Enarrationes in Psalmos (page 14)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

20. Dicat ergo iam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intellegite potestatem Dei; intellegite misericordiam Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae; propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec, ipse Dominus noster Iesus Christus; propter haec, Apostoli; propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et misericordiam. Potestatem eius timete; misericordiam eius amate. Nec sic de misericordia eius praesumatis, ut potestatem contemnatis: nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humilat; et hunc exaltat 100: hunc humilat potestate; illum exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere misericordiam. Et ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa misericordiae. Pertinet ergo ad eius potestatem damnare iniquos. Et quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui respondeas Deo 101? Time ergo et treme eius potestatem; sed spera eius misericordiam. Diabolus potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere diabolus quantum vult, non aliquis iustorum remaneret, aut aliquis fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in mensura 102. Noli ergo timere permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem. Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi, vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis 103?

A Deo tamquam de fonte manat ad nos iustitia.

21. Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo 104. Noli dicere: Et quid ei dat tantam potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet aequitatem? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit 105. Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus. Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non reprehenderes iniquitatem, nisi videndo iustitiam. Reprehensor iniquitatis esse non potest qui non cernit iustitiam, cui comparatam reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc iniustum est, nisi scias quid sit iustum? Quid si enim iustum est et hoc, quod dicis iniustum? Absit, inquis, iniustum est: et clamas quasi videntibus oculis, videns hoc iniustum esse utique ex aliqua regula iustitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tamquam artifex discernens iustum ab iniusto. Ergo quaero a te: Iustum hoc esse unde vides? Ubi, inquam, vides hoc iustum, quo viso, reprehendis iniustum? Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde hoc iustum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod iustum est, et tu tibi potes dare iustitiam? Nemo sibi dat quod non habet. Ergo cum sis iniustus, esse non potes iustus, nisi convertendo te ad quamdam iustitiam manentem; a qua si recedis, iniustus es; ad quam si accedis, iustus es. Te recedente non deficit; te accedente non crescit. Ubi est ergo ista iustitia? Quaere in terra? Absit. Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, iustitiam quaerens. Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Iustitia enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo, transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies fontem iustitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae 106. Si enim tu de rore exiguo iudicare vis quod iustum est, et quod iniustum est; numquid iniquitas apud Deum, unde ad te manat tamquam de fonte iustitia, in quantum iustum sapis, cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem iustitiae Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 107. Quia ad haec quae tibi praecepit Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time qui quantum vult, tantum facit, et qui iniuste nihil facit, et quidquid fecerit, iustum est. Putabamus iniustum esse nescio quid: ex hoc quia fecit Deus, crede iustum esse.

Imperscrutabili consilio deus mala in mundo esse permittit. Quanta bona ex Christi passione manarunt.

22. Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, iuste facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum 108. Haec enim iustitia tua est; hoc enim tibi praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum facere, iudicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit Dominus 109. Disputare vis, antequam facias unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cuius innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere: Non occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor eius, discuteres facta eius, examinares cogitationes eius, ut possis mihi dicere: Iniuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur mihi quidam iustus, sine controversia iustus, sine dubitatione iustus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat 110, obicitur mihi. Et quid dicam de Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab iniustis, et tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si iustus es, displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus, sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine iusti ad delendum chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et eius angelos debellandos 111; opus nobis erat passione Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona egit passio Domini! Et tamen passio huius iusti non esset, nisi Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit. Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non permisisset, nisi iustum esset. Voluerunt occidere: pone quia non potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus enim interrogat iustum et impium 112; et: In cogitationibus impii interrogatio erit 113. Discutit Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent, et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit, imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati Dei. Ille ergo inique voluit; Deus iuste permisit. Itaque, fratres mei, et Iudas malignus traditor Christi, et persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum 114. Dispone, si potes; distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua 115: vide quid ibi fecerit iniquus, quid iustus. Ille voluit; iste permisit: ille iniuste voluit; iste iuste permisit. Voluntas iniusta damnetur; permissio iusta glorificetur. Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte, praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum. Quanta bona facta sunt iusti de malo iniusti! Hoc est magnum Dei, quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et iudicio permittit: permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit adiutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra quam potest ferre 116, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis sustinere; ut quod te sinit pati tentationem, potestas eius sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre, misericordia eius sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera eius.

(Et post tractatum de psalmo, cum mathematicus in populo monstraretur, de eo idem ipse intulit):

Mathematicus poenitens. Monita de ratione agendi cum apostatis.

23. Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult. Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore suo benedicant, et in corde suo maledicant 117, iste ex christiano et fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis, diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens, illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars; et iustum non faciebat Deus, sed Iovis: et alia multa sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium 118? Modo, sicut de illo credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem se aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens. Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset, clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia misericordia est, ne ille seductor retrahat cor, et oppugnet. Custodite vos; non vos lateat conversatio eius, via eius; ut testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse conversum. Non enim silebit fama de vita eius, quando sic vobis et videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere 119. Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperarentur ab illo qui novit quaerere quod perierat 120. Perierat ergo iste; nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro illo per Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes impietates eius. Dominus vobiscum.

IN PSALMUM 62

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Psalmi Spiritu Sancto inspirante conscripti sunt. Quae antea prophetata legebantur, modo impleta cernuntur.

1. Propter eos qui forte rudes sunt adhuc ad nomen Christi, quia undique colligit qui pro omnibus dedit sanguinem suum, dicendum est paucis quod et illi libenter audiant qui noverunt, et discant qui non noverunt. Psalmi isti quos cantamus, antequam Dominus noster Iesus Christus natus esset ex virgine Maria, Spiritu Dei dictante dicti et conscripti sunt. Fuit enim David rex in Iudaeorum gente; quae gens una colebat Deum unum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in ipsis sunt, sive quae videntur, sive quae non videntur. Caeterae autem gentes, aut idola colebant quae manibus suis fecerant, aut creaturam Dei, non ipsum Creatorem, id est, aut solem, aut lunam, aut stellas, aut mare, aut montes, aut arbores. Haec enim omnia Deus fecit; et laudari se vult in illis, non illa coli pro se. Ergo in ipsa gente Iudaeorum David rex fuit, de cuius semine natus est Dominus noster Iesus Christus 1 ex Maria virgine; quia de illo ducebat genus virgo Maria quae peperit Christum 2: et dicti sunt isti Psalmi, et prophetabatur in eis Christus venturus post multos annos: et dicebatur ab illis Prophetis, qui fuerunt antequam Dominus noster Iesus Christus de Maria virgine nasceretur, quidquid futurum erat temporibus nostris; quod modo legimus, et videmus: et multum gaudemus quia spes nostra praedicta est a sanctis, qui illud non videbant impletum, sed in spiritu futurum videbant: et nos modo legimus et audimus a lectoribus; disputamus illa; et quomodo sunt in Scripturis, sic ea videmus impleri per totum orbem terrarum. Quis inde non gaudeat? Quis non et ea quae nondum venerunt ventura speret, propter illa quae iam tanta impleta sunt? Modo enim, fratres, videtis quia totus mundus, tota terra, omnes gentes, omnes regiones currunt ad nomen Christi, et credunt in Christum. Certe videtis hoc, quomodo ubique evertantur vanitates Paganorum; videtis hoc, manifestum est vobis. Numquid et hoc de libro vobis legimus, et non ante oculos vestros fit? Hoc ergo totum quod videtis ante oculos vestros fieri, scriptum est ante immensa volumina annorum per istos quos modo legimus, quando iam ista impleri videmus. Sed quoniam scripta sunt et illa quae nondum venerunt, id est, quia Dominus noster Iesus Christus venturus est ut iudicet, qui primo venit ut iudicaretur; venit enim primo humilis, postea venturus est excelsus; venit ut ostenderet exemplum patientiae, postea venturus est ut pro meritis iudicet omnes, sive bonos, sive malos: quia ergo nondum venit hoc quod speramus, venturum Christum iudicem vivorum et mortuorum, debemus illud credere. Modicum quod restat venturum esse credamus, quando iam videmus tanta quae tunc futura erant, modo compleri. Stultus est enim qui non vult credere pauca quae restant, cum videat tam multa impleta esse, quae tunc non erant quando praedicebantur.

De Christo capite et corpore.

2. Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Iesu Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis, caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota Ecclesia eius quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cuius est ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes ad corpus eius pertinent; cuius corporis ipse caput est, qui ascendit in coelum 3. Quia ergo iam novimus caput et corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et ille iam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus huius saeculi, in tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam oportet erudiri, ut igne tamquam aurum purgetur), ipse patitur. Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? 4 Item dicit: Quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati 5. Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens 6. Si ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum loquentem intellegamus.

Vita praesens desertum est, ideoque sititur.

3. [v 1.] Titulum habet iste psalmus: Ipsi David, cum esset in deserto Idumaeae. Per Idumaeae nomen intellegitur saeculum istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola colebantur. Non in bono ponitur Idumaea ista. Si non in bono ponitur, intellegendum est istam vitam, ubi patimur tantos labores et ubi tantis necessitatibus subditi sumus, Idumaeae nomine significari. Et hic est desertum ubi multum sititur, et audituri estis vocem modo sitientis in deserto. Si autem cognoscamus nos sitientes, cognoscemus nos et bibentes. Quia qui sitit in isto saeculo, in futuro saeculo satiabitur, dicente Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur 7. Ergo in hoc saeculo non debemus quasi amare saginam. Hic sitiendum est; alibi saginabimur. Modo autem ut non deficiamus in isto deserto, aspergit nobis rorem verbi sui, et non nos dimittit prorsus arescere, ut non sit de nobis repetitio, sed ut sic sitiamus, ut bibamus. Ut autem bibamus, aliqua gratia eius aspergimur; tamen sitimus. Et quid dicit anima nostra Deo?

Somnus corporis, Dei donum; somnus animae, hominis pernicies.

4. [v 2.] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Quid est vigilare? Utique non dormire. Quid est dormire? Est somnus animae, est somnus corporis. Somnum corporis omnes debemus habere; quia si non habeatur somnus corporis, deficit homo, deficit ipsum corpus. Non enim potest diu sustinere corpus nostrum fragile animam vigilantem et intentam in actionibus: si diu fuerit intenta anima in actionibus, corpus fragile et terrenum non illam capit, non illam sustinet perpetuo agentem; et deficit, et succumbit. Ideo Deus donavit somnum corpori, quo reparantur membra corporis, ut possint vigilantem animam sustinere. Illud autem cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat; malus enim est somnus animae. Bonus somnus corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Ideo dicit Apostolus quibusdam oblitis Deum suum, et tamquam in somno agentibus deliramenta culturae idolorum. Sic sunt enim qui colunt idola, quomodo qui vident in somnis vana: si autem evigilet anima ipsorum, intellegit a quo facta est, et non colit quod ipsa fecit. Dicit ergo quibusdam Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus 8. Numquid corpore dormientem excitabat Apostolus? Sed excitabat animam dormientem, quando ad hoc eam excitabat ut illuminaretur a Christo. Ergo secundum ipsas vigilias dicit iste: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Non enim vigilares in te, nisi oriretur lux tua, quae te de somno excitaret. Illuminat enim animas Christus, et facit eas vigilare: si autem lumen suum detrahat, obdormiunt. Ideo enim illi dicitur in alio psalmo: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte 9. Aut si ab illo aversae obdormiunt, praesens est illis lumen, et non possunt videre, quia dormiunt. Quomodo et corpore qui dormit inter diem; iam ortus est sol, iam dies calet, et ille tamquam in nocte est, quia non vigilat ut videat iam ortum diem: sic quibusdam iam praesente Christo, iam praedicata veritate, inest adhuc somnus animae. Illis ergo vos, si vigiletis, dicetis quotidie: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Vita enim vestra, et mores vestri vigilare debent in Christo, ut sentiant alii, Pagani dormientes, et ad sonitum vigiliarum vestrarum excitentur, et ipsi excutiant somnum, et incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.

Christianorum coetus, unanimis et Deum sitiens.

5. Sitivit tibi anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae. Videte quomodo hic sitit: sed videte quid hic bonum est: Sitivit tibi. Sunt enim qui sitiunt, sed non Deo. Omnis qui sibi vult aliquid praestari, in ardore est desiderii: ipsum desiderium sitis est animae. Et videte quanta desideria sint in cordibus hominum: alius desiderat aurum, alius desiderat argentum, alius desiderat possessiones, alius haereditates, alius amplam pecuniam, alius multa pecora, alius domum magnam, alius uxorem, alius honores, alius filios. Videtis desideria ista, quomodo sunt in cordibus hominum. Ardent omnes homines desiderio; et vix invenitur qui dicat: Sitivit tibi anima mea. Sitiunt enim homines saeculo; et non se intellegunt in deserto esse Idumaeae, ubi debet sitire anima ipsorum Deo. Dicamus ergo nos: Sitivit tibi anima mea; omnes dicamus, quia in concordia Christi omnes una anima sumus: ipsa anima sitiat in Idumaea.

Carne nostrae promissa est resurrectio.

6. Sitivit tibi, inquit, anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea. Parum est quia sitivit anima mea, sitivit et caro mea. Puta si anima sitit Deo, quomodo et caro sitit Deo? Quando enim caro sitit, aquam sitit; quando anima sitit, fontem sapientiae sitit. De ipso fonte inebriabuntur animae nostrae, sicut dicit alius psalmus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos 10. Sitienda est ergo sapientia, sitienda est iustitia. Non ea satiabimur, non ea implebimur, nisi cum fuerit finita vita ista, et venerimus ad illud quod promisit Deus. Promisit enim Deus aequalitatem Angelorum 11: et modo Angeli non sitiunt quomodo nos, non esuriunt quomodo nos; sed habent saginam veritatis, lucis, immortalis sapientiae. Ideo beati sunt; et de tanta beatitudine, quia in illa sunt civitate Ierusalem coelesti, unde nos modo peregrinamur, attendunt nos peregrinos, et miserantur nos, et iussu Domini auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus, et ibi cum illis fonte dominico veritatis et aeternitatis aliquando saturemur. Modo ergo sitiat anima nostra: unde et caro nostra sitit, et hoc multipliciter? Multipliciter tibi, inquit, et caro mea. Quia et carni nostrae promittitur resurrectio. Quomodo animae nostrae promittitur beatitudo, sic et carni nostrae promittitur resurrectio. Resurrectio carnis talis nobis promittitur: audite, et discite, et tenete quae sit spes Christianorum, quare sumus christiani. Non enim ad hoc sumus christiani, ut terrenam nobis felicitatem petamus, quam plerumque habent et latrones et scelerati. Ad aliam felicitatem nos sumus christiani, quam tunc accipiemus, cum vita ista huius saeculi tota transierit. Ergo promittitur nobis et carnis resurrectio; et talis resurrectio carnis nobis promittitur, ut caro quidem ista quam modo portamus, resurgat in fine. Nec incredibile vobis videatur. Si enim Deus fecit nos qui non eramus, magnum illi est reparare qui eramus? Ergo hoc vobis incredibile non videatur, quia quasi putrescere mortuos videtis, et ire in cineres et in pulverem. Aut si incendatur aliquis mortuus, aut si canes dilanient eum, putatis quia inde non erit resurrecturus? Omnia quae discerpuntur et in favillas quasdam putrescunt, integra Deo sunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde primo venerunt, quando facti sumus: non illa videmus; sed tamen Deus unde scit producet illa, quia et antequam essemus, unde sciebat nos produxit. Talis ergo resurrectio carnis nobis promittitur, ut quamvis ipsa sit caro quam modo portamus, quae resurrectura est, tamen non habeat corruptionem quam modo habet. Modo enim ex corruptione fragilitatis, si non manducemus, deficimus et esurimus; si non bibamus, deficimus et sitimus; si diu vigilemus, deficimus et dormimus: si diu dormiamus, deficimus; ideo vigilamus: si diu manducemus et bibamus; quamvis propter refectionem manducemus et bibamus, ipsa diuturna refectio defectio est: si diu stemus, fatigamur: ideo sedemus: et si diu sedeamus, et ibi fatigamur, et ideo surgimus. Deinde videte quia nullus est carnis nostrae status: quoniam infantia avolat in pueritiam; et quaeris infantiam, et non est infantia, quia iam pro infantia pueritia est: iterum et ipsa migrat in adolescentiam; quaeris pueritiam, et non invenis: adolescens fit iuvenis; quaeris adolescentem, et non est: iuvenis fit senex; quaeris iuvenem, et non invenis: et senex moritur; quaeris senem, et non invenis. Non stat ergo aetas nostra: ubique fatigatio est, ubique lassitudo, ubique corruptio. Attendentes qualem nobis spem resurrectionis promittat Deus, in istis omnibus multiplicibus defectionibus nostris sitimus illam incorruptionem; et sic caro nostra multipliciter sitit Deo. In ista Idumaea, in isto deserto, quam multipliciter laborat, tam multipliciter sitit; quam multipliciter fatigatur, tam multipliciter sitit illam infatigabilem incorruptionem.

Deum anima et corpore sitiamus.

7. Quamquam, fratres mei, boni christiani et fidelis etiam in hoc saeculo caro Deo sitit: quia si opus est carni pane, si opus est aqua, si opus est vino, si opus est nummo, si opus est iumento carni huic, a Deo petere debet, non a daemoniis, et idolis, et a nescio quibus potestatibus huius saeculi. Sunt enim qui, quando famem patiuntur in isto saeculo, dimittunt Deum, et rogant Mercurium, aut rogant Iovem ut det illis, aut quam dicunt Coelestem, aut aliqua daemonia similia: non Deo sitit caro ipsorum. Qui autem Deo sitiunt, undique debent sitire, et anima, et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est verbum veritatis; et carni Deus dat quae necessaria sunt, quia Deus fecit et animam et carnem. Propter carnem tuam rogas daemonia: numquid animam Deus fecit, et carnem tuam daemonia fecerunt? Qui fecit animam, ipse fecit et carnem: qui fecit ambas res, ipse pascit ambas res. Utrumque nostrum Deo sitiat, et ex labore multiplici simpliciter satietur.

Saeculum hoc horridum est desertum.

8. [v 3.] Ubi autem sitit anima nostra, et multipliciter caro nostra, non cuicumque, sed tibi, Domine, id est Deo nostro; ubi sitit? In terra deserta, et sine via, et sine aqua. Saeculum istud diximus; ipsa est Idumaea, hoc est desertum Idumaeae, unde titulum Psalmus accepit. In terra deserta. Parum est, deserta, ubi nullus hominum habitat; insuper, et sine via, et sine aqua. Utinam vel viam haberet ipsum desertum! utinam illuc homo incurrens, vel nosset qua inde exiret! Non videt hominem ad solatium, non videt viam qua careat deserto. Ergo ibi divertit. Utinam esset vel aqua, unde reficeretur, qui inde non potest exire! Malum desertum, horribile et timendum! et tamen Deus misertus est nostri, et fecit nobis viam in deserto, ipsum Dominum nostrum Iesum Christum 12; et fecit nobis consolationem in deserto, mittendo ad nos praedicatores verbi sui; et dedit nobis aquam in deserto, implens Spiritu sancto praedicatores suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam 13. Et ecce habemus hic omnia; sed non sunt de deserto. Ergo proprietatem deserti prius commendavit Psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas hic habere posses consolationes, vel sociorum, vel viae, vel aquae, non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in deserto.

Ideo vidisti me, ut ego viderem Te.

9. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Primo sitivit anima mea, et caro mea multipliciter tibi in deserto, et in terra sine via, et sine aqua; et sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Nisi quis primo sitiat in isto deserto, id est malo in quo est, nunquam pervenit ad bonum quod est Deus. Apparui autem tibi, inquit, in sancto. Iam in sancto est magna consolatio. Apparui tibi, quid est? Ut videres me: et ideo vidisti me ut viderem te. Apparui tibi, ut viderem. Non dixit. Apparui tibi, ut videres; sed: Apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Unde et Apostolus: Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 14. Prius enim apparuistis Deo, ut possit vobis apparere Deus. Ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Revera in isto deserto, id est in ista eremo, si tamquam ab eremo exigat homo quod sibi saluti est, nunquam videbit potentiam Domini, et gloriam Domini; sed remanebit siti moriturus; nec viam inveniet, nec consolationem, nec aquam per quam duret in eremo. Cum autem erexerit se ad Deum, ut dicat illi ex medullis omnibus: Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea 15; ne forte vel necessaria carnis ab aliis petat et non a Deo, aut non desideret illam resurrectionem carnis quam nobis promittit Deus: cum ergo se erexerit, habebit non parvas consolationes.

Deus in deserto nos solatur, dum parat hereditatem incorruptibilem.

10. Ecce, fratres, quomodo caro nostra quamdiu mortalis est, quamdiu fragilis est, ante illam resurrectionem habet solatia ista quibus vivimus, panem, aquam, fructus, vinum, oleum (ista omnia solatia et subsidia si nos deserant, utique durare non possumus) quamvis nondum receperit caro ista sanitatem illam perfectam, ubi nullam patietur angustiam, nullam indigentiam: sic et anima nostra cum hic est in ista carne, inter tentationes et pericula saeculi huius, adhuc est infirma; habet etiam ipsa solatia verbi, solatia orationis, solatia disputationis: sic sunt ista animae nostrae, quomodo illa carnis nostrae. Cum autem resurrexerit caro nostra, ut iam istis non indigeamus, habebit locum quemdam et statum incorruptionis suae: sic et anima nostra habebit cibum suum, ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia 16. Tamen gratias Deo, qui modo in hac eremo non nos deserit; sive dando nobis quod necessarium est carni, sive dando nobis quod animae necessarium est: et quando nos aliquibus necessitatibus erudit, vult ut amplius illum diligamus; ne forte per saginam corrumpamur, et obliviscamur eum. Subtrahit nobis aliquando quae necessaria sunt, et atterit nos; ut sciamus quia Pater et Dominus est, non solum blandiens, sed et flagellans. Praeparat enim nos cuidam haereditati incorruptibili et magnae. Si unam cuppam, aut unam cellam tuam, aut si quid habes in domo tua, cogitas dimittere filio tuo, et ne perdat illud, erudis eum, et flagellis eum ad disciplinam corrigis, ne perdat nihil tuum, quod et ipse hic dimissurus est, sicut et tu; non vis ut nos erudiat Pater noster in flagellis etiam necessitatum aut tribulationum, qui nobis talem haereditatem daturus est, quae transire non possit? Haereditatem enim nobis dabit seipsum Deus, ut ipsum possideamus, et ab ipso possideamur in aeternum.

Propter nimiam caritatem suam, misit Deus Filium suum in mundum.

11. Ergo in sancto appareamus Deo, ut appareat nobis; appareamus illi in sancto desiderio, ut appareat nobis in potentia et gloria Filii Dei. Multis enim non apparuit; sint in sancto, ut appareat et illis. Nam multi putant illum tantummodo hominem fuisse, quia praedicatur natus ex homine, crucifixus et mortuus, ambulasse in terra, manducasse et bibisse, et caetera egisse, quae sunt humana: et putant illum talem fuisse, quales sunt caeteri homines. Audistis autem modo cum Evangelium legeretur, quomodo commendavit maiestatem suam: Ego et Pater unum sumus 17. Ecce quanta maiestas, et quanta aequalitas Patris descendit ad carnem propter infirmitatem nostram! Ecce quantum dilecti sumus, antequam Deum diligeremus! Si antequam Deum diligeremus, tantum ab illo dilecti sumus, ut aequalem sibi Filium suum hominem faceret propter nos; quid nobis servat iam diligentibus se? Ergo multi nescio quid minimum putant apparuisse in terra Filium Dei; quia non sunt in sancto, non eis apparet potentia ipsius, et gloria ipsius: id est, quia nondum sanctificatum habent cor, unde intellegant eminentiam virtutis illius, et gratias agant Deo quia propter ipsos tantus quo venit, ad quam nativitatem, ad quam passionem; non possunt videre gloriam ipsius et potentiam ipsius.

Dono tuo Te laudo et per misericordiam tuam.

12. [v 4.] Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Multae sunt vitae humanae; sed Deus unam vitam promittit; et non illam dat nobis quasi propter merita nostra, sed propter misericordiam suam. Quid enim boni egimus, ut illud mereremur? aut quae bona facta nostra praecesserunt, ut Deus nobis gratiam suam daret? Numquid invenit iustitias quas coronaret, et non delicta quae donaret? Utique delicta quae donavit si punire vellet, non esset iniustum. Quid enim tam iustum, quam ut puniatur peccator? Cum iustum sit ut puniatur peccator, pertinuit ad misericordiam ipsius non punire peccatorem, sed iustificare, et de peccatore facere iustum, et de impio facere pium. Ergo misericordia ipsius melior super vitas. Quas vitas? Quas sibi homines elegerunt. Alius elegit sibi vitam negotiandi, alius vitam rusticandi, alius vitam fenerandi, alius vitam militandi; alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Unam vitam donas, quae praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Non te laudarent labia mea, nisi me praecederet misericordia tua. Dono tuo te laudo, per misericordiam tuam te laudo. Non enim ego possem laudare Deum, nisi mihi donaret laudare se posse. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Ab oratione et bonis operibus numquam cessemus.

13. [v 5.] Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic benedicam te in vita mea: iam in vita mea quam mihi donasti; non in illa quam ego elegi secundum mundum cum caeteris, inter multas vitas, sed quam dedisti mihi per misericordiam tuam, ut te laudarem. Sic benedicam te in vita mea. Quid est, sic? Ut misericordiae tuae tribuam vitam meam in qua te laudo; non meritis meis. Et in nomine tuo levabo manus meas. Leva ergo manus in oratione. Levavit pro nobis Dominus noster manus in cruce, et extensae sunt manus eius pro nobis. Ideo extensae sunt manus eius in cruce, ut manus nostrae extendantur in bona opera; quia crux ipsius misericordiam nobis praebuit. Ecce levavit ille manus, et obtulit pro nobis sacrificium Deo seipsum, et per illud sacrificium deleta sunt omnia peccata nostra. Levemus et nos manus nostras ad Deum in prece; et non confundentur manus nostrae levatae ad Deum, si exerceantur in bonis operibus. Quid enim facit qui levat manus? Unde praeceptum est ut levatis manibus oremus ad Deum? Apostolus enim dicit: Levantes puras manus, sine ira et disceptatione 18. Ut cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogitas in bonis operibus exercere, ne erubescant levari ad Deum. In nomine tuo levabo manus meas. Istae preces nostrae sunt in hac Idumaea, in hoc deserto, in terra sine aqua, et sine via, ubi nobis Christus est via 19; sed non via de hac terra. In nomine tuo levabo manus meas.

Quid in oratione petendum.

14. [v 6.] Et quid dicam, cum levabo manus meas in nomine tuo? quid petam? Eia, fratres, quando levatis manus, quaerite quid petatis; ab Omnipotente enim petitis. Aliquid magnum petite; non qualia petunt qui nondum crediderunt. Videtis qualia dentur et impiis. Petiturus es a Deo tuo pecuniam? Numquid non donat eam et sceleratis qui in illum non credunt? Quid ergo magnum petiturus es quod donat et malis? Sed non tibi displiceat, quia quae donat et malis tam frivola sunt, ut et malis donari digna sint: ne tibi quasi magna videantur quae possunt donari et malis. Dei quidem sunt et omnia dona terrena; sed videte quia quae donat et malis non pro magno habenda sunt. Est aliud quod nobis servat. Cogitemus autem quae donat et malis, et hinc intellegamus quid servet bonis. Quae donat malis videte: donat illis lucem istam; videte quia vident illam boni et mali: pluviam quae descendit super terram; et hinc quanta bona nascuntur! Et malis inde praestatur, et bonis, dicente Evangelio: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos 20. Dona ergo ista quae nascuntur, vel de pluvia, vel de sole, a Domino quidem nostro petere debemus, cum sint necessaria; sed non ista sola, quia ista dantur et bonis et malis. Quid ergo debemus petere, quando levamus manus? Quia quomodo potuit dixit illud Psalmus. Quid est quod dixi, quomodo potuit? Quomodo potuit os humanum auribus humanis. Quia per ora humana ista dicta sunt, et per quasdam similitudines dicta sunt, quomodo capere possent omnes infirmi, omnes parvuli. Quid dixit? quid petivit? In nomine, inquit, tuo levabo manus meas. Quid accepturus? Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea. Putatis aliquam pinguedinem carnis desiderasse animam istam, fratres mei? Non enim hoc pro magno desideravit, ut pingues arietes, ut pingues porci illi mactarentur; aut veniret ad aliquam popinam, ubi inveniret obsonia pinguia, unde saturaretur. Si hoc crediderimus, digni sumus qui ista audiamus. Ergo aliquid spiritale debemus intellegere. Habet quamdam pinguedinem anima nostra. Est quaedam saturitas pinguis sapientiae. Sapientia enim ista animae quae carent, marcescunt; et omnino ita exiles fiunt, ut in omnibus bonis operibus cito deficiant. Quare cito deficiunt in omnibus bonis operibus? Quia non habent pinguedinem saturitatis suae. Audi Apostolum dicentem de pingui anima, praecipientem ut quisque bene operetur. Quid ait? Hilarem datorem diligit Deus 21. Pinguis anima unde esset pinguis, nisi a Domino saturaretur? Et tamen quantumlibet hic sit pinguis, quid erit in illo futuro saeculo, quo nos pascet Deus? Interim in hac peregrinatione, quid erimus tunc nec dici potest. Et fortasse ipsam saturitatem optamus hic, quando levamus manus nostras, ubi pinguedine sic saturabimur, ut omnino omnis indigentia nostra intereat, et nihil desideremus: quia totum praesto nobis erit quidquid hic desideramus, quidquid hic pro magno amamus. Iam patres nostri mortui sunt; Deus autem vivit: non hic potuimus semper habere patres; ibi autem semper habebimus vivum unum Patrem, habentes patriam nostram: quaecumque terrena est, semper ibi esse non possumus; et necesse est ut alii nascantur, et ad hoc nascantur filii civium illorum ut excludant inde parentes suos. Ad hoc enim nascitur puer, ut dicat maiori: Quid hic agis? Necesse est ut qui succedunt, et qui nascuntur, excludant eos qui se praecesserunt. Ibi omnes pariter vivemus; non ibi erit successor quia nullus decessor. Qualis illa patria? Sed divitias hic amas? Ipse Deus tibi erit divitiae tuae. Sed amas fontem bonum? Quid praeclarius illa sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus tibi erit qui fecit omnia. Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. In hac eremo, in nomine tuo levabo manus meas: impleatur anima mea tamquam adipe et pinguedine; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Modo enim oratio, quamdiu sitis; cum sitis transierit, transit oratio, et succedit laudatio: Et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.

Deum semper cogitemus eique dum agimus haereamus.

15. [vv 7.8.] Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus. Stratum suum quietem suam dicit. Quando aliquis quietus est, memor sit Dei; quando aliquis quietus est, non per quietem dissolvatur et obliviscatur Deum; si memor est Dei quando quietus est, in actionibus suis in Deum meditatur. Diluculum enim dixit actiones, quia omnis homo diluculo incipit aliquid agere. Quid ergo dixit? Si memor fui tui in strato meo, et in diluculis meditabar in te. Si ergo non fui memor in strato meo, et in diluculo non meditabar in te. Qui quando otiosus est non cogitat Deum, in actionibus suis cogitare potest Deum? Qui autem memor eius est quando quietus est, in ipso meditatur cum agit, ne in actione deficiat. Ideo quid adiecit? Et in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus. Etenim nisi Deus adiuvet bona opera nostra, impleri a nobis non possunt. Et digna debemus operari; id est tamquam in luce, quando Christo demonstrante operamur. Quicumque operatur mala, in nocte operatur, non in diluculo, Apostolo dicente: Qui inebriantur, nocte inebriantur; et qui dormiunt, nocte dormiunt: nos qui diei sumus, sobrii simus. Hortatur nos ut secundum diem ambulemus honeste: Sicut in die, inquit, honeste ambulemus 22. Et iterum: Vos, inquit, filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum 23. Qui sunt filii noctis, et filii tenebrarum? Qui omnia mala operantur. Usque adeo filii noctis sunt, ut timeant videri quae operantur: et quae publice operantur mala, ideo publice operantur, quia multi illa operantur; quae pauci operantur, in abscondito operantur. Qui autem talia publice operantur, sunt quidem in luce solis, sed in tenebris cordis. Nemo ergo in diluculo operatur, nisi qui in Christo operatur. Sed qui otiosus memor est Christi, in ipso meditatur in omnibus actionibus suis; et est illi adiutor in bono opere, ne per infirmitatem suam deficiat. Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adiutor meus.

Magni in Deo esse poterimus si sub illo parvuli esse eligamus.

16. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco ipse Dominus noster ad Ierusalem, quamdam civitatem illam, ubi crucifixus est: Ierusalem, inquit, Ierusalem, quoties volui filios tuos congregare, tamquam gallina pullos suos, et noluisti! 24 Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub umbraculo alarum suarum. Quid cum maiores facti fuerimus? Bonum est nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo maiore semper nos pulli simus. Semper enim ille maior est, quantumcumque creverimus. Nemo dicat: Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo.

Deo protegente, inimicos non formidabimus.

17. [v 9.] Agglutinata est anima mea post te. Videte desiderantem, videte sitientem, videte quomodo haeret Deo. Nascatur in vobis iste affectus. Si iam germinat, compluatur, et crescat: perveniat ad tale robur ut et vos dicatis ex toto corde: Agglutinata est anima mea post te. Ubi est ipsum gluten? Ipsum gluten caritas est. Caritatem habe, quo glutine agglutinetur anima tua post Deum. Non cum Deo, sed post Deum; ut ille praecedat, tu sequaris. Qui enim voluerit Deum antecedere, consilio suo vult vivere, et non vult sequi praecepta Dei. Propterea et Petrus repulsus est, quando voluit consilium dare Christo passuro pro nobis. Adhuc enim infirmus erat Petrus, et quanta utilitas esset generis humani in sanguine Christi non noverat: Dominus autem qui venerat redimere nos, et dare pretium pro nobis sanguinem suum, coepit praedicare passionem suam. Expavit Petrus quasi moriturum Dominum, quem volebat hic semper vivere quomodo illum videbat, quia carnalibus oculis deditus, carnali affectu circa Dominum tenebatur; et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi. Et Dominus: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 25. Quare, quae sunt hominum? Quia antecedere me vis, redi post me, ut sequaris me: ut iam sequens Christum diceret: Agglutinata est anima mea post te. Merito annectit: Me suscepit dextera tua. Agglutinata est post te anima mea; me suscepit dextera tua. Dixit hoc Christus in nobis: id est, in homine quem gestabat pro nobis, quem offerebat pro nobis, dixit hoc. Dicit hoc et Ecclesia in Christo, dicit in capite suo; quia et ipsa passa est hic persecutiones magnas, et singillatim etiam modo patitur. Quis enim pertinens ad Christum, non variis tentationibus agitatur, et quotidie agit cum illo diabolus et angeli eius, ut pervertatur qualibet cupiditate, qualibet suggestione, aut promissione lucri, vel terrore damni, vel promissione vitae, vel terrore mortis, aut alicuius potentis inimicitiis, aut alicuius potentis amicitiis? Omnibus modis instat diabolus, quemadmodum deiciat; et in persecutionibus vivimus, et habemus perpetuos inimicos, diabolum et angelos eius: sed non timeamus. Sic sunt diabolus et angeli eius, quasi milvi: sub illius gallinae alis sumus, et non nos potest contingere; gallina enim quae nos protegit, fortis est. Infirma est propter nos; sed fortis est in se Dominus noster Iesus Christus, ipsa sapientia Dei. Ergo dicit hoc et Ecclesia: Agglutinata est anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Divina ultio in Iudaeos exarsit.

18. [v 10.] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Quid mihi fecerunt qui quaesierunt animam meam perdere? Utinam quaererent animam meam, ut crederent mecum! Sed quaesierunt animam meam ut perderent me. Quid facturi? Non enim rapturi erant gluten, quo adhaesit anima mea post te. Quis enim nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius? 26 Dextera tua suscepit me. Ergo propter illud gluten et propter potentissimam dexteram tuam, in vanum quaesierunt animam meam. Quotquot persecuti sunt, vel persequi cupiunt Ecclesiam, potest de his hoc intellegi: maxime hoc tamen accipiamus de Iudaeis, qui quaesierunt animam Christi perdere, et in ipso capite nostro quod crucifixerunt, et in discipulis eius quos postea persecuti sunt. Quaesierunt animam meam. Introibunt in inferiora terrae. Terram perdere noluerunt, ut crucifigerent Christum: in inferiora terrae ierunt. Quae sunt inferiora terrae? Terrenae cupiditates. Melius est carne ambulare super terram, quam cupiditate ire sub terram. Omnis enim qui contra salutem suam cupit terrena, sub terra est: quia terram sibi praeposuit, terram super se posuit, et se subter fecit. Illi ergo timentes terram perdere, quid dixerunt de Domino Iesu Christo, cum viderent multas turbas ire post illum, quia mirabilia faciebat? Si illum dimiserimus vivum, venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem 27. Timuerunt perdere terram, et ierunt sub terram: accidit eis et quod timuerunt. Nam ideo voluerunt Christum occidere, ne terram perderent; et ideo terram perdiderunt, quia Christum occiderunt. Occiso enim Christo, quia dixerat illis ipse Dominus: Auferetur a vobis regnum, et tradetur genti facienti iustitiam 28, secutae sunt illos magnae calamitates persecutionum. Vicerunt illos imperatores Romani, et reges gentium: exclusi sunt de ipso loco ubi crucifixerunt Christum; et modo locus ille plenus est laudatoribus christianis, nullum Iudaeum habet; caruit inimicis Christi, impletus est laudatoribus Christi. Ecce perdiderunt a Romanis locum, quia Christum occiderunt, qui propterea occiderunt ne locum a Romanis perderent. Ergo, introibunt in ima terrae.

19. [v 11.] Tradentur in manus gladii. Revera sic illis visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando debellata est Iudaea. Audite, ut noveritis et intellegatis quia ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit: Ite, inquit, et dicite vulpi illi 29. Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere noluerunt, et partes vulpium facti sunt. Quando enim Pilatus praeses, in Iudaea legatus, occidit Christum ex vocibus Iudaeorum, dixit ipsis Iudaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex Iudaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum, dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem 30. Reiecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium facti sunt.

Mundum vicit Christus non milite sed cruce.

20. [v 12.] Rex vero: ideo ita positum est quia illi vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex, cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc titulum super caput eius inscriptum posuit, Rex Iudaeorum, hebraea lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam regis, et ignominiam ipsorum Iudaeorum, qui reicientes verum regem, elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui iurat in ipso? Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Iudaei insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quis iurat in eo? Qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod ait: Laudabitur omnis qui iurat in ipso. Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Iudaei? Quanta mala dixerunt, non solum Iudaei, sed et omnes qui propter idola Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos, putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum: iam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant contra Agnum. Vicit Leo de tribu Iuda 31, et siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua.

IN PSALMUM 63

ENARRATIO

Sermo ad plebem.

Christi membra numquam sine afflictione.

1. Passionis sanctorum martyrum diem hodie festum habentes, in eorum recordatione gaudeamus, recolentes quid patiebantur, et intellegentes quid intuebantur. Nunquam enim tantas tribulationes carne tolerarent, nisi magnam quietem mente conciperent. Hunc itaque psalmum pro ipsa solemnitate curramus. Hesterno enim die multa audivit Caritas Vestra, nec hodie tamen huic festivitati negare potuimus nostram servitutem. Itaque quoniam maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo, nec potuerunt esse fortes martyres, nisi intuerentur eum qui primus passus est; nec talia sustinerent in passione, qualia ille, nisi talia sperarent in resurrectione, qualia ipse de se praemonstravit; novit autem Sanctitas Vestra caput nostrum esse Dominum nostrum Iesum Christum, omnesque illi cohaerentes membra esse illius capitis; eiusque vocem iam habetis notissimam, quoniam non ex solo capite, sed etiam ex corpore loquitur; vocesque eius non tantum ipsum Dominum Iesum Christum, qui iam ascendit in coelum, vel significant vel praedicant, sed etiam eius membra caput proprium secutura: agnoscamus hic non solum illius vocem, sed et nostram. Et nemo dicat quod hodie in tribulatione passionum non sumus. Semper enim audistis hoc, quia illis temporibus Ecclesia quasi tota simul impellebatur, nunc autem per singulos tentatur. Alligatus est quidem diabolus, ne faciat quantum potest, ne faciat quantum vult; tamen tantum tentare sinitur, quantum expedit proficientibus. Nec nobis expedit esse sine tentationibus: nec rogemus Deum ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem.

A timore inimicorum liberi, sub timore Domini servimus.

2. [v 2.] Dicamus ergo et nos: Exaudi, Deus, orationem meam, dum tribulor: a timore inimici erue animam meam. Saevierunt inimici in martyres; quid orabat ista vox corporis Christi? Hoc orabat, ut eruerentur ab inimicis, et non eos possent occidere inimici. Ergo exauditi non sunt, quia occisi sunt; et deseruit Deus contritos corde servos suos, et sperantes in se despexit? Absit. Quis enim invocavit Dominum, et derelictus est? quis speravit in eum, et desertus est ab eo 1? Exaudiebantur ergo, et occidebantur; et tamen ab inimicis eruebantur. Alii timentes consentiebant, et vivebant; et tamen ipsi ab inimicis absorbebantur. Occisi eruebantur, viventes absorbebantur. Inde est et illa vox gratulationis: Forsitan vivos absorbuissent nos 2. Multi absorpti, et vivi absorpti; multi mortui absorpti. Qui putaverunt inanem esse fidem christianam, mortui absorpti sunt: qui autem scientes veritatem esse praedicationem Evangelii, Christum esse Filium Dei scientes, et hoc credentes, et hoc intus tenentes, cesserunt tamen doloribus, et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Illi absorpti sunt, quia mortui; illi autem quia absorpti, mortui. Non enim absorpti vivere potuerunt, quamvis vivi absorberentur. Ergo hoc orat vox martyrum: A timore inimici erue animam meam: non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Hoc orat in Psalmo impleri servus, quod modo iubebat in Evangelio Dominus. Quid modo iubebat Dominus? Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum potius timete qui habet potestatem, et animam, et corpus occidere in gehenna ignis 3. Et repetivit: Ita dico vobis; eum timete 4. Qui sunt qui corpus occidunt? Inimici. Quid iubebat Dominus? Ne timerentur. Oretur ergo ut praestet quod iubet. A timore inimici erue animam meam. Erue me a timore inimici, et subde timori tuo. Non timeam eum qui corpus occidit; sed timeam eum qui habet potestatem et corpus, et animam occidere in gehenna ignis. Non enim a timore volo esse immunis; sed a timore inimici liber, sub timore Domini servus.

Martyrum caput et exemplar, Christus.

3. [v 3.] Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Iam ipsum caput nostrum intueamur. Multi martyres talia passi sunt: sed nihil sic elucet quomodo caput martyrum; ibi melius intuemur quod illi experti sunt. Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio et homine quem gerebat: quia Filius hominis est, et Filius Dei est; Filius Dei propter formam Dei. Filius hominis propter formam servi 5: habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam 6. Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus; animam non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat Domino hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. Nostis qui conventus erat malignantium Iudaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem? Qua voluerunt occidere Dominum Iesum Christum. Tanta opera bona, inquit, ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere 7? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia eorum, ut ipsa potius eis displicerent, non medicus a quo sanabantur: his omnibus curationibus eius ingrati, tamquam multa febri phrenetici, insanientes in medicum qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium perdendi eum; tamquam ibi volentes probare utrum vere homo sit qui mori possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat. Verbum ipsorum agnoscimus in Sapientia Salomonis: Morte turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum; erit enim respectus in sermonibus illius: si enim vere Filius Dei est, liberet eum 8. Videamus ergo quid factum sit.

Iudaei a morte Christi nullo modo immunes.

4. [v 4.] Qui exacuerunt tamquam gladium linguas suas. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 9, quod dicit et alius psalmus: sic et hic: Exacuerunt tamquam gladium linguas suas. Non dicant Iudaei: Non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt iudici Pilato, ut quasi ipsi a morte eius viderentur immunes. Nam cum dixisset eis Pilatus: Vos eum occidite, responderunt: Nobis non licet occidere quemquam 10. Iniquitatem facinoris sui in iudicem hominem refundere volebant: sed numquid Deum iudicem fallebant? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit, aliquantum particeps fuit; sed in comparatione illorum multo ipse innocentior. Institit enim quantum potuit, ut illum ex eorum manibus liberaret. Nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens, ut vel sic iam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum flagellatum viderent 11: fecit et hoc. At ubi perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse quod ipse non fecisset, mundum se esse a morte illius 12: fecit tamen. Sed si reus qui fecit vel invitus; illi innocentes qui coegerunt ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum sententiam, et iussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit; et vos, o Iudaei, occidistis 13. Unde occidistis? Gladio linguae: acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando clamastis: Crucifige, crucifige 14?

Quanam hora Dominus crucifixus est.

5. Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem, ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum 15, et quidam hora tertia 16: nisi intellegamus, perturbamur. Et iam incipiente sexta hora dicitur Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum Iudaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum. Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur; invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt: Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt; praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est totum acumen Iudaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt: Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse iudicemur. Exacuerunt tamquam gladium linguas suas.

Agnus immaculatus, Christus.

6. [v 5.] Intenderunt arcum, rem amaram. Arcum dicit insidias. Qui enim gladio cominus pugnat, aperte pugnat: qui sagittam mittit, fallit ut feriat. Prius enim sagitta percutit, quam venire ad vulnus praevideatur. Sed quem laterent insidiae cordis humani? numquid et Dominum nostrum Iesum Christum, qui non opus habebat ut ei testimonium quisquam perhiberet de homine? Ipse enim sciebat quid esset in homine, sicut evangelista testatur 17. Tamen audiamus eos, et intueamur eos quasi nesciente Domino facere quod moliuntur. Intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in abscondito immaculatum. Quod dixit: Intenderunt arcum; hoc est, in abscondito; quasi fallentes insidiis. Nostis enim quibus dolis id egerint; quemadmodum discipulum ei cohaerentem pecunia corruperint, ut sibi traderetur 18; quomodo falsos testes procuraverint; quibus insidiis et dolis egerint, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit sagitta quae immaculatum ferit, qui nec tantum habebat maculae, quantum potest pungi a sagitta. Agnus quippe immaculatus, totus immaculatus, semper immaculatus; non cui maculae ablatae sint, sed qui maculas nullas contraxerit. Nam fecit multos immaculatos donando peccata; ipse immaculatus non habendo peccata. Ut sagittent in abscondito immaculatum.

7. [v 6.] Repente sagittabunt eum, et non timebunt. O cor durum, occidere velle hominem qui mortuos suscitabat! Repente, id est insidiose, quasi inopinate, quasi non praevise. Similis enim nescienti erat inter ipsos Dominus ignorantes quid nesciret, et quid sciret; imo ignorantes eum nihil nescire, et omnia scire, et ad hoc venisse ut illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur. Repente sagittabunt eum, et non timebunt.

Christus persequendo, inimici sibi nocuerunt.

8. Obfirmaverunt sibi sermonem malignum. Obfirmaverunt: facta sunt tanta miracula; non sunt moti, perstiterunt in consilio sermonis maligni. Traditus est ille iudici: trepidat iudex, et non trepidant qui iudici tradiderunt; contremiscit potestas, et non contremiscit immanitas; vult ille lavare manus, et illi inquinant linguas. Sed quare hoc? Firmaverunt sibi sermonem malignum. Quanta egit Pilatus? quanta ut refrenarentur? quae dixit? quid egit? Sed firmaverunt sibi sermonem malignum: Crucifige, crucifige! Repetitio, confirmatio est sermonis maligni. Videamus quomodo firmaverunt sibi sermonem malignum. Regem vestrum crucifigam? Dixerunt: Non habemus regem nisi solum Caesarem 19. Obfirmaverunt sermonem malignum. Offerebat ille regem Filium Dei; illi ad hominem recurrebant: digni qui illum haberent, et illum non haberent. Adhuc audi quomodo firmaverunt sermonem malignum. Non invenio aliquid in isto homine, ait iudex, quo dignus sit morte 20. Et illi qui firmaverunt sermonem malignum, dixerunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros 21! Firmaverunt sibi sermonem malignum. Firmaverunt sermonem malignum, non Domino, sed sibi. Quomodo enim non sibi, cum dicunt: Super nos, et super filios nostros? Quod ergo firmaverunt, sibi firmaverunt: quia ipsa vox est alibi: Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam 22. Dominum mors non occidit, sed ipse mortem: illos autem iniquitas occidit, quia noluerunt occidere iniquitatem.

De interiore hominis pugna.

9. Prorsus, fratres, certum est; aut occidis iniquitatem, aut occideris ab iniquitate. Noli autem quaerere occidere iniquitatem tamquam aliquid extra te. Ad teipsum respice, vide quid tecum pugnet in te; et cave ne expugnet te iniquitas tua, inimica tua, si interfecta non erit: ex te enim est, et anima tua adversus te rebellat, non aliud aliquid. Ex quadam parte cohaeres Deo; ex quadam parte delectaris saeculo: illud quo delectaris saeculo, pugnat adversus mentem quae cohaeret Deo. Cohaereat, cohaereat, non deficiat, non se dimittat, magnum adiutorium habet. Vincit quod in illa sibi rebellat, si perseverat in pugnando. Est peccatum in corpore tuo, sed non regnet. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, ad obaudiendum desideriis eius 23. Si vero non obaudieris; etsi est quod suadeat, quod delectet ad malum; non obtemperando facis ut non regnet quod est, et ita fiet postea ut non sit quod erat. Quando? Cum absorbebitur mors in victoriam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem 24: ibi non erit quod tibi repugnet, non erit quod te aliud delectet nisi Deus. Ergo et isti Iudaei inviderunt Domino; delectabat eos principatus. Quidam videbant sibi ab eo auferri principatum, et ex delectatione sua rebellaverunt adversus Dominum: qui si rebellassent adversus delectationem suam malam, ipsam invidentiam vincerent, nec vincerentur ab ea, et esset illis Dominus salvator, qui venerat ut sanaret. Nunc autem faverunt febri, repugnaverunt medico: quidquid suggerebat febris, faciebant; quidquid iubebat contra medicus, neglegebant. Ergo illi magis occisi sunt, non Dominus: nam in Domino mors occisa est, in illis iniquitas vixit; vivente autem in se iniquitate, illi mortui sunt.

10. Narraverunt ut absconderent muscipulas; dixerunt: Quis videbit eas? Latere putabant eum quem occidebant, latere Deum. Ecce puta, homo erat Christus, sicut caeteri homines; nesciebat quid de illo cogitaretur: numquid et Deus nescit? O cor humanum, quare tibi dixisti: Quis videt me, cum ille videat qui te fecit? Dixerunt: Quis videbit eas? Videbat Deus, videbat et Christus; quia et Christus Deus. Sed quare videbatur eis non videre? Audi sequentia.

Iustitiae lux et iniquitatis tenebrae.

11. [v 7.] Perscrutati sunt iniquitatem; defecerunt scrutantes scrutationes: id est acerba et acuta consilia. Non tradatur per nos, sed per discipulum suum: non occidatur a nobis, sed a iudice: totum nos faciamus, et nihil fecisse videamur. Et ubi est clamor linguae: Crucifige, crucifige? Sic caeci estis, ut et surdi sitis. Simulata innocentia non est innocentia: simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas; quia et iniquitas est, et simulatio. Ibi ergo isti defecerunt scrutantes scrutationes. Quanto acutius sibi excogitare videbantur, tanto magis deficiebant; quia a lumine veritatis et aequitatis in profunda consiliorum malignorum demergebantur. Habet iustitia quamdam lucem suam; perfundit, et illustrat animam inhaerentem sibi: anima vero avertens se a luce iustitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra iustitiam, tanto plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo et isti perscrutantes quod contra iustum moliebantur, a iustitia recedebant; et quanto a iustitia recedebant, tanto plus deficiebant, scrutantes scrutationes. Magnum consilium innocentiae: quando ipsum Iudam poenituit quod tradidisset Christum, et proiecit illis pecuniam quam dederant, illi noluerunt eam mittere in gazophylacium, et dixerunt: Pecunia sanguinis est; non illam mittamus in gazophylacium 25. Quid est gazophylacium? Arca Dei, ubi colligebantur ea quae ad indigentiam servorum Dei mittebantur. O homo, cor tuum sit potius arca Dei, ubi habitent divitiae Dei, ubi sit nummus Dei, mens tua habens imaginem Imperatoris tui! Cum ergo haec ita sint, qualis illa innocentiae simulatio fuit, pecuniam sanguinis non mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in conscientiam?

12. Sed quid eis contigit? Defecerunt scrutantes scrutationes. Unde? Quia dicit: Quis videbit eos? id est, quia eos nemo videbat. Hoc dicebant, hoc apud se opinabantur quod nemo eos videret. Vide quid contingat animae malae; recedit a luce veritatis, et quia ipsa non videt Deum, putat se non videri a Deo. Sic et isti recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum; et dixerunt: Quis nos videt? Videbat et ille quem crucifigebant; illi deficiendo, nec illum Filium, nec Patrem videbant. Si ergo et ille videbat, quare se patiebatur teneri ab eis, occidi ab eis? Quare si videbat, voluit consilia eorum praevalere in se? Quare! Quia homo erat propter hominem, et Deus latens in homine, qui venerat nescientibus exemplum fortitudinis dare; ideo ipse sciens omnia sustinebat.

Christi patientis et exaltati mysterium.

13. [v 8.] Quid enim sequitur? Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Illi dixerunt: Quis nos videbit? Defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala. Accessit homo ad ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur, nisi homo; aut videretur, nisi homo; aut caederetur, nisi homo; aut crucifigeretur aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo, et cor altum, id est cor secretum: obiciens aspectibus humanis hominem, servans intus Deum; celans formam Dei, in qua aequalis est Patri, et offerens formam servi, qua minor est Patre. Ipse enim dixit utrumque: sed aliud est ex forma Dei, aliud ex forma servi. Dixit ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus 26. Dixit ex forma servi: Quoniam Pater maior me est 27. Unde ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus? Quia cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unde ex forma servi: Quoniam Pater maior me est? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 28. Accessit ergo homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Occiditur homo, et exaltatur Deus. Quod enim occisus est, ex infirmitate humana fuit: quod resurrexit et ascendit, ex potestate divina 29. Accedet homo, et cor altum, cor secretum, cor abditum; non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset. Illi putantes hoc totum esse quod videbatur, occidunt hominem in corde alto, et exaltatur Deus in corde divino: potentia enim maiestatis suae exaltatus est. Et quo ivit exaltatus? Unde non recessit humilatus.

Christi patientis exemplo infirmitas nostra roborantur.

14. Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Propterea iam attendite, fratres mei, cor altum hominis. Cuius hominis? Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus 30. In ipsa civitate factus est homo, quam idem ipse fundavit Altissimus, qui in ea factus est homo. Ergo accessit homo, et cor altum. Intuere hominem in corde alto: vide quantum potes, si potes, et Deum in corde alto. Accessit homo: et quia Deus erat, et quia passurus erat volens 31, et quia exemplum praebiturus infirmis, et quia nihil ei facturi erant qui saeviebant, tamquam passuro Deo, sed in homine, sed in carne; quid sequitur? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum. Ubi est illa saevitia? ubi est ille fremitus leonis, populi rugientis et dicentis: Crucifige, crucifige? ubi sunt insidiae arcum tendentium? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Nostis quemadmodum sibi faciunt de cannitiis sagittas infantes. Quid feriunt, aut unde feriunt? quae manus, aut quod telum? quae arma, aut quae membra? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum.

Iudaeorum astutiae Dominum resurrexisse confirmant.

15. [v 9.] Et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Acuant nunc linguas suas tamquam gladium, firment sibi sermonem malignum. Merito sibi eum firmaverunt; quia infirmatae sunt super eos linguae eorum. Numquid poterat esse hoc firmum adversus Deum? Mentita est, inquit, iniquitas sibi 32: Infirmatae sunt super eos linguae eorum. Ecce resurrexit Dominus qui occisus erat. Transibant ante crucem, vel stabant, et intuebantur illum, sicut tanto ante psalmus praedixerat: Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me 33. Tunc caput agitabant dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Tentaverunt quodammodo utrum Filius Dei esset, et quasi invenerunt quod non esset, quia insultantibus illis, de cruce non descendebat: si descenderet de cruce, Filius Dei esset 34. Quid tibi videtur qui de cruce non descendit, et de sepulcro surrexit? Quid ergo profecerunt? Quod etsi Dominus non resurrexisset, quid profecissent, nisi quod profecerunt et persecutores martyrum? Nam et martyres nondum surrexerunt, et tamen illi non profecerunt: nondum resurgentium iam natalitia celebramus. Ubi est furor saevientium? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Quo perduxerunt illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam mortuo Domino et sepulto, custodes ponerent ad sepulcrum? Dixerunt enim Pilato: Seductor ille; hoc appellabatur nomine Dominus Iesus Christus, ad solatium servorum suorum quando dicuntur seductores: ergo illi Pilato: Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Iube itaque custodiri sepulcrum usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error peior priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus 35. Posuerunt custodes milites ad sepulcrum. Concussa terra Dominus resurrexit: miracula facta sunt talia circa sepulcrum, ut et ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulcri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam; et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum 36. Vere defecerunt scrutantes scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia? Tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum? Dormientes testes adhibes: vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes: defecerunt a luce Dei, defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum: quando quod voluerunt, nihil proficere potuerunt, utique defecerunt: Quare hoc? Quia accessit homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Propterea postea cum innotuisset Christi resurrectio, et veniens Spiritus sanctus impleret fiducia timentes quosdam discipulos, ut auderent iam mortem non timentes praedicare quod viderant, exaltato Deo in maiestate sua, qui propter nostram infirmitatem humilis iudicatus est; et ubi coeperunt tubae coelestes personare iudicem venturum, quem primo viderant iudicatum: Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Exaltato Deo, ut dixi, praedicato Christo, visi sunt Iudaei a quibusdam Iudaeis, visi sunt deficientes in scrutationibus suis. Videbant enim illi in nomine crucifixi, et occisi manibus suis, fieri tanta miracula: recesserunt corde ab eis qui permanserunt in impietate; displicuit eis illorum duritia; quaesierunt consilium salutis suae, et dixerunt Apostolis: Quid faciemus? Conturbati ergo sunt omnes qui videbant eos 37: id est, qui intellegebant quod linguae eorum infirmatae sunt super eos, qui intellegebant quia in omnibus suis malis perscrutationibus consiliorum ubique defecerunt. Conturbati sunt isti.

Resurgente Domino, discipulorum corda firmantur.

16. [v 10.] Et timuit omnis homo. Qui non timuerunt, nec homines fuerunt. Timuit omnis homo: id est omnis utens ratione ad intellegenda quae facta erant. Unde illi qui non timuerunt, pecora potius nominandi sunt, bestiae potius immanes et truces. Leo rapiens et rugiens, ille adhuc populus. At vero omnis homo timuit: id est, qui credere voluerunt, qui iudicium venturum contremuerunt. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Ille qui dicebat: A timore inimici erue animam meam, timuit omnis homo 38. A timore inimici eruebatur sed timori Dei subdebatur. Non timebat eos, qui corpus occidunt, sed eum qui potestatem habet, et corpus et animam mittere in gehennam 39. Praedicaverunt Dominum: nam primo Petrus timuit, et inimicum timuit; nondum erat anima eius eruta ab inimico. Interrogatus ab ancilla quod inter discipulos eius esset, negavit Dominum ter 40. Resurrexit Dominus, firmavit columnam: iam Petrus praedicat sine timore, et cum timore; sine timore eorum qui corpus occidunt, cum timore eius qui habet potestatem et corpus et animam occidendi in gehenna ignis. Timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Namque annuntiantes istos Apostolos opera Dei, exhibuerunt sibi principes sacerdotum, et comminati sunt dicentes ne in nomine Iesu praedicarent. Et illi dixerunt: Dicite nobis cui magis obtemperare oporteat, Deo, an hominibus? 41 Quid illi dicerent? Hominibus potius quam Deo? Sine dubio non responderent, nisi: Deo potius. Illi autem sciebant quae iuberet Deus, et contempserunt minantes sacerdotes. Quia ergo timuit omnis homo, non terruit homo: et annuntiaverunt opera Dei. Si timet homo, non terreat homo: eum enim timere debet homo, a quo factus est homo. Quod supra homines est time, et homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, et praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, et quietem sine labe concupisce; et promittentem dona ista temporalia, et totum mundum deridebis. Ama ergo, et time: ama quod promittit Deus, time quod minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, nec terreberis ex eo quod minatur homo. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Quid est, facta eius intellexerunt? Hoc erat illud, o Domine Iesu Christe, quod tacebas, et sicut ovis ad victimam ducebaris, et non aperiebas coram tondente os tuum, et nos te putabamus esse in plaga et dolore positum, et scientem ferre infirmitatem? Hoccine erat quod abscondebas speciem tuam, speciose forma prae filiis hominum 42? Hoccine erat illud, quod videbaris non habere speciem neque decorem 43? Portabas in cruce insultantes et dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce 44. Quis forte sciens potestatem tuam servus tuus, et dilectus tuus, non exclamavit in corde suo, et dixit: O si modo descenderet, et isti omnes qui insultant confunderentur? Sed non erat sic: moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter semper victuros. Hoc illi qui volebant illum de cruce descendere, non intellegebant; at ubi resurrexit, et glorificatus ascendit in coelum, intellexerunt opera Domini. Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.

Bonum nostrum ille est qui fecit nos ad laetificandos nos.

17. [v 11.] Laetabitur iustus in Domino. Iam non est tristis iustus. Tristes enim erant discipuli crucifixo Domino; contristati, moerentes discesserunt; perdidisse se spem putaverunt. Resurrexit; etiam apparens tristes invenit. Tenuit oculos duorum in via ambulantium, ne ab eis agnosceretur, et invenit eos gementes et suspirantes; et tenuit eos donec exponeret Scripturas, et per ipsas Scripturas ostenderet quia ita fieri oportebat sicut factum est. Ostendit enim in Scripturis, quia post tertium diem resurgere oportebat Dominum. Et quomodo tertio die resurgeret, si de cruce descenderet? Modo vos qui tristes estis in via, si Iudaeis insultantibus videretis Dominum de cruce descendisse, quantum efferremini? Laetaremini quod ora Iudaeorum sic obturasset. Exspectate consilium medici: quod non descendit, quod occidi vult, antidotum terit. Ecce iam resurrexit, ecce iam loquitur: nondum agnoscitur, ut laetius agnoscatur. Postea aperuit oculos eorum in fractione panis: agnoscunt eum 45, laetantur, exclamant. Laetabitur iustus in Domino. Nuntiatur cuidam duriori: Visus est Dominus, resurrexit Dominus: adhuc ille tristis est, non credit. Nisi misero, inquit, manum meam, et tetigero cicatrices clavorum, non credam. Praebetur et corpus tangendum, mittit manum, contrectat, exclamat. Dominus meus et Deus meus! Laetabitur iustus in Domino. Illi ergo laetati sunt iusti in Domino, qui viderunt, tetigerunt, et crediderunt: quid iusti qui modo sunt, quia non vident, quia non tangunt, non laetantur in Domino? Et ubi est illa vox Domini ad ipsum Thomam: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt 46? Ergo omnes laetemur in Domino; omnes secundum fidem unus iustus simus, omnesque in uno corpore unum caput habeamus, et laetemur in Domino, non in nobis; quia bonum nostrum non nos nobis, sed ille qui fecit nos. Ipse est bonum nostrum ad laetificandos nos. Et nemo laetetur in se, nemo praesumat, nemo desperet de se, nemo de quoquam homine, quem debet adducere ut socius sit spei ipsius, non dator spei.

Novit Deus quid tibi donet quidve subtrahat.

18. Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Iam quia Dominus resurrexit, iam quia ascendit in coelum, iam quia ostendit esse aliam vitam, iam quia manifestum est consilia eius quibus latuit corde alto non fuisse inania, quia ideo sanguis ille fusus est ut esset pretium redemptorum; iam quia manifesta sunt omnia, quia praedicata sunt omnia, quia credita sunt omnia, sub omni coelo laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Qui sunt recti corde? Eia fratres mei, semper dicimus, et bonum est ut noveritis. Qui sunt recti corde? Qui omnia quaecumque in hac vita patiuntur, non ea tribuunt insipientiae, sed consilio Dei ad medicinam suam; nec praesumunt de iustitia sua, ut putent se iniuste pati quod patiuntur, aut ideo esse Deum iniustum, quia non plura patitur qui plus peccat. Videte, fratres; haec saepe dicimus. Aliquid sentis, sive secundum corpus, sive secundum dispendium rei familiaris, sive per orbitatem aliquam carissimorum tuorum: noli respicere eos quos nosti iniquiores te (non enim forte audes dicere iustum te, sed nosti peiores te), et florere in istis, et non flagellari; ut displiceat tibi consilium Dei et dicas: Ecce puta peccator sum, et propterea flagellor; quare ille non flagellatur, cuius novi tanta flagitia? Quantumcumque mali fecerim ego, numquid ego tantum feci quantum ille? Distortum est cor tuum. Quam bonus Deus Israel; sed rectis corde! Tui autem labuntur pedes, quia zelas in peccatores, pacem peccatorum intuens 47. Sine curare; novit quid agat, qui vulnus novit. Non secatur alius. Quid, si desperatur? quid si propterea tu secaris, quia non desperaris? Patere ergo quidquid pateris recto corde: novit Deus quid tibi donet, quid tibi subtrahat. Quod tibi donat, ad consolationem valeat, non ad corruptionem; et quod tibi subtrahit, ad tolerantiam valeat, non ad blasphemiam. Si autem blasphemas, et displicet tibi Deus, et tu tibi places; perverso corde et distorto es: et hoc peius, quia cor Dei vis corrigere ad cor tuum, ut hoc ille faciat quod tu vis; cum tu debeas facere quod ille vult. Quid ergo? Vis detorquere cor Dei, quod semper rectum est, ad pravitatem cordis tui? Quanto melius ad rectitudinem Dei corrigis cor tuum? Nonne hoc te docuit Dominus tuus, de cuius passione modo loquebamur? Nonne infirmitatem tuam portabat, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem 48? Nonne teipsum in se figurabat, cum dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 49? Non enim duo corda et diversa, Patris, et Filii; sed in forma servi portavit cor tuum, ut doceret illud exemplo suo. Iam ecce quasi aliud cor tuum invenit tribulatio, volens transire quod imminebat: sed noluit Deus. Non consentit Deus cordi tuo; consenti tu cordi Dei. Audi vocem ipsius: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis 50, Pater.

Corrigendum cor ad rectitudinem Dei.

19. Laudabuntur ergo omnes recti corde. Quid sequitur? Si laudabuntur omnes recti corde, damnabuntur perversi corde. Duo tibi modo proposita sunt; elige cum tempus est. Si recto corde fueris, ad dexteram eris, et laudaberis. Quomodo? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 51. Perverso autem corde si fueris; si subsannaveris Deum, si providentiam eius irriseris, si dixeris in animo tuo: Vere non curat Deus res humanas: si curaret res humanas, ille latro tantum haberet, et ego innocens indigerem? perverso corde factus es. Veniet iudicium illud; apparebunt omnia propter quae ista omnia faciat Deus; et tu qui noluisti in hac vita corrigere cor tuum ad rectitudinem Dei, et te ad dexteram praeparare, ubi laudabuntur omnes recti corde, eris ad sinistram, ubi tunc audies: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 52. Et numquid erit tunc tempus corrigere cor? Modo ergo corrigite, fratres; modo corrigite. Quis prohibet? Cantatur Psalmus, legitur Evangelium, sonat lector, sonat disputator: patiens est Dominus; peccas, et parcit; adhuc peccas, adhuc parcit, et adhuc addis. Quamdiu patiens est Deus? Senties et iustum Deum. Terremus, quia timemus; docete nos non timere, et non terremus. Sed melius nos Deus docet timere, quam quisquam hominum non timere. Timuit enim omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Inter illos nos computet Deus, qui timuerunt, et annuntiaverunt. Quia timemus, annuntiamus vobis, fratres. Videmus alacritatem vestram ad audiendum verbum, et ad exigendum videmus vota vestra, videmus affectus vestros. Bene compluitur terra; frumenta, non spinas generet: frumentis horreum paratur; ignis spinis. Nosti quid facias de agro tuo; et nescit Deus quid faciat de servo suo? Quod pluit in agrum uberem, dulce est; et quod pluit in agrum spinosum, dulce est. Numquid pluviam accusat qui spinas genuerit? Nonne erit pluvia illa testis in iudicio Dei; et dicet: Ego dulcis super omnes veni? Tu ergo quid proferas vide, ut quid tibi paretur attendas. Profers frumentum; horreum spera: profers spinas; ignem spera. Sed nondum venit aut tempus horrei, aut tempus ignis: modo ergo paretur, et non timebitur. In nomine Christi et qui loquimur vivimus, et quibus loquimur vivitis: numquid consilii corrigendi et mutandae vitae malae in bonam non est locus, non est tempus? Nonne si vis, hodie fit? nonne si vis, modo fit? Quid empturus es ut facias? quae seplasia quaesiturus es? ad quos Indos navigaturus? quam navim praeparaturus? Ecce cum loquor, muta cor; et factum est quod tam saepe et tamdiu clamatur ut fiat, et quod aeternam poenam parturit, si non fiat.

IN PSALMUM 64

ENARRATIO

Sermo ad plebem.

Noscamus captivitatem nostram liberationemque suspiremus.

1. [v 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso titulo psalmi huius. Inscribitur: In finem, Psalmus David, Canticum Ieremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Ierusalem ductus est in servitutem Babyloniae 1. Prophetavit autem Ieremias sanctus, post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Ierusalem, quam devictam ab hostibus planxerat 2. Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Ieremiae. Factum est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod deiectum erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed quoniam dicit Apostolus: Haec in figura contingebant in illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 3; debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi sumus, et Ierusalem, ad cuius reditum suspiramus. Istae quippe duae civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem Ierusalem modo a Iudaeis non incolitur. Post crucifixum enim Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant, dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis: impletumque est quod eis dixerat Dominus: Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti iustitiam 4. Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum, praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem 5. Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena cuiusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua significabatur, deiecta est: propterea ibi modo templum non est, quod fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem; umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino 6.

Ierusalem et Babylon duarum civitatum spiritalium figurae. Pater ad nos exules epistolas misit.

2. [v 2.] Et videte nomina duarum istarum civitatum, Babylonis et Ierusalem. Babylon Confusio interpretatur, Ierusalem visio pacis. Intendite nunc civitatem confusionis, ut intellegatis visionem pacis: istam toleretis, ad illam suspiretis. Unde dignosci possunt istae duae civitates? Numquid possumus eas modo separare ab invicem? Permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt usque in finem saeculi. Ierusalem accepit exordium per Abel; Babylon per Cain: aedificia quippe urbium postea facta sunt. Illa Ierusalem in terra Iebusaeorum; nam primo Iebus dicebatur 7: inde gens Iebusaeorum eiecta est, quando populus Dei liberatus est de Aegypto, et introductus est in terram promissionis. Babylon autem condita est in intimis Persidis regionibus, quae diuturno tempore caput extulit super caeteras gentes. Duae ergo istae urbes certis temporibus conditae sunt, ut manifestaretur figura duarum civitatum olim coeptarum, et usque in finem in isto saeculo mansurarum, sed in fine separandarum. Unde ergo possumus eas modo ostendere, quae permixtae sunt? Ostendet tunc Dominus, cum alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Ierusalem ad dexteram erit; Babylon ad sinistram. Ierusalem auditura est: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Babylon auditura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 8. Possumus tamen et aliquid afferre, quantum Dominus donat, unde distinguantur pii fideles, etiam hoc tempore, cives Ierusalem a civibus Babyloniae. Duas istas civitates faciunt duo amores: Ierusalem facit amor Dei; Babyloniam facit amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis: et si se invenerit civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem, plantet caritatem; si autem se invenerit civem Ierusalem, toleret captivitatem, speret libertatem. Multi enim cives sanctae matris Ierusalem cupiditatibus Babyloniae corrupti tenebantur, et ipsa corruptione cupiditatum tamquam cives inde facti erant; et multi adhuc ita sunt, et multi post nos in hac terra futuri ita erunt: sed novit Dominus, conditor Ierusalem, quos cives eius praedestinaverit, quos videat adhuc sub dominatu diaboli redimendos sanguine Christi, novit illos ipse antequam se ipsi noverint. Sub hac ergo figura cantatur hic psalmus. In cuius titulo positi sunt etiam duo prophetae, qui illo tempore in captivitate fuerunt, Ieremias et Ezechiel, et cantabant quaedam, cum inciperent exire. Incipit exire qui incipit amare. Exeunt enim multi latenter, et exeuntium pedes sunt cordis affectus: exeunt autem de Babylonia. Quid est de Babylonia? De confusione. Quomodo exitur de Babylone, id est de confusione? Qui primo confusi erant similibus cupiditatibus, incipiunt caritate distingui; iam distincti, non sunt confusi. Etsi adhuc corpore permixti sunt, desiderio tamen sancto discernuntur; et propter permixtionem corporalem nondum exierunt: propter affectum cordis exire coeperunt. Iam ergo audiamus, fratres; audiamus, et cantemus, et desideremus unde cives sumus. Et quae gaudia cantantur nobis? Quomodo in nobis reformatur amor civitatis nostrae, quam diuturna peregrinatione obliti fueramus? Sed misit inde ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo, ad hostes faciem posueramus, et dorsum ad patriam. Quid ergo hic cantatur?

Spem nostram in terram promissionis quasi anchoram praemisimus

3. [v 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa est Sion: ipsa est Ierusalem quae Sion; et huius nominis interpretationem nosse debetis. Sicut Ierusalem interpretatur Visio pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion: in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, iam corde in Ierusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in coelis est 9. In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus 10. Iam desiderio ibi sumus, iam spem in illam terram, quasi anchoram praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de navi quae in anchoris est, recte dicimus quod iam in terra sit; adhuc enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et contra tempestates: sic contra tentationes huius peregrinationis nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Ierusalem facit nos non abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo dicat: Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum; amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum autem duo quaedam dixerim, quia ibi sum carne, non corde; unde canto, non ibi: non enim carne canto, sed corde. Carnem quidem sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit conditor Ierusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino 11. Quid est, cantantes in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo: Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in ore peccatoris 12. Te decet hymnus, Deus, in Sion.

Totum quod est in nobis mortale, eat in sacrificium Domino.

4. Et tibi reddetur votum in Ierusalem. Hic vovemus, et bonum est ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius psalmus: Vovete, et reddite Domino Deo vestro 13. Et tibi reddetur votum in Ierusalem. Ibi enim erimus toti, id est integri in resurrectione iustorum: ibi reddetur votum totum nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro iam non corruptibilis, quia iam non in Babylonia, sed iam corpus coeleste immutatum. Qualis mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit illa immutatio, sequitur et dicit: "Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus"? 14 Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde desideramus Ierusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam. Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectationes carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica destruetur mors 15. Reddam votum meum. Quod votum? Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando totum ignis absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur; enim totum dicitur, , incensio. Holocaustum totum incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Ierusalem: incipiamus ardere caritate, donec totum mortale consumatur, et quod contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur: "Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Ierusalem: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta 16. Te decet hymnus, Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem." Quaerimus hic, ne forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator noster Iesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora perveniamus. Possem enim iam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. Sed si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non mihi crederetur. Audiamus sequentia.

Ex omni hominum genere concurritur ad Christum.

5. [v 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem omnis carnis 17. Coepit ergo apparere iam Rex ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo intellegimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi? numquid venerunt senes, et non venerunt iuvenes? aut venerunt iuvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes? Postremo numquid venerunt Iudaei (nam inde erant Apostoli, inde multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.

Christus, sacerdos et victima, oblator et oblatio. De velo faciem Moysis tegente.

6. [v 4.] Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis. Quid est Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis? Quod nati sumus in hac terra, iniquos invenimus quos loquentes audivimus. Si possim explicare quod sentio, adiuvet me intentio Caritatis Vestrae. Omnis homo ubicumque nascitur, ipsius terrae, vel regionis, vel civitatis linguam discit; illius imbuitur moribus et vita. Quid faceret puer natus inter Paganos, ut non coleret lapidem, quando illum cultum insinuaverunt parentes? Inde prima verba audivit; illum errorem cum lacte suxit: et quia illi qui loquebantur maiores erant, et puer qui loqui discebat infans erat, unde poterat parvulus nisi maiorum auctoritatem sequi, et id sibi bonum ducere quod illi laudarent? Ergo gentes conversae ad Christum postea, et recordantes impietates parentum suorum, et dicentes iam quod dixit propheta ipse Ieremias: Vere mendacium coluerunt patres nostri; vanitatem quae eis non profuit 18: cum ergo iam hoc dicunt, renuntiant opinionibus et sacrilegiis parentum suorum iniquorum. Sed quia ut insererentur talibus opinionibus et sacrilegiis, persuasiones fecerunt eorum qui quanto aetate praecedebant, tanto auctoritate praecedere debere putabantur; confitetur iam redire volens ad Ierusalem de Babylonia, et dicit: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Duxerunt nos mala docentes; cives Babyloniae nos fecerunt: dimisimus Creatorem, adoravimus creaturam; dimisimus eum a quo facti sumus, adoravimus quod ipsi fecimus. Sermones enim iniquorum praevaluerunt super nos: sed tamen non oppresserunt nos. Quare? Impietates nostras tu propitiaberis. Intendat Caritas Vestra. Propitiaberis impietates nostras: non dicitur nisi cuidam sacerdoti offerenti aliquid, unde impietas expietur et propitietur. Impietas enim tunc dicitur propitiari, cum propitius fit Deus impietati. Quid est, fieri Deum impietati propitium? id est, ignoscentem et veniam dantem. Sed ut Dei venia impetretur, propitiatio fit per aliquod sacrificium. Exstitit ergo a Deo Domino missus quidam sacerdos noster; assumpsit a nobis quod offerret Domino, ipsas diximus sanctas primitias carnis ex utero virginis. Hoc holocaustum obtulit Deo: extendit manus in cruce, ut diceret: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 19. Sicut nostis, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce 20: et impietates nostrae propitiatae sunt; alioqui absorbuerant nos: sermones iniquorum praevaluerant super nos; duxerant nos praedicatores Iovis, et Saturni, et Mercurii: Sermones iniquorum praevaluerunt super nos. Sed quid facies? Impietates nostras, tu propitiaberis. Tu sacerdos, tu victima; tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis 21. In cuius rei figura, in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum; populus omnis foris stabat: et ille qui solus ingrediebatur in interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante 22. Si intellegatur bene, spiritus vivificat: si non intellegatur, littera occidit. Modo cum legeretur Apostolus, audistis: Littera occidit; spiritus autem vivificat 23. Quid enim ageretur in illo populo, Iudaei nescierunt; sed nec modo sciunt. De illis quippe dictum est: Quamdiu legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est 24. Ibi velamen figura est: sed tolletur figura, et apparebit veritas in eis ipsis. Sed quando tolletur velamen? Audi Apostolum: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen 25. Dum ergo non transeunt ad Dominum, quamdiu legunt Moysen, velamen habent super cor. Ad hoc sacramentum fulgebat tunc facies Moysi, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem eius 26 (audistis modo cum legeretur); et velamen erat inter faciem Moysi loquentis, et populum audientem verba. Per velum verba audiebant; faciem non videbant. Et quid ait Apostolus? Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Non intendebant, inquit, usque in finem 27. Quid est, usque in finem? Usque quo intellegerent Christum. Dicit quippe Apostolus: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 28. Est quidem splendor in facie Moysi, tamquam in facie carnali et mortali: numquid diuturnus aut aeternus esse posset? Morte enim succedente, profecto auferretur. Splendor autem gloriae beati Domini nostri Iesu Christi, sempiternus est. Sed illud figura erat temporalis, hoc autem quod illa figura significabatur, veritas. Legunt itaque, et non intellegunt Christum: non perducunt intentionem usque in finem, quia velum oppositum negat eis aspectum splendoris interioris. Et vide ibi sub velo Christum. Ait ipse Dominus noster Iesus Christus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 29. Propitiatis autem peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et aufertur velamen: propterea et Domino crucifixo, velum templi scissum est 30. Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis.

Unitas catholica a Deo assumitur, non schismata aut haereses.

7. [vv 5.6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro Iesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et assumptus est? ut tamquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio, sicut dicit evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo etiam dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 31: ut illi dicatur Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta: Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse Christus assumpsit quemdam beatum, et non dicitur ipse quem assumpsit quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit: multitudinem de se fecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem manent in compage Christi, et membra eius sunt, faciunt quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 32. Itaque unus vir assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est 33. Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio impiorum 34, et caetera quae ibi dicuntur: ipse est qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras, amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet iuxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi erimus.

Caelestis Ierusalem bona ineffabilia. De iustitiae pulchritudine.

8. Et quid nobis dabit? Inhabitabit, inquit, in atriis tuis. Ierusalem illa est, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia: Inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae. Quae sunt bona domus Dei? Fratres, constituamus nobis aliquam domum divitem; quantis bonis referta sit, quam copiosa sit, vasa quam multa ibi aurea, sed et argentea; quantum familiae, quantum iumentorum et animalium; ipsa denique domus quam delectet picturis, marmore, laquearibus, columnis, spatiis, cubiculis; et desiderantur talia, sed adhuc ex confusione Babyloniae. Amputa omnia ista desideria, o civis Ierusalem; amputa! si vis redire, non te delectet captivitas. Sed iam coepisti exire: noli retro respicere, noli remanere in via. Non desunt adhuc hostes qui tibi persuadeant captivitatem et peregrinationem: iam non praevaleant super te sermones iniquorum. Domum Dei desidera, et bona eius domus desidera; sed noli talia, qualia desiderare soles vel in domo tua, vel in domo vicini tui, vel in domo patroni tui. Aliud quiddam est bonum domus illius. Quid opus est ut nos dicamus quae sint bona illius domus? Ipse indicet qui cantat exiens de Babylonia: Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Quae sunt bona ista? Erexeramus fortasse cor ad aurum, ad argentum, et caetera pretiosa: noli talia quaerere; ista premunt, non levant. Hic ergo iam bona illa Ierusalem, bona illa domus Domini, bona illa templi Domini meditemur: quia quae domus Domini, hoc ipsum templum Domini. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum templum tuum, mirabile in iustitia. Ista sunt bona domus illius. Non dixit: Templum sanctum tuum, mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis; sed mirabile in iustitia. Habes loris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Intus, inquam, est oculus unde videatur pulchritudo iustitiae. Si nulla est pulchritudo iustitiae, unde amatur iustus senex? Quid affert in corpore quod oculos delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum, imbecillitatem undique querelis plenam. Sed forte quia tuos oculos non delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat: quibus vocibus? quo cantu? etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate defecerunt. An forte sonus verborum eius delectat aures tuas, qui verba vix plena enuntiat lapsis dentibus? Tamen si iustus est, si alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si bene monet, et rectum sapit, si integre credit, si paratus est pro fide veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim martyres etiam senes; unde illum amamus? quid in eo bonum videmus oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo iustitiae, quam videmus oculo cordis, et amamus, et exardescimus; quam multum dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae laniarent. Nonne cum sanguis foedaret omnia, cum morsibus belluinis viscera funderentur, non habebant oculi nisi quod horrerent? Quid ibi erat quod amaretur, nisi quid erat in illa foeditate dilaniatorum membrorum integra pulchritudo iustitiae? Ista sunt bona domus Dei; his te para satiari. Sed ut inde satieris, cum perveneris; hoc te oportet esurire et sitire, cum peregrinaris: hoc siti, hoc esuri; quia ipsa erunt bona Dei. Audi illum regem cui ista dicuntur, qui venit ut te reducat, et se tibi fecit viam 35. Quid dicit? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 36. Sanctum templum tuum, admirabile in iustitia. Et ipsum templum, fratres, nolite praeter vos cogitare. Amate iustitiam, et vos estis templum Dei.

Mare in figura dicitur saeculum hoc nequam. Intra retia fidei nos natare gaudeamus.

9. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Aperuit modo quem Deum dicat. Salvator est proprie Dominus Iesus Christus. Apparuit modo apertius de quo dixerat: Ad te omnis caro veniet. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Ille unus vir qui assumitur in templum Dei, et plures sunt, et unus est. Ex unius persona dixit, Exaudi, Deus, orationem meam 37; et quia ipse unus ex pluribus constat, modo ait, Exaudi nos, Deus, salvator noster. Audi illum iam apertius praedicari: Exaudi nos, Deus, salvator noster; spes omnium finium terrae, et in mari longe. Ecce unde dictum est: Ad te omnis caro veniet. Undique venitur. Spes omnium finium terrae: non spes unius anguli, non spes solius Iudaeae, non spes solius Africae, non spes Pannoniae, non spes Orientis, aut Occidentis; sed spes omnium finium terrae, et in mari longe; ipsorum finium terrae. Et in mari longe: et quia in mari, ideo longe. Mare enim in figura dicitur saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Attendite mare malum, mare amarum, fluctibus saevum; attendite qualibus hominibus plenum sit. Quis optat haereditatem, nisi morte alterius? quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam multi aliorum defectione cupiunt sublimari! quam multi ut emant optant alios vendere res suas! quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt devorant! et cum devoraverit unus piscis maior minorem, devoratur et ipse a maiore. O piscis male, praedam vis de parvo; praeda efficieris magno. Quotidie ista eveniunt, ante nos sunt; videmus illa, horreamus illa. Non illa agamus, fratres, quia spes est ille finium terrae. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum 38. Iam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris: ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, fratres, bene vivamus: non retia rumpentes foras exeamus. Multi enim ruperunt retia, et schismata fecerunt, et foras exierunt, quia malos pisces intra retia captos tolerare se nolle dixerunt; ipsi mali facti sunt potiusquam illi quos se non potuisse tolerare dixerunt. Namque illa retia ceperunt pisces et bonos, et malos. Dominus dicit: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere; quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt: sic erit, inquit, in consummatione saeculi. Ostendit littus, ostendit finem maris. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium 39. Eia, cives Ierusalem, qui intra retia estis, et pisces boni estis, tolerate malos; retia nolite rumpere: cum illis estis in mari; non cum illis eritis in vasis. Spes enim ille finium terrae, ipse spes est, et in mari longe. Longe, quia et in mari.

10. [v 7.] Praeparans montes in fortitudine sua: non in fortitudine illorum. Praeparavit enim magnos praedicatores, et ipsos appellavit montes; humiles in se, excelsos in illo. Praeparans montes in fortitudine sua. Quid dicit unus ex ipsis montibus? Ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos 40. Qui in se fidit, et in Christo non fidit, non est de his montibus quos ille praeparat in fortitudine sua. Praeparans montes in fortitudine sua, circumcinctus in potentatu. Potentatum intellego: circumcinctus, quid est? Christum qui in medio ponunt, circumcinctum faciunt, id est undique cinctum. Habemus illum omnes communiter; ideo in medio est: circumcingimus illum omnes qui credimus in illum; et quia fides nostra non de viribus nostris, sed de illius potentia est, ideo circumcinctus in potentatu suo, non nostra fortitudine.

Persecutio in profectum fidei cessit.

11. [vv 8.9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc: videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua; misit illos praedicare: circumcinctus est a credentibus in potentatu; et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi sanctos eius. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum maris. Non dixit: Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam 41. Omnes impii et pagani qui crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo steriles; postea iustitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum eius quis sufferet? Quid est, quis sufferet? Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, iussiones sublimitatum saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait: Nos ipsi per nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum eius quis sufferet?

12. Turbabuntur gentes. Primo turbabuntur: sed illi montes parati in fortitudine Christi, numquid turbati sunt? Turbatum est mare; elisum est in montes: mare fractum est; montes inconcussi manserunt. Turbabuntur gentes: et timebunt omnes. Ecce iam omnes timent: antea qui conturbati sunt, timent iam omnes. Non timuerunt Christiani, et timentur iam Christiani. Omnes qui persequebantur, modo timent. Superavit enim ille qui circumcinctus est in potentatu; sic ad illum venit omnis caro, ut caeteri paucitate ipsa iam timeant. Et timebunt omnes qui inhabitant fines terrae, a signis tuis. Miracula enim fecerunt Apostoli; et inde omnes fines terrae timuerunt, et crediderunt.

Prosperis adversisque rebus tentatur anima humana.

13. Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles facis. Iam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem saeculi. Intendat Caritas Vestra (in utroque enim tentatur anima humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec mane corrumpatur. Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid, promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit. Noli corrumpi, et habebis exitum mane. Si enim habes exitum, non capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula: coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit, sed quod promittit Conditor mundi; adtendis quod tibi promisit Deus facienti iustitiam, contemnis quod tibi promittit homo, ut abducat a iustitia. Noli ergo attendere quod mundus promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? 42 Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum promittebat, mane tibi erat: modo iam vesperascit; tristis factus es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam iustitiam, non consentiam ad iniquitatem. Saeviat in carne: frangetur muscipula, et volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 43. Et de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non periet 44. Magnifice hic posuit: Delectabis exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum faceret. Exitus mane et vespere delectabis.

Multae ecclesiae et una Ecclesia.

14. [v 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est 45! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra. Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei. Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae de ventre eius fluent 46. Si flumina, et unus fluvius; quia propter unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius. Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum illorum.

Christi veritas et sacramenta gradatim tradenda.

15. [v 11.] Sulcos eius inebria. Fiant ergo primo sulci qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis Dei: Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius. Videmus: credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur. Sic multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt. Sulcos eius inebria; multiplica generationes eius: in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo 47. Cum dicit, parvulis in Christo, iam dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos 48. Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur; roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.

Per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum.

16. [v 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae. Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania 49. Ergo venit inimicus, et superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in horreum 50. Ille est finis anni, messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur.

De prima et secunda messe in agro dominico.

17. [v 13.] Et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et colles exsultatione accingentur. Campi, colles, fines deserti, iidem ipsi sunt homines. Campi propter aequalitatem: ergo propter aequalitatem, inde dicti sunt campi, populi iusti. Colles propter erectionem; quia erigit in se Deus eos qui se humilant. Fines deserti, omnes Gentes. Quare fines deserti? Deserti erant; nullus ad eos Propheta missus erat: sic erant illi quomodo eremus, qua non transit homo. Nullum verbum Dei missum est ad Gentes: soli populo Israel praedicaverunt Prophetae. Ventum est ad Dominum; crediderunt frumenta in ipso populo Iudaeorum. Nam dixit tunc discipulis: Dicitis quia longe est messis; respicite, et videte quia albae sunt regiones ad messem 51. Fuit ergo messis prima; erit secunda in ultimo saeculo. Messis prima de Iudaeis; quia mittebantur ad illos Prophetae annuntiantes venturum Salvatorem. Ideo dixit discipulis suis Dominus: Videte quia albae sunt regiones ad messem: regiones utique Iudaeae. Alii, inquit, laboraverunt, et vos in eorum labores intrastis 52. Laboraverunt Prophetae ut seminarent, et vos cum falce intrastis ad illorum labores. Facta est ergo prima messis; et inde, de ipso frumento quod tunc purgatum est, seminatus est orbis terrarum, ut surgat alia messis quae in fine metenda est. In secunda messe superseminata sunt zizania; modo hic laboratur. Quomodo in illa prima laboraverunt Prophetae, quousque veniret Dominus; sic in ista secunda laboraverunt Apostoli, et omnes praedicatores veritatis laborant, quousque in finem Dominus mittat in messem Angelos suos. Antea ergo desertum erat; sed pinguescent fines deserti. Ecce ubi Prophetae non sonuerant, Dominus Prophetarum acceptus est. Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur.

18. [v 14.] Induti sunt arietes ovium: subaudiendum, exsultatione. Qua enim exsultatione colles accingentur, hac induuntur arietes ovium. Ipsi arietes, qui colles. Colles enim, eminentiore gratia; arietes, quia duces gregum. Arietes ergo Apostoli induti sunt exsultatione, gaudent de fructibus suis; non sine causa laboraverunt, non sine causa praedicaverunt. Induti sunt arietes ovium; et convalles abundabunt frumento: et humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt: inde abundabunt frumento, quia clamabunt. Quid clamabunt? Etenim hymnum dicent. Aliud est enim clamare adversus Deum, aliud hymnum dicere; aliud clamare sacrilegia, aliud clamare laudes Dei. Si clamas in blasphemia, spinas protulisti; si clamas in hymno, abundas frumento.

IN PSALMUM 65

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Nemo se resurrecturum speraret, nisi Deus promisisset.

1. [v 1.] Inscribitur in titulo psalmus iste: In finem, canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi pronuntiantur, in Christum intellegite; dicente Apostolo: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 1. Quomodo ergo hic cantetur resurrectio, et cuius resurrectio, quantum ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim Christiani novimus in capite nostro iam factam, et in membris futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia 2. Quod praecessit in capite, sequetur in corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et perseveramus in tanta malignitate huius saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus. Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem promissam sibi Iudaei tenebant; et de bonis et quasi iustis operibus multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui negabant futuram resurrectionem, Iudaei respondere non poterant proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei. Hinc enim intellegimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui forte sine liberis defungeretur, frater eius, si haberet, acciperet uxorem eius, ad suscitandum semen fratri suo 3. Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem, dixerunt quaerentes: In resurrectione cuius eorum erit uxor? Procul dubio Iudaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita. Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei 4. Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio: ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc enim subiecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Iudaei tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Iudaei spem resurrectionis mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter opus Legis, et propter iustificationes Scripturarum, quas habebant soli Iudaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus; caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 5: hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus promitti resurrectio mortuorum, credentibus in Iesum Christum quod resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et superbiam Iudaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatarum.

Ecclesiae universitas Dei verbo commendatur.

2. Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Iudaeorum, qui de iustificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Iudaeos habiturus, sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Iubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Iudaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Iudaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Iubilate Deo, omnis terra. Quid est, Iubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis iubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae, quae verbis explicari non possit. Iubilate Deo, omnis terra: nemo iubilet in parte. Nemo, inquam, iubilet in parte: omnis terra iubilet, Catholica iubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non iubilare. Iubilate Deo, omnis terra.

Fides et bona opera glorificat Deum.

3. [v 2.] Psallite autem nomini eius. Quid dixit? Psallentibus vobis benedicatur nomen eius. Quid sit autem psallere, heri dixi, et credo meminisse Caritatem Vestram. Psallere, est organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo iubilatis quod Deus audiat, psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini vestro. Cavete enim facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis 6. Et propter cuius nomen, inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 7. Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos, sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona, respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis; perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 8. Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis: Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis: Luceant opera vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa iubentibus, quam nec uni diversa iubenti. Non, ait Dominus, diversa iubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur, hoc iussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini eius.

Qui gloriatur in Domino glorietur. Multa nos docet Nathanaelis illius electio.

4. Date gloriam laudi eius. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde magis, et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur 9. Quid voluit dicere? quid voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Iesus Christus reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intellegentibus quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio sedentem eligeret Matthaeum 10, et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est? Intellegitur ergo Nathanael iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit testimonium tamquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas elegit. Et unde intellegimus quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente: Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus 11, quaesivit unde; et dictum est: A Nazareth: et ille: A Nazareth potest aliquid boni esse 12. Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset: A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi: Veni, et vide 13. Haec verba, id est: Veni, et vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens: A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur: Veni, et vide quod non credis. Rursus si dicas confirmans: A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur: Veni, et vide quam vere sit bonum quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire. Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum tantum ei perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 14. Elegit ergo Dominus postea et oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores: elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse, nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit, et ea quae non sunt, tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non glorietur coram Deo omnis caro 15. Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait Apostolus, hoc praecepit veritas: Qui gloriatur, in Domino glorietur 16. Date ergo gloriam laudi eius. Nolite imitari Iudaeos, qui quasi meritis suis volebant tribuere iustificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non haberent quod sibi donaretur; iam, quasi boni operarii, mercedem exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant, et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi eius.

Deus operatur in nobis et velle et operari. Iudaeorum paganorumque vocatio.

5. [v 3.] Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 17. Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum timore et tremore? Subiecit causam: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate 18. Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse factum de ipsa superbia Iudaeorum, quasi se ex operibus Legis iustificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini Dei nostri magnificabimur 19: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo. Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus 20. Audi ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 21. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed quid illo melius? quid misericordius? quid iustius? Quare ergo, qui non vident, videant? Propter bonitatem. Quare, et qui vident, caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte, fratres: cum dicerent ipsi Iudaei: Num sumus caeci? ait illis Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia dicitis: Videmus, peccatum vestrum in vobis manet 22. Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari merearis. Attende Iudaeos; attende Gentes. Qui non vident, videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum Dominum nostrum Iesum Christum in carne videbant Iudaei; Gentes non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt, crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus: abscondisti Deum; obiecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc abscondisti Deum, et hominem aspectibus obiecisti. Videbant, et non videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras: videbant formam servi, non videbant formam Dei 23; formam servi, qua maior est Pater 24; non formam Dei, propter quam modo audistis: Ego et Pater unum sumus 25. Tenuerunt quod videbant, crucifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 26. Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem, et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te. Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Iudaei enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus non pepercit, neque tibi parcet 27. Attende ergo ramos fractos, et te insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo: Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Iudaeos olim praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed timere potius, et dicere Deo: Quam timenda sunt opera tua! quanto minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum? Praecisi sunt ante Iudaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus, ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis. Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut caveatis: quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim Deus iterum inserere illos 28. De ipsis Iudaeis dixit hoc Apostolus; et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua! Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 29. O Gentium plenitudo, dic Deo: Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas; noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua!

Signum potentissimum et Christo proprium, resurrectio.

6. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua. Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Iesu Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit inimicis suis, sed discipulis suis 30. Crucifixus apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Caritas Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si mihi non vultis credere 31. Et commendantur etiam praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem, multa eiusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, iussit et Petrum 32. Numquid non ibi erat ipse Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel transiret 33? Idem Dominus illa faciebat. Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam aeternam. Quia ergo possent dicere Iudaei, cum miracula faceret Dominus: Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus: possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur; proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait: Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus 34. Quomodo fuit Ionas in ventre ceti? Nonne ut postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Ionae cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum. Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non habens meam iustitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo iustitia in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis eius 35. Sic commendatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 36. Cum ergo ista magna potentia Domini in resurrectione intellegatur, unde titulum psalmus iste accepit; quid sibi vult: In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intellegas: Ideo tibi mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas? Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit. Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cuiusque minuant de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur.

Christo resurgente, invidi et mendaces confunduntur.

Tous les livres