Enarrationes in Psalmos (page 12)
7. [v 5.] In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo. Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas. Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces: aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo, sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse dicere, nisi quod ab illo accepisti, de quo dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? 25 in Deo laudas sermones tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si autem quod in te Dei est, honoraveris tamquam tuum, non Dei; quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo: In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cuius sunt: quia ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 26? Quomodo, nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum confitendo non eris ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti: rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro? Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti: Conculcavit me, tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.
Ne dedignetur corpus passiones Capitis obire.
8. [v 6.] Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt, nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem, abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant, respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur: Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo parcunt? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo non praecessit. Non est discipulus maior magistro suo, non est servus maior domino suo 27. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Adversum me omnia consilia eorum in malum.
Cur in Dei domo falsi fratres inveniantur.
9. [v 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur, per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 28. Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde, quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui fortasse magis placebit. Etenim ex iis qui longe facti sunt a sanctis, subintrant quidam ficti, et peiores tribulationes faciunt corpori Christi, quia non tamquam penitus alieni devitantur. Ab ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas passiones suas, et diceret: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in falsis fratribus 29. Hi nimis periculosi sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent 30. Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit: Non intres ut videas. Intrat etenim tamquam tuus, non cavetur ut alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim peccatores servos volens intellegi Dominus, secundum illum intellectum evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum 31. Qui intrat ut filius, non incolet, quia perseverabit usque in finem 32: qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro. Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum, quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt te, imitatur te; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut videret, incoluit, et abscondit traditor Iudas. Omnes ergo ficto animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater ipsorum Iudas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum: quamquam Iudas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Iudam, quia noverat Iudam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? 33 Ergo et diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud. Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis. Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum, toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem solatium. Quod mihi fecit, nec faciet et tibi: ut multum possit, ut multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut praevaleant falsitates, numquid in te praevalebunt, et in me non praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non abstulerunt. Caro ipsius iam sepulta, falsos testes pertulit: parum fuit eos perpeti in iudicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum 34. Tales autem caeci erant Iudaei, ut crederent dicto omnino incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent. Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro.
Insectatores ne timeamus.
10. Ipsi calcaneum meum observabunt. Etenim sic incolent et abscondent, ut observent ubi homo labitur. Intenti sunt ad calcaneum, quando fiat lapsus, ut pedem teneant ad ruinam, aut pedem supponant ad offensionem, certe ut inveniant quod accusent. Et quis ita ambulet ut nusquam labatur? Certe quod cito fit vel in lingua. Etenim scriptum est: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus est vir 35. Quis tandem se audeat dicere aut putare perfectum? Ergo necesse est ut aliquis labatur in lingua. Illi autem qui incolent et abscondent, aucupantur verba omnia, quaerentes alicubi laqueos et nodosas facere calumnias, quibus prius ipsi implicantur quam quos implicare contendunt; ut prius ipsi capiantur et pereant, quam alios capiant ut perdant. Etenim recurrit homo in cor suum, et inde recurrit ad Deum, et novit dicere: In Deo laudabo sermones meos. Quidquid bonum dixi, quidquid verum dixi, Dei dixi, et de Deo dixi: quidquid forte aliud dixi quod dicere non debui, homo dixi, sed sub Deo dixi. Qui confirmat ambulantem, minatur erranti, ignoscit agnoscenti, revocat linguam, revocat lapsum. Iustus enim septies cadet et resurget, impii vero infirmabuntur in malis 36. Non ergo timeat unusquisque nostrum callidos insectatores, aucupes verborum, dinumeratores pene syllabarum, et praevaricatores praeceptorum. Quid in te arguat, attendit; ut credat per te Christo, non attendit. Attende in sermones eius quem reprehendis, ne forte te aliquid salubriter doceat. Et quid me, inquit, salubriter poterit docere, qui sic lapsus est in verbo? Hoc ipsum te forte salubriter docet, ne sis auceps verborum, sed collector praeceptorum. Ipsi calcaneum meum observabunt.
11. Sicut sustinuit anima mea. Hoc dico quod sustinui. Loquebatur expertus: Sicut sustinuit anima mea. Incolent et abscondent. Omnes sustineat anima mea; foris latrantes, intus occultantes sustineat. Forinsecus veniens, quasi fluvius venit tentatio: in petra te inveniat, impingat, non deiciat; fundata est domus supra petram 37. Intus est, incolet et abscondet: ut palea tibi vicinetur, intret tritura boum, intret tribula tentationum; tu purgaris, illa comminuitur.
Dei salvatoris nostri omnipotentia et gratia.
12. [v 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos facies eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et noli dicere: Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides? Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora: et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies, ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et iniuriosus 38. Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret 39. Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et abscondebat. Nulla ergo huius bona merita praecesserant, imo talia praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in iudicium, de iudicio in lignum, de ligno in paradisum 40. Credidit, propter quod locutus est 41. Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui iuxta pependit? Pro nihilo salvos facies eos.
Ira Dei paterna.
13. In ira populos deduces. Irasceris et deducis, saevis et salvas, terres et vocas. Quid est enim: In ira populos deduces? Imples tribulationibus omnia, ut in tribulationibus positi homines recurrant ad te, ne deliciis et securitate perversa seducantur. A te ira videtur, sed paterna. Irascitur pater filio contemptori praeceptorum suorum: iratus ei eum colaphizat, caedit, aurem vellit, manu trahit, ad scholam ducit. In ira populos deduces. Quam multi ingressi sunt, quam multi impleverunt domum Domini, in ira eius deducti, id est tribulationibus territi, et fide impleti! Ad hoc enim exagitat tribulatio, ut exinaniat vas quod plenum est nequitia, ut impleatur gratia. In ira populos deduces.
Ut viveres Deus tibi praestitit.
14. [v 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis Deum? Absit. Ergo quid ait: Enuntiavi tibi? An forte: Quia tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus. Quomodo enuntiavit vitam suam Paulus apostolus, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed misericordiam consecutus sum 42. Enuntiavit vitam suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur; non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus? Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est 43. Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit, enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 44. Si propterea enuntias vitam tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in repromissione tua.
Vir arrogans et de se praesumens humilabitur.
15. [v 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat: ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua; non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis loquebatur, exhorruit Petrus, et ait: Absit, Domine, non fiet istud: qui paulo ante dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi, confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi eius sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Videte quemadmodum prosecutus est confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos periremus nisi ille moreretur; et ait: Absit, Domine, non fiet istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat: Beatus es, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: Redi, inquit, retro satanas, scandalum mihi es: Quare ergo satanas, qui paulo ante beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt hominis 45. Paulo ante quae Dei: quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra: quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali, quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis: Absit; et dicis: Domine: utique si Dominus est, potestate facit; si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis ducere ducem, docere magistrum, iubere Domino, optare Deo: multum praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat? Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum. Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum.
Deus ipsum diligentes diligit.
16. In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Magna scientia! Non ait: Scivi quia Deus es; sed, quia Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Quare, cuius est? cuius enim non est? Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt; tamquam de domo ipsius, magna sunt familia eius, redempti magno sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine, libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes, felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius 46. Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 47. Aliquando ista bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis.
Casto corde amemus Deum.
17. Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus. Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est 48. Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis Dominus noster Iesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi 49. Si non amas, parum est: si amas, si suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis eius suspiras, et inquietum habes cor desiderio eius; noli extra eum aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus, sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam, fratres: in istis humanis coniugiis considerate cor castum quale sit ad Deum. Certe humana coniugia sunt: non diligit uxorem suam, qui propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives maritus, et pauper factus maritus est. Quam multi proscripti, a castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta coniugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt. Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia, de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor 50. Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quales fuerunt illi Iudaei: Si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem 51. Ibi timuerunt timore ubi non erat timor. Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis, magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi quoniam Deus meus es tu.
18. [v 11.] In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Iam ipse est sensus qui superius est repetitus.
Sincerae fidei sacrificium et vota laudis offeramus.
19. [v 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro 52. Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid profers, accende caritate. In te sint vota, quae reddas laudis Deo. Cuius laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est. Merito dicitur in illa superiore fiducia: Quid faciat mihi homo? Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos, ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator sanctum virum Iob: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu, ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Iob; sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant: arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domino benedictum 53. O divitiae interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat; ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid? Ipse instituit quod daturus es. Quid daturus es quod ab illo non accepisti? Quid enim habes quod non accepisti? 54 De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et caritatem: hoc prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi qui spreverit.
Sanctitatis et piae in Deum devotionis exemplar, Iob.
20. [v 13.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi: quia eruisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, et pedes meos de lapsu; ut placeam eorum Deo in lumine viventium. Merito non placet filiis alienis longe factis a sanctis, quia non habent lumen viventium, unde videant quod Deo placet. Lumen viventium est lumen immortalium, lumen sanctorum. Qui non est in tenebris, placet in lumine viventium. Attenditur homo et ea quae ipsius sunt, nemo scit qualis est: Deus videt qualis est. Aliquando et ipsum diabolum latet; nisi tentet, non invenit sicut de isto viro quem modo commemoravi. Noverat eum Deus, et ei testimonium perhibebat: diabolus eum non noverat, et ideo dixerat: Numquid Iob gratis colit Deum? 55 Videte quo provocat inimicus: ibi perfectio est. Videte quid obicit inimicus. Videbat hominem Deo servientem, in omnibus obsequentem, omnia bene operantem; et quia dives erat et felicissima domus, hoc obicit quia ideo colit Deum, quoniam dedit illi haec omnia: Numquid Iob gratis colit Deum? Hoc enim erat verum lumen, hoc lumen viventium, ut gratis coleret Deum. Deus videbat in corde servi sui cultum suum gratuitum. Placebat enim illud cor in conspectu Domini, in lumine viventium: diabolum latebat, quia in tenebris erat. Admisit Deus tentatorem, non ut ipse nosset quod noverat, sed ut nobis noscendum et imitandum praeberet. Numquid enim si tentator non admitteretur, videremus nos ipsi in Iob quod deberemus et vellemus imitari? Admissus est tentator, abstulit omnia, remansit ille solus a facultatibus, solus a familia, solus a filiis, plenus Deo. Uxor sane relicta erat. Misericordem putatis diabolum, qui ei reliquit uxorem? Noverat per quam deceperat Adam. Suam reliquerat adiutricem, non mariti consolatricem. Ille ergo plenus Deo, in quo vota erant quae redderet laudis, ut ostenderet quia gratis Deum colebat, non ideo quia tanta acceperat; et amissis omnibus talis est, quia illum qui dederat omnia non amisit: Dominus dedit, inquit: Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vulnere etiam percussus a capite usque ad pedes, integer tamen intus, respondit tentatrici, de lumine viventium, de lumine cordis sui: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus 56, id est, tamquam ea quae non habet lumen viventium. Lumen enim viventium sapientia, et tenebrae insipientium stultitia est. Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus: carnem meam vides, lumen cordis mei non vides. Poterat enim illa tunc virum amplius amare, si pulchritudinem interiorem nosset, et inspiceret ubi ille pulcher erat coram oculis Dei: quia in illo erant vota, quae redderet laudis Deo. Quomodo illud patrimonium non invaserat inimicus! Quam integrum erat quod possidebat, et propter quod amplius possidendum sperabat iturus a virtutibus in virtutem! Ergo, fratres, ad hoc nobis valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus semper, nec hominem, nec diabolum timeamus. Nec ille, nec iste facit aliquid, nisi quando permittitur: permitti ad nihilum potest, nisi quod nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et nos fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes, de quibus desperare audemus. Ergo de nemine desperemus, pro omnibus quos patimur oremus, a Deo nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse sit, spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae dator; non alterius vitae, sed illius de qua dictum est: Ego sum via et veritas et vita 57: ut et hic in lumine fidei, et ibi in lumine speciei, tamquam in lumine viventium, in conspectu Domini placeamus.
IN PSALMUM 56
ENARRATIO
Sermo ad plebem
In Christo caritatis perfecta mensura. Christus, caput et corpus.
1. Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum nos diligat Dominus et Salvator noster Iesus Christus, Deus apud Patrem, homo apud nos, ex nobis ipsis, iam circa dexteram Patris, audistis quantum nos diligat. Nam suae caritatis mensuram, et ipse dixit, et nobis indixit, mandatum suum dicens esse ut nos invicem diligamus 1. Et ne quaereremus dubitantes et aestuantes quantum nos debeamus invicem diligere, quantaque illa sit quae Deo placet caritatis perfecta mensura, ea enim perfecta est, qua maior esse non potest, expressit ipse, docuit, et ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis 2. Fecit ipse quod docuit, fecerunt Apostoli quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt. Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter nos. Et si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed in eo quod homo erat, imitati sunt servi Dominum, et discipuli Magistrum, et fecerunt qui nos praecesserunt in familia ipsius, patres quidem nostri, sed tamen conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut faceremus, si impossibile iudicaret ut hoc ab homine fieret. Sed considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto? Confortare in exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est? Adest ille qui praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto psalmo: opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem Christi, qui animam suam posuit pro nobis, ut et nos animam nostram pro fratribus ponamus 3. Concordavit et consonuit huic psalmo, ut videamus quomodo ipse Dominus noster animam suam posuit pro nobis: psalmus enim iste passionem ipsius cantat. Et quoniam totus Christus caput est et corpus, quod bene vos nosse non dubito: caput est ipse Salvator noster, passus sub Pontio Pilato, qui nunc postea quam resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris: corpus autem eius est Ecclesia; non ista, aut illa, sed toto orbe diffusa; nec ea quae nunc est in hominibus qui praesentem vitam agunt, sed ad eam pertinentibus etiam his qui fuerunt ante nos, et his qui futuri sunt post nos usque in finem saeculi. Tota enim Ecclesia constans ex omnibus fidelibus, quia fideles omnes membra sunt Christi, habet illud caput positum in coelis quod gubernat corpus suum; etsi separatum est visione, sed annectitur caritate. Quia ergo totus Christus caput est et corpus eius; propterea in omnibus Psalmis sic audiamus voces capitis, ut audiamus et voces corporis. Noluit enim loqui separatim, quia noluit esse separatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 4. Si nobiscum est, loquitur in nobis, loquitur de nobis, loquitur per nos; quia et nos loquimur in illo: et ideo verum loquimur quia in illo loquimur. Nam quando in nobis et ex nobis loqui voluerimus, in mendacio remanebimus.
Finis propositi nostri, Christus.
2. [v 1.] Quia ergo passionem Domini cantat iste psalmus, vide quem titulum habeat: In finem. Finis Christus est 5. Quare dictus est finis? Non qui consumat, sed qui consummet. Consumere enim, perdere est: consummare, perficere. Finitum enim quidquid dicimus, a fine dicimus. Sed aliter dicimus: Finitus est panis; aliter dicimus: Finita est tunica: finitus est panis qui manducabatur, finita est tunica quae texebatur: panis ergo finitus est ut consumeretur, tunica finita est ut perficeretur. Finis ergo propositi nostri Christus est; quia quantumlibet conemur, in illo perficimur, et ab illo perficimur; et haec est perfectio nostra, ad illum pervenire: sed cum ad illum perveneris, ultra non quaeris; finis tuus est. Quomodo enim finis viae tuae locus est quo tendis; quo cum perveneris, iam manebis: sic finis studii tui, propositi tui, conatus tui, intentionis tuae, ille est ad quem tendis; ad quem cum perveneris, ultra non desiderabis, quia melius nihil habebis. Ipse ergo et exemplum nobis vivendi proposuit in hac vita, et praemium vivendi dabit in futura vita.
Titulus a Pilato scriptus cur non delendus.
3. In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Referentes nos ad sanctam Scripturam, invenimus quidem sanctum David illum regem Israel, ex quo etiam nomen accepit Psalterium Davidicum, persecutorem passum fuisse Saulem regem ipsius populi 6, sicut multi vestrum noverunt, qui Scripturas vel attigerunt vel audierunt. Habuit ergo persecutorem Saulem rex David: et cum esset ille mitissimus, ille ferocissimus; ille lenis, ille invidus; ille patiens, ille crudelis; ille beneficus, ille ingratus; pertulit eum tanta lenitate, ut cum eum accepisset in manus, non illum attigisset, non laesisset. Accepit enim a Domino Deo potestatem, ut si vellet, occideret Saulem ipse David; et elegit parcere quam occidere. Ille autem nec tali beneficio victus est, ut desineret persequi. Invenimus ergo illo tempore, quando Saul David persequebatur, regem futurum et praedestinatum rex iam reprobatus, quod fugerit a facie Saul in speluncam ipse David. Quid ergo hoc ad Christum? Si omnia quae tunc agebantur, figurae erant futurorum, invenimus ibi Christum, et multo maxime. Nam illud, Ne corrumpas in tituli inscriptionem, non video quomodo pertineat ad illum David. Non enim aliquis titulus inscriptus erat ipsi David, quem voluit corrumpere Saul. Videmus autem in passione Domini scriptum fuisse titulum, Rex Iudaeorum; ut ille titulus exprobraret frontem ipsorum, quod a rege suo manus non abstinuerunt. In illis enim Saul erat, in Christo David erat. Christus enim, sicut dicit apostolicum Evangelium, est, quod novimus, quod confitemur, ex semine David secundum carnem 7; nam secundum divinitatem supra David, supra omnes homines, supra coelum et terram, supra Angelos, supra omnia visibilia et invisibilia; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 8: dignatus tamen homo fieri ex semine David ad nos venit; quia de tribu David natus est, unde virgo Maria quae peperit Christum 9. Inscriptus itaque titulus ille est, Rex Iudaeorum. Saul, ut diximus, populus Iudaeorum erat; David Christus erat: titulus ibi, Rex Iudaeorum. Indignati sunt Iudaei, quia inscriptus erat titulus, Rex Iudaeorum: puduit illos habere regem quem crucifigere potuerunt. Non enim viderunt quia ipsa crux, in qua eum fixerunt, futura erat in frontibus regum. Cum ergo indignarentur ex illo titulo, adierunt Pilatum iudicem, cui obtulerant occidendum Christum, et dixerunt ad eum: Noli scribere sic, Rex Iudaeorum; sed scribe quia ipse dixit se regem esse Iudaeorum. Et quia iam cantatum erat per Spiritum sanctum, In finem; ne corrumpas in tituli inscriptionem, respondit eis Pilatus: Quod scripsi scripsi 10: quid mihi suggeritis falsitatem? Ego non corrumpo veritatem.
Christus resurgens pandit divinitatis suae maiestatem.
4. Audivimus ergo quid sibi velit: Ne corrumpas in tituli inscriptionem. Quid ergo est: Cum fugeret a facie Saul in speluncam? Quod quidem et David ille fecit: sed quia in illo non invenimus tituli inscriptionem, in hoc inveniamus fugam in speluncam. Figurabat enim aliquid illa speluncam, qua se texit David. Quare autem se texit? Ut occultaretur, et non inveniretur. Quid est contegi spelunca? Contegi terra. Qui enim fugit in speluncam, terra contegitur, ne videatur. Portabat autem terram Iesus, carnem quam acceperat de terra; et in ea se occultabat, ne a Iudaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 11. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis obiciebat, maiestatem autem divinitatis in corporis tegmine, tamquam terrae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum, crucifixerunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine; quia nec teneri posset nisi in homine. Opposuit male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul. Quod si et hoc velis accipere, ita Dominum fugisse in speluncam a facie Saul, quia passus est; usque adeo se occultavit Iudaeis, ut et moreretur. Quantumlibet enim saevirent in eum Iudaei, donec moreretur, adhuc putabant eum posse liberari, et ostendere aliquo miraculo quod Filius Dei esset. Hoc praedictum erat in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus illi ex sermonibus illius. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum 12. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, crediderunt illum non esse Filium Dei. Propterea insultantes pendenti in ligno, et caput agitantes, dicebant illi: Si filius Dei es, descende de cruce Alios salvos fecit, seipsum salvare non potest 13. Ista dicentes, sicut est in ipso libro Sapientiae, haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum 14. Quid enim magnum erat de cruce descendere, cui facile fuit de sepulcro resurgere? Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens? Ut fugeret a facie Saul in speluncam. Etenim spelunca, inferior pars terrae potest accipi. Et certe quod manifestum est, et certum omnibus, corpus eius in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat: illuc fugit a facie Saul. Tamdiu enim persecuti sunt illum Iudaei, quoadusque poneretur in spelunca. Unde probamus quod tamdiu illum persecuti sunt, quousque ibi poneretur? Etiam mortuum in cruce pendentem lancea vulneraverunt 15. At ubi involutus curato funere positus est in spelunca, iam nihil habuerunt quod carni facerent. Resurrexit ergo Dominus ex illa spelunca illaesus, incorruptus, quo fugerat a facie Saul; occultans se impiis, quos praefigurabat Saul, ostendens se autem membris suis. Nam resurgentis membra a membris eius palpata sunt: membra enim eius Apostoli tetigerunt resurgentem, et crediderunt 16; et ecce nihil profuit persecutio Saulis. Audiamus ergo iam Psalmum, quia de titulo eius satis locuti sumus, quantum Dominus donare dignatus est.
Dum orat pro nobis, Christus docet nos orare.
5. [v 2.] Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Christus in passione dicit: Miserere mei, Deus. Deo Deus dicit: Miserere mei. Qui cum Patre miseretur tui, in te clamat: Miserere mei. Etenim quod de illo clamat: Miserere mei, tuum est: a te hoc accepit, propter te liberandum carne indutus est. Caro ipsa clamat: Miserere mei, Deus, miserere mei: homo ipse, anima et caro. Totum enim hominem suscepit Verbum, et totus homo factus est Verbum. Ne ideo putetur non ibi fuisse animam, quia evangelista ita dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 17. Etenim dicitur caro homo, sicut alio loco dicit Scriptura: Et videbit omnis caro salutare Dei 18. Numquid caro sola videbit, et anima ibi non erit? Iterum dicit ipse Dominus de hominibus: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis 19. Numquid in solam carnem acceperat potestatem, et non maxime in animas, quas primitus liberabat? Ergo ibi erat anima, ibi erat caro, ibi totus homo; et totus homo cum Verbo, et Verbum cum homine, et homo et Verbum unus homo, et Verbum et homo unus Deus. Dicat ergo: Miserere mei, Deus, miserere mei. Non expavescamus voces petentis misericordiam et exhibentis. Ideo enim petit, quia exhibet: ad hoc enim homo, quia misericors; non ut conditionis necessitate nasceretur, sed ut nos de conditione necessitatis liberaret. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Audis magistrum orantem, disce orare. Ad hoc enim oravit, ut doceret orare: quia ad hoc passus est, ut doceret pati; ad hoc resurrexit, ut doceret sperare resurrectionem.
Numquam deerunt iniustitia premens et iustitia patiens.
6. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Hoc plane iam totus Christus dixit: hic est et vox nostra. Non enim iam transiit iniquitas, adhuc fervet iniquitas. Et in fine dixit ipse Dominus abundantiam futuram iniquitatis: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 20. Quis autem perseverabit usque in finem, quoadusque transeat iniquitas? Qui fuerit in Christi corpore, qui fuerit in membris Christi, et a capite didicerit patientiam perseverandi. Transis tu, et ecce transierunt tentationes tuae; et is in aliam vitam in quam ierunt sancti, si sanctus fueris. In aliam ierunt martyres: si martyr fueris, is et tu in aliam vitam. Numquid quia tu transisti hinc, propterea iam transiit iniquitas? Nascuntur alii iniqui, sicut moriuntur alii iniqui. Quomodo ergo alii iniqui moriuntur, et alii nascuntur; sic alii iusti eunt, et alii nascuntur. Usque in finem saeculi nec iniquitas deerit premens, nec iustitia patiens. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas: id est, tu proteges me, et ut ab aestu iniquitatis non arescam, tu umbraculum praebebis mihi.
Deus miserans nos impios quaesivit.
7. [v 3.] Clamabo ad Deum altissimum. Si altissimus est, quomodo audit te clamantem? Nata est experimento fiducia: Deum, inquit, qui benefecit mihi. Si antequam eum quaererem benefecit mihi, clamantem me non exaudiet? Bene enim nobis fecit Dominus Deus mittendo nobis Salvatorem nostrum Iesum Christum, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram 21. Pro qualibus mori voluit Filium suum? Pro impiis. Impii autem non quaerebant Deum, et quaesiti sunt a Deo. Sic est ergo ille altissimus, ut non sit ab illo longe miseria nostra et gemitus noster; quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor 22. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
Domini resurrectio.
8. [v 4.] Misit de coelo, et salvum fecit me. Iam homo ipse, iam caro ipsa, iam Filius Dei, secundum nostram participationem manifestum est, quia salvatus est, et misit de coelo Pater, et salvavit eum; misit de coelo et resuscitavit eum: sed ut noveritis quia et ipse Dominus se resuscitavit; utrumque positum est in Scriptura, quia et Pater illum resuscitavit, et quia ipse se resuscitavit. Audite quia Pater illum resuscitavit: Apostolus dicit: Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 23. Audistis Patrem resuscitantem et exaltantem Filium; audite quia et ipse carnem suam resuscitavit: in figura templi dicit ad Iudaeos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Evangelista autem exposuit nobis quid diceret: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui 24. Modo ergo ex persona precantis, ex persona hominis, ex persona carnis dicit: Misit de coelo, et salvum fecit me.
Iudaei librarii nostri facti sunt.
9. Dedit in opprobrium conculcantes me. Qui illum conculcaverunt, qui mortuo insultaverunt, qui tamquam hominem crucifixerunt, quia Deum non intellexerunt, dedit eos in opprobrium. Videte si non est factum: non futurum credimus, sed completum agnoscimus. Saevierunt Iudaei in Christum, superbierunt in Christum: ubi? In civitate Ierusalem. Ubi enim regnabant, ibi tumebant, ibi cervices erexerunt. Post passionem Domini eradicati inde sunt; et perdiderunt regnum, in quo regem Christum agnoscere noluerunt. Quemadmodum dati sunt in opprobrium, videte: dispersi sunt per omnes gentes, nusquam habentes stabilitatem, nusquam certam sedem. Propterea autem adhuc Iudaei sunt, ut Libros nostros portent ad confusionem suam. Quando enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus Paganis istas Litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem quia nos illas Christiani composuimus, ut cum Evangelio quod praedicamus finxerimus Prophetas, per quos praedictum videretur quod praedicamus; hinc eos convincimus quia omnes ipsae Litterae quibus Christus prophetatus est, apud Iudaeos sunt, omnes ipsas Litteras habent Iudaei. Proferimus Codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergo opprobrio sunt Iudaei? Codicem portat Iudaeus, unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant. In tale opprobrium dati sunt Iudaei; et impletum est quod tanto ante praedictum est: Dedit in opprobrium conculcantes me. Quale autem opprobrium est, fratres, ut hunc versum legant, et ipsi caeci attendant ad speculum suum? Sic enim apparent Iudaei de Scriptura sancta quam portant, quomodo apparet facies caeci de speculo: ab aliis videtur, ab ipso non videtur. Dedit in opprobrium conculcantes me.
Dei misericordia et veritas, Christus.
10. [v 4.] Quaerebas forte cum diceret: Misit de coelo, et salvum me fecit: Quid misit de coelo? quem misit de coelo? Angelum misit, ut salvum faceret Christum, et per servum salvus fit Dominus? Omnes enim Angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt Angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad adiutorium: sicut scriptum est, quod Angeli ministrabant ei 25, non tamquam misericordes indigenti, sed tamquam subiecti omnipotenti. Quid ergo misit de coelo, et salvum fecit me? Modo audimus in alio versu quid de coelo miserit: Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam. Ad quam rem? Et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Misit, inquit, de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et ipse Christus ait: Ego sum veritas 26. Missa est ergo veritas, ut erueret animam meam hinc de medio catulorum leonum; missa est misericordia. Ipsum Christum invenimus et misericordiam et veritatem; misericordiam nobis compatientem, et veritatem nobis retribuentem. Hoc est ergo quod paulo ante dixi, quia et ipse se resuscitavit. Si enim veritas resuscitavit Christum, et si veritas animam Christi eruit de medio catulorum leonum; ut misericors fuit mori pro nobis, ita verax fuit resurgere ad iustificandos nos. Dixerat enim se resurrecturum, et veritas mentiri non potuit; et quia veritas et verax, propterea cicatrices veras ostendit, quia vera vulnera pertulit. Has cicatrices tenuerunt discipuli, palpaverunt, manifestaverunt sibi; exclamavit qui misit digitos in compunctum latus, et ait: Dominus meus et Deus meus 27. Misericordia pro illo mortuus erat, et veritate ad illum resurrexerat. Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Qui sunt catuli leonum? Populus ille minutus, male deceptus, male seductus a principibus Iudaeorum: ut illi leones, illi catuli leonum. Omnes fremuerunt, omnes occiderunt. Audituri enim sumus hic et caedem ipsorum, modo in consequentibus versibus psalmi huius.
Christus sponte moriens, potestate resurgens. Sopitus Adam typum gerebat Christi.
11. [v 5.] Et eruit, inquit, animam meam de medio catulorum leonum. Quare dicis: Et eruit animam meam? Quid enim passus eras, ut erueretur anima tua? Dormivi conturbatus. Expressit Christus mortem suam. Certe de illo David legimus quod fugerit in speluncam, non tamen quia dormivit in spelunca. Alius David est in spelunca, alius David est qui dicit: Dormivi conturbatus. Videmus perturbationem ipsius; non illo turbato, sed illis turbantibus. Turbatum se enim dixit, secundum opinionem frementium, non secundum cedentis conscientiam. Putaverunt se illi turbasse, putaverunt vicisse: ille autem dormivit conturbatus. Tam placatus erat iste turbatus, ut quando vellet, dormiret. Nemo dormit turbatus: omnes qui perturbantur, aut a somno excitantur, aut in somnum vergi non permittuntur. Ille autem turbatus est, et dormivit. Magna humilitas perturbati, magna potestas dormientis. De qua potestate veniebat quod dormivit? De qua ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego eam pono, et iterum sumo eam 28. Turbaverunt illi, et dormivit ipse. Cuius typum gerebat Adam, quando immisit ei Deus soporem, ut de latere illi coniugem faceret 29. Non enim non poterat uxorem facere primo homini etiam de latere vigilantis? aut propterea voluit eum dormire, ne sentiret cum sibi costa detraheretur? Postremo, quis ita dormit, ut osse sibi convulso non expergiscatur? Qui potuit sine dolore auferre costam dormienti, potuit et vigilanti. Sed quare voluit dormienti facere? Quia dormienti Christo in cruce facta est coniux de latere. Percussum est enim latus pendentis de lancea 30, et profluxerunt Ecclesiae Sacramenta. Dormivi, inquit, conturbatus. Et in alio psalmo manifestat hoc, ubi ait: Ego dormivi, et somnum cepi. Ibi expressit potestatem suam. Poterat et illic dicere: Dormivi, sicut dixit hic. Quid est autem, Ego dormivi? Id est, quia volui, dormivi. Non illi me in somnum nolentem compulerunt; sed mea voluntate ego dormivi, secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Propterea ibi sequitur et dicit: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 31.
Iudaei Christus gladio linguae necarunt.
12. Dormivi conturbatus. Unde turbatus? quibus turbantibus? Videamus quomodo inurat malam conscientiam Iudaeis, volentibus excusare se ab interfectione Domini. Nam propterea eum, sicut loquitur Evangelium, iudici tradiderunt, ne ipsi eum occidisse viderentur. Cum enim dixisset eis iudex tunc Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum; responderunt: Nobis non licet interficere quemquam 32. Interficere non licet, tradere interficiendum licet? Quis autem occidit? Qui audito clamore cessit, an qui clamando ut occideretur extorsit? Ipse Dominus dicat testimonium a quibus occisus est, utrum ab illo Pilato qui nolens eum occidit: unde etiam eum flagellavit, et veste ignominiosa induit, et flagellatum ad eorum oculos produxit, ut saltem poena flagellorum eius satiati, eum occidi non extorquerent. Propterea etiam cum videret eos perseverare, sicut legimus, lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine iusti huius 33. Videris utrum ille innocens, qui vel cessit clamantibus: multo magis tamen illi nocentes, qui clamando eum occidere voluerunt. Sed nos interrogemus et audiamus Dominum, quibus tribuat mortem suam, quia dixit: Dormivi turbatus. Interrogemus eum, et dicamus: Quoniam dormisti turbatus, qui te persecuti sunt? qui te occiderunt? Numquid forte Pilatus, qui militibus dedit in ligno suspendendum, clavis transfigendum? Audite qui: Filii hominum. Illos utique dicit, quos persecutores passus est. Sed quomodo ipsi occiderunt, qui ferrum non ferebant? Qui gladium non strinxerunt, qui impetum in eum non fecerunt ad occidendum, unde occiderunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Noli attendere inermes manus, sed os armatum: inde gladius processit quo Christus occideretur; quomodo et de ore Christi, unde et Iudaei occiderentur. Habet enim ille gladium bis acutum 34: et resurgens percussit eos, et divisit ab eis quos faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas malas, ille bonas. Nam habet et ipse sagittas bonas, verba bona, unde sagittat cor fidele, ut ametur. Ergo aliae istorum sagittae, et alius istorum gladius. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Lingua filiorum hominum machaera acuta, et dentes eorum arma et sagittae. Quando ergo percusserunt, nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige 35.
Christi nomen ubique terrarum exaltatum.
13. [v 6.] Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exsultet hic Propheta. Superius enim omnes illos versus Dominus loquebatur: Propheta quidem, sed ex persona Domini, quia in Propheta Dominus. Et quando loquitur ex persona sua Propheta, ipse Dominus loquitur per eum, qui ei dictat veritatem quam loquatur. Modo ergo ex persona Prophetae audite, fratres mei. Vidit Dominum in Spiritu iste propheta humilatum, caesum, flagellatum, colaphis percussum, expalmatum manibus, sputis illitum, spinis coronatum, ligno suspensum; illos saevientes, illum tolerantem; illos exsultantes, illum quasi victum vidit in Spiritu: et post illam iam omnem humilationem, et illorum furorem resurrexisse eum, et illa omnia quae fecerant Iudaei saevientes facta esse inania; et elatus gaudio, tamquam videret fieri: Exaltare, inquit, super coelos, Deus. Homo in cruce, et super coelos Deus. Remaneant in terra saevientes, tu in coelo esto iudicans. Ubi sunt qui furebant? ubi sunt dentes eorum arma et sagittae? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum 36? Alio enim loco psalmus hoc dicit, volens eos ostendere inaniter saevisse, et inaniter in furias praecipitatos esse: quoniam nihil potuerunt facere Christo ad horam crucifixo, et postea resurgenti, atque in coelo sedenti, sagittae infantium factae sunt plagae eorum. Quomodo infantes faciunt sibi sagittas? De cannis. Sagittae autem quae? aut quae vires? aut qui arcus? aut qui ictus? aut quod vulnus? Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Utquid exaltaris super coelos Deus? Fratres, exaltatum Deum super coelos, non videmus, sed credimus: super omnem autem terram gloriam eius non tantum credimus, sed etiam videmus. Qualem verum vesaniam patiantur haeretici, quaeso ut attendatis. Illi praecisi a compagine Ecclesiae Christi, et partem tenentes, totum amittentes, nolunt communicare orbi terrarum, qua diffusa est gloria Christi. Nos autem Catholici in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus quacumque gloria Christi diffusa est. Videmus enim quod tunc cantatum est, modo completum. Exaltatus est super coelos Deus noster, et super omnem terram gloria ipsius. O haeretica insania! Quod non vides credis mecum, quod vides negas: credis mecum exaltatum Christum super coelos, quod non videmus; et negas gloriam eius super omnem terram, quod videmus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
Qui nocet fratri, sibi foveam parat.
14. [v 7.] Redit ad verba Domini: et ipse Dominus narrare nobis incipit, tamquam alloquens nos, exsultante etiam Propheta et dicente: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Confirmat nos et ipse, tamquam dicens nobis: Quid mihi facere potuerunt illi qui me persecuti sunt? Quare autem nos alloquitur? Quia faciunt et nobis. Sed nihil faciunt qui nos similiter fuerint persecuti. Videat enim Caritas Vestra alloquentem nos Dominum, et exhortantem nos exemplo suo. Muscipulam paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Voluerunt illam quasi de coelo deponere, et ad inferiora deprimere: Curaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Mihi nocuerunt, an sibi? Ecce ille exaltatus est super coelos Deus, et ecce super omnem terram gloria ipsius: regnum Christi videmus, ubi est regnum Iudaeorum? Quoniam ergo fecerunt quod facere non debuerunt, factum est in illos quod pati debuerunt: ipsi foderunt foveam, et ipsi inciderunt in eam. Quod enim persecuti sunt Christum, Christo non obfuit, sed ipsis obfuit. Et nolite putare, fratres, ipsis solis hoc accidisse. Omnis qui parat foveam fratri suo, necesse est ut ipse incidat in eam. Intendite, fratres mei, christianos oculos habete, nolite decipi visibilibus. Forte enim alicui vestrum, quia hoc dixi, subvenit modo aliquis qui voluit fratri suo fraudem facere, et voluit ei aliquas insidias machinari, et machinatus est, et implevit, et cecidit frater in insidias eius, et spoliatus est, aut pressus est, sive carcere, sive falso testimonio, sive aliqua nefaria criminatione circumventus: videtur autem iste oppressus, ille oppressisse; iste victus, ille vicisse; et falsum putatur quod diximus, quoniam quicumque foveam paraverit fratri suo, ipse cadit in eam. Interrogo vos tamquam christianos, ut sumatis exemplum de his quae iam novimus. Pagani persecuti sunt martyres, et martyres capti sunt, ligati sunt, in carcerem missi sunt, bestiis subiecti sunt, alii ferro percussi, alii ignibus concremati: vicerunt persequentes, et victi sunt martyres? Absit. Quaere gloriam martyrum apud Deum, quaere foveam Paganorum in confossa conscientia: ibi est enim fovea quo cadit impius, in conscientia mala. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante se: nescit qua eat; quomodo qui ambulat in via cum ceciderit in foveam, perdidit viam. Videtis ergo omnes malefactores perdidisse viam, implicatos facinore. Sed iam te tradidit in manus forte latronis, aut in manus alicuius iniusti vel circumventi a se iudicis: et tu in pressura es, ille laetatur, ille exsultat. Noli, iam dixi, noli habere oculos Paganorum: christianos oculos habe. Vides illum qui exsultat: ipsa exsultatio est fovea ipsius. Melior est enim tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis. Ipsa laetitia iniqua facientis, ipsa est fovea: illuc quisque cum ceciderit, oculos perdit. Te doles, quia perdidisti vestem; et illum non doles, quia perdidit fidem? Quis vestrum graviore damno percussus est? Ecce ille occidit, tu occideris: vivit ille, tu mortuus es? Absit. Ubi est fides Christianorum? ubi est ille qui moritur ad tempus? Audiat Dominum suum: Qui credit in me, licet moriatur, vivit 37. Ergo qui non credit, licet vivat, mortuus est. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Omnibus malis necesse est ut hoc contingat.
Patientia nobis necessaria.
15. [v 8.] Bonorum autem patientia praeparatione cordis excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus, dicens quod sequitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. Quid fecit mihi? Paravit foveam, cor meum paratum est. Ille paravit foveam ad decipiendum, ego cor non parabo ad perpetiendum? Ille paravit foveam ad opprimendum, ego cor non parabo ad tolerandum? Propterea ille incidet in eam, ego autem cantabo et psallam. Audi cor paratum in Apostolo, quia imitatus est Dominum suum: Gloriamur, inquit, in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 38. Erat in pressuris, in catenis, in carceribus, in plagis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in omni vastatione laborum et dolorum 39, et dicebat: Gloriamur in tribulationibus. Unde, nisi quia paratum est cor eius? Ideo cantabat et psallebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam.
Christi miracula et passiones implent Evangelium.
16. [v 9.] Exsurge, gloria mea. Ille qui fugerat a facie Saul in speluncam: Exsurge, gloria mea, glorificetur Iesus post passionem. Exsurge, psalterium et cithara. Quid vocat, ut surgat? Duo organa video, corpus autem Christi unum video: una caro resurrexit, et duo organa surrexerunt. Alterum ergo organum psalterium, alterum cithara. Organa dicuntur omnia instrumenta musicorum. Non solum illud organum dicitur, quod grande est, et inflatur follibus; sed quidquid aptatur ad cantilenam, et corporeum est, quo instrumento utitur qui cantat, organum dicitur. Distincta sunt autem inter se ista organa; et volo, quantum Dominus dat, indicare vobis, et quomodo distincta sunt, et quare distincta, et quare utrique dicatur: Exsurge. Iam diximus, una caro Domini resurrexit; et dicitur: Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium est organum, quod quidem manibus fertur percutientis, et chordas distentas habet; sed illum locum unde sonum accipiunt chordae, illud concavum lignum quod pendet et tactum resonat, quia concipit aerem, psalterium in superiore parte habet. Cithara autem hoc genus ligni concavum et resonans in inferiore parte habet. Itaque in psalterio chordae sonum desuper accipiunt; in cithara autem chordae sonum ex inferiore parte accipiunt: hoc interest inter psalterium et citharam. Quid ergo duo haec organa nobis figurant? Excitat enim Christus Dominus Deus noster psalterium suum et citharam suam, et dicit: Exsurgam diluculo. Puto quia hic iam agnoscitis Dominum resurgentem. Legimus in Evangelio: videte horam resurrectionis. Quamdiu per umbras quaerebatur Christus? Luxit, agnoscatur; diluculo resurrexit 40. Sed quid est psalterium? quid est cithara? Per carnem suam Dominus duo genera factorum operatus est, miracula et passiones: miracula desuper fuerunt, passiones de inferiore fuerunt. Illa enim quae fecit miracula, divina erant; sed per corpus fecit, per carnem fecit. Caro ergo divina operans, psalterium est: caro humana patiens, cithara est. Sonet psalterium; illuminentur caeci, audiant surdi, stringantur paralytici, ambulent claudi, surgant aegroti, resurgant mortui: iste est sonus psalterii. Sonet et cithara; esuriat, sitiat, dormiat, teneatur, flagelletur, irrideatur, crucifigatur, sepeliatur. Cum ergo vides in illa carne quaedam sonuisse desuper, quaedam de inferiore parte, una caro resurrexit, et in una carne agnoscimus et psalterium et citharam. Et ista duo genera factorum impleverunt Evangelium, et praedicatur in gentibus; nam et miracula et passiones Domini praedicantur.
Veritas Dei in caelo, misericordia ipsius praevalet in terra.
17. [vv 10-12.] Ergo surrexit psalterium et cithara diluculo, et confitetur Domino: et quid ait? Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in gentibus: quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Coeli supra nubes, et nubes infra coelos: et tamen ad hoc coelum proximum pertinent nubes. Sed aliquando nubes recumbunt in montibus, usque adeo in proximo aere conglomerantur. Coelum autem sursum est, habitationes Angelorum, Sedium, Dominationum, Principatuum, Potestatum. Illud ergo forte videatur fuisse dicendum: Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Etenim in coelo Angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem veritatis, sine ulla caligine visionis, sine interpolatione aliqua falsitatis: vident, diligunt, laudant, non fatigantur. Ibi veritas: hic autem in nostra miseria utique misericordia. Misero enim praebenda est misericordia. Non enim opus est misericordia sursum, ubi nullus est miser. Hoc propterea dixi, quia videtur congruentius dici potuisse: Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Nubes enim intellegimus praedicatores veritatis, homines portantes istam carnem caliginosam quodammodo, unde Deus et coruscat miraculis, et tonat praeceptis: et ipsi sunt illae nubes de quibus dicit Isaias ex persona Domini, increpans quamdam vineam malam, sterilem, spinosam: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem 41: id est, mandabo Apostolis meis, ut deserant Iudaeos, et non illis evangelizent, sed evangelizent in terra bona Gentium, unde non spinae, sed uvae procedant. Novimus ergo nubes Dei esse praedicatores veritatis, Prophetas, Apostolos, omnes recte proferentes verbum veritatis et habentes in se lumen occultum, sicut habent nubes unde coruscant: homines ergo nubes. Quid sibi itaque vult, Domine, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua? Veritas praepollet in Angelis: sed dedisti illam et hominibus, et deduxisti illam usque ad nubes. Rursus misericordia videntur Angeli non indigere; sed quia homines miseros tu miseraris, et praebendo illis misericordiam communicatione resurrectionis Angelos facis, usque ad coelos est misericordia tua. Gloria Domino nostro, et misericordiae ipsius, et veritati ipsius, quia nec deseruit nos misericordia facere beatos per gratiam suam, nec fraudavit nos veritate: quia primo veritas carne operta venit ad nos, et sanavit per carnem suam oculum interiorem cordis nostri, ut eam postea facie ad faciem videre possemus 42. Agentes ergo illi gratias, dicamus cum ipso Psalmo ultimos versus, quos iamdudum etiam dixit: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Hoc enim ei dixit Propheta ante tot annos: hoc modo videmus nos; hoc ergo dicamus et nos.
IN PSALMUM 57
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Lex naturalis lex scripto tradita.
1. [v 1, 2.] Vox quam cantavimus, audienda nobis magis est, quam clamanda. Omnibus enim tamquam in concione generis humani veritas clamat: Si vere utique iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Cui enim iniquo non facile est loqui iustitiam? aut quis de iustitia interrogatus, quando non habet causam, non facile respondeat quid sit iustum? Quandoquidem manu formatoris nostri in ipsis cordibus nostris veritas scripsit: Quod tibi non vis fieri, ne facias alteri 1. Hoc et antequam Lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde iudicarentur et quibus Lex non esset data. Sed ne sibi homines aliquid defuisse quaererentur, scriptum est et in tabulis quod in cordibus non legebant. Non enim scriptum non habebant, sed legere nolebant. Oppositum est oculis eorum quod in conscientia videre cogerentur; et quasi forinsecus admota voce Dei, ad interiora sua homo compulsus est, dicente Scriptura: In cogitationibus enim impii interrogatio erit 2. Ubi interrogatio, ibi lex. Sed quia homines appetentes ea quae foris sunt, etiam a seipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex: non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad teipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis 3? Redite praevaricatores ad cor 4. Quis enim te docuit, nolle accedi ab altero ad uxorem tuam? quis te docuit, nolle tibi furtum fieri? quis te docuit, nolle iniuriam pati, et quidquid aliud vel universaliter vel particulariter dici potest? Multa enim sunt, de quibus singulis interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si non vis pati ista, numquid solus es homo? nonne in societate vivis generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est; et omnes facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cupiditatibus conterant quod ille formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Iudicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima, in ipso tuo corde conscripta. Faciebas, et clamabatur inter manus tuas: quomodo cogeris redire ad cor tuum, cum hoc pateris inter manus alienas? Furtum bonum est? Non. Interrogo: Adulterium bonum est? Omnes clamant: Non. Homicidium bonum est? Omnes clamant detestari se. Concupiscere rem proximi bonum est? Non, vox omnium est. Aut si adhuc non confiteris, accedit qui concupiscat rem tuam: placeat tibi, et responde quod vis. Omnes ergo de his rebus interrogati, clamant haec bona non esse. Rursus de beneficiis, non solum de non nocendo, verum etiam de praestando atque tribuendo. Interrogatur omnis anima esuriens: Famem pateris; alius habet panem, et redundat ei ultra sufficientiam, novit te egere, non dat: displicet tibi esurienti; displiceat et satiato, cum alterum esurire cognoveris. Peregrinus tecto indigens venit in patriam tuam, non suscipitur: ille tunc clamat inhumanam esse illam civitatem, facile apud barbaros sibi esse potuisse refugium. Sentit iniquitatem, quia patitur: tu forte non sentis; sed oportet ut et te cogites peregrinum, et videas quomodo tibi possit displicere qui tibi non praestiterit quod tu in patria tua non vis peregrino praestare. Interrogo omnes: Vera sunt haec? Vera. Iusta sunt haec? Iusta.
Fides sine operibus mortua.
2. Sed Psalmum audite: Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Non sit iustitia labiorum, sed et factorum. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris, et male iudicas. Si enim agis quomodo iudicas? Interrogatus quid sit melius, aurum an fides, non usque adeo perversus et devius es ab omni veritate, ut aurum melius esse respondeas: praeponis ergo interrogatus auro fidem; locutus es iustitiam. Audisti Psalmum? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Et ubi probabo non te ita ut locutus es iudicare? Iam teneo responsionem tuam praeponentem auro fidem. Ecce nescio unde amicus venit, et nullo teste aurum commendavit; solus hoc novit, et tu, quantum ad homines attinet. Est ibi alius testis qui non videtur et videt: et ille tibi aurum in secreto et in cubiculo tuo, forte remotis omnibus arbitris, commendavit; testis qui adest, non in cubiculo adest parietum, sed in cubilibus conscientiarum vestrarum. Commendavit ille atque discessit, nulli suorum notum fecit, rediturum se spernas, et ab amico quod dederat recepturum: ut humana sunt, mortuus est, habet haeredem, reliquit filium; ignorat filius quid pater habuerit, quid tibi commendaverit. Eia tu redi, redi, praevaricator, ad cor, ibi scripta lex est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Teipsum cogita commendasse, nulli tuorum dixisse, mortuum esse, filium reliquisse: quid ei velles a tuo amico praestari? Responde, iudica causam: iudicis tribunal est in mente tua; sedet ibi Deus, adest accusatrix conscientia, tortor timor. In rebus humanis es, in societate humana detineris: cogita quid velles praestari filio tuo ab amico tuo. Novi quid tibi respondeat cogitatio tua: sic iudica, sicut audis. Iudica, vox erit. Vox veritatis non tacet; non labiis clamat, sed vociferatur ex corde: adhibe aurem; ibi esto cum filio amici tui. Vides fortasse etiam indigentem vagari, nescientem quid pater eius habuerit, ubi posuerit, cui commendaverit: cogita et filium tuum, fac illum vivere quem contemnis mortuum, te mortuum cogita ut vivas. Sed aliud iubet avaritia, iubet contra Deum; Deus aliud, aliud avaritia; aliud in paradiso conditor noster, aliud de transverso seductor serpens. Veniat in mentem prior casus tuus: propterea mortalis, propterea laborans, propterea in sudore vultus tui panem comedens, propterea spinas et tribulos tibi terra generat 5: experimento disce, quod noluisti praecepto. Sed vincit cupiditas: cur non potius veritas? Et ubi est quod loquebaris? Ecce cogitas aurum negare, ecce cogitas haeredi amici tui prorsus abscondere. Interrogaveram paulo ante quid sit carius, et quid sit melius, aurum an fides. Quare aliud dicis, aliud agis? Non times hanc vocem: Si vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum? Ecce locutus es mihi meliorem esse fidem, et in iudicio tuo melius duxisti aurum. Non sic iudicasti ut locutus es: vera locutus es, et falsa iudicasti. Ergo et cum loquebaris iustitiam, non vere loquebaris: Si enim vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Quando mihi de iustitia respondebas, erubescendo, non fatendo loquebaris.
Ipsi iniusti in laudanda iustitia concordes. Christus omnium rex.
3. Sed ad causam praesentem iam veniamus, si placet. Vox est enim illa dulcis et nota auribus Ecclesiae, vox Domini nostri Iesu Christi, et vox corporis eius, vox Ecclesiae laborantis, peregrinantis in terra, inter maledicentium et adulantium pericula viventis. Non timebis comminatorem, si non amas adulatorem. Attendit ergo ille cuius haec vox est, et vidit omnes loqui iustitiam. Quis enim audet non loqui eam, ne dicatur iniustus? Cum ergo tamquam audiret omnium voces, et intenderet omnium labia, clamabat ad eos: Si vere utique iustitiam loquimini, si non falso iustitiam loquimini, si non aliud in labiis perstrepit, aliud celatur in cordibus, recta iudicate, filii hominum. Audi ex Evangelio propriam vocem, eamdem ipsam quae in hoc psalmo est. Hypocritae, ait Dominus Pharisaeis, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum 6. Quid te vis dealbare, paries lutee? Novi interiora tua, non fallor tectorio tuo: novi quid praetendas, novi quid tegas. Neque enim opus ei erat, ait evangelista, ut quisquam ei perhiberet testimonium de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine 7. Sciebat quid esset in homine, qui fecerat hominem, et homo factus erat ut quaereret hominem. Videte ergo si non sequuntur se voces istae: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum istis mali? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Nonne iustitiam locuti estis, quando dixistis: Magister, scimus quia iustus es, et nullius personam accipis 8? Quare dolum in corde tegebatis? quare imaginem Caesaris Creatori vestro ostendebatis, et eius imaginem in vestris cordibus delebatis? Nonne auditum est quid locuti fueritis, et expertum est quemadmodum iudicaveritis? Nonne vos crucifixistis eum quem iustum esse dixeratis? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Utquid audio locutionem vestram: Scimus quia iustus es; cum praevideam iudicium vestrum: Crucifige, crucifige 9? Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Quid enim fecistis saeviendo adversus Deum qui homo erat, et occidendo regem vestrum? Non enim ideo rex non erat futurus, quia occisus est a vobis resurrecturus. In titulo ubi scriptum erat, Rex Iudaeorum 10, posito super crucem Domini, linguis tribus, hebraica, graeca, latina 11, noverat dicere iudex homo: Quod scripsi, scripsi 12: et Deus non noverat dicere: Quod scripsi, scripsi? Prorsus rex vester est: vivus, rex vester est; occisus, rex vester est. Ecce resurrexit, et in coelo rex vester est: ecce venturus est; vae vobis, quia rex vester est. Ite nunc, et loquimini iustitiam, et nolite recta iudicare, filii hominum. Non vultis recte iudicare, recte iudicabimini. Vivit enim ille rex vester, et iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 13. Ecce venit; redite, praevaricatores, ad cor 14. Ecce veniet, corrigimini antequam veniat, praevenite faciem eius in confessione 15. Ecce veniet; rex vester est. Recordamini titulum super crucem. Si non eum videtis scriptum, manet tamen: in terra non legitur, sed in coelo servatur. Putatis enim illam inscriptionem fuisse corruptam? Et quid ait titulus psalmi huius? In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Non ergo corrumpitur illa inscriptio tituli. Rex vester est Christus, quia omnium rex Christus: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 16. Si ergo rex est, ecce, antequam veniat, dicit vobis: Adhuc loquor, inquit, nondum iudico; qui sic clamo comminando, nolo ferire iudicando. Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum.
De peccato oriuntur peccatum et facilitas peccandi.
4. [v 3.] Nunc autem quid facitis? Quare ista vobis dico? Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Iniquitates forte in corde solo? Audi quid sequitur: et cor suum sequuntur manus, et cordi suo famulantur manus, cogitatur et fit; aut ideo non fit, non quia nolumus, sed quia non possumus. Quidquid vis, et non potes, factum Deus computat. Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Quid deinde? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quid est, connectunt? De peccato peccatum, et ad peccatum peccatum, propter peccatum. Quid est hoc? Furtum fecit, peccatum est: visus est, occidere quaerit eum a quo visus est; connexum est peccatum peccato. Permiserit Deus occulto iudicio occidere eum quem voluit occidere; sentit sciri, quaerit et alterum occidere; connexuit tertium. Dum ea molitur, forte ne inveniatur, aut quia fecit ne convincatur, consulit mathematicum; additum est quartum. Respondet forte aliqua dura et mala mathematicus; curritur ad aruspicem ut expietur: respondet aruspex non se posse expiare; maleficus quaeritur. Et quis omnia possit numerare quae connectuntur peccata peccatis? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quamdiu connectis, ligas peccatum peccato: te solve a peccatis. Sed non possum, inquis. Clama ad illum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 17. Veniet enim gratia Dei, ut delectet te iustitia, sicut delectabat iniquitas; et homo qui ex vinculis resolutus es, exclamabis ad Deum: Disrupisti vincula mea 18. Quid est, disrupisti vincula mea, nisi, remisisti peccata mea? Audi quia vincula sunt: respondet Scriptura: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 19. Non solum vincula, sed et criniculi sunt. Criniculi sunt, qui fiunt intorquendo: hoc est quod peccatis peccata connectebas. Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam, Isaias clamat. Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam 20: quid est aliud, quam vae his quorum manus connectunt iniquitatem? Et quia unusquisque peccatis suis constringitur, sicut et peccatis suis caeditur, Dominus male versantes in templo flagello de resticulis facto exclusit 21. Sed non vis modo disrumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant te, et voluptati sunt: senties in fine, cum dicetur: Ligate illi manus et pedes, et proicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium 22. Exhorrescis, times, pectus tundis; dicis mala esse peccata, bonam esse iustitiam. Si vere ergo iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. In vita vestra inveniantur verba vestra; in factis vestris cognoscantur labia vestra. Nolite ergo connectere iniquitatem; quia vobis ad alligaturam adhibebitur quidquid connectitis. Non audiunt; non omnes tamen: et qui non audiunt praecogniti sunt.
Mater electorum fecunda, sancta Ecclesia.
5. [v 4.] Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Et cum iniquitatem loquuntur, falsa loquuntur; quia fallax est iniquitas: et cum iustitiam loquuntur, falsa loquuntur; quia aliud ore proferunt, aliud in corde obtegunt. Alienati sunt peccatores a vulva: Quid est hoc? Quaeramus diligentius: fortassis enim illud dicit quia Deus praecognovit homines peccatores etiam in uteris matrum. Nam unde cum adhuc praegnans esset Rebecca, et geminos in utero portaret, dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 23? Dictum est enim: Maior serviet minori. Occultum ibi iudicium Dei; sed tamen a vulva, id est, ab ipsa origine alienati sunt peccatores. Unde alienati? A veritate. Unde alienati? A patria beata, a vita beata. An forte alienati ab ipsa vulva? Et qui peccatores alienati sunt a vulva? Qui enim nascerentur, si non ibi tenerentur? Aut qui hodie viverent, ut haec sine causa audirent, nisi nascerentur? Forte ergo a quadam vulva alienati sunt peccatores, in qua dolores patiebatur caritas, per Apostolum dicens: Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis 24. Exspecta ergo; formare. Noli tibi tribuere iudicium quod forte non nosti. Carnalis es adhuc, conceptus es: eo ipso quo accepisti nomen Christi, sacramento quodam natus es in visceribus matris. Non enim ex visceribus tantum homo nascitur, sed et in visceribus. Prius nascitur in visceribus, ut possit nasci de visceribus. Propterea dictum est et Mariae: Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est 25. Nondum de illa natum erat, sed iam in illa natum erat. Ergo nascuntur intra viscera Ecclesiae quidam parvuli; et bonum est ut formati exeant, ne abortu labantur. Generet te mater, non abortiat. Si patiens fueris, usquequo formeris, usquequo in te certa sit doctrina veritatis, continere te debent materna viscera. Si autem impatientia tua concusseris latera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo.
Haereticus a ventre matris Ecclesia excussus.
6. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Ideo ergo erraverunt a ventre, quia locuti sunt falsa? An potius ideo locuti sunt falsa, quia erraverunt a ventre? In ventre quippe Ecclesiae, veritas manet. Quisquis ab hoc ventre Ecclesiae separatus fuerit, necesse est falsa loquatur: necesse est, inquam, falsa loquatur, qui aut concipi noluit, aut quem conceptum mater excussit. Inde haeretici clamant contra Evangelium: ut de his potius loquamur quos dolemus excussos. Recitamus eis: Ecce Christus dixit: Oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die 26. Agnosco ibi caput nostrum, agnosco ibi sponsum nostrum: agnosce et tu mecum sponsam, vide quid sequitur: Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 27 Huc veni, huc veni. Ecce Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem: non dico: Huc veni; ipsa ad te venit. Illi autem obsurdescentes adversus Evangelium, et non nos permittentes legere verba Dei, quae se iactant custodisse a flamma et volunt delere lingua, loquuntur sua, loquuntur inania: Ille tradidit, et ille tradidit. Imo et ego dico: Et ille tradidit, et ille tradidit: et verum dico. Sed quid ad me? Nec tu mihi quos nominas ex Evangelio legis, nec ego quos nomino ex Evangelio lego. Auferantur de medio chartae nostrae, procedat in medium Codex Dei. Audi Christum dicentem, audi veritatem loquentem: Praedicari in nomine eius, inquit, poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Non, inquiunt; sed quod nos dicimus audite: quod dicit Evangelium nolumus audire. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Nos loquamur vera, quia audivimus vera; quod Dominus dicit, non quod homo dicit. Potest fieri ut homo mentiatur: non potest fieri ut veritas mentiatur. Ex veritatis ore agnosco Christum, ipsam veritatem: ex veritatis ore agnosco Ecclesiam, participem veritatis. Nemo mihi falsa loquatur, qui erravit ab utero in visceribus Ecclesiae: primo viderem quid me vellet docere. Video alienatum a vulva, video errasse a ventre, et auditurus sum ab eo, quid nisi falsa? Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.
Fabula de incantatore marso. Res et similitudines in divina Scriptura discernantur.
7. [vv 5.6.] Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Magnam rem audituri estis. Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Quasi dixerimus, quid est quod dixisti? sequitur: Sicut aspidis surdae. Unde surdae? Et obturantis aures suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas. Et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Sicut audivimus, quod et homines dicunt, qui ea qua potuerunt haec cognitione didicerunt, sed tamen quod Spiritus Dei multo melius omnibus hominibus novit. Non enim frustra hoc dixit, nisi quia fieri potest ut verum sit etiam illud quod audivimus de aspide. Aspis cum coeperit pati incantatorem Marsum, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, sicut sunt multa etiam magica, audite quid facit. Sed interim in hoc attendite, fratres: hoc enim praeloquendum est, ne quisquam veluti haesitans audiat: non, undecumque datur similitudo, ab Scripturis laudatur ipsa res, sed tantum inde similitudo trahitur. Non enim laudavit iniquum iudicem qui nolebat audire illam viduam, et nec Deum timebat, nec homines reverebatur; et tamen inde similitudinem Dominus traxit 28: nec illum laudavit pigrum qui tres panes, non propter amicitiam dedit petenti, sed taedio victus; et tamen inde similitudinem dedit 29. Et de rebus ergo non laudandis trahuntur secundum quemdam modum nonnullae similitudines. Aut si propterea putatis eundum esse ad Marsos, quia hoc audistis in Scriptura Dei; eundum est et ad spectacula theatri, quia dicit Apostolus: Non sic pugillor, quasi aerem caedens 30; pugilari enim est pancratium facere. Iam quia hinc data est similitudo, spectacula ista delectare nos debent? aut quia dixit: Qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est 31; propterea agonistica ista vana et ludicra debet affectare christianus? Attende quid tibi dicatur ad similitudinem, quid moneatur ad prohibitionem. Ita ergo et hic data est quaedam similitudo de Marso, qui incantat ut educat aspidem de tenebrosa caverna: utique in lucem vult educere; illa autem amando tenebras suas quibus se involutans occultat, dicitur quod cum exire noluerit, recusans tamen audire illas voces quibus se cogi sentit, allidit unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram, atque ita voces illas quantum potest evitans, non exit ad incantantem. Huic similes dixit Spiritus Dei quosdam non audientes verbum Dei, et non solum non facientes, sed omnino ne faciant audire nolentes.
In Stephani passione persequentium cuiusvis aetatis animus proditur.
8. Factum est hoc et in primis temporibus fidei. Stephanus martyr praedicabat veritatem, et tamquam tenebrosis mentibus, ut eas in lucem educeret, incantabat: ubi venit ad commemorationem Christi, quem illi omnino audire noluerunt, quid de eis Scriptura dicit? quid de illis narrat? Clauserunt, inquit, aures suas. Quid autem postea fecerint, passio Stephani narrata declarat. Non erant surdi, sed fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant, violentia tamen verbi per aures carnis irruens, etiam ipsis auribus cordis vim faciebat: clauserunt et aures corporis, et ierunt ad lapides 32. Ecce aspides surdae, duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt: non audierunt vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Quid est medicamentum medicatum a sapiente? Forte medicamentum confectum, dicat medicamentum medicatum. An quaerimus ibi aliquid, quomodo iam si medicamentum est, etiam medicatum sit? Medicamenta erant in Prophetis, medicamenta erant in Lege, praecepta ipsa omnia medicamenta erant; et hoc medicamentum nondum erat medicatum: adventu Domini medicatum est medicamentum; hoc illi ferre non potuerunt. Quia enim non curabantur medicamento, medicatum est ipsum medicamentum adventu Domini. Iam Stephanus medicamentum medicatum incantabat; hoc illi audire noluerunt: unde medicatum est medicamentum, contra hoc aures clauserunt. Nam ibi hoc fecerunt, ubi nominatus est Christus. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis. Quid aures clauditis? Exspectate, audite; et si potueritis, saevite. Quia nolebant nisi saevire, noluerunt audire. Quod si audirent, forte desaevirent. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis.
Donatistarum durissima cervix.
9. Tales etiam istos patimur. Primo sibi veritatem tenere videbantur: non cessavit Deus, non quievit. In Ecclesia sua praedicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum mendacia: patefactum est quod lucet; demonstrata est civitas super montem constituta, quae abscondi non potest, et lucerna posita est super candelabrum, quae lucet omnibus qui in domo 33. Ubi enim latet Ecclesia Christi? ubi latet veritas Christi? Nonne ipse est mons qui crevit ex minimo lapide, et implevit universam faciem terrae 34? Convincuntur hinc, non habent quod dicant contra Ecclesiam. Et quid eis remansit? Quid nos quaeritis? quid nos vultis, dicunt? recedite a nobis. Dicunt autem et suis: Nemo cum illis loquatur, nemo illis coniungatur, nemo illos audiat. Indignatio eorum, indignatio serpentium: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti, hoc est vocem medicamenti, medicati a sapiente. Nonne hinc iam intellegitur quale medicamentum, quando vocem dicit? Numquid medicamentum habet vocem? Est quoddam medicamentum quod habet vocem. Medicamentum portamus; vocem eius audite, non quomodo aspides surdae. Si vere utique iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Vox est medicamenti, et hoc medicati a sapiente. Iam enim venit Christus qui impleret Legem et Prophetas 35, qui veritatem ipsam firmaret: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae.
Ne te praesens vita delectet.
10. An forte quaerimus aliquid et in eo quod dicitur aspis ita aures claudere, ut unam earum in terram premat, alteram cauda oppilet? Quid sibi vult hoc? In cauda, posteriora utique intelleguntur; ergo praeterita, quo iam tergum oportet ponere, ut in ea quae nobis promittuntur intendamus: ergo nec ex praeterita vita nostra, nec ex praesenti delectari debemus. Hoc enim Apostolus monet dicens: Quem ergo aliquando fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis 36? Revocat a recordandis cum delectatione praeteritis, et cum quadam concupiscentia fruendi, ne redeamus corde in Aegyptum. Quid de praesentibus? quomodo iubet etiam ipsa contemni? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna 37. Item de praesenti vita dicit: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus 38. Obliviscere ergo praeterita, quibus male vixisti; contemne praesentia, quibus temporaliter vivis, ne te alligando, praesentia non permittant pervenire ad futura. Si enim praesens vita te delectat, aurem in terra posuisti: si tuis praeteritis etiam retro labentibus delectaris, aurem de cauda obturasti. Debes ergo ire in lucem, exire de tenebris, audita voce medicamenti medicati a sapiente; ut iam in luce ambulans, et exsultans dicas: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus 39. Non dixit: Quae retro oblitus, et ex praesentibus delectatus. Cum dicit: Quae retro oblitus, non obturavit aurem de cauda; cum dicit: In ea quae ante sunt extentus, his et praesentibus non obsurduit: merito audiens, merito praedicans, merito exsultat lingua eius, praedicans veritatem in luce nova, deposita vetere tunica. Et ad hoc enim valet astutia serpentis, ad quam nos imitandam Dominus exhortatur. Ait enim: Estote astuti sicut serpentes 40. Quid est, astuti sicut serpentes? Offer omnia membra tua percutienti, dummodo caput integrum serves. Caput viri, Christus 41. Sed gravat quasi pondus corii cuiusdam et quasi senecta veteris hominis. Audi Apostolum dicentem: Exuentes vos veterem hominem, et induentes novum 42. Et quomodo exuo, inquis, veterem hominem? Imitare astutiam serpentis. Quid enim facit serpens, ut exuat se veterem tunicam? Coarctat se per foramen angustum. Et ubi, inquis, invenio hoc foramen angustum? Audi: Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam 43. Reformidas eam, et non vis ambulare, quia pauci sunt? Ibi ponenda est vetus tunica, et alibi poni non potest. Aut si vis vetustate impediri, gravari, premi, noli ire per angustam. Si autem gravaris vetustate quadam peccati tui et praeteritae vitae, transire non potes. Quia ergo corpus quod corrumpitur, aggravat animam 44; vel cupiditates corporales non premant, vel concupiscentiae carnis exuantur. Unde exuuntur, nisi ieris per angustam, nisi fueris astutus ut serpens?
De tributo Caesari reddendo.
11. [v 7.] Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quorum? Quibus indignatio est sicut similitudo serpentis, et aspidis obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Quid illis fecit Dominus? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Factum est; hoc primo factum est, et modo fit. Sed sufficeret, fratres mei, ut diceretur: Deus contrivit dentes eorum. Quare, in ore ipsorum? Nolebant audire legem, nolebant audire praecepta veritatis a Christo Pharisaei, similes serpenti illi et aspidi. Praeteritis enim suis peccatis delectabantur, et praesentem vitam nolebant amittere, id est gaudia terrena pro gaudiis aeternis. Unam aurem claudebant ex delectatione praeteritorum, alteram ex delectatione praesentium: ideo nolebant audire. Nam unde est illud: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem 45? Utique nolebant perdere locum, ad terram colliserant aurem suam; et ideo noluerunt audire verba illa medicata a sapiente. Dictum est de illis et quod avari erant et amatores pecuniae: et omnis vita eorum, etiam praeterita, descripta est a Domino in Evangelio. Qui legit diligenter Evangelium, invenit unde illi ambas aures obturabant. Intendat Caritas Vestra: Dominus quid fecit? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quid est, in ore ipsorum? Ut ore suo contra se pronuntiarent: coegit illos ore suo in se sententiam dicere. Calumniari volebant ei propter tributum: non dixit ille: Licet reddere tributum, aut, non licet reddere. Et volebat dentes eorum, quibus inhiabant ut morderent, conterere; sed in ore ipsorum volebat. Si diceret: Solvatur Caesari tributum; calumniarentur illi quod maledixisset genti Iudaeorum, eam tributariam faciendo. Ex peccato enim tributum reddebant humilati, sicut illis in Lege praedictum erat. Tenemus illum, aiunt, maledictorem gentis nostrae, si nos iusserit tributum persolvere: si autem dixerit: Nolite solvere, tenemus eum quod contradixerit nobis devotos esse Caesari. Talem bicipitem laqueum quasi capiendo Domino posuerunt. Sed ad quem venerant? Qui noverat conterere dentes eorum in ore ipsorum. Ostendite mihi nummum, inquit. Quid me tentatis, hypocritae? 46 De tributo solvendo cogitatis? iustitiam facere vultis? consilium iustitiae quaeritis? Si vere iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum. Nunc autem quia alia loquimini, alia iudicatis, hypocritae estis: quid me tentatis? Nunc conteram dentes vestros in ore vestro: ostendite mihi nummum. Et demonstraverunt ei. Et ille non dicit: Caesaris est; sed interrogat: Cuius est? ut eorum dentes in ore ipsorum conterantur. Quaerente quippe illo cuius haberet imaginem et inscriptionem, illi Caesaris dixerunt. Iam nunc Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Iam respondistis, iam contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 47. Quaerit Caesar imaginem suam; reddite: quaerit Deus imaginem suam; reddite. Non perdat ex vobis Caesar nummum suum: non perdat Deus in vobis nummum suum. Et illi non invenerunt quid responderent. Missi enim erant ut calumniarentur ei: et redierunt dicentes quod nemo possit ei respondere. Unde? Quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.
De baptismate Iohannis.
12. Inde est et illud: In qua potestate ista facis? Et ego interrogabo vos unum sermonem; respondete mihi. Et interrogavit de Ioanne, unde esset baptismus Ioannis, de coelo, an ex hominibus; ut si quid responderent, contra illos esset. Noluerunt dicere: Ex hominibus, timentes homines ne lapidarentur ab eis, eo quod Ioannem prophetam haberent: dicere: De coelo plus formidabant, ne faterentur ipsum Christum, quia Ioannes praedicaverat Christum. Coarctati utrinque, ex hac parte et ex hac parte, qui parabant obicere crimen responderunt ignorantiam; dixerunt: Nescimus 48. Calumniam enim praeparabant, quando dixerunt: In qua potestate ista facis? ut si diceret: Christus sum, quasi arrogantem, superbum, sacrilegum invaderent. Noluit dicere: Christus sum; sed quaesivit de Ioanne, qui dixerat quod ipse esset Christus. Illi non sunt ausi reprehendere Ioannem, timentes ne a populo occiderentur: non sunt ausi dicere: Verum dixit Ioannes, ne diceretur eis: Credite illi. Obmutuerunt, nescire se dixerunt: iam mordere non valebant. Unde non valebant? Iam occurrit vobis; contriti erant dentes eorum in ore ipsorum.
Simon pharisaeus et mulier in civitate peccatrix.
13. Pharisaeo displicuit Dominus illi qui ad prandium vocaverat, quod peccatrix mulier accesserit ei ad pedes; et murmuravit adversus eum dicens: Si esset hic propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. O tu non propheta, unde scis quod nescierit quae mulier illi accessit ad pedes? Quia non servabat videlicet munditiam Iudaeorum, quae a foris quasi custodiebatur in carne, et exsulabat ex corde, hoc de Domino suspicatus est. Dominus autem qui peccata mulieris noverat, etiam cogitationes hospitis audiebat, et respondit quae nostis. Et ne diu hinc loquar, tamen in ore eius voluit conterere dentes eius Proposuit enim: Duo debitores erant cuidam feneratori: unus quingentos debebat denarios, alius quinquaginta. Non habebant ambo unde redderent; dimisit ambobus. Quis eum plus dilexit? Ad hoc interrogat ille, ut ille respondeat: ad hoc ille respondet, ut dentes eius in ore eius conterantur. Respondit confusus, exclusus est: admissa est illa ad percipiendam misericordiam, quae irruperat in habitaculum alienum, sed non accesserat ad Deum alienum 49: Contrivit Dominus dentes eorum in ore ipsorum.
Captiose interrogantes et aperte saevientes Iudaeos Christus superavit.
14. Molas leonum confregit Dominus. Non tantum aspidum. Quid de aspidibus? Aspides insidiosae volunt venena immittere, et spargere, et insibilare. Apertissime saevierunt gentes, et fremuerunt sicut leones. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 50 Quando insidiabantur Domino: Licet dare tributum Caesari, an non licet? aspides erant, serpentes erant: contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt: Crucifige, crucifige 51: iam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed et molas leonum confregit Dominus. Forte hic non vacat quod non addidit, in ore eorum. Insidiantes enim captiosis interrogationibus, cogebantur responsione sua vinci: isti autem qui aperte saeviebant, numquid interrogationibus convincendi erant? Tamen et eorum molae contritae sunt: crucifixus resurrexit, ascendit in coelum, glorificatus est Christus, adoratur ab omnibus gentibus, adoratur ab omnibus regibus. Saeviant modo Iudaei, si possunt. Non saeviunt. Molas leonum confregit Dominus.
Donatistae serpentes sunt indignatione obsurdati.
15. Habemus et in haereticis hoc documentum et experimentum, quia et ipsos invenimus esse serpentes indignatione obsurdatos, nolentes audire medicamentum medicatum a sapiente: et in ore ipsorum contrivit Dominus dentes eorum. Quomodo saeviebant in nos, reprehendendo quod quasi persecutores essemus, excludendo illos de basilicis? Modo illos interroga: Debent excludi haeretici de basilicis, an non debent? Respondeant modo. Dicant non debere: repetunt Maximianistae basilicas. Ne autem repetant Maximianistae basilicas, dicunt debere. Quid est ergo quod dicebatis adversum nos? An contriti sunt dentes vestri in ore vestro? Quid nobis et regibus, inquiunt? quid nobis et imperatoribus? Vos de imperatoribus praesumitis. Quaero et ego: Quid vobis ad proconsules, quos miserunt imperatores? quid vobis ad leges, quas contra vos dederunt imperatores? Imperatores communionis nostrae leges adversus omnes haereticos dederunt: eos utique appellant haereticos, qui non sunt communionis eorum, inter quos utique et vos estis. Si verae sunt leges, valeant et in vos haereticos; si falsae sunt leges, quare valent contra vestros haereticos? Fratres, paululum advertite, et intellegite quod diximus: quando egerunt causas suas adversus Maximianistas, ut eos a se damnatos et schismaticos suis eicerent de locis, quae illi loca tenebant antiquitus, et successerant episcopis decessoribus suis; volentes illos inde excludere, egerunt legibus publicis, ad iudices venerunt, dixerunt se catholicos, ut possent excludere haereticos. Quare te dicis catholicum, ut excludatur haereticus, et non potius es catholicus, ne sis exclusus haereticus? Modo catholicus es, ut valeas ad excludendum haereticum. Iudex enim non posset nisi legibus suis iudicare. Dixerunt se catholicos; admissi sunt agere: dixerunt illos haereticos; quaesivit unde probaretur: lectum est concilium Bagaitanum, ubi damnati sunt Maximianistae; insertum est Actis proconsularibus, probatum est quod illi damnati non deberent tenere basilicas, et pronuntiavit proconsul ex lege. Ex qua lege? Quae lata est contra haereticos. Si contra haereticos, et contra te. Quare, inquit, contra me? non enim ego haereticus sum. Si tu haereticus non es, falsae sunt illae leges: ab his enim imperatoribus latae sunt, qui non sunt communionis tuae; omnes qui non sunt communionis eorum, legibus suis haereticos vocant. Non quaero utrum verae an falsae; sequestrata illa sit quaestio, si adhuc quaestio est: interim secundum te modo interrogo: Verae leges sunt, an falsae leges sunt? Si verae sunt, credatur eis: si falsae sunt, quare uteris eis? Dixisti proconsuli: Catholicus sum, exclude haereticum. Quaesivit ille unde probaretur haereticus: protulisti concilium tuum, ostendisti quod eum damnaveris. Ille vel connivens, vel non intellegens, usus tamen est lege sicut iudex: et fecisti de iudice quod de te non vis facere. Si enim iudex usus est lege imperatoris ad tuam suggestionem, cur ea tu non uteris ad tuam correctionem? Ecce eiecit haereticum tuum ex lege imperatoris sui: quare te ex eadem lege non vis ut eiciat? Replicamus quod fecistis: ecce basilicae tenebantur a Maximianistis, modo a vobis tenentur; exclusi sunt ex eis Maximianistae: exstant iussiones proconsulum, exstant memoriae Gestorum; apparitores accipiuntur, civitates excitantur, pelluntur homines de locis suis. Quare? Quia haeretici sunt. Qua lege pelluntur? Responde: videamus si nondum contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Falsa lex est? Non valeat in haereticum tuum. Vera lex est? Valeat et in te. Non est quod respondeant; Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Ideoque ubi non possunt lubrica fallacia serpere ut aspides, aperta violentia fremunt ut leones. Prosiliunt et saeviunt armatae turbae Circumcellionum; dant stragem quantam possunt, quantamcumque possunt. Sed et molas leonum confregit Dominus.
Impii et superbi torrentes sunt temporarii.
16. [v 8.] Spernentur tamquam aqua decurrens. Non vos terreant, fratres, quidam fluvii qui dicuntur torrentes; hiemalibus aquis implentur: nolite timere; post paululum transit, decurrit aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit; diu stare non possunt. Multae haereses iam emortuae sunt: cucurrerunt in rivis suis quantum potuerunt, decurrerunt, siccati sunt rivi, vix eorum memoria reperitur, vel quia fuerint. Spernentur tamquam aqua decurrens. Sed non solum ipsi: totum hoc saeculum ad tempus perstrepit, et quaerit quem trahat. Omnes impii, omnes superbi, sonantes ad saxa superbiae suae quasi aquis irruentibus et confluentibus, non vos terreant; hiemales aquae sunt, semper manare non possunt: necesse est decurrant in locum suum, in finem suum. Et tamen de isto torrente saeculi bibit Dominus. Passus est enim hic, ipsum torrentem bibit; sed in via bibit, sed in transcursu, quia in via peccatorum non stetit 52. Sed quid ait de illo Scriptura? De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput 53: id est, propterea glorificatus est, quia mortuus est; propterea resurrexit, quia passus est. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non glorificaretur. Ergo, de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Exaltatum est iam caput nostrum: sequantur eum membra sua. Spernentur tamquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Minae Dei non cessant: arcus Dei, minae Dei. Intenditur arcus, nondum ferit. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Et multi infirmati sunt ipsius intentione arcus territi. Nam hinc infirmatus est ille qui dixit: Quid me iubes facere? Ego sum, inquit, Iesus Nazarenus, quem tu persequeris 54. Qui clamabat de coelo, arcum tendebat. Multi ergo qui fuerunt inimici, infirmati sunt, et conversi noluerunt erigere diu cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam sic infirmatus est et ille qui ait, ne timeamus infirmari: Quando infirmor, tunc potens sum 55. Et cum oraret a se tolli stimulum carnis, quid ei responsum est? Virtus in infirmitate perficitur 56. Intendit arcum suum, donec infirmentur.
Iniquorum poenae.
17. [v 9.] Sicut cera liquefacta auferentur. Dicturus enim eras: Non omnes sic infirmantur, quomodo ego, ut credant; perseverant multi in malo suo et in malitia sua. Et de ipsis nihil timeas: Sicut cera liquefacta auferentur. Non contra te stabunt, non perdurabunt: igne quodam concupiscentiarum suarum peribunt. Est enim hic quaedam poena occulta: de illa dicturus est modo Psalmus usque in finem. Pauci sunt versus: intenti estote. Est quaedam poena futura, gehennae ignis, ignis aeternus. Futura enim poena duas species habet. Aut inferorum est, ubi ardebat dives ille, qui volebat sibi stillam aquae stillari in linguam de digito pauperis, quem ante ianuam suam contempserat, quando ait: Quoniam crucior in hac flamma 57. Et altera est illa in fine, de qua audituri sunt: qui ad sinistram ponendi sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 58. Illae poenae manifestae erunt eo tempore, quando exitum fuerit ex hac vita, aut finito saeculo perventum ad resurrectionem mortuorum. Modo ergo nulla poena est, et prorsus impunita sinit Deus peccata usque ad illum diem? Est et hic quaedam poena occulta; de ipsa modo tractatur. Hanc vult commendare Spiritus Dei: hanc intellegamus, hanc caveamus, hanc evitemus, et in illas multum terribiles non incidemus. Forte dicturus est mihi aliquis: Sunt et hic poenae, carceres, exsilia, tormenta, mortes, diversa genera dolorum et tribulationum. Sunt quidem et ista, et Dei iudicio dispensantur; sed multis ad probationem, multis ad damnationem. Videmus tamen aliquando in his poenis iustos affligi, et ab his poenis iniustos esse alienos: unde nutaverunt pedes illi, qui postea gratulatus ait: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 59. Viderat enim felicitatem malorum, et delectatus erat esse malus, videns regnare malos, bene illis esse, abundare eos in omni copia rerum temporalium, qualia adhuc ipse parvulus desiderabat a Domino: et nutaverunt illi pedes, usquequo videret quid in finem vel sperandum vel timendum sit. Ait enim in eodem psalmo: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima 60. Non ergo poenas inferorum, non poenas illius post resurrectionem ignis aeterni, non poenas istas quae adhuc in hoc saeculo promiscuae sunt iustis et iniustis, et plerumque graviores iustorum quam iniustorum: sed nescio quam poenam praesentis vitae vult commendare Spiritus Dei. Advertite, audite hoc me dicturum quod noveratis: sed dulcius est cum in Psalmo ostenditur, qui obscurus antequam ostenderetur, putabatur. Ecce enim profero quae iam noveratis: sed quia inde proferuntur, ubi nondum ea videbatis, fit ut etiam nota tamquam nova delectent. Audite poenam impiorum: Sicut cera, inquit, liquefacta auferentur. Dixi per concupiscentias suas hoc eis fieri. Concupiscentia mala, quasi ardor est et ignis. Ignis consumit vestem, libido adulterii non consumit animam? De cogitato adulterio cum loqueretur Scriptura ait: Alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta sua non comburet? 61 Gestas in sinu prunas, perforatur tunica: gestas in cogitatione adulterium, et integra est anima 62?
Initium omnis peccati, superbia. Reliqua vitia simul sunt et peccata et peccati poenae.
18. Sed istas poenas pauci vident: propterea eas maxime commendat Spiritus Dei. Audi Apostolum dicentem: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum 63. Ecce ignis, a cuius facie tamquam cera liquescunt: solvuntur enim a quadam constantia castitatis; propterea et ipsi euntes in libidines suas, soluti et fluxi dicuntur. Unde fluxi? unde soluti? Ab igne concupiscentiarum. Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate. Et enumerat multa quae peccata sunt, et poenas dicit esse peccatorum. Nam dicit primam poenam superbiam: imo non poenam, sed primum peccatum superbiam. Primum peccatum superbia est: ultima poena est ignis aeternus, aut ignis infernus; iam enim damnatorum. Inter illud primum peccatum et hanc ultimam poenam, media quae sunt, et peccata sunt et poenae. Tam multa enim dicit Apostolus fieri ab eis, quae peccata sunt detestabilia; et tamen poenas eas dicit. Propter hoc, inquit, Deus tradidit eos in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt. Et ne putaret quisquam ipsis poenis tantum se affligi quibus modo delectatur, et non timeret quod venturum est in fine, commemoravit ultimam poenam: Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, inquit, quoniam qui ea agunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus 64. Qui ea agunt digni sunt morte: quae? Quae superius enumeravit in poenis esse: nam tradidit illos Deus, dixit, in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt. Ut adulter sit, iam poena est; ut mendax, ut avarus, ut fraudulentus, ut homicida, iam poenae sunt. Cuius peccati poenae? Prioris apostasiae, illius superbiae: Initium peccati hominis apostatare a Deo; et initium omnis peccati superbia 65. Propterea ipsum peccatum prius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum 66. Iam ista poena est obscuratio cordis. Sed unde contigit? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 67. Quia a se habere dicebant quod a Deo acceperant; aut si cognoverunt a quo acceperunt, non eum glorificaverunt a quo se accepisse cognoverunt; hoc est: Dicentes se esse sapientes. Et ibi statim poena secuta est: Stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Parva ista poena est? Ut de ista sola loquamur, obscuratio cordis, excaecatio mentis parva est poena? Si quis furtum faciens, statim oculum perdidisset, omnes dicerent Deum praesentem vindicasse. Oculum cordis amisit, et ei pepercisse putatur Deus! Sicut cera liquefacta auferentur.
Delectationem carnalem cum qua nascimur cito debellemus.
19. Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Videtis quomodo dicit quamdam poenam obscurationis. Ignis supercecidit: ignis superbiae, ignis fumosus, ignis concupiscentiae, ignis iracundiae. Quantus ignis est? Super quem ceciderit, non videbit solem. Ideo dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram 68. Ergo, fratres, ignem malae concupiscentiae timete, si non vultis liquefieri sicut cera, et perire a facie Dei. Supercadit enim ignis iste, et solem non videbitis. Quem solem? Non istum quem tecum vident et pecora, et muscae, et boni et mali; quia facit solem suum oriri super bonos et malos 69. Sed est alius sol, de quo dicturi sunt illi: Et sol non ortus est nobis; transierunt omnia illa tamquam umbra. Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis 70. Quare, nisi quia supercecidit ignis, et non viderunt solem? Vicit illos concupiscentia carnis. Et ista concupiscentia unde venit? Attendite. De traduce natus es cum eo quod vincas: noli tibi hostes addere, vince cum quo natus es. Ad stadium vitae huius cum illo venisti, congredere cum eo qui tecum processit. Ipso non victo, quare provocas catervas concupiscentiarum? Delectatio enim carnalis, fratres, cum homine nascitur. Sed qui bene eruditur, cito videt hostem suum, et aggreditur et luctatur, et cito vincit: idoneus est enim nondum crescentibus hostibus. Qui autem illam concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, contemnit vincere, et multas adhuc excitat exseritque libidines, difficulter eas superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Ne itaque speres quasi illas solas poenas futuras; praesentes vide. Supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Serae poenitentia sterilitas. De ira Dei.
20. [v 10.] Priusquam producat spinas vestras rhamnus, tamquam viventes tamquam in ira combibet eos. Quid est rhamnus? Spinarum genus est, densissimae quaedam spinae esse dicuntur. Primo herba est; et cum herba est, mollis et pulchra est: ibi sunt tamen spinae postea processurae. Modo ergo delectant peccata, et quasi non compungunt. Herba est rhamnus, et modo tamen est spina. Priusquam producat spinas rhamnus: priusquam miserarum delectationum et voluptatum manifesta tormenta procedant. Interrogent se qui aliquid amant, et ad id pervenire non possunt; videant si non cruciantur desiderio: et cum pervenerint ad id quod illicite desiderant, attendant si non cruciantur timore. Videant ergo hic poenas suas, antequam veniat illa resurrectio, cum in carne resurgentes non immutabuntur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur 71. Habebunt quippe corruptionem carnis in qua doleant, non in qua moriantur; alioqui et illi dolores finirentur. Tunc spinae illius rhamni, id est, dolores omnes et compunctiones tormentorum producentur. Quales spinas patientur illi qui dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum 72? Spinas compunctionis poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut spinarum sterilitas. Poenitentia huius temporis, dolor medicinalis est: poenitentia illius temporis, dolor poenalis est. Non vis illas pati spinas? Hic compungere spinis poenitentiae, ut facias quod dictum est: Conversus sum in aerumna, cum configeretur spina. Peccatum meum cognovi, et iniquitatem meam non operui. Dixi: Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei 73. Modo fac, modo compungere; non in te fiat quod dictum est de quibusdam detestabilibus: Discissi sunt, nec compuncti sunt 74. Attendite qui discissi sunt, nec compuncti sunt. Videtis discissos, et non videtis compunctos. Ecce praeter Ecclesiam sunt, et non eos poenitet, ut rideant unde discissi sunt. Producet postea spinas eorum rhamnus. Nolunt modo habere compunctionem medicinalem; habebunt postea poenalem. Sed etiam modo, priusquam producat spinas rhamnus, supercecidit ignis qui eos non permittit videre solem, qui eos adhuc viventes in ira Dei combibit: ignis concupiscentiarum malarum, honorum vanorum, superbiae, avaritiae suae; et in quid eos premit? ne cognoscant veritatem, ne victi videantur, ne subiciat illos vel ipsa veritas. Quid enim gloriosius, fratres quam subici et vinci a veritate? Superet te veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit. Ergo ille ignis concupiscentiarum malarum, qui supercecidit ut non videant solem, combibit rhamnum, priusquam producat spinas eorum: id est, occultat eorum malam vitam, priusquam pariat eadem vita manifestos in fine cruciatus; sed in ira Dei occultat rhamnum ignis iste. Non enim parva poena est quod modo non vident solem, nec spinas poenarum credunt ex hac vita mala sibi postea processuras. Vos enim, inquit, rhamnus estis; quam rhamnum, id est vos ipsos, viventes, id est adhuc in hac vita constitutos, priusquam in futuro iudicio spinas poenarum vestrarum manifestas producat, nunc in ira combibit, id est, quasi absorbendo apparere non sinit. Hic itaque ordo verborum, quantum puto, planius ita contexitur: Supercecidit ignis, et non viderunt solem: qui ignis tamquam in ira, tamquam viventes vos rhamnum combibit, priusquam producat spinas vestras: id est, vos ipsos quos rhamnum invenit, combibit ante mortem, priusquam idem rhamnus spinas vestras post mortem in illa poenali resurrectione producat. Quare autem non dixit, viventes, sed, tamquam viventes, nisi quia falsa est haec vita impiorum? Neque enim vivunt, sed vivere sibi videntur. Et quare non, in ira, sed, tamquam in ira, nisi quia tranquillus hoc facit Deus? Nam et hoc scriptum est: Tu autem Domine virtutum cum tranquillitate iudicas 75. Ille ergo et cum minatur, non irascitur. Neque enim perturbatur, sed tamquam irascitur, quia punit et vindicat. Et qui corrigi nolunt, tamquam vivunt, sed non vivunt. Vindicta enim primi peccati, et eorum quae addiderunt, manet super eos: et ipsa vocatur ira Dei, quia de iudicio Dei venit. Unde Dominus de non credente ait: Sed ira Dei manet super eum 76. Cum ira enim Dei mortales nascimur. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 77. Quid est, natura filii irae, nisi quia portamus nobiscum poenam primi peccati? Sed si convertamus nos, aufertur ira, praebetur gratia. Non vis converti, addis etiam super id quod natus es: tamquam in ira combiberis in praesenti tempore.
Adtende morientem impium et purga te a peccatis.
21. [v 11.] Agnoscite ergo istam poenam, et gaudete vos non esse in hac poena omnes qui proficitis, omnes qui intellegitis et amatis veritatem, omnes qui plus in vobis vultis victoriam veritatis quam vestram, qui non clauditis adversus veritatem aures vestras, de praesentium delectatione et de praeteritorum recordatione, ne sitis canis reversus ad suum vomitum 78. Omnes tales qui estis, videte poenas eorum qui tales non sunt, et gaudete. Adhuc inferorum poenae non venerunt, adhuc ignis aeternus non venit: comparet qui proficit in Deo se modo cum impio, caecum cor cum illuminato corde; comparate duos, videntem et non videntem in carne. Et quid magnum est visio carnis? Numquid Tobias habebat carneos oculos? Filius ipsius habebat, et ille non habebat; et viam vitae caecus videnti ostendebat 79. Ergo istam poenam quando videtis, gaudete quia in illa non estis. Propterea dicit Scriptura: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Non illam futuram; nam vide quid sequitur: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Quid est hoc? Intendat Caritas Vestra. Numquid quando feriuntur homicidae, debent illuc innocentes ire, et lavare manus suas? Sed quid est, in sanguine peccatoris lavabit manus suas? Iustus quando videt poenam peccatoris, proficit ipse: et mors alterius valet ad vitam alterius. Si enim spiritaliter sanguis currit de his qui intrinsecus moriuntur, tu videns talem vindictam, lava illic manus tuas; de caetero mundius vive. Et quomodo lavabit manus suas, si iustus est? Quid enim habet in manibus quod lavetur, si iustus est? Sed iustus ex fide vivit 80. Iustos ergo dixit fideles: et ex quo iam credidisti, iam incipis vocari iustus. Facta est enim dimissio peccatorum. Etsi de ista residua vita quaedam peccata tua sunt, quae non possunt nisi tamquam aqua de mari in sentinam influere: tamen quia credidisti; cum videris eum qui omnino aversus est a Deo occidi in illa caecitate, supercadente illo igne non videre solem, tu qui iam per fidem vides Christum, ut videas per speciem, quia iustus ex fide vivit, attende impium morientem, et purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine peccatoris. Manus ergo suas lavabit in sanguine peccatoris.
Iustorum fructus, caritas.
22. [v 12.] Et dicet homo: Si ergo fructus iusto. Ecce antequam veniat quod promittitur, antequam detur vita aeterna, antequam impii proiciantur in ignem aeternum, hic in hac vita est fructus iusto. Qui fructus? Spe gaudentes, in tribulatione patientes 81. Qui fructus iusto? Gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 82. Gaudet ebriosus, et non gaudet iustus? In caritate est fructus iusto. Miser ille, etiam cum se inebriat: beatus iste, etiam cum esurit et sitit. Illum ingurgitat vinolentia; istum spes pascit. Videat ergo illius poenam, suum gaudium, et cogitet Deum. Qui tale gaudium modo dedit de fide, de spe, de caritate, de veritate Scripturarum suarum, quale praeparat in finem! In via sic pascit, in patria quomodo saginabit! Et dicet homo: Si ergo est fructus iusto. Credant qui vident, et videant et intellegant. Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Si autem non habet oculos unde videat vindictam, contristabitur, nec corrigetur ex illa. Si autem videt illam, videt quid intersit inter contenebratum oculum cordis, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et timorem facinoris. Cum viderit hoc, discernat se, et lavet manus suas in sanguine ipsius. Proficiat ex comparatione, et dicat: Ergo est fructus iusto: ergo est Deus iudicans eos in terra: nondum in illa vita, nondum in igne aeterno, nondum apud inferos, sed hic in terra. Ecce dives ille adhuc induitur purpura et bysso, et adhuc epulatur quotidie splendide. Nondum produxit spinas rhamnus; nondum dicit: Crucior in hac flamma 83: sed iam est mentis caecitas, iam oculus mentis exstinctus est. Si caecus oculis carnis ad mensam suam quamlibet opimam discumberet, miserum eum diceres: caecus interius, panem Christum non videt, et beatus est? Hoc non dicit nisi pariter caecus. Ergo est fructus iusto: ergo est Deus iudicans eos in terra.
Dei verbum audiamus et bonorum operum fructus proferamus.
23. Si aliquanto prolixiores fuimus, date veniam. Exhortamur vos in nomine Christi, ut haec quae audistis, ad fructum cogitetis. Quia et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem, nihil prodest, si homo non super petram aedificet. Qui aedificat super petram, ipse est qui audit et facit: qui autem audit et non facit, aedificat super arenam 84: qui nec audit nec facit, nihil aedificat. Sed quomodo qui aedificat super arenam, ruinam sibi aedificat; sic ille qui non aedificat super petram, veniente fluvio, sine domo rapitur. Non est quod facere, nisi et aedificare et super petram aedificare; id est, et audire et facere. Nec alius dicat: Utquid procedo ad ecclesiam? ecce qui quotidie ad ecclesiam procedunt, non faciunt quod audiunt. Faciunt tamen ut audiant; sic possunt facere ut audiant et faciant: tu autem quantum longe es a faciendo, qui tantum fugis ab audiendo? Sed ego, inquit, non aedifico super arenam. Nudum te inventurus est fluvius: numquid ideo te non ablaturus est? numquid ideo pluvia non necabit? numquid venti propterea non abripient! Ergo veniam et audiam. Sed cum audieris, fac. Nam si audieris, et non feceris, aedificasti quidem, sed super arenam. Quia ergo sine aedificio constituti, nudi sumus, in aedificio autem super arenam posito sub ruina sumus; restat ut super petram aedificemus, et quod audivimus faciamus.
IN PSALMUM 58
Enarratio
Sermo 1
Omnium hominum rex, Christus.
1. [v 1.] Sicut solet Scriptura Psalmorum mysteria in titulis ponere, et frontem Psalmi sublimitate sacramenti decorare, ut sciamus qui intraturi sumus, cum tamquam super postem quid intus agatur legerimus, vel cuius domus sit, vel quisnam sit illius praedii possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet enim, In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli huius inscriptio quam corrumpi vetat, Evangelium nobis indicat. Nam cum Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato et positus, Rex Iudaeorum 1, tribus linguis hebraea, graeca, et latina: quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur si rex Iudaeorum crucifixus est, et Iudaei regem suum crucifixerunt; crucifigendo eum etiam regem Gentium fecerunt, magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi, non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos. Et modo non est corruptus titulus: quia ille rex est, non solum Gentium, sed etiam ipsorum Iudaeorum. Quid enim? Quia contradixerunt, ideo regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex est et supra illos. Nam ille rex virgam ferream gerit, qua et regit et frangit. Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos 2. Quos reget? quos conteret? Reget obedientes, conteret resistentes. Ergo, Ne corrumpas, optime et prophetice: quandoquidem et illi Iudaei suggesserunt tunc Pilato, et dixerunt: Noli scribere rex Iudaeorum, sed scribe, quia ipse se dixit regem Iudaeorum 3; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Et impletum est: Ne corrumpas.
Christus caput et corpus.
2. Nec iste solus psalmus habet huiusmodi inscriptionem, ut titulus non corrumpatur. Aliquot psalmi sic praenotati sunt 4, sed tamen in omnibus passio Domini praenuntiatur. Ergo et hic intellegamus Domini passionem, et loquatur nobis Christus caput et corpus. Sic semper, aut prope semper audiamus voces Christi de Psalmo, ut non solum intueamur caput illud unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 5; qui etiam secundum divinitatem in principio erat Verbum, Deus apud Deum, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6, caro ex semine Abraham, ex semine David de Maria virgine 7: non ergo illum solum qui est caput nostrum cogitemus, quando audimus Christum loqui; sed cogitemus Christum caput et corpus, totum integrum quemdam virum. Nobis enim dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra 8, ab apostolo Paulo. Et de illo dicitur ab eodem Apostolo quia est caput Ecclesiae 9. Si ergo ille caput, nos corpus; totus Christus caput et corpus. Aliquando enim invenis verba quae non congruant capiti, et nisi ea coaptaveris corpori, nutabit intellectus tuus: rursus invenis verba quae non apta sunt corpori, et Christus tamen loquitur. Ibi non timendum est ne erret quisque; cito enim pergit ut capiti aptet quod videt corpori non convenire. Ipse denique in cruce pendens, ex persona corporis locutus est: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti 10? Non enim dereliquerat Christum, a quo derelictus non est. Aut vero sic ad nos venit, ut illum desereret; aut sic illum misit, ut ab illo discederet? Sed quia homo desertus est a Deo, Adam ille peccans, qui cum soleret gaudere ad faciem Dei, conscientia peccati deterritus fugit a gaudio suo 11; et vere dereliquit illum Deus, quia ipse deseruit Deum: ex quo Adam Christus cum carnem accepisset, hoc ex persona ipsius carnis ait, quia tunc vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo 12.
Resurgens Dominus Christus inimicorum astus elusit.
3. Audiamus ergo quod sequitur: Quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem Domini pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus: ad quam custodiendam misit regnum Iudaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi 13. Est quidem historia in Scriptura Regnorum, quando misit Saul ad custodiendam domum, ut interficeret David 14: sed quantum inde sumpsit qui Psalmum scripsit, tantum debemus discutere cum titulum Psalmi tractamus. Hoc nobis significare tantum voluit, quia missum est ad domum ut custodiretur, et ille interficeretur? Quomodo ergo ad hoc custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur; quando in sepultura Christus positus non est, nisi in cruce interfectus? Refer hoc ergo ad corpus Christi; quia interficere Christum erat, tollere nomen Christi ne crederetur in Christum, dum mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia cum dormirent, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum 15. Hoc est vere Christum velle interficere, nomen resurrectionis eius exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saul, ut interficeret David; sic hoc nec potuit regnum Iudaeorum efficere, ut plus valeret testimonium custodum dormientium, quam Apostolorum vigilantium. Quid enim edocti sunt custodes ut dicerent? Damus vobis, inquiunt, quantum vultis pecuniae; et dicite quia cum dormiretis, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Ecce quales testes mendacii contra veritatem et resurrectionem Christi inimici eius per Saul figurati produxerunt. Interroga, infidelitas, testes dormientes; respondeant tibi quid actum sit in sepulcro. Qui si dormiebant, unde scierunt? Si vigilabant, fures quare non tenuerunt? Dicat ergo quod sequitur.
4. [v 2.] Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. Factum est hoc in carne Christi, fit et in nobis. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli eius, insurgere super nos quotidie, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, deceptionibus, suggestionibus, tentationibus, et quibuscumque laqueis irretire, cum in terra adhuc vivimus. Sed vox nostra vigilet ad Deum, et clamet in membris Christi, sub capite in coelo constituto: Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me.
Sanguis Martyrum semen est Christianorum.
5. [v 3.] Erue me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salvum me fac. Erant illi quidem viri sanguinum, qui iustum occiderunt, in quo nullam culpam invenerunt: erant illi viri sanguinum, quia cum vellet alienigena lotis manibus dimittere Christum, clamaverunt: Crucifige, crucifige: erant viri sanguinum, quibus cum iam obiceretur crimen sanguinis Christi, responderunt, propinantes posteris suis: Sanguis eius super nos, et super filios nostros 16. Sed nec in eius corpus exsurgere viri sanguinum cessaverunt, nam et post resurrectionem ascensionemque Christi, persecutiones passa est Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit de gente Iudaeorum, de qua et Apostoli nostri fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est 17, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna Gentium, antequam in eis impleretur quod praedictum erat: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei 18: et fremuit impetus regni illius adversus testes Christi; effusus est magnus et multus martyrum sanguis: quo effuso, tamquam seminata seges Ecclesiae fertilius pullulavit, et totum mundum, sicut nunc conspicimus, occupavit. Ab his ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur Christus, et eis qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis qui futuri sunt, eruitur Christus, et qui praecessit, et qui est, et qui venturus est. Christus enim est totum corpus Christi: et quicumque nunc christiani boni, et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus Christus eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec vox: Et a viris sanguinum salvum me fac.
Fortes damnandi et infirmi laudabiles.
6. [v 4.] Quia ecce venati sunt animam meam. Potuerunt tenere, potuerunt occidere, venati sunt animam meam. Sed ubi est, Disrupisti vincula mea 19? Ubi est, Muscipula comminuta est, et nos eruti sumus? Ubi est quod benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum 20? Illi quidem venati sunt, sed in manibus venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce venati sunt animam meam: irruerunt super me fortes. Non utcumque transeundum est ab his fortibus: diligenter insinuandum est qui sint fortes insurgentes. Fortes, super quos, nisi super infirmos, super invalidos, super non fortes? Et laudantur tamen infirmi, et damnantur fortes. Si intellegantur qui sunt fortes, primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit: Nemo, inquit, potest intrare in domum fortis, et vasa eius eripere, nisi prius alligaverit fortem 21. Alligavit ergo fortem vinculis dominationis suae; et vasa eius arripuit, ac vasa sua fecit. Erant enim omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt vasa Christi: quibus Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 22, qui notas facit divitias suas in vasa misericordiae 23. Possunt ergo isti fortes intellegi. Sed sunt in hominibus quidam fortes reprehensibili et damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed de temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis dives iste, qui nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam successit ei regio in opulentia fructuum? Perturbatus consilium reconditionis invenit, ut destructis veteribus apothecis, novas construeret ampliores, eisque completis, animae suae diceret: Habes multa bona, anima; epulare, iucundare, satiare 24. Qualem fortem vides? Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Vide quam fortis sit: Et praevaluit, inquit, in vanitate sua 25.
De nulla mundi re aut hominis virtute praesumendum.