur ac dicitur: Hic est, qui baptizat in Spiritus sancto et igne.

Nam si visibilis solis istius radii, quum per loca foetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministri indignitate constringitur.

Nam et Judas, quum fuerit sacrilegus atque fur, quidquid egit inter apostolos pro dignitate commissa, beneficia per indignum data nulla ex hoc detrimenta senserunt, declarante hoc ipsum Domino manifestissima voce: Scribae, inquit, et Pharisaei super cathedram Moysi sedent; quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt.

§ 2. Quidquid ergo ad hominum profectum quilibet in ecclesia

minister pro officio suo videtur operari, hoc totum contineri implente divinitatis effectu.

Ita ille, per quem loquitur Christus, Paulus affirmat: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.

Itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus.

§ 3. Adeo autem non quaeritur, quis, vel qualis praedicet, sed quid praedicet, ut invidos etiam bene Christum praedicare affirmet; quo malo ipse diabolus dejectus est, et hoc ipse praedicare non desinit.

Ideo ergo et hic, cujus nomen dicimus reticendum, male bona ministrando sibi tantum nocuit.

Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est aliis, perfectionem suae virtutis obtinuit.

§ 4. Quod quidem generaliter verum est, nisi aliquorum in

tantum se extenderet curiosa suspicio, ut imaginentur, prolato a Felice Papa judicio, postea inefficaciter in sacramentis quae Acacius usurpavit, egisse; ac proinde eos metuere, qui vel in consecrationibus, vel in baptismate mysteria tradita susceperunt, ne irrita beneficia divina videantur.

Gratian. Quia ergo illicite et non canonice, sed contra decreta praedecessorum et successorum suorum haec rescripta dedit (ut probat Felix et Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicaverunt, et Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eumdem Acacium

postea damnavit), ideo ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus legitur fuisse hoc modo:

C. IX. Anastasius a Deo reprobatus, nutu divino percussus est.

Anastasius II.

, natione Romanus, fuit temporibus Theodorici regis.

Eodem tempore multi clerici et presbyteri se a communione ipsius abegerunt, eo quod communicasset sine concilio episcoporum vel presbyterorum et cleri cunctae ecclesiae catholicae diacono Thessalonicensi, nomine Photino, qui communicaverat Acacio; et quia voluit

occulte revocare Acacium, et non potuit, nutu divino percussus est.

Hinc etiam de Maximo Episcopo in Constantinopolitana Synodo statutum est, sub Damaso Papa, C. 6.:

C. X. Quae circa indisciplinatos praelatos, vel ab eis geruntur, in irritum revocentur.

Propter totius indisciplinationis ejus doctrinam, quae Constantinopoli orta est, statum est, ne Maximus fuisse aut esse jam putetur episcopus, neque hi, qui ab eo sunt ordinati, qualemcunque gradum clericatus obtineant; omnibus scilicet, quae circa eum, vel ab eo gesta sunt, in irritum revocatis.

DISTINCTIO XX.

GRATIANUS.

I. Pars. Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum pari jure exaequantur.

Nunc autem quaeritur de expositionibus sacrae scripturae, an exaequentur, an subjiciantur eis?

Quo enim quisque magis ratione nititur, eo majoris auctoritatis ejus verba esse videntur.

Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia sancti Spiritus, ita ampliori scientia aliis praecellentes, rationi magis adhaesisse probantur.

Unde nonnullorum Pontificum constitutis Augustini, Hieronymi atque aliorum tractatorum dicta videntur esse praeferenda.

II. Pars. § I. Sed aliud est causis terminum imponere, aliud sacras scripturas diligenter exponere.

In negotiis definiendis non solum est necessaria

scientia, sed etiam potestas.

Unde Christus dicturus Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, etc., prius dedit sibi claves regni

coelorum: in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et lepram, in altera dans sibi potestatem ejiciendi aliquos ab ecclesia, vel recipiendi.

Quum ergo quaelibet negotia finem accipiant vel in absolutione innocentium, vel in condemnatione delinquentium, absolutio vero vel condemnatio non scientiam tantum, sed etiam potestatem praesidentium desideret; apparet, quod divinarum tractatores scripturarum, etsi scientia Pontificibus praemineant, tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in sacrarum quidem scripturarum expositionibus eis praeponuntur, in causis vero definiendis secundum post eos locum merentur.

Unde Leo Papa IV. scribit Episcopis Britanniae: C. I. Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis non sunt praeponendae.

De libellis et commentariis aliorum non convenit

aliquem indicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere vel decretalium regulas, id est, quae habentur apud nos simul cum canonibus.

Quibus *autem* in omnibus ecclesiasticis utimur judiciis, *sunt canones* apostolorum, Nicaenorum, Ancyranorum, Neocaesariensium, Gangrensium, *Antiochensium, Laodicensium, Constantinopolitanorum, Ephesinorum, Chalcedonensium,* Sardicensium, Africanensium, Carthaginensium , et cum illis regulae praesulum Romanorum, Silvestri, Syricii, Innocentii, Zosimi, Coelestini, Leonis, Gelasii, Hilarii, *Symmachi,* Hormisdae, *Simplicii* et Gregorii junioris.

Isti omnino sunt, et per quos judicant episcopi, et per quos episcopi simul judicantur et clerici.

Nam si tale emerserit vel contigerit inusitatum

negotium, quod minime possit per istos definiri, tunc si illorum quorum meministis dicta Hieronymi, Augustini, Isidori vel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda, vel ad apostolicam sedem referendum de talibus.

§ 1. Quam ob causam luculentius et magna voce pronunciare non timeo: quia, qui illa, quae diximus sanctorum Patrum statuta, quae apud nos canonum nomine praetitulantur (sive sit *ille* episcopus, sive clericus, sive laicus), non indifferenter recipere convincitur, nec catholicam et apostolicam fidem, nec sancta

quatuor evangelia utiliter et efficaciter ad effectum suum retinere vel credere probatur.

C. II. Corripiendi sunt, qui decreta Romanorum Pontificum non habent, vel non observant.

Item Nicolaus I. Photio, in epistola, cujus initium est: « Postquam B. Petro. »

Si decreta Romanorum Pontificum non habetis, de neglectu atque incuria estis arguendi.

Si vero habetis et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi.

C. III. Ad quos sit recurrendum, quum sacrae Scripturae auctoritas non occurrit.

Item Innocentius Papa.

De quibus causis nulla solvendi ligandique auctoritas in libris veteris testamenti, quatuor evangeliorum

cum totis scriptis apostolorum appareat, ad divina recurre scripta graeca.

*Si neque in illis, canones apostolicae sedis intuere.

* Si nec in illis, ad catholicae ecclesiae historias catholicas, a doctoribus catholicis scriptas, manum mitte.

Si nec in illis, sanctorum exempla perspicaciter recordare.

Quod si omnibus his inspectis hujus quaestionis qualitas non lucide investigatur, seniores provinciae congrega et eos interroga.

Facilius namque invenitur, quod a pluribus senioribus quaeritur.

Verus enim repromissor Dominus ait: Si duo ex vobis vel tres conveniunt super terram in nomine meo, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a patre meo.

DISTINCTIO XXI.

GRATIANUS.

I. Pars. Decretis ergo Romanorum Pontificum et sacris canonibus conciliorum ecclesiastica negotia, ut supra monstratum est, terminantur.

Ministri vero

sacrorum canonum et decretorum Pontificum sunt summi Pontifices et infra praesules ac reliqui sacerdotes, quorum institutio in veteri testamento est inchoata, et in novo plenius consummata.

§ 1. Summi enim Pontifices

et minores sacerdotes a Deo sunt instituti per Moysem, qui ex praecepto Domini Aaron in summum pontificem, filios vero ejus unxit in minores sacerdotes.

Postea vero David, quum ministeria domus Domini ampliaret, janitores et cantores instituit.

Porro Salomon quemdam modum exorcizandi invenit, quo daemones adjurati ex obsessis corporibus pellebantur; huic officio mancipati exorcistae vocati sunt, de quibus Dominus in evangelio: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri ( videlicet exorcistae ) in quo ejiciunt?

Haec omnia in novo testamento ecclesia imitata habet janitores suos, quos ostiarios appellamus.

Pro cantoribus lectores et simul cantores instituit.

Exorcistas autem nomine antiquo et officio permanente recepit.

Pro filiis vero Aaron omnes infra

summum pontificem sacerdotium administrantes sunt consecrati.

§ 2. Inter eos quaedam discretio servata est, ut alii appellentur simpliciter sacerdotes, alii archipresbyteri, alii chorepiscopi, alii episcopi, alii archiepiscopi seu metropolitae, alii primates, alii patriarchae, alii summi Pontifices.

§ 3. Horum discretio a gentilibus maxime introducta est, qui suos flamines alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant.

Simpliciter vero majorum et minorum sacerdotum discretio in novo testamento ab ipso Christo sumpsit exordium, qui XII. apostolos tanquam majores sacerdotes, et LXXII. discipulos quasi minores sacerdotes instituit.

Petrum vero quasi in summum sacerdotem elegit, dum ei prae omnibus et pro omnibus claves regni coelorum

tribuit, et a se petra Petri sibi nomen imposuit, atque pro ejus fide se specialiter rogasse testatus est, et ut ceteros confirmaret sibi injunxit dicens: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Hanc eamdem formam apostoli secuti in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinaverunt.

Levitas autem ab apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit B. Stephanus; subdiaconos et acolythos procedente tempore ecclesiae sibi constituit.

De his ita scribit B. Isidorus lib.

VII. Etymol. cap. 12. nomina illorum et nominum causas exponens, ita inquiens.

C. I. Unde nomina ecclesiasticorum graduum sumantur.

Cleros et clericos hinc appelatos credimus, quia

Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum.

Κλῆρος enim graece, sors latine vel hereditas dicitur.

Propterea ergo dicti sunt clerici, quia de sorte Domini sunt, vel quia Domini partem habent.

Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina sunt haec: Ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus.

§ 1. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis.

§ 2. Patriarcha graeca lingua summus Patrum interpretatur: quia primum, id est apostolicum retinet locum, et ideo, quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiochenus

et Alexandrinus.

§ 3. Archiepiscopus graeco dicitur vocabulo, quod sit summus episcoporum, tenet enim vicem apostolicam, et praesidet tam metropolitanis quam ceteris episcopis.

§ 4. Metropolitani autem a mensura civitatum vocantur, singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subjecti sunt, sine quibus nihil reliquos agere licet episcopos; sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est.

§ 5. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur; sed ideo privato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt.

§ 6. Patriarcha Patrum princeps: Ἄρχων enim princeps: inde archiepiscopus princeps episcoporum,

*sicut* metropolitanus a mensura civitatum.

§ 7. Episcopatus autem vocabulum inde ductum, quod ille, qui efficitur episcopus, superintendat, scilicet curam gerens subditorum: σκοπεῖν enim graece, latine intendere dicitur.

Episcopi autem graece, latine speculatores interpretantur; nam speculator est praepositus in ecclesia dictus, eo quod speculetur, et perspiciat populorum infra se positorum mores et vitam.

§ 8. Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium.

Ipse et summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nuncupatur.

Ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quid unusquisque facere debeat ostendit.

Antea autem qui reges

erant et pontifices erant.

Nam majorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos et

pontifex.

Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur.

§ 9. Vates a vi mentis appellatus est; cujus significatio multiplex est: nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam.

§ 10.

Antistes sacerdos dictus est, quod ante stat: primus est enim in ordine Ecclesiae; supra se nullum habet.

§ 11.

Sacerdos autem nomen habet compositum ex graeco et latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando vocatus est: consecrat enim et sacrificat.

Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur.

Hi in capite habebant pileum, in quo erat brevis virga, desuper habens lanae aliquid, quod, quum propter aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt; nam nudis penitus eos capitibus

incedere nefas erat.

Unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines.

Verum festis diebus, filo deposito, pileum imponebant pro sacerdotii eminentia.

§ 12.

Presbyter graece, latine senior interpretatur; non modo pro aetate vel decrepita senectute, sed etiam propter honorem et dignitatem quam acceperunt, presbyteri nominantur: unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, et non etatis.

Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut et episcopi; qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quia nec chrismato frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio

Actuum apostolorum demonstrat.

§ 13.

Levitae ex nomine auctoris vocati.

De Levi enim Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur.

Hi graece diaconi, latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur.

§ 14.

Hypodiacones graece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis levitarum.

Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et levitis superponendas altaribus defuerunt; hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur.

§ 15.

Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati: illi enim praedicant populis quid sequantur; isti canunt, ut excitent

ad compunctionem animos audientium; licet et

quidam lectores ita miserabiliter pronuncient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant.

Iidem etiam et pronunciatores vocantur, quod porro annuncient.

Tanta enim et tam clara erit eorum vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant.

§ 16.

Cantor autem vocatus, quia vocem modulatur in cantu.

Hujus duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor: praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu, succentor autem, qui subsequenter canendo respondet.

Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem non consonat nec concinit, nec cantor nec concentor erit.

§ 17.

Acolythi graece, latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est evangelium,

aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

§ 18.

Exorcistae ex graeco in latinum adjurantes sive increpantes vocantur, invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Jesu, adjurantes per eum ut egrediatur ab eis.

§ 19.

Ostiarii, idem et janitores, qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus in omni re.

Dicti autem ostiarii, quod praesint

ostiis templi.

Ipsi enim tenentes clavem omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt et respuunt infideles.

C. II. Romana Ecclesia a Christo primatum accepit.

Item Anacletus ad episcopos Italiae, epist. II.

In Novo Testamento post Christum Dominum a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in Ecclesia Christi datus est, Domino dicente ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum.

Hic ergo ligandi atque solvendi potestatem

primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum

virtute suae praedicationis adduxit.

Ceteri vero apostoli cum eodem pari consortio honorem et potestatem acceperunt, ipsumque principem eorum esse voluerunt, qui etiam, jubente Domino, in toto orbe dispersi Evangelium praedicaverunt.

§ 1. Ipsis quoque decedentibus in locum eorum successerunt episcopi, quorum ordinatio praetaxato debet fieri ordine et modo, quos qui recipit et verba eorum, Deum recipit: qui autem spernit eos, eum, a quo missi sunt et cujus legatione funguntur, spernit, et ipse indubitanter spernetur a Domino.

§ 2. Videntes autem ipsi apostoli messem esse multam et operarios paucos, rogaverunt dominum messis, ut mitteret operarios in messem suam; inde ab eis electi sunt LXXII discipuli, quorum typum gerunt presbyteri atque in

eorum locum sunt constituti in ecclesia.

C. III. Primatum Romanae Ecclesiae non aliqua synodus, sed Christus instituit.

Idem Gelasius urbis Romae episcopus omnibus orthodoxis.

Quamvis universae per orbem Catholicae Ecclesiae unus thalamus Christi sint, sancta tamen Romana, catholica et apostolica Ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et salvatoris nostri primatum obtinuit.

Tu es Petrus (inquiens) et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, *et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis *.

Cui data est etiam societas

beatissimi Pauli, vasis electionis, qui non diverso (sicut haeretici garriunt) sed uno tempore, uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam neque rugam, nec aliquid hujusmodi.

III Pars.

Gratianus. In his omnibus, quanto gradus celsior, tanto major auctoritas invenitur.

In majoribus siquidem est regendi et jubendi potestas, in minoribus obsequendi necessitas.

Unde Nicolaus papa I ad Michaelem imperatorem, in epistola cujus initium est: « Proposueramus.

» C. IV. Inferiorum facta superiorum sententiis obnoxia sunt.

Inferior sedes superiorem absolvere non potest,

Sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit.

Hinc liquido providetur, quia quem non potest absolvere, nec potest judicio inferior potiorem ligare.

Et infra: Unde Propheta ait: Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?

aut exaltabitur serra contra eum qui trahit eam?

His ita ex divina Scriptura *et probabilium Patrum doctrina* commemoratis, sole clarius exhibuimus, non posse quemquam, qui minoris auctoritatis est, eum qui majoris potestatis est, judiciis suis addicere, aut propriis definitionibus subjugare.

C. V. De eodem.

Idem eadem epistola.

Nolite nos existimare facta cujuscunque proximorum nostrorum, quae sunt digna reprehensione,

velle defendere, sed quod ita velimus filios circa spiritualem patrem, et discipulos erga magistrum devotos ac sobrios esse, ut nulla penitus temeritate ad eorum vitam, ut non dicam dijudicandam, sed nec saltem tenuiter reprehendendam prosiliant.

C. VI. Inferiores majoribus nec benedicere, nec maledicere possunt.

Idem Nicolaus papa eadem epistola.

Denique si in epistola legimus ad Hebraeos, quod minor a majore benedicitur, restat profecto, ut exigente ratione etiam maledicatur.

Siquidem haec *utique* praenoscentes periculosa tempora illi qui ante nos fuerunt, providam in ecclesiis consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana Ecclesia, quae magistra est omnium ecclesiarum, impraetermissa

servatur, ita ut nullus sacerdos, majore suo non innuente consacerdote, cuilibet rei benedictionem dare nitatur; sed et anterior stans ad pronunciandam aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet penitus benedicere.

Cur hoc?

nunquid benedicere peccatum est?

absit. De maledicis enim, non de benedicis dicit Apostolus, quia regnum Dei non possidebunt; sed per hoc innuitur, quantae censurae freno inferiores quique a suis praepositis judicandis coercendi sunt, si his nec etiam benedicendi jus ullum penitus obtineant.

C. VII. De eodem.

Idem eadem epistola.

Nunc autem divina inspiratione non nos pigebit. nec nobis impossibile erit ostendere vobis (si tamen audire velitis), non posse quemquam rite ab iis qui inferioris dignitatis vel ordinis sunt, judicialibus submitti definitionibus.

Siquidem tempore Diocletiani

et Maximiani Augustorum Marcellinus episcopus urbis Romae, qui postea insignis martyr effectus est, adeo compulsus est a paganis, ut in templum eorum ingressus grana thuris super prunas imponeret: cujus rei gratia collecto numerosorum concilio episcoporum, et inquisitione facta hoc idem pontifex se egisse confessus est.

Nullus tamen eorum proferre sententiam in eum ausus est, dum ei saepissime omnes perhiberent: Tuo ore judica causam tuam, non nostro judicio.

Et iterum: Noli, aiunt, audiri in nostro judicio, sed collige in sinu tuo causam tuam.

Et rursus: Quoniam ex te, inquiunt, justificaberis, aut ex ore tuo condemnaberis.

Et iterum dicunt: Prima sedes non judicabitur a quoquam.

Idem in eadem.

§ 1. Sed et quum quidam tempore quodam

contra Xistum papam tentassent quaedam mali rumoris objicere, et in concilio, cui et Valentinianus Augustus intererat, dictum fuisset, non licere adversus Pontificem dare sententiam, surrexit idem protinus imperator, et in arbitrio praefati Pontificis tribuit judicare judicium suum.

Etenim nullus pontificum minorum vel inferiorum urbium subactus judiciis invenitur.

C. VIII. Majores a minoribus judicari non possunt.

Idem Nicolaus eadem epistola.

Submittitur Ignatius minorum, inferiorum et subjectorum deliberationibus, quum sacris canonibus praecipientibus et exemplis sanctorum Patrum, semper, ubi est major auctoritas, sit eundum, et in omnibus controversiis ad potioris sedis judicia

actio dirigitur.

Quod non solum a catholicis, verum etiam ab ipsis constat observatum haereticis.

Alioquin acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona agitur, et majorum non exspectatur. sententia, quum nec in causa clericorum inferioris gradus solius episcopi sui judicium tantummodo postulandum sit.

C. IX. Minorum sententiae majores damnare non valent.

Idem Nicolaus eadem epistola.

In tantum hanc praesumtionem sancti Patres apud Chalcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter cetera idcirco potissimum sine ulla restitutione damnaverint, quia in contumacia *permanens erga primae sedis Romanae privilegium, resipiscere a suis superstitionibus, ut servaretur a prima sede apostolica, noluit: et ponens*

in coelo os suum, et lingua ejus transeunte super terram, excommunicationem in S. Leonem papam dictavit; ita ut in sententia contra ipsum prolata hoc videantur memorare praecipue, dicentes: Quoniam secundis excessibus priorem iniquitatem valde transcendit: praesumpsit enim et excommunicationem dictare adversus sanctissimum et beatissimum archiepiscopum magnae Romae Leonem.

Numquid ibi legitur inquisitionem fuisse factam, utrum juste an injuste ipsam Dioscorus excommunicationem dictasset?

Non plane; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia quum esset inferior, potiorem quibuslibet conatus est lacessere contumeliis, teste Anatolio Constantinopolitano praesule, qui dicit: Propter fidem non est damnatus Dioscorus, sed

quia excommunicationem fecit domino archiepiscopo Leoni.

DISTINCTIO XXII.

GRATIANUS.

I. Pars. Quia ergo major a minori judicari non debet, videndum est, quae inter ceteras ecclesias primum locum; quae secundum, vel tertium obtineat.

Romana ecclesia (sicut supra dictum est) primum locum inter

ceteras obtinet, Alexandrina secundum, Antiochena ecclesia tertium ab ea locum accepit.

Unde Nicolaus Papa II. scribit Mediolanensibus *per Petrum Damianum legatum suum *: C. I. Romana ecclesia ceterarum primatum tenet.

Omnes sive patriarchii cujuslibet apices, sive metropoleon

primatus, aut episcopatuum cathedras, vel ecclesiarum cujuslibet ordinis dignitates instituit Romana ecclesia.

Illam vero solus ille fundavit, et super petram fidei mox nascentis erexit, qui beato aeternae vitae clavigero terreni simul et coelestis imperii

jura commisit.

Non ergo quaelibet terrena sententia, sed illud verbum, per quod constructum est coelum et terra, per quod denique omnia condita sunt elementa, Romanam fundavit ecclesiam.

Illius certe privilegio fungitur, illius auctoritate fulcitur.

Unde non dubium, quia, quisquis cuilibet ecclesiae

jus suum detrahit, injustitiam facit.

§ 1. Qui autem Romanae ecclesiae privilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic proculdubio in haeresim labitur; et quum ille vocetur injustus, hic est *procul dubio* dicendus haereticus.

Fidem quippe violat, qui adversus illam agit, quae mater est fidei: et illi contumax invenitur, qui eam cunctis ecclesiis praetulisse cognoscitur.

Et infra: § 2. Unde et ipse S. Ambrosius se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur ecclesiam.

C. II. Non ab apostolis, sed ab ipso Domino Romana ecclesia primatum accepit.

Item Anacletus Servus Christi Jesu ad omnes episcopos, epistola III, c. 3.

Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab

apostolis, sed ab ipso Domino salvatore nostro primatum obtinuit, *et eminentiam potestatis super universas ecclesias ac totum Christiani populi gregem assecuta est,* sicut *ipse* B. Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.

§ 1. Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro *sub principe Nerone agonisans* coronatus est, et ambo sanctam ecclesiam Romanam

consecraverunt, aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

Et licet pro omnibus assidua apud Deum omnium sanctorum effundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: Testis enim mihi est Deus, cui servio spiritu meo in evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, § 2. Prima ergo sedes

est coelesti beneficio Romanae ecclesiae, quam (ut memoratum est) beatissimi Petrus et Paulus suo martyrio consecrarunt.

§ 3. Secunda autem sedes apud Alexandriam B. Petri nomine a Marco, ejus discipulo atque evangelista, consecrata est *quia et ipse in Aegypto primum verbum veritatis, directus a Petro, praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium cui venerabilis successit Abilius.

* § 4. Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem, *id est* B. Petri apostoli nomine habetur honorabilis: quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit; et illic primum nomen Christianorum *novellae gentis* exortum est.

Et post pauca: § 5. Inter beatos apostolos quaedam fuit discretio potestatis, et licet omnes essent apostoli,

Petro tamen a Domino concessum est (et ipsi inter se idipsum voluerunt), ut reliquis omnibus praeesset apostolis, et Cephas, id est caput et principium teneret apostolatus; qui et eamdem formam suis successoribus et reliquis episcopis tenendam tradiderunt.

Et non solum hoc in novo testamento est constitutum, sed etiam in veteri fuit; unde scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, id est primi inter eos fuerunt.

Et post pauca: § 6. Haec vero apostolica sedes cardo et caput (ut praefatum est) *omnium ecclesiarum* a Domino, et non ab alio est constituta; et sicut cardine ostium regitur, sic hujus sanctae sedis auctoritate omnes Ecclesiae (Domino disponente) reguntur.

Gratian. Hac auctoritate Alexandrina ecclesia secundum

a prima locum habere censetur.

Sed postea in Constantinopolitana synodo ecclesia Constantinopol. secundum a sede apostolica locum accepit.

Unde in eadem Synodo, [id est Constantinop.

I.] c. 5. ita constitutum est: C. III. Secundum a Romano Pontifice Constantinopolitanus obtinet locum.

Constantinopolitanae civitatis episcopum habere

oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propterea quod sit nova Roma.

C. IV. Apostolicae sedi Constantinopolitanam constat esse subjectam.

Item Gregorius Joanni episcopo Syracusano, lib.

VII epist. 63.

De Constantinopolitana ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subjectam?

*quod et dominus piissimus imperator, et frater noster Eusebius ejusdem civitatis episcopus assidue profitentur.

* Tamen si quid boni vel ipsa, vel altera ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum.

Stultus est enim, qui in eo se primum existimat, ut bona, quae viderit, discere contemnat.

Idem eidem epist. 64.:

Nam quod primas Byzanzenus sedi apostolicae dicit se subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei subjectus non sit; quum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sumus.

C. V. Constantinopolitanus episcopus auctoritate Romani Pontificis deponitur.

Item Gelasius Papa I. ad Faustum magistrum legationis.

Qua traditione majorum apostolicam sedem in judicium vocant?

An secundae sedis antistites et tertiae, ceterique bene sibi conscii sacerdotes depelli debuerunt, et qui religionis exstitit inimicus, depelli non debuit?

Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur.

Ceterum isti, qui

sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt,

et Constantinopolitanae civitatis episcopus, qui utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum non debuit submoveri?

C. VI. Constantinopolitana ecclesia secundum a Romana obtinet locum.

Item ex VI Synodo sub Justiniano congregata, cap. 36.

Renovantes sancti Constantinopolitani decreta concilii, petimus, ut Constantinopolitana sedes similia privilegia, quae superior Roma habet, accipiat, nec non in ecclesiasticis rebus magnificetur, ut illa; sed haec secunda post illam exsistens, prius quam Alexandrina sedes numeretur; deinde Antiochena, et post eam Hierosolymitana.

Gratian. Hinc datur intelligi, quod Alexandrina ecclesia de secunda facta sit tertia, et Antiochena de tertia sit quarta: nisi forte quis duas contendat esse secundas, ut Constantinopolitanam et Alexandrinam parem suae dignitatis velit locum obtinere.

Unde in VIII.

Synodo, habita sub Hadriano Papa II, can.

21. C. VII. Quae patriarchalium sedium primum vel deinceps teneat locum.

Diffinimus neminem prorsus mundi potentum quenquam eorum, qui patriarchalibus praesunt sedibus, inhonorare, aut movere a proprio throno tentare; sed omni reverentia et honore dignos judicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham,

deinde vero Alexandriae, ac Antiochiae, ac Hierosolymorum.

DISTINCTIO XXIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Breviter quae inter ecclesiastica officia sit differentia monstravimus.

Nunc a summo incipientes, et usque ad ultimum gradum descendentes, qualiter quisque eorum debeat ordinari, sanctorum auctoritatibus ostendamus.

Unde Nicolaus Papa II in Concilio Lateranensi.

C. I. Decretum Nicolai Papae de electione summi Pontificis.

In nomine Domini nostri et salvatoris Jesu Christi.

Anno ab incarnatione ejusdem MLIX. mense Aprili, indictione XII propositis sacrosanctis evangeliis, praesidente quoque reverendissimo ac beatissimo Nicolao *apostolico* Papa, in basilica Lateranensis patriarchii, quae cognominatur Constantiniana, considentibus

etiam reverendissimis episcopis, abbatibus, presbyteris: diaconis, idem venerabilis Pontifex auctoritate apostolica decernens de electione summi Pontificis, inquit: § 1. Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra *Christi* non latuit, defuncto piae memoriae domino Stephano praedecessore nostro haec apostolica sedes, cui auctore Deo deservio, quot adversa pertulerit, quod denique per simoniacae haeresis trapezitas repetitis malleis crebrisque tunsionibus subjacuerit, adeo ut columna Dei viventis jamiam pene videretur *concussa* nutare, et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi.

Unde, si placet fraternitati vestrae, debemus auxiliante Deo futuris casibus

prudenter occurrere, et ecclesiastico statui, ne recidiva (quod absit) mala praevaleant, praecavere.

§ 2. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum Patrum auctoritate, decernimus atque statuimus, ut, obeunte hujus Romanae universalis ecclesiae Pontifice, imprimis cardinales episcopi diligentissime simul de electione tractantes, mox Christi clericos cardinales adhibeant: sicque reliquus clerus et populus ad consensum novae electionis accedat, nimirum praecaventes, ne venalitatis morbus aliqua occasione subrepat.

Et ideo, religiosissimi viri praeduces sint in promovenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces.

§ 3.

Certus vero atque legitimus hic electionis ordo

perpenditur, si, perspectis diversorum Patrum regulis sive gestis, etiam illa B. Leonis praedecessoris nostri sententia recolatur.

» Nulla, inquit, ratio sinit, ut inter episcopos, habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati.

« Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi proculdubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum episcopum ad apostolici culminis apicem provehant.

§ 4. Eligatur autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus; vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur; salvo debito honore

et reverentia dilecti filii nostri Henrici, qui in praesentiarum rex habetur, et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut jam sibi concessimus et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc jus impetraverint.

§ 5. Quod si pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, jus potestatis obtineant, eligere apostolicae sedis Pontificem, ubi congruere viderint.

§ 6. Plane, postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is, qui electus est, in apostolica sede juxta consuetudinem

inthronizari non valeat, electus tamen, sicut verus Papa, obtineat auctoritatem regendi Romanam ecclesiam, et disponendi omnes facultates illius quod beatum Gregorium ante suam consecrationem fecisse cognovimus.

§ 7. Quod si quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem, vel praesumtionem, aut quolibet ingenio electus, aut etiam ordinatus seu intrhonizatus fuerit, auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus et sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus abjiciatur sicut antichristus, invasor et destructor

totius Christianitatis; nec aliqua super hoc ei

audientia reservetur; sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque fuerat prius, sine retractatione deponatur: cui quisquis adhaeserit, vel qualemcunque tanquam Pontifici reverentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere praesumserit, pari sententia sit mancipatus.

§ 8. Quisquis autem hujus nostrae decretalis sententiae temerator exstiterit, et Romanam ecclesiam sua praesumtione confundere et conturbare contra hoc statutum tentaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur, et cum impiis, qui non resurgent in judicio, reputetur, omnipotentis iram contra se sentiat, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli (quorum ecclesiam praesumit confundere), in hac vita et in futura furorem sentiat, fiat

habitatio ejus deserta, et in tabernaculis ejus non sit qui inhabitet, fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua, commotus amoveatur ipse et filii ejus, et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis, scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus, orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant.

§ 9. Observatores autem hujus nostri decreti omnipotentis Dei gratia protegat, et auctoritas beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat.

II. Pars. Gratian. Episcopi vero et ceteri ordines infra constituti qualiter ordinari debeant, ex auctoritate

Carthaginensis concilii IV, cap. 1, cui interfuit Augustinus tempore Honorii Augusti, ostendamus, ab eorum examinatione incipientes.

C. II. Quando sit examinandus, qui in episcopum eligitur.

Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper suis negotiis cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus,

si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, totamque trinitatis deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem praedicans; si singulas quasque in trinitate personas plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem divinam non in Patre, neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut, qui erat in divinitate Dei Patris Filius, *ipse fieret in homine hominis matris filius,* Deus verus ex Patre, homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem, simulque in eo veritas utriusque naturae, idem

Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator omnium quae sunt et auctor, Dominus et rector cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae resumptione, in qua veniet judicare vivos et mortuos.

§ 1 Quaerendum etiam ab eo, si novi et veteris testamenti, id est legis et prophetarum et apostolorum unum eumdemque credat auctorem et Deum, si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus.

§ 2. Quaerendum etiam ab eo, si credat hujus, quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his,

quae in carne gesserunt, vel poenas, vel praemia, si nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus reconciliatis communicet, si in baptismate omnia peccata, id est tam illud originale contractum, quam illa, quae voluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra ecclesiam catholicam nullus salvetur.

§ 3. Quum in his omnibus examinatus fuerit inventus plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum et conventu totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani

vel auctoritate, vel praesentia ordinetur episcopus.

Suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi, nec suis motibus, sed his Patrum definitionibus acquiescat.

C. III. Qualis esse debeat clericorum conversatio.

Item Isidorus de ecclesiasticis officiis lib.

2. c. 2.

III. Pars. His igitur lege Patrum cavetur, ut a vulgari vita seclusi a mundi voluptatibus sese abstineant; non spectaculis, non pompis intersint; convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed et sobria colant; usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationes lucrorum, fraudisque cujusquam studium appetant; amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum fugiant, et saecularia officia negotiaque abjiciant;

honoris gradus per ambitiones non subeant; pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant; dolos et conjurationes caveant; odium, aemulationem, obtrectationem atque invidiam fugiant; non vagis oculis, non effreni lingua, aut petulanti fluidoque gestu incedant, sed pudorem et verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant; obscoenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus exsecrentur; viduarum et virginum frequentationem fugiant; contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur; senioribus quoque debitam obedientiam praebeant, neque ullo jactantiae studio semetipsos attollant;

postremo doctrinae lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, exercitio jugiter incumbant.

Tales enim debent esse, qui divinis cultibus se mancipandos student *exhibere,* scilicet ut, dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent.

C. IV. Qui digne sacramenta tractare non possunt, ad ministerium non eligantur divinum.

Item Clemens ad Jacobum fratrem Domini epist. II.

Tales ad ministerium eligantur clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare.

Melius est

enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui

possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori adducant.

C. V. Si electo in episcopum aliqua objiciuntur, quinque vel sex episcopi ad ejus purgationem conveniant.

Item ex Concilio Carthaginensi III. c. 40.

Illud statuendum est, ut, quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta (quia saepe talia facta sunt apud nos), non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres tantum, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres, et in eadem plebe, cui ordinandus est, discutiantur primo personae contradicentium, postremo illa etiam, quae objiciuntur, pertractentur, et quum purgatus fuerit sub conspectu

publico, ita demum ordinetur.

Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignitatis responsione.

Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.

C. VI. Vota suae promissionis spondeant, quos ecclesiastica promovet disciplina.

Item ex Concilio Toletano XI. c. 10.

Quanquam omnes, qui sacris mancipantur ordinibus, canonicis regulis teneantur adstricti, expedibile tamen est, ut promissionis suae vota sub cautione spondeant, quos ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina.

Solet enim plus timeri, quod singulariter pollicetur, quam quod generali sponsione concluditur.

§ 1. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque, qui ad ecclesiasticos gradus est ascensurus, non ante honoris

Tous les livres