Decretum Gratiani (page 3)
sunt, non potius impellendi.
Qui autem jampridem ad Christianitatem coacti sunt *venire* (sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia jam constat eos sacramentis divinis sociatos baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis *et sanguinis* Domini exstitisse participes, oportet, ut fidem, quam etiam vi vel necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, vilis et contemtibilis habeatur.
C. VI. Benevolentia plus quam severitus erga corrigendos agat.
Item Leo Papa, epist. LXXXII, ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem, c. 1.
Licet nonnunquam accidant, quae in sacerdotalibus
sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas.
Sed hi, qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, facile ab hac lege discernuntur; et dum dominari magis quam consulere subditis* quaerunt, *placet honor, inflat superbia, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.
C. VII. Dejiciatur ab officio presbyter et diaconus et episcopus verberibus timeri quaerens.
Item ex canone Apostolorum, can.
28 (juxta priscam versionem ).
Episcopum, aut presbyterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per hujusmodi volentem timeri, dejici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos docuit
hoc Dominus.
E contrario vero ipse, quum percuteretur, non repercutiebat, quum malediceretur, non remaledicebat, quum pateretur, non comminabatur.
C. VIII. Non verberibus, sed verbis subditos episcopi corripiant.
Item ex Concilio Bracarensi III. c. 7.
Quum beatus Apostolus arguere, obsecrare vel increpare in omni patientia praecipiat, extra hanc doctrinam novimus quosdam ex fratribus tantis caedibus in honoratos *subditos* effervescere, quantas poterant latrocinantium promereri personae.
Et ideo, qui gradus jam ecclesiasticos meruerunt, id est presbyteri, abbates et levitae, qui, exceptis gravioribus et mortalibus culpis, nullis debent verberibus
subjacere, non est dignum, ut passim unusquisque praelatus honorabiliora membra sua prout voluerit et ei placuerit verberibus subjiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reverentiam subtrahat, juxta illud, quod quidam sapiens dixit: Leviter castigatus reverentiam exhibet castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec correctionem recipit, nec salutem.
Et ideo, si quis aliter, quam dictum est, praedictos honorabiles subditos, licentia perceptae potestatis elatus, malitia animi tantum crediderit verberandos, juxta modum verberum, quae intulerit, excommunicationis pariter et exsilii sententiam sustinebit.
II. Pars. Gratian. Salomon vero contra admonet,
dicens: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.
Hinc etiam B. Gregorius scribit in dialogo, B. Benedictum quemdam monachum virga percutiendo sanasse, quem crebra admonitione curare non poterat.
Hinc etiam Dominus flagello facto de funiculis male versantes in templo flagellavit et de orationis domo ejecit.
Hinc etiam Apostolus fornicatorem illum satanae corporaliter vexandum tradidit, et magum illum corporali caecitate damnavit.
Hinc etiam in canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter versantur, verberibus castigari jubentur.
Virgines quoque, si religionis veste deposita aliis se copulaverint, ergastulis retrudi praecipiuntur.
Hinc etiam Gregorius in Moralibus lib.
XX. , c. 6: C. IX. Disciplina non est servanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina.
Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur.
Sed circa subditos, suos* inesse rectoribus debet et juste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina.
Hinc est, quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum, ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur: quatenus unusquisque, qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; per vinum mundentur putrida, per oleum sananda
foveantur.
Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendumque quoddam ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur.
Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis.
Hinc etiam David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.
Virga etenim percutimur, et baculo sustentamur.
Si ergo est districtio virgae, quae feriat, sit et consolatio baculi, quae sustentet.
Sit itaque amor, sed non emolliens; sit rigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
Intueri libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam.
Videamus amantem pie et districte saevientem.
§ 1. Certe quum Israeliticus populus ante Dei oculos paene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut ejus rector audiret: Descende, peccavit populus tuus, ac si ei divina vox diceret: qui in tali peccato lapsus est, *jam* meus non est, atque subjungeret: Dimitte me, ut irascatur juror meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam, ille semel et iterum pro populo, cui praeerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti.
Pensemus ergo, quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cujus vita de libro vitae deleri se petiit.
Sed tamen iste, qui tanto ejus populi amore constringitur, contra ejus culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur.
Mox enim, ut petitione prima, ne delerentur, culpae veniam obtinuit, ad eundem populum veniens, ait: Ponat vir gladium suum super femur suum, ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum.
Ecce, qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit.
Intus arsit ignibus amoris: foris accensus est zelo severitatis.
Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos, quos divinitus feriri timuerat,
ipse judicii gladio feriret.
Sic amavit eos, quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret.
Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit.
Intus amans divinae irae supplicando obstitit: foris saeviens culpam feriendo consumpsit.
*Succurit citius omnibus, ostensa morte paucorum.
Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit, quid super populum acturus esset ipse pro Deo.
* In regimine ergo *populi* utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae.
Unde hic
quoque juxta utramque virtutem dicitur: Quumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
Sedere quippe circumstante exercitu vigor est ac disciplina regiminis; moerentium vero corda consolari ministerium pietatis.
C. X. Juste judicans misericordiam cum justitia servat.
Item Isidorus lib.
III. Sententiarum, de summo bono, c. 54.
Omnis, qui juste judicat, stateram in manu gestat, et in utroque penso justitiam et misericordiam portat; sed per justitiam reddit peccanti sententiam, per misericordiam peccati temperat poenam, ut justo libramine quaedam per aequitatem corrigat,
quaedam vero per miserationem indulgeat.
Qui Dei judicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de justitiae tramite devians cadat, et unde non justificatur, inde potius condemnetur.
C. XI. Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur.
Item Augustinus in Enchiridio, c. 72.
Et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat, verum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat.
Multa
enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, non voluntati, quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici.
Gratian. Sunt enim multa genera eleemosynarum, de quibus Albinus ait: C. XII. De multiplici genere eleemosynarum.
Tria sunt genera eleemosynarum: una corporalis: egenti dare quidquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo laesus fueris: tertia, delinquentes corrigere, et errantes in viam reducere veritatis.
C. XIII. Eleemosynae pecuniae praefertur eleemosyna cordis.
Item Augustinus, lib.
L. homiliarum, hom.
6.
Duae sunt eleemosynae, una cordis, altera pecuniae.
Eleemosyna cordis est dimittere ei, aquo laesus
es.
Nam dare aliquid indigenti aliquando quaeris, et non habes; indulgere peccanti quantum volueris redundat tibi.
Et infra: § 1. Eleemosyna cordis multo major est quam eleemosyna corporis.
Et infra: § 2. Charitatis eleemosyna sine substantia terrena sufficit sibi: illa vero, quae corporaliter datur, si non benigno corde tribuitur, omnino non sufficit.
III. Pars. Gratian. Ex his omnibus apparet, quod nec lenitas mansuetudinis sine rectitudine severitatis, nec zelus rectitudinis sine mansuetudine in praelatis debet inveniri.
Percussores ergo, qui praemissis auctoritatibus ab episcopali officio removentur, non quilibet corporaliter flagellantes, sed praetermissa mansuetudine
ad verbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella non vitia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit: Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo.
Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, lib.
XIX. , c. 23. C. XIV. Mansuetudo et districtio ad invicem non separentur.
Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti jura regiminis.
Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, quum contumaces corrigunt, nec disciplinae vigorem molliant, quum infirmorum animos consolantur.
Regal ergo disciplinae vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet
vigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.
C. XV. Vera justitia miseris compatitur, delinquentibus indignatur.
Idem homil.
XXXIV, in evangel. * .
Vera justitia compassionem habet, falsa vero dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus dedignari.
Sed aliud est, quod agitur typho superbiae, aliud, quod zelo disciplinae.
Dedignantur etenim, sed non dedignantes.
Et post pauca: § 1. At contra hi, qui de falsa justitia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius
peccatores fiunt.
C. XVI. Peccantes mansuetudine provocentur, non austeritate abjiciantur.
Item Hieronymus, ad c. 4, Threnorum.
Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, nolite *in aliquo* nobis communicare.
Talis loquela non illuminat caecum, non sanat aegrotum, non curat infirmum, sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit.
Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis levamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, quam per austeritatem in foveam perditionis nutantes propellere.
Unde doctor gentium: Factus sum, inquit, infirmus infirmis.
C. XVII. In populum ira Dei desaevit, quum praedicator delinquentes palpat, non corripit.
Item ex Origene, homilia VII, in Josua.
Sed illud non otiose transmittendum est, quod uno peccante ira Dei super omnem populum venit.
Hoc quando accidit?
quando sacerdotes, qui populo praesunt, erga delinquentes benigni videri volunt, et verentes peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis severitatis immemores nolunt complere quod scriptum est: Peccantem coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant; et iterum: Auferte malum ex vobis ipsis.
Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: Tradidi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.
Neque illud evangelii implere student, ut si viderint peccantem, primo secrete conveniant, post etiam duobus vel tribus adhibitis; quod si contempserit, et post haec ecclesiae correctione non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum velut gentilem habeant ac publicanum;
et dum uni parcunt, universae ecclesiae moliuntur interitum.
Quae ista bonitas, quae ista misericordia, uni parcere, et omnes in discrimen adducere?
Polluitur enim ex uno peccatore populus.
Sicut ex una morbida universus grex inficitur, sic etiam uno fornicante vel aliud quodcunque scelus committente plebs universa polluitur.
Gratian. Hinc etiam alibi dicitur: Rectorem subditis pietas matrem, disciplina vero patrem exhibeat.
IV. Pars. Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili infirmorum conscientiam vulnerat.
Unde Anacletus papa epist. II ad Episcopos Italiae.
C. XVIII. Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor vocatur.
Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum.
Ideo tenere vos et omnes fideles oportet cum, qui secundum
doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sancta, et contradicentes redarguere, et recte viventes atque rectam fidem tuentes consolidare.
DISTINCTIO XLVI.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur: Non litigiosum.
Nihil est enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subjectos tumidi intonant, quod ex arrogantia et superbia provenire manifestum est.
Unde Gregorius scribit in Moralibus, lib.
XXIII, , cap. 12, [c. 13, § 23 et 24] ad c. 33, Job.: C. I. Arrogantes nesciunt inferre humiliter quae docent.
Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, quae sapiunt, recte ministrare non possint.
In verbis enim eorum proditur, quod, quum docent, quasi in quodam sibi videntur sublimitatis culmine residere, eosque, quos docent, ut longe infra se positos veluti in imo respiciunt, quibus non consulendo loqui, sed vix dominando dignantur.
Recte autem his per prophetam Dominus dicit: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.
Cum austeritate enim et potentia imperant,
qui subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant.
At contra vera doctrina tanto vehementius
hoc elationis vitium fugit per cogitationem, quanto ardentius verborum suorum jaculis ipsum magristrum elationis insequitur.
Cavet enim, ne eum *magis* elatis moribus praedicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur.
II. Pars. Gratian. Ecce, quare litigios: prohibentur in episcopos ordinari.
Est et alia causa hujus prohibitionis.
Litigiosi namque vel adulationibus animos principum sibi conciliant, vel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, vel inter fratres discordiam seminando seditionem nunquam facere cessant; quae omnia in praelatis damnabilia esse probantur.
Unde Gregorius scribit in Moralibus, lib.
XVIII, , c. 3, ad cap. 27 Job C. II. De iis, qui peccatoribus adulantur.
Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent quae increpare debuerunt.
Hinc enim per Prophetam dicitur: Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis.
Ad hoc quippe pulvillus ponitur, ut mollius quiescatur.
Quisquis ergo male agentibus adulatur, pulvillum
sub capite vel cubito jacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat.
§ 1. Hinc rursum scriptum est: Ipse
aedificabat parietem, illi autem liniebant eum.
Parietis quippe nomine peccati duritia designatur, Aedificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere.
Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi perverse agentes aedificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant.
§ 2. Sed sanctus vir sicut mala de bonis non aestimat, ita judicare bona de malis recusat, dicens: Absit a me, ut justos vos judicem; donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Hinc etiam in Concilio Carthaginensi IV, c. 56, legitur : C. III. Adulator vel proditer clericus ab officio degradetur.
Clericus, qui adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur, ab officio degradetur.
C. IV. Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda objiciunt.
Item ex eodem Concilio, c. 55,.
Accusatores fratrum episcopus excommunicet, qui non probanda fratribus objiciunt; et si emendaverint vitium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum.
C. V. Removeatur ab officio clericus maledicus; scurra et fratrum profectibus invidens non promoveatur.
Item ex eodem Concilio, c. 57,.
Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur ad postulandam veniam.
Si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione
revocetur.
C. VI. De eodem.
Item ex eodem Concilio, c. 60,.
Clericum scurrilem et verbis turpibus joculatorem ab officio retrahendum censemus
C. VII. De eodem.
Item ex eodem, c. 54,.
Clericus invidens fratrum profectibus, donec in vitio est, non promoveatur.
C. VIII. Non sunt ordinandi, qui seditionibus vacant.
Item ex eodem, c. 67,.
Seditionarios statuimus nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, nec injuriarum suarum ultores.
C. IX. Usuras exigere clericis minime licet.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 5,.
III. Pars. Non licet foenerari ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis vel usuras, vel lucra, quae sescupla dicuntur, accipere.
C. X. Nec suo nomine, nec alieno clericus foenerator exsistat.
Item Leo Papa Episcopis per Campaniam, epist. I, c. 4,.
Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere foenus attentet.
Indecens est enim crimen suum commodis alienis impendere.
Foenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab *eo* Domino,
(qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuit), recipere valeamus.
DISTINCTIO XLVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem in fine hujus capituli usurarii ordinari prohibentur, inde est, quod usuram exercentes cupiditati deservire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur, quia tales facile a justo deviarent.
Unde in canonibus Apostolorum, c. 44 legitur: C. I. Diaconus, presbyter et episcopus exigens usuras, nisi desierit, deponatur.
Episcopus aut presbyter aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur .
C. II. Usuras exigens sive clericus, sive subjectus regulae dejiciatur.
Item ex Concilio Nicaeno, c. 17.
Quoniam multi sub regula constituti avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae scripturae, dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes centesimas exigunt: juste censuit sancta et magna synodus, ut, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiolia, id est sescupla exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero et alienus exsistat a regula.
Hinc etiam Gregorius in lib.
XIX, Moralium, c. [16, n.] 25, in 29 cap. Job. scribit, dicens: C. III. Temporalibus lucris deservientes Deo nequaquam militare probantur.
Omnes hujus saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in coelestibus debiles.
Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant; terreno judici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione vero coram Domino vel unius horae momento lassantur; saepe nuditatem, dejectionem, famem pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, et earum rerum
se abstinentia cruciant, ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant.
§ 1. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt.
At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam sunt in terrenis studiis fortes et in coelestibus debiles,
sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam saeculo fuisse meminerunt.
§ 2. Nam quum quibusdam per praedicatorem* nostrum dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae.
Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem, eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas aeris, quos in carne validos habuit usus terrenae voluptatis.
C. IV. Ad sacros ordines usurarii, promoveri non debent.
Item Gregorius Clero et civibus Neapolitanus lib.
VIII, epist. 40,.
De Petro insuper ad nos pervenisse cognoscite, quod solidos dedit ad usuram.
Quod vos oportet cum omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium eligite, et ab hujus vos persona sine mora suspendite.
Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus.
Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, (quia persona ejus nobis ignota est, et utrum ita sit de simplicitate ejus, quod ad nos perlatum est, ignoramus), cum decreto a vobis facto ad nos cum venire necesse est, ut vitam moresque illius
sollicitius inquirentes sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic judicio aptus exstiterit, vestra in eo (adjuvante Domino) desideria compleamus.
C. V. Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 20,.
Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradari et abstinere.
C. VI. Nec implicari errore, nec cupiditate violari sacerdotem oportet.
Item Leo Anatolio Episcopo Constantinopol.
, epist. LI.
II. Pars. Virum catholicum et praecipue Domini sacerdotem sicut nullo errore implicari, ita nulla oportet cupiditate violari, dicente sancta scriptura.
Post concupiscentias tuas non eas.
Mens enim potentiae avida nec abstinere novit a vetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum.
C. VII. Qui cupiditatem a se non abscindit, bonorum auctori inhaerere non valet.
Item Gregorius, l. VII, epist. 100.
Bonorum auctori inhaerere aliter non valemus, nisi cupiditatem a nobis (quae omnium malorum radix
est) abscindamus.
C. VIII. Avari est hominum bona invadere, quorum necessitatibus subvenire valet.
Item Ambrosius Serm.
LXXXI, de eo, quod scriptum est in evangelio: Hominis cujusdam divitis fructus uberes ager attulit.
Sicut ii, qui per insaniam mente translati sunt, non jam res ipsas, sed passionis suae phantasias vident, ita etiam mens avari semel vinculis cupiditatis adstricta semper aurum, semper argentum videt, semper reditus computat, gratius aurum intuetur quam solem; ipsa ejus oratio et supplicatio ad Dominum aurum quaerit.
Et post pauca: § 1. Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro aurum nascitur.
Sed *quid agis?
* nec satietas
unquam, nec finis aderit cupiditati.
Et infra: § 2. Sed ais: quid injustum est, si quum aliena non invadam, propria diligentius servo?
O impudens dictum!
Propria dicis?
quae?
ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti?
Quando in hanc ingressus es lucem, quando de ventre matris exiisti, quibus quaeso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es?
Et post pauca: § 3. Proprium nemo dicat, quod est commune, quod plus quam sufficeret sumptum etiam violenter obtentum est.
Et infra: § 4. Numquid iniquus est Deus, ut nobis non aequaliter distribuat vitae subsidia, ut tu quidem esses affluens et abundans, aliis vero deesset et egerent?
an idcirco magis, quia et tibi voluit benignitatis
suae experimenta conferre, et alium per virtutem patientiae coronare?
Tu vero susceptis Dei muneribus, etsi in sinum tuum redactis, nihil te putas agere iniquum, si tam multorum vitae subsidia solus obtineas?
Quis enim tam injustus, *tam avidus,* tam avarus, quam qui multorum alimenta suum non usum, sed abundantiam et delicias facit?
Neque enim minus est criminis habenti tollere, quam, quum possis et abundes, indigentibus denegare.
Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; et miserorum redemtio est et absolutio pecunia, quam tu in terram defodis.
Tot te ergo scias invadere bona, quod possis praestare quod velis.
III. Pars. Gratian. Necesse est etiam, ut ille, qui
ordinandus est, suae domui sit bene praepositus, id est, si in laicali habitu uxorem habuit vel filios, a vitiis ad virtutum studia et verbo et exemplo provocet, ut quod postea praecepturus est populis, prius exigat a domesticiis.
Unde Apostolus Ephesiis scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos non ad iracundiam provocent, sed enutriant illos in omni disciplina et correctione Domini.
Unde quum Paulus ad Timotheum scribens, dixisset: suae domui bene praepositum, statim subjunxit: habentem filios sibi subditos in omni castitate, non in accusatione luxuriae.
Non enim talium cohabitator frontem habet alios redarguendi.
Unde de B. Job legitur, quod pro filiis suis quotidiana offerebat Deo sacrificia, offerens holocausta per singulos, quos tanta
caritatis perfectione in unum constrinxit, ut quisque eorum in suo die convivium fratribus pararet, et ad epulandum secum tres sorores suas pariter invitaret.
Quod quia Heli facere dissimulavit, ac falsa pietate superatus delinquentes filios ferire noluit (sicut in libro Regum legitur), apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit, unde ei divina voce dicitur: Honorasti filios tuos magis, quam me.
Hinc etiam David erga filios benignitatem, non disciplinae severitatem exercens, eorum juventutem experimento didicit perniciosam quorum pueritiam vaga licentia permisit esse voluptuosam.
Unus quippe eorum sororem suam stupro corrumpens a fratre ejus, Absalone videlicet, inter epulas, quas
fratribus suis fraudulenter paraverat, obtruncatus est.
Absalon vero, postquam veniam a patre obtinuit, de regno illum expulit, et ad concubinas ejus ingressus est; demum per invia deserti patrem persequens, quercui inhaesit, atque ita suspensus interiit.
Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit dicens: Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior: Jure ergo, qui domui suae nescit praeesse, in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re minima, de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis non est quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam diligentiam adhibebit?
Unde Hieronymus: Non enim justus polluitur ex vitiis filiorum, sed libertas ab Apostolo ecclesiae principi reservatur, ut talis fiat,
qui non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere.
IV. Pars. § 1. Quod tunc fiet, si non erit quod sibi imputetur.
Quum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec sint in homine ejus viae, corripere quidem potest, corrigere autem non valet; pulsare potest, non aperire, manus comprimere, non animum mutare.
Unde Augustinus Clero et populo Hipponensi, epist. CXXXVII. C. IX. Bonorum hominum disciplina mores immutare non valet.
Quantum libet vigilet disciplina domus meae, homo
sum et inter homines vivo; nec mihi arrogare audeo,
ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines unus reprobus, inventus est, aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Ejice ancillam et filium ejus, aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Et infra: § 1. Simpliciter autem fateor caritati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quo modo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Justus justior, fiat et sordidus sordescat adhuc.
C. X. Convicia perditorum a via rectitudinis nos movere non debent.
Item Cyprianus, lib.
I epist. 3. Cornelio Papae.
Quod ad nos attinet, conscientiae nostrae convenit, frater, dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia pereat; si quis autem ultro et crimine suo perierit, et poenitentiam agere atque ad ecclesiam redire noluerit nos in die judicii inculpatos futuros credimus, qui consulimus sanitati; illos solos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari.
Nec movere nos debent convicia perditorum, quo minus a via recta, et a certa regula non recedamus, quando et Apostolus instruat, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non
essem.
DISTINCTIO XLVIII.
GRATIANUS.
1. Pars. Prohibentur etiam neophyti in episcopos ordinari, ut qui heri erat catechumenus, hodie non fiat episcopus, qui heri erat in theatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui vespere erat in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor histrionum, hodie non sit conservator virginum.
Causa autem hujus prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam, tanquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in ruinam diaboli.
Momentaneus namque sacerdos nescit habere humilitatem, observare modos personarum, vel se contemnere; non
jejunavit, non flevit, non se correxit, non pauperibus
erogavit.
In arrogantiam (quae est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, miserum est, eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus.
Unde in Nicaeno Concilio, c. 2, legitur: C. I. Neophytus in episcopum non est ordinandus.
Quoniam multa sive per necessitatem, sive ex quacunque causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentil nuper adhuc catechizati vel instructi statim ad spiritualem baptismum venissent, et continuo, quum baptizati, etiam ad
episcopatum vel presbyterium provecti sunt: recte
igitur visum est, de cetero nihil tale *debere* fieri.
Nam et tempore opus est, ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget.
Evidens namque est apostolicum praeceptum, dicens: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat et laqueum diaboli.
Si vero praecedente tempore aliquod mortale peccatum admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cesset a clero qui hujusmodi est.
Si quis vero praeter haec fecerit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, ipse praecipitabitur de statu sui cleri.
Gratian. Neophyti vero hodie appellantur propositum sacrae religionis noviter assumentes.
Unde B. Gregorius scribit Syagrio Episcopo et aliis Episcopis, lib.
VII, epist. 110: C. II. Quis dicatur neophytus.
Sicut neophytus *tunc* dicebatur, qui initio sanctae fidei erat eruditione plantatus, sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit.
§ 1. Ordinate ergo ad ordines accedendum est.
Nam casum appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum.
Scimus autem, quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi a novitatis suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur, accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.
DISTINCTIO XLIX.
GRATIANUS.
Ecce, a quibus vitiis debeant esse immunes, qui in episcopum sunt ordinandi.
Qui enim intercessores pro populo ad Deum parantur, necesse est ut ejus gratiam bene vivendo mereantur.
Unde Gregorius ait in Pastorali: § 1. Sollicite formidandum, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur.
Cuncti enim liquido novimus, quia, quum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.
Qui ergo adhuc desideriis terrenis adstringitur, caveat, ne districti iram judicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae.
Solerter ergo se quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si in se adhuc vitium damnabiliter
regnat; nec is, quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum.
C. I. Sacrificium Deo non offerat qui vitiis est maculatus.
Idem in eod.
Pastorali eod. c. 11 continenter.
Hinc etenim superna voce ad Moysen dicitur: Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panes *Domino* Deo suo, nec accedat ad ministerium ejus.
Ubi
et repente subjungitur: Si caecus fuerit, si claudus, si vel parvo, vel grandi et torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel ponderosus.
§ 1. Caecus quippe est, qui supernae contemplationis lumen ignorat, qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit.
Hinc etenim prophetante Anna dicitur: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent.
§ 2. Claudus vero est, qui quidem quo pergere debent aspicit, sed per infirmitatem mentis vitae viam perfectae non valet tenere quam videt; quia ad virtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo *per* desiderium innititur,
illuc gressus operis efficaciter non sequuntur.
Hinc etenim Paulus dicit: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, sed magis sanetur.
§ 3. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est.
Naso quippe odores foetoresque discernimus.
Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus.
Unde et in laude
sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris, quae est in Libano, quia nimirum sancta ecclesia quae ex causis singulis tentamenta prodeant per discretionem conspicit, et ventura vitiorum bella ex alto deprehendit.
Sed sunt nonnulli, qui dum aestimari hebetes nolunt saepe se quibusdam exquisitionis plus quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur.
Unde hic quoque subditur: vel grandi et torto naso.
Nasus enim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae, dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit.
§ 4. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exors vacat, quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omninodo
alienus existat.
§ 5. Gibbus vero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his, quae in infimis calcantur, intendat, qui et si quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc, nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit, quia cogitationis statum erigere non valet quem terrenae sollicitudinis usus curvum tenet.
Ex horum quippe specie Psalmista dicit: Incurvatus sum et humiliatus usquequaque.
Quorum culpam quoque per semetipsam veritas reprobans ait: Semen autem, quod in spinis cecidit, hi sunt, qui audiunt verbum et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt
fructum.
§ 6. Lippus vero est, cujus quidem ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant.
In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt, quae quia infusione crebra atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur.
Et sunt nonnulli, quorum sensum carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant.
Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit, cui bene per Angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos, ut videas.
Collyrio quippe oculos ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri
aciem medicamine bonae operationis adjuvamus.
§ 7. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae
seu justitiae caecatur.
Pupilla namque oculi nigra videt, albuginem tolerans nihil videt, quia videlicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit.
Si autem candorem sibi justitiae sive sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt.
§ 8. Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur.
In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem
prorumpit, et foris jam corpus sauciat, quia eum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur.
Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana, ac si aperte diceret: Humanum quidem est tentationem in corde perpeti, daemoniacum vero est in tentationis certamine in operatione superari.
§ 9. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente, quae si in parvis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur.
Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens membrorum decorem foedat, quia et avaritia captivam animam, dum quasi delectat,
exulcerat, dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit.
Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque virtutum per hanc pulchritudo depravatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat.
Paulo attestante, qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas.
§ 10.
Ponderosus vero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae sine ullo repugnationis obstaculo delectatur.
Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad
virilia labitur, quae profecto cum modestia dedecoris intumescunt.
Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis
gestat in corde; et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente, nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe.
§ 11.
Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeat is, quem adhuc propria devastant.
§ 12.
Quia igitur paucis ad magisterium pastorale dignus qualiter veniat, atque hoc indignus qualiter pertimescat, ostendimus, nunc is, qui ad illud digne pervenerit, in eo qualiter vivere debeat, demonstremus.
C. II. Indoctus, terrena lucra sectans, vitiosus ordinari non debet.
Item Hieronymus super Malachiam, ad c. 1. [V. 7, 8.].
Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad se, panem poliutum offerunt, qui ad altare indigne
accedunt, quique dato munere sacerdotium praesumunt.
Panem quoque polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispergit, et qui honorat potentem et despicit pauperem.
Et infra: § 1. Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est?
etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur de victimis.
Caecum animal offert, qui ordinat indoctum loco docti, magistrumque facit, qui vix discipulus esse poterat.
Claudum offert, qui lucra terrena quaerentem locat, utpote pedem in diversa ponentem, unum in divinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de libro Regum: Usquequo claudicatis in duas partes?
Languidum offert, qui vitiosum habet pro religioso, quique tardum et pigrum probat patientem, dicens illum
negligentiae redarguendum.
Indignum est enim dare Deo quod dedignatur homo.
DISTINCTIO L.
GRATIANUS.
I Pars.
Ex praemissis auctoritatibus liquido monstratum est, quod variis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari non possunt.
Nunc autem de eisdem quaeritur, utrum post peractam poenitentiam, vel in propriis ordinibus remanere, aut ad majores gradus conscendere valeant?
Multorum auctoritatibus variis criminibus irretiti a propriis ordinibus dejiciuntur, et ab accessu majorum prohibentur.
Unde Gregorius ait Constantio Mediolanensi episcopo, lib.
IV, epist. 17: C. I. Lapsi in suum ordinem reparari non possunt.
Si lapsis ad suum ordinem revertendi licentia concedatur, vigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum pro reversionis spe gravae actionis desideria quisque concipere non formidat.
Et post pauca: § 1. Illud igitur prae omnibus studete, ut lapsos in sacrum ordinem nullius vobis supplicatio aliquo modo revocare studeat, ne hujusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur eis esse vindicta.
C. II. Qui post suam ordinationem labitur, depositus permanebit.
Item Martius papa I, Amando episcopo.
Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit,
deinceps jam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci.
C. III. Presbyter post lapsum nulla ratione in sacro ordine reparari valet.
Item Gregorius papa Sabiniano episcopo, lib.
VII, epist. 25.
Presbyterum, de quo nos fraternitas tua latoris praesentium legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut revocari
posse cognoscas.
Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum facinus facili dicitur professione confessus.
C. IV. Post perpetratum homicidium sacerdotale officium ministrari non potest.
Item Joannes VIII, Cenomantico Uticensi episcopo.
Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare post perpetratum homicidium posse in sacerdotio ministrare, imo (quod est ineptius) nobis suadere velle, ut ipsi tali praesumptioni praeberemus assensum.
Quis enim tam demens tamque perversi sensus tale quid aestimaret vel post quantumcunque poenitentiam concedendum, cum omnino sit canonicae disciplinae contrarium?
Debet ergo sacerdotio
privatus lacrymarum fonte flagitium tam immane
diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis possit invenire suffragium.
C. V. Ad majorem gradum clericus provehi non potest, qui paganum occidit.
Item Nicolaus papa.
Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad gradum majorem provehi, qui carere etiam debet acquisitio, homicida enim est.
Nam cum discreti sint milites saeculi a militibus Ecclesiae, non convenit militibus Ecclesiae militare saeculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit pervenire.
C. VI. Qui defendendo se paganum occiderit, sacerdotali careat officio.
Idem Osbaldo chorepiscopo Quadrantino.
De his clericis, pro quibus consuluisti, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea
per poenitentiam emendati possint ad gradum pristinum redire, aut ad altiorem conscendere, scito, nos nullam occasionem dare nec ullam tribuere eis licentiam quemlibet hominem quolibet modo occidendi.
Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis ordinis saltem paganum occiderit, multum sibi consulit, si ab officio sacerdotali recesserit; satiusque est illi in hac vita Domino sub inferiori habitu irreprehensibiliter famulari, quam alta indebite appetendo damnabiliter in profundum demergi.
C. VII. Cadat ab officio episcopus, presbyter, aut diaconus capitale committens crimen.
Item ex concilio Agathensi, c. 50.
Si episcopus, presbyter, aut diaconus capitale crimen commiserit, aut chartam falsaverit, aut falsum testimonium dixerit, ab officii honore depositus in monasterium retrudatur, et ibi quamdiu vixerit laicam tantummodo communionem accipiat.
C. VIII. Qui homicidii facto aut praecepto, aut consilio post baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur.
Item ex concilio Martini papae, c. 26.
Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit,
non admittatur ad clericatum.
Quod si irrepserit, dejiciatur.
Similiter si homicidii aut facto, aut praecepto, aut consilio, aut defensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, dejiciatur, et in fine vitae suae laicam communionem tantummodo recipiat .
C. IX. De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt.
Item Gregorius Januario episcopo Caralitano, lib.
III, epist. 26.
Pervenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos vel post poenitentiam, vel ante ad ministerii sui officium revocari; quod omnino prohibemus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt.
Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus
in peccatum carnis fuerit, sacro ordine *ita* careat, ut ad altaris ministerium *ulterius* non accedat.
C. X. De eodem.
Idem Venantio Lunensi episcopo, lib.
IV, epist. 5.
Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas vestra discutiat id, quod ad nos de Saturnino presbytero perlatum est.
Pervenit namque ad nos, quia postquam pro crimine lapsus sui a sacerdotii ordine est dejectus, ad explendum ministerium sacerdotii praesumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare.
Quod si ita factum fraternitas vestra repererit, eum sacri corporis et sanguinis dominici participatione privatum in poenitentiam
redigat, ita ut usque ad diem obitus sui in eadem excommunicatione permaneat et viaticum tantummodo exitus sui tempore recipiat.
Sin autem eum fraternitas tua talem poenitentiam agere cognoverit, ut ei juste ad recipiendam inter laicos communionem etiam ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate.
Et infra: § 1. Praeterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes statuimus, diaconum et abbatem de portu Veneris, quem indicas cecidisse, ad sacrum ordinem
non debere vel posse ullo modo revocari.
Quem quidem sacro ordine privatum in poenitentiam deputare te convenit; cujus si postea actus conversatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi tu tamen decreveris, stanti locum obtineat.
Subdiaconi quoque, quo similis culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant.
In portu autem Veneris loco lapsi diaconi alium, qui hoc officium implere debeat, ordinabis.
Saturninum vero presbyterum, ut nunquam ad sacri ordinis ministerium praesumat accedere, scriptis cavere decrevimus; sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in eo in quo est statu sine cujusquam adversitate manere
permittimus.
C. XI. Loco lapsi alius ordinandus est.
Idem Mariniano episcopo Ravennae, lib.
VI, epist. 39.
Postquam quemquam criminaliter abscedentem in locum, *de* quo lapsus est, nulla permittit ratio revocari, et ultra tres menses Ecclesiam vacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore dominicum gregem antiquus (quod absit!
) hostis insidiando dilaniet, fraternitas vestra deprecationi eorum consentire et in loco lapsi debet episcopum ordinare.
C. XII. Qui post ordinationem suam in lapsum ceciderit, sacra mysteria non debet tractare.
Item Martinus papa I in epistola ad Amandum.
Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, et praevaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius, omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis atque pollutis mysteria nostrae salutis tractare.
II Pars.
Gratian. Econtra exemplis et auctoritatibus probatur, post actam poenitentiam proprios gradus licite posse administrare, et ad majores conscendere.
Maria enim soror Aaron, postquam lepra percussa
est, quia in Moysen murmuraverat, acta poenitentia a peccato mundata et sanata est, et pristinam gratiam prophetandi recepit.
Aaron autem post conflatum vitulum etiam in summum sacerdotem consecratus est.
David post adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in proprio gradu permansit.
Achab quoque post mortem Nabuthae viri sanctissimi per poenitentiam humiliatus in regia sede remansit.
Et ut praetereamus multa exempla Veteris Testamenti, Petrus negavit Christum, et tamen postea princeps apostolorum factus est; Paulus Stephanum lapidavit, et tamen a Deo in apostolum electus est.
Multi quoque ab haeresi ad unitatem catholicae fidei revertentes in suis ordinibus sunt recepti, alii vero ad episcopalem etiam gradum sunt
promoti, utpote Augustinus et alii complures.
C. XIII. De eodem, PALEA .
« Joannes Chrysostomus *a* duabus synodis orthodoxorum episcoporum fuit dijudicatus, sed iterum fuit restitutus.
Marcellus episcopus Ancyrae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum.
Asclepius dijudicatus a synodo ecclesiam suam postea recepit.
Lucius episcopus Adrianopolites damnatus a Papa Julio recepit ecclesiam sui episcopatus.
Cyrillus episcopus Hierosolymitanus depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae.
Simili modo Polychronium ejusdem ecclesiae Hierosolymitanae pontificem Sixtus Papa damnavit et iterum ipse eum reconciliavit.
Innocentius Papa Photinum episcopum damnavit, sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae suae.
Misenum episcopum a Felice Papa damnatum Gelasius Papa successor illius reconciliavit et ecclesiae suae restituit.
Leontius, dum esset presbyter, depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha exstitit.
Gregorius vero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius ejus antecessor presbyterii honore privaverat, sanctae ecclesiae Signinae
consecravit episcopum.
Ibas namque episcopus dijudicatus fuit, sed sancta synodus canonica suam illi restituit ecclesiam.
Rothadum vero episcopum sanctae Suessionensis ecclesiae, a synodo, cui Carolus interfuit, condemnatum, et Sophronium Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliavit.
»
Praeterea Calixtus Papa I, de hujusmodi scribit ita, epist. II, ad Episcopos Galliarum: C. XIV. Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt.
Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non vult alteri non loquatur.
Unde bene sacra ait scriptura: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias.
Nos enim tempore indigemus, ut aliquid
maturius agamus, nec praecipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus.
§ 1. Sed si aliquis lapsus quocunque modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus affectu, sicut ait B. Apostolus: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et ut tenteris.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
§ 2. Porro S. David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore permansit.
§ 3. B. quoque Petrus amarissimas lacrimas fudit, quando Dominum negasse poenituit, sed tamen apostolus permansit.
Et Dominus per Prophetam *peccantibus* pollicetur, dicens: Peccator in quacunque die conversus ingemuerit,
omnium iniquitatum illius non recordabor amplius.
Errant enim, qui putant, *Domini* sacerdotes post lapsum, si condignam egerint poenitentiam, Domino ministrare non posse, et suis honoribus frui, si bonam deinceps vitam duxerint, et suum sacerdotium condigne custodierint.
Et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam contra traditas ecclesiae claves disputare et agere videntur, de quibus dictum est: Quaecunque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo.
Alioquin haec
sententia aut Domini non est, aut vera est.
§ 4. Nos vero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, testante Domino per Prophetam: Numquid qui dormit, non adjiciet, ut resurgat?
Et propheta David poenitentiam agens dixit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
Ipse namque post poenitentiam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam poenitentiam Deo gesserint, utrumque facere posse.
Docuit enim, quando dixit: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
*Et* sacrificium Deo *pro se* obtulit, dum dicebat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Videns enim
Propheta scelera sua mundata per poenitentiam, non dubitavit praedicando et Domino libando curare aliena.
Et infra: § 5. Mundatur ergo homo a peccato et resurgit gratia Dei lapsus, et in pristino manet officio juxta praedictas auctoritates.
Videat, ne amplius peccet, ut sententia evangelii maneat in eo: Vade et amplius noli peccare.
Unde ait Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.
Et infra: § 6. Sententiam, fratres, quae misericordiam vetat, non solum tenere, sed et audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.
C. XV. In pristinum gradum post poenitentiam revocari possunt sacerdotes.
Item Hieronymus ad cap. 3 Malachiae.
Et purgabit filios Levi; tempus est enim, ut judicium incipiat a domo Dei, et alibi scribitur: A sanctis meis incipite.
In filiis autem Levi omnem sacerdotalem intellige dignitatem.
Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid de ceteris est dicendum?
Qui quum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino justa sacrificia, et placebit sacrificium eorum, quod offerunt pro Juda et
Hierusalem, (hoc est, pro iis, qui Dominum confitentur et pacem ejus mente conspiciunt sicut dies saeculi et sicut anni antiqui,) ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et poenitentiam placere incipiant, quum omni fuerint peccatorum sorde purgati.
C. XVI. Lapsi reparari possunt.
Item Gregorius Secundino lib.
VII, epist 53,.
Quia sanctitas tua *hoc a nobis* requisivit, ut sibi de sacerdotali officio post lapsum resurgendi auctoritates scriberemus, dum se dicit de hoc canones diversos legisse et diversas sententias invenisse, alias resurgendi, alias nequaquam posse: ideo nos generales synodos, a Nicaena incipientes, hanc cum reliquis quatuor veneramur,
quia ipsam sequentes ceterae in cunctis canonicis sententiis unanimiter concordant.
Nos vero praecedentes Patres sequi debemus, qui (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non discordamus.
A capite itaque incipientes usque ad quartum altaris ministrum, hanc formam servandam cognoscimus, ut sicut minorem major praecedit in honore, ita et *in* crimine, et quem major sequitur culpa, majore plectatur vindicta, et sic postea poenitentia credatur esse fructuosa.
§ 1. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere?
aut domum construere, et non illic habitare?
Post dignam igitur satisfactionem credimus posse rediri ad honorem.
Et infra: § 2. Ad fontem misericordiae
recurrentes evangelii proferamus sententiam: Gaudeo, inquit, super uno peccatore poenitentiam agente magis quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
Et ovem perditam, nonaginta novem non errantibus relictis in deserto, humero pii pastoris ad ovile reportatam Dominus ipse testatur.
Si ovis perdita errans post inventionem ad ovile humero reportatur, cur
post poenitentiam ad ecclesiae ministerium lapsus non revocetur?
Sicut in Apocalypsi dicitur de ministro ecclesiae: Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.
Quid enim est gravius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inveniuntur, aut Dei filium jurejurando negare?
In quo *tamen* hunc ipsum B. Petrum apostolorum principem, ad cujus sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognoscimus.
Sed post negationem poenitentia secuta est, et post poenitentiam misericordia data est, quia *postea* apostolatu eum non expulit, qui ante quidem ipsum se negare praedixit.
C. XVII. Post acerrimam poenitentiam lapsi reparantur.
Idem super Ezechielem, hom.
IX, ad c. 2.
Quid est hoc, quod Prophetae jacenti dicitur: Sta supra pedes tuos, et loquar tecum?
Qui enim jacenti loquebatur, cur *non se nisi* stanti promittit esse locuturum?
sed sciendum, quia alia sunt, quae jacentes, alia quae stantes audire debeamus.
Jacenti enim dicitur, ut surgat; stanti autem praecipitur, ut ad praedicationem proficisci debeat.
Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione jacentibus praeberi non debet auctoritas praedicationis.
Sed quum jam in bono opere surgimus, quum jam recti stare coeperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in praedicationem mitti debeamus.
Stans ergo Propheta visionem spiritalem vidit, et cecidit; cadens vero *jam*
monitionis verbum suscepit, ut surgeret; surgens autem praeceptum audivit, ut praedicaret.
Nam qui adhuc ex superbiae vertice stamus, quum jam de aeternitatis timore aliquid sentire coeperimus, dignum est, ut ad poenitentiam cadamus.
Et quum infirmitatem nostram subtiliter cognoscentes humiliter jacemus, per divini verbi consolationem surgere ad fortiora opera *jubemur.
*
C. XVIII. De eodem.
Idem lib.
XVIII Moral. c. 16, ad cap. 28 Job.
Ferrum de terra tollitur, quum fortis propugnator ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur.
Non ergo in eo debet despici, quod fuit, quia jam incipit esse, quod non fuit.
C. XIX. Post condignam poenitentiam pristina recipiantur officia.
Item Hieronymus ad cap. 3 Michaeae.
Quum exaudiero eos, dabo eis virtutem spiritus mei, et implebo eos judicio meo et fortitudine.
Animadverte, in praesenti loco posse docere aliquem post peccatum, si tamen vitia pristina poenitentia digna diluerit.
Unde David post adulterium et homicidium loquitur in Psalmo: Asperges me hyssopo,
et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.
Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me, quumque hoc feceris, docebo, ait, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
C. XX. De eodem.
Item Hieronymus lib.
II contra Jovinianum.
Jesus filius Josedech sacerdos magnus quanquam in typo praecesserit salvatoris, qui nostra peccata portavit et alienigenam sibi ex gentibus copulavit ecclesiam, tamen secundum literam post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris ejus, et candida illi deinceps vestimenta redduntur.
C. XXI. Per poenitentiam clerici correcti gradum suum et dignitatem recipiunt.
Item ex Concilio Agathensi, cap. 2.
Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contemserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut quum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
C. XXII. De eodem.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 17.
Si quis presbyter aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi.
In judicio tamen episcopi dimittendum est, sive dignus sit, sive indignus in suo recipi ut debeat gradu, quia multoties hoc ipsum, quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi potestate dimissum est.
C. XXIII. PALEA .
Item Augustinus ad Bonifacium.
« Bene valet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam poenitentiam, licet in hoc diversi
diversa sentiant, dicentes, non posse restitui ad honorem.
Sed sic dictum est propter simulatas poenitentias quorundam, et propter affectatas honorum dignitates.
»
C. XXIV. PALEA.
« Sacerdos quidem si cadit, valet, et habet restitutionis locum post dignam peractam poenitentiam in honorem suum, Propheta attestante, qui ait: Numquid qui cadit non adjiciet, ut resurgat?
Et B. Gregorius hoc dicit ad Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta in hoc argumentum habemus, qui, quum post peractum adulterium et homicidium perpetravit, tamen postea peracta digna poenitentia per Dei gratiam ad pristinum officium restituitur.
»
III Pars.
Gratian. Quomodo igitur hujusmodi auctoritatum dissonantia ad concordiam revocari valeat, breviter inspiciamus.
Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor vilitatis et amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad poenitentiam cogit.
Hos sacri canones irrecuperabiliter dejiciunt, quia qui simulatione poenitentiae vel affectatione honoris a Deo non consequitur veniam, nec ab ecclesia reparationem meretur.
Unde Augustinus scribit ad Bonifacium, epist. L. C. XXV. Quare constitutum est in ecclesia, ne post poenitentiam quis ad clericatum redeat.
Ut constitueretur in ecclesia ne quisquam post alicujus criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae.
Alioquin contra claves datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo.
Sed ne forte etiam de caeteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina major et verior esset
humilitatis.
Nam et S. David de criminibus mortiferis poenitentiam egit, et tamen in honore suo perstitit, et B. Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse poenituit, et tamen apostolus mansit.
Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus totius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias.
Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Verum in hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non hujus aut illius hominis *est* periculum, sed populorum strages jacent,
detrahendum est aliquid severitati, ut majoribus malis sanandis caritas sincera subveniat.
C. XXVI. Reparationis beneficium non nisi post poenitentiam potest concedi.
Item ex epistola Cleri Romani, missa Papae Cypriano .
Absit a Romana ecclesia vigorem suum tam profana facilitate dimittere, et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere, ut, quum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum
utique non profutura praestentur, *et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia.
*Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis?
*si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia conducere cicatricem?
* Hoc non est curare, sed (si verum dicere volumus) occidere.
C. XXVII. Impoenitentibus venia concedi non potest.
Item Cyprianus in sermone de lapsis.
Si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse, aut audet Domini praecepta rescindere, non
tantum nihil prodest, sed obest lapsis.
Provocasse est iram, non servasse sententiam, nec misericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contemto Domino de sua facilitate praesumere.
Et infra: § 1. Mandant aliqua martyres fieri, si justa, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda; sit obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio.
Mandant aliquid martyres fieri; sed si scripta non sunt in Domini lege, quae mandant, ante est, ut sciamus illos de Deo impetrasse quod postulant, et tunc facere quod mandant.
Neque enim statim videri potest de divina majestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum.
Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus
veniam, quum petiisset, accepit.
C. XXVIII. Qui sunt reparandi post lapsum, vel qui non.
Item Isidorus ad Massanum Episcopum.
Domino sancto meritisque beato fratri Massano episcopo salutem.
Quod in epistolis venerabilis fraternitas tua innotuit, videlicet quod in canone Ancyrano, cap. XIX legitur, post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post poenitentiam, alibi vero legitur, post hujusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum:
haec diversitas hoc modo solvitur.
Illos enim ad pristinos gradus redire canones praecipiunt, quos poenitentiae praecessit satisfactio vel condigna peccatorum confessio.
At contra hi, qui neque a vitio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, vendicare quaquam superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam communionis recipiunt.
Ergo ita est determinanda sententia, ut necesse sit illos restaurari in locum honoris, qui per poenitentiam reconciliationem recepisse merentur divinae pietatis.
Hi enim non immerito consequuntur ademtae dignitatis statum, qui per emendationem poenitentiae recepisse noscuntur remedium vitae.
Id autem, ne forte magis sit ambiguum, divinae auctoritatis
sententia confirmetur.
Ezechiel quidem propheta sub typo praevaricatricis Hierusalem ostendit, post poenitentiae satisfactionem pristinum posse restaurari honorem: Confundere, inquit, o Juda, et porta ignominiam tuam.
Et post paululum: Et tu, inquit, et filiae tuae, revertimini ad antiquitatem tuam.
§ 1. Quod dixit, confundere, ostendit, post peccati opus debere quemque erubescere, et post confessionem pro admissis sceleribus verecundam frontem humi prostratam demergere, pro eo quod dignum confusione perpetraverit opus.
Deinde praecepit, ut post ignominiam et dejectionem nominis sui sive dignitatis revertatur ad suam antiquitatem.
Ergo dum quisque post opus confessionis suae confunditur, atque ignominiam portans
depositionem suam cum humilitate luget, revocari secundum Prophetam ad priorem statum poterit.
Item Joannes evangelista Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quaedam similia scribit: Memor esto unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera
fac; alioqui veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco ejus.
§ 2. Ecce in quantum valui concilii Ancyrani antiquam plane et plenam auctoritatem sacris testimoniis explanavi, ostendens eum posse restaurari in proprio gradu, qui per poenitentiae satisfactionem noverit propria delicta deflere.
Qui vero negligit, nec luget quae gessit, et lugenda sine ullo pudore religionis vel timore judicii divini committit, eum nullo modo posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas.
§ 3. In fine autem hujus epistolae hoc adjiciendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur sententia, cujus aut antiquior, aut potior exstat auctoritas.
Gratian. Quicunque igitur pro criminibus suis digne
Deo poenitentiam obtulerint, auctoritate Gregorii et Augustini et Hieronymi et Isidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt.
Qui autem non odio criminis, sed timore utilitatis vel ambitione honoris falsas Deo poenitentias offerunt, in pristini honoris gradum reparari minime poterunt.
Sed objicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus Episcopis per universas provincias: C. XXIX. Diaconus aut presbyter in adulterio deprehensi reparari non possunt.
Si quis diaconus aut presbyter post acceptam benedictionem Leviticam cum uxore sua incontinens invenitur, ab officio suo dejiciatur.
§ 1. Ecce manifeste constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto Spiritu suggerente conscriptos, et
secundum sententias CCCXVIII episcoporum (quas etiam Gallicani canones continere videntur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi confessi, aut ab aliis convicti, ad honorem redire non possunt.
Sed quia forte non desunt, quibus pro nimia pietate
suprascripta sanctorum Patrum severitas minime placeat, sciant, se CCCXVIII episcoporum, qui fuerunt congregati in concilio Nicaeno et reliquos statuerunt canones, sententias reprehendere vel damnare.
Sed forte major est in illis pietas, quam in suprascriptis CCCXVIII, episcopis?
major est in illis misericordia, quam in S. Joanne apostolico, Papa?
major caritas, quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo remedia ecclesiarum suis definitionibus deliberaverunt?
Et ideo aut promta voluntate praeceptis illorum consentiant, aut si non fecerint, omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant.
Quae est ista justitiae inimica benignitas, palpare criminosos, et vulnera eorum usque in diem judicii incurata servare?
§ 2. Quod si eos durissimam poenitentiam per plures annos videremus agere, tunc nos et saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum deberemus temperare.
Quum vero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi vel plangendi appareat, nec beatum David imitentur, qui dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo; et illud: Cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam; nec eos jejuniis vel lectionibus vacare videamus, possumus agnoscere, si ad pristinos honores redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore et animae suae inimica securitate permanerent, credentes, quod sic eis non acta poenitentia digna dimiserit Deus, quomodo sacerdotes
indulsisse videntur.
Vere dico, quia illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere videmur, quum ante tribunal Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint, contra nos causam dicturi sunt, dicentes quod, dum aut asperitatem
linguae eorum expavimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes ipsorum libenter accepimus, in eisdem permanere peccatis eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata augere permittimus, non recolentes illud, quod in Veteri Testamento scriptum est: quia uno peccante contra omnes ira Dei desaeviit.
C. XXX. Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire.
Item Hieronymus .
Quicunque dignitatem divini gradus non custodiunt, contenti fiant animam salvare.
Reverti enim in pristinum gradum post lapsum difficile est.
C. XXXI. Lapsus post poenitentiam altario tantum ministret.
Item Basilius .
Qui sub gradu ceciderit post poenitentiam, contentus fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario tantummodo ministrare.
C. XXXII. De sacerdotibus, diaconis et laicis, qui idolis thurificant.
Item ex Consilio Ancyrano, c. 1 et seqq..
Presbyteros, qui immolaverunt, et postea certamen iterum inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto ad ostentationem ut caperentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotatibus officiis fungi non liceat.
§ 1. Diaconi similiter, qui immolaverunt, postea vero iterum reluctati sunt, alias
quidem honorem habere oportet; cessare autem debent ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant, nec evangelium pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum conscii *sint* laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, *et* voluerint eis
aliquid amplius tribuere vel adimere.
Penes ipsos ergo erit de his potestas.
§ 2. Qui autem fugientes comprehensi sunt, vel a domesticis traditi, vel ademtis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodiam trusi proclamaverunt se Christianos esse, et eousque adstricti sunt, ut manus eorum comprehendentes violenter attraherent et funestis sacrificiis admoverent, aut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, *confitentes jugiter se Christianos esse, et luctum rei, quae contigit, incessabiliter ostendentes* omni dejectione et habitu et humilitate vitae, hos velut extra delictum constitutos a communionis gratia non prohiberi decernimus.
§ 3. Si vero prohibiti sunt ab aliquibus propter ampliorem cautelam, vel propter quorundam ignorantiam, statim
recipiantur.
§ 4. Hoc autem similiter et de clericis et de laicis ceteris observari convenit.
§ 5. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt, ad clericatus ordinem promoveri.
Placuit ergo et hos tanquam qui nihil peccaverunt, si et praecedens eorum vita probabilis sit, ad hoc officium provehi.
§ 6. De his autem, qui negaverunt praeter necessitatem, aut praeter ablationem facultatum, aut praeter periculum, vel aliquid hujuscemodi (quod factum est sub tyrannide Licinii), placuit sanctae synodo, quamvis humanitate probentur indigni, tamen eis benevolentiam commodari.
Gratian. Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes, non vere poenitentes reparari prohibet.
§ 1. Illud autem Hieronymi fatetur hoc esse difficile, non impossibile.
§ 2. Basilius autem circa delinquentes rigorem justitiae servandum ostendit, quem circa poenitentes alii relaxandum misericorditer affirmant.
§ 3. Possunt et aliter distingui praemissae auctoritates.
Quorum enim crimina manifesta sunt ante vel post ordinationem, a sacris ordinibus dejiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt et satisfactione secreta secundum sacerdotis edictum purgata, in propriis ordinibus remanere possunt.
Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et ejus suffraganeis: C. XXXIII. Non potest restitui in sacerdotem, cujus crimen fuerit manifestum.
Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et criminis manifestus sive ostensus fuerit actus, sacerdotis non possunt habere honorem secundum canonicae institutionis auctoritatem.
Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum : C. XXXIV. Qui valeant reparari post lapsum, vel non.
De his vero visum est nobis scribendum, qui sacros ordines habentes ante vel post ordinationem contaminatos se esse in capitalibus criminibus confitentur.
In quibus, ut mihi videtur, haec distantia
esse debet, ut hi, qui deprehensi vel capti fuerint publice in perjurio, furto atque fornicatione et ceteris hujusmodi criminibus, secundum canonum sacrorum instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas supra se positas habere, quas ultra modum vitiosas esse constat.
Nempe inde retrahuntur homines a sacrificio Dei (sicut quondam, Heli filiis peccantibus, fecisse leguntur), et rebelles hinc atque contrarii exsistentes eorum pravis exemplis quotidie pejores fiunt.
Qui autem de praedictis peccatis abscondite a se admissis per occultam confessionem coram oculis Dei, praesente etiam sacerdote, qui eis indicturus est poenitentiam, confitentur, et semetipsos graviter deliquisse queruntur, si se per
jejunia et eleemosynas vigiliasque et sacras orationes purgare certaverint, his etiam gradu servato spes veniae de misericordia Dei promittenda est.
IV Pars.
Gratian. De lapsis etiam in haeresin hoc observandum est, ut ante sententiam concilii nullus eis communicet.
Unde Cyprianus Papa Antoniano ait inter cetera, lib.
IV, epist. 2: C. XXXV. A communione abstineant, qui lapsis ante restitutionem communicant.
De eo autem, quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli, ut quum quies et tranquillitas data esset, et episcopis in unum convenire
indulgentia divina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio statueremus quid fieri oporteret.
Si quis vero ante consilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.
V Pars.
Gratian. Quod vero supra de homidicis statutum legitur, intelligendum est, quando facultas effugiendi datur, nec necessitate clauduntur obsidionis.
Ceterum, quum necessitate angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint, purgati per poenitentiam et officio, et communioni reddentur.
Unde in Concilio Ilerdensi, cap. 1, legitur: C. XXXVI. Post duorum annorum poenitentiam officio et communioni restituantur clerici, qui in obsidionis positi necessitate sanguinem fuderunt.
De his clericis, qui in obsessionis necessitate positi fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi corpus et sanguinem tradunt, vel vasa sacro officio deputata contrectant, ab omni humano sanguine, etiam hostili, se abstineant.
Quod si in hoc inciderint, duobus annis tam officio quam communione corporis Domini priventur, ita ut his duobus annis vigiliis, jejuniis, orationibus et eleemosynis pro viribus, quas Dominus donaverit, expientur; et ita demum officio vel communioni reddantur, ea tamen ratione, ne ulterius ad officia potiora provehantur.
Quod si in definito tempore negligentiores circa salutem suam exstiterint, protelandae ipsius poenitentiae tempus in
potestate maneat sacerdotis.
Gratian. Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in proprio gradu ex dispensatione remanere permititur.
Unde Urbanus II scribit Guernerio Narbonensi Episcopo : C. XXXVII. Qui casu homicidium facit, ex dispensatione in ordine suo permaneat.
Clerico jaciente lapidem puer dicitur interemtus.
Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus, ut tamen semper in poenitentia et timore permaneat.
C. XXXVIII. De eodem.
Item Stephanus V Sichiberto Corsicae Episcopo.
Quia te quasi obnoxium judicas, eo quod a Sarracenis captus homines interfecisse videris, bene facis.
Sed quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris, inde canonice nullo modo judicaris.
Gratian. Si vero ira presbyter commotus aliquem interfecerit, etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen depositus erit.
Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Chorepiscopo Quadrantino .
C. XXXIX. Perpetuo careat officio presbyter, qui ira commotus, licet extra animum, aliquem interfecerit.
Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex vicinis provinciis fratres et coepiscopos suos, quibus tecum junctis et decernentibus diligenter investigate et omni nisu scrutari procurate, quatenus invenire valeatis, utrum percussione jam nominati presbyteri, an cervicis fractione idem diaconus, ut fertur, exstinctus est.
Et siquidem a saepe fato presbytero non ad mortem percussus est, sed ex equo cadens cervice fracta interiit, secundum arbitrium vestrum pro percussione incaute agenti presbytero poenitentiam competentem indicite, et aliquanto tempore a missarum solemniis suspendatur, denuo post haec ad sacerdotale rediturus
officium.
Quod si veraciter qualicunque percussione *istius* presbyteri ille mortuus est diaconus, nulla hunc ratione ministrare sacerdotis more decernimus, quoniam, etsi voluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignatio, ex quibus motio illa mortifera prodiit, in omnibus, sed praecipue in Dei ministris, multipliciter inhibentur atque ubique damnantur.
Verum si presbyter adeo vestro studio obnoxius forte claruerit, praecipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae* concedatur, quo et ipse et sui sufficienter possint habere suae sustentationis solatium.
C. XL. De eodem.
PALEA. Item ex Concilio Maticensi, c. 6.
« Qui vero odii meditatione vel propter cupiditatem Judaeum vel paganum occiderit, quia imaginem Dei et spem futurae conversionis exterminat, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat.
»
C. XLI. De eodem.
PALEA.
« Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV annos poeniteat, et deponatur; cunctos quoque dies vitae suae peregrinando finiat.
Presbyter XII annis poeniteat, tres ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sententia.
Diaconus X annis poeniteat, tres ex his in pane et aqua.
Clericus et laicus VII annis poeniteat, tres ex his in pane et aqua, et ad gradum cujuslibet sacerdotii
accedere non praesumat.
»
C. XLII. Quinquennio a communione abstineant, qui casu homicidium faciunt.
Item ex Concilio Ancyrano, c. 22, § Eos vero.
Eos vero, qui non voluntate, sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem annorum poenitentiam communioni sociavit secundum gradus constitutos; haec vero humana quinquennii tempus tribuit.
C. XLIII. Quibus temporum spatiis a communione abstineat quae voluntate vel casu ancillam suam interfecerit.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 4.
Si qua femina zeli furore accensa flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod
incertum sit, voluntate, an casu occiderit: si voluntate, post septem annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta legitima poenitentia) ad communionem placuit admitti.
Quod si intra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.
C. XLIV. De his, qui voluntate vel casu homicidium faciunt.
Item ex capitulis Martini Bracarensis Episc. c. 78.
Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad januam
ecclesiae catholicae semper subjaceat, et communionem in exitu vitae suae recipiat.
Si autem non voluntarie, sed casu aliquod homicidium fecerit, prior canon septem annis agere poenitentiam jussit, secundus canon quinque mandavit.
C. XLV. De eodem.
Item Dig. tit. de furtis l. Qui saccum [fr.
77, t. 2, l. 4].
Qui saccum habentem pecuniam surripuerit, furti actione etiam sacci nomine tenetur, quamvis non sit ei animus sacci surripiendi.
Contra animum, non opus puniri, lib.
IX Cod. tit. ad leg.
Cornel. de sicar. [l. 5] exemplo sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani colligitur: C. XLVI. De eodem.
Eum, qui asseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, quum calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est, nec super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod adnotatione nostra comprehensum est, volumus liberari.
C. XLVII. PALEA. Item Imperator Antoninus C. ad leg.
Cornel. de sicar. l. 1.
« Frater vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae obtulerit, qui, si probaverit, non occidendi animo hominem a se esse percussum, remissa homicidii poena secundum militarem disciplinam
sententiam proferet.
Crimen enim contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat.
Ceterum ea, quae ex improviso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur.
»
Hinc et Gelasius Papa: C. XLVIII. De eodem.
Quantum dicit iste Placidus, anno praeterito dictum est de uxore illius, quia subito inter caballos inventa est, et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit.
Quod si ita est, forte si
caballos alienos tulerit, inde est culpabilis.
Nam de muliere, quae casu inter caballos confracta est, ubi voluntas illius non agnoscitur perniciosa fuisse, non potest nec debet addici per leges.
C. XLIX. De eodem.
Item Nicolaus Papa.
Hi, qui arbores incidere videntur, si contigerit, ut cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque innoxii, quia nec voluntate eorum, nec desiderio homicidium perpetratum est.
Si vero aliqua culpa eorum vel neglectu morientis hominis interitus cognoscitur advenisse, abjiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus suscipiendi.
C. L. De eodem.
Item ex Concilio Vormaciensi, c. 29.
Saepe contingit, dum quis operi necessario insistens arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam veniens deprimatur.
Et idcirco, si voluntate vel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida poenitentiae debet omnino submitti.
Quod si non voto, non incuria illius, non denique scientia contigit, sed, dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrens sub arbore improvisus devenit et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida.
C. LI. De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi, cap. 36. [ Sed ibi copiosius.
]
Si duo fratres in silva arbores succiderint, et appropinquante
casura ipsius arboris frater dixerit fratri, cave, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit +, et mortuus fuerit, vivens frater innocens de sanguine germani dijudicetur.
Gratian. Praemissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post poenitentiam in suis ordinibus reparari valeant; ad majorem autem conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, imo penitus prohibetur.
Unde in Ilerdensi Concilio, c. 5, legitur.
C. LII. Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non ad majora conscendere.
Hi, qui altario Dei deserviunt, si subito
in flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiore tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic officiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri.
PALEA.
§ 1. « Quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, et veluti sues in volutabris luti jacuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem nisi in exitu non percipiant.
»
Gratian. Sed exemplo B. Petri (qui postquam
trinae negationis maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui apostolatus remansit, verum etiam in pastorem totius ecclesiae a Christo institui meruit), probantur lapsi post dignam poenitentiam non solum propria officia retinere, sed etiam ad majora posse conscendere.
Quod autem B. Petrus post negationem pastor ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii, qui in homilia dominicae resurrectionis de eodem principe apostolorum scribit, dicens:
C. LIII. Petrus post culpam negationis princeps Apostolorum a Domino est institutus.
Considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum, quem cunctae ecclesiae praeferre disposuerat,
ancillae vocem pertimescere et se ipsum negare permisit.
Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is, qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset.
Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena infirma toleraret.
C. LIV. Post negationem in fide et gradu Petrus profecit.
Item Ambrosius in serm.
XLVII de fide Petri.
Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse
deflevit; atque ideo majorem gratiam reperit quam amisit.
Tanquam enim bonus pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi antea infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum, et qui ipse interrogationis tentatione nutaverat, ceteros fidei stabilitate fundaret.
Denique pro soliditate devotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius corporis Christianitatis compagem molemque contineat.
VI Pars.
Gratian. Item objicitur, poenitentes ad sacros ordines promoveri non debent: non ergo lapsi post poenitentiam ad majora pertingere possunt.
Unde in Concilio Carthaginensi IV, cap. 68 et 69, legitur : C. LV. Non ordinetur clericus ex poenitentibus.
Ex poenitentibus, quamvis sit bonus, clericus non ordinetur.
Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse poenitentem.
Si autem sciens episcopus ordinaverit talem, etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi duntaxat potestate privetur.
Simili sententiae subjacebit episcopus, si sciens ordinaverit clericum eum, qui viduam aut repudiatam uxorem habuit, aut secundam.
C. LVI. Bigamus, poenitens, viduae maritus, sacrae militiae se ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat.
Item Siricius Papa Himerio Episcopo, epist. I, c. 15.
Quicunque poenitens, quicunque bigamus, quicunquae viduae maritus ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepserit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si ademta sibi omni spe promotionis in hoc quo invenitur ordine perpetua stabilitate permaneat.
C. LVII. Non prohibeatur a clero, qui pressus languore per communionem poenitentiae benedictionem accepit.
Item ex Concilio Gerundensi, c. 9.
Si vero, qui aegritudinis languore depressus
poenitentiae benedictionem, quam viaticum deputamus, per communionem acceperit, et postmodum reconvalescens caput poenitentiae in ecclesia publice non subdiderit, si prohibitis vitiis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.
C. LVIII. Qui ad poenitentiam agendam in monasterio recluditur, presbyter non ordinetur.
Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per universas provincias constitutis.
Si ille, qui ultro petit poenitentiam, quamvis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbyter ordinari, ita ut, etiamsi per ignorantiam ordinatus fuerit et postea convincitur poenitentiam accepisse, dejiciatur: ille ergo, qui invitus ad poenitentiam agendam mittitur in monasterium (qui utique
nihil aliud, quam poenitens dicendus est), qua conscientia ad sacerdotium venire permittitur?
Nemo mihi alia quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae, vel CCCXVIII episcoporum, vel reliquorum canonum constituta objiciat; quia quicquid contra illorum definitionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum) dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito.
C. LIX. Bigamus, vel quilibet post poenitentiam sacris non applicetur ministeriis.
Item Gelasius Urbis Romae episc. omnibus Episcopis per Lucaniam, etc., cap. 5.
Non confidat quisquam pontificum bigamos aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet
post poenitentiam, vel sine literis, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare ministeriis.
C. LX. Poenitentes nec etiam clerici fieri possunt.
Item Innocentius Agapito et ceteris, epist. VI.
Canones apud Nicaeam constituti poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludunt.
Gratian. Hoc non de quibuslibet poenitentibus intelligitur, sed de illis tantum, qui post actam poenitentiam saecularis militiae cingulum accipiunt.
De quibus Innocentius Episcopus scribit Victricio Rothomagensi Episcopo, epist. II, c. 2.
C. LXI. Non debet fieri clericus, qui post remissionem peccatorum militiae cingulum habuit.
Si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clericatum admitti omnino non debet.
Gratian. Potest et aliter intelligi.
Est quaedam poenitentia, quae solennis appellatur, quae semel tantum in ecclesia conceditur, de qua Ambrosius ait: Sicut unum est baptisma, ita unica est poenitentia.
Item: Non est secundus locus poenitentiae.
Merito reprehenduntur, qui saepius agendam poenitentiam putant, quia luxuriantur in Christo.
Nam si vere agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent.
C. LXII. De eodem.
Item Augustinus ad Macedonium, epist. LIV.
Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus *illius* humillimae poenitentiae semel tantum in ecclesia concedatur, ne medicina nimis utilis vilis habeatur, tamen quotidie peccantibus nunquam per poenitentiam venia negatur.
Gratian. Haec autem poenitentia quomodo imponenda sit, in Agathensi Concilio legitur, in quo sic statutum est c. 15:
C. LXIII. Quomodo poenitentes ad poenitentiam accedunt.
Poenitentes tempore, quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et cilicium super caput a sacerdote (sicut ubique constitutum est) consequantur
.
Si autem comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur, et nisi digne poenituerint, non recipiantur.
Juvenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter
aetatis fragilitatem.
Viaticum tamen omnibus in morte positis non est negandum.
C. LXIV. Quae sint servanda in solenni poenitentia.
Item ex eodem .
In capite quadragesimae omnes poenitentes, qui publicam suscipiunt aut susceperunt poenitentiam, ante fores ecclesiae se repraesentent episcopo civitatis, sacco induti, nudis pedibus, vultibus in terram demissis, reos se esse ipso habitu et vultu protestantes.
Ibi adesse debent decani, id est archipresbyteri parochiarum et presbyteri poenitentium, qui eorum conversationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpae poenitentiam per praefatos gradus injungere.
Post
haec eos in ecclesiam introducant, et cum omni clero septem poenitentiales psalmos in terra prostratus episcopus cum lacrimis pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab oratione, juxta quod canones jubent, manus eis imponat, aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam projectus est de paradiso, ita ipsi pro peccatis ab ecclesia abjiciuntur; post haec jubeat ministris, ut eos extra januas ecclesiae expellant, clerus vero prosequatur eos cum responsorio: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, etc., ut, videntes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque commotam, non parvipendant poenitentiam.
In
sacra autem Domini coena rursus ab eorum decanis et eorum presbyteris ecclesiae liminibus repraesententur.
Gratian. Hanc poenitentiam nulli unquam clericorum
agere conceditur, atque ideo hujusmodi poenitentes ad clerum admitti prohibentur.
Unde in Carthaginensi Concilio V, cap. 11, statutum est: C. LXV. Clericis non imponatur manus tanquam poenitentibus.
Confirmandum est ut, si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur, neque unquam permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Unde Siricius Papa Himerio epist. I, c. 14: C. LXVI. Nec clerico poenitentiam agere, nec poenitenti ad clericatum accedere permittitur.
Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita *et* post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia, quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerunt vasa vitiorum.
C. LXVII. Presbyteris et diaconis tanquam poenitentibus non debent manus imponi.
Item Leo Papa Rustico Narbonensi, epist. XC, cap. 2.
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in presbyterali honore aut *in* diaconii gradu fuerint consecrati, ii pro crimine aliquo suo per manus impositionem
remedium accipiant poenitendi; quod sine dubio ex apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit
pro eo?
Unde hujusmodi lapsis ad promerendum misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa.
Gratian. Probantur etiam auctoritate Toletani Concilii I hujuscemodi poenitentes ad clerum non admittendi, in quo c. 2 sic statutum est:
C. LXVIII. Causa necessitatis ad clerum poenitentes admittantur.
Placuit ut poenitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; *et* tunc inter ostiarios deputentur vel inter lectores, ita ut evangelia aut epistolam non legant.
§ 1. Si qui autem *ante* ordinati sunt diaconi, inter subdiaconos habeantur, ita ut manum non imponant,
nec sacra contingant.
§ 2. Eum vero poenitentem dicimus, qui post baptismum, aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens sub cilicio divino fuerit reconciliatus altario.
VII Pars.
Gratian. Apostatae quoque ad clericatus officium admitti non debent.
Unde in Concilio Arelatensi II, cap. 25: C. LXIX. Ad clericatus officium non admittantur apostatae.
Hi, qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad saecularem redeunt conversationem, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, sine poenitentia communionem penitus non accipiant.
Quos etiam jubemus ad clericatus officium non admitti.
Et quicunque ille sit, post poenitentiam saecularem habitum accipere non praesumat.
Quod si praesumserit, ab ecclesia alienus habeatur.
DISTINCTIO LI.
GRATIANUS.
I Pars.
Ecce, quod criminosi, vel non vere poenitentes, vel publicam poenitentiam agentes, a sacris prohibentur ordinibus.
Adjecit quoque sancta mater ecclesia, ut curiales, aut post baptisma militantes, aut in foro decertantes, a sacris prohibeantur ordinibus.
Unde ait Innocentius Papa Episcopis in Toletana Synodo constitutis, epist. XXIV, c. 2. C. I. Post baptismum militantes, vel in foro decertantes, a sacris prohibentur ordinibus.
Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitatione versati sunt et obtinendi pertinaciam susceperunt, accitos ad sacerdotium
esse comperimus, e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur; aliquantos ex militia, qui, quum potestatibus obedierunt, saeva necessario praecepta sunt exsecuti; aliquantos ex curialibus, qui, dum parent potestatibus, quae sibi sunt imperata fecerunt; aliquantos, qui voluptates et editiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse, quorum omnium neminem *ne* ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenisse.
Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda potius haec putamus.
Sed ne deinceps similia committantur, dilectionis vestrae maturitas providere debebit,
ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur, eo videlicet constituto, ut, quicunque tales ordinati fuerint, cum ordinatoribus suis deponantur.
C. II. De quibus laicis aliqui ad clericatum non possunt pervenire.
Idem Felici Episcopo Nuceriano, epist. IV, c. 3.
Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis *militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est postulaverit, si quis fidelis* administraverit.
De curialibus autem manifesta ratio est, quoniam, etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius a curia repetuntur, cavendum ab his est propter tribulationem, quae saepe
de his ecclesiae provenit.
C. III. Non admittantur curiales ad clericale officium.
Idem Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II, cap. 11.
Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales vel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos facere contendunt, quibus postea major tristitia, quum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia nascitur de accito.
Constat enim eos in ipsis muneribus etiam
voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum et mimorum apparatibus aut praeesse, aut forsitan interesse.
Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente, quum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur instabat.
C. IV. Non promoveatur ad diaconatum, qui post baptismum ad fidelem necandum accinctus fuerit.
Item ex Concilio Toletano I. cap. 8.
Si quis post baptismum militaverit, et chlamydem sumserit aut cingulum ad necandos fideles, etiamsi gravia non admiserit, si ad clerum admissus
fuerit, diaconii non accipiat dignitatem.
C. V. A quibus debet esse immunis, qui in episcopum ordinatur.
Item ex Concilio Toletano IV, cap. 19.
Qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam poenitentiam se admisisse confessi sunt, qui in haeresin lapsi sunt vel qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt aut naturali defectu membrorum *aut decisione* aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris conjunctionem sortiti sunt aut numerosa conjugia frequentaverunt, qui viduam vel a marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias habuerunt, qui servili conditioni
obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophiti vel laici sunt, qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii literarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur.
§ 1. Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae civitatis elegit, vel auctoritas metropolitani, vel comprovincialium sacerdotum assensus non exquisivit.
Quicunque
ergo deinceps ad ordinem sacerdotii postulatus, et in his, quae praedicta sunt, exquisitus, in nullo horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili vita et doctrina exstiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis comprovincialibus episcopis, aut certe a tribus, in sacerdotem die dominica consecrabitur, convenientibus ceteris, qui absentes sunt, literis suis, et magis auctoritate
vel praesentia ejus, qui est in metropoli constitutus.
Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli, comprovincialibus ibidem convenientibus.
§ 2. Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotii indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subjacebit.
DISTINCTIO LII.
GRATIANUS.
Qui vero praetermissis aliquibus gradibus non superbia, sed negligentia ad majorem ascenderit, tamdiu a majoribus abstineat, quousque congruo tempore praetermissos
accipiat.
Unde Alexander II scribit Grimaldo Constantinensi Episcopo: C. I. De eo, qui subdiaconatus ordine postposito diaconus et presbyter est ordinatus.
Solicitudo dilectionis tuae studuit consulere, utrum
portator istarum literarum diaconatus et presbyteratus officium idoneus sit peragere nec ne, quum ad id praepostero cursu, subdiaconatus ordine postposito, negligentia potius quam superbia cognoscatur ascendisse.
Unde nos consulendo caritati tuae
mandamus, ut ab officio sacerdotali eum prohibeas, donec proximo quatuor temporum jejunio subdiaconatus ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad majora officia eum redire concedas.
DISTINCTIO LIII.
GRATIANUS.
Curiales autem, ut supra scriptum est, ideo ordinari prohibentur, quia frequenter, dum ab ecclesia repetuntur, plurima incommoda ecclesia consequitur, vel quia iidem curiales non voto religionis, sed ut officiorum suorum ratiocinia fugiant, ad ecclesiam se transferunt.
Unde Gregorius Papa scribit lib.
VII Reg., Indict.
I, epist. 11, omnibus Episcopis Siciliae de lege Mauritii Augusti: C. I. Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur.
Legem, quam piissimus imperator dedit, ne fortasse hi, qui militiae vel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum veniant vel in monasteriis
convertantur, vestrae studui fraternitati transmittere, hoc maxime exhortans, quod hi, qui saeculi actionibus implicati sunt, in clero ecclesiae praepropere suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam vixerant vivunt, nequaquam student saeculum fugere, sed mutare.
Quod si etiam tales quoque monasterium petunt,
suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a ratiociniis publicis absoluti fuerint.
§ 1. Si qui vero ex militaribus viris in monasteriis converti festinant, non sunt temere suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita.
Et juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere.
DISTINCTIO LIV.
GRATIANUS.
I Pars.
Servi autem ordinari prohibentur, nisi a propriis dominis libertatem legitimam consequantur.
Unde Leo Episcopus scribit epist. I omnibus Episcopis per Campaniam, etc.: C. I. Servus ad clericatus officium non promoveatur.
Nullus episcoporum servum alterius ad clericatus
officium promovere praesumat, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo vendicant potestatis.
Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen ejus adscribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
C. II. De servili conditione nullus ad sacros ordines deveniat.
Item ex Concilio Triburiensi .
Nulli de servili conditione ad sacros ordines promoveantur, nisi prius a propriis dominis legitimam libertatem consequantur; cujus libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit, rite consecrabuntur.
Porro servus non canonice consecratus, postquam de gradu
ceciderit, ejus conditionis sit, cujus fuerat ante gradum.
C. III. PALEA. [Ex Concilio Carthaginensi I, c. 8.]
« Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni vestrae videtur, procuratores, actores et exsecutores, seu curatores pupillorum si debeant ordinari?
Gratus episcopus dixit: si post deposita universa et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari.
Si enim ante libertatem negotiorum *vel officiorum* ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur.
Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita est
*et* nostra ista quoque sententia.
»
C. IV. Post donum libertatis famuli ecclesiae revocentur in clerum.
Item ex Concilio Toletano IX. c. 11.
Qui ex familiis ecclesiae servituri devocantur in
clerum ab episcopis suis, necesse est ut libertatis percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tunc demum majoribus fungantur officiis.
Quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus conditionis religet in catenam.
Gratian. Qui autem ordinandi a dominis suis libertatem consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, ut in nullo eorum obsequiis inveniantur obnoxii.
Unde in Concilio Toletano IV, c. 73, legitur: C. V. Ad clericatum suscipiuntur qui nullo obsequio retento a dominis suis libertatem percipiunt.
Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi in eis obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus
ordinem liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur.
Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc patroni servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.
C. VI. PALEA. [Ex Concilio Toletano, c. 82.]
« De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos, promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere, et statutum est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint.
§ 1. Et si quilibet servus dominum *suum* fugiens aut
per literas, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus ejus eum recipiat.
§ 2. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam
migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignotum sit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut, si dominus ejus illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat.
§ 3. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia juxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.
»
C. VII. Sine patroni consensu non ordinetur, qui patrocinio cujuslibet est obligatus.
Item Ex Concilio Martini Papae.
Si quis obligatus est tributo servili, vel aliqua conditione, vel patrocinio cujuslibet domus, non est
ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit, et patroni consensus accesserit.
C. VIII. PALEA. [Ex Concilio Toletano, c. 2].
« De rebus vero illorum vel peculiari, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos jure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat, quidquid ante libertatem habuerunt utrum illis concedere, an sibi retinere voluerint.
»
Gratian. Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint, presbyter peculii amissione mulctetur, diaconus vero aut vicarium pro se praestabit, aut in servitutem revocabitur; ceteri vero gradus non possunt
quemquam a nexu servitutis absolvere.
Unde Gelasius scribit Martino et Justo Episcopis: C. IX. Servus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione mulctetur.
Ex antiquis regulis et novella synodali explanatione comprehensum est, personas obnoxias servituti cingulo coelestis militiae non praecingi.
Sed nescio utrum ignorantia an voluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum videatur extorris.
Ita enim nos frequens et plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nihil penitus putetur constitutum.
§ 1. Actores siquidem illustris viri filii nostri Amandi graviter conqueruntur,
homines suo juri debitos alios jam clericos, alios jam diaconos ordinatos, quum non solum post modernum concilium (quod tantorum collectione pontificum sub omnium saluberrimae provisionis assensu constat esse perfectum) hujuscemodi personae suscipi non deberent, verum etiam, si qui forte in divinae cultu militiae ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminati prorsus et exuti religioso privilegio, ad dominorum suorum possessiones justa debuerint admonitione compelli.
Et ideo, fratres carissimi, eos, quos supradicti viri actores in clericatus officio monstraverint detineri, discussos et obnoxios approbatos, custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita ut si quis jam ex his presbyter reperitur, in eodem gradu
peculii sui amissione mulctatus maneat.
Diaconus vero aut vicarium praestet, aut, si non habuerit, ipse reddatur.
Reliqua vero officia sciant neminem posse ab hac obnoxietate, si convincitur, vendicari, quatenus hoc ordine custodito nec dominorum jura, nec privilegia ulla ratione turbentur.
C. X. Servus clericus factus servituti obnoxius maneat.
Idem Herculentio, Stephano et Justo Episcopis.
Frequens equidem et assidua nos querela circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta nostra noviter directa cogitantes, obnoxias possessionibus obligatasque personas
venientes ad clericalis officii cingulum non refutant.
§ 1. Nuper enim actores illustris feminae Placidae petitorii oblatione conquesti sunt, Sabinum Marcellaniensis sive Clusitanae urbis antistitem Antiochum servum juris patronae suae (absentis dominae occasione captata) ad presbyterii honorem usque perduxisse, ejusque fratrem Leontium clericalis officii privilegio decorasse.
Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos actores, et eos, qui extremae conditionis repetuntur objectu, cognitionem vobis nostra auctoritate deputamus, ut omni veritate discussa, si revera objectam sibi maculam justae refragationis non poterunt ratione
diluere, Leontium clericum, quem gradus praefinitus legibus non defendit, ad sequendam conditionis suae necessitatem modis omnibus reddi jubeatis .
Antiochum vero, quia propter sacerdotium reconciliari non potest, si in sua ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat domina, non velut redditum sibi habeat, sed pro mysteriorum celebratione susceptum.
C. XI. De eodem.
Idem Rufino et Aprili Episcopis.
Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut admonitiones modernas dicat debere contemni, nisi qui impunitum sibi tantum aestimet transire commissum?
Actores siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae Maximae petitorii nobis insinuatione
conquesti sunt, Silvestrum atque Candidum, originarios suos, contra constitutiones, quae supra dictae sunt, et contradictione praeeunte a Lucerino pontifice diaconos ordinatos.
Ideo, fratres carissimi, tantae praevaricationis excessus noveritis sagacius inquirendos, et, si constiterit querelam veritate fulciri, continuo, qui contradictione praeeunte non legitime sunt creati, a sacris officiis repellantur.
C. XII. Nec ad religiosae vitae propositum, nec ad clericatus officium servi sine dominorum consensu admittantur.
Idem Episcopis per Lucaniam, etc, epist. I, c. 16.
Generalis etiam querelae vitanda praesumtio est,
qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios dominorum jura possessionemque fugientes, sub religiosae conversationis obtentu vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum conniventibus quoque praesulibus indifferenter admitti.
Quae modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti; praecipue quum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque
jurgari, aut videri (quod absit) obnoxia.
Quibus solicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbyter aut diaconus, vel eorum, qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum sub scripturae testimonio primitus absolutas vel legitima transactione concessas periculum se proprii honoris non ambigant communionisque subituros, si super hac re cujusquam verax nos querela pulsaverit.
§ 1. Magnis quippe studiis secundum B. Apostolum praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur.
Idem: § 2. Nihil perire credimus
ecclesiasticis utilitatibus, si quae sunt aliena reddantur.
II Pars.
Gratian. Hoc tunc observandum est, quum dominus et servus ejusdem professionis inveniuntur.
Ceterum si Judaeus mancipium Christianum emerit, judicis vel episcopi auctoritate, etiam eo invito, ad libertatem debet perduci.
Unde Gregorius Libertino Praefecto Siciliae, lib.
II epist. 37: C. XIII. Ad libertatem perducantur mancipia Christiana a Judaeis comparata.
Mancipia Christiana, quaecunque Judaeum comparasse patuerit, ad libertatem juxta legum praecepta sine omni ambiguitate perducite, ne, quod absit, Christiana religio Judaeis subdita
polluatur.
C. XIV. Officia publica Judaeis non sunt committenda.
Item ex Concilio Toletano III, c. 14.
Nulla officia publica Judaeis injungantur, per quae eis occasio tribuatur Christianis poenam inferre.
Si qui vero Christiani ab eis Judaismi ritu sunt maculati vel etiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem redeant Christianam.
Gratian. De his autem, qui in infidelitate emti ad
gratiam baptismi venire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius Papa scribit Fortunato Neapolitano Episcopo, lib.
V, epist. 31.:
C. XV. In libertatem vendicentur servi, qui ab infidelitate ad fidem accedunt.
Fraternitatem vestram *de his* oportet esse solicitam, *et* si de Judaeorum servitio non solum Judaeus, sed etiam quisquam paganorum fieri voluerit Christianus, postquam voluntas ejus fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio vel argumento cuipiam Judaeorum venundandi facultas sit; sed is, qui ad Christianam converti fidem desiderat, defensione vestra in libertatem modis omnibus vendicetur.
§ 1. Hi vero, quos hujusmodi oportet servos amittere, ne forsitan utilitates suas
irrationabiliter aestiment impediri, solicita vos haec convenit consideratione servare, ut, si paganos, quos mercimonii causa de externis finibus emerint, intra tres menses, dum emtor, cui venditi fuerint, non invenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, et velle se fieri dixerint Christianos, vel etiam extra ecclesiam hanc talem voluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emtore percipiant.
Si autem post praefinitos tres menses quisquam hujusmodi servorum velle suum edixerit, et fieri voluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit, nec dominus qualibet occasionis specie audeat venundare, sed ad libertatis proculdubio praemia perducatur, quia hunc non ad vendendum, sed ad serviendum sibi dicitur
comparasse.
C. XVI. PALEA. [Idem Januario Caralitano Episcopo, lib.
III epist. 9.]
« Si quilibet Judaeorum servus ad venerabilia loca confugerit causa fidei, nuliatenus eum patiamini praejudicium sustinere; sed sive olim Christianus, sive nunc fuerit baptizatus, sine ullo Christianorum pauperum damno religioso ecclesiasticae
pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus defendatur.
»
C. XVII. PALEA. [ Item ex Concilio Toletano XII c. 9.]
« Et si Judaeorum servi, nec dum adhuc conversi, ad Christi gratiam convolaverint, libertate donetur.
»
C. XVIII. PALEA. [ Item ex Concilio Matisconensi I c. 16.]
« Praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Judaeo deinceps serviat: sed datis pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium quicunque Christianus *seu* ad ingenuitatem, seu ad servitium licentiam habeat redimendi.
Et si Christianus
fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat, quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui effusione redemit, blasphemum Christianae religionis *in* vinculis tenere.
Quod si acquiescere his, quae statuimus, quicunque Judaeus noluerit, quamdiu ad pecuniam constitutam venire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicunque voluerit habitare.
»
C. XIX. De eodem.
Item ex Concilio Aurelianensi I c. 5.
III Pars.
Si servus, absente vel nesciente domino, episcopo tamen sciente quod servus sit, diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione compenset.
Si vero episcopus
eum servum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicaverint ordinari, simili redhibitioni teneantur obnoxii.
C. XX. De eodem.
Item Constitutio nova.
Si servus, sciente et non contradicente domino, in clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso, *quod constitutus est,* liber et ingenuus erit.
Sed si ignorante domino, licet ei intra spatium unius anni et
servilem fortunam probare, et servum suum accipere.
Verum etiam, si legitimo probato experimento monachus efficiatur, evadit jugum servitutis.
Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in monasterio permanere, postea vero si monachi effecti fuerint, liberi efficiuntur.
Episcopalis enim ordo liberat a fortuna servili vel adscriptitia, sed non a curiali sive officiali, nam et post ordinationem durat.
Sed et jus patriae potestatis solvit episcopalis dignitas.
Adscriptitios vero in ipsis possessionibus clericos etiam praeter voluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut clerici facti impositam sibi agriculturam adimpleant.
C. XXI. De eodem.
Item Leo Papa omnibus Episcopis, epist. I c. 1.
Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii (tanquam servilis vilitas hunc honorem *jure* capiat) provehuntur.
Et infra: Ab his itaque, fratres carissimi, omnes vestrae provinciae abstineant sacerdotes, et non tantum ab his, sed etiam ab aliis originariis, vel qui alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vendicant potestatis.
IV Pars.
Gratian. De servis monasterii quaeritur, an ecclesiasticis officiis possint aggregari, an non.
Sed famuli ecclesiarum non sunt ordinandi, sicut
supra dictum est, nisi a propriis episcopis libertatem consequantur.
Porro servus monasterii libertatem consequi non valet, non ergo ad clericatum sibi accedere licet.
Quod autem liber fieri non possit, probatur auctoritate octavae Synodi, in qua sic statum legitur.
C. XXII. Monasterii servum abbati vel monacho non licet liberum facere.
Abbati vel monacho monasterii servum non licebit facere liberum.
Qui enim nihil proprium habet, libertatem rei alienae dare non potest, nam, sicut etiam saeculi leges sanxerunt, non potest possessio alienari, nisi a proprio domino.
Gratian. Hac auctoritate prohibentur servi adipisci libertatem recedendi ab obsequiis monasterii, sed non prohibentur nancisci libertatem promovendi ad sacros ordines.
Potest enim in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deservire, ac sic servus monasterii et libertatem adipisci et sacris officiis associari valet.
Unde in alio capitulo praefatae constitutionis haec causa redditur: Injustum est enim, ut monachis rurale opus facientibus servi eorum otio torpeant ac diliciis affluant.
V Pars.
Gratian. Quod autem servi ecclesiarum (quo nomine etiam monasterii servos significari intelligimus) ad sacrae religionis propositum debeant assumi, auctoritate Gregorii probatur, qui in generali Synodo residens dixit:
C. XXIII. Si conversationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari.
Multos de ecclesiastica familia *seu saeculari militia* novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino servitio valeant *familiarius* in monasteriis conversari.
Quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem praebemus.
Si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, illi invenimur negare quaedam, qui dedit omnia.
Unde necesse est, ut quisquis ex juris ecclesiastici servitute vel saecularis militiae ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus.
Et si
mores illius atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferunt, absque ulla retractatione servire in monasterio omnipotenti Deo permittatur, ut a servitio humano liber recedat, qui divino amore districtiorem subire appetit servitutem.
Si autem et in monastico habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conversatus, post praefixa sacris canonibus tempora *licenter* jam ad quodlibet ecclesiasticum officium provehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, quae in testamento veteri morte mulctantur.
Gratian. Ecce, quomodo servi ad clericatum assumi valeant, vel quomodo non admittantur.
Liberti quoque
non sunt promovendi ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti.
Unde in Concilio Eliberitano, c. 80: C. XXIV. Absque patroni assensu liberti non promoveantur ad clerum.
Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in saeculo fuerint, ad clerum non provehantur.
DISTINCTIO LV.
GRATIANUS.
I Pars.
Corpore vero vitiati similiter a sacris officiis prohibentur.
Unde Gelasius Papa Episcopis per Lucaniam et Brutios constitutis, epist. I, c. 2 et 3, scribit, dicens: C. I. Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus accedit et de laicis anteacta ejus vita examinetur.
Priscis igitur pro sui reverentia manentibus
constitutis, (quae, ubi nulla *vel* rerum vel temporum perurget augustia, regulariter convenit custodiri), eatenus ecclesiis, quae vel cunctis sunt privatae ministris, vel sufficientibus *usque adeo despoliatae servitiis,* ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, *tam instituendi quam promovendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda* concedimus, ut, si quis monasterialibus disciplinis eruditus ad clericale munus accedit, etiam de laicis, anteacta ejus vita requiratur, § 1. ne sit aliquo facinore infectus, vel illiteratus, vel bigamus, vel ab adolescentia sordidatus, vel corpore vitiatus, vel servilis vel originariae conditionis, vel curiae vel publicarum rerum nexibus implicatus, vel publica poenitentia notatus,
vel nulla congruentis temporis exspectatione discussus.
C. II. Annuae suspensioni subjaceat, qui praeter canonum formam aliquem ordinat.
Item ex Concilio Arelatensi III, c. 3.
Nullus poenitentem, nullus bigamum, nullus viduarum maritos in praedictis honoribus audeat ordinare.
Et licet hoc jam prope omnium canonum instituta contineant, tamen ne cuiquam sacerdotum supplicantium (sicut jam diximus) importunitas vel
suggestio iniqua subrepat, necesse fuit, ut nunc severiorem regulam sibi velint Domini sacerdotes imponere.
Et ideo, quicunque ab hac die contra ea, quae superius sunt comprehensa, clericum ordinare praesumpserit, ab ea die, qua ei potuerit hoc approbari, anno integro missas facere non praesumat.
Quam rem si quis observare noluerit, et contra constitutum fratrum faciens missas celebrare praesumserit, ecclesiae communione privetur, et ab
omnium fratrum communione noverit se alienum, quia dignum est, ut severitatem ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui *toties* salubriter a sanctis Patribus instituta observare contemnit.
C. III. Non ordinentur poenitentes, vel illiterati Item Hilarius ex Concilio Romano ab ipso habito, cap. 3.
Poenitentes vel inscii literarum, aut aliqua membrorum damna perpessi, ad sacros ordines aspirare non audeant.
Quisquis autem talium consecrator exstiterit, factum suum ipse dissolvet.
Gratian. Corpore autem vitiati intelliguntur non casu, sed propria voluntate abscissi.
Unde in canonibus Apostolorum, [c. 22 et 23] legitur : C. IV. Qui semetipsum absciderit, non ordinetur.
Si quis abscidit semetipsum, (id est, si quis amputavit sibi virilia), non fiat clericus, quia sui est homicida, et Dei conditionis inimicus.
§ 1. Si quis, quum clericus fuerit, absciderit semetipsum, omnino damnetur, quia sui est homicida.
C. V. Non producantur ad clerum, qui se ipsos abscindunt.
Item ex Concilio Arelatensi II, c. 7.
Hi, qui se carnali vitio repugnare nescientes
abscindunt, ad clerum pervenire non possunt.
Item Innocentius scribit Felici Nuceriano Episcopo epist. IV. cap. 1.: C. VI. Non est ordinandus, qui partem digiti volens sibi abscidit.
Qui partem cujuslibet digiti sibi ipsi volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt.
Cui vero casu aliquo contigit, dum *aut* operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens se non sponte percussit, hos canones praecipiunt et clericos fieri, et, si in clero fuerint reperti, non abjici.
In illis enim voluntas est judicata, quae sibi ausa fuit ferrum injicere ; in istis vero casus veniam meruit.
Gratian. Similiter vero intelligendum est de iis, qui per languorem a medicis secantur, aut a barbaris abscinduntur, aut a dominis castrantur.
Unde in Nicaeno Concilio, c. 1. legitur: C. VII. Qui per languorum a medicis desecatur, ad clerum valet admitti.
Si quis a medicis propter languorem desectus est aut a barbaris excisus, hic in clero permaneat.
Si quis autem se ipsum sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstinere convenit, et deinceps nullum debere talium promoveri.
Sicut autem hoc claret, quod de his, qui hanc rem affectant audentque semetipsos abscindere, dictum sit, sic eos, quos aut barbari, aut domini castraverunt, si inveniuntur alias dignissimi, tales ad clerum suscipit
regula.
C. VIII. Licite ordinetur episcopus, qui per hominum insidias eunuchizatur.
Item ex canone Apostolorum 21.
Eunuchus, si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus sunt amputata virilia, vel si ita natus est, et est dignus, fiat episcopus .
C. IX. Non excluduntur a clero, qui a medicis, vel barbaris, vel a dominis suis castrantur.
Item ex Martino Bracarensi episcopo in capitulis, synod. graec., c. 21.
Si quis pro aegritudine naturalia a medicis secta habuerit, similiter et qui a barbaris aut dominis suis fuerint castrati, et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium promoveri.
Si quis autem sanus non per disciplinam religionis et abstinentiae, sed per abscissionem plasmati a Deo corporis, existimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium.
Quod si jam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur.
C. X. Non prohibitur a sacris ordinibus, qui a medicorum incisione claudus efficitur.
Item ex Concilio Ilerdensi.
Si quis in infirmitate positus clericus medicorum incisione claudus efficitur, promoveri ad sacros ordines eum non denegamus.
C. XI. Non prohibetur a clero, qui digitum sibi casu abscidit.
Item Stephanus [V] Roberto Metensi Episcopo.
Lator praesentium, Flavius scilicet clericus, ad sanctam sedem apostolicam veniens, detulit a te nobis directam epistolam, qua indagare studuisti, eum a Normannis nuperrime captum sinistrae manus digitum habere abscissum, sciscitans, si ob hoc ad ecclesiasticum ordinem valeat promoveri, an
non.
Quod et nos reperientes, quia solertia tua, magis super hoc solicita, a sede apostolica doceri flagitat, normam justitiae semper sequi exoptans, studium tuae sanctitatis merito collaudamus, reverentiam tuam scire volentes, quoniam si ita est, quod a Normannis digitum ipsum habeat abscissum, ad promovendum (si alias dignus fuerit) nil ei nocebit, eo quod quid de his, qui a dominis, vel medicis, sive a paganis non sponte tale quid patiuntur,
sacri censeant canones, dilectionem tuam latere non credimus.
C. XII. Tempore sinceritatis dignitas accepta sequente debilitate non amittitur.
Item Gelasius Papa Palladio Episcopo.
Praecepta canonum, quibus ecclesiastica regitur disciplina, sicut ad sacerdotium debiles corpore non patientur venire, ita *et* si quis in eo fuerit constitutus, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae sinceritatis accepit § 1. Stephanus siquidem presbyter petitorio nobis deflevit oblato, quod habetur in subditis, olim sibi ante annos plurimos collatam presbyterii dignitatem, quam revera immaculati corporis indicio suscepisset;
sed nuper propter provinciae vastitatem (quam Thusciae prae omnibus barbarorum feritas diversa sectantium, et ambiguitas invexit animorum), dum imminentes gladios evadere fugae praesidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi septa transsiliens, inferiores partes corporis inseruisse suggessit, quae vix adhibita curatione biennio potuissent abstergi.
Et ideo, frater carissime, supradicto locum suum dignitatemque restitue, quatenus sacrosancta mysteria, sicut consuevit, exerceat.
Neque enim convenit ob hoc auferri ante susceptum ordinem, in quo postmodum in invaletudinem corporis casu probatur faciente collapsus.
II Pars.
Gratian. Hoc autem non de omnibus membris intelligendum est.
Qui enim oculum casu amiserit, licet desit voluntas, tamen sacerdotium adipisci non potest.
Unde Gelasius scribit Rufino Episcopo: C. XIII. Non sunt praestanda jura sacerdotii, cui oculus erutus est.
Si evangelica admonitio iracundiam nec usque ad verbum furentem prosilire permittit, ne, si Racha fratri suo quis dixerit, reus sit gehennae ignis: quali putamus poena plectendum esse, qui non solum pugno impie percussit hominem in Levitici officii ministerio servientem, sed quasi non sufficeret ad caedem manus, ita (instigante se diabolo) raptus est ad iracundiam, ut fuste non solum percuteret, sed etiam erueret oculum fratris?
Et quamvis hujusmodi excessus graviori esset poena plectendus, bene tamen fraternitas tua fecit ab officio eum presbyterii removere.
Hoc tamen solicitudinis tuae sit,
ut locum ei poenitentiae constituas, et in aliquo eum monasterio retrudas, laica tantummodo sibi communione concessa.
In loco autem illius alium te necesse est ordinare presbyterum, nam illi, cui erutus est oculus, non possunt secundum canones sacerdotii jura concedi.
Neque enim aliquid ei prodest, quod oculum invitus amisit, quum nec volens quisquam oculum amisisse credendus est, nec sacratissimos canones aliquem casum in amissione oculi, qui *ad* sacerdotium adipiscendum non impediret, suis excepisse regulis invenimus; sed hoc tantummodo ad prohibitionem suffecisse videmus Patribus, ut qui careret oculo, sacerdotii officium adipisci non possit.
Sed nec illi ullatenus quasi in compensationem injuriae sacratus ordo concedi poterit, qui
ad tantam sacerdotem proprium potuit iracundiam provocare, ut et ille officium, in quo erat, amitteret, et iste provectus sui perderet facultatem.
DISTINCTIO LVI.
GRATIANUS.
Pars. Presbyterorum etiam filii ad sacra officia non sunt admittendi.
Unde Urbanus Papa II, ait C. I. Filii presbyterorum a sacris prohibentur officiis.
Presbyterorum filios a sacris *altaris* ministeriis removemus, nisi aut in coenobiis, aut in canoniis religiose probati fuerint conversati.
II. Pars. Gratian. Sed hoc intelligendum est de
illis, qui paternae incontinentiae imitatores fuerint.
Verum si morum honestas eos commendabiles fecerit, exemplis auctoritatibus non solum sacerdotes, sed etiam summi sacerdotes fieri possunt.
[ Unde Damasus Papa scribit ]: C. II PALEA.
« Osius Papa fuit filius Stephani subdiaconi.
Bonifacius Papa fuit filius Jucundi presbyteri.
Felix Papa filius Felicis presbyteri de titulo Fasciolae.
Agapitus Papa filius Gordiani presbyteri.
Theodorus Papa filius Theodori episcopi de civitate Hierosolyma.
Silverius Papa filius Silverii episcopi Romae.
Deusdedit Papa filius Stephani subdiaconi.
»
« Felix enim tertius, natione Romanus, ex patre
Felice presbytero fuit.
Item Gelasius, natione Afer, ex patre episcopo Valerio natus est.
Item Agapitus, natione Romanus, ex patre Gordiano presbytero originem duxit.
Complures etiam alii inveniuntur, qui de sacerdotibus nati apostolicae sedi praefuerunt.
»
Hinc Augustinus ait libro De bono conjug. c. 16.: C. III. Vitia parentum filiis non imputantur.
Undecunque homines nascantur, si parentum vitia non sectentur *et Deum recte colant,* honesti et salvi eruut.
Semen enim hominis ex qualicunque homine Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
Sicut autem boni filii adulterorum nulla est defensio adulterii, sic mali filii conjugatorum nullum est crimen nuptiarum.
C. IV. De eodem.
Item Joannes Chrysostomus homilia III, in Matthaeum [c. 1.] .
Nunquam de vitiis erubescamus parentum, sed unum illud quaeramus et amplectamur, virtutem videlicet.
Hujusmodi *enim,* etiamsi alienigenam quis habeat matrem, etiamsi fornicatione pollutam vel quolibet ejusmodi dedecore sordidatam, nihil tamen de ejus aut vilitate fuscabitur, aut crimine polluetur.
Quod si fornicatorem ipsum ad meliora conversum nequaquam prior vita commaculat, multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria virtute decoretur, parentum suorum non dedecoratur opprobriis.
Item infra: § 1. Non est omnino nec de virtute, nec de vitio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus, nemo inde vere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam (si quiddam a communi opinione abhorrens dicendum
est) nescio, quomodo ille magis resplendet, qui ex parentibus a virtutibus prorsus alienis, ipse tamen fuerit de virtute mirabilis.
C. V. Non parentum, sed propria culpa quemque condemnat.
Item Hieronymus in epistola ad Pammachium, contra errores Joannis Hierosolymitani.
Nasci de adulterio non est ejus culpa, qui nascitur, sed illius, qui generat.
Quomodo in seminibus non peccat terra, quae fovet, non semen, quod in sulcis jacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germen pullulant, sed, verbi gratia, fur et latro, qui fraude et vi eripit semina: sic in generatione hominum recipit terra, id est vulva, quod suum est, receptum confovet, confotum
corporat, corporatum in membra distinguit, et inter illas secretas ventris augustias Dei manus semper operatur, idemque est corporis creator et
animae.
Noli despicere bonitatem figuli *tui*, qui te plasmavit et fecit ut voluit.
Ipse est Dei virtus et Dei sapientia, qui in utero virginis aedificavit sibi domum.
Jephte, inter viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis est filius.
*Sed audi*, Esau de Rebecca et Isaac *genitus*, hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium avenasque degenerat, quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis causa vitiorum est atque virtutum.
C. VI. Iniquitates parentum filiis obesse non possunt.
Item Augustinus contra Faustum, lib.
XXII, c. 64.
Sponsus ille, qui vocaturus erat ad nuptias
bonos et malos, *suis* congruens invitatis, nasci etiam voluit de bonis et malis, quo exemplo discant fideles, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse.
C. VII. Non aliena culpa, sed propria aliquem ab eo, quo fungitur, dejicit gradu.
Item Gregorius ad Columbum Episcopum Numidiae, lib.
X, epist. 8.
Satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorundam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii, quo fungitur, gradu non dejicit.
C. VIII. Ex adulterinis nati conjunctionibus a sacerdotio non prohibentur.
Item Hieronymus.
Dominus noster Jesus Christus voluit, non solum
de alienigenis, sed etiam de adulterinis commixtionibus nasci, nobis magnam fiduciam praestans, ut qualicunque modo nascamus, dum tamen ejus vestigia imitemur, ab ipsius corpore non separemur, cujus per fidem membra effecti sumus.
Et sicut ille verus est pontifex ex adulterinis natus conjunctionibus, ita, qualicunque ordine natus sit aliquis, tantum ut perfectam fidem habeat, et quod fide tenet operibus impleat, sitque literatus, et vir
unius uxoris, nequaquam a sacerdotio repellitur.
Judas enim patriarcha concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo concubitu nati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuit dux in deserto, inde Obeth, inde quoque Booz, inde postea Isai, qui fuit pater David.
Ex illa ergo progenie origo ducitur Christi, qui verus sacerdos est; ideoque si filii ejus sumus, quae ipse fecit nos imitari debemus.
C. IX. A populo Dei non separat aliquem materna conditio, sed propria culpa.
Item Augustinus de unico baptismo contra Donatistas lib.
I. c. 15.
Ismael ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed obfuit fraterna discordia; nec
profuit potestas uxoris, cujus magis filius erat, quia per ipsius jura conjugalia et in ancilla seminatus erat, et ex ancilla susceptus.
III. Pars. Gratian. Contra Bonifacius Martyr scribens Echeldobaldo Regi Anglorum.
C. X. Vitia parentum etiam ad posteros transferuntur.
Si gens Anglorum (sicut per istas provincias divulgatum est, et nobis in Francia et in Italia improperatur, et ab ipsis paganis improperium est spretis legalibus connubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticae gentis foedam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum aestimandum est degeneres populos et ignobiles, et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universam plebem
ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec *in* bello saeculari fortem, nec in fide stabilem, et nec honorabilem hominibus, nec Deo amabilem esse venturam, sicut aliis gentibus Hispaniae et Provinciae et Burgundionum populis contigit, quae sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec judex *omnipotens* talium criminum ultrices poenas per ignorantes legem Dei, id est per Saracenos, venire et saevire permisit.
Unde Urbanus in fine superioris capitis distinguendo subjunxit: C. XI. Si religiosi inventi fuerint filii sacerdotum, ordinentur.
Nisi aut in coenobiis, aut in canoniis religiose probati fuerint conversari.
C. XII. De eodem.
Item Alexander II.
Apostolica auctoritate praecipimus vobis, ut si eum, qui ab ecclesia electus est. altero digniorem esse, canonicamque ejus electionem probaveritis, fulti nostra auctoritate consecretis.
Nam pro eo, quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae virtutes in eum conveniant, non rejicimus, sed suffragantibus meritis connivendo eum recipimus.
Gratian. Hoc autem, quod de filiis sacerdotum dicitur, ex dispensatione ecclesiae introductum videtur, et quod ex dispensatione introducitur, ad consequentiam regulae trahi non poterit.
Unde Urbanus Papa II scribit Bartholomaeo Turon.
Archiepiscopo: XIII.
Filii sacerdotum non prohibentur ab episcopatu, si ceterae virtutes eis inveniantur.
Coenomanensem electum, pro eo quod filius sacerdotis dicitur, si ceterae virtutes in eum conveniunt, non rejicimus, sed suffragantibus meritis patienter suscipimus: non tamen, ut hoc pro regula in posterum assumatur, sed ad tempus ecclesiae periculo consulitur.
Gratian. Quum ergo ex sacerdotibus nati in summos Pontifices supra legantur esse promoti, non sunt intelligendi de fornicatione, sed de legitimis conjugiis nati, quae sacerdotibus ante prohibitionem ubique licita erant, et in orientali ecclesia usque hodie eis licere probatur.
§ 1. Quod autem vitium originis semini imputari negatur videtur, esse contrarium illi sententiae: Adulterorum filii abominatio sunt Domino.
Sed sicut supra dictum est de presbyterorum filiis, ita et hoc de filiis adulterorum intelligendum videtur, ut illi dicantur esse abominatio Domino, ad quos paterna flagitia hereditaria successione descendunt.
Similiter et illud Urbani intelligendum est, quod ipse scribit Petronio Legionensi episcopo:
C. XIV. De eodem.
Quia simpliciter ad sedem apostolicam veniens humiliter peccatum confessus es, quod pontificii tui videbatur officium impedire, videlicet quod ex matre non legitima procreatus sis, quam vivente propria uxore pater tuus cognovisse dignoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente a ceteris quae sacerdotium impediunt criminibus tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum sunt, immunem te agnoscentes, et vitam tuam religiosam audientes, ab hujus te peccati vinculo absolutum in suscepto sacerdotali officio confirmamus.
DISTINCTIO LVII.
GRATIANUS. Item, qui in aegritudine constitutus baptizatur, presbyter ordinari non debet.
Unde in Neocaesariensi Concilio, c. 12. legitur: C. I. Non ordinetur presbyter, qui in aegritudine constitutus baptizatur.
Si quis in aegritudine constitutus fuerit baptizatus,
presbyter ordinari non debet, (non enim fides illius voluntaria, sed ex necessitate est, nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas exegerit.
DISTINCTIO LVIII.
GRATIANUS. Item ex monachali habitu nullus assumitur ad ecclesiasticum officium, nisi fuerit oblatus voluntate proprii abbatis Unde Gregorius scribit Mariniano Episcopo Ravennati, lib.
VII, epist. 18. C. I. Monachus non ordinetur clericus, nisi voluntate abbatis episcopo fuerit oblatus.
Nullus ad ecclesiasticum officium ex monasterio producatur monachus, nisi quem abbas loci admonitus propria voluntate obtulerit episcopo.
C. II. De eodem.
Item ex Concilio Carthaginensi V.
Si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit, vel in suo monasterio majorem monasterii constituere, episcopus, qui hoc fecerit, a ceterorum communione sejunctus, suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus, neque praepositus perseveret.
DISTINCTIO LIX.
GRATIANUS. Item qui ecclesiasticis disciplinis imbuti, et temporum approbatione discussi non sunt, ad summum sacerdotium non aspirent.
Unde ait Zosimus Papa ad Hesychium Salonitanum Episcopum, epist. I. C. I. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis discilipnis non est imbutus.
Qui ecclesiasticis disciplinis imbutus per ordinem non est et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare praesumat, et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, verum etiam *in* ordinatores ejus, *ut* careant eo ordine, quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.
C. II. Ad sacerdotale officium nullus, nisi per singulos gradus probatus, accedat.
Idem eadem epistola.
Si officia saecularia principem locum non vestibulum actionis ingressis, sed per singulos gradus
examinatis *temporibus* deferunt, quis *ille* tam
arrogans, tam impudens invenitur. ut in coelesti militia, quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, quum tiro ante non fuerit, et prius velit doceret quam discere?
Assuescat in Domini castris in lectorum primitus gradu divini rudimenta servitii, nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri, nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus, Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur.
Jure inde summi pontificis locum sperare debebit.
Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid
sibi dignitatis acquiri.
Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud praestare non possunt divinos ordines largiuntur.
Quod oportet districti semper esse judicii.
Rarum est enim omne quod magnum est.
C. III. Cujuslibet meriti laicus ad summum non aspiret sacerdotium.
Item Gregorius lib.
VII. Reg. epist. 110.
Hoc ad nos pervenisse non dissimili dignum detestatione complectimur, quod quidam desiderio honoris inflati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt.
Quid putamus quod isti subjectis praestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere magisterii locum non formidant?
Qua de re necesse est, ut, quamvis inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis.
C. IV. Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis disciplinis non est imbutus.
Item Coelestinus Episcopis Galliarum, epist. II c. 3,.
Ordinatos vero quosdam, fratres carissimi, episcopos,
qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti contra Patrum decreta, hujus usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, quum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis ad majora firmentur.
Debet enim ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis vitae institutio hac, ad id quo tendit, se ratione confirmat.
Qui minime literis operam dederit praeceptor non potest esse literarum.
Qui non per singula stipendia creverit ad meritum ordinem stipendii non potest pervenire.
Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuitur, quum difficilius impleatur?
DISTINCTIO LX.
GRATIANUS.
Ecce, ostensum ex parte est, qui possint ad sacerdotii ordinem promoveri, et qui non.
Nunc autem considerandum est, ex quibus ordinibus in archipresbyterum, vel praepositum, vel episcopum, vel archiepiscopum
sint eligendi.
De his ita statutum est in Concilio Urbani Papae, celebrato Alverniae : C. I. Archipresbyter, vel decanus, aut archidiaconus non nisi diaconus aut presbyter ordinetur.
Nullus episcopus in ecclesia sua, nisi diaconus sit, archidiaconum instituere, nec archipresbyterum aut decanum, nisi presbyteri sint, ordinare praesumat.
Quod, ut districtius teneatur, apostolica auctoritate prohibemus et interdicimus.
C. II. Nullus in praepositum, vel archipresbyterum nisi presbyter, nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.
Item Calixtus Papa [II].
Nullus in praepositum, nullus in archipresbyterum,
nullus in decanum nisi presbyter, nullus in archidiaconum nisi diaconus ordinetur.
C. III. De eodem.
Item Innocentius II, in Concilio Romano, c. 10.
Innovamus autem et praecipimus, ut nullus in archidiaconum
vel decanum nisi diaconus vel presbyter ordinetur.
Archidiaconi vero, vel decani, vel praepositi, qui infra ordines praenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priventur.
Prohibemus autem, ne adolescentibus, vel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito vitae clarescunt, praedicti concedantur honores.
Gratian. Horum unum propter procacitatem quorundam statutum est, qui nomen praepositurae adepti officium contemnunt, nolentes fieri sacerdotes; alias enim inane esset, quum etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, juxta illud Urbani Papae:
C. IV. Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus.
Nullus in episcopum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose vivens fuerit inventus.
Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbyteratum.
Hos siquidem solos primitiva legitur habuisse ecclesia, subdiaconos vero, quia et ipsi altaribus ministrant,
opportunitate exigente concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae.
Quod ipsum non sine Romani Pontificis vel metropolitani licentia fieri permittimus.
Gratian. Alterum vero, ut in episcopum vel archiepiscopum nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem ordinis statutum est.
DISTINCTIO LXI.
GRATIANUS.
I. Pars. Item laici non sunt in episcopos eligendi, sed per singulos ordines prius sunt probandi.
Unde Gregorius Brunichildae Reginae Francorum, lib.
VII. Reg. epist. 113: C. I. Sacerdotes ex laicis non sunt ordinandi.
Sacerdotale officium vestris in partibus in tantam (sicut didicimus) ambitionem perductum est, ut sacerdotes subito, quod grave nimis est, ex laicis ordinentur.
C. II. De eodem.
Item Hormisda Papa Episcopis per Hispaniam constitutis, epist. III, c. 1.
In sacerdotibus eligendis curam oportet esse perspicuam.
Irreprehensibiles *enim* esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis.
Et infra: § 1. Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur ecclesiae.
C. III. De eodem.
Idem eodem loco continenter.
Non negamus esse in laicis Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelium.
Discere prius quisque debet antequam doceat, et exemplum religiosae conversationis de se potius aliis praestare quam sumere.
Emendatiorem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo.
Longa observatione religiosus cultus tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut, ad venerandi gradus summam perductus, quis sit fructus humilitatis ostendat.
Et infra:
§ 1. Nec tantum de laicis consecrari inhibemus, sed nec de poenitentibus quidem quisquam ad hujusmodi gradum profanus temerator aspiret.
Satis illi postulanti sit venia; qua conscientia absolvat reum, qui se peccata sua populo scit teste confessum?
Quis enim quem paulo ante vidit jacentem veneretur antistitem!
Praeferens memorandi criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.
C. IV. De eodem.
Item Innocentius Papa ad Aurelium Carthaginensem Episcopum, epist. XII.
Miserum est, eum magistrum fieri, qui nunquam discipulus fuit; eum summum fieri sacerdotem qui nunquam in ullo gradu obsecutus fuerit sacerdoti.
C. V. De eodem.
Item Leo Episcopus ad Episcopus Africanos, epist. LXXXV, al.
LLXXVII, c. 1.
Miramur tantum apud vos per occasionem temporis
impacati aut ambientium praesumptionem aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio ecclesiae crederetur.
Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen.
Integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae.
§ 1 Principatus autem, quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi
moribus atque actibus non offendit ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo.
Et *difficile est, ut* bono peragantur exitu quae malo sunt inchoata principio.
§ 2. Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est, ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est, ut in electione ejus, qui supra omnes gradus constituitur, non erretur?
Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inveniatur in capite.
Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio?
qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris
peccatis alienis.
Quid est cito manus imponere, nisi ante maturitatem aetatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis?
Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici ordinantem, qualis *ille* est, qui non meruit ordinari?
§ 3: Sicut enim boni operis sibi comparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum.
Non enim in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta
collatus.
Et infra: § 4. Merito sanctorum Patrum venerabiles sactiones, quum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuere, quorum omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita praeberet, nec posset de ejus provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci praemium deberetur.
§ 5. Si enim
ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant, quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et coelestium dignitatum?
C. VI. Non sunt eligendi ad episcopatum, nisi quos probabilis vita commendat.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 12.
Episcopum non oportet praeter judicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad ecclesiae principatum.
Nec eligantur nisi hi, quos multo ante nota probabilisque vita commendat, et nihilominus si in sermone fidei et recta operatione per suam conversationem fuerint probati.
C. VII. De eodem.
Item Coelestinus ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.
Qui proderit per singula clericos stipendia militasse et omnem egisse in dominicis castris aetatem, si hi, qui praefuturi sunt, ex laicis requirantur, qui vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes saltu praepropero in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere, et in aliud vitae genus (calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae) transire?
Talibus itaque, fratres carissimi, *qui juris nostri, id est canonum gubernacula, custodimus,* necesse est obviemus, hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat,
et sinat fieri unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus constitutorum decretalium fiat.
C. VIII. Rudibus et imperitis gubernacula ecclesiae non sunt committenda.
Item Leo I., epist. LXXXV, al.
LXXXVII, c. 1, ad Episcopos Africanos.
Statuimus, ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et ne his ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius
humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium, quum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis.
Gratian. His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in episcopatum eligi.
II. Pars. § 1. Econtra B. Nicolaus ex laico electus est in episcopum, B. Severus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum, B. Ambrosius, quum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum est electus.
§ 2. Sed sciendum est, quod ecclesiasticae prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant et ipsae.
Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, haec causa fuit, quia vita laicalis ecclesiasticis disciplinis
per ordinem non erudita nescit exempla religionis de se praestare aliis, quae in se ipsa experimento non didicit.
Quum ergo quilibet laicus merito suae perfectionis clericalem vitam transcendit, exemplo B. Nicolai et Severi et Ambrosii ejus electio potest rata haberi.
C. IX. Unde idem Ambrosius in epistola LXXXII. ad Vercellenses ait de se ipso;
Neophytus prohibetur ordinari, ne extollatur in superbiam.
Sed si non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa non haeret, vitium non imputatur.
Itaque ordinationem meam occidentales episcopi judicio, orientales etiam exemplo probarunt.
C. X. Scholasticus ex foro aut ex administratione postulari potest episcopus.
Item objicitur illud Sardicensis Concilii, c. 13.
Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetur, si forte aut dives laicus, aut scholasticus de foro aut administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante *et* lectoris munere, et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad culmen episcopatus.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est postulari, aliud
eligi.
Postulatur nexibus curiae adstrictus ab imperatore, clericus alterius civitatis a suo episcopo; sed non eligitur aliquis nisi in sacris ordinibus constitutus.
Fit enim electio cum solennitate decreti omnium subscriptionibus roborati; postulatio vero simplici petitione.
Quam distinctionem B. Gregorius innuit in regesto, lib.
II. epist. 19, scribens Benenato Episcopo.
C. XI. Electio episcopi debet fieri cum solennitate decreti omnium subscriptionibus roborati.
Episcopus, dum fuerit postulatus, cum solennitate decreti subscriptionibus omnium roborati, et dilectionis tuae testimonio literarum ad nos sacrandus occurrat.
Gratian. Sic B. Ambrosius ante susceptum baptisma
ab imperatore est postulatus, non electus
IV. Pars. Gratian. Item clerici alterius ecclesiae non sunt praeferendi in electione iis, qui bene militant in propria ecclesia.
Unde Coelestinus Papa ad Episcopos Galliae, epist. II, c. 4: C. XII. Extranei emeritis in suis ecclesiis non praeponantur.
Nec emeritis in suis ecclesiis *clericis* peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene de suorum civium merentur testimonio, praeponantur.
C. XIII. De eodem.
Idem eadem epist. c. 5.
Nullus invitis detur episcopus.
*Cleri, plebis et
ordinis consensus et desiderium requiratur.
* Tunc autem alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clero, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus (quod evenire non credimus) poterit reperiri.
Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur.
Habeat unusquisque fructum suae militiae in ecclesia, in qua suam per omnia officia transegit aetatem.
In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi vindicare audeat mercedem.
Sit facultas
clericis retinendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint non timeant refutare.
Qui etsi non debitum praemium, vel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere judicium.
C. XIV. PALEA .
« In ordinatione praepositi illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem *sibi* omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars congregationis (quamvis parva) saniori consilio elegerit.
Vitae autem merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiamsi ultimus fuerit in ordine congregationis.
Quod si *etiam* omnis congregatio vitiis suis *(quod absit)* consentientem personam pari consilio elegerit, et vita ipsa aliquatenus
in notitiam episcopi, *ad cujus dioecesin pertinet locus ipse,* vel ad alios vicinos praepositos vel Christianos claruerint, prohibeant pravorum praevalere consensum, et domui Dei constituant dignum dispensatorem.
»
C. XV. De eodem.
Item Gregorius Clero et nobilibus civibus Neapolitanis, l. VIII. Reg. epist. 40.
Studii vestri sit, etiam alium, qui aptus sit, providere, ut, si forte Petrus, quem a vobis electum asseritis, huic ordini non videatur idoneus, sit, in quem se vestra declinare possit electio.
Nam grave cleri illius erit opprobrium, ut, si hic fortasse approbatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.
C. XVI. De eodem.
Item Gregorius Barbaro episcopo, l. XI. epist. 16.
Obitum Victoris Panormitanae civitatis antistitis directa relatio patefecit.
Quapropter visitationis destitutae ecclesiae fraternitati tuae operam solenniter delegamus, *quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, vel quicquid est in patrimonio ejusdem, a quoquam praesumatur ecclesiae.
* Et ideo dilectio tua ad praedictam ecclesiam properabit
, et assiduis adhortationibus clerum plebemque ejusdem ecclesiae admonere festinet, ut, remoto studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant sacerdotem, qui *et* tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur.
*Qui, dum fuerit postulatus, cum solennitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio literarum ad nos sacrandus occurrat.
* § 1. Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericos ipsius civitatis, in qua visitationis impendis officium, nullus ad episcopatum dignus (quod evenire non credimus) potuerit inveniri, provisurus ante omnia, ne ad hoc cujuslibet conversationis vel meriti laicae personae
aspirare praesumant, ne et conatus eorum habeatur inefficax, et in periculum ordinis tui (quod absit) incurras.
Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constitua parochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus.
C. XVII. De eodem.
Item Pelagius Papa [II.
] Eucarpo Messanensi Episc.
Catinensis ecclesiae visitationem tibi injungimus, cujus episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione didicimus.
Impossibile enim est, ut nos in provincia illa duntaxat in Syracusanis partibus alii cuilibet causas, quae ad Deum pertinent,
committamus, nisi forte talem per te Deus nunc in Catinensi ecclesia eligere voluerit, de cujus conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos paululum removere possimus.
Mox ergo dilectio tua ad supradictam Catinensem ecclesiam pergat, et hominem de clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum auxilio Dei compellat atque suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte.
C. XVIII. Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, quae sacra lex morte punit.
Item Gregorius Passivo Episcopo, lib.
X. epist. 13.
Bene novit fraternitas vestra, quam longo sit tempore Aprutium pastorali solicitudine destitutum; ubi diu quaesivimus, quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus invenire.
Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae studio, in amore orationis valde laudatur, et religiosam vitam omnimodo agere dicitur, hunc volumus ut fraternitas vestra ad se faciat venire, et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat.
Et si nulla ei crimina, quae per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est, ut
vel monachus, vel a vobis subdiaconus fiat; et post aliquantum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri.
Gratian. Cui autem visitatio injungitur nihil de
rebus ejusdem ecclesiae a quoquam praesumi patiatur.
Unde Gregorius Gaudentio Episc.
, l. IV. epist. 12: C. XIX. Non patiatur a quoquam praesumi de rebus ecclesiae, cui ejus fuerit injuncta visitatio.
Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana civitate positus de hac luce migravit, curae nobis fuit (quae universis ecclesiis a nobis impenditur) ad fraternitatem tuam praesentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae visitator accedas, sic tamen, ut nihil de proventionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, vel quidquid praefati loci esse patuerit, a quoquam praesumi
patiaris; sed omnem vigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque ejusdem ecclesiae exhibere te convenit, ut in vigiliis obsequioque ecclesiastico sedulo ac devote debeant deservire.
DISTINCTIO LXII.
GRATIANUS.
I. Pars. Breviter monstratum est, ex quibus ordinibus in quos gradus sunt eligendi.
Nunc videndum est, a quibus sunt eligendi et consecrandi.
Electio clericorum est, petitio plebis.
Unde Leo Papa Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC, al.
XCII, c. 1: C. I. Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur.
Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur,
qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati.
Unde quum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum quod nec docetur fuisse collatum?
Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, etc., ut infra in causa simoniacorum.
[C. 1. q. c. 40.]
C. II. Populus non debet praeire, sed subsequi.
Item Coelestinus Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. c. 3.
Docendus est populus, non sequendus, nosque,
si nesciunt, eos quid liceat quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus.
Quisquis *vero* conatus fuerit tentare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam.
Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est, ut per severitatem congruentem regulis vindicemus.
Per totas ergo hoc, quae propriis rectoribus carent, ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi aliqua spe forsitan
blanditus illudat.
Gratian. Nisi autem canonice electus fuerit consecrari non debet.
Unde Calixtus Papa II: C. III. Non consecretur in episcopum nisi canonice electus.
Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret.
Quod si praesumptum fuerit, et consecrans, et consecratus absque recuperationis spe deponatur.
DISTINCTIO LXIII.
GRATIANUS.
I. Pars. Laici vero nullo modo se debent inserere electioni.
Unde Hadrianus Papa in VIII.
Synodo Constantinopoli sub ipso celebrata [c. 22.]: C. I. Laici electioni pontificum non se inserant.
Nullus laicorum principum vel potentum semet inserat electioni aut promotioni patriarchae, metropolitae, aut cujuslibet episcopi, ne videlicet inordinata *hinc* et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim quum nullam in talibus potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat.
Et infra: Quisquis *autem* saecularium principum et potentum, vel alterius dignitatis laicus adversus communem et consonantem
atque canonicam electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit, anathema sit, donec obediat et consentiat, quidquid ecclesia de electione et ordinatione proprii praesulis se velle monstraverit.
C. II. De eodem.
Item ex VIII.
Synodo, actione I.
Hadrianus Papa secundus (quod Nicolaus praedecessor ejus disposuerat) missos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum, et Stephanum Nepesinum episcopum, et Marinum diaconum sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium imperatorem et ad filios ejus Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit, cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, graecae et latinae, peritus, perrexit, et synodo congregata
(quam octavam universalem synodum illus convenientes appellaverunt) exortum schisma de Ignatii depositione et Photii ordinatione sedaverunt, Photium anathematizantes et Ignatium restituentes, In qua sic statutum est: Consecrationes et promotiones episcoporum, concordans prioribus conciliis, clericorum electione ac decreto episcoporum collegii fieri sancta haec et universalis synodus diffinit, et statuit atque jure promulgat, neminem laicorum principum vel potentum semet inserere electioni vel promotioni patriarchae, vel metropolitae,
aut cujuslibet episcopi, ne videlicet inordinata hinc et incongrua fiat confusio vel contentio, praesertim quum in talibus nullam potestatem quemquam potestativorum vel ceterorum laicorum habere conveniat, sed silere et attendere sibi, usquequo regulariter a collegio ecclesiae suscipiat finem electio futuri pontificis.
Si vero quisquam laicorum ad contractandum et cooperandum invitatur ab ecclesia, licet hujusmodi cum reverentia, si forte voluerit, obtemperare se adsciscentibus.
Taliter enim dignum pastorem sibi regulariter ad suam ecclesia salutem promovet .
C. III. Electioni episcoporum imperator interesse non debet.
Item Ex Historia tripartita, lib.
VII, c. [7.] 8.
Valentinianus imperator veniens ab oriente ad hesperias partes (ut refert historia ecclesiastica mortuo Auxentio, Arianae perfidiae magistro, qui Mediolanensem ecclesiam ut lupus dilaniaverat, quum vellet catholicum, Deo ordinante, ibi consecrare episcopum, evocans episcopos, haec eis locutus est: Nostis aperte, eruditi *quippe* divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quod non deceat eum verbo solo, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere.
Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et ejus monita dum tanquam homines deliquerimus,
necessario velut curantis medicamenta suscipiamus.
Haec quum dixisset imperator, petiit synodus, ut magis ipse decerneret sapiens et pius existens.
At ille, super vos est, inquit, talis electio.
Vos enim gratia divina potiti et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere.
Tunc sacerdotes egressi de episcopali sede tractabant.
Et infra: § 1. Quum autem ordinatione divina Ambrosius nondum baptizatus electus fuisset, exsultans imperator ait: Gratias ago tibi, Domine Deus omnipotens et salvator noster, quoniam huic viro ego
quidem commiseram corpora, tu autem animas, et meam sententiam ostendisti tuae justitiae convenire.
Quumque sanctus Ambrosius contristaretur de hoc, quod acciderat, ut idem ipse in suis epistolis scribit, confortavit eum imperator et ait: Noli timere, quia Deus, qui te elegit, semper te adjuvabit, et ego adjutor et defensor tuus (ut meum ordinem decet, semper existam.
C. IV. Auctoritate apostolica non regio favore episcopus est eligendus.
Item Nicolaus Papa.
I. Lothario Regi.
Porro scias, quia relatum est nobis, quod, quicunque ad episcopatum in regno tuo provehendus est, non nisi faventem tibi permittas eligi.
Idcirco apostolica auctoritate sub divini judicii obtestatione
injungimus tibi, ut in Treverensi urbe et in Agrippina Colonia nullum eligi patiaris antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.
C. V. Non recipiatur a comprovincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen est adeptus.
Item ex Concilio Pariensi l. cap. 8.
Si per ordinationem regiam honoris justius culmen pervadere aliquis nimia temeritate praesumpserit, a comprovincialibus loci ipsius episcopis recipi nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum cognoscunt.
Si quis de comprovincialibus recipere eum contra interdicta praesumpserit, sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium caritate semotus.
C. VI. De eodem Item ex Concilio Laodicensi, c. 13.
Non est permittendum turbis electionem eorum facere, qui sunt ad sacerdotium promovendi.
C. VII. Irrita sit electio episcopi, vel presbyteri, vel diaconi a principibus facta.
Item ex septima synodo, quae est secunda Nicaena, CCCL.
Episcoporum, c. 3.
Omnis electio episcopi, vel presbyteri, vel diaconi a principibus facta irrita maneat secundum regulam, quae dicit: « Si quis episcopus, saecularibus
potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtinuerit, deponatur, et segregentur ab ecclesia omnes qui illi communicant.
»
C. VIII. Non eligantur a populo, qui sunt promovendi ad clerum.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 1.
Non licet populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium promoventur, sed in judicio episcoporum sit, ut ipsi eum probent, si in sermone et fide spirituali vita edoctus sit.
Gratian. His omnibus auctoritatibus laici excluduntur ab electione sacerdotum, atque injungitur eis necessitas obediendi, non libertas imperandi.
II. Pars. Contra vero scribit B. Gregorius Joanni
Episcopo primae Justinianae Illyricae, lib.
IV. epist. 15.
C. IX. Voluntas principis in ordinatione pontificis desideratur.
Quia igitur suscepta patrum et coepiscoporum *nostrorum* relatio ad locum vos sacerdotii totius consilii unito consensu et serenissimi principis voluntate declarat accersiri, gratias *omnipotenti Deo* creatori nostro magna cum exsultatione retulimus, *qui vitam actusque vestros ita de praeteritis fecit esse probabiles, ut omnium vos, quod est valde laudabile, faceret placere judicio.
Quibus* nos quoque in personam fraternitatis tuae per omnia consentimus, atque omnipotentem Dominum deprecamur, ut caritatem vestram sicut sua gratia elegit,
ita in omnibus sua protectione custodiat.
C. X. Clerus et populus pontificis electioni intersint.
Item Gregorius Joanni Subdiacono, lib.
II. Indict. 11. epist. 30.
Quanto apostolica sedes Deo auctore cunctis praelata constat ecclesiis, tanto inter multiplices curas et illa nos valde sollicitat, ubi ad consecrandum antistitem nostrum exspectatur arbitrium.
Defuncto igitur Laurentio, ecclesiae Mediolanensis episcopo, sua nobis relatione clerus innotuit, in eletione se filii nostri Constantii, diaconi sui, unanimiter consensisse.
Sed quoniam eadem non fuit subscripta relatio, ne quid, quod ad cautelam pertinet, omittamus, hujus idcirco praecepti auctoritate suffultum Genuam te proficisci necesse est.
Et quia multi illic Mediolanensium coacti barbarica feritate consistunt, eorum te voluntates oportet eis convocatis in commune perscrutari.
Et si nulla eos diversitas ab electionis unitate disterminat, siquidem in praedicto filio nostro Constantio omnium voluntates atque consensum perdurare cognoscis, tunc eum a propriis episcopis, sicut antiquitatis mos exigit, cum nostrae auctoritatis assensu, solatiante
et auxiliante Domino, facias consecrari, quatenus hujusmodi servata consuetudine et apostolica sedes proprium vigorem retineat, et a se concessa aliis jura non minuat.
C. XI. In electione episcopi populus debet adesse.
Item Gelasius Papa Philippo et Geruntino Episcopis.
Plebs Diotrensis data nobis petitione deflevit, diu se sine rectoris proprii gubernatione dispergi.
Ac, sicut asseritur, is qui a vobis jam probatus dicitur, a paucis et tenuibus putatur electus, quum ad vos pertineat, universos assidua admonitione compellere, ut omnes in unum, quem dignum sacerdotio viderint et sine aliqua reprehensione, consentiant.
Et ideo, fratres carissimi, diversos ex omnibus
saepe dicti loci parochiis presbyteros, diaconos et universam turbam vos oportet saepius convocare, quatenus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem, vobis admonentibus, sibi quaerant sola divinitatis attentione personam, quam nulla contrarietas a constitutis possit revocare praescriptis.
C. XXII. De eodem.
Item Stephanus Episcopus servus servorum Dei, Romano Archiepiscopo Ravennati.