Decretum Gratiani (page 2)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

consecrationem accipiat, quam placiti sui adnotatione promittat, ut fidem catholicam sincera cordis devotione custodiens juste et pie vivere debeat, et in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeeminenti sibi unusquisque dependat, juxta illud B. Leonis Papae edictum: « Qui se scit aliquibus esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat.

» Poena etiam juxta ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inferenda, et ab iis, qui transgressores fuerint,

persolvenda est.

Dehinc disponitur, qualiter ecclesiastica officia ordinantur, in Concilio Carthagin.

IV. c. 2. C. VII. Qualiter ordinetur episcopus.

Episcopus quum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant evangeliorum codicem super caput et cervicem ejus, et uno super eum fundendo benedictionem, reliqui omnes episcopi, qui adsunt, manibus suis caput ejus tangant.

C. VIII. Qualiter ordinetur presbyter.

[Ex eodem c. 3.]

Presbyter quum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri, qui praesentes sunt, manus suas juxta manum episcopi super caput illius teneant.

Sicut autem in die suae ordinationis sacerdos orario utroque humero ambitur, ita tempore consecrationis eodem orario debet uti instanter.

Unde in Concilio Bracarensi III. c. 3. legitur: C. IX. Quod quisque accepit tempore consecrationis, ferat tempore oblationis.

Ecclesiastica *et antiqua* institutione praefixum novimus, ut omnis sacerdos, quum ordinatur, orario utroque humero ambiatur: scilicet, ut qui imperturbatus praecipitur consistere inter prospera et adversa virtutum semper ornamento, utroque circumseptus appareat humero.

Qua ergo ratione tempore sacrificii non assumit, quod se in sacramento accepisse non dubitat?

Proinde modis omnibus

convenit, ut, quod quisque percepit in consecratione honoris, hoc retineat et in oblatione vel perceptione suae salutis: scilicet, ut, quum sacerdos ad solemnia missarum accedit, aut per se Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumturus, non aliter *accedat,* quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore praeparet crucis.

§ 1. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subjaceat.

V. Pars. Gratianus. Dalmaticis autem nec episcopis, nec diaconis absque apostolica licentia uti permittitur.

Unde Gregorius Aregio episcopo Francorum, lib.

VII. epist. 111. C. X. Absque apostolica licentia dalmaticis nec episcopis nec diaconis uti licet.

Communis filius Petrus diaconus nobis innotuit, quod fraternitas vestra tempore, quo hic fuit, poposcerit, ut sibi et archidiacono suo utendi dalmaticis licentiam praeberemus.

Sed quia *ita* hominum suorum infirmitate compulsus festinanter abscessit, ut nec ipse moeror incumbens diutius (ut dignum erat et res desiderata poscebat) sineret permanere, et nos in multis implicitos ecclesiasticae rationis consideratio novum hoc inconsulte et subito non permitteret indulgere, idcirco postulatae rei prolongatus effectus est.

Nunc vero, caritatis tuae bona

revocantes ad animum, hujus auctoritatis nostrae serie petita concedimus, atque te et archidiaconum tuum dalmaticarum usu decorandos esse concessimus, easdemque dalmaticas dilectissimo filio nostro Cyriaco abbate deferente transmisimus.

C. XI. Qualiter ordinetur diaconus [Ex Conc.

Carth. IV. c. 4].

Diaconus dum ordinatur, solus episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat, qui non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

V. Pars. Gratianus. Quaeritur autem an post benedictionem manus presbyterorum et diaconorum chrismatis liquore debeant perungi.

De his ita scribit Nicolaus Papa [I.] Radulpho Archiepiscopo Bituricensi: C. XII. Nec presbyteris, nec diaconis in consecratione chrismate manus perungere licet.

Praeterea sciscitaris, utrum solis presbyteris, an et diaconis debeant, quum ordinantur, manus chrismatis liquore perungi.

Quod in sancta hac Romana ecclesia, cui Deo auctore deservimus, neutris agitur.

Sed et quia sit a novae legis ministris actum, nusquam (nisi nos fallat oblivio) legimus.

Ergo ad B. Innocentii Papae canonica decreta sanctitatem tuam transmittimus, et quae tibi sint in consecrationibus et ordinibus observanda, principia paginae ad Decentium Eugubinum episcopum missae te

affatim edocebunt.

C. XIII. PALEA. [Ex Conc.

Hispal. II. c. 5.] .

« Ex epistola Simplicii Papae Severo et Florentino Episcopis directa.

Ad cognitionem nostri examinis Gabrenensis diaconi relatu pervenit de quibusdam ipsius ecclesiae clericis, quorum quum unus ad presbyterium, duo ad Levitarum ministerium consecrarentur, episcopus eorum, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super eos tantum posuisse, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse; qui propter tantam praesumtionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus, non fuisset mortis vocatione praeventus.

Sed quia jam ille examini divino relictus humano judicio

accusari non potest, ii, qui supersunt, et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae potius elogium acceperunt, ne sibi licentiam talis *ultra* usurpatio faciat, decrevimus, ut a gradu sacerdotalis vel levitici ordinis, quem perversi adepti sunt, depositi aequo judicio abjiciantur.

Tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.

Gratian. Item quaeritur, an eorum ordinatio sit rata habenda, quibus episcopus, oculorum languore detentus, manus imponit, et presbyter super eos orationem dicit.

De his ita statutum est in Concilio Toletano: C. XIV. Et ordinator, et ordinatus damnationis subeat poenam, quum episcopus manum imponit, et alius orationem dicit.

Quorundam clericorum, dum unus ad presbyterium, duo ad levitarum ministerium sacrarentur, episcopus, oculorum dolore detentus, fertur manum suam super eos imposuisse tantum, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse.

Sed quia jam ille examini divino relictus humano judicio accusari non potest, ii, qui supersunt, gradum sacerdotii vel levitici ordinis, quem perverse adepti sunt, amittant.

C. XV. Qualiter subdiaconus ordinetur.

Item ex Concilio Carthagin.

IV. c. 5.

VI. Pars. Subdiaconus quum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua, manile et manutergium.

C. XVI. Qualiter acolythus ordinetur.

Item ex eodem Concilio, c. 6.

Acolythus quum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, qualiter in officio suo agere debeat: sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistiam sanguinis Christi.

C. XVII. Qualiter exorcista ordinetur.

Item ex eodem, c. 7.

Exorcista quum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: « Accipe, et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus super energumenum, sive baptizatum, sive catechumenum.

»

C. XVIII. Qualiter lector ordinetur.

Item ex eodem Concilio, c. 8.

Lector quum ordinatur, faciat de illo episcopus verbum ad plebem, indicans ejus fidem ac vitam atque ingenium; post haec spectante plebe tradat ei codicem, de quo lecturus est, dicens *ad eum*: « Accipe, et esto relator verbi Dei, habiturus, si

fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei ministraverint.

»

C. XIX. Qualiter ostiarius ordinetur.

Item ex eodem, c. 9.

Ostiarius quum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario dicens: Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, quae his clavibus recluduntur.

C. XX. Qualiter psalmista ordinetur.

Item ex eodem Concilio, c. 10.

Psalmista, id est cantor, potest absque licentia episcopi, sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide ut, quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes.

Gratian. Clerici comam nutrire prohibentur, quorum caput desuper in modum sphaerae rasum esse debet.

Unde Anicetus Papa Episcopis Galliae: C. XXI. Clerici comam nutrire prohibentur.

Prohibete, fratres, per universas regionum vestrarum ecclesias, ut clerici, juxta apostolum, comam non nutriant, sed desuper caput in modum

sphaerae radant.

C. XXII. De eodem.

Item ex Concilio Agathensi, c. 20.

Clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondeantur.

Vestimenta etiam vel calceamenta eis, nisi quae religionem deceant, uti aut habere non liceat.

C. XXIII. De eodem.

Item Gregorius II in Concilio Romae habito in Basilica S. Petri, c. 17.

Si quis ex clericis relaxaverit comam, sit anathema.

C. XXIV. Quibus vestibus monialis sit induenda, quum consecratur.

Item ex Concilio Carthagin.

IV, c. 11.

Sanctimonialis virgo, quum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis.

Gratian. Vasa quoque sacrata et vestimenta altaris mulieres Deo dedicatae contingere, et incensum circa altaria deferre prohibentur.

Unde Soter Papa omnibus Episcopis Italiae, epistola II.

C. XXV. Vestimenta altaris et vasa sacrata mulieres tangere prohibentur.

Sacratas Deo feminas vel monachas sacra vasa

vel sacratas pallas penes vos contingere, et incensum circa altaria deferre, perlatum est ad apostolicam sedem; quae omnia reprehensione plena esse et vituperatione, nulli recte sapientium dubium est.

Quamobrem hujus sanctae sedis auctoritate haec omnia vobis resecare funditus, quando citius poteritis, censemus.

Et ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi citissime mandamus.

C. XXVI. Sacrarium subdiaconis ingredi non licet.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 21.

Non oportet, subdiaconos licentiam habere in sacrarium sive secretarium (quod Graeci diaconium appellant) ingredi, et contingere vasa dominica.

C. XXVII. De eodem.

Item ex eodem, c. 22.

Ministrum non oportet uti orariis, nec hostias derelinquere.

C. XXVIII. De eodem.

Item ex eodem, c. 23.

Non oportet lectores aut psalmistas orariis uti, et sic legere aut psaltere.

C. XXIX. Mulier in conventu viros docere no permittitur.

Item ex Concilio Carthagin.

IV, c. 99 et 98.

Mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere non praesumat.

Laicus autem praesentibus clericis (nisi ipsis rogantibus) docere non audeat.

C. XXX. Ministris non sacratis vasa dominica contingere non licet.

Item ex Concilio Agathensi, c. 66.

Non oportet insacratos ministros licentiam habere in sacrarium (quod Graeci diaconium appellant) ingredi, et contingere vasa dominica.

C. XXXI. Cuilibet ex lectoribus vasa sacra altaris portare non licet.

Item ex Concilio Bracarensi I, c. 10.

Non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nec aliis, nisi iis qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.

C. XXXII. De eodem, ut clerici comam non nutriant.

Item ex Concilio Martini Papae, c. 41.

Non liceat cuilibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho, in secretario vasa dominica.

§ 1. Nec oportet clericos comam nutrire, et ministrare: sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem induere, ut sint in habitu ornato.

C. XXXIII. Qualiter sponsus et sponsa sint benedicendi.

Item ex Concilio Carthagin.

IV, c. 13.

Sponsus et sponsa quum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel a paranymphis offerantur, qui, quum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant.

DISTINCTIO XXIV.

GRATIANUS.

I. Pars. Qualiter episcopus sit examinandus, et qualiter ipse simul cum reliquis infra ipsum constitutis sit ordinandus, breviter monstratum est.

Nunc autem videndum est de sacerdotibus et reliquis, an sine

examinatione sint promovendi.

De his ita scribit Paulus ad Timotheum: Manus nemini cito imposueris, et nihil sine praejudicio facias in alteram partem declinando.

C. I. De eodem.

[PALEA.] Ex decretis Silvestri Papae in Synodo Rom. c. 9.

« Nullus acolythorum vel subdiaconorum rem consecratam a presbytero aliis porrigat (quia aliud est minister, aliud assistens), nisi tantum supportet quod ei sacerdos imposuerit suo ore benedictum.

»

C. II. Ante probationem nullus ordinetur clericus.

Item ex Concilio Carthagin.

III, c. 22.

Nullus ordinetur clericus, nisi probatus fuerit vel episcoporum examine, vel populi testimonio.

C. III. Ad ministerium alicujus ecclesiae clerici ejusdem promoveantur.

Item Gelasius Papa Coelestino episcopo.

Presbyteri, diaconi et universi clerici Stomensis civitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia beati martyris Eleutherii episcopi (quae in supradictae civitatis parochia probatur esse constructa) presbyterum, qui constitutus fuerat, defecisse,

atque in ejus locum Julianum, diaconum ipsius ecclesiae, pro celebritate ipsius loci quantocius debere ordinari.

Et ideo, frater carissime, si de ejus vita vel moribus nihil est quod contra canonum veniat statuta, suprascriptum presbyterii honore

decorabis, sciturus eum visitatoris te nomine, non cardinalis creasse pontificis.

Pariter etiam et Felicissimum diaconum in ejus ecclesiae ministerio, si conversatio ejus patitur, subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad mysteriorum consecrationem nec sacerdote indigeat, nec ministro.

C. IV. Metropolitanorum et episcoporum examine promoveantur episcopi.

Item ex Concilio Laodicensi c. 12.

Episcopi judicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circumcirca sunt, provehantur ad ecclesiasticam dignitatem, ii videlicet, qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei quam rectae conversationis exemplo.

II. Pars. Gratianus. Quum itaque sine examinatione nullus sit ordinandus, quemadmodum, et quo tempore sacerdotum et ceterorum infra positorum examinatio debeat fieri, considerandum est.

De his in Concilio Nannetensi, c. 11 ita legitur.

C. V. Qui ordinandi sunt, feria quarta ad examinationem conveniant.

Quando episcopus ordinationes facere disponit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere volunt, feria quarta ante ipsam ordinationem evocandi sunt

ad civitatem, una cum archipresbyteris, qui eos repraesentare debent; et tunc episcopus a latere suo eligere debet sacerdotes et alios prudentes viros, gnaros divinae legis et exercitatos in ecclesiasticis sanctionibus, qui ordinandorum vitam, genus, patriam, aetatem, institutionem, locum, ubi educati sunt, si sint bene literati, si instructi in lege Domini, diligenter investigent; ante omnia, si fidem catholicam firmiter teneant et verbis simplicibus asserere queant.

§ 1. Ipsi autem, quibus hoc committitur, cavere debent, ne aut favoris gratia, aut cujuscunque muneris cupiditate illecti a vero devient, ut indignum et minus idoneum ad sacros gradus suscipiendos episcopi manibus applicent.

Quod si fecerint, et ille, qui indigne accessit, ab

altari removebitur, et illi, qui donum sancti Spiritus vendere conati sunt, coram Deo jam condemnati, ecclesiastica dignitate carebunt.

§ 2. Igitur per tres continuos dies diligenter examinentur, et sic sabbato qui probati *inventi* sunt episcopo repraesententur.

Gratian. Alias autem, sine clericorum videlicet concilio et populi testimonio, nullum episcopus ordinare praesumat.

Unde in Concilio Carthagin.

IV, c. 22, legitur C. VI. Sine clericorum suorum concilio episcopus clericos non ordinet.

Episcopus sine concilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut civium conniventiam et testimonium quaerat.

III. Pars. Gratian. Quaeritur quid fieri debeat de his qui sine examinatione provecti sunt.

De his ita legitur in Concilio Martini papae: C. VII. De iis, qui sine examinatione ordinantur, et postea peccata sua confitentur.

Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione

ordinati sunt, aut certe, quum discuterentur, criminosa peccata sua confessi sunt, aut post ordinationem ab aliis detecti sunt, abjiciantur ex clero.

§ 1. Similiter vero et de universo ordine clericorum servetur; nam hoc sibi, quod irreprehensibile est, sancta catholica defendit ecclesia.

DISTINCTIO XXV.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod nullus sine examinatione ordinandus sit, breviter demonstratum est.

Quid autem ad episcopum, quid ad unumquemque inferiorem pertineat,

Isidorus Hispalensis episcopus in epistola ad Ludifredum scribit, ita dicens:

C. I. Quod episcopi et ceterorum sit officium in ecclesia.

Perlectis sanctitatis tuae literis gavisus sum, quod optatam salutem tuam earum relatu cognovi.

De his autem, quae in sequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit, gratias ago Deo, quod solicitudinem officii pastoralis impendis, qualiterque ecclesiastica officia ordinentur, perquiris; et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen, quia affectu fraterno

me consulis, ex parte qua valeo expediam, et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque pertineat eloquar.

§ 1. Ad ostiarium namque pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat templum Dei, et omnia quae sunt intus extraque custodiat; fideles

recipiat, excommunicatos et infideles excipiat.

§ 2. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere.

§ 3. Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro eucharistia, calices subdiaconis praeparat.

§ 4. Ad psalmistam pertinet officium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium, responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam.

§ 5. Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea quae prophetae vaticinarunt,

populis praedicare.

§ 6. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre et levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquam, manile et manutergium tenere, episcopoque et presbytero et levitis pro lavandis ante altare manibus aquam praebere.

§ 7. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi: in baptismo scilicet, in chrismate et patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere in altario; componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, et praedicare evangelium et Apostolum.

Nam sicut lectoribus vetus testamentum, ita diaconis novum praedicare praeceptum est.

Ad ipsum quoque pertinet officium precum et recitatio

nominum; ipse praemonet aures haberi ad Deum, ipse hortatur clamare, ipse donat pacem et ipse annunciat.

§ 8. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei.

§ 9. Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris et confectio chrismatis.

Ipse praedicta officia et ordines ecclesiasticos distribuit, ipse sacras virgines benedicit, et, dum praecessit unusquisque in singulis, ipse tamen est praeordinator in cunctis.

§ 10.

Hi sunt ordines et ministeria clericorum, quae tamen auctoritate pontificali in archidiaconi cura et primicerii ac thesaurarii sollicitudine dividuntur.

§ 11.

Archidiaconus enim imperat subdiaconis et Levitis; ad quem ista ministeria

pertinent: ordinatio vestiendi altaris a Levitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo, quis Levitarum *Apostolum et* evangelium legat, quis preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut solennitatibus decantet.

Solicitudo quoque parochiarum et ordinatio et jurgia ad ejus pertinent curam, pro reparandis dioecesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione episcopi et ornamenta vel res basilicarum

parochiarum, gesta libertatum ecclesiarum episcopo idem refert, collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo defert, et clericis proprias partes idem distribuit.

Ab archidiacono nunciantur episcopo excessus diaconorum, ipse denunciat sacerdoti in sacrario jejuniorum dies atque solennitatum, et ab ipso publice in ecclesia praedicatur; quando vero archidiaconus absens est, vicem ejus diaconus sequens adimplet.

§ 12.

Archipresbyter vero se esse sub archidiacono, ejusque praeceptis, sicut episcopi sui, sciat obedire, et (quod specialiter ad ejus ministerium pertinet) supra omnes presbyteros in ordine positos curam agere, et assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia contigerit, ipse vice ejus missarum

solennia celebret et collectas dicat, vel cui ipse injunxerit.

§ 13.

Ad primicerium pertinent acolythi, exorcistae, psalmistae atque lectores; signum quoque dandum pro officio clericorum, pro vitae honestate, et officii meditandi et peragendi sollicite, lectiones, benedictiones, psalmum, laudes offertorium et responsoria quis clericorum dicere debeat.

Ordo quoque et modus psallendi in choro pro solennitate temporum, ordinatio quoque pro luminaribus deportandis.

Si quid etiam necessarium est pro reparatione basilicarum quae sunt in urbe, ipse denunciat sacerdoti; epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parochitanis per ostiarios ipse dirigat; clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringat, quos vero emendare non valet

eorum excessus ad agnitionem episcopi deferat; basilicanos ipse constituat, et matriculam ipse disponat.

Quando autem primicerius absens est, ea quae predicta) sunt, ipse exquirat), qui ei aut lege proximus est aut eruditione.

§ 14.

Ad thesaurarium pertinet basilicarum et ostiarii ordinatio, incensi praeparatio, cura chrismatis conficiendi, cura baptisterii ordinandi, praeparatio luminariorum in sacrario et in sacrificiis.

II. Pars. Gratian. Ex hac epistola liquet quid cujusque officii sit.

Est etiam alia distinctio episcoporum, presbyterorum, diaconorum, quam fecit Clemens in epistola sua III ) ita dicens:

C. II. Quid ab episcopis, quid a presbyteris, quid a diaconis audire oportet.

Audire episcopum attentius oportet, et ab ipso suscipere doctrinam fidei; monita autem vitae a presbyteris inquirere, a diaconis vero ordinem disciplinae.

Gratian. Sacerdos quoque utrumque humerum orario ambit; diaconus vero sinistrum tantum, ut ad ministerium expeditius discurrat.

Unde in Concilio Toletano IV, c. 40. C. III. Quare Levita unum tantum humerum orario ambit.

Unum orarium oportet Levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est praedicat; dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditius ad ministerium sacerdotale discurrat.

III. Pars. Gratian. Nunc autem per singulos gradus ordine recurrentes, qui, ex quibus ordinibus, in quem gradum conscendere possint; qui post lapsum valeant reparari, vel qui non; quibus culpis a proprio gradu mereantur dejici; quo accusante, quibus testificantibus possint convinci: cujus sententia sint absolvendi vel condemnandi, breviter consideremus.

§ 1. Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum esse, qui in episcopum est ordinandus,

diligenter investigemus, Apostoli regulam secuti, quam in hujusmodi re Timotheo et Tito scribit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse: id est, non obnoxium reprehensioni.

Hoc ad Timotheum.

Ad Titum autem: Oportet episcopum sine crimine esse: quod (ut Hieronymus scribit ad Oceanum ) idem est.

§ 2. Nomine autem criminis quodlibet

peccatum intelligitur; unde in eadem epistola Hieronymus dicit: Res contra naturam paene est, ut sine peccato aliquis sit: sed talis eligatur, cujus comparatione ceteri grex dicantur.

In epistola vero ad Titum crimen vocatur criminale peccatum vel criminalis infamia: unde ibi legitur: Crimen est querela, id est peccatum accusatione et damnatione dignum.

§ 3. Quod autem sine criminatione jubetur esse qui in episcopum eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est: ut a tempore videlicet baptismatis nullius criminis conscientia mentem ejus remordeat.

§ 4. Criminis autem appellatio alias late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione procedit.

Unde Beda super epistolam Jacobi: Peccata, quae ex ignorantia vel infirmitate

humana committuntur, dicit et praecipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quaecunque vero fiunt ex deliberatione, non nisi per poenitentiam.

Hinc etiam Augustinus ait: Nullum peccatum est adeo veniale, quod non fiat criminale, dum placet.

Alias *autem* ea demum significat, quae semel commissa ad damnationem sufficiunt.

§ 5. Multa enim ex deliberatione procedunt, quae nisi saepius iterata et in consuetudinem fuerint deducta, quamvis gravent post mortem, non tamen aeternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina appellentur. tamen mortifera, et capitalia non sunt.

Unde Augustinus in homilia de igne purgatorio, exponens verba Apostoli: Si quis super hoc fundamentum aedificaverit, ligna, foenum et stipulam, etc., ait: Multi

sunt, qui lectionem istam male intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt; quod si supra fundamentum Christi capitalia crimina aedificent, peccata ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea ad vitam perpetuam pervenire.

Intellectus iste, fratres carissimi, corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui taliter sibi blandiuntur.

Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, vel aliqua commemoranda sunt, ne aliquis se inaniter excusare conetur, et dicat se nescire quae sunt minora peccata, vel quae crimina capitalia.

§ 6. Et quamvis Apostolus capitalia plura commemoraverit, nos tamen (ne desperationem facere videamur) breviter dicimus, quae sunt illa: sacrilegium, homicidium, adulterium, fornicatio, falsum testimonium, furtum, rapina, superbia, invidia, avaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia, et ebrietas, si assidua sit, in eorum numerum computantur.

Quicunque enim aliquod de istis peccatis in se dominari cognoverit,

nisi digne se emendaverit, et si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam egerit, et largas eleemosynas erogaverit, et a peccatis ipsis abstinuerit, illo transitorio igne, de quo ait Apostolus, purgari non poterit, sed aeterna illum flamma sine ullo remedio cruciabit.

§ 7. Quae autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis vel aliqua nominemus.

Quoties aliquis in cibo aut potu plus accipit, quam necesse sit, ad minuta peccata noverit pertinere; quoties plus loquitur, quam oportet, aut plus tacet, quam expedit; quoties pauperes importune petentes exasperat; quoties quum sit sanus corpore, aliis jejunantibus prandere voluerit, aut somno deditus

tardius ad ecclesiam surgit; quoties, excepto desiderio filiorum, uxorem suam cognoverit; quoties in carcere *clausos, aut in vinculis* positos tardius requisierit; quoties infirmos tardius visitaverit; si discordes ad concordiam revocare neglexerit; si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut servum exasperaverit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus, quam expedit; si cuicunque majori personae aut ex voluntate, aut ex necessitate adulari voluerit; si pauperibus esurientibus, nimium deliciosa vel sumptuosa convivia *sibi* praeparaverit; si se in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis (de quibus in die judicii ratio reddenda est) occupaverit; si dum incaute juramus, et quum hoc per aliquam

necessitatem implere non poterimus, utique perjuramus, et cum omni facilitate vel temeritate

maledicimus, quum scriptum sit: Neque maledici regnum Dei possidebunt

C. IV. Quae sunt venalia peccata, quae post hanc vitam purgantur.

Item GREGORIUS Dialog. lib. IV. c. 39.

Qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur; sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod veritas dicit: Quia si quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro.

In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam *vero* in futuro posse laxari.

Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur.

Sed tamen,

ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae familiaris, (quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt,) *aut in non gravibus rebus error ignorantiae,* quae *cuncta* etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata.

C. V. De eodem.

PALEA. [ Item AUGUSTINUS in libro de vera et falsa poenitentia c. 18.]

Qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis, prius purgabitur igne purgationis.

Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est.

Excellit enim omnem poenam, quam unquam

aliquis passus est in hac vita, vel pati potest.

Gratian. Alias autem ea tantum delicta significat, quorum est perpetua infamia.

Unde HIERONYMUS scribit in eadem epistola ad Titum, cap. 1: C. VI. A die baptismi sine crimine debet inveniri, qui in episcopum est ordinandus.

Primum itaque sine crimine jubetur esse episcopus, quod puto alio verbo ad Timotheum irreprehensibilem nominatum: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est, sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur.

Quomodo

enim potest praeses ecclesiae auferre malum de medio ejus, qui in dilecto simili corruerit?

aut qua

libertate corripere peccantem potest quum tacitus sibi ipse respondeat eadem admisisse quae corripit?

Gratian. Ecce, qui ordinandus est in episcopum,

non solum tempore suae ordinationis, sed etiam omni tempore post baptisma a crimine immunis esse debet.

DISTINCTIO XXVI.

GRATIANUS.

I. Pars. Sequitur in utraque epistola [unius uxoris virum] post baptisma videlicet, non ante baptismum.

Unde HIERONYMUS scribit ad Oceanum, epist. 83: C. I. Post baptismum debet esse monogamus, qui in episcopum est ordinandus.

Unius uxoris virum, id est monogamum, post baptismum.

Si enim et ante conjugem habuit, quae

obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo homini nec stupra, nec alia, quae ante fuerunt, jam obsunt.

C. II. Qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum aliam, ordinandus non est.

AUGUSTINUS vero contra testatur, scribens in epistolam ad Titum.

Acutius intelligunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuit alteram, ordinandum censuerunt, quia de sacramento agitur, non de peccato.

*Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur, et qui dixit: Si nupserit virgo, non peccat, satis declaravit, nuptias non esse peccatum*.

Propter sanctitatem autem sacramenti sicut femina, si catechumena vitiata est, non potest post baptismum inter

Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse non ad vitae meritum, sed ad ordinationis *ecclesiasticae* signaculum necessariam.

Et sicut plures antiquorum Patrum uxores significaverunt futuras ex omnibus gentibus ecclesias, uni viro subditas, id est Christo, ita noster antistes, id est

episcopus unius uxoris vir, significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro Christo subditam.

II. Pars. § 1. Itaque sicut duobus dominis servire, sic ab uno Deo apostatare, et in alterius superstitionem ire non licet.

C. III. Bigamus probatur qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.

Item. INNOCENTIUS [1.] Rufo et Eusebio, et ceteris episcopis Macedoniae, epistol.

XXII. c. 2.

Deinde ponitur, non dici oportere bigamum eum

qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit, quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum ceteris criminibus sit ablutum.

Quod quum de una utique dicitur, certe, si tres habuerit in vetere positus homine uxores, erit ei quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima, et virginis aeque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco.

Quis (oro) istud non videat contra apostoli esse praeceptum, qui ait, unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem?

Sed objicitur, quod in baptismo totum, quicquid in veteri homine gestum est, sit solutum.

Dicite mihi (cum pace vestra loquor), crimina tantum dimittuntur in baptismo,

an et illa, quae secundum Domini praecepta ac Dei instituta complentur?

Uxorem ducere crimen est, an non est crimen?

Si crimen est, ergo (praefata venia dixerim) erit auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso praecepit, quum ipse eos benedixit.

Si vero non est crimen, quia quod Deus instituit nefas sit crimen appellari,

et Salomon addidit: Etenim a Deo praeparatur viro uxor, quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod auctore Deo legitur consummatum?

Quid de talium filiis percensetur?

Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortio, quia ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor, eruntque appellandi vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud (ut vobis videtur), quod post baptismum assumitur?

Ipse Dominus, quum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet.

Ac ne de his locutus esse credatur, qui post baptismum sortiuntur, meminerit hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum.

§. 2. Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus, qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios, quum fidelis: utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto patre erciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse?

Quod quum ita sentire atque judicare absurdum est, quae (*malum*) ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit et Deus junxit?

§. 3. Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit,

eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec, quum fuerit factus fidelis, amittit, quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserat, putatur auferri?

Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis vacantem, angelum audientem per revelationem, ipsumque Petrum videntem; numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae ei

baptismus videtur esse concessus?

Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur, quia quicquid bene gestum fuerit et secundum praecepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire.

§. 4. Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata credi omnino non debet, eritque, integrum aestimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, quum non dimissum sit pro peccato, quod ex Dei sit voluntate completum.

C. IV. In baptismate culpa dimittitur, non lex conjugii aboletur.

Item Ambrosius lib.

I de officiis, c. ult. [ c. 80].

Una tantum, nec repetita nobis copula permittitur, et in ipso conjugio lex est, non iterare conjugium,

nec secundae conjugis sortiri conjunctionem.

Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterata conjugia electioni muneris et praerogativae ordinationis impedimenta generent, quum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento.

Sed intelligere debemus, quia in baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest.

In conjugio non culpa, sed lex est.

Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis est, in conjugio non solvitur.

Quomodo autem potest hortator esse viduitatis, qui ipse conjugia frequentaverit?

Gratian. Joannes etiam Baptista, dum Herodem ab incestu prohiberet dicens: Non licet tibi habere

uxorem fratris tui, evidenter ostendit inter infideles conjugia esse.

Unde datur intelligi quod bigami dicuntur non solum qui post baptisma conjugia frequentant, sed etiam qui ante baptismum unam, et post baptismum alteram habuisse probantur.

§ 1. Bigamus vero in sacerdotem ordinari non debet, non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia praerogativa exutus est sacerdotis.

Unde Ambrosius ad Vercellenses, lib.

X, epist, 82 ait: C. V. Non peccat bigamus, sed praerogativa sacerdotis exuitur.

Qui sine crimine est unius uxoris vir, tenetur ad

legem sacerdotii suscipiendi.

Qui autem iteraverit conjugium, culpam quidem non habet coinquinati, sed praerogativa exuitur sacerdotis.

DISTINCTIO XXVII.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem unius uxoris vir episcopus esse jubetur, quaeritur an de tempore ordinationis hoc sit accipiendum, ut tempore suae administrationis ejus possit copula fungi, quam unicam et virginem sibi desponsavit.

Hoc Martinus Papa prohibet dicens: C. I. Non ordinetur diaconus, nisi castitatem fuerit professus.

Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur.

Quod si in ordinatione tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio et vacet a clero.

Gratian. Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui uxores habent vel accipere volunt, nec diaconi, nec sacerdotes fieri possunt, nisi continentiam profiteantur: § 1. Si vero diaconus a ministerio cessare voluerit, et contracto matrimonio licite potest uti.

Nam etsi in ordinatione sua castitatis votum obtulerit, tamen tanta est vis in sacramento conjugii, quod nec ex violatione voti potest dissolvi ipsum conjugium.

Unde Augustinus in libro De bono viduitatis ad Julianam viduam, cap. 10: C. II. Nubentes post votum non sunt adinvicem separandi.

II. Pars. Quidam nubentes post votum asserunt adulteros esse.

Ego autem dico, quod graviter peccant,

qui tales dividunt.

C. III. De eodem.

Item Theodorus in Poenitentiali.

Si vir simplex votum virginitatis habens adjungitur uxori, postea non dimittat uxorem, sed tribus annis poeniteat.

Hieronymus vero econtra scribit: C. IV. Damnabile est voventibus virginitatem, velle nubere.

Voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle damnabile est.

C. V. Damnationem habebit, si nupserit, quae virginitatem vovit.

Idem contra Jovinianum, lib.

I.

Si nupserit virgo, non peccat: non illa virgo, quae semet Dei cultui dedicavit.

Harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit.

C. VI. Quae sanctimonialem se esse finxerat, nubere non valet.

Item Nicolaus Papa [I] ad Albinum Viennens.

Ecclesiae archiepiscopum.

Quod interrogasti de femina, quae post obitum

mariti sui sacrum velamen super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea vero ad nuptias rediit: bonum mihi videtur, quia per hypocrisim ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam agat de illusione

nefanda, et revertatur ad id, quod spopondit, et in sacro ministerio permaneat, quod inchoavit.

C. VII. PALEA. [Idem ibid.

]

« Nam si consenserimus, quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout vult fingat et non vere faciat, omnis ordo ecclesiasticus turbabitur, nec catholicae fidei jura consistunt, nec canones sacri rite observantur.

Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, quum per Apostolum, fraude ejus detecta, quod sibi futurum esset pronunciatum fuit?

Ait enim: Pecunia tua tecum sit in perditionem: cor enim tuum non est rectum coram Deo.

Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur

tibi haec cogitatio cordis tui: in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.

Ideo tales, nisi resipiscant, spirituali gladio percutere censemus.

Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicut Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt.

»

C. VIII. In sacris ordinibus constituti, non aucant uxores: et si duxerint, separentur.

Item Calixtus Papa II.

Presbyteris, diaconis, subdiaconis et monachis concubinas habere, seu matrimonia contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad poenitentiam redigi debere, juxta sacrorum canonum diffinitiones judicamus.

Gratian. Hic distinguendum est, quod voventium alii sunt simpliciter voventes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti sunt, alii sunt, quibus post votum benedictio accedit consecrationis, vel propositum religionis, de quibus Hieronymus et Nicolaus et Calixtus scripserunt.

Unde idem Hieronymus contra eumdem Jovinianum lib.

I scribens, ait: C. IX. Incestae sunt virgines, quae post consecrationem nubunt.

Virgines, quae post consecrationem nupserunt, non tam adlteruae sunt, quam incestae.

DISTINCTIO XXVIIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Ecce ostensum est, quod nolentes vovere continentiam, nec ad subdiaconatum, nec ad superiores possunt gradus conscendere.

Unde ad subdiaconatum

accedentes, non sine voto castitatis jubentur admitti, auctoritate B. Gregorii, qui scribens Petro subdiacono [lib.

I, epistola 42 in fine] ait:

C. I. Non fiat subdiaconus, qui se caste victurum non promiserit.

Nullum facere subdiaconum praesumant episcopi, nisi qui se victurum caste promiserit: ( Et nonnullis interjectis ) quia nullus ad ministerium altaris accedere debet, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

C. II. Subdiaconus et supra constituti incontinentes, uxorem aut concubinam ducentes, ecclesiastico beneficio et officio careant.

Item Innocentius II in Concilio Romano c. 6.

Decernimus ut ii, qui in ordine subdiaconatus

et supra uxores duxerint aut concubinas habuerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant.

Quum enim ipsi templum, vasa Domini et sacrarium Spiritus sancti debeant esse et dici, indignum est, eos

cubilibus et immunditiis deservire.

C. III. Caste se victuros promittant in diaconos vel presbyteros ordinandi.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 27

II Pars.

Quando presbyteri aut diaconi per parochias constituuntur, oportet eos *primum* professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub Dei timore, ut, dum eos talis professio obligaverit, vitae sanctae disciplinam retineant.

C. IV. Qui longam corporis sui continentiam non habet, in episcopum eligi non debet.

Item Gregorius * clero et* nobilibus civibus Neapolitanis, lib.

VIII epist. 40.

III Pars.

Priusquam ad nos scripta vestra discurrent,

Joannem diaconum, qui ab altera parte electus

est, parvulam habere filiam, *ex* quorundam relatione cognovimus; unde, si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire.

Nam qua praesumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continentiam, filiola teste, convincitur non habere?

C. V. Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur.

Item ex Concilio Toletano II c. 1.

IV. Pars. De iis, quos voluntas parentum a primis infantiae annis clericatus officio mancipavit, statuimus observandum, ut mox detonsi, vel ministerio lectorum traditi, in domo ecclesiae sub episcopali praesentia a praeposito sibi debeant erudiri.

At ubi octavum decimum aetatis suae compleverint annum, coram totius cleri plebisque conspectu voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur: quibus si gratia castitatis (Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae suae absque conjugali necessitate spoponderint servaturos, hi tanquam appetitores arctissimae viae levissimo Domini jugo subdantur, ac primo subdiaconatus ministerium, habita probatione professionis suae, a vigesimo anno suscipiant.

Quod si inculpabiliter ac inoffense vigesimum quintum annum *aetatis suae* peregerint, ad diaconatus officium, (si) *scienter* implere posse ab episcopo comprobantur, promoveri debent.

Cavendum tamen est his, ne quando suae sponsionis immemores ad

terrenas nuptias aut ad furtivos concubitus ultra recurrant.

Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei.

Quibus autem voluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo licentiam

auferre non possumus, ita ut, quum provectae aetatis in conjugio positi, renunciaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines adspirent.

C. VI. In conjugio constitutus ad sacerdotium assumi non debet.

Item ex Concilio Arelatensi II c. 2.

V. Pars. Assumi aliquem ad sacerdotium in conjugii vinculo constitutum non oportet, nisi fuerit promissa conversio.

C. VII. Non ordinentur Diaconi, qui castitatem non profitentur.

Item ex eodem III.

Praeterea placuit, ut deinceps non ordinentur diaconi, nisi qui prius conversionis proposito professi

fuerint castitatem.

Gratian. Verum illa priori auctoritate diaconis videtur permitti conjugium, quum ad sacerdotium tantum conjugati prohibeantur assumi.

Porro sequenti auctoritate videtur permitti subdiaconis, quum de diaconis specialiter praecipitur, ut sine probatione castitatis non ordinentur.

Hoc idem in Ancyrana Synodo videtur esse permissum, in qua c. 10 sic statutum est: C. VIII. Diaconi non prohibeantur a ministerio, si in ordinatione dicunt se continere non posse.

Diaconi quicunque, quum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes velle se habere uxores, nec posse se continere, hi, si postea ad nuptias venerint, maneant in ministerio,

propterea quod his episcopus licentiam dederit.

Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem professi continentiam, si postea ad nuptias venerint, a ministerio cessare debebunt.

C. IX. Presbyter ducens uxorem, ab ordine deponatur.

Item ex Concilio Neocaesariensi, c. 1.

VI. Pars. Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine *suo* illum deponi debere.

Quod si fornicatus fuerit, vel adulterium commiserit, extra ecclesiam abjici et ad poenitentiam inter laicos redigi oportet.

C. X. De eo, qui relictam cujusdam diaconi duxit uxorem.

Item Gregorius lib.

XI, epist. 59.

VII. Pars. Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare vindictam, quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat.

Itaque pervenit ad nos, Fantinum defensorem

ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuit, marito tradiderit.

Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens, nec eam virginem ad eum venisse, denique nec religiosam mutasse vestem, postquam ille in sacro ordine promotus est, adjiciens etiam, priusquam ad diaconum perveniret et postea, prava illam opinione vixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino investigatione perquirat, ut, si in conjugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et

cum competenti emendatione ii, qui male sociati sunt, disjungantur.

Si vero in ejus conjugio non fuit, memoratum Fantinum ex nostro mandato commonere te volumus, ut ei facere nil praesumat, nec falsa illum accusatio apud eum in aliquo praegravet.

C. XI. De uxore presbyteri vel diaconi, si aliis se conjunxerit.

Item ex concilio Aurelianensi I, c. 13.

Si se cuiquam mulier duplici conjugio presbyteri vel diaconi relicta conjunxerit, aut separentur, aut certe, si in criminis intentione perstiterint, pari excommunicatione plectantur.

C. XII. De eodem.

Item ex concilio Martini Papae.

Si qua vidua episcopi vel presbyteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa persona cum ea convivium sumat, nunquam communicet; morienti tamen ei sacramenta subveniant.

C. XIII. Cujusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios.

Item Pelagius Cethego Patricio.

VIII. Pars. De Syracusanae urbis antistite optaveramus in ipso initio gloriae vestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod vel personae qualitas (sicut et vos melius nostis), vel superstes uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari substantia) nostros animos diutius ab ejus ordinatione suspenderent.

Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro paene anno distulimus, opinantes, quod in melius Syracusanorum provenire posset electio.

Sed quia in voluntatis suae proposito irrevocabiliter perstiterunt, et nullus est alius in eadem repertus ecclesia,

nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo amplius insanirent (sicut filii nostri magnifici viri praetoris testificatione didicimus), inter hujusmodi ambiguitates illud consultius judicavimus faciendum, ut congrua providentia causam, propter quam principalis constitutio habentem filios et

uxorem ad episcopatus ordinem promoveri prohibet, salva dispositione consilii muniremus.

Qua de re summo studio ab eodem Syracusanae urbis episcopo, priusquam a nobis contingeret ordinari, hujusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur, quantula esset, praesentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nihil unquam per se, aut per filios et uxorem, sive quamlibet propinquam aut domesticam vel extraneam forte personam de rebus usurparet ecclesiae, et universa sui episcopatus quaesita tempore ecclesiae suae dominio sociaret, nihil ultra id, quod modo descriptum est, filiis suis vel heredibus relicturus.

Gratian. Ecce hac auctoritate electus in episcopatum non prohibetur habere uxorem et filios.

Eligi

autem ad episcopatum non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus vero non, nisi necessitate cogente.

Sive ergo presbyter, sive diaconus, sive subdiaconus fuerit, apparet, quod in praefatis ordinibus constituti licite matrimonio uti possunt.

§ 1. Quia ergo auctoritate Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item in Neocaesariensi concilio presbyter ducens uxorem, non diaconus, jubetur deponi; item in Ancyrana synodo diaconi, qui in ordinatione sua dicunt se velle habere uxores, si postea venerint ad nuptias, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi, nec subdiaconi sunt prohibendi a conjugio.

Sed quod de electione objicitur, verum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi in sacris ordinibus consitutum; sed ipsum uxorem

habere et filios, non repugnat praemissis auctoritatibus de continentia clericorum.

§ 2. In laicali enim habitu, vel in minoribus ordinibus constitutus potuit habere uxorem et filios: et si postea ex consensu uxoris continentiam professus subdiaconatum vel diaconatum vel presbyterii gradum adeptus fuerat, attamen uxori et filiis ipsum necessaria subministrare oportebat.

§ 3. Illud autem Gregorii duobus modis solvitur: vel quia ecclesia illa, cui diaconus ille ministraverat, nondum continentiae votum susceperat in diaconis et reliquis ministris; vel quia (sicut de

electo in episcopum antea scriptum est) ante subdiaconatum memoratus diaconus eam in uxorem duxerat.

§ 4. Illud autem Neocaesariensis et Ancyrnae synodi vel ex tempore, vel ex loco intelligitur: ex tempore, quia nondum erat introducta continentia ministrorum altaris; ex loco, quia utraque synodus orientalis est, et orientalis ecclesia non suscipit generale votum castitatis.

Hoc tamen diligenti observatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit, deponatur.

Item opponitur illud quod legitur in canone Apostolorum, c. 6. al. 5. C. XIV. Presbyter causa religionis non contemnat propriam uxorem.

IX. Pars. Si quis docuerit, sacerdotem sub obtentu religionis propriam uxorem contemnere, anathema sit.

C. XV. Anathema sit, qui presbyterum conjugatum discernit a communione nuptiarum occasione.

Item ex Concilio Gangrensi, c. 4.

Si quis discernit presbyterum conjugatum, tanquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet, anathema sit.

C. XVI. Ab officio abstineat presbyter non legalibus nuptiis detentus.

Item ex VI.

Synodo in Trullo, c. 26.

X. Pars. Presbyterum, *per ignorantiam* non legalibus nuptiis detentum, cathedram quidem

habere, sed ab officio abstinere praecipimus.

Sufficit enim hujusmodi indulgentia ei, quia benedicere aliis eum, qui vulnera sua debet curare, consequens non est.

Benedictio enim sanctificationis traditio est.

Qui vero hanc non habet propter delictum ignorantiae, quomodo aliis tradet?

Non igitur publice neque private benedicat, nec corpus Domini dispenset aliis, nec alio modo ministret; sed sufficiat ei, quod praesidet, et imploret a Deo, ut dimittatur ei iniquitas ignorantiae suae.

Manifestum est autem, quod hujusmodi non legitimae nuptiae solventur, et

nullatenus vir accessum habebit ad eam, propter quam sacro ministerio privatus est.

C. XVII. De presbyteris non est laicis judicandum.

Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, c. 70.

XI. Pars. Consulendum decernitis, utrum presbyterum habentem uxorem debeatis sustentare et honorare, an a vobis projicere.

Ad quod respondemus: Quoniam licet ipsi valde sint reprehensibiles, vos tamen Deum convenit imitari, qui solem suum

oriri facit super bonos et malos.

Dejicere vero eum a vobis ideo non debetis, quoniam nec Judam Dominus, quum esset mendax discipulus, de numero apostolorum ejecit.

Verum de presbyteris vobis, qui laici estis, nec judicandum est, nec de eorum vita quidpiam investigandum; sed episcoporum judicio, quidquid est, per omnia reservandum.

DISTINCTIO XXIX.

GRATIANUS.

Sed notandum est, quod secundum Isidorum pleraque capitula ex causa, ex loco, ex tempore, ex persona consideranda sunt.

Ait enim Isidorus: C. I. Ex tempore, loco et persona et causa regulae canonum intelliguntur.

Sciendum est, quod pleraque capitula ex causa, ex persona, ex loco, ex tempore consideranda sunt, quorum modi, quia medullitus non indagantur, in erroris labyrinthum nonnulli intricando impinguntur, quum ante judicant, quam intelligant; ante inculpant, quam iterando lecta perquirant.

Hinc etiam Gregorius ait: C. II. Pro diversitate rerum temperantur regulae sanctorum.

Regulae sanctorum Patrum pro tempore, loco et

persona et negotio instante necessitate traditae sunt.

C. III. Pro diversitate locorum, temporum et hominum scripturae intelligendae sunt.

Item Hieronymus in proaemio epistolae ad Ephesios.

Necesse est, ut juxta diversitates locorum et temporum et hominum, quibus scriptae sunt, diversas et causas et argumenta et origines habeant.

Et quomodo B. Joannes in Apocalypsi sua ad septem scribens ecclesias in unaquaque earum specialia vel vitia reprehendit, vel virtutes probat, ita et S. Apostolus per singulas ecclosias vulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare.

DISTINCTIO XXX.

GRATIANUS.

Pars. Illud autem, quod in canone apostolorum, et in Gangrensi concilio, et in VI synodo * legitur, ex causa consideratur et ex tempore.

Causa fuit haeresis Manichaeorum, quia conjugium detestabantur, sicut etiam quorundam superstitio multa in Catholicorum detestationem introduxisse invenitur, contra quos in Gangrensi Concilio capitibus sexdecim statutum legitur:

C. I. De multimoda superstitione haereticorum, quos Gangrense concilium anathematizavit.

[Conc. Gangr. c. 16.]

Si qui filii parentes, maxime fideles, deseruerint occasione Dei cultus, hoc istum esse indicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis venerentur, quod fideles sunt, anathema sint.

C. II. De eodem.

--Item ex eodem, c. 17.

Quaecunque mulier, religioni judicans convenire, comam sibi amputaverit, quam Deus ad velamen ejus et ad memoriam subjectionis illi dedit, tanquam resolvens jus subjectionis, anathema sit.

C. III. De eodem.

--Item ex eodem, c. 14.

Si qua mulier, derelicto viro, discedere voluerit, soluto vinculo conjugali, nuptias condemnando, anathema sit.

C. IV. De eodem.

--Item ex eodem, c. 10.

Si quis propter Deum virginitatem professus in conjugio positos per arrogantiam vituperavit, anathema sit.

C. V. De eodem.

--Item ex eodem, c. 9.

Si quis vel virginitatem, vel continentiam professus

, tanquam abominabiles nuptias judicat, et non propter hoc solum, quod continentiae et virginitatis bonum sanctum propositum est, anathema sit.

C. VI. De eodem.

--Item ex eodem, c. 13.

Si qua mulier suo proposito utile judicans, ut virili veste utatur, propter hoc virilem habitum imitetur, anathema sit.

C. VII. De eodem.

--Item ex eodem, c. 18.

Si quis, tanquam hoc continentiae convenire judicans, die dominico jejunaverit in ejusdem diei contemptum, anathema sit.

C. VIII. De eodem.

Item ex eodem Conc.

Gangrensi, c. 19.

Si quis eorum, qui in proposito sunt continentiae, propter necessitatem corporalem superbiat, et jejunia communia putaverit contemnenda, totius ecclesiae perfectam in sua conscientia judicans rationem, anathema sit.

C. IX. De eodem.

--Item ex eodem, c. 20.

Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, conventus, qui per loca et basilicas sanctorum martyrum fiunt, vel accusaverit, vel etiam

oblationes, quae ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque Sanctorum contemnendas, anathema sit.

C. X. De eodem.

--Item ex eodem, c. 5.

Si quis docet, domum Dei contemptibilem esse debere, et congregationes, quae in ea fiunt, anathema sit.

C. XI. De eodem.

--Item ex eodem, c. 6.

Si quis extra ecclesiam privatim populos congregans

contemnat ecclesiasticas sanctiones, ipsamque ecclesiam apud se sine concilio episcopi cum presbytero agat, anathema sit.

C. XII. De eodem.

--Item ex eodem, c. 1.

Si quis nuptias in accusationem duxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormientem abominandam crediderit aut etiam accusandam, tanquam non posse conjugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.

C. XIII. De eodem.

--Item ex eodem, c. 2.

Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum, crediderit condemnandum, tanquam spem non habentem, qui eam manducat, anathema sit.

C. XIV. De eodem.

--Item ex eodem, c. 15.

Si quis dereliquerit proprios filios *suos*, et non eos aluerit et, quod pietatis est, necessaria non praebuerit, sed sub occasione continentiae negligendos putaverit, anathema sit.

C. XV. De eodem.

--Item ex eodem, c. 12.

Si quis virorum putaverit sancto proposito (id est continentiae) convenire, ut pallio utatur, tanquam ex eo justitiam habiturus, et reprehendat vel judicet alios qui cum reverentia birris utuntur et alia veste communi, quae in usu est, anathema sit.

C. XVI. De eodem.

--Item ex eodem, c. ultimo.

II. Pars. Haec autem scripsimus, non abscindentes eos qui in ecclesia Dei secundum scripturas sanctum propositum continentiae eligunt, sed eos qui suscipiunt habitum ejus, et in superbiam efferuntur adversus eos, qui simplicius vivunt.

Sed et hos condemnamus, qui se extollunt adversus scripturas et ecclesiasticos canones, et nova introducunt praecepta.

Nos autem et virginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et religione Deo acceptissimam dicimus, et renunciationem saecularium negotiorum atque actuum cum humilitate approbando laudamus, et nuptiarum vinculum, quod secundum castitatem perdurat, honoramus, et divites cum justitia et operibus bonis

non abjicimus.

C. XVII. Anathematizatur, qui Manichaeorum superstitiones sequitur.

Item ex Concilio Martini Papae.

Si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam absque aliqua necessitate die dominica pro quadam religione jejunaverit, sicut Manichaei, anathema sit.

§ 1. Similiter quia quod ab apostolis traditum est canon tenet antiquus, placuit, ut per omnes dominicas et per omnes dies paschae usque ad pentecosten non prosternant

se in oratione causa humilitatis, sed recto vultu ad Dominum fungantur orationis officio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.

Si quis etiam non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum a carne abstineat

placuit sancto concilio, ut praegustet, et sic, si vult abstinere, abstineat.

Si autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspicionem haeresis a se removens, deponatur de ordine clericatus.

DISTINCTIO XXXI.

GRATIANUS.

I Pars.

Tempus quoque, quia nondum erat institutum, ut sacerdotes continentiam servarent.

Unde Gregorius scribit Petro subdiacono Siciliae, lib.

I, epist. 42. C. I. Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur.

Ante triennium subdiaconi omnium ecclesiarum Siciliae prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae nullatenus suis uxoribus miscerentur.

Quod mihi durum atque incompetens videtur, ut, qui usum *ejusdem* continentiae non invenit, neque castitatem *ante* promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc (quod absit) deterius cadat.

Unde videtur mihi, ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur, ut nullum subdiaconum facere praesumant, nisi qui se victurum caste promiserit, quatenus et praeterita mala, quae per propositum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur et futura caute caveantur.

§ 1. Qui vero post eandem prohibitionem, quae ante triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi

atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi.

§ 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus promoveri, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere,

nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

II Pars.

Gratian. Causa vero hujus institutionis munditia sacerdotalis fuit, ut libere cunctis diebus orationi possint vacare.

Si enim (ut Paulus ait) ab uxoribus est cessandum, ut expeditius orationi vacemus, ministris utique altaris, quibus quotidiana necessitas

orandi incumbit, nunquam conjugali officio vacare permittitur.

Unde Beda in comment. super Lucam, ad cap. 1 ait: C. II. Sacerdotibus semper castitas observanda praecipitur.

Sacerdotibus, ut semper altari queant assistere, semper ab uxoribus continendum, semper castitas observanda praecipitur.

C. III. Qui divinis sacramentis inserviunt, continentes esse oportet.

Item in Concilio Carthaginensi II, cap. 2.

Episcopos, presbyteros et diaconos ita placuit, ut decet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec non et Levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt,

continentes esse in omnibus.

C. IV. Sacerdotes et Levitae cum uxoribus suis misceri non debent.

Item Innocentius I Victricio Rothomag.

Episcopo, epist. II, cap. 9.

Tenere debet *omnino* ecclesia, ut sacerdotes

et Levitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur.

Scriptum est enim: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Nam si priscis temporibus anno vicis suae de templo Dei sacerdotes non discedebant (sicut de Zacharia legimus), nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeterquam ex semine Aaron ad sacerdotium nullus accedere praecipiebatur: quanto magis hi sacerdotes vel Levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent?

C. V. P A L E A. [ Idem ibidem.

]

« Nam sicut Paulus ad Corinthios scribit, dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit: multo magis sacerdotes, quibus orandi et sacrificandi juge sacrificium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.

»

C. VI. Qui ab uxoribus suis abstinent, ad sacrificia admittantur.

Idem Exsuperio Tolosano Episcopo, epist. III, c. 1.

Eos ad sacrificia fas sit admitti, qui vel cum uxore non exercent carnale officium.

C. VII. Sacerdoti, cui est semper orandum, matrimonio semper est carendum.

Item Hieronymus contra Jovinianum, lib.

I.

Si laicus et quicunque fidelis orare non potest, nisi careat officio conjugali, sacerdoti, cui semper *pro populo* offerenda sunt sacrificia, semper orandum est; si semper orandum est, ergo semper matrimonio carendum.

Gratian. Quod autem Manichaeorum causa de conjugio sacerdotum illud supra dictum sit, ex Gangrensi Concilio apparet, in quo cap. 1 sic statutum legitur:

C. VIII. Anathema sit, qui nuptias vituperat.

Si quis vituperat nuptias, et dormientem cum viro suo fidelem ac religiosam detestatur aut culpabilem aestimat, velut quae regnum Dei introire non possit, anathema sit.

C. IX. De eodem.

Item ex eodem, cap. 9.

Quicunque virginitatem custodiens aut continentiae studens, velut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod bonum et sanctum est, nomen virginitatis assumit, anathema sit.

III Pars.

Gratian. Potest et aliter intelligi illud, quod in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: Si quis docet sacerdotem uxorem suam contemnere, non quam uxorem in sacerdotio accepit, sed quam, dum adhuc esset laicus vel in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulavit, cum qua continentiam professus est, quum ad sacros ordines ascenderet, quam nullus debet contemnere, hoc est, ab animo et cara sua abjicere, quin ei necessaria provideat.

Probatur autem haec interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui epist. XC, cap. 3, scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:

C. X. Ministris altaris cum episcopis et presbyteris eadem est lex continentiae.

Lex continentiae eadem est altaris ministris, quae episcopis atque presbyteris, qui quum essent laici sive lectores, licite et uxores ducere, et filios procreare potuerunt; sed quum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit.

Unde, ut de carnali fiat spirituale conjugium,

oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit caritas, et cessent opera nuptiarum.

C. XI. Episcopus vel presbyter uxorem propriam a cura sua non abjiciat.

Item Leo IX contra epistolam Nicetae Abbatis.

Omnino confitemur, non licere episcopo, presbytero, diacono, *subdiacono* propriam uxorem causa religionis abjicere a cura sua, scilicet ut ei victum et vestitum largiatur, non ut cum illa ex more carnaliter jaceat.

Sic et sanctos apostolos legimus egisse, B. Paulo apostolo dicente: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas?

Vide insipiens, quia non dixit: numquid non habemus potestatem

sororem mulierem amplectendi?

sed: circumducendi, scilicet ut de mercede praedicationis sustentaretur ab eis, nec tamen foret deinceps inter eos carnale conjugium.

Gratian. Hinc et illud Gregorii: Presbyter quidam quod require infr. dist. seq. cap. penult. § 1. Ut igitur ex his auctoritatibus apparet, sacerdotes uxoribus, quas in laicali habitu vel in minoribus ordinibus constituti sibi legitime copularunt, necessaria ministrare, debita vero reddere non valent.

IV Pars.

§ 2. Sed objicitur illud Tripartitae historiae libro II, capite 14.

C. XII. Dissuasu Paphnutii Nicaena synodus non constituit, quod presbyteri cum suis uxoribus non dormirent.

Nicaena synodus corrigere volens hominum vitam

in ecclesiis commorantium, posuit leges, quas canones vocamus, in quorum tractatu videbatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi cum conjugibus, quas ante

consecrationem duxerant, non dormirent.

Surgens autem *in medio* Paphnutius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem esse dicens cum propria conjuge concubitum, suasitque concilio, ne talem poneret legem, gravem esse asserens causam, quae in ipsis aut eorum conjugibus occasio, fornicationis exsisteret.

Et haec quidem Paphnutius (licet nuptiarum esset inexpertus) exposuit, synodusque laudavit sententiam ejus, et nihil ex hac parte sancivit, sed hoc in uniuscujusque voluntate, non in necessitate dimisit.

C. XIII. Non in perpetuum, sed tempore oblationis a complexu suarum uxorum sacerdotes abstineant.

Item Synodus VI, cap. 13.

Quoniam in Romani ordine canonis esse cognovimus traditum, eos, qui ordinati sunt diaconi vel presbyteri, *debere* confiteri, quod jam suis non copulentur uxoribus: nos antiquum sequentes canonem apostolicae diligentiae et constitutiones, sacrorum virorum legales nuptias amodo valere volumus, nullo modo cum uxoribus suis eorum connubia dissolventes, aut privantes eos familiaritate ad invicem in tempore opportuno.

Quicunque ergo diligens inventus fuerit in subdiaconali ordinatione, aut diaconali, aut sacerdotali, hic nullo modo prohibeatur ad talem ascendere gradum pro uxoris suae *legitimae* cohabitatione; nec etiam tempore ordinationis suae profiteri cogatur, quod abstinere debeat a legalis *propriae*

uxoris familiaritate.

Item infra: § 1. Oportet eos, qui altari ministrant, in tempore oblationis sanctorum continentes esse in omnibus, ut a Deo possint consequi quae simpliciter postulant.

§ 2. Si quis

igitur praesumserit contra apostolicos canones aliquos presbyterorum et diaconorum privare contactu et communione legalis uxoris, deponatur.

§. 3. Similiter et presbyter aut diaconus, qui religionis causa uxorem suam expellit, excommunicetur; si vero in hoc permanserit, deponatur.

Gratian. Hoc autem ex loco intelligendum est.

Orientalis enim ecclesia, cui VI. synodus regulam vivendi praescripsit, votum castitatis in ministris altaris non suscepit.

Unde Stephanus Papa IV ait in I actione Synodi, ab ipso in basilica Lateranensi congregatae: C. XIV. Occidentalis, non orientalis ecclesia castitatis obtulit votum.

V Pars.

Aliter se orientalium traditio habet ecclesiarum,

aliter hujus sanctae Romanae ecclesiae.

Nam earum sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur; istius autem ecclesiae vel occidentalium nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum licentiam habet conjugium sortiendi.

VI Pars.

Gratian. Similiter et capitulum Nicolai ex loco consideratur, quia gens Bulgarorum noviter ad fidem conversa propositum sacrae religionis ex integro assumere nondum didicerat.

§ 1. Quod autem in c. VI synodi presbyter non legitimis nuptiis detentus punitur, non legales nuptiae secundae intelligendae sunt, a quibus auctoritate canonica sacerdos quilibet debet esse immunis.

Illud autem Gangrensis concilii: Si quis discernit presbyterum conjugatum, etc., similiter intelligendum est vel localiter traditum, vel conjugatum ab ea appellatum, quam ante tempus ordinationis suae duxerat.

§ 2. Illud quoque Martini Papae: Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, non dissimiliter intelligendum est.

Primam enim uxorem ante subdiaconatum habere

permittitur, qua defuncta vel castitatem professa promovetur iste ad subdiaconatum.

Promotus autem, si secundas desideraverit nuptias, sententiae Martini Papae subjacebit.

DISTINCTIO XXXII.

GRATIANUS.

I Pars.

Servanda est ergo continentia ab omnibus in sacris ordinibus constitutis.

Unde Leo Papa ad Anastasium epist. LXXXII, cap. 3 et 4, ait: C. I. Neque etiam subdiaconis connubium conceditur.

Omnium sacerdotum tam excellens est electio, ut haec, quae in aliis membris ecclesiae vacant a culpa, in illis tamen habeantur illicita.

Nam quum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur, ut et qui habent sint tanquam non habentes, et qui non habent permaneant singulares.

Quod si in hoc ordine, qui quartus est a capite, dignum

est custodiri, quanto magis in primo, vel in secundo tertiove servandum est, ne aut levitico* ministerio*, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria nec dum frenasse detegitur.

C. II. PALEA. Item Gregorius Leoni episcopo Catinensi, lib.

III, epist. 34,.

« Multorum relatione comperimus, hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur uxoribus.

Quod ne denuo quisquam praesumeret, a Servodei sedis nostrae diacono ex auctoritate nostri decessoris est isto modo prohibitum, ut eodem tempore ii, qui jam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est, aut a suis uxoribus abstinerent, aut certe

ministrare nulla ratione praesumerent.

Et quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit officio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessavit.

Et post aliqua: § 1. De cetero vero fraternitas tua sit omnino solicita, ut quos ad hoc jam officium contigerit promoveri, hoc quam maxime diligenter inspiciat, ne si uxores habent, miscendi se cum eis licentia potiantur, sed ad similitudinem sedis apostolicae eos cuncta observare sua nihilominus districtione constituat.

»

C. III. Extra sacros ordines constituti ducant uxores et ab ecclesia stipendia accipiant.

Item Gregorius Augustino Anglorum episcopo, cap. 2, ad secundam interrogationem.

Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, de quibus praefati sumus, novimus scriptum, quod dividebatur singulis, prout cuique opus erat.

De eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent.

C. IV. Subdiacono uxorem ducere non licet.

Item Nicolaus papa [I] Odoni Viennensi archiepiscopo .

De illo clerico Alverico nomine, quem per ordines

ecclesiasticos usque ad subdiaconatum caste vixisse dicitis, cur vestra auctoritate uxorem duxerit, miramur, eo quod nulli unquam (exceptis illis, quibus ecclesiastica regula habere permittit) uxorem ducendi licentiam damus.

C. V. Non audiatur missa presbyteri concubinam habentis.

Item Nicolaus Papa [II] omnibus Episcopis.

II Pars.

Nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam

mulierem.

Unde etiam ipsa sancta synodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: Quicunque sacerdotum et diaconorum, etc., sicut in subsequenti cap. Alexandri II continetur.

C. VI. Non est audienda missa presbyteri, qui concubinam habet.

Item Alexander II.

Praeter hoc autem praecipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam habere indubitanter vel subintroductam mulierem.

Unde etiam sancta synodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: § 1. Quicunque sacerdos, diaconus, subdiaconus post constitutum beatae memoriae praedecessoris nostri

sanctissimi Papae Leonis ac Nicolai de castitate clericorum, concubinam palam duxerit, vel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli praecipimus et omnino contradicimus, ut missas non cantet, nec evangelium aut epistolam ad missam legat, neque in presbyterio ad divina officia cum his, qui praefatae constitutioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat.

§ 2. Praecipientes etiam statuimus, ut hi praedictorum ordinum, qui eisdem praedecessoribus nostris obedientes castitatem servaverint, juxta ecclesias, *quibus ordinati sunt,* (sicut oportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant, et quicquid eis ab ecclesiis competit, communiter habeant.

*Et rogantes

monemus, ut ad apostolicam, communem scilicet, vitam summopere pervenire studeant, quatenus perfectionem cum his consecuti, qui centesimo fructu ditantur, in coelesti patria mereantur adscribi.

*Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint, quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur.

III Pars.

Gratian. Verum principia harum auctoritate

contraire videntur Hieronymo et Augustino et ceteris, qui Christi sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda ostendunt, sicut subsequens causa simoniacorum plenius demonstrat.

Sed Urbanus II in epist. destinata praeposito S. Iventii hanc contrarietatem determinat dicens:

§ 1. Ad hoc vero, quod subjungitur in eadem epistola, id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris vel sanctimonialium violatoribus vel hujusmodi?

ad hoc, inquam, ita respondemus: Si schismate vel haeresi ab ecclesia non separantur, eorundem ordinationes et reliqua sacramenta sancta et veneranda non negamus, sequentes B. Augustinum, qui super Joannem de hujusmodi tam

copiose quam veraciter disserit.

Ait enim: Baptizat servus bonus, sive servus malus: non sciat se ille, qui baptizatur, baptizari, nisi ab illo, qui sibi tenuit baptizandi potestatem.

Et paulo post: Non horreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem.

Et infra: § 2. Attamen decessores nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum, quos tales revera esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut et peccandi licentiam ceteris auferrent, et hujusmodi ad dignae poenitentiae lamenta revocarent.

Scribit hoc praedecessor noster Gregorius Rudolpho *duci Sueviae* et Bertulpho duci *Carentanorum* inter cetera: Officium simoniacorum et in fornicatione jacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum potestis tales a sanctis ministeriis, ut

oportuerit, prohibeatis, etc. § 4. Porro ad haec, quae tibi syllogistice in eadem epistola objiciuntur, id est, si corpus et sanguis Christi non sunt, et alia, quae praediximus, proprias non habent virtutis dignitates, quid agentibus obsunt?

quod si habent, cur spernuntur, si ab indigno praesumuntur?

Ad haec, inquam, ita respondemus: proprias quidem habent virtutis dignitates, ut praefatus Augustinus ait super Joannem contra Donatistas; sed agentibus vel suscipientibus eadem sacramenta contra praefatorum Pontificum instituta (nisi forte sola morte interveniente, utpote ne sine baptismate vel communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam, in tantum obsunt, ut vere idololatrae

sint, quum talibus et ordinationum, et sacramentorum

confectio, et aliter quam praemissum est scienter susceptio vehementer a sanctis canonibus prohibeantur.

Ait enim Samuel propheta: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere.

Haec de malis catholicis, qui intra ecclesiam sunt.

§ 4. Ceterum schismaticorum et haereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt, juxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii, Cypriani, Augustini et Hieronymi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi quum ipsi vel eorum sacramentis initiati per manus impositionem ad catholicam redierint unitatem.

Sciendum vero, quod canones apostolorum (quorum auctoritate orientalis et

ex parte Romana utitur ecclesia), et insignis Cyprianus martyr, et LXXX episcopi cum eodem baptisma haereticorum lavacrum diaboli appellant.

Stephanus vero et Cornelius martyres et Pontifices Romani, et venerabilis Augustinus in libro De baptismo, eumdem Cyprianum et praefatos episcopos ob hanc causam vehementer redarguunt, affirmantes baptisma sive ab haeretico sive schismatico ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio est, quippe quum et ordine prior, et necessarior sit.

Subito enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur, et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab haeretico

baptismi sacramentum sumere, quam in aeternum perire.

Et hanc sententiam praescriptorum Pontificum Cornelii, Stephani et Augustini, secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius, et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia.

IV Pars.

§ 5. Prohibentur ergo de manibus talium sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint vera quantum ad formam et effectum, sed quia, dum hujusmodi sacerdotes se a populo contemtos viderint, rubore verecundiae facilius ad poenitentiam provocentur.

C. VII. Qui uxorem ducere voluerit, ante ordinem subdiaconatus hoc faciat.

Item ex VI Synodo, cap. 6.

Si quis eorum, qui ad clerum accedunt, voluerit

nuptiali jure mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat.

C. VIII. Lectores aut uxores ducant, aut continentiam profiteantur.

Item, ex Concil.

Carthag. III, cap. 19.

Lectores quum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri.

C. IX. Subdiaconos continentiam servare oportet.

Item Gregorius Bonifacio Episcopo Regino, lib.

III, epist 5,.

Subdiaconis tuis hoc, quod de Siculis statuimus, decernimus observari, nec illam definitionem nostram cujusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi.

C. X. Beneficio et officio careant, qui post diacona tum uxoribus vacant.

Item Urbanus II, in Synodo apud Melphiam, cap. 12,.

Eos, qui post subdiaconatum uxoribus vacare volunt, ab omni sacro ordine removemus, officioque atque beneficio ecclesiae carere decernimus.

Quod si ab episcopo commoniti non se correxerint, principibus indulgemus licentiam, ut eorum feminas mancipent servituti.

Si vero episcopi consenserint eorum pravitatibus, ipsi officii interdictione mulctentur.

C. XI. Excludendi sunt a suorum graduum dignitate subdiaconi, et deinceps, si continentes esse nolunt.

Item Dominico Patriarchae Grandensi.

Erubescant impii, et aperte intelligant judicio

Spiritus sancti eos, qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, nisi mulieres abjecerint et caste vixerint, excludendos ab *omni* eorundem graduum dignitate.

De manifestis quidem loquimur: secretorum autem et cognitor Deus, et judex est.

Idem in Melphiensi Synodo praesidens dixit, cap. 3. C. XII. Ad sacros ordines non accedat, nisi virgo aut probatae castitatis.

Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo, aut probatae *sit* castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem uxorem habuerit.

C. XIII. In tribus gradibus constituti etiam ab uxoribus abstineant.

Item in Concilio Carthaginensi V, c. 3.

Placuit episcopos, presbyteros, diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus abstinere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio, ceteros vero clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque ecclesiae consuetudinem

observari debere.

C. XIV. In minoribus ordinibus constituti uxorem ducant, nisi voto aut religioso habitu prohibeantur.

Item Leo IX contra epistolam Nicetae Abbatis.

Seriatim et aperte prosequemur, quid sancta Romana ecclesia in gradibus clericorum agat.

Clericos *tantum* ostiarios, lectores, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum monachi inveniantur et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere virginem cum benedictione sacerdotali permittit, non autem viduam aut repudiatam, quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, quia nec laicus non virginem sortitur uxorum aut bigamus ad clericatum potest ascendere.

Quod si quis ex praefatis ordinibus desiderat ad

subdiaconatum ascendere, nequibit hoc sine consensu uxoris suae, ut fiat de carnali deinceps spirituale conjugium, nemine eos *ad hoc* cogente.

Neque permittitur postea uxor jungi eidem marito suo carnaliter, nec cuiquam nubere in vita aut post mortem illius.

C. XV. Non liceat clericis alterius sectae uxorem accipere.

Item ex Concilio Chalcedonensi, cap. 14.

Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psalmistis uxores ducere, statuit sancta synodus, non licere cuiquam ex his accipere sectae alterius uxorem.

C. XVI. Non habitent cum clericis mulieres, nisi quae naturali foedere omnem suspicionem excludunt.

Item in Nicaeno concilio, c. 3.

V. Pars interdixit per omnia sancta synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, vel alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte aut matrem, aut

sororem, aut amitam, aut etiam eas idoneas personas, quae fugiant suspiciones.

C. XVII. PALEA. Item Hieronymus* ad Nepotianum de vita clericorum, et alibi *.

« Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant, § 1. Quia non potest toto corde cum Deo habitare, qui feminarum accessibus copulatur, § 2. Femina conscientiam secum pariter

habitantis exurit, § 3. Nunquam de formis mulierum disputes, § 4. Feminae nomen tuum *noverint, vultum nesciant, § 5. Feminam, quam bene videris conversantem, mente dilige, non corporali frequentia.

§ 6. Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere.

»

C. XVIII. Presbyter uxorem suam quasi sororem diligat et quasi hostem fugiat.

Item Gregorius in Dialog.

, lib.

IV, cap. 2.

Presbyter quidam sibi commissam regebat ecclesiam cum magno timore Domini, qui ex tempore accepti ordinis praesbyteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cavens, ad se propius accedere non sinebat, eamque sibi appropinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem

funditus familiaritatis abscidit.

Gratianus. Presbyteram vero quam debeamus accipere, Laodicense Concilium, c. 11 ostendit, dicens:

C. XIX. Viduae vel seniores presbyterae appellantur.

Mulieres, quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud nos viduae, seniores, univirae et matricuriae appellantur, in ecclesia tanquam ordinatas constitui non debere.

DISTINCTIO XXXIII.

GRATIANUS.

I Pars.

Ecce, quod in sacris ordinibus constituti uxores habere non possunt, vel si bigami aliqui fuerint inventi, ad sacros ordines ascendere non valent.

Sed quaeritur, si quis praeter uxorem concubinam habuerit, utrum in sacerdotem promoveri valeat?

Talis a sacris ordinibus auctoritate canonum Apostolorum prohibetur, in quibus cap. 17 sic statutum legitur:

C. I. Secundis nuptiis post baptisma copulatus, aut concubinam habens, ad sacrum ordinem conscendere non valet.

Si quis post acceptum baptisma secundis nuptiis fuerit copulatus aut concubinam habuerit, non potest

fieri episcopus, non presbyter, aut diaconus, aut prorsus eorum, qui ministerio sacro deserviunt.

Gratian. Deservientes sacro ministerio intelliguntur subdiaconi, qui calicem diacono offerunt, et acolythi,

qui cum cereis diaconos praecedunt, unde et ceroferarii dicuntur, qui etiam vinum et aquam praeparando calici subministrant.

Concubina intelligenda est praeter uxorem, ut iste sit sensus capituli: Si quis post acceptum sacrum baptisma secundis nuptiis fuerit copulatus, aut concubinam duxerit: distinguendum est, antequam uxorem duxerit, sive post mortem uxoris.

Unde B. Gregorius ait: C. II. Duarum matronarum maritus post baptismum clericus non ordinetur.

Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum; neque eum, qui unam quidem, sed concubinam, *non matronam habuit; nec illum, qui viduam aut repudiatam* vel meretricem

in matrimonium assumserit; nec eum, qui semetipsum quolibet *corporis sui* membro indignatione aliqua vel justo, vel injusto timore superatus truncaverit; nec illum, qui usuras accepisse convincitur, aut in scena lusisse dignoscitur; nec eum, qui publica poenitentia mortalia crimina deflevit; neque illum, qui in furiam aliquando versus insanivit, vel afflictione diaboli vexatus est; neque eum, qui per ambitionem ad imitationem Simonis Magi pecuniam obtulerit.

C. III. Arreptitii vel epileptici sacris altaribus non ministrent.

Item Pius papa.

II Pars.

Communiter diffinimus, ut nullus de iis, qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur, aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant altaribus ministrare, vel indiscusse se ingerant sacramentis divinis, exceptis illis, qui corporis incommoditatibus dediti sine hujusmodi passionibus in terram probantur elisi: qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab officii sui ordine

et loco suspensi, quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum liberati.

C. IV. De eodem.

Item Nicolaus papa .

Clerici, qui in adolescentia a daemonibus cognoscuntur obsessi, ad superiorem sacri regiminis gradum ascendere non possunt.

C. V. De eodem.

Item Gelasius papa [I] epist. ad universos Episcopos per Lucaniam constitutos, c. 19.

Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemonibus similibusque passionibus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur.

Quibus si in hoc opere positis aliquid

propriae necessitatis occurrat, quis fidelium de sua salute confidat, ubi ministros ipsos curationis humanae tanta prospexerit calamitate vexari?

Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis.

Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permisit, quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit (quod est deterius) mente perculsos?

C, VI.

Qui tempore baptismi uxores habent, si postea religiose vixerint, clerici fieri non prohibentur.

Item Innocentius papa I. Felici Episcopo Nucerino, epist. IV, c. 4.

III Pars.

Laici, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, *ut* aut clericis juncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, adhaeserint, si non concubinam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi.

IV Pars.

Gratian. Ceterum ante susceptum sacrum ordinem quosdam legimus concubinam habuisse, quos tamen sacri canones non rejiciunt, si post sacrum ordinem ab ejus commixtione sese immaculatos custodiunt.

Unde Gregorius Andreae Tarentino Episcopo, lib.

II, epist. 44. C. VII. De quodam episcopo, qui ante sui episcopatus apicem concubinam habuit.

Habuisse te concubinam manifesta veritate comperimus de qua etiam contraria est quibusdam

nata suspicio.

Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse judicium, hoc tuae conscientiae eligimus committendum.

Qua de re, si in sacro ordine constitutus ejus te permixtione *esse* recolis maculatum, sacerdotii honore deposito ad ministrandum nullo modo praesumas accedere: sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro te sine dubio reddere rationem, si hujus sceleris conscius in eo quo es ordine celans veritatem permanere volueris.

DISTINCTIO XXXIV.

GRATIANUS.

I Pars.

Domesticarum quoque personarum immoderatam familiaritatem episcopum vitare oportet.

Unde Nicolaus papa ad Albinum archiepiscopum: C. I. Etiam consanguinearum immoderatam familiaritatem episcopum vitare oportet.

Quorundam relatione fidelium nostris auribus intimatum est, quod Lanfredus episcopus, qui et juvenis esse dicitur, venationi sit deditus, quod vitium plurimos etiam de clericali catalogo, genere duntaxat Germanos et Gallos, irreverenter implicat.

Verum iste (si ita est, ut audivimus) merito juvenis dicitur, qui juvenilibus desideriis occupatus nulla gravitate constringitur.

Et infra: Nam

* , venatorem nunquam legimus sanctum.

Et infra: Nihilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis commonitus atque correptus est, sed nullatenus emendatus; quae res in hoc maxime displicet, et magis ac magis deteriorem de se reddit opinionem, in quo beatitudinis tuae et ceterorum coepiscoporum

suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur, § 1. Oportet ergo fraternitatem tuam synodale cum episcopis et suffraganeis tuis convocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum convenire, atque illi pastorali auctoritate praecipere, quatenus ab omnium bestiarum vel volucrum venatione penitus alienus exsistat, atque ab immoderata filiae suae familiaritate semet omnino coerceat.

Quod si parere contemserit, et tam pro venationis declinatione quam pro immoderata filiae suae conversatione vitanda vobis admonentibus obedire distulerit, a vestro collegio excommunicatus abscedat.

Quod si in hoc contumax adhuc apparuerit a ministerio cussare debebit.

C. II. PALEA. [Ex concilio Aurelianensi IV.

]

« Episcopum, presbyterum aut diaconum canes ad venandum, aut accipitres, aut hujusmodi res habere non licet.

Quod si quis talium personarum in hac voluptate saepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur ; diaconus vero ab omni officio et communione suspendatur.

»

C. III. PALEA .

« Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres aut falcones habeant interdicimus.

»

II. Pars. Gratian. Concubina autem hic ea intelligitur, quae cessantibus legalibus instrumentis unita est, et conjugali affectu adscitur; hanc conjugem facit affectus, concubinam vero lex nominat.

De hac dicitur in concilio Toletano I, c. 17,.

C. IV. Qui non habet uxorem, sed loco illius concubinam, a communione non repellitur.

Is, qui non habet uxorem, et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur: tamen ut unius mulieris, aut uxoris aut concubinae, sit conjunctione contentus.

C. V. De eodem.

Item Isidorus de distantia novi et veteris testamenti.

Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul

habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem, aut certe loco uxoris (si conjux deest) concubinam.

C. VI. PALEA. [ Ex dictis Augustini in lib.

VII homiliarum, hom.

49.]

« Audite carissimi, membra Christi et matris catholicae ecclesiae filii!

Quod dico competentibus et fidelibus, audiant poenitentes.

Quod dico fidelibus, dico et competentibus, et poenitentibus.

Audiant catechumeni, audiant omnes, omnes timeant, nemo contemnat; sit mihi in consolationem vester auditus, ne vobis sit in testimonium dolor meus.

Competentibus dico, fornicari vobis non licet, sufficiant vobis uxores; audiat Deus, si vos surdi estis, audiant

angeli, si vos contemnitis.

Concubinas vobis habere non licet; et si non habetis uxores, tamen

non licebit vobis habere concubinas, quas postea dimittatis, et ducatis uxores, tanto magis damnatio vobis erit, si volueritis, habere uxores et concubinas.

»

III Pars.

Gratian. Ceterum, si non talis concubina fuerit, et aetas illius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, apostolica concessione ad ordinem diaconatus provehi potest.

Unde Pelagius Papa scribit Florentino Episcopo: C. VII. Qui post mortem uxoris habuerit de ancilla filios diaconus fieri permittitur.

Fraternitatis tuae relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non servasse

conjugio designasti.

Et quamvis multa sint, quae in hujusmodi casibus observari canonicae jubeat sublimitatis auctoritas: tamen quia defectus nostrorum temporum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur *in omnibus* manere censuram, et aetas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatum possit provehi, *temporum, ut dictum est, condescendentes defectui,* concessisse nos noveris.

Et infra: § 1. Micenam vero ancillam ejus, de qua se post transitum uxoris filios habere confessus est, jubemus, ut tua dispositione cuiquam monasterio continentiam professura tradatur.

Gratian. Hoc ex dispensatione misericordiae; celerum

ex rigore disciplinae intelligitur illud Aurelianensis Concilii:

C. VIII. Non admittatur ad clerum, qui praeter uxorem aliam cognoverit.

Si quis de laicis post uxorem aliam cujuscunque conditionis cognoverit mulierem, in clericum nullatenus admittatur.

IV Pars.

Gratian. Quod ergo de pellice et meretrice apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae incontinentiae constitutum creditur, quia difficile continentiam servat, qui se illicito concubitu maculare non metuit.

Vel prohibetur ordinari,

qui pellicem vel meretricem cognoverit maritali affectu vel quia corrupta florem virginitatis amiserit, vel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur.

Utrumque enim impedimentum cuilibet praestat, quo minus ad sacros ordines pertingere valeat.

Unde Hilarius Papa in Synodo Romana, cap. 2, scribit, dicens: C. IX. Qui virginem non duxit uxorem, ad sacros ordines non accedat.

Curandum ergo imprimis est, ne ad sacros ordines sicut gestis prioribus ante praescriptum est quisquam, qui uxorem non virginem duxit, aspiret.

C. X. Bigamus, vel poenitens, corpore vitiatus, litteras ignorans, curiae vel conditioni obnoxius, clericus non fiat.

Item Gregorius urbis Romanae Praesul Squillatino Episc.

, lib.

II, epist. 25.

Praecipimus, ne unquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel in qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentiae, vel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere.

C. XI. Non fiat sacerdos, cujus uxorem evidenter constat adulterium admisisse.

Item in Neocaesariensi Concilio, cap 8.

Si cujus uxorem adulterium commisisse, quum esset laicus, evidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest.

Quod

si in clericatu jam eo constituto adulteravit, dato repudio dimittere eam debet.

Si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.

C. XII. De eodem.

Item ex concilio Martini Papae.

Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur.

Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam.

Si autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio alienus sit.

Gratian. Praemissis auctoritatibus bigami et qui virgines non sunt sortiti uxores a sacris ordinibus prohibentur.

Sed quaeritur, si quis ante baptisma viduam duxit uxorem, an propterea sit prohibendus a sacris ordinibus?

De his ita scribit Innocentius Papa Victricio Rothomagensi Episcopo, epist. II, cap. 5 [et 6]. C. XIII. Qui ante baptisma, seu post baptisma viduam duxit uxorem, non admittatur ad clerum.

Si quis viduam (licet laicus) duxerit uxorem, sive ante baptismum, sive post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem vitio videtur exclusus.

In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.

Et infra: § 1. Quod si non putatur uxor esse computanda, quae ante baptismum

ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.

Gratian. Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, juxta illud Ambrosii, epist. LXXXII, ad Vercellensem ecclesiam:

C. XIV. Qui secunda conjugia sortitur, clericus non fiat.

Cognoscamus, non solum *hoc* de episcopo et presbytero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii Nicaeni tractatu addidisse, neque clericum quenquam debere esse, qui secunda conjugia sortitus sit.

V Pars.

Gratian. Similiter etiam viduarum mariti, vel ancillarum, vel meretricum, clerici fieri non possunt.

Unde in canonibus Apostolorum, c. 18, legitur: C. XV. Spectaculis publicis mancipatam, vel ejectam, vel ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat.

Si quis viduam aut ejectam acceperit, aut meretricem, aut ancillam, vel aliquam de iis, quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut ex eorum numero, qui ministerio sacro deserviunt.

VI Pars.

Gratian. Quae autem sit vidua, quae ejecta, vel meretrix, Hieronymus epist. CXXVIII, ad Fabiolam de veste sacerdotali, ostendit dicens:

C. XVI. Quae sit vidua, vel ejecta, vel meretrix.

Vidua est, cujus maritus est mortuus.

Ejecta est, quae a marito vivente projicitur.

Meretrix, quae multorum libidini patet.

VII Pars.

Gratian. Sed postea temporum defectui condescendens Papa Martinus in minoribus ordinibus eos constitui permisit, non regulam praefigendo, dicens:

C. XVII. Inter lectores vel ostiarios deputetur subdiaconus, secundam ducens uxorem.

Si subdiaconus secundam uxorem duxerit, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.

Gratian. Necessitate tamen exigente bigamus usque ad subdiaconatum potest promoveri.

Unde Martinus Papa ait: C. XVIII. Viduam ducens uxorem, subdiaconus, si necessitas exigat, fieri potest.

Lector, si viduam alterius uxorem acceperit, in

lectoratu permaneat, aut si forte necessitas sit, subdiaconus fiat, nihil autem supra.

Similiter et si bigamus fuerit.

VIII Pars.

Gratian. Quibus autem propria conjugia prohibentur, interdicitur etiam nuptialibus conviviis interesse.

Unde in Agathensi Concilio, cap. 39 legitur: C. XIX. Nuptiarum conviviis presbyteri interesse non debent.

Presbyteri, diaconi, subdiaconi vel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, nec his coetibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obscoeni motus corporum choreis et saltationibus efferuntur, ne auditus aut obtutus sacris mysteriis

deputati turpium spectaculorum atque verborum contagione polluantur.

IX Pars.

Gratian. Vidua vero intelligenda est, si post solenne foedus nuptiarum morte interveniente a viro suo divisa fuerit.

Ceterum si antequam conveniant fatali necessitate ab alterutro divisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata, non tamen post mortem sponsi, etiamsi in propria sit ducta, et cum eo velata, vidua appellatur, nec ex ejus copula a sacris ordinibus aliquis prohibetur.

Unde Pelagius Papa scribit: C. XX. Qui cum alio velatam, non tamen illi nuptam, uxorem duxit, sacerdos fieri non prohibetur.

Valentino clerico, cui mulier cum alio ante velata,

non tamen ei nupta, sed virgo permanens, post mortem ejus, cum quo velata erat sponsa, conjugali est copula sociata, quia iterum velamen accepit,

nullum in promovendo generetur obstaculum, quia nihil est (quantum ad hunc articulum pertinet) quod ei de canonicis obviet institutis.

DISTINCTIO XXXV.

GRATIANUS.

I. Pars. A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus constitutis, multorum auctoritatibus breviter monstratum est.

§ 1. Sequitur autem in descriptione illa apostolica: ut sit sobrius, qui ordinandus est, non vinolentus, quod ex auctoritate veteris testamenti introductum

est.

Ministri enim templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum et ut sensus eorum vigeat semper, et tenuis sit, vel quia venter mero aestuans facile despumat in libidinem.

Unde Noe in ebrietate nudavit femora; Loth autem, quem Sodoma non vicit, vina vicerunt.

§ 2. Quod tamen vinolentus esse prohibetur, non semel, sed frequenter vino repletus debet intelligi.

Hinc etiam in canonibus Apostolorum, can.

43 et 42 legitur: C. I. Diaconus, presbyter et episcopus ebrietati et aleae deservientes, nisi desierint, deponantur.

Episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat, aut certe damnetur.

Subdiaconus, aut lector, aut cantor

similia faciens, aut desinat, aut communione privetur.

Similiter etiam laicus.

C. II. Esus carnium et vini potus post diluvium concessus legitur, post Christi adventum inhibitus.

Item Hieronymus lib.

I contra Jovinianum.

Ab exordio conditionis humanae nec carnibus vescebamur, nec dabamus repudium, nec praeputia nobis eripiebantur in signum.

Hoc cursu ad diluvium usque pervenimus.

Post diluvium autem cum datione legis, quam implere nullus potuit, carnes ingestae sunt ad vescendum, et repudia concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus, quasi Dei manus plus in nobis creaverit quam necesse

est.

Postquam autem Christus venit in fine temporum, et Ω revolvit ad Α, et extremitatem retraxit ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus

carnes, dicente Apostolo: Bonum est vinum non bibere, et carnes non comedere.

Et vinum enim cum carnibus post diluvium dedicatum est.

C. III. Alienum est a sapiente potationibus et ebrietatibus vacare.

Idem lib.

II contra Jovinianum.

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; omnis, qui cum his miscetur, non erit sapiens.

C. IV. Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis, epulis atque lasciviis.

Idem in Michaeam ad c. 2.

Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lascivias pudicitiam servare se credunt, propheticus sermo describit, quod ejiciendi sint de spatiosis domibus lautisque conviviis et multo labore epulis conquisitis, et ejiciendi propter malas cogitationes et opera sua.

Et si vis scire, quo ejiciendi sunt, evangelium lege: in tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium.

Annon confusio et ignominia est Jesum crucifixum, *magistrum* pauperem atque esurientem, fartis praedicare corporibus?

jejuniorumque doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora proferre?

Si in apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur,

sed conversationem quoque et abstinentiam amplectamur.

C. V. De eodem.

PALEA. Idem ad Oceanum, epist. 83.

« Venter mero aestuans cito despumat in libidines.

Ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor.

»

C. VI. De eodem.

PALEA. [Idem ad Nepotianum, de vita clericorum.

]

« Vinolentum sacerdotem et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet.

Sacerdotes, qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate aggraventur corda

eorum.

Sicera hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest.

Et infra: Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum.

Nolite, ait Apostolus, inebriari

vino, in quo est luxuria.

Et supra: Qui altario deserviunt, vinum et siceram non bibant.

Sponsa Christi vinum fugiat ut venenum.

Vinum et ebrietas incendium est.

»

C. VII. De eodem.

[PALEA.] Item Prosper de vita contemplativa, lib.

II, c. 22.

« Luxuriam facit et nutrit vini perceptio nimia, non natura.

»

C. VIII. In paradiso abstinentia, post paradisum edendi lascivia incepit.

Item Ambrosius in lib. de Elia et jejunio, cap. 4 et 5.

Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi potestas est et usus escarum, Ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi: ibi coepit sua incrementa nescire, ubi coeperunt divina opera

circa eum feriari.

Quo indicio declaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri.

Et infra: § 1. Et ut sciamus, non esse novum jejunium, primam illic legem constituit de jejunio.

Et infra: Eousque nemo praevaricari noverat, ut adhuc orta non esset, quae prima est praevaricatio.

Indictum jejunium, abstinentiae lex a Domino Deo: praevaricatio legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum; cognitio infirmitatis in cibo, virtus firmitatis in jejunio.

Et infra: Serpens gulae persuadet, Dominus jejunare decernit.

Itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum revocavit errantem.

Et infra: § 2. In principio generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe vineam plantavit, dedit naturam,

sed ignoravit potentiam.

Itaque vinum nec suo pepercit auctori.

Et infra: Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem.

Semel enim inebriatus est Noe.

Ubi *enim* malum ebrietatis agnovit, jumentum suum ad remedium temperavit, non effudit ad vitium.

§ 3. Manebat, antequam vinum inveniretur, omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia servitutis exigere.

Non esset hodie servitus, si ebrietas non fuisset Obrepserat quidem jam fraternae praelationis invidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reverentia.

Laesa pietas est, dum ridetur ebrietas.

Non illis itaque solis nocent vina, quos tentant; sed et illis amplius, quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur.

§ 4. Legimus etiam quod patrem Loth inebriaverint filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum confugerant, et habitabant in spelunca.

Et infra: § 5. Fuit itaque ebrietas origo

incesti, pessimae regenerationis partus deterior.

§ 6. At non Abraham vina in suo convivio ministrabat, sed immolabat vitulum; butyrum et lac etiam angelis hospitibus exhibebat.

*Coeli dominum mundi agnoscebat auctorem.

Vinum ergo exhibere non poterat.

* Sed recte illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum.

Denique annuntiavit eum Joannes, non manducans panem, neque bibens vinum.

Qui enim Christum annuntiat, ab omni vitiorum incentivo praestare se debet alienum.

C. IX. Triginta diebus a communione abstineat clericus, quem ebrium fuisse constiterit.

Item ex Concilio Agathensi, cap. 41.

Ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est.

Itaque eum,

quem ebrium fuisse constiterit (ut ordo patitur), aut triginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio.

DISTINCTIO XXXVI.

GRATIANUS.

I Pars.

Oportet etiam ordinandum esse prudentem, Quod contra eos notandum, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum.

Prudentem autem episcopum oportet intelligi non solum litterarum peritia, verum etiam saecularium negotiorum dispositione.

Unde in epistola Gelasii Papae ad Episcopos per Lucaniam, cap. 18: C. I. Illitterati et corpore vitiati non promoveantur ad clerum.

Illitteratos, aut aliqua parte corporis vitiatos vel imminutos, nullus praesumat ad clericatus ordinem promovere, quia litteris carens sacris non potest

esse aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt.

§ 1. Similiter qui se ipsos abscindunt.

C. II. Ad summum sacerdotium non aspiret, qui divinis stipendiis vel disciplinis non est eruditus.

Item Zosimus Papa epist. ad Hesychium Episcopum Salonitanum.

Qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non est imbutus, et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare praesumat; et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, verum etiam ordinatores ejus careant eo ordine, quem *sine ordine* contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.

Gratian. Ecce, quod sacrarum litterarum oportet

episcopum habere peritiam: unde in veteri testamento inter cetera ornamenta pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur manifestatio et veritas, quia in pectore pontificis manifesta debet esse cognitio veritatis.

§ 1. Hinc etiam vectes, quibus arca portabatur, jugiter annulis erant inserti, ut, quum arca esset portanda, nulla fieret mora de intromittendis vectibus, quia praedicatores, per quos ecclesia circumfertur, sacris litteris semper debent insistere, ne tunc quaerant discere, quum ex officio alios debeant docere.

§ 2. Hinc etiam David prius ex gratia Spiritus sancti donum scientiae percepit, et postea administrationem regni assecutus est.

§ 3. Salomon quoque non divitias, non longa tempora hujus vitae, sed sapientiam a Deo petiit et impetravit.

§ 4. Hinc etiam

Dominus prius ponit verba sua in ore prophetae, et postea constituit eum super gentes et regna, dicens ad Hieremiam: Ecce, dedi verba mea in ore tuo.

Ecce, constitui te hodie super gentes et super regna.

§ 5. Hinc etiam Malachias ait: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

§ 6. Hinc etiam Salvator noster prius in medio doctorum sedit, audiens illos et interrogans, et postea praedicare coepit, quia prius quisque discere, et postea praedicandi officium usurpare debet.

§ 7. Hinc etiam Salomon prius ait: tempus tacendi, et postea: tempus loquendi, quia veritas prius tacendo discitur, et postea loquendo

praedicatur.

§ 8. Hinc idem Dominus ait: Qui audit, dicat, veni.

§ 9. Hinc etiam prius apostolos docuit, deinde eos ad praedicandum misit, dicens: Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Sic etiam post resurrectionem prius illis sensum aperuit et scripturas explanavit, et postea dixit eis: Euntes in mundum universum, etc. Unde quum de quinque panibus quinque millia hominum vellet reficere, prius panes accipiens fregit, et postea discipulis dedit, et per eos demum turbis apposuit, quia sacramenta legis et prophetarum prius disserendo exposuit, et postea eorum scientiam discipulis dedit, et per eos tandem illam fidelibus dispensavit.

§ 10.

Hinc et Petrus, quum rectoribus ecclesiae scriberet, ait: Parati esse debetis reddere rationem

omni poscenti vos satisfactionem de ea fide et spe, quae in vobis est.

§ 11.

Hinc etiam Paulus scribens ad Timotheum ait: Attende lectioni, exhortationi et doctrinae.

§ 12.

Ex quibus omnibus liquido colligitur, quod non sufficit praelatis bona conversatio et morum honestas, nisi addatur scientia doctrinae.

§ 13.

Unde sacerdotes ingressuri tabernaculum prius lavabantur in labro aeneo, quod fecerat Moyses ex speculis mulierum.

§ 14.

Hinc etiam in Canticis canticorum oculi, per quos praelati ecclesiae intelliguntur, assimilantur columbis, quae resident juxta fluenta plerissima.

Hinc etiam Hieronymus in Leviticum [c. 8.]: C. III. Sacerdotis est legis scientiam habere, non bellis, sed orationibus vacare.

Si quis vult pontifex non tam vocabulo esse quam merito, imitetur Moysen, imitetur Aaron.

Quid enim dicitur de eis?

quod non discedunt de tabernaculo Domini.

Erat ergo Moyses indesinenter in tabernaculo Domini.

Quod autem opus ejus erat?

ut aut a Deo aliquid disceret, aut ipse populum doceret.

Haec duo sunt pontificis opera, ut aut a Deo discat legendo scripturas divinas et saepius meditando, aut populum doceat.

Sed illa doceat, quae a Deo ipse didicerit, non ex proprio corde vel humano sensu, sed quae Spiritus sanctus docet.

§ 1. Est et aliud opus, quod facit Moyses: ad bella non vadit, non pugnat contra inimicos.

Sed quid facit?

orat, et

donec *ille* orat, vincit populus ejus; si relaxaverit et demiserit manus, populus ejus vincitur et fugatur.

Oret ergo et sacerdos ecclesiae indesinenter, ut

vincat populus, qui suo ipso est, hostes invisibles Amalechitas, qui sunt daemones impugnantes eos, qui volunt pie vivere in Christo.

DISTINCTIO XXXVII.

GRATIANUS.

I. Pars. Sed quaeritur, an saecularibus literis oporteat eos esse eruditos?

De his ita scribitur in Concilio Carthagin.

IV, cap. 16.

C. I. Libros gentilium non legat episcopus.

Episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem pro necessitate aut tempore.

C. II. Reprehenduntur sacerdotes, qui omissis evangeliis comoedias legunt.

Item Hieronymus ad Damasum Papam de filio prodigo, epist. CXLVI.

Sacerdotes Dei omissis evangeliis et prophetis videmus comoedias legere, amatoria bucolicorum versuum verba canere, Virgilium tenere, et id, quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluptatis.

C. III. In vanitate et obscuritate sensus ambulant, qui saecularibus disciplinis occupantur.

Idem ad cap. 4. epist. ad Ephesios, lib.

II. comment.

Nonne vobis videtur in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur?

qui physicus perscrutator oculos trans coelum levat, et ultra profundum terrarum et abyssi in quoddam inane demergitur?

qui iambum ferit?

qui tantam metrorum silvam in suo

studiosus corde distinguit et congerit?

et (ut ad alteram partem transeam) qui divitias per fas et nefas quaerit?

qui adulatur regibus, hereditates captat alienas, et opes congregat, quas in momento cui sit relicturus ignorat?

C. IV. Qui scripturas sacras male intelligit, vel saeculari sapientia abutitur, vino inebriatur et sicera.

Idem Hieronymus lib.

IX. ad cap. 28. Esaiae.

Vino inebriantur, quando scripturas sanctas male intelligunt atque pervertunt: sicera, quando saeculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis quae non tam vincula sunt appellanda quam phasmata, id est umbrae quaedam et imagines, quae cito pereunt atque solvuntur.

Idem: § 1. Secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere,

qui aliter scripturarum verba accipiunt, quam Spiritus sanctus sonat, et divinos eos, qui conjectura mentis suae incerta futurorum quasi vera pronunciant absque divinorum auctoritate verborum.

Idem: § 2. Quicunque scripturas non ita intelligit, ut rei veritas habet, uvam acerbam comedit.

C. V. Reprehenduntur episcopi, qui filios suos saecularibus crudiunt literis.

Idem lib.

III. ad cap. 6. epist. ad Ephes.

Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus literis erudiunt, et faciunt illos comoedias legere et mimorum turpia scripta cantare, de ecclesiasticis forsitan sumtibus eruditos.

Et quod in corbonam pro peccato virgo vel vidua, vel totam substantiam suam effundens quilibet pauper obtulerat, hoc in calendariam strenam, et saturnalitiam sportulam, et minervale munus grammaticus et

orator, aut in sumtus domesticos templi stipes, aut in sordida scorta convertit.

Heli sacerdos ipse sanctus fuit; sed quia filios suos non erudivit in omni disciplina et correptione, supinus cecidit et mortuus est.

C. VI. PALEA. [ Item ex responsione Hadriani Papae ad Carolum, cap. 49].

« Omnem vim venenorum suorum in dialectica

disputatione constituunt haeretici, quae philosophorum sententia definitur non adstruendi vim habere, sed studium destruendi.

Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum.

Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis.

»

C. VII. B. Hieronymus ab angelo verberatur, quia Ciceronis libros legebat.

Item Rabanus de pressuris ecclesiasticis.

Legimus de B. Hieronymo, quod, quum libros legeret Ciceronis, ab angelo est correptus, eo quod vir Christianus paganorum figmentis intenderet.

Gratian. Hinc etiam filius ille prodigus in evangelio reprehenditur, qui de siliquis, quas porci manducabant, ventrem suum replere cupiebat.

§ 1. Hinc

etiam Origenes cyniphes et ranas, quibus Aegyptii sunt percussi, vanam dialecticorum garrulitatem et sophistica argumenta intelligit.

Ex quibus omnibus colligitur, quod non est ab ecclesiasticis saecularium literarum quaerenda peritia.

§ 2. Sed contra legitur, quod Moyses et Daniel omni scientia Aegyptiorum et Chaldaeorum eruditi fuerunt.

Legitur etiam, quod praecepit Dominus filiis Israel, ut exspoliarent Aegyptios auro et argento, moraliter instruens, ut sive aurum sapientiae, sive argentum eloquentiae apud poetas invenerimus, in usum salutiferae eruditionis vertamus.

§ 3. In Levitico etiam primitias mellis, id est dulcedinem humanae eloquentiae Domino jubemur offerre.

§ 4. Magi quoque tria munera obtulerunt

Domino, in quibus nonnulli tres partes philosophiae volunt intelligi § 5. Denique, ut in expositione Psalterii Cassiodorus testatur, omnis splendor rhetoricae eloquentiae, omnis modus poeticae locutionis, quaelibet varietas decorae pronunciationis a divinis scripturis sumsit exordium.

§ 6. Hinc et Ambrosius ait super epistol.

Colossensium: Omnis ratio scientiae supernae vel terrenae creaturae in eo est, qui est caput earum et auctor, ut, qui hunc novit, nihil ultra quaerat, quia hic est perfecta virtus et sapientia; quidquid

alibi quaeritur, hic perfecte invenitur.

In Daniele et Salomone ostendit infidelibus se totius auctorem sapientiae.

Quod infideles non putant, quia non legunt in evangeliis et prophetis astrologiam, geometriam et alia hujusmodi, quae ideo despecta sunt a nostris, quia nihil valent ad salutem, sed mittunt in errorem, et, dum his student, curam animae non habent.

Qui vero Christum novit, thesaurum sapientiae et scientiae invenit, quia id novit, quod utile est.

Hinc etiam Beda lib.

II. Regum, c. 9, in Samuelis allegoricis expositionibus: C. VIII. Non prohibeantur clerici saeculares literas legere.

Turbat acumen egentium et deficere cogit, qui eos a legendis saecularibus literis omnimodo

aestimat prohibendos, in quibus si qua inventa sunt utilia, quasi sua sumere licet.

Alioquin nec Moyses et Daniel sapientia vel literis Aegyptiorum paterentur erudiri, quorum tamen superstitiones simul et delicias horrebant.

Nec ipse magister gentium aliquot versus poetarum suis vel scriptis indidisset, vel dictis.

II. Pars. Gratian. Cur ergo legi prohibentur, quae tam rationabiliter legenda probantur?

Sed saeculares literas quidam legunt ad voluptatem, poetarum figmentis et verborum ornatu delectati; quidam vero ad eruditionem eas addiscunt, ut errores gentilium legendo detestentur, et utilia, quae in eis invenerint, ad usum sacrae eruditionis devote convertant.

Tales laudabiliter saeculares literas addiscunt.

Unde B. Gregorius quendam

episcopum non reprehendit, quia eas didicerat, sed quia contra episcopale officium pro lectione evangelica grammaticam populo exponebat.

Hinc etiam Ambrosius scribit super Lucam, in explanatione prooemii: C. IX. Saeculares literae legendae sunt, ne ignorentur.

Legimus aliqua, ne negligantur; legimus, ne ignoremus; legimus, non ut teneamus, sed ut repudiemus.

C. X. Grammatica legenda est, ut per eam sacrae scripturae intelligantur.

Item Hieronymus ad cap. 1, epistolae ad Titum.

Si quis artem grammaticam noverit vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet, non improbamus.

§ 1. Geometria quoque et arithmetica et musica habent in sua scientia veritatem, sed non est scientia illa scientia pietatis.

Scientia pietatis est nosse legem, intelligere prophetas, evangelio credere, apostolos non ignorare.

§ 2. Grammaticorum autem doctrina etiam potest proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumta.

C. XI. Exemplo Danielis probatur, non esse peccatum saecularibus literis erudiri.

Item Hieronymus in cap. 1. Danielis.

Qui de mensa regis et de vino *potus* ejus nolunt comedere, ne polluantur, utique si *ipsam* sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse peccatum, nunquam acquiescerent discere quod non licebat.

Discunt autem, non ut sequantur, sed ut judicent atque convincant, quomodo si quispiam adversus mathematicos velit scribere imperitus mathematis, risui pateat, et adversus philosophos disputans, si ignoret dogmata philosophorum.

Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaeorum, qua et Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.

Idem: § 1. Si quando cogimur literarum saecularium recordari, et aliqua ex his discere, quae olim omisimus, non nostrae

est voluntatis, sed, ut ita dicam, gravissimae necessitatis, ut probemus ea, quae a sanctis prophetis ante saecula multa praedicta sunt, tam Graecorum, quam Latinorum et aliarum gentium literis contineri .

C. XII. Magistros et doctores episcopi congruis locis constituant.

Item ex Synodo Eugenii Papae II. [c. 34.]

De quibusdam locis ad nos refertur, neque

magistros, neque curam inveniri pro studio literarum.

Idcirco in universis episcopiis subjectisque plebibus, et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia literarum liberaliumque artium dogmata assidue doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.

C. XIII. Auctoritatibus gentilium eorum vanitas retunditur atque convincitur.

Item Augustinus contra Faustum Manichaeum. lib. XIII, cap. 15.

Si quid veri de Deo Sibylla, vel Orpheus, aliive gentium vates aut philosophi praedixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad paganorum vanitatem revincendam,

non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam.

Quantum enim distat de Christi adventu inter praedicationem angelorum, et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem prophetarum, et curiositatem sacrilegorum.

C. XIV. Ad intelligentiam sacrarum Scripturarum saecularium peritia necessaria ostenditur.

Item Clemens papa I, epist. V, ad suos discipulos.

III. Pars. Relatum est nobis, quod quidam in vestris partibus commorantes adversantur sacris doctrinis, et prout eis videtur non secundum traditionem patris, sed juxta sensum suum docere videntur.

Multas enim quidam, ut audivimus, vestrarum partium ingeniosi homines ex iis quae legunt, verisimilitudines capiunt.

Et ideo diligenter

observandum est, ut lex Dei quum legitur, non secundum propriam ingenii intelligentiam legatur vel doceatur.

Sunt enim multa verba in scripturis divinis, quae possunt trahi ad eum sensum quem sibi unusquisque sponte praesumsit; sed fieri non oportet.

Non enim sensum quem extrinsecus adulteretis, alienum et extraneum debetis quaerere, aut quoquo modo ipsum scripturarum auctoritate confirmare, sed ex ipsis scripturis sensum capere

veritatis.

Et ideo oportet ab eo intelligentiam discere scripturarum, qui eam a majoribus secundum veritatem sibi traditam servavit, ut ipse possit ea quae recte suscepit, competenter asserere.

Quum enim ex divinis scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione communi ac liberalibus studiis, quae forte in pueritia attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita tamen ut, ubi vera didicerit, falsa et simulata declinet.

C. XV. Quare prohibeatur Christianis poetica figmenta legere.

Item Isidorus in lib.

III Sententiarum, de summo bono, cap. 13.

IV. Pars. Ideo prohibetur Christianus figmenta legere poetarum, quia per oblectamenta inanium

fabularum mentem excitant ad incentiva libidinum.

Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo.

V. Pars. Gratian. Ut itaque ex praemissis apparet, imperitia sacerdotibus semper esse debet adversa, quia quum per ignorantiam caecati aliis ducatum praestare

coeperint, ambo in foveam cadunt; unde dicitur in Psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva.

Quum enim obscurantur illi qui praeeunt, ad ferenda onera peccatorum facile sequentes inclinantur.

Elaborandum est itaque sacerdotibus, ut ignorantiam a se quasi quandam pestem abjiciant.

Licet enim servus nesciens voluntatem domini sui, et non faciens, dicatur vapulare paucis, non tamen hoc de omnibus generaliter intelligitur.

Ait enim Apostolus.

Qui ignorat, ignorabitur.

Quod de eo intelligendum est, qui noluit intelligere, ut bene ageret.

Unde Augustinus ait in libro Quaest. veteris ac novi testamenti, quaest.

67. C. XVI.

Non omnis ignorans immunis est a poena.

Ille enim ignorans potest excusari a poena, qui a quo disceret non invenit.

Istis autem hoc ignosci petit qui, habentes a quo discerent, operam non dederunt.

*Hujusmodi non licet ignorare; accipient ergo veniam, si convertantur*.

DISTINCTIO XXXVIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Quum itaque voluntaria ignorantia omnibus noxia sit, sacerdotibus est periculosa.

Unde in Concilio Toletano IV, cap. 24 legitur: C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia vitanda est.

Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperuut.

Sacerdotes enim legere sanctas scripturas *frequenter* admonet Paulus apostolus, dicens ad Timotheum: Attende lectioni, exhortationi et doctrinae, et: semper permane in his.

Sciant igitur sacerdotes scripturas sanctas et canones, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.

C. II. Officialem libellum ab episcopo accipiant presbyteri, quum ordinantur.

Item ex eodem Toletano IV, c. 25.

Quando presbyteri in parochiis ordinantur, libellum officialem a suo sacerdote accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis divinis sacramentis offendant.

Quum vero ad litanias vel ad concilium venerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum officium celebrent, vel baptizent.

C. III. Inscitia sacerdotum nec excusatione digna est, nec venia.

Item Leo Episcopus ad Clerum et plebem Constantinopolitanae urbis, epist. XXII.

Si in laicis vix tolerabilis videtur inscitia, quanto

magis in iis qui praesunt, nec excusatione digna est, nec venia?

C. IV. Canones non licet sacerdotibus ignorare.

Item Coelestinus universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis, epist. III.

Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quicquam facere quod Patrum possit regulis obviare.

Quae enim a nobis res digne servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur?

C. V. Quae sint sacerdotibus necessaria ad discendum.

Item ex dictis Augustini.

Quae ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est liber sacramentorum, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, computus, canon poenitentialis,

psalterium, homiliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festivitatibus aptae.

Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen vix in eo constabit, quia valde periculosae sunt evangelicae minae, quibus dicitur: Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

C. VI. Quae oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus.

Item ex VII.

Synodo, cap. 2.

Omnes psallentes repromittimus Deo: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos.

Quod omnes quidem Christianos observare saluberrimum est, sed praecipue hos qui hierarchicam consecuti sunt dignitatem.

Unde definimus omnem qui ad episcopatus provehendus est gradum, modis

omnibus psalterium nosse, ut ex hoc et omnis clerus, qui sub ipso fuerit, ita moneatur et imbuatur.

Inquiratur autem diligenter a metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum evangelium, quam divini Apostoli librum et omnem divinam scripturam, atque secundum mandata Dei conversari, et docere populum sibi commissum.

Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita, id est vera divinarum scripturarum

disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionysius.

Quod si disceptaverit, et ita libenter facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur.

Ait enim prophetice Deus: Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.

C. VII. De eodem.

Item ex concilio Carthaginensi III, c. 3.

Placuit, ut ordinandis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteat.

C. VIII. Sacrae scripturae inhaerentes non obscuratur iniquitate mundana.

Item Zephirinus papa, epist. I ad episcopos Siciliae.

Sicut stellas coeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium firmamento inhaerentes sanctae scripturae non obscurat mundana iniquitas.

C. IX. Ignorantia scripturarum est ignorantia Christi.

Item Hieronymus ad Eustochium in prooemio comment. in Esaiam.

Si juxta apostolum Paulum Christus Dei virtus est Deique sapientia, et qui nescit scripturas, nescit Dei virtutem ejusque sapientiam, ignoratio scripturarum ignoratio Christi est.

C. X. A Domino sciuntur, vel ignorantur qui ea, quae Dei sunt, sapiunt, vel ignorant.

Item Gregorius in Pastorali, part.

I, cap. 1.

Qui ea, quae Dei sunt, sapiunt, a Domino sapiuntur, et qui ea, quae Dei sunt, nesciunt a Deo nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis

ignorat, ignorabitur.

Idem. Quicunque stultus est in culpa, erit sapiens in poena.

C. XI. Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur.

Item Augustinus in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.

II. Pars. Quamvis errare quanta possumus cura cavendum sit, non solum in majoribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non tamen est consequens, ut continuo erret

quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit.

Pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium.

Veruntamen in qua re quisque erret, interest plurimum.

Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans recta ratione praeponitur.

In diversis autem rebus, id est quum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus utilia vel etiam noxia: quis non in eis, quae ille scit, ei praeferat nescientem?

Sunt enim quaedam, quae nescire quam scire sit melius.

III. Pars. Gratian. Sed licet per ignorantiam grammaticae artis aliquid vitiosum proferant episcopi vel presbyteri, non tamen ideo a scholasticis sunt despiciendi, quia morum vitia magis quam verborum sunt praecavenda.

Unde Augustinus in libro De catechizandis rudibus, cap. 9. C. XII. Non contemnant scholastici ecclesiasticam simplicitatem.

Sedulo monendi sunt scholastici, ut, humilitate induti Christiana, discant non contemnere quos cognoverint morum vitia quam verborum amplius devitare, et cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam praeferre consueverant.

Et infra: His etiam maxime utile est nosse, ita esse praeponendas verbis sententias, ut praeponitur animus corpori.

Ex quo fit, ut ita malle debeant veriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos.

Noverint etiam non essem vocem ad

aures Dei, nisi animi affectum.

Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros ecclesiae forte animadverterint vel cum barbarismis et solecismis Deum invocare, vel eadem verba, quae pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non quia

ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit, dicat Amen; sed quia pie toleranda sunt ab eis qui didicerunt ut sono in foro, sic voto in ecclesia benedici.

Itaque forensis illa nonnunquam forte bona dictio nunquam tamen benedictio dici potest.

C. XIII. De eodem.

[PALEA.] Item Gregorius ad Leandrum Episcopum Hispalensem, in praefat.

Moral. ad fin..

« Indignum vehementer existimo, ut verba coelestis oraculi restringam sub regulis Donati.

C. XIV. PALEA. [ Item Augustinus de vera religione, cap. 49. et 50.

]

« Locutio divinarum scripturarum secundum cujusque linguae proprietatem accipienda est.

Habet

enim omnis lingua *sua* quaedam propria genera locutionum, quae quum in aliam *linguam* transferuntur, videntur absurda.

»

C. XV. PALEA. [ Item Hieronymus ad Pammachium, epist. LII. cujus initium est: Christiani interdum pudoris est.

]

« Ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed universo loquatur hominum generi.

»

C. XVI. Propter opprobrium senectutis a parvulis et a minimis non erubescat discere episcopus.

Item Clemens Papa, epist. III.

Nullus episcopus propter opprobrium senectutis vel nobilitatem generis a parvulis vel minimis eruditis,

si quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat.

Qui enim rebelliter vivit, et discere atque agere bona recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur.

DISTINCTIO XXXIX.

GRATIANUS.

Ecce plenarie monstratum est, quoa sacerdotes oportet literarum tam sacrarum quam saecularium esse peritos.

Nunc quaeritur, an saecularium negotiorum oporteat eos habere peritiam?

Hanc praelatis esse necessariam,

multis rationibus probatur.

Debent namque

praelati subditis non solum spiritualia, sed etiam carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes non solum verbo docebat, sed etiam virtute sanabat et corporalibus alimentis reficiebat.

Ut autem praelati haec omnia plene possint perficere, saecularium

negotiorum oportet eos habere solertiam, ut eorum cautela et ecclesiae serventur indemnes, et cuique necessaria pro suo modo ministrentur.

Unde quidam in episcopum electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne ejus occasione res ecclesiae dilavidarentur.

Sic enim scribit Gregorius Clero et nobilibus Neapol. lib. VIII. epist. 40. C. I. Saecularium negotiorum imperiti non sunt in episcopos ordinandi.

Petrus diaconus, quem a vobis electum asseritis, omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia talis hoc tempore in regiminis debet arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca *subjectorum* utilitate et cautela sciat esse solicitus.

DISTINCTIO XL.

GRATIANUS.

I. Pars. Oportet quoque episcopum esse ornatum et hospitalem.

Ornamenta episcopalia virtutes debent intelligi, quae a Domino eis repromittuntur, quum dicitur: Sacerdotes ejus induam salutari.

Unde in veteri testamento variis vestibus ex praecepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis virtutibus debet splendere vita pontificis, ut gradui conferat decorem, quem ab eo non accepit.

Non enim loca, sed vita et mores sanctum faciunt sacerdotem.

Unde ex suscepto officio non licentiam peccandi, sed necessitatem bene vivendi se noverint assecutos.

Unde Symmachns Papa ait.

C. I. Officium sacerdotii non confert, sed adimit peccandi licentiam.

Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum sedis privilegiis, vel successores ejus, peccandi judicamus licentiam suscepisse.

Ille perennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros.

Quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet, quos par conversationis splendor illuminat.

Quis enim sanctum dubitet esse, quem apex tantae dignitatis attollit?

In quo si desunt bona acquisita per meritum, sufficiunt, quae a loci decessore praestantur.

Aut enim claros ad haec fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

C. II. Filii sanctorum sunt, qui exercent opera eorum.

Item Hieronymus ad Heliodorum, epist. I.

Non est facile stare loco Pauli et tenere gradum

Petri jam cum Christo regnantium, quia hinc dicitur: non sanctorum filii sunt, qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera eorum.

C. III. Morum nobilitas, non loci vel generis, sacerdotes notificet.

Item Gregorius.

Nos, qui praesumus, non ex locorum vel generis dignitate, sed morum nobilitate innotescere debemus, nec urbium claritate, sed fidei puritate.

C. IV. Non loca vel ordines, sed merita nos Deo jungunt.

Item Gregorius ad Anastasium Presbyterum, lib.

VI. epist. 29.

Non loca vel ordines creatori nostro nos proximos faciunt, sed ei nos merita bona jungunt, aut

mala disjungunt.

C. V. Magnitudo peccati vel dignitatis quemque fortiter dejicit.

Item Joannes Chrysostomus, [ id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homilia 40. ad c. 21.].

II. Pars. Homo Christianus fortiter cadit in peccato propter duas causas, aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.

VI. Damnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens, Item ex dictis Bonifacii Martyris.

III. Pars. Si Papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis

officit sibi et omnibus, nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus.

Hujus culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos ipse judicaturus a nemine est judicandus, nisi deprehendatur a fide devius; pro cujus perpetuo statu universitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animadvertit propensius pendere.

C. VII. Non ordines, sed vitae merita nos Deo commendant.

Item Augustinus ad Valerium, epist. CXLVIII.

IV. Pars. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita et maxime hoc

tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud Deum miserius et tristius et damnabilius.

§. 1. Item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur, quo noster imperator jubet.

Quis autem *iste* sit modus, nec a

pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum.

Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

C. VIII. Corrumpitur et ad terram sacerdotium trahitur, nisi legaliter et juste servetur.

Item Isidorus.

Sicut viri et mulieris digna conjunctio unum facit matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus, ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbyterum, et electio et consecratio unum faciunt episcopum: quae omnia unum efficiunt corpus, quod citius corrumpitur et ad terram trahitur, nisi legaliter servetur, nisi juste vivendo laudetur.

C. IX. Gratia, non locus salvat animam.

Item Ambrosius, lib. de paradiso. c. 4.

V. Pars. Illud autem animadverte, quia extra paradisum, vir factus est, et mulier intra paradisum ut advertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratias sibi comparat.

Denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore loco, vir melior invenitur, et illa, quae in meliore loco, hoc est in paradiso, facta est, inferior reperitur.

C. X. De eodem.

Item Gregorius lib.

VI. Reg. epist. 5.

Quaelibet occulta loca sine gratia Dei animam salvare non possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus erratibus electorum.

Nam Loth in ipsa perversa civitate fuit justus: in monte peccavit.

Sed ista cur dicimus, quum majora noverimus?

Quid enim paradiso jucundius?

quid coelo securius?

et tamen homo ex paradiso, et angelus de coelo peccando cecidit.

C. XI. De eodem, Idem.

Adam primus homo pro peccato de paradiso ejectus est: hoc est, quia Dei nobilitatem a se dejecit,

nobilitate loci privatus est.

C. XII. Non est verus sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos.

Item Joannes Chrysostomus, [ id est, auctor operis imperfecti in Matth. hom. 43. ad c. 23.].

VI. Pars. Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes; multi nomine, pauci opere.

Videte ergo quomodo

sedetis super cathedram, quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus, sed omnis sanctus sacerdos.

Qui bene sederit super cathedram, honorem accipit ab illa; qni male sederit, injuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem.

In judicio enim sedens, si quidem bene vixeris et bene docueris, omnium judex es; si autem bene docueris et male vixeris, tui solius condemnator eris.

Nam bene vivendo et et bene docendo populum instruis, quomodo debeat vivere: bene autem docendo et male vivendo Deum instruis, quomodo te debeat condemnare.

Idem: §.

1. Quicunque desideraverit primatum in terra,

inveniet confusionem in coelo, nec inter servos Christi computabitur, qui de primatu tractaverit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo aliis major appareat, sed quomodo omnibus inferior videatur, quoniam non qui major fuerit in honore, ille est justior, sed qui fuerit justior, ille major.

*Conversatio ergo melior est desideranda, non dignior gradus.

*

DISTINCTIO XLI.

GRATIANUS.

I. Pars. Ecce, quibus oporteat sacerdotem esse ornatum moribus.

Sed praeterea oportet illum esse ornatum in exterioribus, habitu videlicet et incessu: habitu, ut nec fulgidis, nec sordidis se vestibus ornet.

Ut enim ait Hieronymus, nec affectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt, quod tam de vestibus, quam de cibis intelligendum est.

Unde Augustinus ait lib.

III. de doctrina Christiana, cap. 12.: C. I. Pro moribus eorum, cum quibus vivimus, etiam uti debemus alimentis.

Quisquis rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum, cum quibus vivit, aut intemperans, aut superstitiosus est.

Quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat,

aut flagitiosus est.

In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est.

Et infra: § 1. Quid igitur locis, et temporibus, et personis conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus.

Fieri enim potest, ut sine

aliquo vitio cupidinis vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gulae flamma in vilissimum olus ardescat, et sanius quisque maluerit more Domini pisce vesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abrahae, aut hordeo more jumentorum.

Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia vilioribus aluntur escis.

Nam in omnibus hujuscemodi rebus non ex earum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi vel probandum est, vel improbandum quod facimus.

C. II. Non cibus, sed appetitus in culpa est.

Idem super epistolam Joannis.

Deliciae quaelibet, si absque desiderio percipiantur, non officiunt, et viles cibi appetenter accepti impediunt profectum abstinentiae.

David enim aquam male concupitam effudit, et Helias carnes comedit .

C. III. Contra suae infirmitatis consuetudinem aliquibus cibis, divites uti non cogantur.

Idem de verbis Domini secundum Matthaeum, [c. 7.] serm.

V .

Non cogantur divites pauperum cibis vesci, utantur consuetudine infirmitatis suae; sed doleant aliter se non posse: si consuetudinem mutant, aegrotant.

Utantur superfluis, dent inopibus necessaria;

utantur pretiosis, dent pauperibus vilia.

C. IV. Aequanimitas tolerandi, non usus, vel abstinentia cibi justitiam facit.

Idem lib.

II quaest. evang. c. 11.

Quod dicit Dominus in evangelio: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et in temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea, quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est.

Non enim interest omnino, quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum

his, cum quibus tibi vivendum est.

Neque quantum sumas interest multum, quum videamus aliorum stomachum citius saturari, et eos tamen illi ipsi parvo, quo satiantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam

perpeti, et vel ante ora positas epulas, si id in tempore opus sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere.

Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae, et pro suae valetudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate atque serenitate animi careat, quum his vel oportet, vel necesse est carere; ut illud in animo Christiani compleatur, quod Apostolus dicit: Scio et minus habere, scio et abundare; ubique et in omnibus imbutus sum: et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat.

C. V. Temperantia ciborum et vestium, non dissolutio eorum laudatur.

Item ex Concilio Gangrensi, c. ultimo.

Parsimoniam cum veste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum praeter corporis diligentiam infucatum laudamus.

Dissolutos autem et fractos in vestibus incessus non recipimus*; et domos Dei honoramus, et conventus, qui in his fiunt, tanquam sanctos et utiles recipimus, *pietatem in privatis domibus non concludentes, sed omnem locum in nomine Dei aedificatum honorantes; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, quae supra vires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia, quae conveniunt traditionibus apostolicis et sanctarum scripturarum praeceptis, in ecclesia fieri exoptamus.

C. VI. Sub specie virtutis saepe se vitia ingerunt.

Item Gregorius Joanni Constantinopolitano, lib.

I, Reg. epist. 24.

Saepe se vitia esse virtutes mentiuntur, ut tenacitas, parsimonia effusio largitas, crudelitas zelus justitiae, remissio pietas velit videri.

C. VII. Meritis fidei et vitae, non divitiis episcopalis auctoritas quaeritur.

Item ex Concilio Carthagin.

IV. c. 15.

Episcopus vilem supellectilem, et mensam ac victum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meritis quaerat.

§ 1. Hospitium quoque non longe ab ecclesia habeat.

C. VIII. De eodem.

Item ex eodem, c. 45.

Clericus professionem suam et habitu et incessu probet, et ideo nec vestibus, nec calceamentis decorem quaerat.

Gratian. Sicut ergo in cibis, mores eorum, cum

quibus vivimus, observare monemur, sic et de indumentis intelligendum est.

Ut enim alibi dicitur: Quisquis contemtis his cum quibus vivit, lautiora sibi vel austeriora prae caeteris indumenta vel alimenta quaerit, aut intemperans sui, aut superstitiosus est.

In incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut gravitate itineris mentis maturitatem ostendat.

Incompositio enim corporis (ut Augustinus ait) inaequalitatem indicat mentis.

Unde historiographus ille, quum ejus mutabilitatem describeret, cujus conscientia excita curis mentem vastabat, inter cetera hoc etiam notabile judicavit, dicens: Citus modo, et tardo modus incessus.

DISTINCTIO XLII.

GRATIANUS.

I. Pars. Hospitalem vero sacerdotem esse oportet, ne sit in numero eorum quibus in judicio dicetur: Hospes eram, et non suscepistis me.

Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem debet invitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit esse, qui domum propriam hospitibus claudit?

Si enim sacerdos primum a se ipso et a domestica ecclesia sua debet exigere quod postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet facere quae postea populum doceat: necesse est, ut pauperes hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos attrahat.

§ 1. Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam revocet quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo placuere, et angelos hospitio meruerunt

recipere; quomodo angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua liberaverunt; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus perdiderit; quomodo etiam secundum Hieronymum aliena rapere convincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur; ac sic per opera pietatis se instruat, ut et praesentis vitae subsidia, et aeternae claritatis praemia a Deo percipiat: utrumque enim pietati promittitur.

§ 2. Unde Apostolus scribens ad Timotheum ait: Exerce te ipsum ad pietatem.

Nam corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem est utilis ad omnia, habens promissionem vitae, quae nunc est, et futurae.

Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari non poterit.

§ 3. Si enim vidua in ecclesia recipi prohibetur, quae

pauperes non recepit hospitio, quae pedes sanctorum non lavit, quae omne opus bonum non est exsecuta: multo magis sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur alieni.

§ 4. Unde hospitalitatis

opera despicientes in Gangrensi Concilio excommunicantur.

Sic enim in eo statutum est. c 11.

C. I. Non sunt despiciendi, qui convivia pauperibus exhibent.

Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est convivia, pauperibus exhibent et propter honorem Dei convocant fratres, et noluerit communicare hujuscemodi vocationibus, parvipendens quod geritur, anathema sit.

Gratian. Hinc etiam Joannes Evangelista in epistola sua quendam Diotrephem excommunicat, qui nec pauperes recipiebat, et recipientes de ecclesia ejiciebat.

In hospitalitate autem non est habendus delectus personarum, sed indifferenter quibuscunque sufficimus hospitales nos exhibere debemus.

Unde Joannes Chrysostomus in epist. ad Hebraeos, hom.

XI. ad c. 6. [circ. fin. ] C. II. In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio.

II. Pars. Quiescamus ab hac absurda curiositate, et diabolica, et peremtoria.

Si enim in clero se electum esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa majora periculum vertitur: non enim das, sed accipis.

Si vero pro nutrimento postulat, nihil in his examines.

*Inquire,* quomodo Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat.

Si scrutator fuisset circa refugientes ad se, nunquam angelos hospitio recepisset.

Fortassis enim non putans eos angelos esse, cum reliquis et hos repulisset; sed quoniam omnes recipiebat,

suscepit et angelos.

Non enim ex vita eorum, quos accipis mercedem tibi retributurus est Deus, sed ex voluntate *tua, ex liberalitate,* ex honorificentia multa, ex misericordia, ex bonitate.

III. Pars. Gratian. Sed licet ipsa convivia despicienda non sint, non tamen in ecclesiis celebrari, nec clericos ad ea convocatos ex eis partes sibi tollere oportet.

Unde in Laodicensi Concilio, c. 27: C. III. Clerici ad agapem vocati partes sibi non tollant.

Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos ad agapem vocatos partes tollere, propter injuriam, quae ex hac occasione ecclesiastico ordini possit deputari.

C. IV. In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus sternere liceat.

Item ex eodem, c. 28.

IV. Pars. Non oportet in basilicis seu in ecclesiis agapem facere et intus manducare, vel accubitus sternere.

C. V. Nisi necessitate coacti clerici in ecclesia non conviventur.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 30.

Nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur.

Populi etiam ab hujusmodi conviviis quantum potest fieri prohibeantur.

»

C. VI. De eodem.

PALEA. Item ex dictis B. Benedicti abbatis.

Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud geratur vel condatur, quam quod divinis ministeriis conveniat.

C. VII. De eodem [PALEA].

Item Augustinus epist. CIX de regula monachorum .

In oratorio praeter orandi et psallendi cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent.

DISTINCTIO XLIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus, et verbis pudorem indesinenter exhibeat.

Unde in Canticis Canticorum genae sponsae, id est

praedicatores, turturi comparantur.

§ 1. Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Hieronymus ait: Innocens et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet.

Nam latratu canum et baculo pastorum lupi sunt arcendi.

In ipsa autem doctrina discretum oportet esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut proferenda taceat.

Unde Gregorius part.

II sui Pastoralis, c. 4, ait: C. I. De discretione praedicationis et silentii.

Sit rector discretus in silentio, utilis in verbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat.

Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium eos, qui erudiri poterant, in

errore derelinquit.

Saepe namque rectores improvidi, humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et juxta veritatis vocem nequaquam jam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum vice deserviunt, quia veniente

lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt.

Hinc namque eos per Prophetam Dominus increpat dicens: Canes muti, non valentes latrare.

Hinc rursus queritur dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.

Ex adverso quippe ascendere est pro defensione gregis voce libera hujus mundi potestatibus contraire.

Et in die Domini in praelio stare est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere.

Pastorem enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse?

qui nimirum, si pro grege se objicit,

murum pro domo Israel hostibus opponit.

Hinc rursus delinquenti populo dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent.

Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores vocantur, qui dum fugitiva esse praesentia indicant quae sunt ventura manifestant; quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia, dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt.

Clavis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpatio culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit.

Hinc Paulus ait: Ut potens sit in doctrina sana exhortari, et

eos, qui contradicunt, redarguere.

Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

Hinc per Esaiam Dominus admonet dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.

Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur.

Sacerdos ergo, si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus?

Hinc est enim, quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia nimirum, quos repleverit, de se protinus loquentes facit.

Hinc Moysi praecipitur

, ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat.

Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus, quando ingreditur vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

Sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit.

Apte autem tintinnabula vestimentis illius describuntur inserta.

Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere?

Propheta testante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitia.

Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu ipsa quoque *bona*

opera sacerdotis clament.

Sed quum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur, et quum fortasse sapiens videri desiderat, unitatis

compagem insipienter abscindat.

Hinc namque veritas dicit: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos.

Per sal quippe verbi sapientia designatur.

Qui ergo loqui sapienter nititur, magnopere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas confundatur.

Hinc Paulus ait: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.

Hinc in sacerdotis veste juxta divinam vocem tintinnabulis mala Punica conjunguntur.

Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur?

Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.

Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod jam praemisimus, per

semetipsam veritas discipulis clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos: ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala Punica tintinnabulis jungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem fidei cauta observatione teneatis.

§ 1. Providendum quoque est solicita intentione rectoribus, ut ab eis non solum prava nullo modo, sed ne recta quidem nimie et inordinate proferantur, quia saepe dictorum virtus perditur, quum apud corda audientium loquacitatis incauta importunitate levigatur, et auctorem suum haec eadem loquacitas inquinat, quae servire auditoribus ad usum profectus ignorat.

Unde bene per Moysen dicitur: Vir, qui fluxum seminis patitur, immundus est.

In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est qualitas

auditae locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur, cogitatio in mente generatur.

Unde et ab hujus mundi sapientibus praedicator egregius seminiverbius est vocatus.

Qui ergo fluxum seminis patitur, immundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corda potuisset, dumque incautus per loquacitatem defluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen effundit.

Unde Paulus quoque quum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dixit: Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune,

importune.

Dicturus: importune, praemisit. opportune, quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua utilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit.

C. II. Porcis et canibus sacra non sunt committenda.

Item Clemens epist. III in extremo.

II Pars.

In mandatis habemus, ut venientes ad civitatem discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus; quanto magis nosse convenit, quis qualisve sit is, cui immortalitatis verba credenda sunt?

Soliciti enim *et valde soliciti* esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos.

Sed et ob alias causas utile est viri hujus habere *me* notitiam.

Si enim sciam, quia in his de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis (hoc est, si sobrius, si misericors, si justus, si mitis, et humanus, quae utique bona esse nullus ambigit), tunc consequens videbitur, ut ei, qui obtinet bona virtutum,

etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari ejus vita videtur, quae est in reliquis probabilis, emendetur.

Si vero in iis, quae palam sunt, peccatis involutus permanet et inquinatus, non me oportet *ei* aliquid de secretioribus et remotis divinae sententiae proloqui, sed magis protestari, et convenire eum, ut peccare desinat et actus suos a vitiis emendet.

Quod si ingesserit se, et provocaverit, nos dicere, quae eum minus recte agentem non oportet audire, prudenter eum debemus eludere.

Nam nihil omnino respondere auditorum causa utile non videtur, ne forte existiment, nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur non intelligentium propositum nostrum.

C. III. Verba praedicationis persecutoribus suis praelati non subtrahant.

Item Anacletus, epist., I omnibus Episcopis.

III. Pars. Scimus autem, multos ob id infestare doctores, ut eos perdant, ut placita propriae voluntatis adimpleant.

Non propterea tamen doctores (in quantum vires suppetunt) a recta aemulatione et bona intentione recedere debent, scientes, quia

beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

C. IV. Non est mundus a sanguine subjectorum, qui Dei consilium illis non annunciat.

Item Gregorius Venantio, lib.

I, epist. 33.

Ephesiis Paulus dicit: Mundae sunt manus meae a sanguine omnium vestrum: non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei vobis.

Mundus ergo a sanguine eorum non esset, si eis Dei concilium annunciare noluisset, quia, quum increpare delinquentes noluerit, eos procul dubio tacendo pastor occidit.

C. V. Aeternae damnationis poenam incurrit praedicator, qui semen divini verbi non spargit.

Item Nicolaus ad Michaelem Imperatorem in epistola, cujus initium est: « Proposueramus.

»

Dispensatio est nobis coelestis seminis injuncta; vae si non sparserimus, vae si tacuerimus.

Quod quum electionis vas formidet et clamet, quanto magis cuilibet exiguo metuendum est?

Proinde, sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse *pro divinitatis cultu et ecclesiae correctione* quod congruit, ita his (quod absit) non mediocre periculum est, qui, quum debeant parere, despiciunt.

IV. Pars. Gratian. Pariter quoque observare debet sacerdos, ne indignis et non intelligentibus secreta mysteria sua praedicatione reserare incipiat.

Qui enim ea docet, quae ab auditoribus non valent intelligi, non ad eorum utilitatem, sed ad sui ostentationem facit.

Unde in expositione: Beati immaculati, dicitur:

Vitium est, secreta mysteria vulgare indignis, quod fit vel loquacitate incauta, dum sine judicio volat irrevocabile verbum, vel adulatione, ut ei placeat, cui secreta revelat, vel jactatione scientiae, ut plura scire videatur.

In quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio in praedicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam torto naso, sacerdotalis officii judicatur indignus.

DISTINCTIO XLIV.

GRATIANUS.

I. Pars. Quum autem vinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam nequaquam habere permittitur;

neque enim ebrietas prohibetur, et voracitas permittitur.

Utrumque enim inter opera tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: Non in comessationibus et ebrietatibus.

Ventris namque ingluvies ad luxuriam provocat facile, et omne opus bonum dissolvit.

Unde venter et genitalia sibimetipsis vicina sunt, ut ex vicinitate membrorum confoederatio intelligatur vitiorum.

Hinc etiam Nabuzardam princeps

coquorum muros Hierusalem destruxisse legitur, quia venter, cui multitudo coquorum deservit, aedificia virtutum ad solum redigit.

Sacerdos itaque de altari vivere, non luxuriari quaerat, ut ait Hieronymus: Tibi, o sacerdos, de altario vivere, non luxuriari

permittitur.

§ 1. Sunt autem comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae, qui festivos et solennes dies non aliter se digne celebrare putant, nisi comessationibus deserviant.

Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum, epist. LXIV: C. I. Non est vacandum comessationibus et ebrietatibus.

Comessationes et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem *etiam* beatissimorum martyrum non solum per dies solennes (quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit?

), sed etiam quotidie celebrentur.

Et post pauca: Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur:

magis docendo quam jubendo, magis monendo quam minando.

Sic enim agendum est cum multitudine peccantium.

Severitas autem exercenda est in peccata paucorum.

Et si quid minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur.

Ita, prius movebuntur spiritales aut spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem, sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur.

C. II. Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 24.

Non oportet clericos servientes a presbyteris usque ad diaconos et deinceps ordinis ecclesiastici

omnes usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut ostiarios, aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.

C. III. Deponatur clericus, qui tabernam aut ergasterium habere voluerit.

Item ex VI.

Synodo, cap 9.

Nulli clerico licet tabernam aut ergasterium habere.

Si enim hujusmodi tabernam ingredi prohibetur,

quanto magis aliis ministrare in ea?

Si quis vero tale quid fecerit, aut cesset, aut deponatur.

C. IV. Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non ingrediantur.

Item ex Concilio Carthag.

III. c. 27.

Clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

C. V. Corripiendus est episcopus qui conviviis occupatur.

Item Gregorius Natali episcopo, lib.

II. Reg. Indict. X. epist. 14.

II Pars.

Multis ab urbe tua venientibus, frater carissime, didici, pastorali cura derelicta solis te conviviis occupatum.

Quae audita non crederem, nisi

haec actionum tuarum experimentis approbarem.

Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exhortationi invigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, quod eis, sub quibus es positus, reverentiam servare nescis.

C. VI. De eodem.

Idem ad eundem lib.

II. epist. 37.

Convivia, quae ex intentione impendendae caritatis fiunt, recte vestra fraternitas in suis epistolis laudat.

Sed tamen sciendum est, quia tunc ex caritate veraciter prodeunt, quum in eis nulla absentium vita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, nec in eis inanes saecularium negotiorum fabulae, sed verba sacrae lectionis audiuntur; quum non

plus, quam necesse est, servitur corpori, sed sola ejus infirmitas reficitur, ut ad usum exercendae virtutis habeatur.

Haec itaque si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium, fateor, magistri estis.

C. VII. PALEA. [ Item ex Concilio Nanetensi.

]

« Nullus presbyterorum, quando ad anniversarium diem, trigesimum, aut septimum, vel tertium alicujus

defuncti, aut quacunque vocatione ad collectam presbyteri convenerit, se inebriare ullatenus praesumat, nec precatus amore sanctorum vel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere vel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, aut cantare praesumat, aut turpia joca vel urso, vel tornatricibus ante se fieri patiatur; nec larvas daemonum ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris canonibus prohibitum.

»

C. VIII. De eodem.

PALEA. Item ex eodem.

]

« Quando autem convenerint presbyteri ad aliquod convivium, aliquis prior illorum versum ante mensam incipiat et cibum benedicat.

Et tunc

secundum ordinem sedeant alter alteri honorem praebentes; et per vices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta scriptura legat.

Et post refectionem similiter sanctum hymnum dicant *ad exemplum* Domini, sicut in coena fecisse legitur, et *sic* se contineant omnes presbyteri, maxime in talibus locis, ut non vituperetur ministerium illorum.

). »

C. IX. De eodem PALEA.

Item ex eodem.

« Quando presbyteri per calendas simul conveniunt post peractum divinum mysterium ad necessariam collationem, non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad prandium ibi ab tabulas resideant, ne per talia inhonesta convivia se

invicem gravent, quia indecens est et onerosum.

Saepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes majus damnum de reprehensione consequuntur, quod de gravedine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant.

Nam de hujusmodi conventu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconvenienter coenam dominicam manducare conveniebant.

Sic et qui ad coenam dominicam, id est ad collationem verbi, sub occasione conveniunt, et ex veritate ventris causa conjunguntur, reprehensibiles coram Deo et

hominibus habentur.

Et ideo peractis omnibus, qui voluerint, panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime ultra tertiam vicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant.

»

C. X. Christani ex symbolis convivia non celebrent.

Item. ex Concilio Laodicensi, c. 55.

III. Pars. Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos, aut etiam laicos Christianos ex symbolis, quae vulgus comessalia appellat, convivia celebrare.

C. XI. Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibus semper conviviis misceatur.

Item ex Concilio Toletano III. c. 7.

Pro reverentia Dei et sacerdotum id universa sancta constituit synodus, ut (quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi) in omni sacerdotali convivio lectio divinarum Scripturarum misceatur.

Per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

C. XII. De confertis nec convivia facere, nec ante horam dici tertiam, clericis comedere licet.

Item ex Concilio Martini Papae, c. 61. et 66.

Non liceat sacerdotes vel clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis.

§ I. Nec oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, nec aliquando clericos, nisi hymno dicto, comedere panem, et post

cibos gratias auctori Deo referre.

Gratiam. Si ergo laicis comessationes damnabiles sunt, multo magis sacerdotibus imputantur ad gehennam.

Venter enim pinguis * , qui adhuc vitiorum bello subjacent, nequaquam per praedicationis usum praeesse magisterio ceterorum debent.

DISTINCTIO XLV.

GRATIANUS.

I. Pars. Sequitur: non percussorem.

Non enim oportet episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad flagella.

Unde Gregorius scribit Joanni Episcopo Constantinopol. lib. I, epist. 52. C. I. Verborum correptione, non verberibus timeri debet episcopus.

Quid autem de episcopis, qui verberibus timeri volunt, canones dicant, bene fraternitas vestra novit.

Pastores etenim facti sumus, non percussores, et egregius praedicator dicit: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.

Nova vero atque inaudita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem.

C. II. De eodem.

Item in Concilio Romano sub Silvestro, c. 17.

Neminem quisquam peccantem clericum caede attingat, non presbyter, non diaconus, non episcopus clericum vel servitorem ecclesiae ad caedem perducat.

Sed si ita causa exigit clerici triduo privetur honore, ut poenitens redeat ad matrem ecclesiam.

C. III. Non asperis, sed blandis verbis ad fidem sunt aliqui provocandi.

Item Gregorius Paschasio Episcopo Neapol. lib. XI, epist. 15.

Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam perducere, blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne

quorum mentem reddita ad planum ratio poterat revocare, pellat procul adversitas.

Nam quicunque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis, quam Dei causas probantur attendere.

§ 1. Judaei siquidem Neapoli consistentes questi nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solennitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solennia colere sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare.

Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam dare.

Nam quid utilitatis est,

quando, etsi contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit?

Aut cur Judaeis qualiter ceremonias suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus?

Agendum ergo est, ut ratione potius et mansuetudine provocati sequi nos velint, non fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes quae dicimus, ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adjuvante convertere.

Itaque fraternitas tua eos monitis *quidem,* prout potuerit, Deo adjuvante ad convertendum accendat, et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique

licentiam.

C. IV. Non severitate, sed benevolentia sabditos praelati corripiant.

Item Gregorius IV in epistola Episcopis per Galliam et Germaniam constitutis.

Licet plerumque accidant in sacerdotibus, quae sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas, quum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato vivat.

Nam si Dominus statim post trinam negationem B. Petrum apostolum praeceptorem nostrum judicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset.

Exspectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores ecclesiae, quam statim judicandi,

*quum majora negotia et difficiliores causarum exitus sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditi et totius mundi reverentia consecrati jubeant sub nostrae sententiae exspectatione suspendi nostroque moderamine finiri.

* Unde necesse est *haec et alia ecclesiastica* quaeque negotia post multarum experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum caritatis et pacis omnis materies scandalorum et praesumptio invidorum atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur.

Et sicut non vult quisquam fratrum se aliorum judicio praegravari, ita non audeat alii inferre quod sibi non vult fieri.

Judaei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inviti susceperint, cogendi sunt retinere.

Unde in Concilio Toletano IV. c. 56. statutum est.

C. V. Sicut non sunt Judaei ad fidem cogendi, ita nec conversi ab ea recedere permittuntur.

De Judaeis autem praecipit sancta synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferri.

Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat.

Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae.

Sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione *homo* quisque credendo salvatur.

Ergo non vi, sed liberi arbitrii facultate ut convertantur suadendi

Tous les livres