Decretum Gratiani (page 18)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum imperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur, novo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum vel filiae in quarta, nepotes vel neptes eorum

in sexta.

Talique modo progeniem computantes, et in hujusmodi sexto eam gradu terminantes, dicunt, deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere.

Et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum in argumentum assumunt saeculares leges, quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum.

Quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos filios eorum in quarto, nepotes in sexto.

Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam ecclesiae computationem ad nos usque perductam perversa quadam calliditate disturbare nituntur.

Nos vero Deo annuente hanc quaestionem discutere curavimus in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis

ad hoc opus episcopis, et clericis, atque judicibus diversarum provinciarum.

§ 1. Denique diu ventilatis legibus et sacris canonibus distincte invenimus, ob aliam atque aliam causam alteram legum fieri, alteram canonum computationem.

In legibus siquidem ob nihil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut hereditas vel successio ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur.

In

canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte monstretur, usque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum.

Ibi praescribitur, ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic vero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae celebrentur.

In legibus distincte non numerantur gradus, nisi usque ad sextum; in canonibus autem usque ad septimam distinguuntur generationem.

Hac igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, idcirco curavit saecularis imperator in singulis personis singulos praefigere gradus.

Quia vero nuptiae sine duabus non valent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas.

§ 2. Utramque tamen computationem, si attente

ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse, et eandem esse in eis sententiam, atque ad eundem terminum convenire, manifestissimum erit.

Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non definivit.

Canones vero ultra septimam nullam numeravere generationem.

Sexto quippe gradu determinato, in ipsis legibus subintulit imperator: Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur.

Namque ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores *quoque* gradus numerare debeamus.

Generata quippe persona *semper * gradum adjicit.

Ecce in his *brevibus* verbis aperte ostenditur, tales gradus, quales isti computant, non tantum

usque ad sextum, verum etiam ultra numerari debere, quippe quum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat.

Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat, non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos.

Nec mirum, quum in praecedentibus ipse firmaverit imperator, decimo etiam gradu *consanguineos sibi inter se posse succedere.

Quum decimum nominat * non esse tantummodo sex, luce clarius confitetur.

§ 3. Hi ergo evigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant, quos hactenus istiusmodi perculit error.

Enimvero, ubi secundum leges inter agnatos vel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est.

Neque enim sibi succederent, nisi inter se *parentelae vinculo tenerentur.

Succedunt autem inter se*, teste Justiniano, in decimo gradu; consanguinei igitur sibi sunt qui sibi succedunt.

Quod si in decimo gradu consanguinei sibi exsistunt, non est terminata consanguinitas (ut isti fatentur) in sexto tantummodo

gradu.

Quid igitur dicent?

Computatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur consanguinitas in sexto gradu, aut non.

Si finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, quae in decimo gradu sibi succedere consaguineos jubent.

Quod si non finitur consanguinitas in isto sexto gradu, falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt computare consanguinitatem.

Igitur aut leges erunt falsae, aut isti, qui sic finiunt generationem.

§ 4. Sed, ut veridicae leges et veraces sint canones, dicamus hoc, quod veritas habet, scilicet, quod non terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto gradu, sed terminatur secundum canones in septimo gradu.

Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur.

Namque

duo gradus legales unum gradum canonicum constituunt.

Fratres itaque, qui secundum saeculares leges dicuntur in secundo gradu, juxta canones numerantur in primo.

Filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo; nepotes vero, qui in sexto ibi, istic numerantur in tertio; sic deinceps, qui *in* legibus scribuntur in octavo et decimo, in canonibus definiuntur in quarto et quinto.

Atque hoc modo de reliquis sentiendum est, ut qui secundum canones dicuntur in sexto vel septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo vel quarto decimo.

§ 5. Hanc computationem intelligens prudentissimus Papa Gregorius, dum quaereretur, in quota generatione conjungi

fideles debeant, ipsas saeculares leges in testimonium adducens, Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: Quaedam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive fratris et sororis, sive duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur.

Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere.

Unde necesse est, ut jam in tertia vel in quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi conjungi debeat.

Nam a secunda, quam praediximus, omnimodo debent abstinere.

Ecce hic aperte monstratur, filios et filias fratrum in secunda generatione numerari.

Et si fratrum filii et filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima.

Quod si fratres computantur in prima, filii eorum in secunda,

dubium non est, quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis usque ad septimam.

§ 6. Sed sunt quidam, qui ex his Gregorii verbis, quibus ait, ut in tertia vel quarta generatione copulentur fideles, occasionem accipiunt

illicita matrimonia contrahendi, dicentes, se hoc juste facere posse, quod prudentissimus doctor sua sententia diffinivit.

Isti itaque, qui se hoc velamento defendere nituntur, advertant in ejusdem Patris sententiis, hoc non generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse.

Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus, an hoc, quod Augustino mandaverat, generaliter cunctae ecclesiae tenendum esset, apertissime firmavit, non aliis hoc, quam illi genti mandasse, ne bonum, quod coeperant, metuendo austeriora desererent; sed et illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et universali ecclesiae censuit semper esse tenendum, ut nullam de propria consanguinitate vel affinitate infra septimam generationem aliquis sibi audeat conjugio copulare.

§ 7.

Ecce aperte monstratum est *et* ex verbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus.

Quamvis alia quoque ratio pari modo ipsos revincat adversarios.

Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra illum gradum in pictura arboris continentur, velut superfluos oporteret detruncari.

Sed quia omnes, qui in praedictae arboris pictura numerantur, ex una parentela consistunt, nunquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, veluti non sine damno cujusque personae valent a proprio corpore manus, brachia et pedes truncari.

§ 8. Illa

quoque sacrorum praeceptio canonum, quae jubet a propria abstineri consanguinitate, quamdiu generatio recordatur aut memoria retinetur, nec a praedicta parentelae discrepat computatione.

Nam in septem gradibus, si canonice et usualiter numerentur, omnia propinquitatum nomina *continentur*.

Ultra quos nec consanguinitas invenitur, nec nomina graduum reperiuntur, nec successio potest amplius prorogari, nec memoriter ab aliquo generatio recordari.

§ 9. Ne vero in hac consanguinitatis computatione aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem in hac etiam disputatione duximus finiendam.

Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus vel

consobrinis, genealogiam numerare incipiunt, dicentes, filios fratrum in prima generatione computari debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo ceteri ramusculi oriuntur, exsistunt.

Sed nec ista graduum computatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam superius exposuimus, in sententia poterit esse diversa.

Isti enim, qui numerandi initium sumunt a filiis fratrum, non progrediuntur ultra sextam generationem; sed sicut totius mundi sex aetates exsistunt, et humanae vitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant computandas esse generationes, quibus finitis novae conjunctionis dicunt posse fieri initium, ut quasi fugientem possint revocare consanguinitatem.

§ 10.

Haec itaque computatio, quae incipit a fratrum filiis,

et numerat usque ad sextam *generationem*, tantundem valet, quantum ea, quae incipit a fratribus, et computat usque ad septimam.

Nec ulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur.

Ultima enim generatio, si initium numerandi sumat a fratribus, septima invenitur; si a filiis fratrum, reperitur sexta.

Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis, apostolica vos auctoritate monemus, fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae computandam esse intimetis, quemadmodum sancti Patres numerandam esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et universalis ecclesiae per longa tempora olim computasse monstratur.

Nam, si quis perversa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deviare voluerit,

et aliter, quam nos, in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare contenderit, primum pro sua temeritate coelesti poena plectetur, postmodum vero gladio perpetui anathematis se noverit jugulandum.

*Data Romae etc.

C. III. Quare consanguinitas uxoris ad virum pertinere dicatur, et quomodo affinitas sit computanda.

Item Gregorius Papa .

Porro de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur.

Quocirca

ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, filius vero ejus in secundo gradu erit a me, neptis vero tertio; idque utrinque in ceteris agendum est successionibus.

§ 1. Uxorem vero propinqui *mei*, cujuscunque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit.

Quod nimirum uxori de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observari.

Qui vero aliorsum sentiunt Antichristi sunt, a quibus tanto fortius vos oportet cavere, quanto apertius deprehenditis illos divinis legibus repugnare.

C. IV. Qualiter parentelae gradus computantur.

Item Zacharias Papa.

Parentelae gradus taliter computamus: Siquidem

ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus, nulloque gradu distamus.

Rursus filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt, ac gradum secundum faciunt, nec a se aliquo gradu separantur.

Atque ad hunc modum ceterae successiones numerandae sunt.

Porro de affinitate, quam dicitis parentelam, etc., ut superiore capite Gregorii.

C. V. Aequivocatio est, quum soror uxoris cognata vocatur.

Item Alexander Papa II .

Quod autem frater sororve uxoris tuae cognati tui dicuntur, aequivocationis jure fit, et necessitate vulgaris appellationis potius quam ulla causa cognationis.

Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur.

Mariti frater levir dicitur.

Duorum autem fratrum uxores vocantur janitrices, quasi eandem januam terentes, vel per eandem januam intrantes.

Viri soror glos appellatur.

Sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater.

C. VI. Nomina graduum superiorum, sive inferiorum, sive ex latere venientium.

Item Isidorus .

Primo gradu superiori linea continentur pater

mater: inferiori filius, filia; quibus nullae aliae personae junguntur.

§ 1. Secundo gradu continentur superiori linea avus, avia; inferiori nepos, neptis; transversa frater, soror; quae personae duplicantur.

Avus enim et avia tam ex patre quam ex matre accipiuntur.

Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum, in quo gradu consistunt, ipso ordine duplicantur.

* § 2. Tertio gradu veniunt supra

proavus, proavia; infra pronepos, proneptis.

Ex obliquo fratris sororisque filius, filia, patruus, amita, id est patris frater et soror, avunculus, matertera, id est frater matris et soror.

§ 3. Quarto gradu veniunt supra abavus, abavia; infra abnepos, abneptis.

Ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis, frater patruelis, soror patruelis, id est patrui filius, filia; consobrinus, consobrina, id est avunculi et materterae filius, filia; amitinus, amitina, id est amitae filius, filia; itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur; quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est avi paterni frater et soror, avunculus magnus, matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror.

§

4. Quinto gradu veniunt, supra quidem atavus, atavia, infra atnepos atneptis.

Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis, fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini, consobrinae filius, filia, propior consobrinus, propior consobrina, id est patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filius, filia; his accrescunt propatruus, proamita.

Hi sunt proavi paterni frater et soror, proavunculus, promatertera.

Hi sunt proaviae paternae, maternaeque frater, et

soror, proavique materni.

* § 5. Sexto gradu veniunt supra tritavus, tritavia; infra trinepos, trineptis.

Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis, fratris patruelis, sororis patruelis amitini, amitinae, consobrini, consobrinae* nepos, neptis*, patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae nepos, neptis, *id est* propioris sobrini filius, filia, *qui consobrini, appellantur.

Quibus ex latere accrescunt propatrui, proamitae, proavunculi, promaterterae filius, filia, * abpatruus, abamita.

Hi sunt abavi paterni frater et soror; abavunculus, abmatertera.

Hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror, abavique materni.

( Haec quoque explanari

amplius non potest, quam *ut* auctor ipse disserit. ) § 6. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transversa linea continentur fratris sororisque atnepos, atneptis, consobrini filii filiaeque.

§ 7. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inveniri, nec vita succedentibus prorogari potest.

( In his septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius propagari ).

Gratian. De gradibus consanguinitatis vel affinitatis, quot sint, quomodo computandi, quibus etiam appellentur

nominibus, auctoritate Isidori, atque Gregorii, et Alexandri sufficienter monstratum est.

QUAESTIO VI.

GRATIANUS.

I. Pars. Nunc quaeritur, quibus accusantibus vel testificantibus consanguineorum conjunctio dirimenda sit?

De his ita decrevit Fabianus Papa: C. I. Consanguinei tantum, vel, si progenies defecerit, antiqui et veraces propinquitatem in synodo computent.

Consanguineos extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet; sed propinqui, ad quorum notitiam pertinet, id est pater, mater, frater, soror, patruus, avunculus, amita, matertera, et eorum procreatio.

Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat, et, si inventa fuerit propinquitas, separentur.

C. II. PALEA. [Coelestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae missum .

]

« Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam.

Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, *tanquam inordinatum* ratum non haberi, tam divinae quam humanae legis proclamat auctoritas.

Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam juravit et desponsavit, et ex ea prolem genuit, ut juramenti religio non vilipendatur, et fides ad invicem promissa servetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem pejerandi et alios decipiendi assumere non valeant.

§ 1. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque

sexus in testificationem suorum ad matrimonium conjungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur.

Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione majorum scire laborat.

Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui

melius sciunt, et quorum est interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium?

§. 2. Quod vero legitur: Pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris, in criminalibus causis et contractibus verum est; in matrimonio *vero* conjungendo et disjungendo *ex* ipsius conjugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue recipiuntur.

»

C. III. Qui jurejurando propinquitatem firmare debeant.

Item Urbanus Papa Richardo Genuensi Episcopo.

Notificamus tibi, ut post, quam tres aut duo ex propinquioribus jam defunctae uxoris ejus, qui accusatur, vel vivae, hanc propinquitatem jurejurando

firmaverint, vel tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus haec propinquitas nota est, qui bonae famae et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmaverint, sine omni mora conjugia dissolvantur.

Quod si propinqui aut extranei verbis tantum propinquitatem testantur, et juramento probare *vel* noluerint, vel nequiverint, conjugium nullatenus dissolvatur; sed competens eis poenitentia propter infamiam vel peccati maculam (si forte in hac re contraxerint aliquam) injungatur.

C. IV. Suae confessioni relinquuntur quorum incestum nullus jurejurando affirmat.

Item ex Concilio Urbani Papae habito in Apulia.

Si duo vel tres viri consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsimet forte confessi fuerint, conjugia dissolvantur.

Si vero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum, per fidem, per judicium Christi in vera obedientia obtestentur, quatenus palam faciant, utrum se (sicut est fama) consanguineos recognoscant.

Si negaverint, sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore

et sanguine Domini, a fidelium communione noverint segregatos, atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant.

Si se episcoporum judicio segregaverint, si juvenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur.

II. Pars. Gratian. Ecce, quibus accusantibus vel testificantibus consanguineorum conjunctiones sunt dirimendae.

Cujusmodi vero juramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano Ordine habetur.

Est autem hujusmodi.

C. V. Juramentum accusatoris.

De parentela illa, quam dicunt esse inter illum N. et istam ejus conjugem N., quicquid inde scis et audisti a tuis vicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, *quod* tu per nullum ingenium, nec

propter timorem, nec propter amorem, aut per praemium, aut per consanguinitatem celabis episcopum tuum, aut ejus missum, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit.

Sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae.

C. VI. Juramentum testium.

Illud sacramentum, quod iste juravit de illa parentela, quae inter illum N. et ejus conjugem N. computatur, quod tu illud observabis, in quantum sapis *aut audisti*.

Sic te Deus adjuvet.

III. Pars. Gratian. Hoc juramentum non est separationis, sed synodale, institutum ab Eutychiano Papa.

Ait enim:

C. VII. Synodale juramentum.

Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe ipsius parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores atque veraciores viros in medium debet evocare, et allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento constringat: Amodo in antea quicquid nosti aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntem, et rectam Christianitatem in ista parochia

factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum *ut* ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis, aut tibi fuerit indicatum synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter pretium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut ejus missum, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit.

Sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae.

Illud sacramentum, quod iste juraverit de synodali causa, quod tu illud ex te ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es.

Sic te Deus adjuvet, etc.

IV. Pars. Gratian. Ab hoc juramento illud sumtum

est, principio paululum derivato.

Porro de juramento separationis Innocentius Papa II scribit Othoni Lucensi Episcopo, dicens.

C. VIII. Juramentum illorum, qui consanguinitatem probant.

De parentela illa, unde nos consulere voluisti, pro qua etiam est ad nostrum audientiam appellatum, aliorum fratrum scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diverso modo narrabant.

Et primo quidem tam in gradibus quam in nominibus personarum discordasse, postmodum vero in altero eorum computatores ejusdem parentelae dicuntur convenisse.

Ceterum in hujusmodi casibus summopere consideranda est qualitas personarum, quae

aliquid contra quoslibet adstruere velint, quae etiam jusjurandum praestare debent, quod neque gratia, neque pretio vel timore, vel odio alicujus hoc dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant ita verum esse, et ita se a suis antecessoribus audivisse.

In quibus omnibus non debet aliqua varietas vel contrarietas inveniri.

V. Pars. Gratian. Qui vero separantur ab invicem, hujusmodi juramentum praestabunt.

C. IX. Juramentum separationis.

Ab isto die in antea *quod* tu per nullum ingenium te sociabis huic tuae consanguineae *N., cum qua contra legem et rectam Christianitatem adulterium et incestum perpetrasti*, nec in conjugio,

nec in adulterio *illam tibi sociabis*, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi *forte* in ecclesia, aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, et ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini; nec aliam conjugem accipies, nisi forte post peractam poenitentiam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut ejus misso.

Sic te Deus adjuvet, *et iste sanctorum reliquiae*.

VI. Pars. Gratian. Occasione vero consanguinitatis uxorem suam dimittere, et aliam ducere non licet alicui, nisi causa primum probata fuerit.

Unde Alexander Papa II, Guilielmo de Monstrolio: C. X. Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet.

Multorum relatione cognovimus, te propriam velle abjicere uxorem, et adhaerere alteri, praetendentem consanguinitatis occasionem.

Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus praesumas dimittere, vel aliam ducere, donec episcoporum religiosorum concilium causam istam examinaverit .

VII. Pars. Gratian. Recepturus vero eam, quam injuste dimisit, hoc modo jurabit:

C. XI. Reconciliationis juramentum.

Ab isto die in antea istam conjugem *tuam* N.,

quam injuste dimiseras, ita tenebis, sicut *per rectum* maritus suam debet habere conjugem in dilectione et debita disciplina; nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea vivente aliam accipies.

Sic te Deus adjuvet, *etc.*

Gratian. Quod autem unius testimonio conjugia apud quosdam dirimuntur, nulla ratione ratum habetur.

Quum enim Dominus dixerit: Omne verbum stabit in ore duorum vel trium testium; item quum in Herdensi concilio, c. 20, dicatur: Omnis controversia, quae de ecclesiasticis rebus fit, secundum divinam legem sub duobus vel tribus testibus terminetur, Domino dicente: Non unus stet contra alium , sed in ore duorum vel trium testium stet

omne verbum: » item quum alibi dicatur: Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio aliquid credatur: evidentissime apparet, unius assertione conjugia non esse dirimenda.

QUAESTIO VII.

GRATIANUS.

Quod autem quaeritur, si illi, qui de incestuosis nascuntur, filii reputentur, Augustinus in lib. quaestionum super Leviticum cap. seu qu.

76 determinat, ita dicens:

C. UN. Non appellantur filii, qui de incestuosis nascuntur.

Quid est: Quicunque dormierit cum cognata sua, sine filiis morietur, quum filii ex hujusmodi conjunctionibus

et ante nati sint, hodieque nascantur?

An hoc intelligendum est lege Dei constitutum, ut quicunque ex eis nati fuerint non deputentur filii, id est, nullo parentibus jure succedant?

QUAESTIO VIII.

GRATIANUS.

De his vero, qui ignoranter conjuncti sunt, in quo gradu consanguinitatis vel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur, Gregorius in Regesto definit, dicens :

C. I. Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur.

De gradibus vero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inventi, si nescientes fecerint, et *jam* multa curricula annorum

sint revoluta, ita ut filios habeant, in sexto qui inventi sunt, aut fortasse in quinto, hujusmodi non separentur, donec nos Domino permittente ore ad os loquamur.

Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

Qui vero de his duobus gradibus novas contraxisse nuptias videntur, id est

infra anni coronam, modis omnibus separentur.

De cetero vero generalia per omnem provinciam statuta percurrentia taliter firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia acrioribus puniti ultionibus separentur.

Hi vero, qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociaverunt, sicut jamdudum vobis scripsimus, qui in eodem gradu inventi sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque dum nos insimul Domino auxiliante conveniamus.

Idem: § 1. De his, qui post mortuas uxores secundas contrahere nuptias voluerint, juste et honeste et rationabiliter prospeximus, ab earum consanguineis usque ad quartum gradum genealogiae abstinere.

Hoc nos secundum indulgentiam sanctae matris ecclesiae

mitius praelibavimus.

Ceterum juxta saecularium legum censuram dignis coercitionibus gravibusque disciplinae inventionibus haec omnia mala et illicita modis omnibus resecanda sunt, ut in futuro deinceps tempore cuncta quiescant.

C. II. In quarto et quinto gradu qui conjuncti inventi fuerint separentur.

Idem Felici, Messanae civitatis Episcopo .

Haec salubriter praecavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis lineamenta generis successione cognoscuntur, matrimonio sibi desideret copulare, sed, sicut a majoribus nostris definitum est, ita modis omnibus observetur, quoniam usque ad septenarium numerum parentelae nulli unquam copulam contrahere

licentiam damus, his videlicet, qui ex patre et matre consanguinitatis parentela descendunt.

Qui autem et quae in quarto vel in quinto gradu conjuncti inventi fuerint, separentur, quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus; et iterum:

Anima, quae fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui.

Sane quibus conjunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi conjugii melioris libertatem.

Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum contumaciter perseveraverint.

Unde in Aurelianensi Concilio : C. III. Non ducant uxores qui usque ad mortem alterius in incestu perseveraverint.

Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut catechumenos habeantur; id est, cum Christianis non sumant cibum nec potum, sed soli faciant hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis.

Et si suis sacerdotibus inobedientes exstiterint,

et a tam nefando scelere se segregare, atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos, de quibus per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Et si alter eorum morte praeventus fuerit, alter, quamdiu vivit, graviter poeniteat, et sine spe conjugii maneat.

Gratian. Hac auctoritate qui in quarto vel in quinto gradu consanguinitatis conjuncti inventi fuerint ab ecclesia separari jubentur.

QUAESTIO IX.

GRATIANUS.

I. Pars. Unde quaeritur, si ecclesia fraude testium aut ignorantia eorum decepta aliquos separaverit, qui post separationem alia conjugia contraxerint, si postea deprehensa fuerit calliditas vel falsa opinio testium, an priora conjugia sint redintegranda?

Quod fieri non posse argumentis et auctoritate probatur.

Sententia

namque, nisi per appellationem intra terminum lege constitutum relevata fuerit, irrevocabile robur obtinebit.

Hinc etiam B. Gregorius scribit, dicens :

C. I. Quae rationabiliter decisa sunt mutari non expedit.

Omnibus modis ecclesiasticae disciplinae vel moderationi conveniens est, ut quae rationabiliter ordinata fuerint vel decisa nulla in posterum debeant refragatione turbari

C. II. Quae utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis praesumta resecentur.

Item Stephanus Papa V. Paulo, Episcopo Placentino .

Loci nostri consideratio nos admonet rationis auctoritate, quae a praedecessoribus nostris utiliter decisa

fuerint roborare, et quae a temerariis praesumta fuerint in promptu nihilominus ulcisci.

Reum quippe ante conspectum divini judicis se noverit esse qui nititur utiliter finita rescindere, ac roborata quolibet ausu violare.

Ecclesiastici quippe vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut non concessa impune tententur.

Proinde si negligenter ea, quae male usurpantur, omittimus, excessus viam procul dubio aliis aperimus.

Gratian. Quia ergo sententia haec rationabiliter data est, nec per appellationem intra certum terminum relevata, apparet, quod nequaquam priora conjugia sunt redintegranda.

His ita respondetur: Aliud est sententiam rescindere et rationabiliter decisa turbare, atque

aliud quae per subreptionem obveniunt deprehensa corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet, atque ideo quae a quolibet illicite committuntur, sive a praedecessoribus admissa inveniuntur, in melius revocari oportet.

Porro illicite uxor a viro suo separata est, et illo vivente alii copulata, quum Dominus

solius fornicationis causa a viro suo uxorem separari jubeat.

Sicut ergo, si aliqua, cujus vir putaretur defunctus, alicui copularetur, et qualibet occasione interveniente ab ejus consortio discederet, quamvis judicio ecclesiae cogatur redire ad eum, quem reliquerat, tamen si post triennium virum, qui mortuus putabatur, redire contigerit, priora conjugia redintegrabuntur: sic, quum deprehenduntur non fuisse consanguinei qui causa consanguinitatis ab invicem separati sunt, prioris consortii foedera sunt reparanda.

II. Pars. § 1. Quod autem quae illicite admittuntur, vel admissa inveniuntur, corrigenda sint, vel quod sententia etiam Romanae sedis in melius commutari valeat, auctoritate Hilarii Papae, et Nicolai monstratur.

Ait namque Hilarius Episcopus Urbis Romanae Synodo praesidens, c. 4. C. III. Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a praedecessoribus admissum invenitur.

Quod quis commisit illicite, aut a praedecessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit.

Nos enim in nullo volumus severitatem ultionis exercere; sed qui in causis Dei vel contumacia, vel quo excessu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecaverit, inveniet.

Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet, sententias, causas, et subscriptiones proprias *omnes* commodate, ut synodali judicio aditus claudatur illicitis

.

C. IV. Secundum suae conditionis tenorem apostolica valet mutari sententia.

Item Gregorius .

Apostolicae sedis sententia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta patientiae temeritate decoquitur, tantaque deliberationis gravitate profertur, ut *retractatione non egeat*, nec immutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit, vel immutanda secundum praemissae tenorem conditionis existat,

C. V. A praedecessoribus damnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia.

Item Innocentius Papa, epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae.

Veniam nunc ad Maximum Photinum, quasi ad quoddam thema, et (quod mihi anxium est ac difficillimum) majorum meorum revolvam sententias.

Fuerat de illo quoquo pacto (ut ipsi etiam commeministis) aliquid utique gravius constitutum.

Verum, quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc in tantum vobis adnitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque

vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam caris non dare consensum, omnibus rebus duris durius arbitramur, Pro vestra ergo approbatione (fratres carissimi), et sententia, ac postulatione, episcopum Photinum habetote, (licitum est enim ita constituere, ut deprecamini), et nostram in melius conversam sententiam, labore vel testimonio vestro compotem, vobis suscipite.

Eustathium vero a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconi gradu exspolietur.

Sollicitos enim vos pro salute libenter audio: contra caput*, etiam si faciendum sit, non libenter admitto.

Cui manum porrigitis vobiscum porrigo, cui porrigo mecum porrigite.

C. VI. Sententiam Romanae sedis in melius commutare licet.

Item Nicolaus Papa ad Michaelem Imp. in epist. VII.

Sententiam Romanae sedis non negamus posse in melius commutari, quum aut *sibi* subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum, vel temporum, seu gravium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreverit, (quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur)

; quando tamen illa, Romana videlicet ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae sunt diffinita retractare voluerit.

C. VII. Cujusque judicium apostolicae sedis auctoritas retractare valet.

Innocentius Episcopis per Macedoniam constitutis, epist. VII.

Grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris cujuscunque retra tari judicium, quia veritas saepius exagitata magis splendescit in luce, et pernicies revocata in judicium gravius et sine poenitentia condemnatur.

Nam fructus divinus est justitiam saepius recenseri.

C. VIII. A praedecessoribus depositi a successoribus restituuntur.

Item ex libro pontificali .

Gregorius quartus Theodosium, quem Eugenius antecessor ejus presbyterii honore privaverat, ecclesiae Signinae consecravit episcopum.

Leontius, dum esset presbyter, depositus fuit; sed postea in Antiocha patriarcha fuit.

Misenum episcopum * a Felice Papa damnatum Gelasius successor ejus et communioni reddidit, et ecclesiae restituit suae.

C. IX.

Sicut ergo sententia Romanae sedis in melius commutari valet, sic cujuslibet ecclesiae sententia, quum per subreptionem data cognoscitur, rationabiliter revocari potest.

QUAESTIO X.

GRATIANUS.

De ea vero, quae ad secundas nuptias transit, utrum in eadem affinitate consanguineorum prioris viri remaneat, an soboles ex secundis nuptiis suscepta consanguineis prioris viri copulari possit, merito quaeritur.

De his ita scribit Gregorius Papa Venerio, Caralitano Episcopo C. I. Affinitas in superstite non deletur.

Fraternitatis vestrae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates.

Quoniam quaesisti quae debuisti, jucundum me reddidisti.

Unde placide ad inquisita respondeo.

Sedem apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, vel si sub altero viro cognationis vocabula dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam.

Est enim verbum Domini validum *et* forte, est durabile, est immutabile, est perseverabile, non momentaneum, non transitorium.

Ait enim per se ipsa veritas, quae Deus est et verbum Dei: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

Ante, quam Deus in

carne inter homines appareret, eo inspirante dixit Adam; Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; *cui non contradixit Dominus*.

Deinde quum veritas oriretur de terra in terram, et visibilis humanitate appareret, interrogatus est si licitum esset homini uxorem relinquere.

Quod prohibens *fieri* vetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem copulam.

Unde protulit statim in medium eamdem ipsam sententiam, quam ante saecula manens cum Patre verbum inspiraverat Adae, ipse confirmans quod ipse homo primus protulit: Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Si

una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus pertinere uni, nisi pertineat alteri?

Hoc minime posse fieri credendum est.

Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem prioris copulae solvere potest.

Sed neque alterius conjunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri transire consortium, pro eo, quod verbum Domini validum est et forte, et, ut inquiens dixit Propheta: Verbum Domini manet in aeternum.

Et alius Propheta::

Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt; statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Nam potest per verbum *suum* atque praeceptum efficere Deus duos carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram multitudinem utriusque sexus non destitit secum facere unum, sicut per se veritas dixit: Non pro his tantum rogo, sed etiam pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes * unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.

Si quis ergo temerario et sacrilego ausu in defuncto quaerit propinquitatem exstinguere, vel sub altero affinitatis vocabulo dissipare, vel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari, hic negat

Dei verbum validum esse et forte, et qui tam facile et tam velociter quaerit dissolvere, hic non credit verbum Dei in aeternum permanere.

Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine a se distantibus, *et* confectam et conglutinam finge cujuscunque figurae vel immensitatis corpus volueris, numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes ab invicem valeat segregare, ut unaquaeque per se possit agnosci?

Sic a quatuor avis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit una concreatio.

Hanc similitudinem de quatuor elementis, unde concreatus est homo, colligere potes, si eorum unamquamque speciem, quae in multis divisionibus partita est, per discretas inter se partes assignaveris.

Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus; probat *etiam* in coloribus pictor, qui sequitur arte *naturam*, colores admiscendo, ex visibilibus fucis corpora fingens.

C. II. Soboles ex secundis nuptiis consanguineis prioris viri copulari non debet.

Item Innocentius Papa.

Si cujus patruus vel avunculus uxoratus obierit, et illa virum alium postea duxerit, et filios filiasve ex illo genuerit, cum his omnibus modis commisceri prohibemus, quia vir et mulier una caro sunt.

C. III. De eodem.

Item ex Romana Synodo.

Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium

cognationis viri prioris pertingere.

C. IV. De eodem.

[PALEA.] Item Hyginus Papa.

« Si qua mulier transierit ad secundas nuptias, et ex eis prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi prioris viri usque ad quartam generationem.

»

Unde Innocentius Papa: C. V. De eodem.

[PALEA.]

« Si qua mulier ad secundas transierit nuptias, et filios et filias ad secundum maritum genuerit, debere eas nepotibus prioris mariti conjungi, sancta Romana synodus prorsus inhibuit.

»

CAUSA XXXVI.

GRATIANUS.

Filiam cujusdam, ignorante patre, quidam muneribus illexit, et ad convivium invitavit; finito convivio jubenis virginem oppressit.

Quo comperto a parentibus juveni traditur puella, ac more nubentium a juvene dotatur, et publice in uxorem ducitur.

* Quaeritur primo, an ille raptum admiserit?

* Secundo, an rapta raptori nubere possit, patre assensum praestante?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

Quod autem ille raptum admiserit, multorum auctoritate probatur.

Ait enim Isidorus lib.

V, Etymol. c. 26 I C. I. Quid sit raptus.

Raptus quoque illicitus coitus a corrumpendo est dictus; unde qui raptu potitur stupro fruitur.

Unde Gelasius Papa: C. II. Ubi raptus admittitur.

Lex illa praeteritorum principum ibi raptum dixit commissum esse, ubi puella, de cujus ante nuptiis nihil actum fuerat, videatur abducta.

Gratian. Quum ergo haec illicito coitu sit corrupta, quumque ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de ejus nuptiis nihil ante actum fuerit, raptam appellandam negari non potest.

Sed non omnis illicitus coitus, nec cujuslibet illicita defloratio raptus appellatur.

Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus.

§ 1. Fornicatio autem, licet videatur esse genus cujuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem legitimam, tamen

specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum.

§ 2. Stuprum autem proprie virginum est illicita defloratio, quando videlicet non praecedente conjugali pactione utriusque voluntate virgo corrumpitur, patre injuriam ad animum statim post cognitionem non revocante.

§ 3. Adulterium vero est alieni tori violatio.

Unde adulterium dicitur quasi ad alterius torum accessio.

§ 4. Incestus est consanguinearum vel affinium abusus.

Unde incestuosi dicuntur qui consanguineis et affinibus abutuntur.

§ 5. Raptus admittitur, quum puella violenter a domo patris abducitur, ut corrupta in uxorem habeatur, sive puellae solummodo, sive parentibus tantum, sive utrisque vis illata constiterit; hic morte multatur.

Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio ecclesiae

mortis impunitatem promeretur.

Unde in Aurelianensi Concilio I, c. 4 legitur: C. III. Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat?

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, aut ad serviendum subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem.

Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius.

Gratian. Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando vis infertur parentibus, et non puellae, quum dicitur: si puella raptori consenserit.

Aliquando utrique violentiam perferunt, quum praemittitur: si raptor cum

rapta perfugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit.

Puellae autem, non parentibus vis infertur, quum voluntate patris puella violenter abducitur, ut ejus patiatur concubitum, cujus copulae nunquam consensum adhibuit.

Hic autem neque parentibus, neque puellae vim intulisse videtur, quum neque illis prohibentibus, neque illa renitente violenter sit abducta.

Aliud est enim promissionibus aliquam seducere, aliud sibi vim inferre.

Unde, quia neutri vis illata probatur, raptor hoc jure dici non debet.

Sed rapina dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquado ipsius rei usus tantummodo violenter eripitur.

Res ipsa tunc rapitur quum violenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur; aliquando vero non res ipsa affectatur, sed usus ejus domino

prohibente violenter usurpatur.

Hic ergo raptum admisit, quia florem virginitatis puellae renitenti violenter eripuit.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Nunc quaeritur, an purgato vitio rapinae raptor in uxorem possit raptam accipere?

Quorum conjunctio auctoritate canonum sanctorum penitus prohibetur.

Legitur namque in Concilio Chalcedonensi c. 27: C. I. Raptores puellarum et consentientes excommunicentur.

Eos, qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi

, *aut* cooperantes, aut conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant proprio gradu; si vero laici, anathematizentur.

C. II. Ob immanitatem sceleris abjiciantur raptores viduarum vel virginum.

Item Symmachus Papa epistola ad Caesarium, c. 3.

Raptores igitur viduarum vel virginum ob immanitatem tanti facinoris detestamur; illos vehementius persequendo, qui sacras virgines, vel volentes vel invitas, matrimonio sociare tentaverint.

Quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus.

C. III. De eodem.

Item Codicis lib.

I. tit. de Episcopis et Clericis.

Jovianus Imper.

Si quis non dicam rapere, sed attentare tantummodo matrimonii jungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Cabilonensi.

De puellis raptis, necdum desponsatis, in Chalcedonensi concilio statutum est, eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniventes raptoribus, decrevit sancta synodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant proprio gradu; si vero laici, anathematizentur.

Quibus verbis datur intelligi, qualiter hujus mali auctores damnandi sint, quando participes consilii et conniventes tanto anathemate feriuntur, ut juxta canonicam auctoritatem ad conjugia legitima raptas sibi jure vendicare nullatenus possint.

C. V. Excommunicentur raptores viduae vel virginis, cum sibi faventibus.

Item Gregorius Papa II, in Synodo Romana .

Si quis virginem vel viduam, nisi desponsaverit, rapuerit, vel furatus fuerit in uxorem, cum sibi faventibus anathema sit.

C. VI. Excommunicetur qui viduam vel filiam alterius extra voluntatem parentum rapuit, aut regis beneficio postulat.

Item ex Concilio Parisiensi I, c. 6.

Nullus neque viduam, neque filiam alterius extra voluntatem parentum aut rapere praesumat, aut regis beneficio aestimet postulandam.

Quod si fecerit, ab ecclesiae communione remotus anathematis gladio feriatur.

II. Pars. Gratian. His auctoritatibus evidenter datur intelligi, quod raptor in uxorem raptam ducere

non valet.

Sed raptor et rapta nomina sunt vitiorum, non personarum.

Vitia autem quum per poenitentiam purgata fuerint, nomina eorum abolentur.

Unde in quadam homilia Gregorius ait: C. VII.

Apud omnipotentem quippe Dominum non ille fallax habetur, qui culpam mendacii per poenitentiam delet.

Gratian. Prohibetur ergo praemissis auctoritatibus rapta copulari raptori ante, quam vitium rapinae aboleatur,

donec ille raptor, et illa rapta jure appellantur.

Ceterum, quum illa patriae potestati restituta fuerit, et raptor suae rapinae poenitentiam egerit, quum voluntas parentum utriusque in unum convenerit, non prohibentur ad invicem copulari.

Unde Hieronymus ait : C. VIII. Quot sunt legitima conjugia, et quod voluntate patris rapta raptori nubere potest.

Tria legitima conjugia in scripturis leguntur.

Primum legitimum *conjugium* est, virgo casta in virginitate viro data legitime, et reliqua, quae sequuntur in praedictis.

Secundum, virgo in civitate deprehensa a viro, et illi per vim copulata.

Si voluerit pater ejus, dotabit eam iste vir, quantum judicaverit pater, et dabit pretium pudicitiae ejus.

Tertium, filia praedicta deprehensa.

Si non fuerit voluntas patris, trahet eam a praedicto viro, et tradet eam alii, et dotabit eam, et legitima erit ei.

Sed primum his duobus praefertur.

C. IX. Cum voluntate parentum raptas in conjugium habere permittitur.

Item Ambrosius in Apologia David, c 8:

Denique et puellae pater illius, quae vim concubitus nulli desponsata pertulerit, quinquaginta drachmas argenteas accipiet; ipsa autem in conjugio permanebit.

C. X. Post poenitentiam raptori vel raptae licite conjugia concedantar.

Item ex Concilio Meldensi, c. 65.

Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum

voluntate parentum sub desponsionis vel dotalitii nomine in conjugium duxerunt, quando in omnium aures haec fuerit constitutio promulgata, ab eorum conjunctione separentur, et publicae poenitentiae subigantur, raptae autem parentibus legaliter restituantur.

Peracta vero poenitentia publica, si aetas et incontinentia exegerit, *legitimo et* ex utrisque partibus placito conjugio socientur.

Nam in his regulam non constituimus, sed ut verbis magni Leonis utamur quid sit tolerabilius

aestimamus.

Quod si unus ex conjugatis obierit, et is, qui poenitentiam publicam egerit, superstes exstiterit, iterare conjugium non praesumat, nisi episcopus aliquam *forte* praeviderit concedere indulgentiam, ut graviorem possit amovere offensam.

Gratian. Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur raptori raptae post poenitentiam copulari, sed permittitur utrique post poenitentiam legitimo conjugio copulari, ut rapta videlicet non raptori, sed alii post poenitentiam nubat.

Similiter raptor post poenitentiam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur habere uxorem.

Quum enim raptor et rapta poenitentiae subjici praecipiuntur, si utrisque copulam auctoritas illa permitteret, frustra circa finem capituli diceretur:

Quod si unus ex conjugatis obierit, et is, qui publicam poenitentiam egerit, superstes exstiterit, iterare conjugium non praesumat.

Eorum namque quolibet decedente, qui poenitentiam egit superstes remanebit, Non ergo hac auctoritate raptor probatur in conjugium raptam posse accipere.

Potius invenitur in Concilio apud Aquisgranum, quod nec etiam voluntate parentem adinvicem possunt copulari.

Sic enim in praefato concilio legitur:

C. XI. Nec etiam voluntate parentis raptores raptas possunt habere conjuges.

Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur, aut seducunt eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint,

vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint.

Gratian. Haec auctoritas non praejudicat auctoritati Hieronymi, maxime quum illa testimonio divinae legis nitatur.

Legitime igitur post poenitentiam peractam raptor poterit sibi copulare quam rapuit, nisi pater puellae illam raptori detrahere voluerit.

[PALEA.]

« Item Cod. lib. 5, tit. de nuptiis: Nec filium quidem familias invitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit.

Igitur, sicut desideras, observatis juris praeceptis, sociare conjugio tuo quam volueris, non impediris; ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat.

Item in eodem

leg.

20: In conjunctione filiarum in sacris positarum patris exspectetur arbitrium.

Item Dig. de rit. nupt. leg. 2: Consistere non possunt nuptiae, nisi consentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate sunt.

Item Instit. lib. 1, tit. de nuptiis: Justas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coeunt; masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias, dum tamen filiifamilias consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt.

Nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ratio persuadet *in tantum, ut jussus parentis praecedere debeat*.

»

DECRETI PARS TERTIA.

DE CONSECRATIONE

DISTINCTIO I

CAP. I .

Consecrationem ecclesiarum, et missarum celebrationes non alibi quam in sacratis Domino locis

absque magna necessitate fieri deberé, liquet omnibus, quibus sunt nota veteris et novi testamenti praecepta.

C. II.

Tabernaculum enim Moysem Domino praecipiente fecisse et sacrasse, cum mensa et altari ejus, et aereis vasis et utensilibus ad divinum cultum explendum legimus, et non solum divinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino jubente, perlinisse novimus.

Qualiter autem haec facta sint 7, et *quomodo* ipsa sacra non alii, quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum vestibus sanctis sacrati, et Levitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus, quae jubente Domino conscriptae sunt per Moysem, in lege Domini reperitur, Qualiter ergo David regum piissimus amplificaverit cultum Dei, et templum Domino aedificare voluerit

, sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus est, et ipse collegerat expensas; Salomon quoque filius ejus *id ipsum*, quod ipse facere optaverat, jubente et auxiliante Deo perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad divinum cultum peragendum consecravit, in libro Regum legitur.

Et infra: § 1. Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octavo dimisit populus.

§ 2. Judaei ergo loca, in quibus sacrificabant Domino, divinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam Deo dicatis locis, munera Domino offerebant.

Si enim

Judaei, qui umbrae legis deserviebant, haec faciebant, multo magis nos, quibus veritas patefacta *est*, et gratia per Jesum Christum data est, templa Domino aedificare, et, prout melius possumus, ornare, eaque divinis precibus, et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et vasis, vestibus

quoque et reliquis ad divinum cultum explendum utensilibus devote et solenniter sacrare, et non in aliis locis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis (qui saepe prohibiti sunt, nisi, ut praedictum est, summa exigente necessitate), missas celebrare, nec sacrificia offerre Domino debemus.

Et hoc si summa necessitas agere compulerit, non in domibus (*quia in sacris canonibus sacrificia in domibus* offerri prohibita sunt), *sed in tabernaculis, divinis precibus a pontificibus dicatis, et in mensis Domino sacratis, et sacra unctione a pontificibus delibutis, pro summa, ut praefixum est, necessitate, et non pro libito cujusquam et pigritia agatur*.

Et infra: § 3. Si autem, ut legitur in concilio Laodicensi cap. 26, hi, qui non sunt ab

episcopis ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis majoris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, officia agi vel sacrificia offerri non licet.

Quod autem, ut paulo superius praelibatum est, oblationes in domibus offerri non debeant, in eodem concilio c. 58 prohibitum habetur ita: Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis et presbyteris.

C. III. Ecclesiarum consecratio absque missa fieri non debet.

Item Hyginus Papa, c. 5 .

II. Pars. Omnes basilicae cum missa debent semper consecrari.

§ 1. Ut ecclesiae destructae, ubi aut plures sunt, quam necesse sit, aut majoris

magnitudinis, quam ut ex rebus ad eam pertinentibus restaurari possint, episcopi providentia modus inveniatur, qualiter consistere possint.

C. IV. Absque praecepto sedis apostolicae nova non dedicetur ecclesia.

Item Gelasius Papa Episcopis per Lucaniam, c. 27.

III. Pars. De locorum consecratione *sanctorum*

quamvis superius strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria facere praesumant.

C. V. Sine auctoritate summi Pontificis nova non dedicetur ecclesia.

Idem.

Praecepta synodalia, quae ante paucos menses de sede nostra ad provinciam sunt directa, et antiquis canonibus consentiunt, et ea, quae minus probantur esse, addidimus, et in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate ecclesiam noviter conditam non posse dedicari; teque ex hac basilica, quae taliter ad cultum fuerat processionis adducta, suspendisse missas probabiliter computamus.

Sed

quia devotus locus non debet a ministeriorum gratia diu vacuus permanere, frater carissime, eorum martyrum nomine, quos relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam illic avide convenire mandasti, servatis regulis ecclesiasticis et canonibus, integrum habeat firmata religione conventum.

C. VI. Non dedicentur basilicae, quae praeter auctoritatem apostolicae sedis fuerint aedificatae.

Idem Episcopis per Lucaniam, c. 6 .

Basilicas noviter institutas, non petitis ex more praeceptionibus, dedicare non audeant, nec ambiant sibimet episcopi vindicare clericos potestatis alienae.

Et c. 11.: § 1. Quum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire

nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa, quae pro alicujus utilitatis compendio fortasse videantur, laxanda credamus, quumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et quum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito: satis indignum est, quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi videat et docere; satisque conveniens sit, ut totum

corpus ecclesiae in hac sibimet observatione concordet quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.

C. VII. Publicae processiones non fiant in oratoriis, quae praeter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur.

Idem Joanni, Episcopo Sorano.

Certum est quidem et nostris praeceptionibus constitutum, ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae non legitur permissione dedicatum, processionem publicam putaret impendi, ne conditores furtivis subreptionibus contra regularum statuta prosilirent.

Sed quia Megetia spectabilis femina petitorii nobis oblatione suggessit, in possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse,

frater carissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non maculent funeribus et sepulcris, tantum in comprehensis petitorio locis ministeria noveris pro solennitate praestanda, ut defunctorum nomine solummodo divina celebrentur officia, publica frequentatione et processione cessante.

C. VIII. Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui.

Item Nicolaus Papa Electo et Clero Nonensis Ecclesiae .

Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando juxta sacra decreta nec ipsa debet absque praeceptione Papae basilica noviter construi, quae ipsam catholicorum intra semet amplecti catervam dignoscitur?

C. IX. Sine dignitate episcopi loci nova non dedicetur ecclesia.

Item ex Concilio Aurelianensi.

IV. Pars. Nemo ecclesiam aedificet ante, quam episcopus civitatis veniat, et ibidem crucem figat, publice atrium designet, et ante praefiniat, qui aedificare vult, quae ad luminaria, et ad custodiam, et ad stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum aedificet, et post, quam consecrata fuerit, atrium ejusdem ecclesiae sancta aqua conspergat.

C. X. Non consecretur ecclesia, quae pro quaestu cupiditatis aedificatur.

Item ex Concilio Bracarensi II.

, c. 6.

Si quis basilicam non pro devotione fidei, sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid *ibidem* de oblatione populi colligitur medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua *quaestus causa* condiderit (*quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri*), hoc de cetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, nec basilicam, quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria conditione est condita, audeat consecrare.

C. XI. Sacrificia non nisi super altare et locis Deo consecratis offerantur.

Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis, ep. I. .

V. Pars. Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas cantare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino sacratis locis, id est in tabernaculis divinis precibus a pontificibus delibutis, missas cantare, aut sacrificia offerre licet nisi summa coegerit necessitas.

Satius ergo est missam non cantare aut non audire quam in illis locis ubi fieri non oportet; nisi pro summa contingat necessitate, quoniam necessitas legem non habet.

Unde scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus Deus tuus.

In domibus tamen ab episcopis sive

presbyteris oblationes celebrari nullatenus licet.

C. XII. Non nisi in locis sacris missarum solennia celebrentur.

Item Ex Concilio Triburiensi .

Missarum solennia non ubique, sed in locis

ab episcopo consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus.

C. XIII. Precibus divinis consecrentur ecclesiae.

Item Clemens epist. II, ad Jacobum.

Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quae divinis precibus sacrare oportet, *et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni, quos ab omnibus venerari oportet*, et non a quoquam gravari.

C. XIV. Sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in locis Deo sacratis.

Item Clemens epist. III..

Hic ergo, id est in praesenti vita positos, oportet nos agnoscere voluntatem Dei, ubi et agendi, et sacrificandi est locus, quoniam in aliis locis sacrificare

et missas celebrare non licet, nisi in his, in quibus episcopus *proprius* jusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente videlicet civitatem, consecrata fuerint.

Aliter enim non sunt haec agenda, nec rite celebranda.

Item Silvester Papa in generali residens Synodo dixit: C. XV. Abjiciantur sacerdotes, qui in locis non sacratis missas celebrare praesumunt,

Nullus presbyter missas celebrare praesumat, nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de cetero voluerit esse sacerdotii.

C. XVI. Singulis annis dedicationum solennitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cujus consecratione dubitatur.

Item Felix Papa omnibus orthodoxis, ep. I, c. 1 et 2 .

VI. Pars. Solennitates dedicationum ecclesiarum, episcoporum, et sacerdotum, per singulos annos solenniter sunt celebrandae.

§ 1. De ecclesiarum

consecratione quoties dubitatur, et nec certa scriptura, nec *certi* testes exsistunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse consecrandas; nec talis trepidatio facit iterationem, quoniam non monstratur esse iteratum quod nescitur factum.

C. XVII. De eodem, et quod octo diebus dedicationum solennitas est celebranda.

Item Gregorius Papa .

Solennitates dedicationum ecclesiarum et sacerdotum per singulos annos solenniter sunt celebrandae, ipso Domino exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem festivitatem celebraturus venit, sicut scriptum est: Facta sunt

encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis.

Quod autem octo diebus encaenia sint celebranda, in libro Regum perlecta dedicatione templi reperietis.

C. XVIII. Consecrentur ecclesiae, de quarum consecratione dubitatur.

Item ex Concilio Meldensi, c. 8.

VII Pars.

Ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et superflua altaria destruantur.

C. XIX. Quando ecclesia est iterum consecranda, et salibus tantum exorcizanda.

Item Hyginus Papa.

Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus

tantum exorcizetur.

§ 1. Si homicidio vel adulterio ecclesia violata fuerit, diligentissime expurgetur et denuo consecretur.

C. XX. Ecclesia semel Deo consecrata quando est iterum consecranda.

Item ex Nicaeno Concilio.

Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cujuscunque semine pollutae fuerint; quia sicut infans, a qualicunque sacerdote in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominavimus: si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecraverunt.

C. XXI. De eodem.

Item Joannes Papa Episcopis Italiae.

Ecclesias Arianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, quia et nos, quando fuimus Constantinopoli, tam pro religione catholica, quam pro Theodorici regis causa negotii, suadente atque hortante, Arianos exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum ecclesias reperire potuimus, catholicas eas Domino opem ferente consecravimus.

C. XXII. De eodem.

Item in Dialogo Gregorii, lib.

III, c. 30.

Arianorum ecclesia in regione urbis illa, quae Suburra dicitur, quum clausa usque ante biennium permansisset, placuit, ut in fide catholica

* dedicari debuisset, quod et factum est.

C. XXIII. Item .

Agapitus Papa vas catholicum, evangelii tuba, praeco justitiae, sacra altaris sedisque velamina, sacrilegis Anthimi infecta fabulis, suis catholicis precibus delevit.

C. XXIV. De eodem.

Item Vigilius Papa ad Eutherium, epist. I, c. 4 .

De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata jactetur, quia consecrationem cujuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti arrha non ponitur, celebritatem scimus tantum esse missarum.

Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis

etiam fuerit innovata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, quum in ea fuerit missarum solennitas celebrata, totius consecrationis sanctificatio implebitur.

Si vero sanctuaria, quae habebat, ablata sunt, rursus eorum repositione, et missarum solennitate reverentiam sanctificationis accipiet.

C. XXV. Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare.

Item ex Decretis Hormisdae Papae, c. 10.

VIII Pars.

Nullus presbyter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci sanctificatum est vel permissum, ut sit discretio inter sacrum et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit.

Quod si fecerit, si clericus est, degradetur;

si vero laicus, anathematizetur.

C. XXVI. Evertantur altaria, quae sine sanctorum reliquiis eriguntur.

Item ex Concilio Africano, c. 50.

Placuit, ut altaria, quae passim per agros et per

villas tanquam memoriae martyrum construuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis, qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur.

Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes *tamen* admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione devicti teneantur.

Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut reliquiae certae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur.

Nam quae per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnino reprobentur.

C. XXVII. Non est consecranda ecclesia, in qua paganus sepultus invenitur.

Item ex Consilio Aurelianensi, c. 3.

Ecclesiam, in qua paganus sepultus est, non liceat consecrare, neque missas in ea celebrare, sed jactari foras, et mundari oportet.

C. XXVIII. De ecclesia, in qua cadavera fidelium vel infidelium sepeliuntur.

Item ex Concilio Agrippinensi

Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta videtur ad consecrandam, inde evulsis corporibus, et rasis parietibus vel tignis ejus loci, reaedificetur.

Sed si haec consecrata ante fuerit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.

C. XXIX. Super monumenta in campo non distribuantur mysteria.

Item ex Concilio Martini Papae [ Bracarensis, c. 68 et 69, synod. graecarum ].

Non oportet clericos ignaros et praesumtores

super monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere sacramenta; sed aut in ecclesia, aut in basilica, ubi martyrum reliquiae sunt depositae, ubi pro defunctis oblationes offerri.

§ 1. Nec liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre, et sacrificare mortuis.

C. XXX. Quomodo in ecclesia combusta missa possit celebrari.

Item ex Concilio Triburiensi .

Concedimus etiam, ut sicubi (quod peccatis) nostris exigentibus perplurimum est factum) a Normanis, et Sclavis, ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicunque modo ecclesiae fuerint incensae et combustae, in capellis cum tabula

consecrata missas interim celebrari permittimus, donec ecclesiae ipsae restaurari queant.

In itinere vero positis, si ecclesia defuerit, sub dio, seu in tentoriis, si tabula altaris consecrata ceteraque sacra ministeria ad id officium pertinentia ibi affuerint, missarum solennia celebrari concedimus.

*Aliter omnino interdicimus*.

C. XXXI. Chrismate non ungantur altaria, nisi fuerint lapidea.

Item ex Concilio Epaunensi, c. 26. et 27 .

Altaria, si non fuerint lapidea, chrismatis unctione non consecrentur.

Ad celebranda autem divina officia ordinem, quem metropolitani tenent, comprovinciales observare debebunt.

C. XXXII. Chrismatis unctione et sacerdotali benedictione sacrentur altaria.

Item ex Concilio Agathensi, c. 14.

Altaria placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.

C. XXXIII. In privatis oratoriis licet orare, sed non missam celebrare.

Item Ex Concilio Aurelianensi, c. 3. .

Unicuique fidelium in domo sua oratorium licet habere, et ibi orare; missas autem ibi celebrare non licet.

C. XXXIV. In privatis oratoriis absque consensu episcopi nullus ministrare praesumat.

Item ex VI.

Synodo, c. 31.

Clericos, qui ministrant *vel baptizant* in oratoriis, quae intra domos sunt, cum consensu episcopi loci hoc facere praecipimus.

Si quis vero hoc non observaverit, deponatur.

C. XXXV. Qui extra parochias habent oratoria, his diebus ad parochias redire cogantur.

Item ex Concilio Agathensi, c. 21.

Si quis etiam extra parochias, in quibus legitimus est ordinariusque conventus, oratorium *in agro* habere voluerit, reliquis festivitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem familiae justa ordinatione permittimus.

Pascha vero, Natali Domini, Epiphania *Domini*, Ascensione Domini, Pentecoste, et Natali S. Joannis Baptistae, et si qui maximi dies in festivitatibus habentur, non nisi in civitatibus aut in parochiis audiant.

Clerici vero, si qui in festivitatibus, quas supra diximus nisi jubente aut permittente episcopo, missas celebrare voluerint, communione priventur.

C. XXXVI. Quibus ex causis loca sanctorum mutanda sint.

Item Augustinus.

IX. Pars. Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt.

Prima, quum necessitas persecutorum

loca eorum gravaverit.

Secunda, quum difficultas locorum fuerit.

Tertia, quum malorum societate gravantur.

C. XXXVII. Quando alicui corpora sanctorum de loco ad locum transferre non licet.

Item ex Concilio Moguntinensi I., c. 51.

Corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre praesumat sine consilio principis, vel episcoporum sanctaeque synodi licentia.

C. XXXVIII. In usus laicorum non converti licet ligna ecclesiae dedicatae.

Item Hyginus Papa.

X Pars.

Ligna ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus jungi, nisi ad aliam ecclesiam, vel igni sunt comburenda, vel ad profectum in monasterio

fratribus; in laicorum vero usum non debent admitti.

C. XXXIX. Vestimenta sacra et vasa prae vetustate consumta incendantur, et cineres in loca occulta projiciantur.

Item Clemens Papa Jacobo, Hierosolymitano Episcopo, epist. II.

Altaris palla, cathedra, candelabrum, et velum, si fuerint vetustate consumta, incendio dentur, quia non licet ea, quae in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio universa tradantur.

Cineres quoque eorum in baptisterium inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut in pariete, aut in fossis pavimentorum jactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur.

C. XL. Mortui non obvolvantur vestimentis altaris.

Idem ibidem.

Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat obvolvendum, aut diaconus scapulas operire velit palla, quae fuit in altari, aut certe quae

diacono data est in mensam Domini.

Qui haec fecerit, vel leviter quasi nihil et negligenter habuerit *divina mysteria*, diaconus triennio sexque mensibus a dominico erit alienus altari, gravi percussus anathemate.

Quod si clericum presbyter non commonuerit, decem annis et sex mensibus excommunicatus sit, propterea quod de dominicis sacramentis subjecta sibi non amoverit ministeria; et postea cum grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae.

§ 1. Pallas vero et vela sanctuarii, si sordidata fuerint ministerio, diaconi cum humilibus ministris intra sanctuarium lavent, non ejicientes foras a sacrario, et velamina dominicae mensae abluant, ne forte pulvis dominici corporis male decidat.

Sindonem vero

non foris abluant, et erit haec operanti peccatum.

Idcirco intra sacrarium ministris praecipimus *haec sancta* cum diligentia custodire.

Sane pelvis nova comparetur, et praeter hoc nil aliud tangat.

Sed nec ipsa pelvis velis apponatur lavandis, nisi quae ad dominici altaris cultum pertinent; pallae altaris solae in ea laventur, et in alia vela januarum.

§ 2. *De velis autem januarum* cura sit ostiariis ex admonitione majorum, ne quis negligens aut ignarus ad velum januae domus Domini manus incognitae tergat; sed statim coercitus discat omnis homo, quia velum atrii domus Domini *sanctum* est.

C. XLI. Sacra vasa non nisi a sacratis contrectentur hominibus.

Item Sixtus Papa, epist. II.

In sancta *hac* apostolica sede statutum est, ut sacra vasa non ab aliis, quam a sacratis Dominoque

dicatis contrectentur hominibus.

*Indignum enim valde est, ut sacra Domini vasa, quaecunque sint, humanis usibus serviant, aut ab aliis, quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris*, ne pro talibus praesumtionibus iratus Dominus plagas imponat populo suo, et hi etiam, qui non peccaverint, *mala patiantur, aut* pereant, quia perit justus saepissime pro impio.

C. XLII. Non nisi a sacratis hominibus vestimenta sacrata serventur.

Item Stephanus Episcopus familiari amico Hilario, epist. I. c. 3.

Vestimenta ecclesiastica, quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta, quibus aliis in usibus non debent frui, quam *in* ecclesiasticis

et Deo dignis officiis; quae nec ab aliis debent contingi aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio, quae Balthasar regem percussit, super haec transgredientes *et talia praesumentes* veniat, et corruere eos faciat ad ima.

C. XLIII. Divina ministeria nuptiarum non praestententur ornatibus.

Item ex Concilio Aurelianensi.

Ad nuptiarum ornatum divina ministeria non praestentur, ne, dum improborum contactu pompaque saecularis luxuriae polluuntur, ad officia sacri mysterii videantur indigna.

C. XLIV. In ligneis vasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda.

Item ex Concilio Triburiensi, 18.

XI Pars.

Vasa, in quibus sacrosancta conficiuntur mysteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifacius martyr et episcopus, interrogatus, si liceret in vasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur; *nunc econtrario lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus*.

Zephyrinus XVI, Romanus episcopus, patenis vitreis missas celebrari

constituit.

*Tum* deinde Urbanus Papa omnia ministeria sacra fecit argentea.

In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementa temporum decus succrevit ecclesiarum.

Nostris enim diebus, qui servi patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae imminuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum mysterium corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi in ligneis vasculis ullo modo conficere praesumat, ne, unde placari debet, inde irascatur Deus.

C. XLV. Ex qua materia calix cum patena fieri debeat.

Item ex Concilio Remensi, c. 6.

Ut calix Domini cum patena, si non ex auro, omnino ex argento fiat.

Et infra: §.

1. Si quis autem tam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat.

§ 2. De aere aut orichalco non fiat calix, quia ob vini virtutem aeruginem parit, quae vomitum provocat.

§ 3. Nullus autem in ligneo aut vitreo calice praesumat missam cantare.

C. XLVI. Non in serico panno, sed puro linteo sacrificium consecretur altaris.

Item ex epistola Eusebii Papae et Silvestri.

Consulto omnium statuimus, ut sacrificium altaris non in serico panno aut tincto quisquam celebrare praesumat, sed in puro linteo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato

atque contexto; sicut corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone linea munda sepultum fuit.

C. XLVII. A quibus fuerit tradita missarum celebratio.

Item ex VI Synodo, c. 32.

XII. Pars. Jacobus frater Domini secundum carnem, cui primum credita est Hierosolymitana ecclesia, et Basilius, Caesariensis episcopus, cujus claritas

per totum orbem circumfulsit, in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem.

C. XLVIII. Qua hora sunt missarum solennia celebranda.

Item Telesphorus Papa VII a Petro, in epistola ad omnes, c. 2.

XIII Pars.

Nocte sancta Nativitatis Domini salvatoris missas celebrent presbyteri, et hymnum angelicum in illis solenniter decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus nunciatus est.

Et infra: § 1. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Reliquis vero temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam

minime sunt celebrandae, quia et eadem hora Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur.

C. XLIX. Non nisi a jejunis hominibus sacramenta celebrentur altaris.

Item ex Concilio Africano, c. 8.

XIV Pars.

Sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo coena Domini celebratur.

Nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum, sive episcoporum sive ceterorum, commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi, qui faciunt, jam pransi inveniantur.

C. L. Ante missarum solennia, circa horam nonam decantata, in Quadragesima comedere non licet.

Item ex Concilio Cabilonensi .

XV Pars.

Solent plures, qui se jejunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam, comedere.

Qui nullatenus jejunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum celebretur officium.

Concurrendum est enim ad missas, et auditis missarum solennibus et vespertinis officiis, et largitis eleemosynis ad cibum

accedendum est.

Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad missam venire non valeat, aestimata vespertina hora, completa oratione sua jejunium solvat.

XVI Pars.

Gratian. In jejuniis etiam quatuor temporum circa vespertinas horas, in sabbato vero sancto circa noctis initium missarum solennia sunt celebranda.

Unde Leo episcopus: Quod a patribus nostris.

Item Gelasius: Ordinationes presbyterorum.

Item Pelagius: Dilectionis tuae rescripta.

Require in tractatu ordinandorum.

In prima quoque parte dici missarum solennia non incongrue celebrantur.

Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo, epist. LXXIX al.

LXXXI, c. 2: C. LI. Etiam prima parte diei missas celebrare licet.

Necesse est autem, ut quaedam populi pars sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato sacrificium offerre non possint, nisi *qui* prima diei parte convenerint.

Studiose ergo dilectionem tuam *et* familiariter admonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non negligat, ut per omnia nobis *et* fide et actibus congruamus.

Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbytero hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus perferendam, qui in nostris processionibus atque actionibus frequenter interfuit, et toties ad nos missus quid in omnibus apostolicae sedis auctoritas teneret agnovit.

C. LII. Missae peculiares non sunt in publico cantandae.

Item Augustinus.

Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, quae per dies solennes a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut propter eas populus a publicis missarum solennibus, quae hora tertia canonice fiunt, abstrahatur.

Et infra: § 1. Sed sacerdotes,

qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe sunt, et populus in unum ad missarum publicam celebrationem conveniant, *exceptis Deo sacratis feminis, quibus mos est ad publicum non egredi, sed claustris monasterii contineri*.

C. LIII. Quod missas in die sacerdoti celebrare licet.

Item Alexander II.

XVII Pars.

Sufficit sacerdoti unam missam in die una celebrare, quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit.

Non modica res est unam missam facere, et valde felix est qui unam digne celebrare potest.

Quidam tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si necesse fuerit.

Qui vero pro pecuniis aut adulationibus saecularium una die praesumunt plures facere missas, non

aestimo evadere damnationem.

C. LIV. Ex Salvatoris et Apostolorum docemur exemplo hymnos cantare.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 12.

XVIII. Pars. De hymnis canendis et Salvatoris, et Apostolorum habemus exemplum.

Nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista attestante: Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.

Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus.

Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi, quos beatissimi doctores Hilarius atque

Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non exsistunt: respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto in saecula saeculorum.

Amen. Nam et ille hymnus, quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, et reliqua, quae ibi sequuntur, ecclesiastici doctores

composuerunt.

Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non inveniuntur?

Componuntur missae, sive preces, vel orationes, seu commendationes, seu manus impositiones, ex quibus, si nulla decantentur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica.

Admonet haec fieri atque hortatur Timotheum Apostolus, dicens: Obsecro igitur primum fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus, qui in sublimitate sunt.

Sicut ergo orationes, ita et hymnos in laudem Dei compositos, nullus nostrum ulterius improbet, *sed pari modo in Gallicia Hispaniaque celebrent; excommunicatione plectendi, qui hymnum rejicere

fuerint ausi*.

C. LV. In novo testamento qui hymni ab angelis decantati inveniuntur.

Leo IX.

Hi duo solummodo hymni ab angelis in novo testamento inveniuntur decantati: Alleluia, atque: Gloria in excelsis Deo.

Quos pariter in Septuagesima intermittimus, quia peccato hominis veteris a conventu angelicae jubilationis expulsi in hujus miserae vitae Babylonem, super flumina ejus sedemus, et flemus, dum recordamur illius Sion, in qua Deum decet hymnus.

Quod novem hebdomadibus Alleluia intermittimus, non incongrue per novem hebdomadas novem ordines angelorum accipimus, quorum decimus ordo per superbiam corruens

angelicum numerum minuit, et a felicitate perturbavit.

Qui condolentes suae diminutionis, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta laude creatoris fuere praepediti.

Quorum reparationi et consolationi consulens omnipotens Deus creator primum hominem de limo terrae formavit, qui sui generis multiplicatione damna coelestis patriae resarciret, atque angelorum gaudia suppleret.

Qua spe angelicus chorus non modicum laetatus est.

Nec mirum, si ex lapsu ipsius hominis fuit perturbatus.

Unde novem ordinum concentus

in laudem Dei creatoris permansit imperfectus, donec in Christo resurgente resurrexit lapsus ille protoplastus.

Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus gavisus, in novum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat devotus.

Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a Septuagesima, quando lapsus protoplasti in ecclesia recitatur, Alleluia novem hebdomadibus intermittimus, scilicet usque in Pascha, ubi Christus resurgens a mortuis tristitiam nostram in gaudium vertit, et Alleluia nobis reddit.

C. LVI. In coena Domini Gloria in excelsis decantetur.

Item Nicolaus Papa Rodulpho, Archiep.

Bituricensi.

Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in coena Domini inter missarum solennia more nostro dicenda

est.

Pallio vero apostolico eadem die uti est illis licitum, quibus est ab apostolica sede permissum.

C. LVII. Cum baculo aut capite velato ad celebrandum missarum solennia clericus non ingrediatur.

Item Zacharias Papa in Synodo Romana, c. 13, et 14.

XIX Pars.

Nullus episcopus, presbyter, aut diaconus ad solennia missarum celebranda praesumat cum baculo introire, aut velato capite altario Dei assistere, quoniam et Apostolus prohibet viros velato capite orare in ecclesia; et qui temere praesumserit communione privetur.

Quum vero ingressus fuerit episcopus aut presbyter ad missarum

solennia celebranda, nisi passio aliqua intervenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab alio episcopo vel presbytero missarum solennia suppleantur; sed qui initium ponit suppleat usque in finem, *quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit *.

Si quis vero praesumserit, praeter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sit supensus.

C. LVIII. PALEA. [ Item ex Decretis Soteris Papae.

]

« Ut illud divini oraculi singuli praecaveant, quo scribitur: Vae soli, quia, quum ceciderit, non habet sublevantem, summopere verendum nobis est atque cavendum, ne horis *illis* atque temporibus, quibus Deo psallitur vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio vel corporis quaelibet invaletudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione vel terrore confundat.

Pro hujusmodi ergo casibus praecaventes, necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis, vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisque canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem, ut, si

aliquo casu ille, qui officia impleturus accedit, turbatus fuerit, vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus, et officium inceptum adimpleat.

»

C. LIX. Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat.

Item Anacletus Jesu Christi servus, omnibus Episcopis, epist. I.

XX Pars.

Episcopus Deo sacrificans testes secum habeat, *et plures, quam alius sacerdos; sicut enim majoris honoris gradu fruitur, sic majoris testimonii incremento indiget*.

In solennioribus quippe diebus aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi ejus dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos

ministros secum habeat, qui sacris induti vestimentis a fronte et a tergo, et presbyteri e regione dextra laevaque, contrito corde et humiliato spiritu, ac prono stent vultu, custodientes eum a malevolis hominibus, et consensum * ejus praebeant sacrificio.

Peracta autem consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

C. LX. Episcopi sine religiosis testibus Domini sacramenta non conficiant.

Item Lucius Papa Episcopis Galliae et Hispaniae, c. 1.

Jubemus apostolica auctoritate, ut semper testes vobiscum sacerdotes et Levitas habeatis.

Et licet conscientia propria sufficere possit, tamen propter malevolos juxta Apostolum *etiam* testimonium vos oportet habere bonum ab his, qui foris sunt, * quoniam et in hac sancta sede constitutum habemus, ut * duo presbyteri, et tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum.

C. LXI. Nisi duobus praesentibus * presbyter missam celebrare non praesumat.

Item Soter Papa .

Hoc quoque statutum est, ut nullus presbyterorum missarum solennia celebrare praesumat, nisi duobus praesentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur, quia, quum pluraliter ab eo dicitur: Dominus vobiscum, et illud in secretis: Orate pro me, aptissime convenit, ut ipsius respondeatur salutationi.

C. LXII. Communione priventur qui usque ad finem missarum solennia non audierint.

Item ex Canone Apostolorum 10.

XXI. Pars. Omnes fideles, qui conveniant in solennitatibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum et evangelium audiant.

Qui autem non perseverant in oratione, usque dum missa peragatur,

nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines ecclesiae commoventes convenit communione privari.

C. LXIII. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 24.

Sacerdote verbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

C. LXIV. Die dominico missas ex integro saeculares audire debent.

Item ex Concilio Agathensi, c. 47.

Missas die dominico saecularibus totas audire speciali ordine praecipimus ita, ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non praesumat.

Quod si fecerint, ab episcopo publice confundantur.

C. LXV. Populus non ante discedat, quam missa ex integro celebretur.

Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 28.

Quum ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur populus non ante discedat, quam missae solennitas compleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.

C. LXVI. Excommunicetur qui praetermisso ecclesiae conventu ad spectacula vadit.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 88.

Qui die solenni praetermisso solenni ecclesiae conventu ad spectacula vadit, excommunicetur.

C. LXVII. Usque ad missam catechumenorum nullus ecclesiam ingredi prohibeatur.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 84.

XXII Pars.

Episcopus nullum prohibeat ingredi

ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum, usque ad missam catechumenorum.

C. LXVIII. Evangelia non sedendo, sed stando audire debemus.

Item Anastasius Episcopus Episcopis Germaniae et Burgundiae, epist. I, c. 1.

XXIII Pars.

Apostolica auctoritate mandamus, dum sancta evangelia in ecclesia recitantur, ut sacerdotes et ceteri omnes *praesentes* non sedentes, sed venerabiliter curvi * in conspectu evangelii stantes dominica verba intente audiant, et fideliter adorent.

C. LXIX. Ad missarum solennia semper aliquid est offerendum.

Item Gregorius VII in Synodo Romana habita anno Domini 1078, c. 13.

XXIV. Pars. Omnis Christianus procuret ad missarum

solennia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit: Non apparebis in conspectu meo vacuus.

*Etenim* in collectis sanctorum Patrum liquido apparet, quod omnes Christiani offerre aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent.

Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare possit animae passiones.

Verum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus accersunt.

Ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur divini postulandam favoris gratiam.

C. LXX. Quare Sursum corda in praefatione dicitur.

Item Cyprianus sermone VI de oratione dominica.

XXV. Pars. Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus; cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur.

Ideo et sacerdos ante orationem, praefatione praemissa, parat fratrum mentes, dicendo: Sursum corda, ut dum respondet plebs: Habemus ad Dominum, admoneatur, nihil se aliud quam Dominum cogitare debere.

Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo

pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur.

C. LXXI. Quae praefationes in missa sunt cantandae.

Pelagius II.

Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus universis Germaniarum atque Galliarum Episcopis.

XXVI Pars.

Invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro vetustas in Romana ecclesia hactenus servavit *; id est: unam in Albis paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octavam de Cruce, nonam de jejunio in Quadragesima tantummodo dicendam.

* Has praefationes tenet et custodit sancta Romana ecclesia, has tenendas vobis mandamus.

C. LXXII. In omnibus missarum solennibus pro defunctis oratio fiat.

Item ex Concilio Cabilonensi II, c. 39. *

XXVII. Pars. Visum praeterea nobis est, ut in omnibus missarum solennibus pro defunctorum spiritibus loco competenti Dominus deprecetur.

Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus Dominus deprecetur: ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces Domino in missarum solennibus fundantur.

Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et in missarum solennibus,

et in aliis precibus Domino spiritus quiescentium commendet, dicente B. Augustino: Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus defunctorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus.

Defunctorum etiam tacitis nominibus eorum, quos sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicunque cognati vel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi.

C. LXXIII. Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda.

Item Innocentius Episcopus Urbis Romae Decentio Eugubino, epist. I, c. 2.

De nominibus recitandis ante quam preces sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum

nomina recitanda sunt, oratione sua commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis; ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil.

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.

C. I. Panis, et vinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda.

Item Alexander, Urbis Romanae Episcopus, orthodoxis omnibus, epist. I, c. 4 .

I. Pars. In sacramentorum oblationibus, quae inter missarum solennia Domino offeruntur, *passio Domini miscenda est, ut ejus, cujus corpus et sanguis conficitur, passio celebretur ita, ut repulsis opinionibus superstitionum* panis tantum et vinum

aqua permixtum in sacrificium offerantur.

Non enim debet *(ut) a Patribus accepimus, et ipsa ratio docet)* in calice Domini aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere ejus in passione sua profluxisse legitur.

C. II. Vinum sine aqua, vel e converso in sacramentis offerri non licet.

Item Cyprianus lib.

II, epist. 2. Caecilio fratri salutem .

Sic in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest.

Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine Christo.

Quando autem utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur.

Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque *sibi* misceatur, quomodo nec corpus Domini potest

esse farina sola, *aut aqua sola*, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius compage solidatum.

C. III. Idem in eadem epistola.

Scriptura dicit: Quotiescunque enim ederitis panem istum, et calicem istum biberitis, mortem Domini annunciabitis, quoadusque veniat.

Quotiescunque *ergo calicem* in commemorationem Domini et passioni ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse, faciamus.

Sed vide, frater carissime, si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servavit et tenuit, quod nos Dominus facere et exemplo et

magisterio *suo* docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi; nobis vero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.

C. IV. Praeter panem, vinum et aquam in sacramento nihil debet offerri.

Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 55.

Non oportet aliquid aliud in sacramento offerri praeter panem, vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia, dum in cruce penderet, de corpore ejus sanguis effluxit et aqua.

Haec tria unum sunt in Christo Jesu; haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 24.

In sacramento corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam ipse Dominus tradidit, hoc est panis et vinum aquae mixtum.

Et infra: § 1.

Nec amplius in sacrificiis offeratur, quam de uvis et frumentis.

C. VI. Oblationis sacrificio uvas nemo conjungat.

Item ex VI Synodo, c. 28 .

Didicimus, quod in quibusdam ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis conjungant uvas, quae secundum usum in altari offeruntur, et sic simul utraque populo dispensent.

Praecipimus igitur, ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat, sed in remissionem peccatorum populo oblationem solam distribuat, et uvas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat, et fructuum gratias agat.

C. VII. De his, qui sacrificando varie errabant.

Item Julius papa Episcopis per Aegyptum .

Quum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii

oblatione erratur?

Audivimus enim, quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere, quosdam etiam expressum vinum in sacramento dominici calicis offerre, alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre.

Quod quam sit evangelicae et apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt.

Quum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium

suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognovimus dedisse.

Legitur enim in evangelica veritate Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis.

Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et evidens evangelicae veritatis exemplum illuxit, quod praeter

panem et vinum aliud offerri non licet.

§ 1. Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex evangelio testimonium recipit, ubi Apostolis corpus suum et sanguinem commendavit.

Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur.

Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret.

Nam quod de expresso botro, id est de uvarum granis, populus communicatur, valde est omnino confusum; sed si necesse sit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur, quia calix dominicus juxta canonum praecepta vino et

aqua permixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.

Ergo, quum in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur et jungitur.

Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut mixtio illa non possit separari.

Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi esse incipit sine nobis.

Si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.

Ergo, quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficientia designatur, sacramentum nostrae salutis negligitur, quod per aquam significatur.

Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque *sibi* misceatur.

§ 2. Et ideo, quia jam *ex hoc*

plurima et multiplex majorum manavit sententia, omnis deinceps talis error atque praesumtio cessare debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet.

Et ideo nulli deinceps licitum sit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum panem tantum et calicem vino et aqua permixtum.

De cetero

aliter quam praeceptum est faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima poenitentiae satisfactione correctus ad gradus sui officium redeat, quod amisit.

C. VIII. Nulla oblatio corpori et sanguini Christi comparari valet.

Item Alexander Papa V. a Petro, epist. I.

II Pars.

Nihil in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed haec omnes praecellit, quae pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque ab omnibus veneranda, et sicut potior est ceteris, ita potius excoli et venerari debet.

C. IX. Ante confecta mysteria pacem non debemus offerre.

Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino, Episcopo salutem, epist. I, c. 1.

III Pars.

Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis impertiri, vel sibi inter sacerdotes tradere, quum post omnia (quae aperire non debeo) pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.

C. X. Ecclesiasticis liminibus careat minister, qui post consecrationem communicare contemnit.

Item Anacletus Papa epist. I .

Peracta consecratione omnes communicent, qui

noluerint ecclesiasticis carere liminibus.

Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia.

C. XI. Quisque sacerdos, quoties missam celebrat, toties sacram communionem percipiat.

Item ex concilio Toletano XII, c. 5.

IV Pars.

Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus

non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die videntur offerre; sed si in uno die plurima *per se* offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendant, et in sola tantum extrema sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumant, quasi non sit toties illi vero et singulari sacrificio participandum, quoties corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi immolatio facta constiterit.

Nam ecce Apostolus dicit: Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris?

Certum est, quod hi, qui sacrificantes non edunt, rei sunt dominici sacramenti.

Quicunque ergo sacerdotum deinceps divino altario sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit,

ab ipsa, qua se indecenter privavit, gratia communionis anno uno repulsum se noverit.

Nam quale erit *illud* sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse cognoscitur?

Ergo modis omnibus est tenendum, ut, quotiescunque sacrificans corpus et sanguinem Jesu Christi Domini nostri in altario immolat, toties perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se praebeat.

C. XII. Corpus Christi sine ejus sanguine sacerdos non debet accipere.

Item Gelasius Papa Majorico et Ioanni Episcopis .

Comperimus autem, quod quidam sumta tantummodo

corporis sacri portione a calice sacri cruoris abstineant.

Qui procul dubio (quoniam nescio qua superstitione docentur obstringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire.

C. XIII. Eucharistiae communionem qui quotidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur.

Item Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53 .

V Pars.

Quotidie eucharistiae communionem percipere nec laudo, nec vitupero, omnibus tamen dominicis diebus communicandum *suadeo et* hortor; si tamen mens sine affectu percandi sit.

Nam habentem adhuc voluntatem peccandi gravari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari.

Et ideo, quamvis quis peccato mordeatur, peccandi non habeat de cetero voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, *qui peccata piae confessioni donare consuevit*,

accedat ad eucharistiam intrepidus et securus.

Sed hoc de illo dico, quem *capitalia et* mortalia peccata non gravant.

Idem epist. 118, c. 3,: § 1. Dixerit quispiam, non quotidie accipiendam eucharistiam, alius affirmet quotidie: faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum.

*Neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem Domini, si saluberrimum sacramentum certatim honorare contendunt*.

Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio, quum alter eorum gaudens in domum suam suscepit Dominum, alter dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum.

Ambo honorificantes Salvatorem diverso et quasi contrario

modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti.

Ad hoc valet, quod manna secundum

propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat.

C. XIV. Qui semper peccat coelestis sacramenti medicinam semper accipiat.

Item Ambrosius lib.

IV, de sacramentis, c. ult..

Si quotiescunque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo illum semper accipere, *ut semper mihi peccata dimittantur*.

Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam.

C. XV. Non abstineat a corpore Domini, nisi qui excommunicari meretur.

Item Hilarius Episcopus .

Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis et sanguinis

Domini separare.

Item Fabianus Papa ait .

C. XVI. Ter in anno quisque fidelium communicet.

Etsi non frequentius, saltem in anno ter *laici* homines communicent, nisi forte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur; in Pascha videlicet, et Pentecoste, et Natali Domini.

Item Soter Papa ait.

C. XVII. Etiam in coena Domini sacram communionem debemus accipere.

In coena Domini a quibusdam perceptio eucharistiae negligitur, quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis iis, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, quum etiam poenitentes

eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur.

C. XVIII. Projiciatur ab ecclesia qui a communione sacramenti se pro luxuria sua avertit.

Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 83.

Si quis intrat *in* ecclesiam Dei, et sacras scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, illum talem projiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat, et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.

C. XIX. Non habeantur catholici qui his tribus temporibus communicare desinunt.

Item ex Concilio Agathensi, c. 18.

Saeculares, qui in Natali Domini, Pascha, *et*

Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.

C. XX. Corripiantur qui in ecclesia communicare contemnunt.

In Concilio Toletano I, c. 13.

Hi, qui intrant *in* ecclesiam, et deprehenduntur nunquam communicare, admoneantur.

Quod si non communicant, ad poenitentiam accedant.

Si communicant, non semper abstineant; si non fecerint, abstineantur.

C. XXI. Ante sanctam communionem a propria uxore quisque contineat.

Item ex Concilio Eliberitano.

Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tribus, aut quatuor, aut octo diebus, nec inter catholicos connumerabitur

qui in istis videlicet temporibus, Pascha, Pentecoste, et Natali Domini non communicaverit.

Item Sergius Papa ait.

C. XXII. Quare tres partes fiant ex corpore Christi.

VI Pars.

Triforme est corpus Domini.

Pars oblatae, in calicem missa, corpus Christi, quod jam resurrexit, monstrat.

Pars comesta, ambulans adhuc super terram.

Pars in altari usque ad missae finem remanens, corpus *jacens* in sepulcro, quia usque ad finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt.

Item Clemens Papa epist. II ait: C. XXIII. A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica.

VII Pars.

Tribus gradibus commissa sunt sacramenta divinorum secretorum, id est presbytero, diacono, et ministro, qui cum timore et tremore

clericorum reliquias fragmentorum corporis dominici custodire debent.

Item ibidem: § 1. Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant.

Quod si remanserint, in crastinum non reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia consumantur.

Qui autem residua corporis Domini, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad communes accipiendos cibos conveniant, ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum funditur.

Si igitur mane dominica portio editur, usque ad sextam jejunent ministri, qui eam consumserunt, et, si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperam.

Sic secreta

sanctificatione aeterna custodienda sunt sacramenta.

Et infra: § 2. Praecipimus etiam, ne unquam extero clerico ecclesiae sive laico de

fragmentis oblationum Christi ponatur ad mensam.

Unde scis tu, qui passim sanctuarii panes indignis impendis, unde nosti, si a mulieribus mundi sunt *hi, quibus impendis*?

Hinc et David ab Abimelech sacerdote interrogatus, quum panem sibi ad comedendum posceret, *si mundus esset a muliere*, quum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducavit.

C. XXIV. Inficiuntur, non mundantur scelerosi, qui communicare non desinunt.

Item Isidorus lib.

I de summo bono c. 24.

VIII Pars.

Qui scelerate vivunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nil ad emundationem sibi proficere, dicente Propheta: Quid est, quod

dilectus meus fecit in domo mea scelera multa?

Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas?

et Apostolus: Probet, inquit, se *ipsum* homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

Item ex VIII.

Synodo Basilius Episcopus dixit : C. XXV. Damnationem, non salutem acquirunt qui indigne sacramentis Christi communicant.

Timorem docet nos Apostolus, dicens: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit.

Fidem vero edocet nos sermo Domini, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis dabitur.

Hoc facite in meam commemorationem.

(Et infra: ) § 1. Et Apostolus de unigenito Dei filio: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Quum ergo anima fidem

habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus ac talis obediens fuit patri usque ad mortem pro nostra vita: puto, quia provocari possit ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris, qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Et infra: § 2. Talem

ergo affectum et fidem praeparare debet in animo suo is, qui panem et calicem Domini percipit.

C. XXVI. Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est.

Item Augustinus in lib. quaestionum Numerorum, quaest.

XXX.

Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Tollite thuribula aerea e medio exustorum, et ignem alienum hunc seminate ibi, quia sanctificaverunt thuribula, peccatorum horum in animabus suis; et fac ea laminas ductiles, circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel.

Sed notandum, novo modo dicta sanctificata poena eorum, a

quibus peccatum hoc fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quo timerent.

Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens: quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel.

Non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus oblata sunt, sed hoc potius attendi, ante quem oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum, a quibus oblata sunt.

C. XXVII. Poenitentia ejus, cujus negligentia de Christi sanguine aliquid stillat.

Item ex Decreto Papae Pii.

IX Pars.

Si per negligentiam aliquid de sanguine

*Domini* stillaverit in terram, lingua lambetur, *et* tabula radetur.

Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et igne consumetur, et cinis intra altare recondetur, et sacerdos XL diebus poeniteat.

Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et III diebus poeniteat.

Si super linteum altaris, et ad aliud

stilla pervenerit, IV diebus poeniteat.

Si usque ad tertium.

IX diebus poeniteat.

Si usque ad quartum, XX diebus poeniteat, et linteamina, quae tetigerit stilla, tribus vicibus minister abluat calice supposito, et aqua ablutionis sumatur, et juxta altare recondatur.

C. XXVIII. Quae poenitentia sit imponenda ei, qui sacramentum evomit.

Item ex Poenitentiali Bedae Presbyteri, c. de ebrietate .

Si per ebrietatem vel voracitatem eucharistiam evomuerit, XL. diebus poeniteat, si laicus est; clerici, vel monachi, seu diaconi, et presbyteri LXX. diebus poeniteant; episcopi XC.

Si pro infirmitatis causa evomuerint, VII. diebus poeniteant.

C. XXIX. Sacerdotes non nisi per se divina sacramenta ministrent.

Item ex Concilio Remensi, c. 2.

X. Pars. Pervenit ad notitiam nostram, quod quidam presbyteri in tantum parvipendant divina mysteria, ut laico vel feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum committuntur.

Quod quam sit horribile quamque detestabile, omnium religiosorum animadvertit prudentia.

Igitur interdicit per omnia synodus, ne talis temeraria praesumtio ulterius fiat; sed omnimodis presbyter per semetipsum infirmum communicet.

Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subjacebit.

C. XXX. Quando celebratur missa, presbyterium laicus ingredi non praesumat.

Item Clemens Papa .

XI. Pars. Sacerdotum aliorumque clericorum ecclesiis servientium honores a laicorum loco discrete apparere convenit.

Quamobrem nulli laicorum liceat in eo loco, ubi sacerdotes et reliqui clerici consistunt (quod presbyterium nuncupatur), quando missa celebratur, consistere ut libere ac honorifice possint sacra officia exercere.

C. XXXI. Sicut in metropolitana ecclesia, ita ubique missarum solennia celebrentur.

Item ex Concilio Gerundensi c. 1.

XII. Pars. Institutio missarum, sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omnibus

provinciis tam ipsius missae ordo, quam psallendi vel ministrandi consuetudo servetur.

C. XXXII. Quid sit sacrificium, quid sit sacramentum.

Item Augustinus in lib X. de civit.

Dei, c. 5.

XIII. Pars. Sacrificium visibile est sacramentum, id est sacrum signum.

Item alibi: § 1. Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma.

C. XXXIII. Quid sit signum.

Idem in lib.

II. de doctrina Christiana, c. 1.

Signum est res praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens *ex se* in cognitionem venire.

Item Gregorius Papa in homilia paschali ait : C. XXXIV. Post consecrationem non substantia, sed species remanet.

Species et similitudo illarum rerum vocabula sunt,

quae ante fuerunt, scilicet panis et vini.

Unde in fine cujusdam missae oratur et dicitur: Perficiant in nobis, quaesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut quod nunc specie gerimus rerum veritate capiamus.

Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie panis et vini nunc geritur, manifesta visione, sicut revera est, quandoque capiatur.

De qua visione, Dominus in evangelio secundum Joannem ait: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

Quamvis non improbabiliter quidam exponant hoc loco carnis et sanguinis veritatem ipsam eorumdem efficientiam, id est peccatorum remissionem.

C. XXXV. Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem invisibiliter convertuntur.

Item Eusebius Emissenus.

XIV. Pars. Quia corpus assumtum ablaturus erat ab oculis *nostris*, et sideribus illaturus, necessarium erat, ut die coenae sacramentum nobis corporis et sanguinis *sui* consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium, ut quia quotidiana, et indefessa currebat pro hominum salute redemtio, perpetua esset *etiam* redemtionis oblatio, et perennis victima illa viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia vere unica et perfecta hostia, fide aestimanda, non specie, nec exteriori censenda visu, sed interiori affectu.

Unde *merito* coelestis confirmat auctoritas, quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

§ 1. Recedat ergo

omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam testis est veritatis.

Nam invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et comedite, hoc est *enim* corpus meum; et sanctificatione repetita: Accipite, et bibite, hic est sanguis meus.

Ergo sicut ad nutum praecipientis Domini

repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum: ita pari potestate in spiritualibus sacramentis, ubi praecipit virtus, servit effectus.

§ 2. Quanta itaque et quam celebranda beneficia vis divinae benedictionis operetur, *attende*, et, ut tibi novum et impossibile videri non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia convertuntur, te ipsum, qui jam in Christo es regeneratus, interroga.

Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via intrinsecus mortuus exsulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus ecclesiae non videndo, sed credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptivus Dei filius fieri occulta puritate meruisti; in mensura visibili

permanens major factus es te ipso invisibiliter sine quantitatis augmento; quum ipse atque idem esses, multo alter fidei processibus exstitisti; in exteriori nihil additum est, et totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in hominis mente formatus est.

Sicut ergo sine corporali sensu, praeterita vilitate deposita, subito novam indutus es dignitatem, et sicut hoc, quod in te Deus laesa curavit, infecta diluit, immaculata detersit, non sunt oculis, nec sensibus tuis credita: ita, quum reverendum altare coelestibus cibis satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et maxime haustu interiore assume.

C. XXXVI. Quare in specie panis et vini sacramentum suum Christus nobis ministravit.

Item Augustinus .

Quia passus est Dominus pro nobis, commendavit nobis in isto sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos.

Nam et nos ipsius corpus facti sumus, et per misericordiam ejus quod accipimus nos sumus.

Recordamini: et vos

non fuistis, et creati estis; ad aream dominicam comportati estis; laboribus boum, id est annuntiantium evangelium, triturati estis; quando catechumeni differebamini, in horreo servabamini, nomina vestra dedistis, coepistis moli jejuniis *et* exorcismis; postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et panis dominicus facti estis.

Ecce, quod accepistis.

Quomodo ergo videtis esse unum quod factum est, sic unum estote vos, diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam caritatem.

Haeretici, quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi quaerunt divisionem, quum panis iste indicet unitatem.

Sic et vinum in multis racemis fuit, et modo unum est, unum est in suavitate calicis post pressuram torcularis.

Et vos post illa jejunia, post labores, post humilitatem et contritionem *cordis*, jam in nomine Christi tanquam ad calicem Domini vebistis, et ibi vos estis in mensa, et *ibi vos estis* in calice, nobiscum vos estis.

Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul vivimus.

Item in sermone de infantibus: § 1. Ita Dominus Jesus Christus nos significavit, nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostrae in *sua* mensa consecravit.

Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se.

Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici fieri participem, quando in baptismate membrum efficitur Christi,

nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat.

Sacramenti quippe illius

participatione ac beneficio non privatur, quando in se hoc, quod illud sacramentum significat, invenit.

C. XXXVII. Dum hostia frangitur, passio Christi ad memoriam redit.

Item in libro sententiarum Prosperi .

Quum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce immolatio, ejusque sanguinis de latere effusio designatur?

Item Leo Episcopus, et sancta synodus, quae in urbe Romana convenit, Clero, honoratis, et plebi consistenti Constantinopoli, ita scribit: C. XXXVIII. De veritate corporis et sanguinis Christi ambigere non licet.

XV. Pars. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore jacuere, ut nec auditu discerent, vel lectione cognoscerent, quod in ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communis sacramenta *fidei* taceatur, quia in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impertitur, hoc sumitur, ut accipientes virtutem coelestis cibi in carnem ipsius, qui caro nostra factus est, transeamus?

Idem est cibus refectionis, est cibus sanguinis.

Sicut enim caro Domini vere est cibus, ita sanguis vere *noster* est potus.

Idem: § 1. Est *etiam* corpus, de quo dictum est: Caro mea vere est cibus, et

sanguis meus vere est potus.

Circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumvolitant spiritalibus.

Idem: § 2. Unde et corpus Christi edimus, ut vitae aeternae possimus esse participes.

Idem: § 3. Cujus clare

argumentis utimur, suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo adstruamus mysterii veritatem.

Et infra: § 4. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, quum praeter naturam sit ipse *Dominus Jesus* Christus partus ex Virgine?

C. XXXIX. Non natura nascitur, sed consecratione nobis conficitur corpus et sanguis Christi.

Item Ambrosius in libro de cathechizandis rudibus .

Panis et calix non qualibet, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur.

Proinde, quod ita fit nobis, quamvis sit panis et calix, alimentum est resurrectionis, non sacramentum religionis; non quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni ejus munere, non tantum spiritali, verum etiam corporali.

C. XL. Quod ante benedictionem panis et vinum est post benedictionem est corpus et sanguis Christi.

Idem Ambrosius in lib. de iis, qui mysteriis initiantur, c. 9.

Ante benedictionem * verborum coelestium * alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur.

Item ibidem: § 1. In illo sacramento Christus est.

Item lib.

4. de sacramentis, c. 5: § 2. Qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum.

C. XLI. Sub specie panis et vini invisibilem Christi carnem et sanguinem honoramus.

Item Augustinus in lib. sententiarum Prosperi.

Nos autem in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, id est *Christi* carnem et sanguinem, honoramus, nec similiter comprehendimus

has duas species, *ex quibus consecratur dominicum corpus*, quemadmodum ante consecrationem comprehendebamus, quum fideliter fateamur, ante

consecrationem esse panem et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero Christi carnem et sanguinem, quod benedictio consecravit.

C. XLII. Confessio Berengarii .

XVI. Pars. Ego Berengarius, indignus S. Mauritii Andegavensis ecclesiae diaconus, cognoscens veram, catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam, de qua hactenus infamatus sum, quae adstruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari, vel frangi, aut fidelium dentibus atteri.

Consentio autem sanctae

Romanae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis dominicae mensae eamdem fidem me tenere, quam dominus et venerabilis Papa Nicolaus, et haec sancta synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihique firmavit: scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri; jurans per sanctam, et homousion Trinitatem, et per haec sacrosancta Christi evangelia.

Eos *vero*, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis aeterno anathemate dignos

esse pronuncio.

Quod si ego ipse aliquando contra haec aliquid sentire aut praedicare praesumsero, subjaceam canonum severitati.

Lecto et

perlecto sponte subscripsi.

§ 1. Hanc confessionem fidei de corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi a Berengario Romae coram CXIII. episcopis factam misit Papa Nicolaus per urbes Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quaecunque loca fama pravitatis ejus pervenire ante potuit, ut ecclesiae, quae prius doluerant de averso atque perverso, postea gauderent de reverso atque converso.

C. XLIII. Quare elementorum species reserventur, quum vere sit corpus Christi et sanguis.

Item Ambrosius in libro de officiis.

Forte dicas, quomodo vera caro, quomodo verus sanguis, qui similitudinem non video carnis, non video sanguinis veritatem?

Primo omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur, ut possit mutare

et convertere genera et instituta naturae.

Deinde, ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, sed audientes, quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum bibendum, recedebant, solus autem Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes, et ego a te quo recedam?

Ne igitur plures hoc dicerent, et veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemtoris, ideo in similitudine quidem accipis sacramentum, sed verae naturae gratiam virtutemque consequeris.

Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi.

C. XLIV. Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere.

Item Augustinus in expositione Psal. LIV.

Prima quidem, inquit, haeresis in discipulis

Christi, velut a duritia ejus sermonis facta est.

Quum enim diceret: Nisi quis manducaverit carnem, meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam, illi non intelligentes dixerunt ad invicem: Durus est hic sermo, quis potest eum audire

Dicentes, quia durus est hic sermo, separaverunt se ab illo; remansit cum duodecim.

Discedentibus illis instruxit eos, qui remanserunt.

Spiritus est, inquit, qui vivificat; caro nihil prodest.

Verba, quae locutus sum ad vos, spiritus et vita sunt.

Intellexistis spiritaliter?

Spiritus et vita sunt.

Intellexistis carnaliter?

Etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt spiritus et vita, qui spiritaliter non intelligis.

Spiritaliter intelligite quae locutus sum.

Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent.

Sacramentum aliquod vobis commendavi: spiritaliter intellectum vivificabit vos; caro autem non prodest quidquam.

Sed quomodo illi intellexerunt?

Carnem quippe

sic intellexerunt, quomodo in cadavere venditur, aut in macello dilaniatur.

Sciens autem Jesus ait: hoc vos scandalizat, quia dixi: do vobis carnem meam manducare, et sanguinem meam bibere?

Si ergo videritis filium hominis ascendentem, ubi prius erat?

Quid est hoc?

Hinc solvit, quod illos moverat; hinc aperit, unde fuerant scandalizati: hinc plane, si intelligerent.

Illi enim putabant, eum erogaturum corpus suum.

Ille *autem* dixit, se ascensurum in coelum, utique integrum.

Quum videritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?

certe vel tunc videbitis, quia non eo modo, quo putatis, erogat corpus suum, vel tunc intelligetis, quia gratia ejus non consumitur morsibus.

Item tractatu 30, in Joannem: § 1. Donec saeculum

finiatur, sursum est Dominus; sed tamen hic etiam nobiscum est veritas Dominus.

Corpus enim *Domini*, in quo resurrexit, uno loco esse oportet; veritas autem ejus ubique diffusa est.

C. XLV. Quomodo Christi corpus, quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non.

Item Augustinus in epistola ad Irenaeum .

Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt illi, qui me crucifigent; ipsum quidem, et non ipsum, ipsum invisibiliter, et non ipsum visibiliter.

Unde et subditur: *Et* si necesse est, illud visibiliter celebrari, necesse est tamen, illud invisibiliter intelligi.

C. XLVI. Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem ejus bibere.

Item Augustinus in sermone de verbis evangelii.

Quid est Christum manducare?

non hoc solum est, in sacramento corpus ejus accipere.

Multi

enim indigne accipiunt, de quibus ait Apostolus: Qui manducat *panem *, et bibit calicem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit.

Sed quomodo manducandus est Christus?

Quomodo ipse dicit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo.

* Si itaque in me manet, et ego in illo, tunc manducat, tunc bibit.

Qui autem non in me manet, nec ego in illo*, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.

C. XLVII. Credere in Christum est manducare et bibere Christum.

Item Augustinus .

Ut quid paras dentes et ventrem?

Crede, et manducasti.

Credere enim in eum, hoc est panem

vivum manducare.

Qui credit in eum manducat

eum; *invisibiliter saginatur, quia et invisibiliter renascitur*.

C. XLVIII. Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficiunt.

Item Augustinus in libro sententiarum Prosperi .

Hoc est, quod dicimus, hoc modis omnibus approbare contendimus, sacrificium *scilicet* ecclesiae duobus confici, duobus constare: visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine; sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, quum ipse Christus verus sit Deus, et verus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur.

Conficitur autem

sacrificium ecclesiae sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi.

Est igitur sacramentum, et res sacramenti, id est corpus Christi.

Item: § 1. Caro ejus est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis ejus, quem sub vini specie et sapore potamus.

Caro videlicet carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis; carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili, spirituali, significatur visibile Domini nostri Jesu Christi corpus, palpabile, plenum gratia omnium virtutum, et divina majestate.

Item: § 2. Sicut ergo coelestis panis, qui vere Christi caro est, suo modo vocatur corpus Christi, quum revera sit sacramentum corporis Christi, illius videlicet, quod visibile, palpabile, mortale in cruce est suspensum,

vocaturque ipsa immolatio carnis, quae sacerdotis

manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non rei veritate, sed significante mysterio: sic sacramentum fidei, quod baptismus intelligitur, fides est.

C. XLIX. Quot modis caro Christi intelligatur.

Hieronymus in epist. ad Ephes. ad cap. 1.

Dupliciter intelligitur caro Christi et sanguis: vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, et: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam aeternam; vel caro, quae crucifixa est, et sanguis, qui militis effusus est lancea.

C. L. De eodem.

Item Ambrosius ad c. 11, primae ad Corinthios ,

Quia morte Domini liberati sumus, hujus rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus.

C. LI. Quomodo Christus sit immolatus semel, et quomodo quotidie immoletur.

Item Augustinus in Psalmum XXI.

XVII. Pars. Semel Christus mortuus est, justus pro injustis, et scimus, et certum habemus, et spe immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis jam non moritur, *et* mors illi ultra non dominabitur.

Verba ista Apostoli sunt; tamen, ne obliviscamini, quod factum est semel in memoria nostra omni anno fit.

Quoties Pascha celebratur, numquid toties Christus moritur?

sed tamen anniversaria recordatio *quasi* repraesentat quod

olim factum est, et sic nos facit moveri, tanquam

videamus in cruce pendentem Dominum, *non tamen irridentes, sed credentes*.

C. LII. Item in libro sententiarum Prosperi .

Semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento.

Quod ita intelligendum est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione membrorum omnium verus Deus et verus homo semel tantum in cruce pependit, offerens se ipsum patri hostiam vivam, passibilem, mortalem, vivorum et mortuorum redemtionis efficacem, eorum scilicet, quos divini consilii altitudo redimendos indicavit, praescivit, praedestinavit, vocavit, modis atque temporibus, quibus id fieri congruebat.

C. LIII. Hostia, quae semel oblata est in recordationem suae mortis quotidie offertur.

Item Ambrosius in epist. ad Hebr. c. 10.

In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens.

Quid ergo nos?

nonne per singulos dies offerimus?

Offerimus *quidem*, sed ad recordationem mortis ejus, et una est hostia, non multae.

Quomodo una et non multae?

quia semel oblatus est Christus.

Hoc autem sacrificium exemplum est illius, id ipsum et semper id ipsum.

Proinde unum est hoc sacrificium, alioquin, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi?

Nequaquam, sed unus ubique est Christus, et hic plenus exsistens, et illic plenus.

Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium.

Pontifex

autem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem.

Ipsam *vero* offerimus etiam nunc, quae tunc oblata consumi non potest.

Quod nos facimus, in commemorationem fit ejus, quod factum est: Hoc enim facite, ait, in meam commemorationem.

C. LIV. Sacramentum corporis Christi non nisi jejuni debemus accipere.

Item Augustinus in libro responsionum ad Januarium, c. 6.

XVIII. Pars. Liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos.

Numquid tamen propterea calumniandum est universae ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur?

Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os

Christiani prius dominicum corpus intraret, quam ceteri cibi.

Nam ideo per universum orbem mos iste servatur.

Neque enim, quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud sacramentum accipiendum convenire debent, aut, sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere.

Namque Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat, et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum.

Nam si hoc ille monuisset, ut post alios cibos semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo mutasset.

Quum vero ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: Propter quod, fratres, quum convenitis ad manducandum, invicem exspectate, si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis, statim subtexuit: cetera autem, quum venero, ordinabo.

Unde intelligi datur, quia multum erat, ut in

epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla orarum diversitate variatur.

C. LV. Ante consecrationem est panis, sed verbis Christi in ejus corpus mutatur.

Item Ambrosius in lib.

IV de sacramentis, c. 4.

XIX. Pars. Panis est in altari usitatus ante verba sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi.

Hoc igitur adstruamus.

Quomodo potest qui panis est corpus esse Christi?

*Consecratione*. Consecratio autem quibus verbis est, et cujus sermonibus?

Domini Jesu.

Nam per reliqua omnia, quae dicuntur, laus Deo defertur; oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris.

Ubi venitur, ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi.

Ergo Christi sermo hoc conficit sacramentum.

Quis sermo Christi?

nempe is, quo facta sunt omnia.

Jussit Dominus, et factum est coelum; *jussit Dominus, et facta est* terra; *jussit Dominus*, et facta sunt * maria; jussit Dominus, et omnis creatura generata est.

Vides ergo, quam operatorius sit sermo Christi.

Si ergo tanta vis est in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant: quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur?

Et sic quod erat panis ante consecrationem jam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus

Christi, et vinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione verbi coelestis.

§ 1. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video; sed habet similitudinem.

Sicut enim mortis similitudinem sumsisti, ita etiam similitudinem *pretiosi* sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit

et pretium tamen redemtionis operetur.

Didicisti *ergo*, quia *quod* accipis corpus *est* Christi.

Et c. 5.: § 2. Vis scire, quia verbis coelestibus consecratur?

Accipe, quae sunt verba.

Dicit sacerdos: Fac nobis, inquit, hanc oblationem adscriptam, rationabilem, * acceptabilem, quod est figura corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi qui pridie, quam pateretur, in sanctis manibus suis accepit panem, respexit ad coelum, ad te, sancte Pater, omnipotens, aeterne Deus, gratias agens benedixit, fregit, fractumque Apostolis suis, et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite, et edite ex hoc omnes; hoc enim est corpus meum, quod pro multis confringetur.

Similiter et calicem postquam coenatum est, pridie, quam pateretur, accepit, respexit ad coelum, ad te, sancte Pater,

omnipotens, aeterne Deus, gratias agens benedixit, Apostolis et discipulis suis tradidit, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes; hic est enim sanguis meus *.

Vide: omnia illa *verba* Evangelistae sunt usque ad Accipite sive corpus, sive sanguinem.

Inde verba sunt Christi: Accipite, bibite ex eo omnes; hic est enim sanguis meus.

Vide singula.

Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus *suis* accepit panem.

Ante, quam consecretur, panis est: ubi autem verba Christi accesserint, corpus est Christi.

Denique audi dicentem.

Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum.

Et ante verba Christi calix est vini et aquae plenus.

Ubi verba Christi operata

fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit.

§ 3. Ergo videte, quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere.

Deinde ipse *Dominus* Jesus testificatur *nobis*, quod corpus suum accipiamus, et sanguinem suum.

Nunquid debemus de ejus fide et testificatione dubitare?

C. LVI. Non corpus, sed animae substantiam fulcit panis vitae aeternae.

Idem Ambrosius lib.

V. de sacramentis, c. 4.

Non iste panis est, qui vadit in corpus, sed *ille* panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit.

Et paulo post: § 1. Iste panis quotidianus

est; accipe quotidie quod quotidie tibi prosit; sic vive, ut quotidie merearis accipere.

C. LVII. Etiam secundum carnem Christus est panis vivus.

Item Augustinus in epistola ad Irenaeum.

Christus panis est, de quo qui manducat vivit in aeternum, de quo ipsemet dicit: Et panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita, etc. Determinat, quomodo sit panis, non solum secundum verbum, quo vivunt omnia, sed *etiam* secundum carnem assumtam pro mundi vita.

Humana enim caro, quae erat peccato *obnoxia, et ideo* mortua, carni *ejus* mundae unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu.

Qui vero non est de corpore Christi,

non vivit de spiritu Christi.

C. LVIII. Quomodo Christus visibiliter in sacramentis spiritualiter manducatur et bibitur.

Item Augustinus serm.

II. de verbis Apostoli

Qui manducant et bibunt Christum, vitam manducant et bibunt.

Illum manducare est refici; illum bibere est vivere.

Quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritaliter manducatur et bibitur.

Manducetur Christus: vivit manducatus, quia resurrexit occisus.

Nec quando manducamus, partes de illo facimus.

Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur.

Per partes manducatur et *manet integer totus,

per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo*, manet integer totus in corde tuo.

Totus erat apud Patrem, quando venit in Virginem; implevit illam, nec recessit ab illo.

Et infra: § 1. Quod videtur panis est et calix, quod etiam oculi renuntiant.

Quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis.

Et infra: § 2. Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur.

Quod videtur speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet spiritalem.

Et infra: § 3. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum

pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se.

C. LIX. Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum.

Item Augustinus super Joannem, ad c. 6. tract. XXVI et XXVII.

Credere in Jesum Christum, hoc est manducare panem vivum.

Qui credit *in eum* manducat.

Invisibiliter saginatur, quia *et* invisibiliter renascitur.

Et qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.

Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis Christi et sanguinis) homo manducans vivit, non sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed usque ad Spiritus participationem, ut in corpore

Domini tanquam membrum maneat, et ejus Spiritu vegetetur, quod est, dum ejus mandata servat.

§ 1. Ad altare Dei invisibile (quo non accedit injustus) ille pervenit, qui ad hoc praesens justificatus accedit.

Inveniet illic vitam * suam, qui hic discernit causam suam.

C. LX. Spiritus sanctus invisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat.

Idem in lib.

III. de Trinitate, c. 4.

Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum, et prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam *pro nobis* dominicae passionis.

Quod quum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur, ut sit tam

magnum sacramentum, nisi operante invisibiliter spiritu Dei, quum haec omnia, quae per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur.

C. LXI. Per benedictionem panis efficitur corpus Christi.

Item.

Non omnis panis, * sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi.

C. LXII. Dupliciter corpus Christi intelligitur.

Idem.

Commendavit nobis Christus in isto sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos.

Nam et nos ipsius corpus facti sumus.

C. LXIII. Sacrificium altaris sacramentum est unitatis.

Idem tractatu XXVI. ad c. 6. Joannis

Hoc sacramentum pietatis est, signum unitatis, vinculum caritatis.

Qui vult vivere, *habet ubi vivat, habet unde vivat*, accedat, credat, incorporetur, *ut vivificetur*.

Et infra: § 1. Hunc *itaque* cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est ecclesia in praedestinatis.

C. LXIV. Spiritaliter magis quam corporaliter corpus Christi debemus accipere.

Idem ibidem..

XX. Pars. Panem coelestem spiritaliter manducare est innocentiam ad altare apportare.

Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera.

Ante, quam *ad altare* accedatis, * attendite, quod dicatis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos * dimittimus debitoribus nostris.

Si dimittis, dimittetur tibi; securus accede, panis est, non venenum.

Sed vide, si dimittis.

Nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris, quem non fallis.

Mentiri Deo potes: Deum fallere non

potes.

C. LXV. Sacramentum, non veritatem Christi corporis accipit, qui ab eo discordat.

Idem in libro Sententiarum, c. 139.

Qui discordat a Christo, nec manducat carnem ejus, nec sanguinem bibit, etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium suae praesumtionis quotidie *indifferenter* accipiat.

C. LXVI. Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis, Idem. tractatu VI, et LXII, in Joannem .

Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem, malis ad judicium.

Unde Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non quia res illa mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est.

Non enim mala erat buccella, quae tradita est Judae a Domino.

Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui indignus erat, accepit, ad perniciem sui accepit.

Et mala prosunt bonis, sicut angelus satanae profuit Paulo.

Per malum enim fit bonum, quum bene accipitur malum.

C. LXVII. Non prohibentur mali de mensa Domini manducare.

Idem.

Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae in mensa Domini, sed exactorem moneat timere.

C. LXVIII. Et qui indigne accipit corpus Christi accipit.

Idem in lib.

V. de baptismo, c. 8,.

Sicut Judas, cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum *in se* diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum, non efficit, ut, quia *ipse* malus est, malum sit, aut, quia non ad salutem accipit, nihil acceperit.

Corpus enim *Domini*, et sanguis Domini nihilominus

*etiam* erat illis, quibus dicebat Apostolus: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit.

C. LXIX. Quibus exemplis praeter naturam substantia panis et vini in corpus et sanguinem Christi converti probetur.

Item Ambrosius in libro de his, qui mysteriis initiantur, c. 8, et 9.

XXI. Pars. Revera mirabile est, quod manna Deus pluit patribus et quotidiano coeli pascebantur alimento.

Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo.

Sed tamen panem illum qui manducaverunt,

omnes in deserto mortui sunt.

Ista autem esca, quam accipis, iste panis vivus, qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat, et quicunque panem hunc manducaverit, non morietur in aeternum, quia corpus est Christi.

Considera nunc, utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae.

Manna illud de coelo, hoc super coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum; illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur, hoc alienum ab omni corruptione, *quod* quicunque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit.

Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum.

Judaeus bibit et sitit; tu, quum biberis,

sitire non poteris; *et* illud in umbra, hoc in veritate.

Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud est, cujus *et* umbram miraris?

Audi, quia umbra est, quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequente eos petra; petra autem erat Christus.

Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo.

Nam prostrati sunt in deserto.

Haec autem in figuram facta sunt nostri.

Cognovisti praestantiora: potior etenim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo.

§ 1. Forte dicas: aliud video; quomodo tu mihi asseris, quod Christi corpus accipiam?

Et hoc nobis adhuc superest ut probemus.

Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, non hoc esse, quod natura formavit, sed

quod benedictio consecravit, majoremque vim esse benedictionis, quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur?

Virgam tenebat Moyses, projecit eam et facta est serpens.

Rursus apprehendit caudam serpentis et in virgae naturam revertitur.

Vides igitur, prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae.

Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; non erat potus in fluviis; rursus ad Prophetae preces cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit.

Circumclusus erat undique populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus.

Virgam levavit Moyses; separavit se aqua, et in murorum speciem congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit.

Jordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertitur exordium.

Nonne claret, naturam vel maritimorum fluctuum, vel fluvialis cursus esse mutatam?

Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit.

Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura?

Marath fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam

infusa subito gratia temperavit.

Sub Helisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi et statim mersum est; rogavit Helisaeum qui amiserat ferrum; misit etiam Helisaeeus lignum in aquam et enatavit ferrum.

Utique et hoc praeter naturam factum esse cognoscimus.

Gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.

§ 2. Advertimus igitur, majoris potentiae esse Dei gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam.

Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini salvatoris operantur?

Nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur.

Quod si tantum

valuit sermo Heliae, ut ignem de coelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum?

De totius mundi operibus legisti: quia ipse dixit et facta sunt: mandavit ipse et creata sunt.

Sermo igitur Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant?

Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas.

§ 3. Sed quid argumentis utimur?

suis utamur exemplis, incarnationisque *exemplo* adstruamus mysterii veritatem.

Numquid naturae usus praecessit

, quum Dominus Jesus ex Maria nasceretur?

Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consueverat.

Liquet igitur, quod praeter naturae ordinem virgo generavit.

Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est.

Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, quum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine?

Vera, utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est.

Vere ergo carnis illius sacramentum est.

Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum.

Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur; post consecrationem corpus Christi significatur.

Ipse dicit sanguinem suum.

Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur, *et* tu dicis: Amen,

hoc est: verum est.

Quod os loquitur mens interna fateatur, quod sermo sonat affectus sentiat.

C. LXX. Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet.

Item Augustinus in quodam sermone de verbis Evangelii.

Invitat Dominus servos et praeparavit eis cibum se ipsum.

Quis audeat manducare Dominum suum?

et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me.

Quando *Christus* manducatur, vita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed mortuos vivificat.

Quando manducatur, reficit, sed non deficit.

* Non ergo timeamus, fratres, manducare

istum panem, ne forte finiamus illum et postea quid manducemus non inveniamus *.

Manducatur Christus: vivit manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducamus, partes de illo facimus.

Et quidem in sacramento sic fit, *et* norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, *unde et ipsa gratia partes vocantur*; per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde tuo.

C. LXXI. Quotidianum sacrificium non reiteratio est passionis Christi, sed commemoratio.

Item Paschasius in lib. de corpore et sanguine Christi, c. 9.

XXII. Pars. Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus, semel passus in carne, per unam eamdemque mortis passionem salvaverit mundum, ex qua morte idem resurgens ad vitam, mors ei ultra non dominabitur, quia profecto sapientia Dei patris pro multis causis necessarium hoc providit.

Primo quidem, quia quotidie peccamus, saltem in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne manet.

Unde Psalmista: Benedic anima

mea Domino, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

Et ideo, quia quotidie labimur, quotidie Christus pro nobis mystice immolatur, et passio Christi in mysterio traditur, ut qui semel moriendo mortem vicerat, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta corporis et sanguinis peccata relaxet.

Unde oramus: Dimitte nobis debita nostra, quia, si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est.

Item infra eodem cap.: § 1. Iteratur hoc mysterium ob commemorationem passionis Christi, sicut ipse ait: Hoc quotiescunque feceritis, in meam commemorationem facite.

Quotiescunque ergo hunc panem sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis,

donec veniat.

Non utique sic est accipiendum, donec mors Christi veniat, quia jam ultra non moritur, sed donec ipse Dominus ad judicium veniat.

Interdum autem semper mors Christi pro saeculi vita posteris nuncianda est, ut discant, qua charitate dilexit suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes vicem debemus rependere charitatis, quia ad hoc nos prior dilexit, quum

essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte jam liberati

C. LXXII. Non solum sub figura, sed et in veritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur.

Item Augustinus.

Utrum sub figura, an in veritate hoc mysticum calicis sacramentum fiat.

Veritas ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus est vere potus.

Alioqui quomodo magnum erit: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, nisi vera sit caro?

Sed quia Christum vorari dentibus fas non est, voluit Dominus hunc panem et vinum in mysterio vere carnem suam et sanguinem suum consecratione Spiritus sancti potentialiter creari,

et quotidie pro mundi vita mystice immolari, ut, sicut de Virgine per Spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini mystice idem corpus Christi consecretur.

Corpus Christi et veritas et figura est: veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus sancti in virtute ipsius ex panis et vini substantia efficitur; figura vero est id, quod exterius sentitur.

§. 1. Iteratur autem quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus, *saltem* peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest.

Et ideo, quia quotidie labimur, Christus * quoque mystice pro nobis immolatur.

§. 2. Intra catholicam ecclesiam in mysterio corporis Christi nihil a bono majus,

nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris, et in virtute Spiritus sancti.

Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret.

Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transit vinum in sanguinem.

Unde et sacerdos: Jube, inquit, haec perferri per

manus angeli tui sancti in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae.

Ut quid perferenda in lucem deposcit, nisi ut intelligatur, quod ista fiant in *ejus* sacerdotio?

Hanc igitur oblationem benedictam, per quam *nos* benedicamur; adscriptam, per quam omnes in coelo adscribamur ; ratam, per quam in visceribus Christi esse censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur; acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicuimus per hanc acceptabiles ejus unico filio simus.

Nihil rationabilius, ut, quia nos jam similitudinem mortis ejus in baptismo accepimus, similitudinem quoque carnis *ejus* sumamus, *et similitudine pretiosi sanguinis potemur* ita, ut et veritas non desit in sacramento, et ridiculum

nullum fiat paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus.

Si enim discipuli patienter ferre nequiverunt, quod Dominus dixit: Qui non manducat meam carnem, etc., sed dixerunt: durus est hic sermo; quomodo ergo ferrent ista increduli?

Credendum est, quod in verbis Christi sacramenta conficiantur.

Cujus enim potentia creantur prius, ejus utique verbo ad melius procreantur.

§ 3. Reliqua omnia, quae sacerdos dicit, aut clerus chori cantat, nihil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones.

Unde et sacerdos dicit prius Evangelistarum verba assumens: Qui pridie, quam pateretur, etc. *Porro deinceps sunt verba Dei, potestate et omni efficientia plena:

Accipite, et manducate, hoc est corpus meum *.

In hoc ergo creatur illud corpus.

C. LXXIII. In sanguine agni Christi sanguis, qui vere nunc sumitur, olim praefigurabatur.

Item Gregorius Papa in homilia Paschali, id est XXII, Evang..

Quid sit sanguis agni, non jam audiendo, sed bibendo

didicistis.

Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur.

Item Dial. l. 4. c. 58.: § 1. Haec salutaris victima illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat, qui, licet resurgens a mortuis jam non moritur, *et* mors ei ultra non dominabitur, tamen in semetipso immortaliter et incorruptibiliter vivens, *pro nobis* iterum in hoc mysterio moritur.

Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem patitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.

Hinc ergo pensemus, quale sit *pro nobis* hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur.

Quis enim fidelium

habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri?

in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse?

summa et ima sociari, *terrena coelestibus jungi*, unumque ex invisibilibus atque visibilibus fieri?

Idem: § 2. Uno, inquit eodemque tempore ac momento in coelo rapitur ministerio angelorum corpori Christi consociandum, et ante oculos sacerdotis in altari videtur.

Et infra: § 3. Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis ejus.

Calix enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut divinitas verbi Dei una est, quae totum implet mundum, ita, licet multis locis

et innumerabilibus diebus illud consecretur corpus, non sunt tamen multa corpora Christi, neque multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum illo, quod sumsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis.

Divinitas enim verbi replet illud, quod ubique est, et conjungit, et facit, ut, sicut ipsa una est, ita *conjungatur* corpori

Christi, et unum corpus ejus sit in veritate.

Unde animadvertendum est, quia, sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque.

Item: § 4. Mysterium fidei dicitur, quia credere debes, quod ibi salus nostra consistit.

Providens enim nobis Dominus dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per istud sacramentum *corporis sui* peccatorum remissionem consequamur.

Quotidie enim ipse comeditur et bibitur in veritate, sed integer, et vivus, atque immaculatus manet, et ideo magnum et pavendum est mysterium, quia aliud videtur, et aliud intelligitur.

Sed quum mysterium sit, unde

corpus et sanguis dicitur?

Figuram panis et vini habet faciente Domino, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere sanguinem.

C. LXXIV. Post consecrationem licet figura panis et vini remaneat, tamen nihil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi.

Item Ambrosius.

Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra.

Et quia voluit, licet figura panis et vini *hic* sit, omnino nihil aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem credenda sunt.

Unde ipsa veritas ad discipulos: Haec, inquit, caro mea est, pro mundi vita.

Et, ut mirabilius loquar, non alia plane, quam quae nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulcro; haec, inquam, ipsa est.

Et ideo Christi caro est, quae

pro mundi vita adhuc hodie offertur, et, quum digne percipitur, vitam utique aeternam in nobis operatur.

Panem quidem istum, quem sumimus in mysterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis.

Panis enim angelorum factus est cibus hominum, unde ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi et item:

Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita.

Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur; illud vere, illud sane, quod sumtum est de Virgine, quod passum est, et sepultum, quod surrexit, et in coelum ascendit, et sedet ad dextram Dei patris, et quod est venturum judicare vivos et mortuos.

C. LXXV. Quamvis quotidie manducatur Christus, integer tamen permanet vivus.

Item Augustinus ex sermone de verbis Domini .

Qui manducat me, vivit propter me.

Non ergo, fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus illum, et postea quod manducemus non inveniamus.

Manducetur Christus: vivit

manducatus, quia surrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus.

Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi.

Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes vocantur.

Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo; manet integer totus in corde tuo.

Totus enim erat apud patrem, quando venit in Virginem; implevit illam, nec recessit ab illo.

Veniebat in carnem, ut eum homines manducarent, et manebat integer apud patrem, ut angelos pasceret.

C. LXXVI. Corpus et sanguinem Christi secundum se nulli edere licet.

Item Hieronymus in Leviticum.

De hac quidem hostia, quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet; de illa vero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet.

C. LXXVII. Corpus Christi in singulis portionibus singuli totum accipiunt.

Item in serm. dominicae V. post Epiphaniam .

Singuli accipiunt Christum Dominum, et in

singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis.

C. LXXVIII. De eodem.

Item Hilarius.

Ubi pars est corporis, est et totum.

Eadem ratio est in corpore Domini, quae in manna, quod in ejus figura praecessit, de quo dicitur: Qui plus collegerat non habuit amplius, neque qui minus paraverat invenit minus.

Non est *omnino* quantitas visibilis in hoc aestimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritualis.

C. LXXIX. Corpus Christi, quod sumitur, et figura est in specie, et veritas in substantia.

Idem .

Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura

est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur.

C. LXXX. Carnem vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam in altari accipimus.

Item ex Symbolo Ephesino .

Necessario igitur et hoc adjicimus.

*Annuncianes enim secundum carnem mortem unigeniti filii Dei, id est Jesu Christi, et resurrectionem ejus, et in coelos ascensionem pariter confitentes*, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem.

*Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus*, et sanctificamur participes *sancti* corporis et pretiosi sanguinis Christi *omnium nostrum redemtoris effecti*, non ut communem carnem percipientes

*(quod absit)*, nec *ut* viri sanctificati, et verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, *aut sicut divinam possidentis habitationem*, sed vere vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam.

C. LXXXI. Quomodo manna et aqua de petra fuit idem cum nostro cibo et potu.

Item Augustinus tractatu XXVI, ad. c. 6. Joannis .

Inquit Apostolus: Omnes eandem escam spiritalem

manducaverunt.

Spiritalem utique eandem, nam corporalem aliam, quia illi manna, nos aliud.

*Et adjungit*: et omnes eundem potum spiritualem biberunt.

Aliud illi, aliud nos: sed specie visibili.

Quod tamen idem est virtute spiritali.

C. LXXXII. Quod veritatem dominici corporis et sanguinis sumimus.

Item Hilarius de Trinitate, lib.

VIII.

XXIII Pars.

In Christo pater, et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt.

Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis ejus

sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in eo est, et ille in nobis, quomodo voluntatis unitas asseritur, quum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis!

Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, neque per violentiam atque impudentem praedicationem dictorum coelestium sanitati alienae atque impiae intelligentiae perversitas est extorquenda.

*Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus, et tunc perfectae fidei officio fungemur*.

De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus nisi ab eo discimus, stulte atque impie dicimus.

Ipse enim ait: Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere est potus.

Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet,

et ego in eo.

De veritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus.

Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est, et haec accepta atque hausta *id* efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit.

Anne hoc veritas non est?

Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant.

Est ergo in nobis ipse per carnem, et

sumus in eo, dum secundum hoc, quod nos sumus, in Deo est.

§ 1. Quod autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur, dicens: Et hic mundus jam me non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis, quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.

Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet, cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit, nisi, ut, quum ille in patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursus in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur, ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, quum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in patre manens, ipse maneret

in nobis, et ita ad unitatem patris proficeremus, cum eo, qui naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?

§ 2. Quod autem in nobis naturalis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo.

Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit, ejus tantum in se assumtam habens carnem, qui suam sumserit.

*Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens*: Sicut misit me vivens pater, et ego vivo per patrem, et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me.

*Vivit ergo per patrem, et quomodo per patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivemus

.

Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur, ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur*.

§ 3. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris *nobis* per eum ea conditione, qua vivit ille per patrem.

Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam suae carnis adepti quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, quum vivat ipse per patrem?

Item

infra: § 4. Haec autem idcirco commemorata a nobis sunt, quia, voluntatis tantum inter patrem et filium unitatem haeretici mentientes unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tanquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur, quum et per honorem nobis datum Dei filii, et permanentem in nobis carnaliter filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.

Idem : § 1. Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur.

C. LXXXIII. Quare in sacrificio aqua vino misceatur.

Item Ambrosius in libro V de sacramentis c. 1 .

XXIV Pars.

In calicem mittitur vinum, et *quid* aliud?

aqua. Sed *tu mihi* dicis: quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit?

Quid sibi vult admixtio aquae?

*Rationem accipe.

Et paucis interjectis: Jussit Deus Moysi ut tangeret petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait*; Bibebant autem de consequenti eos petra: petra autem erat Christus.

Non immobilis petra, quae populum sequebatur.

Et tu bibe, ut te Christus sequatur.

Vide mysterium.

Moyses, hoc est Propheta; virga, hoc est verbum Dei.

Sacerdos verbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei.

*Tangit

ergo sacerdos calicem*, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam, *et bibit populus Dei, qui gratiam consecutus est.

Didicisti ergo hoc?

*Accipe et aliud.

Et paucis interjectis: § 2. De latere ejus aqua fluxit et sanguis.

*Quare aqua?

quare sanguis*?

Aqua, ut emundaret; sanguis, ut redimeret.

Quare de latere?

quia unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per *Dominum Jesum Christum.

Item c. 3: § 3. Audi Psalmum.

Vide, quemadmodum aptus sit coelestibus sacramentis Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, etc.

Virga tua, et baculus tuus, * ipsa me consolata sunt *.

Virga imperium, baculus passio est, *hoc est* aeterna divinitas Christi, *sed etiam* passio corporalis.

Illa creavit, haec redemit.

Parasti in conspectu meo mensam, etc., et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est.

(Et infra: ) § 4. Quotiescunque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris *in* spiritu.

Unde et Apostolus *ait*: Nolite inebriari vino, sed implemini Spiritu sancto.

* Vino enim qui inebriatur vacillat et titubat.

Spiritu qui inebriatur radicatus in Christo est.

Et ideo * praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur.

Item c. 4. § 5. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, etc. Sanguine

Christi pacificata sunt omnia vel in coelo, vel in terra.

Sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus, ubi versatur homo, quem ille decepit.

Et paulo post: § 6. Dixi vobis, quod ante verba Christi quod offertur panis dicatur.

Ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus *appellatur*.

Quare ergo in oratione dominica, *quae postea sequitur*, ait: Panem nostrum?

Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον *dixit*, hoc est supersubstantialem.

C. LXXXIV. Veram Christi carnem, et verum Christi sanguinem manducamus et bibimus.

Idem in libro VI, de sacramentis, c. 1.

XXV Pars.

Sicut verus est Dei filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris: ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus ejus sanguis est potus.

Item paulo post: § 1. Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi.

Sed caro non descendit e coelo, *hoc est, carnem in terris assumsit ex Virgine*.

Quomodo ergo descendit *panis* e coelo, *et* panis vivus?

quia idem Dominus *noster* Jesus * Christus consors est *et* divinitatis, et corporis.

Et tu, quia accipis panem,

divinae ejus substantiae in illa participaris alimento.

C. LXXXV. In sacrificio non corporalem, sed spiritalem escam accipimus.

Item in lib. de his, qui mysteriis initiantur, cap. 9.

In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi.

Non ergo corporalis esca, sed spiritalis *est*.

Unde et Apostolus de typo ejus ait, quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, *et potum spiritalem biberunt*.

Corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini spiritus.

C. LXXXVI. Carnem a Christo susceptam, et corpus transfiguratum in altari offerimus.

Item in sermone de Abel et Cain, id est in lib. de incarnationis dominicae sacramento, c. 4.

Si credas, a Christo carnem esse susceptam, et offeras transfigurandum corpus in altaribus, nec distinguas tamen naturam verbi et corporis *et* tibi dicitur: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti.

C. LXXXVII. In coena Christus fuit conviva et convivium.

Item Hieronymus ad Hedibiam, quaest.

II.

Nec Moyses dedit nobis panem verum, sed Dominus Jesus ipse conviva et convivium, ipso comedens et qui comeditur.

Tous les livres