Enarrationes in Psalmos (page 13)
7. Sunt et alii fortes, non de divitiis, non de viribus corporis, non de aliqua in tempore praecellenti potentia dignitatis, sed praesumentes de iustitia sua. Hoc genus fortium cavendum, metuendum, aversandum, non imitandum: praesumentium, inquam, non de corpore, non de opibus, non de genere, non de honore; omnia enim ista quis non videat temporalia, fluxa, caduca, volatica? sed praesumentium de iustitia sua. Talis fortitudo impedivit Iudaeos ne per foramen acus intrarent 26. Cum enim de se praesumunt quod iusti sint, et tamquam sani sibi videntur, medicinam recusaverunt, et ipsum medicum necaverunt. Tales ergo fortes, non infirmos, non venit vocare qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 27. Isti erant fortes qui insultabant discipulis Christi, quia magister eorum ad infirmos intrabat, et convivabatur cum infirmis. Quare, inquiunt, magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat 28? O fortes quibus medicus opus non est! Fortitudo ista non sanitatis est, sed insaniae. Nam et phreneticis nihil fortius, valentiores sunt sanis: sed quanto maiores vires, tanto mors vicinior. Avertat ergo Deus ab imitatione nostra fortes istos. Timendum est enim ne eos quisque velit imitari. Doctor autem humilitatis, particeps nostrae infirmitatis, donans participationem suae divinitatis, ad hoc descendens ut viam doceret et via fieret 29, maxime suam humilitatem nobis commendare dignatus est; et ideo a servo baptizari non dedignatus est 30, ut nos doceret confiteri peccata nostra, et infirmari ut fortes simus, habere potius Apostoli vocem dicentis: Quando infirmor, tunc potens sum 31. Quomodo ergo noluit esse fortis. Isti autem qui fortes esse voluerunt, id est, qui de sua virtute praesumere voluerunt tamquam iusti, offenderunt in lapidem offensionis 32: et haedus visus est eis Agnus, et quia veluti haedum occiderunt, ab Agno redimi non meruerunt. Ipsi sunt ergo fortes, qui irruerunt super Christum, commendantes iustitiam suam. Audite fortes istos: Cum quidam Ierosolymitae dicerent, missi ab eis ad apprehendendum Christum, et non audentes apprehendere (quia quando voluit, tunc apprehensus est, qui vere fortis erat): Quare ergo, inquiunt, non eum potuistis apprehendere? Et responderunt: Nemo unquam hominum sic locutus est, sicut ille. Et illi fortes: Numquid aliquis Pharisaeorum in illum credidit, aut aliquis Scribarum, nisi populus iste nesciens Legem 33. Praeposuerunt se turbae infirmae ad medicum currenti: unde, nisi quia ipsi fortes erant? et fortitudine sua, quod est gravius, omnem etiam turbam in se traduxerunt, et medicum omnium occiderunt. Sed et ille eo quod occisus est, de sanguine suo medicamentum fecit aegrotis. Irruerunt super me fortes. Hos maxime fortes advertite; et videte utrum de ulla re praesumendum sit homini, quando nec de iustitia praesumendum est. Iam videte ubi iaceant praesumentes de divitiis, de viribus corporis, de nobilitate generis, de dignitate saeculi, si qui de ipsa iustitia tamquam de sua praesumpserit, cadit. Irruerunt super me fortes. Ex illis fortibus fuit ille vires suas iactans: Gratias tibi, inquit, ago quia non sum sicut caeteri hominum, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo 34. Vide fortem iactantem vires suas: contra vero longe stantem infirmum attende, et humilitate propinquantem. Publicanus autem, inquit, de longinquo stabat, et nec oculos suos audebat in coelum levare, sed percutiebat pectus suum; dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Et vide iustitiam: Quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur 35. Irruerunt isti fortes, id est superbi, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 36.
8. [v 5.] Quid deinde? Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Irruerunt quidem fortes de iustitia sua praesumentes, irruerunt, sed peccatum in me non invenerunt. Nam utique illi fortes, id est velut iusti quare possent persequi Christum, nisi quasi peccatorem? Sed tamen illi viderint quam fortes sint immanitate febris, non firmitate sanitatis: viderint illi quam fortes sint, et tamquam iusti contra iniquum saevierunt. Sed tamen neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Sine iniquitate cucurri, et dirigebam. Illi ergo fortes currentem me sequi non potuerunt: ideo peccatorem putaverunt, quia vestigia mea non viderunt.
Deus tunc etiam dicitur cognoscere cum nos cognoscere facit.
9. [v 6.] Sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide. Deo dicitur: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide. Quid enim? Si non occurrat, videre non potest? Tamquam si ambulares viam, et de longinquo ab aliquo cognosci non posses, clamares ad eum, et diceres: Occurre mihi, et vide quemadmodum ambulem; nam quando de longinquo me attendis, gressum meum videre non potes. Itane et Deus nisi occurreret, non videret quam sine iniquitate iste dirigebat, et quam sine peccato currebat? Accipere quidem et hoc possumus: Exsurge in occursum mihi, adiuva me. Quod autem addidit, et vide, intellegendum est, fac videri quod curro, fac videri quod dirigo; ex illa figura qua et illud dictum est Abraham: Nunc cognovi quod times Deum 37. Deus dicit: Nunc cognovi: unde, nisi quia nunc te feci cognoscere? Ignotus enim sibi quisque est ante interrogationem tentationis, sicut se Petrus praesumendo ignorabat, et negando didicit quales vires haberet; in sua ipsa titubatione intellexit falso sese praesumpsisse: flevit 38; et flendo meruit fructuose nosse quod fuit, et esse quod non fuit. Ergo probatus Abraham, factus est cognitus sibi; et dictum est a Deo: Nunc cognovi, hoc est, nunc te feci cognoscere. Quomodo laetus dies, quod facit laetos; et tristis amaritudo, quod contristat gustantem: sic videns Deus, videre faciens. Exsurge ergo, inquit, in occursum mihi, et vide. Quid est, et vide? Et adiuva me, id est in illis, ut videant cursum meum, sequantur me, non eis videatur pravum esse quod rectum est, non eis videatur distortum esse quod tenet regulam veritatis: Quoniam sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide.
Dei Verbum infirmitatis nostrae particeps nosque secum ad caelestia evehens.
10. Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Ierusalem colligeret sub alas suas tamquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tamquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna caritas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta Scriptura dicens: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, tamquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti! 39 Congregavit autem omnes gentes, tamquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae maiestatis. Cum ergo talis esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum 40: cum talis ergo esset, et tamen carnem sine peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem. Ideo: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humilavit se, factus obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 41: et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 42. Quid est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes eius tenuerunt 43: discipuli etiam cicatrices palpaverunt 44. Quid est ergo: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere, ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non recedens, ascendit non deserens. Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intellegere, ut hoc utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit, non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. A summo coelo egressio eius, dicit alius Psalmus, et occursus eius usque ad summum coeli 45. Summum coeli, id est, summum in omnibus spiritalibus Pater est: inde excursus eius, et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui: Non occurrit: si autem aequale sit: Occurrit. Ergo occursus eius usque ad summum coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego dicam: Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? 46 et adhuc forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram. Non putent Iudaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent 47. Hunc Dominum gloriae ut noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide.
Multi filii desertae...
11. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel. Te Deus Israel, qui non putaris nisi Deus Israel solius qui non putaris nisi Deus unius gentis quae te colit, cum omnes gentes idola colant, tu Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes. Impleatur ista prophetia, in qua Isaias ex persona tua alloquitur Ecclesiam tuam, sanctam civitatem tuam, sterilem illam cuius multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Ei quippe dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 48: magis quam gentis Iudaeae quae habet virum, quae accepit Legem; magis quam eius gentis quae habuit evidentem regem. Nam tuus rex latet, et plures tibi filii sunt ex occulto sponso. Ergo ei dicitur: Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Deinde adiungit Propheta: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: extende longius funiculos tuos, et palos validos constitue, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram 49. In dextera tene bonos, in sinistra tene malos 50, donec veniat ventilabrum 51: posside tamen omnes gentes. Invitentur ad nuptias boni et mali, impleantur nuptiae recumbentium 52: servorum est invitare, Domini separare. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis 53: desertae a Deo, desertae a Prophetis, desertae ab Apostolis, desertae ab Evangelio, plenae daemoniis. Civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris. Ergo, quia insurrexerunt super me fortes, ne erubescas; quando contra nomen christianum leges ferebantur, quando ignominia et infamia erat esse christianum. Ne erubescas quod detestabilis fueris: confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te: Dominus nomen est ei; et qui eruit te, ipse Dominus Deus Israel universae terrae vocabitur 54. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes: intende, inquam, ad visitandum omnes gentes.
Deus peccati vindex et misericordiarum pater.
12. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Hic plane terruit. Quem non terreat? Quis ad suam conscientiam rediens non contremiscat? Quae etiamsi sibi conscia est pietatis, mirum nisi aliquid conscia sit etiam iniquitatis. Quicumque enim peccatum facit, et iniquitatem facit 55. Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit 56. Et tamen verum est, nec frustra dictum, nec vacare omnino potest aut poterit: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Sed etiam misertus est Pauli qui primo Saulus operabatur iniquitatem: quid enim fecit boni, unde promereretur Deum? Nonne sanctos eius ad mortem attrahebat? nonne epistolas a principibus sacerdotum ferebat, ut ubicumque Christianos invenisset, ad poenam raperet? nonne id agens, eo tendens, caedem spirans et anhelans, sicut de illo Scriptura attestatur, de coelo vocatus est voce sublimi, deiectus, erectus, excaecatus, illuminatus, occisus, vivificatus, perditus, redditus 57? Quo merito? Nihil nos dicamus; ipsum potius audiamus: Qui prius fui, inquit, blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum 58. Certe: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem, hoc duobus modis intellegi potest: sive quia omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino eorum Deus non miseretur. Secundum istos duos modos, breviter quantum temporis sufficit aliquid loquamur Caritati Vestrae.
Iniquitas omnis punienda est.
13. Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine poenitente, aut a Deo vindicante. Nam et quem poenitet, punit seipsum. Ergo, fratres, puniamus nostra peccata, si quaerimus misericordiam Dei. Non potest Deus misereri omnium operantium iniquitatem quasi blandiens peccatis, aut non eradicans peccata. Prorsus aut punis, aut punit. Vis non puniat? Puni, tu. Nam et illud fecisti quod impunitum esse non possit: sed a te puniatur potius, ut facias quod in illo psalmo scriptum est: Praeveniamus faciem eius in confessione 59. Quid est: Praeveniamus faciem eius? Antequam ipse attendat ut puniat, tu praeveni confitendo et puni. Non ille inveniat quod puniat. Quia cum tu punis iniquitatem, facis aequitatem. Et ideo tui miserebitur Deus, quia iam te operantem aequitatem invenit Deus. Quid est, operantem aequitatem? Quia hoc in te odisti, quod et ille odit; ut incipias placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum: quoniam verum est: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem.
Absurde et impie Deum accusas ad tuum peccatum defendendum.
14. Sed videamus iam alium modum, quo haec sententia possit intellegi. Est quaedam iniquitas, quam qui operatur, non potest fieri ut misereatur eius Deus. Quaeritis forte quaenam illa sit? Ipsa defensio peccatorum. Quando quisque defendit peccata sua, magnam iniquitatem operatur: hoc defendit quod Deus odit. Et vide quam perverse, quam inique. Si quid boni fecerit, sibi vult imputari: si quid mali, Deo. Nam hoc modo defendunt homines peccata ex Dei persona, quod peius est. Quid est hoc? Nemo est qui audeat dicere: Bonum est adulterium, bonum est homicidium, bona fraus, bonum periurium: nullus prorsus hominum; nam qui etiam illa faciunt, clamant quando patiuntur. Omnino ergo non invenis animam tam perversam, tam extorrem a societate generis humani et a participatione communis sanguinis ex Adam, cui videatur bonum esse adulterium, sicut dixi, fraus, rapina, periurium. Sed quomodo ea defendunt? Si Deus noluisset, non id fecissem. Quid vis faciam fato meo? Iam quaeris quid sit fatum: curris ad stellas. Quaeris quis fecerit et ordinaverit stellas: Deus est. Ergo ad hoc peccatum tuum defendis, ut Deum accuses. Ideo excusatur reus, ut culpetur iudex. Prorsus talem iniquitatem operantium non miseretur Deus. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Persequere, inquit, peccata eorum, puni, compunge, converte illos ante se, qui se ponunt post se; et erubescant de se, ut gaudeant de te. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem.
Iudaei et pagani Christi fidem amplectuntur.
15. [v 7.] Convertantur ad vesperam. Nescio quos dicit quondam operatores iniquitatis, et quondam tenebras, converti ad vesperam. Quid est, ad vesperam? Postea. Quid est, ad vesperam? Serius. Ante enim debuerant, antequam Christum crucifigerent, medicum agnoscere. Quare iam eo crucifixo, resurgente, in coelum ascendente, posteaquam misit Spiritum suum sanctum, quo repleti sunt illi qui in una domo erant, et coeperunt loqui linguis omnium gentium, expaverunt crucifixores Christi: compuncti sunt de conscientia sua, consilium salutis ab Apostolis petiverunt; audierunt: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra 60. Post occisum Christum, post effusum Christi sanguinem dimittuntur peccata vestra. Ille sic voluit mori, ut sanguine suo etiam effusores eiusdem sanguinis redimeret. Fudistis saevientes, bibite confitentes. Merito convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes. Canes Gentes Iudaei dixerunt, tamquam immundos. Nam inde et ipse Dominus, cum post eum clamaret Chananaea quaedam mulier, non Iudaea, ad suam filiam curandam convertere volens eius misericordiam; ille omnia praevidens, omnia sciens, sed fidem eius ostendere volens, distulit beneficium, et eam suspendit. Et quomodo distulit? Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 61. Israel, oves: Gentes, quid? Non est bonum, panem filiorum mittere canibus 62. Gentes ergo canes appellavit, propter immunditiam. Quid autem illa mulier esuriens? Hoc magis non repulit: suscepit humiliter convicium, et meruit beneficium. Neque enim et convicium illud dicendum erat, quod a Domino dictum erat. Servus si aliquid tale domino dicat, convicium est: dominus etiam cum tale aliquid servo dicit, dignatio potius dici potest. Ita, inquit, Domine. Quid est, ita? Verum dicis, prorsus verum dicis; canis ego sum. Sed et canes, inquit, edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 63. Et continuo Dominus: O mulier, magna est fides tua 64! Iamdudum canis, modo mulier. Unde iam mulier quae paulo ante canis? Confitendo humiliter, non repellendo quod a Domino dictum erat. Ergo Gentes canes, et ideo esurientes. Bonum est et Iudaeis, ut agnoscant se peccatores; et licet ad vesperam, convertantur; et famem patiantur ut canes. Nam male saturatus erat ille qui dicebat: Ieiuno bis in sabbato 65. Ille autem publicanus canis erat, famem patiens; et inde beneficium Domini esuriebat, qui dicebat: Propitius esto mihi peccatori 66. Convertantur ergo et illi ad vesperam: et famem patiantur ut canes. Desiderent gratiam Dei, intellegant se peccatores: fortes illi fiant infirmi, divites illi fiant pauperes, iusti illi agnoscant se peccatores, leones illi canes fiant. Convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes, et circumibunt civitatem. Quam civitatem? Mundum istum, quem quibusdam locis vocat Scriptura civitatem circumstantiae 67: id est, quia in omnibus gentibus undique circumfuderat mundus unam gentem Iudaeorum, ubi talia dicebantur, et appellabatur civitas circumstantiae. Istam civitatem circumibunt illi iam canes facti esurientes. Quomodo circumibunt? Evangelizando. Saulus ex lupo canis factus est ad vesperam, id est, sero conversus, de micis domini sui in gratia eius cucurrit, et circumivit civitatem.
Adversus in fide suscipienda segnes ne stomachemur.
16. [v 8.] Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum. Iam ille gladius bis acutus, de quo Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei 68. Quare bis acutus? Quare, nisi quia ex utroque Testamento feriens? Hoc gladio mactabantur, de quibus dicebatur Petro: Macta, et manduca 69. Et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Loquentur in ore suo: Quis audivit? id est, stomachabuntur adversus pigros ad fidem. Qui paulo ante et ipsi credere nolebant, taedium de non credentibus patiuntur. Et vere, fratres, contingit. Vides hominem pigrum antequam sit christianus; clamas ad illum quotidie, vix convertitur: convertatur, et iam vult omnes esse christianos, et miratur quia nondum sunt. Excidit illi quod ad vesperam conversus est: sed quia factus est esuriens sicut canis, habet etiam in labiis gladium; dicit: Quis audivit? Quid est: Quis audivit? Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? 70 Quoniam quis audivit? Non credunt Iudaei: conversi sunt ad Gentes et annuntiaverunt. Iudaei non credebant: et tamen per credentes Iudaeos Evangelium circumibat civitatem, et dicebant: Quoniam quis audivit?
17. [v 9.] Et tu, Domine, deridebis eos. Quis audivit? Omnes gentes christianae futurae sunt, et vos dicitis: Quis audivit? Quid est, deridebis eos? Pro nihilo habebis omnes gentes: nihil ante te erit; quia facillimum erit ut credant in te omnes gentes.
Fons virtutis et sapientiae, Deus.
18. [v 10.] Fortitudinem meam ad te custodiam. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia fortitudinem suam ad te non custodierunt: id est, illi qui superne insurrexerunt et irruerunt, de se praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam: quia si recedo, cado; si accedo, fortior fio. Videte enim quid est, fratres, in anima humana. Non habet ex se lumen, non habet ex se vires: totum autem quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia est; sed nec sapit sibi, nec valet sibi, nec ipsa sibi lux est, nec ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis, est quaedam radix sapientiae, est quaedam, ut ita dicam, si et hoc dicendum est, regio incommutabilis veritatis: ab hac anima recedens tenebratur, accedens illuminatur. Accedite ad eum, et illuminamini 71; quia recedendo tenebramini. Ergo fortitudinem meam ad te custodiam: non a te recedam, non de me praesumam. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. Ubi enim eram, et ubi sum? unde me suscepisti? quas iniquitates meas dimisisti? ubi iacebam? quo erectus sum? Ergo haec meminisse debeo; quod in alio psalmo dicitur. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me 72? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es.
19. [v 11.] Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Ecce quid est, Fortitudinem meam ad te custodiam: de me omnino nihil praesumam. Quid enim attuli boni, ut mei miserereris et me iustificares? Quid in me invenisti, nisi sola peccata? Tuum nihil aliud nisi natura quam creasti: caetera, mala mea quae delevisti. Non ego prior ad te exsurrexi, sed tu ad me excitandum venisti; nam misericordia eius praeveniet me. Antequam aliquid boni ego faciam, misericordia eius praeveniet me. Quid hic respondebit infelix Pelagius?
Vasa irae et vasa misericordiae.
20. [v 12.] Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Quid ait? Quantam circa me exhibuerit misericordiam, in inimicis meis mihi demonstravit. Relictis comparet se collectus, et repulsis electus: comparet se vasis irae vas misericordiae; et videat quia ex una massa fecit Deus aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Quid est, demonstravit mihi in inimicis meis? Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et propter quid hoc? Ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae 73: si ergo vasa irae attulit, in quibus notas faceret divitias suas in vasa misericordiae, rectissime dictum est: Misericordia eius praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantam circa me habuit misericordiam, in illis mihi demonstravit circa quos non habuit. Nisi enim debitor suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis.
Iudaeorum munus in historia salutis.
21. De ipsis autem inimicis quid? Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Rogat pro inimicis suis, implet praeceptum. Quid est: Ne miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Quomodo non miseretur omnium qui operantur iniquitatem, et quomodo non occidit eos ne obliviscantur legis tuae? Sed hic de inimicis suis dixit. Quid ergo? Inimici eius aequitatem operantur? Si qui ei inimicantur aequitatem operantur; ergo ipse iniquitatem operatur. Sed quia ipse aequitatem operatur, porro qui aequitatem operatur, profecto iniquitatem ab inimicis patitur; restat ut qui iusto inimicantur, iniquitatem operentur. Unde ergo paulo superius: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et nunc de inimicis suis: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Non ergo miserearis eorum, ut occidas peccata eorum: non occidas eos, quorum peccata occidis. Quid est autem occidi? Oblivisci legis Domini. Ipsa est vera mors, in profundum ire peccati: potest quidem hoc et de Iudaeis intellegi. Quid de Iudaeis: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Istos inimicos meos, ipsos qui me occiderunt, noli tu occidere. Maneat gens Iudaeorum: certe victa est a Romanis, certe deleta civitas eorum; non admittuntur ad civitatem suam Iudaei, et tamen Iudaei sunt. Nam omnes istae provinciae a Romanis subiugatae sunt. Quis iam cognoscit gentes in imperio Romano quae quid erant, quando omnes Romani facti sunt, et omnes Romani dicuntur? Iudaei tamen manent cum signo; nec sic victi sunt, ut a victoribus absorberentur. Non sine causa Cain ille est, qui cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum occideret 74. Hoc est signum quod habent Iudaei: tenent omnino reliquias legis suae; circumciduntur, sabbata observant, pascha immolant, azyma comedunt. Sunt ergo Iudaei, non sunt occisi, necessarii sunt credentibus Gentibus. Quare hoc? Ut demonstret nobis in inimicis nostris misericordiam suam. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. In ramis superbia praecisis inserto misericordiam suam demonstrat oleastro. Ecce ubi iacent qui superbi erant, ecce ubi insertus es qui iacebas: et tu noli superbire, ne praecidi merearis. Deus meus, ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae.
De prophetarum auctoritate.
22. Disperge eos in virtute tua. Iam factum est: per omnes gentes dispersi sunt Iudaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae. Ipsi habent codices, de quibus prophetatus est Christus, et nos tenemus Christum. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit, cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam obstupescit, et admirans putaverit a nobis esse conscriptas; de codicibus Iudaeorum probamus quia hoc tanto ante praedictum est. Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundimus inimicos. Disperge eos in virtute tua: tolle illis virtutem, tolle illis fortitudinem eorum. Et deduc eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Obscura sunt, et timeo ne non insinuentur bene. Iam audiendo fatigati estis: itaque si placet Caritati Vestrae, quae restant in crastinum differamus. Adiuvabit Dominus, ut vobis debitum persolvamus; quia de illo magis quam de nobis promittimus.
IN EUNDEM PSALMUM 58
Sermo 2
Dei dona excolenda.
1. Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus sollemnibus, ita cor nostrum verbo suo tamquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis iam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est: Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum.
Iudaeorum munus in oeconomia salutis.
2. [vv 12-14.] Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, iam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Iudaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Iudaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Iudaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in iura Romanorum, ut amiserit formam Iudaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes 1. Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Iesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Caritati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est: Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia eius praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse iustificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae 2, per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Iudaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est: Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae.
Odisse debemus peccata, peccatores vero diligere.
3. Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo coniungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut doceant nos quo coniungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut adiuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus, intellegendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio, ut quo iungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat inimicos; adiunxit duos versiculos: Disperge eos in virtute tua, et deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos. Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem 3. Disperge ergo illos, et deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides? Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides? Crucifige, crucifige 4; quod clamaverunt, non qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt, occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum.
Iudaeorum multitudo ad Petri vocem conversa.
4. Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino. Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues obsederunt me 5. Quid autem fecerunt in Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse fecit? Triduo resuscitavit illud 6. Per hoc ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid iam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt, resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum crediderunt implevisse 7; et invenerunt se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua, viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt ergo in superbia sua.
Maximum vitiorum, superbia.
5. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intellegitur, quo iungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Caritas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille deiectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem iudicem habemus ubi obicere falsa non possit. Nam si apud iudicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia iudicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem iudicem qui falli non possit, et quia scit cum iustum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia iustus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Iactet ergo se quisque de divitiis, iactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus iactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 8. Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humilati sunt, et maiore humilitate erigi meruerunt: hoc est: Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini: Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Iudaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno 9. Crucifixistis Christum; tamquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis 10. Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis?
Dei ira et vindicta.
6. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem filium quem recipit 11. Quomodo ad hoc vindicat, ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 12. Illa ira consumptionis est, non consummationis. Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est, praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 13, et pertinuit ad humilationis medicinam infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In superbia sua. Supra enim dixerat: Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi sunt.
In Christo copulantur circumcisio et praeputium.
7. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Ante enim iusti sibi videbantur, quod gens Iudaea Legem acceperat, quod Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex parte in Israel facta est 14. Vident et ipsi Iudaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate; ita pariter pervenient ad salutem. Non solum Iudaeis, inquit Apostolus, verum etiam et Gentibus 15. Ideo enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 16, ut duos iungeret in se: angulus enim duos parietes copulat. Iudaei excelsi et magni sibi videbantur: Gentes tamquam infirmi, tamquam peccatores, tamquam daemonum servi, tamquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat. Demonstrati sunt et Iudaei peccatores; quia non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 17: deposuerunt superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Non tantum Iudaeorum dominabitur, sed et finium terrae: quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem sua essent, si adhuc sibi iusti viderentur: ut autem sibi iusti non viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Iesus Christus. Mortuus est inter manus Iudaeorum, et redemit multitudinem Gentium: hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit; quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt.
Bonum est humilari peccatorem.
8. [v 15.] Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Iesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi iusti videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo: Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic: Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt 18. Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic: Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est: Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic: Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humilari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Iam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes.
9. [v 16.] Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat, dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit, deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et murmurabunt 19.
Tentationibus superatis merito exsultat Ecclesia.
10. [v 17, 18.] Concludatur Psalmus. Videte angulum exsultantem, iam de utroque pariete gaudentem 20. Superbiebant Iudaei; humilati sunt: desperabant Gentes; erectae sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant; illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota iam Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis tentationibus, mane cum nox huius saeculi transierit, mane quando iam latronum insidias et diaboli et angelorum eius non expavescimus, mane quando iam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum tamquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua. Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor 21. Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio 22. Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum Iesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo mane misericordia tua.
Quidquid sumus, totum de misericordia Domini est.
11. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adiutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi iacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem: opus est ut tu curari velis, opus est ut manus eius non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia eius praeveniet me 23. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intellegis quia praeventus es, nisi intellegas quod ait Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 24 Hoc est, Misericordia eius praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione, in fide, in spe, in caritate, in bonis moribus, in iustitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas: Salus mea, intellego quia dat salutem; si dicas: Refugium meum, intellego quia confugis ad eum; si dicas: Fortitudo mea, intellego quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, iam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.
IN PSALMUM 59
Enarratio
Sermo ad populum
In psalmis Christus loquitur et Ecclesia.
1. [v 1.2.] Titulus psalmi huius aliquantum prolixus est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tamquam ergo aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei, nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est, non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae saepissime audistis cum iucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec oblivione tamquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra, et memoria multum nos poterit adiuvare, ne multum loquamur ad enodanda quasi rudibus ea quae iam vos nosse novimus. Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto magis delectamur, quando indidem nos esse sentimus. David rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae; quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 1. In hoc ergo psalmo, vel potius in huius psalmi titulo, dicuntur quaedam victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos, et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saulis persecutoris sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat. Postea ergo iam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus est Psalmi titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom, in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Ioab, Edom 2. Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit 3, cum indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed coram Achis rege 4: ita et in hoc titulo invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus. Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Iam ergo incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare.
Regnum Christi non est de hoc mundo. Ad quattuor mittitur Dei mundi partes Verbum.
2. In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est 5. Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio intellegatur. Non quomodo immutatus est Adam a iustitia ad iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 6. Immutantur autem isti in tituli inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est super crucem Domini scriptus: Hic est rex Iudaeorum 7: mutantur in huius tituli inscriptionem qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in huius tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam. Cum enim dixisset: Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem; addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus, quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de hoc mundo 8. Ergo in eius doctrinam transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi David; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 9. Quando ergo nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum 10? Si ergo Christus venit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit ignem mittere in mundum, quaeramus iam quid sit Mesopotamia quae succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem. Iam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humilata: et quemadmodum humilata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humilata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur, vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur, cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni 11. Succendit ergo ista illo igne. Et convertit Ioab. Ioab interpretatur Inimicus. Conversus est inimicus: quod vis intellege. Si conversus in fugam, diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in fugam? De corde christiani: Princeps huius mundi, inquit, nunc missus est foras 12. Conversus autem ad Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus, qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 13. Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 14. Cum autem percussisset Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus, in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem quatuor partibus constat. Quatuor eius partes notissimae sunt omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti dictae sunt 15, oriens, occidens, aquilo et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia, mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humilantur, sed vane et fatue: in vana vetustate humilantur. Patitur quis tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali, patitur tribulationem pro commodis vitae huius; passurus est tribulationem, et humilandus: quare non propter Deum? quare non propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi esse dictum: Vos estis sal terrae; et: Si sal infatuatum fuerit, ad nihilum valebit aliud, nisi ut foras proiciatur 16? Bonum est ergo sapienter humilari. Ecce nunc nonne humilantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam condemnaverant? Ecce humilantur, ecce fugantur, ecce persecutionem patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Iam enim sal infatuatum est: ideo proiectum est foras, ut conculcetur ab hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi.
Christus spiritales hostes fugavit.
3. [v 3.] Deus repulisti nos, et destruxisti nos. Numquid ille David loquitur, qui percussit, qui succendit, qui debellavit; et non illi quibus haec fecit, ut percuterentur et repellerentur qui mali erant, et rursus vivificarentur et redirent ut boni essent? Istam quidem stragem fecit David ille manu fortis Christus noster, cuius figuram gerebat ille homo; fecit ista, dedit hanc stragem gladio suo et igne suo: nam utrumque attulit in hunc mundum. Et: Ignem veni mittere in mundum 17, habes in Evangelio et: Gladium veni mittere in terram 18, habes in Evangelio. Attulit ignem unde succenderetur Mesopotamia Syriae, et Syria Sobal; attulit gladium unde percuteretur Edom. Iam ergo ista strages facta est propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem ipsi David. Audiamus ergo eorum vocem: salubriter percussi sunt, erecti loquantur. Dicant ergo mutati in melius, mutati in tituli inscriptionem, immutati in doctrinam ipsi David; dicant: Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nostri. Destruxisti nos, ut aedificares nos; destruxisti nos male aedificatos, destruxisti vanam vetustatem, ut sit aedificatio in novum hominem, aedificatio mansura in aeternum. Merito iratus es, et misertus es nostri. Non miserereris, nisi irascereris. Destruxisti nos in ira tua; sed ira tua in vetustatem nostram fuit, ut destrueretur vetustas. Sed misertus es nostri propter novitatem, propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem: quia et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 19.
De conversione peccatoris.
4. [v 4.] Commovisti terram, et conturbasti eam. Quomodo conturbata est terra? Conscientia peccatorum. Quo imus? quo fugimus, quando ille gladius vibratus est: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum 20? Commovisti terram, et conturbasti eam. Sana contritiones eius, quoniam mota est. Non digna est sanari, si mota non est: sed loqueris, praedicas, minaris de Deo, venturum iudicium non taces, praeceptum Dei mones, ab his rebus non quiescis; et qui audit, si non timet, si non movetur, non est dignus sanari. Audit alius; movetur, stimulatur, pectus tundit, lacrymas fundit: Sana contritiones eius, quoniam mota est.
5. [v 5.] Post haec, percusso terreno, succensa vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 21. Prior labor ut displiceas tibi, ut peccata expugnes, ut muteris in melius: secundus labor, pro eo quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes huius saeculi, et inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur, has significans, quid subiungit? Ostendisti plebi tuae dura: iam plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est. Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis.
Temporales tribulationes iustis prosunt.
6. [v 6.] Quare hoc? Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes, inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos alloquitur Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei; et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt 22? Quid ergo futurum est in iudicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa mittenda est; et quanto plus ierit eius extensio retrorsum, tanto maiore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto magis differtur iudicium, tanto maiore impetu venturum est. Ergo et de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles eius in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
Non exaudiris ad voluntatem, sed ad utilitatem.
7. [v 7.] Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus 23: sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia iam illud peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut non exaudias, et nocte, ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi 24; sed utique ad commonitionem, addendo saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam: peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto. Intellegat ergo Caritas Vestra omnem fidelem habentem in corde verbum Dei, cum timore timentem iudicium futurum, viventem probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini eius, multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad dexteram Filii sui stare, cum venerit iudicare terram; securus esto; accipies, si modo non accipis: non enim iam venit tempus ut accipias. Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur. In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me.
Non omnium est fides.
8. [v 8.] Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est, qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est, constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 25. In sancto illo, de quo alibi audistis: Deus in sancto via tua 26. Deus locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri interpretantur. Secundum historiam vero, Iacob rediens a Laban socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat 27. Tabernacula autem fecit ibi propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula 28. Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido? Non enim omnium est fides 29. Quid est divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide; postea dividentur in iudicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram 30. Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum diceret: Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 31. Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam exonerare voluisti, iacet: non volat, quia tulisti onus; redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines; non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam iucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens. Dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves Iacob, convallis tabernaculorum intellegitur gens Iudaeorum, et ipsa dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui remanserunt.
Martyrum acervus Christum Dei virtutem testatur.
9. [v 9.] Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii pro vetusta vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 32. Cum autem quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem: Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos 33. Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae obiectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per acervum testimonii dilatata est caritas Christi; et per dilatationem caritatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur: Et meus est Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat: Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae non eris memor 34. Erat ergo confusio Ecclesiae aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo iam nemo vel meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum; iam nemo meminit, iam omnes obliti sunt, iam meus est Manasses. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur. Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio fortitudo eius? Quia nisi granum caderet in terram, non multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus, habebat vires trahendi post se omnia 35. Quomodo in grano numeri seminum latent; abiectum nescio quid apparet oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus; apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens, certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce 36. Audi fortitudinem eius: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 37. Merito tanta fructificatio consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia.
Ab iis qui lege abutuntur tribulantur Ecclesia. Numquam deficiet Ecclesia.
10. [v 10.] Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Iuda rex meus: quis Iuda? Qui de tribu Iuda. Quis Iuda, nisi cui dixit ipse Iacob: Iuda, te laudabunt fratres tui 38? Iuda rex meus. Quid ergo timeam, quando Iuda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus 39? Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Iuda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; iam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam 40: singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Iuda rex meus. Ergo quia Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intellegitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre 41. Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur 42. Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone 43. Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem 44? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Iuda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 45? Olla bulliente caritas refrigescit. Quare non potius, o caritas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 46? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed maior est flamma caritatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Iuda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Iudaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera, et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Iuda rex meus. Et ex eo quia Iuda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est iam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem 47. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 48.
Evangelium opportune importune praedicandum.
11. In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur: Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Cuius rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 49 et: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis 50. Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet: Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare, non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes, pro fraudibus periuria; propter timores, sortilegos, mathematicos consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant Christum, sub calceamento ipsius sunt; iam usque in Idumaeam extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt. Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum. Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum Christo. Mihi Allophyli subditi sunt.
Martyres suos intus operando sustentat Deus.
12. [v 11.] Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, iam eam commemoravi in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem 51. Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Iudaeorum, colentem unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat, daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae; quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota 52. Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut regnem etiam terrenis, ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui de me nolunt proficere.
13. [v 12.] Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos? Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani saevientes: Ubi est Deus eorum 53? Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Moyse, in Iesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis. Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subigebantur quando percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur tamquam deserti, tamquam sine adiutore? Quomodo Deus operabatur intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam, deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare: quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura.
14. [v 13.] Tu ergo, Deus, qui non egredieris in virtutibus nostris: Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. Eant nunc qui salem non habent, et optent salutem temporalem suis, quae est vana vetustas 54. Da nobis auxilium: inde da unde putabaris deserere, inde subveni. Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis.
15. [v 14.] In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Non faciemus virtutem in gladio, non in equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus; non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo faciemus virtutem: et quasi abiecti, et quasi conculcati, quasi nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus persequebantur?
IN PSALMUM 60
ENARRATIO
Sermo ad plebem.
In Christo nos omnes unum constituimus hominem.
1. [v 1.] Considerandum cum Vestra Caritate psalmum istum suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et breviter loquamur. Quantum adiuverit ipse qui nos iubet loqui, sic ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis multus, nec occupatis onerosus. Titulus eius non nos tenet. Est enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti 1. Et ipsi David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris eius et in corpore sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus agnoscere, non alicuius extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non est autem unus homo, sed tamquam unus unitas loquitur. In Christo autem nos omnes unus homo; quia huius unius hominis caput est in coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte quid dicat.
Christi membra in tota terra inveniuntur.
2. [vv 2.3.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Iam ergo non unus; sed ideo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a finibus terrae? Non clamat a finibus terrae, nisi haereditas illa, de qua dictum est ipsi Filio: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 2. Haec ergo Christi possessio, haec Christi haereditas, hoc Christi corpus, haec una Christi Ecclesia, haec unitas quae nos sumus, clamat a finibus terrae. Quid autem clamat? Quod supra dixi, Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Id est, hoc ad te clamavi: a finibus terrae: id est, undique.
Agnosce te in Christo tentatum et in Christo vincentem.
3. Sed quare clamavi hoc? Dum angeretur cor meum. Ostendit se esse per omnes gentes toto orbe terrarum in magna gloria, sed in magna tentatione. Namque vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine tentatione: quia provectus noster per tentationem nostram fit, nec sibi quisque innotescit nisi tentatus, nec potest coronari nisi vicerit, nec potest vincere nisi certaverit, nec potest certare nisi inimicum et tentationes habuerit. Angitur ergo iste a finibus terrae clamans, sed tamen non relinquitur. Quoniam nos ipsos, quod est corpus suum, voluit praefigurare et in illo corpore suo, in quo iam et mortuus est, et resurrexit, et in coelum ascendit; ut quo caput praecessit, illuc se membra secutura confidant. Ergo nos transfiguravit in se, quando voluit tentari a satana 3. Modo legebatur in Evangelio quia Dominus Iesus Christus in eremo tentabatur a diabolo. Prorsus Christus tentabatur a diabolo. In Christo enim tu tentabaris, quia Christus de te sibi habebat carnem, de se tibi salutem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumelias, de se tibi honores; ergo de te sibi tentationem, de se tibi victoriam. Si in illo nos tentati sumus, in illo nos diabolum superamus. Attendis quia Christus tentatus est, et non attendis quia vicit? Agnosce te in illo tentatum, et te in illo agnosce vincentem. Poterat a se diabolum prohibere: sed si non tentaretur, tibi tentando vincendi magisterium non praeberet. Itaque non mirum, si inter tentationes positus iste clamat a finibus terrae. Sed quare non vincitur? In petra exaltasti me. Iam ergo hic agnoscimus quis clamet a finibus terrae. Recolamus Evangelium: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 4. Ergo illa clamat a finibus terrae, quam voluit aedificari super petram. Ut autem aedificaretur Ecclesia super petram quis factus est petra? Paulum audi dicentem: Petra autem erat Christus 5. In illo ergo aedificati sumus. Propterea petra illa in qua aedificati sumus, prior percussa est ventis, flamine, pluvia 6, quando Christus a diabolo tentabatur. Ecce in qua firmitate te voluit stabilire. Merito non vacat vox nostra, sed exauditur: in magna enim spe positi sumus; In petra exaltasti me.
Spes nostra Christus.
4. [vv 3.4.] Deduxisti me, quia factus es spes mea. Ille si nostra spes factus non esset, non nos deduceret. Deducit tamquam dux, et in se ducit tamquam via, et ad se perducit tamquam patria. Deducit ergo nos. Unde? Quia factus est spes nostra. Unde factus est spes nostra? Ecce sic quomodo audistis quia tentatus est, quia passus est, quia resurrexit, factus est spes nostra. Quid enim nobis dicimus quando haec legimus? Non enim perdet nos Deus, propter quos Filium suum misit tentari, crucifigi, mori, resurgere: non enim vere nos despicit Deus, propter quos Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 7. Sic ergo factus est spes nostra. In illo vides et laborem tuum, et mercedem tuam; laborem in passione, mercedem in resurrectione. Sic ergo factus est spes nostra. Habemus enim duas vitas; sed unam in qua sumus, alteram quam speramus. In qua sumus, nota nobis est; quam speramus, ignota nobis est. Tolera in qua es, et habebis quam nondum habes. Quomodo toleras? Ut non vincaris a tentatore. Laboribus suis, tentationibus, passionibus, morte sua demonstravit tibi vitam Christus in qua es; resurrectione sua demonstravit tibi vitam in qua eris. Nos enim non noveramus nisi nasci hominem et mori; resurgere hominem et vivere in aeternum non noveramus: suscepit quod noveras, et demonstravit quod non noveras. Ideo ergo factus est spes nostra in tribulationibus, in tentationibus. Vide Apostolum dicentem: Non solum autem, sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 8. Ergo factus est ipse spes nostra, qui dedit nobis Spiritum sanctum: et ambulamus modo ad spem; non enim ambularemus, nisi speraremus. Quid ait ipse Apostolus? Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et item: Spe enim salvi facti sumus 9.
Christus turris fortitudinis a facie inimicorum.
5. Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. Angitur cor meum, inquit ista unitas a finibus terrae, et laboro inter tentationes et scandala: invident Pagani, quia victi sunt; insidiantur haeretici pallio velati nominis christiani; intus in ipsa Ecclesia vim patitur frumentum a palea: inter haec omnia cum angitur cor meum, clamabo a finibus terrae. Sed non me deserit ipse qui me exaltavit super petram, ut deducat me usque ad se: quia etsi laboro, diabolo per tot loca et tempora et occasiones insidiante adversus me, hic est mihi turris fortitudinis; quo cum confugero, non solum vitabo tela inimici, sed etiam in illum quae voluero securus ipse iaculabor. Ipse enim Christus est turris; ipse nobis factus est turris a facie inimici, qui est et petra super quam aedificata est Ecclesia. Caves ne feriaris a diabolo? Fuge ad turrem: nunquam te ad illam turrem diabolica iacula secutura sunt; ibi stabis munitus et fixus. Quomodo autem fugies ad turrem? Ne forte quisque in tentatione positus corporaliter quaerat turrem istam; et cum eam non invenerit, fatigetur, aut deficiat in tentatione. Ante te est turris: recordare Christum, et intra in turrem. Quomodo recordaris Christum, ut intres in turrem? Quidquid pateris, cogita quia prior passus est, et cogita quo fine passus est, ut moreretur et resurgeret. Talem et tu finem spera qualis in illo praecessit, et intrasti in turrem non consentiendo inimico. Si enim consenseris inimico, tunc ad te pervenit oppugnantis iaculum. Tu potius in illum iaculare tela, quibus feriatur, quibus vincatur. Quae sunt ista tela? Verba Dei, fides tua, spes ipsa tua, opera bona. Non dico: Sic esto in ista turre, ut vaces ibi, et sufficiat tibi quia non ad te hostis tela perveniunt. Age ibi aliquid; non cessent manus: opera bona tua gladii sunt interficientes inimicum.
Ecclesia nullis tentationibus superabitur.
6. [v 5.] Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Videtis quia ille, de quo diximus, est qui clamat. Quis nostrum est inquilinus usque in saecula? Paucis diebus hic vivimus, et transimus: inquilini enim hic sumus, habitatores in coelo erimus. Ibi es inquilinus, unde auditurus es vocem Domini Dei tui: Migra. Nam de domo illa aeterna in coelis nemo te iubebit migrare. Hic ergo inquilinus. Unde etiam dicitur in alio psalmo: Inquilinus ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei 10. Hic ergo inquilini sumus; ibi Dominus nobis mansiones dabit aeternas: Multae, inquit, mansiones sunt apud Patrem meum 11. Mansiones illas non tamquam inquilinis dabit, sed tamquam civibus in aeternum mansuris. Hic tamen, fratres, quia non modico tempore futura erat Ecclesia in hac terra, sed hic erit Ecclesia usque in finem saeculi: ideo hic dixit: Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Saeviat quantumlibet inimicus, oppugnet me, insidias mihi praeparet, scandalis crebrescat, et faciat angi cor meum: inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat huius saeculi finis, et nos ab ista temporali aeterna illa habitatio suscipiat, ad quam nos deducet qui factus est spes nostra. Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Si diu eris inquilinus, quasi hoc illi diceremus, laboraturus ergo es in terra inter tantas tentationes: nam si paucorum dierum hic esset Ecclesia, cito finirentur tentatoris insidiae. Bene; paucorum dierum velles esse tentationes: sed quomodo colligeret natos omnes, nisi diu hic esset, nisi usque in finem protenderetur? Noli invidere caeteris post futuris; noli, quia iam transisti, pontem misericordiae velle praecidere: sit hic usque in saecula. Et quid de tentationibus, quae necesse est ut abundent quanto magis veniunt scandala? Etenim ipse ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 12. Sed illa Ecclesia quae clamat a finibus terrae, in his est de quibus sequitur dicens: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 13. Sed unde perseverabis? Quae vires tuae inter tanta scandala, inter tantas tentationes, inter tantas pugnas? quibus viribus vincis hostem quem non vides? numquid tuis? Ergo quia usque in saecula erit inquilinus iste hic, quae illi spes est ut duret? Cooperiar in velamento alarum tuarum. Ecce quare securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et suscipiant nos saecula aeterna: quia cooperimur in velamento alarum ipsius. Aestus est saeculi, sed magna umbra est sub alis Dei: Cooperiar in velamento alarum tuarum.
7. [v 6.] Quoniam tu, Deus, exaudisti orationem meam. Quam? A qua coepit: Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi 14. Hoc ad te clamavi a finibus terrae. Ideo cooperiar in velamento alarum tuarum, quia exaudisti deprecationem meam. Admonemur ergo, fratres, non cessare orando, quamdiu tempus est tentationum. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Perseveremus ergo in timore nominis Dei: aeternus Pater non nos fallit. Laborant filii, ut suscipiant parentum suorum haereditatem, quibus mortuis successuri sunt? nos non laboramus accipere haereditatem ab illo Patre, cui non morienti succedamus, sed cum illo in ipsa hereditate in aeternum vivamus! Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
De praesenti et aeterna vita.
8. [v 7.] Dies super dies regis adicies annos eius. Hic est ergo rex cuius membra sumus. Rex Christus est, caput nostrum, rex noster. Dedisti illi dies super dies; non solum istos dies in isto tempore cum fine, sed dies super istos dies sine fine. Habitabo, inquit, in domo Domini, in longitudinem dierum 15. Quare, in longitudinem dierum, nisi quia modo brevitas est dierum? Omnis enim res quae finem habet, brevis est: sed regis huius dies super dies, ut non diebus solum istis transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo sancti in diebus illis qui non habent finem. Ibi unus dies est, et multi dies sunt. Quia multi dies sunt, dixi iam: In longitudinem dierum: quia unus dies, sic intellegitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te 16. Unum diem dixit hodie: sed iste dies non ponitur in medio inter hesternum et crastinum, nec initium eius finis est hesterni, nec finis eius initium crastini. Nam et anni Dei dicti sunt: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 17. Quomodo anni, sic dies, sic unus dies: Quidquid vis dicis de aeternitate. Ideo quidquid vis dicis, quia quidquid dixeris, minus dicis. Sed ideo necesse est aliquid dicas, ut sit unde cogites quod non potest dici. Dies super dies regis adicies annos eius, usque in diem generationis et generationis. Generationis huius et generationis futurae: generationis huius quae comparatur lunae, propter quod luna nascitur, crescit, perficitur, senescit et occidit; sic sunt generationes istae mortales: et generationis qua regeneramur resurgendo, et permanebimus in aeternum cum Deo, quando iam non sicut luna, sed quod ait Dominus: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 18. Luna enim figurate in Scripturis pro mutabilitate huius mortalitatis ponitur. Ideo ad Iericho descendebat ille ab Ierusalem qui incurrit in latrones: quia Iericho civitas verbum est hebraeum, et interpretatur latine Luna. Descendebat ergo tamquam ab immortalitate ad mortalitatem: et merito in itinere vulneratus a latronibus et semivivus relictus est 19 ille Adam, ex quo est totum genus humanum. Ergo dies super dies regis adicies annos eius, usque in diem generationis, generationis mortalis accipio. Cuius generationis alterius mentionem fecisti? Cuius? audi:
Deum misericordem et veracem imitemur.
9. [v 8.] Permanebit in aeternum in conspectu Dei: Secundum quid, aut propter quid? Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Dicit et alio loco: Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius 20. Magnus sermo de veritate et misericordia, sed brevitatem promisimus. Breviter accipite quid sit veritas et misericordia; quia non parvum est quod dictum est: Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam, ut peccata nobis omnia dimitteret, et vitam aeternam promitteret: veritas autem, quia non fallit reddere quae promisit. Agnoscamus hic eam, et nos faciamus: ut quomodo nobis Deus exhibuit misericordiam suam et veritatem suam; misericordiam dimittendo peccata nostra, veritatem exhibendo promissa sua: sic et nos faciamus hic misericordiam et veritatem; misericordiam circa infirmos, circa egentes, circa inimicos etiam nostros; veritatem non peccando, nec adiciendo peccatum super peccatum. Quoniam qui multum sibi pollicetur de misericordia Dei, subrepit in animum ipsius ut faciat iniustum Deum, et putet quia si permanserit peccator, et noluerit recedere ab iniquitatibus suis, veniet ille, et ibi eum positurus est ubi ponit servos suos qui ei obtemperant. Et iustum hoc erit, ut ibi te ponat perseverantem in peccatis, ubi positurus est illos qui recesserunt a peccatis? Sic vis iniustus esse, ut et Deum facias iniustum? Quid vis ergo convertere Deum ad voluntatem tuam? Tu convertere ad voluntatem Dei. Quis est ergo qui hoc facit, nisi ex illis paucis, de quibus dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 21. Merito et hic misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Quid est, ei? Sufficeret, quis requiret: quare, addidit, ei, nisi quia multi quaerunt misericordiam eius et veritatem discere in libris eius; et cum didicerint, sibi vivunt, non illi; sua quaerunt, non quae Iesu Christi 22; praedicant misericordiam et veritatem, et non faciunt misericordiam et veritatem? Sed praedicando illam, norunt illam: non enim praedicarent illam, nisi nossent illam. Sed qui Deum amat et Christum, in praedicando misericordiam et veritatem ipsius, ipse illam requiret ei, non sibi: id est, non ut ipse habeat ex hac praedicatione commoda temporalia, sed ut prosit membris ipsius, id est fidelibus eius, cum veritate ministrando quod novit; ut qui vivit non iam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est 23. Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei?
In Dei servitute perseverandum.
10. [v 9.] Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. Si psallis nomini Dei, ne psallas ad tempus. Vis in saeculum saeculi psallere? vis in aeternum psallere? Redde ei vota tua de die in diem. Quid est, redde ei vota tua de die in diem? De die isto in illum diem. Persevera reddere vota in isto die, donec venias ad illum diem: hoc est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
IN PSALMUM 61
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Terrena omnia nos transilire oportet.
1. [v 1.] Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intellegendi verbi Dei, adiuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum 1, et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo quem modo cantavimus. Titulus eius est: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi David. Iam vobis insinuatum esse quid sit Idithun, recolo. Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit, latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam transilierit positus sit: de quo spiritali quodam et securo loco intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat qui transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud quod transilivit, non sit superbiae sed provectus.
Sub Deo simus, non contra Deum.
2. [vv 2.3.] In quodam ergo loco munito positus ait: Nonne Deo subicietur anima mea? Audierat enim: Qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur 2: et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae infra essent, sed humilis ex eo qui supra esset; tamquam minantibus ei ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit: Nonne Deo subicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti quaeritis laqueos? Insultatione deicere me vultis, aut seductione decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo sum? Nonne Deo subiecta erit anima mea? Quantumcumque accedam, quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subiecta erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit, scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cuius alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in ipso psalmo sequitur: Nec manus peccatorum dimoveat me 3: cui consonat: Non movebor amplius. Ad illud enim quod ibi dictum est: Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet hic: Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est: Non veniat mihi pes superbiae, respondet hic: Nonne Deo subiecta erit anima mea?
Inaniter homo Christus persequitur.
3. Ergo de superiore loco munitus et tutus, cui factus est Dominus refugium, cui est ipse Deus in locum munitum, respicit ad eos quos transilivit, et despiciens eos loquitur, tamquam de turri excelsa; nam et hoc dictum est de eo: Turris fortitudinis a facie inimici 4: attendit ergo ad eos, et dicit: Quousque apponitis super hominem? Insultando, opprobria iaciendo, insidiando, persequendo, apponitis super hominem onera; apponitis super hominem quantum potest ferre homo: sed ut ferat homo, sub illo est qui fecit hominem. Quousque apponitis super hominem? Si ad hominem attenditis: Interficite omnes. Ecce apponite, saevite, interficite omnes. Tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae: instate, impellite, quasi deiecturi. Et ubi est: Non movebor amplius? Sed quare: Non movebor amplius? Quia ipse est Deus salutaris meus, susceptor meus. Ergo homines potestis apponere onera super hominem: numquid super Deum qui tuetur hominem?
Una passio Capitis et corporis. In una civitate membra Christi universa coadunantur.
4. [v 4.] Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine, ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intellegere personam nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Unus enim homo cum capite et corpore suo Iesus Christus, salvator corporis et membra corporis, duo in carne una 5, et in voce una, et in passione una; et cum transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim Christum intellegas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in Christo: si autem Christum intellegas solum caput, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum eius Paulus apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea 6? Si ergo in membris Christi es, quicumque homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus. Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi sunt Prophetae a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae 7, appositum est super hominem, quia praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi: sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit manus 8, sed tamen capiti connectebatur et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Ierusalem coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex huius civitatis Christus est: ipse enim ei dicit: Mater Sion, dicet homo. Dicit ei: Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus 9. Ille ergo rex eius, qui eam fundavit Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad similitudinem nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et cum capite est, et sub capite 10. De Christo enim dictum est, cum laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami naturales 11: Quorum adoptio, inquit, et testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 12. Ex quibus Christus secundum carnem, tamquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam Altissimus 13. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae 14. Inde et deinceps a sanguine Ioannis, per sanguinem Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen eius, videamus si non populi inania meditamini 15, dicentes: Quando morietur, et peribit nomen eius 16. Tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite supra: Susceptor meus, non movebor amplius 17; quia tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me 18.
Honore Christianorum, corda torquentur impiorum.
5. [v 5.] Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et iam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: iam Ioseph ille spiritalis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tamquam in Aegyptum, post humilationem carceris, post factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est: Ferrum pertransivit animam eius 19; iam honorificatus est, iam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus 20. Victi eius humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, iam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud: Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta 21. Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet 22. Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit: Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala. Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis 23. Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere: Statuisti pedes meos supra petram 24.
Duae civitates, duo populi, duo reges.
6. Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra unum? Interim cum dicit: Apponitis super hominem; tamquam super unum: et cum dicit: Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno. Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est, una civitas et una civitas? Babylonia una; Ierusalem una. Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo. Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos. Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat, invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit 25. Et iussit ei ligari manus et pedes, et proici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium. Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus esse quod constat ex multis, ubi iussit eum proici foras, et mittit in debitas poenas, subiecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi 26. Quid est hoc? Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es, multiplicati sunt super numerum 27, impletae sunt nuptiae recumbentium; proiectus est inde solus unus, et dicis: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes vocati, multi electi, unus proiectus? Si diceret: Multi enim sunt vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte verisimilius intellegeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde proiectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Proiecto uno, electi remanserunt. Quomodo, proiecto uno de multis, pauci electi, nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi 28, ad unam illam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri, humiles, mites, sancti, iusti, pii, boni; omnes ad unam civitatem pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi maior est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata; civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 29. Christus enim hoc dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem ad sinistram constitutis tamquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim, qui paratus est diabolo et angelis eius.
Iniquorum civitas prior aetate; Dei civitatem non natura sed gratia constituit.
7. Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de te dicta sunt, civitas Dei 30. Et si oblitus fuero tui, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea 31.Dulcis est enim una patria, et vere una patria, sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est. Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus, quod spiritale est, sed quod animale; postea quod spiritale 32. Ideo civitas illa maior aetate, quia prior natus est Cain, et postea Abel 33: sed in his maior serviet minori 34. Illa maior aetate; ista maior dignitate. Quare illa maior aetate? Quia non prius quod spiritale est, sed quod animale. Quare ista maior dignitate? Quia maior serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut legimus 35: antequam esset ulla civitas, in primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio intellegas iam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat civitas. Aedificata est et postea Ierusalem, regnum Dei, civitas sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis futura. Intellegite itaque magnum mysterium, et tenete quod praelocutus sum: Non prius quod spiritale, sed quod animale, postea spiritale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Ierusalem, non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo quae appellabatur Iebus, unde Iebusaei. Ea capta, devicta, subiecta, aedificata est nova civitas tamquam destructa vetere; et appellata Ierusalem, Visio pacis, civitas Dei 36. Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad Ierusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi 37. Et omnes in Adam morimur 38; et unusquisque nostrum ab Adam natus est. Transeat ad Ierusalem; destruetur vetus, et aedificabitur novus. Tamquam devictis Iebusaeis, ut aedificetur Ierusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum 39. Iamque aedificatis in Ierusalem, et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 40. Mala ergo civitas ab initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum conditur.
Babyloniae cives administrant actus civitatis Ierusalem. Civis Ierusalem malae civitati praepositi.
8. Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate, altera pro iustitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Ierusalem; et rursum quidam pertinentes ad Ierusalem, administrent res pertinentes ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo, sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit 41. Respicite ergo populum illum primum, positum etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico. Fuerunt reges magni in Ierusalem; notum est; numerantur, nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et administrabant res Ierusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Ierusalem administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit, et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res Babyloniae cives de Ierusalem 42. Respicite nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de quibus dictum est: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite 43, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis Ierusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Ierusalem, unde: Quae dicunt facite? unde, cathedram Moysi sedent 44? Rursus si cives sunt ipsius Ierusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo, unde: Quae faciunt facere nolite, nisi quia et audituri sunt: Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 45? Notum est ergo vobis, cives malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura; cuius regnum transiturum est, cum veniet illud regnum de quo oramus: Veniat regnum tuum 46, et de quo praedictum est: Et regni eius non erit finis 47: terrena ergo respublica habet cives nostros administrantes res eius. Quam multi enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis, et iudices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt? Omnes iusti et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de te dicta sunt, civitas Dei 48. Et quasi angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus civitatis sanctae iubentur servare fidem praepositis suis, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum 49; sive servi, ut dominis suis subditi sint, et Christiani Paganis; et servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas 50. Iubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles: cives Babyloniae iubentur tolerari a civibus Ierusalem, et amplius obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia; tamquam implentibus: Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo 51. Hanc totam civitatem dispersam, diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis tamquam spinae in sepibus, aut tamquam ligna infructuosa in silvis; quique intus estis tamquam zizania, vel tamquam palea; omnes quotquot estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite omnes: tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum.
Christus animas suo corpori inserendas sitis.
9. Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis 52. Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus meum sitiebam traicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine vituli manducantis fenum 53, terrena quaerentium: quia omnis caro fenum 54. Erat ergo, ut dixi, corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua sparsit, bibendum populo dedit 55; et ira Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim enim desistunt ab unitate corporis eius. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt; comminuti credunt. Et quid iam evidentius, quam quod in corpus illud civitatis Ierusalem, cuius imago erat populus Israel, per Baptismum traiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim: Sitio, mulier, da mihi bibere 56. Samaritana illa ad puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce positus: Sitio, dixit 57; quamvis illi non hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi 58, sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum vetus, veteres homines de quibus dictum est: Non enim est illis commutatio 59, ut eversis Iebusaeis aedificaretur Ierusalem 60.
Turpiter portant sacramenta Christi qui oderunt praecepta Christi.
10. Sic et corpus capitis huius usque in finem ab initio currit in siti. Et quasi ei diceretur: Quid in siti? quid tibi deest, o corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta, quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 61. Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris? Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi 62. Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis eius fimbriam tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit: Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 63. Tamquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui sollemnitatibus Ierusalem implent Ecclesias, sollemnitatibus Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant, obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa portant, Pagani licet sint, Iudaei licet sint; honorant, laudant, praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi honorem meum cogitaverunt repellere.
Patientia nostra, Deus.
11. [v 6.] Quid tu, o Idithun, corpus Christi, transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non perseverabis usque in finem? non audies: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, quamvis quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum 64? Et ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis est 65? Illi autem inhaerent terrenis; tamquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus. Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis iam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subicietur anima mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo subicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus? 66 Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea; veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: iubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.
12. [v 7.] Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris meus; ergo iustificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me. Hic enim vocor et iustificor, ibi autem glorificor; et inde ubi glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo: est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei 67. Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo.
Hominis iustificatio et glorificatio.
13. [v 8.] In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et gloriosus; salvus, quia iustus ex impio, ab illo iustificatus 68; gloriosus autem, quia non solum iustificatus, sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 69. Iustificatio ergo ad salutem pertinet, glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet, disputare non opus est. Quia iustificatio pertinet ad salutem, quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui sibi videbantur iusti, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur: talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit: Non veni vocare iustos sed peccatores in poenitentiam 70. Appellavit ergo sanos iustos; non quia Pharisaei hoc erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum occidebant. Appellavit tamen sanos iustos, aegrotantes peccatores. Ut ergo iustificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea. Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec perveniam ad perfectam iustificationem et salutem. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes 71. Donec veniam ad illam glorificationem, ubi iusti fulgebunt in regno Patris sui tamquam sol 72. Interim nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates 73. Deus ergo auxilii mei, et spes mea in Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo.
Curas nostras iactemus in Deum.
14. [v 9.] Sperate in eum, omne concilium plebis. Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis, resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra. Nolite cedere eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam 74. Commemoratus sum quod audio: Ubi est Deus tuus? memoratus sum haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo: Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid times effundere? Iacta in Dominum curam tuam 75, et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo odibiles 76; ubi possunt palam oppugnantes, ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adiutor noster. An aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adiutor noster; securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos 77? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum, levantes animas vestras: Deus adiutor noster.
Contra nos conspirant homines vani, temporalia quaerentem.
15. [v 10.] Et iam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos iam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium 78? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui iudicat in gentibus, et replet ruinas 79; ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes 80. Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui proiectus est de turba convivantium 81. Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit 82: sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est 83: Ipsi de vanitate in unum.
Vana est iniquitas; potens non est nisi iustitia.
16. [v 11.] Et illos videte quia sitit; videte quia currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in Deo: et numquid iniquitas est apud Deum 84? Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus, illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu sitis: qui contra te ista cogitant, ab eis quos bibis produntur. Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est iniquitas; potens non est nisi iustitia. Occultari potest ad tempus veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas, permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis iustitiam. In rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis? Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire inimicum tamquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat 85? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est: tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 86. Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem, non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 87. Si pascit damnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit, necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu audi: Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Ille non habet; iste habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tamquam de fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce iam non concupiscis adhuc habere, quia multa habes: audi: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere. Et quid est: Ne apponatis cor? Neque sperare in incerto divitiarum 88. Ergo: Divitiae si fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua 89. Ergo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant divitiae, cor apponatis; non iam vanitatem diligatis, et mendacium quaeratis. Beatus enim cuius est Dominus Deus spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces 90. Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis? Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de pondere iudicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun.
In libris divinis difficultates non desunt.
17. [vv 12.13.] Quid sequitur? Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera eius. Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo. Etenim Psalmum ad terminum duximus adiuvante Domino: post haec quae dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus. Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intellegere hoc: et si non potuero, et intellegit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum positum sit prius: Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret: Semel locutus est Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis huius amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit: Semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit: Semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit.
Semel locutus est Deus, quia unum Verbum genuit.
18. Semel locutus est Deus. Quid dicis, Idithun? Si tu loqueris qui transilivisti eos: Semel locutus est? Ego Scripturam aliam consulo, et dicit mihi: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis 91. Quid est: Semel locutus est Deus? Nonne ille est Deus, qui in primordio generis humani locutus est ad Adam? Nonne idem ipse locutus est ad Cain, ad Noe, ad Abraham, ad Isaac, ad Iacob, ad Prophetas omnes, et ad Moysen? Unus erat Moyses; et quoties ad eum locutus est Deus? Ecce etiam uni non semel, sed saepius locutus est Deus. Deinde locutus est ad Filium hic positum: Tu es Filius meus dilectus 92. Locutus est Deus Apostolis, locutus est omnibus sanctis, etiamsi non voce sonante per nubem, in corde tamen ubi ipse magister est. Unde ille dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo 93. Quid est ergo: Semel locutus est Deus? Multum transiliverat iste, ut perveniret illuc, ubi semel locutus est Deus. Ecce breviter dixi Caritati Vestrae. Hic inter homines, hominibus saepe, multis modis, multis partibus, per multiformem creaturam locutus est Deus: apud se semel Deus locutus est, quia unum Verbum genuit Deus. Iste ergo Idithun transiliens eos, transiliverat acie mentis forti, et valida, et praefidenti, transiliverat terram, et quidquid in terra est; aerem, nubes omnes ex quibus locutus est Deus multa, et saepe, et multis: transiliverat etiam omnes Angelos acie fidei. Erat enim iste transiliens non contentus terrenis, sed velut aquila volans praetervectus omnem nebulam qua tegitur omnis terra. Dicit enim Sapientia: Et nebula texi omnem terram 94. Pervenit ad aliquid liquidum, universam transiliens creaturam, et quaerens Deum, et effundens super se animam suam; pervenit ad principium, et Verbum Deum apud Deum; et invenit unius Patris unum Verbum; et vidit quia semel locutus est Deus; vidit Verbum per quod facta sunt omnia 95, et in quo simul sunt omnia, non diversa, non separata, non inaequalia. Non enim Deus quod per Verbum faciebat, ipse non noverat; si autem quod faciebat noverat, in illo erat antequam fieret quod fiebat. Si enim non in illo erat quod fiebat antequam fiebat, ubi noverat quod faciebat? Non enim potes Deum dicere ignorata fecisse. Scivit itaque Deus quod fecit. Et ubi scivit antequam faceret, si sciri nisi facta non possunt? Sed a factis sciri nisi ante facta non possunt; a te scilicet, ab homine in imo facto, et in imo posito: antequam autem fierent haec omnia, sciebantur ab illo a quo facta sunt, et quod scivit fecit. Ergo in Verbo illo per quod fecit omnia, antequam fierent erant omnia; et cum facta sunt, ibi sunt omnia: sed aliter hic, aliter ibi; aliter in propria natura in qua facta sunt, aliter in arte per quam facta sunt. Quis hoc explicet? Conari possumus: ite cum Idithun, et videte.
In Verbo omnes thesauri sapientiae dei absconduntur.
19. Iam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est Deus: videamus quomodo duo haec audivit: Duo haec audivi. Forte non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec, inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur, audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis. Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 96. Quid est ergo: Duo haec audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 97. Unum Verbum habet; semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi. Amicus autem sponsi stat et audit eum 98, ut verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur 99: ne diceres: Quis es tu qui mihi hoc dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et illa tibi loquor quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus. Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria, eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus.
Dei potestas et misericordia.