Enarrationes in Psalmos (page 16)
2. [v 1.] Titulus Psalmi est: In finem, pro his qui commutabuntur, ipsi David. Nunc commutationem in melius audi: commutatio enim, vel in deterius est, vel in melius. Adam et Eva in deterius; qui ex Adam et Eva Christo adhaeserunt, in melius commutati sunt. Sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 9. Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in peius iniquitatis suae: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius per gratiam Dei. Ut mutaremur in peius, nostra iniquitas fuit: ut mutaremur in melius, non nostra iustitia, sed gratia Dei praestat. Quod ergo in peius mutati sumus, nobis imputemus: quod in melius commutamur, Deum laudemus. Pro his ergo iste psalmus, qui commutabuntur. Unde autem ista commutatio facta est, nisi ex passione Christi? Pascha ipsum latine Transitus interpretatur. Non est enim Pascha graecum nomen, sed hebraeum. Resonat quidem in graeca lingua passionem, quia , pati dicitur; sed consultum hebraeum eloquium, aliud indicat. Pascha transitum commendat. Quod admonuit etiam Ioannes evangelista, qui imminente passione, cum veniret Dominus ad coenam qua commendavit sacramentum corporis et sanguinis sui, ita loquitur: Cum autem venisset hora, qua transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem 10. Expressit ergo transitum Paschae. Sed nisi ipse transiret hinc ad Patrem, qui propter nos venit, nos transire hinc quomodo possemus, qui non propter aliquid levandum descendimus, sed cecidimus? Ipse autem non cecidit; sed descendit, ut eum qui ceciderat sublevaret. Transitus ergo, et illius, et noster, hinc ad Patrem; de hoc mundo ad regnum coelorum, de vita mortali ad vitam aeternam, de vita terrena ad vitam coelestem, de vita corruptibili ad incorruptibilem, de tribulationum conversatione ad perpetuam securitatem. Ideo: Pro his qui commutabuntur, Psalmi titulus est. Causam igitur commutationis nostrae, id est ipsam Domini passionem, nostramque in tribulationibus vocem in textu Psalmi advertamus, cognoscamus, congemiscamus: et audiendo, cognoscendo, congemiscendo, mutemur, ut impleatur in nobis titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur.
De Christo patientia et mortis victore. Mortis transitus omni viventi amarus.
3. [v 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris magnitudinem, cuius oleris semen contemptum est a Iudaeis. Revera enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus; ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem 11. Aquas autem intrasse usque ad animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum. Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque? Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur? Unde ergo tamquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit; martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret quo tu non vis 12. Quamquam enim Christo inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco Apostolus, ait habere nos domum non manufactam, aeternam in coelis; id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 13: Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut iam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus; tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Iudaei, habet acre quiddam tolerandum, quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt 14. Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam occidere in gehenna ignis 15. Maiore timore minora contemnimus, et maiore aeternitatis cupiditate omnia temporalia fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam.
Christus sua paupertate nos ditans.
4. [v 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo enim factus est homo 16. Sed isti, cadendo a iustitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse limus non est substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero haesit, ac non, sicut dictum est in libro Iob: Terra tradita est in manus impii 17. An secundum corpus infixus est, quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An limus ille non est substantia? Intellegemus ergo, si potuerimus, quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam dicimus: Habet substantiam, et: Perdidit substantiam. Sed numquid hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando nobis nihil deerit. Potest etiam secundum huius verbi intellectum accipi sensus iste, ut diceretur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit: Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini 18. Ergo paupertatem suam volens Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit. Divitiae eius quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 19. Hae magnae incomparabilesque divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humilavit se, factus obediens usque ad mortem: ut diceret: Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem: quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur: Mortem autem crucis 20. Magna paupertas! Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas eius, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius. Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret! Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de paupertate sua!
Sanctissimae Trinitatis mysterium investigatur. Malum non est substantia.
5. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Intellegitur alio modo substantia, illud quod sumus quidquid sumus. Sed hoc ad intellegendum aliquanto est difficilius, quamquam res usitatae sint: sed quia inusitatum verbum est, indiget commendationis et expositionis aliquantulae; cui tamen si intenti fueritis, fortassis in ea non laborabimus. Dicitur homo, dicitur pecus, dicitur terra, dicitur coelum, dicitur sol, luna, lapis, mare, aer: omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae, substantiae dicuntur. Deus est quaedam substantia; nam quod nulla substantia est, nihil omnino est. Substantia ergo aliquid esse est. Unde etiam in Fide catholica, contra venena quorumdam haereticorum sic aedificamur, ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est, unius substantia? Verbi gratia: si aurum est Pater, aurum et Filius, aurum et Spiritus sanctus. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem Deus dicitur. Itaque eo quod Deus est, hoc ipso substantia est. Et quia eiusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus. At vero quod Pater est; quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse. Quaeris quid sit Pater: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Filius: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius: respondetur, Deus. De solo Patre interrogatus, Deum responde: de solo Filio interrogatus, Deum responde: de utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sicut in hominibus. Quaeris quid sit pater Abraham: respondetur, Homo; substantia eius respondetur. Quaeris quid sit filius eius Isaac: respondetur, Homo; eiusdem substantiae Abraham et Isaac. Quaeris quid sit Abraham et Isaac: non respondetur, Homo; sed Homines. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit: Cum dicis mihi Filium hoc esse quod Pater est, profecto et Filius Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur, ad Patrem Filius dicitur. Rursusque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. Quod dicitur ad Filium Pater, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater: quod dicitur ad se Pater, et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo, non est substantia? Secundum hunc intellectum substantiae, quomodo poterimus intellegere istam Psalmi sententiam: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia? Deus fecit hominem; substantiam fecit: atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si maneret homo in eo quod Deus fecit, non in illo infixus esset quem Deus genuit. Porro autem quia per iniquitatem homo lapsus est a substantia in qua factus est (iniquitas quippe ipsa non est substantia; non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversitas quam fecit homo): venit Filius Dei ad limum profundi, et infixus est; et non erat substantia in qua infixus est; quia in iniquitate illorum infixus est. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 21. Naturae omnes per ipsum factae sunt: iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas facta non est. Substantiae illae per eum factae sunt quae laudant eum. Universa creatura laudans Deum, a tribus pueris in camino commemoratur; et a terrenis ad coelestia, vel a coelestibus ad terrena hymnus laudantium Deum pervenit 22. Non quo cuncta ista habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariunt, et impletur cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Laudant omnia Deum, sed quae fecit Deus. Numquid in illo hymno advertistis quod avaritia laudet Deum? Laudat ibi Deum et serpens; avaritia non laudat. Omnia quippe repentia nominata ibi sunt in laude Dei: nominata sunt omnia repentia; sed non sunt ibi nominata aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus; et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est; in vitio Iudaeorum, non in substantia hominum quae per illum facta est. Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Infixus sum, et non inveni quod feci.
6. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Gratias ipsius misericordiae qui venit in altitudinem maris, et glutiri a marino ceto dignatus est: sed evomitus est tertio die 23. Venit in altitudinem maris, in qua altitudine nos depressi eramus, in qua altitudine nos naufragium passi eramus: venit illuc ipse, et tempestas demersit illum; quia fluctus ibi passus est, ipsos homines; tempestates, voces dicentium: Crucifige, crucifige. Dicente Pilato: Non invenio causam ullam in hoc homine quare occidendus sit, invalescebant voces dicentium: Crucifige, crucifige 24. Augebatur tempestas, donec demergeretur qui venerat in altitudinem maris. Et passus est Dominus inter manus Iudaeorum, quod non est passus cum super aquas ambularet 25; quod non solum ipse passus non erat, sed nec Petrum pati permiserat. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
Christus peccatores continuo vocat.
7. [v 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum novimus; intrasse aquas usque ad animam eius, quia populi praevaluerunt usque ad mortem eius, legimus, credimus; tempestate illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum, agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum est: Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones 26; et quod in Isaia prophetatum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum 27. Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces eius? An ideo iam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa tantum clamaverat? Et illam quidem eius vocem de psalmo quodam in cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? 28 Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea raucae factae essent fauces eius? Diu clamavit: Vae vobis scribae, et Pharisaei 29: diu clamavit: Vae mundo ab scandalis 30. Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intellegebatur, quando dicebant Iudaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire? Non scimus quid dicat 31. Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces eius, qui voces eius non intellegebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae.
Christi membris numquam desperandum.
8. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi eius ab sperando in Deum eius, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi 32, et qui Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 33, ut non solum Deus in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi defecerunt ab sperando in Deum eius; sed defecerunt oculi eius in corpore eius, id est in membris eius. Haec vox membrorum est, haec vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in eius corpore membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem? Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt 34. Vide membra eius desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris in Ierusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Iesus Nazarenus, potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel 35. Speraverant, et non sperabant. Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum; palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt 36. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum.
Christus pro alienis peccatis poenas luit. Laus Martyrum in causae bonitate, non in poenae acerbitate.
9. [v 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex duodecim 37. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi gratis. Iam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te, quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis. Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me iniuste. Quod dixit: Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea: Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis; hoc postea, qui persequuntur me iniuste. Quod ergo gratis, hoc est iniuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati, haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret: Si Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit: Tu non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos quidem recte pro factis nostris 38. Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem, et factus est aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 39. Omnino non rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 40. Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate, inquit, et eritis sicut dii 41. Rapere voluerunt divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce venit princeps huius mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet, id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus 42: et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de domo sua diabolus? Iste discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse quod eius non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum fortis intrat, et vasa eius diripit, nisi prius alligaverit fortem 43. Alligavit fortem, et vasa eius diripuit, certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.
Dei sapientia et stultitia.
10. [v 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum ex ore corporis. Nam quae imprudentia in Christo? Nonne ipse est Dei Virtus et Dei Sapientia? An illam dicit imprudentiam suam, de qua dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus 44? Imprudentiam meam: hoc ipsum quod in me irriserunt qui sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare fieret: tu scisti imprudentiam meam. Quid enim tam simile imprudentiae, quam cum haberet in potestate, una voce suos persecutores prosternere, ut pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur: sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum quidem est: sed et granum quando cadit in terram, si nemo sciat consuetudinem agricolarum, stultum videtur. Labore magno metitur, portatur ad aream, trituratur, ventilatur: post tanta pericula coeli et tempestatum, et labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur in horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et quod purgatum erat, profertur et proicitur: imprudentia videtur; sed ut non sit imprudentia, spes facit. Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater illi non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 45. Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus, et tradidit seipsum pro me 46: quia granum, nisi ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet 47. Haec est imprudentia; sed tu nosti illam: isti autem si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 48. Deus, tu scisti imprudentiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. Hoc plane, lucide, aperte, quia ex ore corporis intellegendum est. Delicta nulla Christus habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et delicta mea a te non sunt abscondita: id est, confessus sum tibi omnia delicta mea; et ante os meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti vulnera quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris; in illis fidelibus, unde illi haerebat iam membrum illud quod confitebatur peccata sua. Et delicta, inquit, mea a te non sunt abscondita.
Christi corpus scandalis et persecutionibus premitur.
11. [v 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis: Non erubescant in me: non dicatur illis: Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur illis: Ubi est qui vobis dicebat: Credite in Deum, et in me credite 49? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intellegi; sed si corpus eius non unum hominem ponas: quia revera non est unus homo corpus eius, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris constat. Corpus ergo eius plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus, non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent 50. Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel.
Christi asseclae laudabiliter frontosi esse debent.
12. [v 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur, sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines, quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis 51? Si autem sustines quia mandatum Dei servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non habebat quod illi obiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus peccatum quod nobis obicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur: audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui verissime dixerat: Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet 52, dictus est peccator 53, dictus est iniquus, dictus est Beelzebub 54, dictus est insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis, et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed propter te audivit. Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam, quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur: Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram Angelis Dei 55. Observa ergo tu; sit in te irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo; prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Hoc est enim: Propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit irreverentia faciem meam.
Christus a suis non receptus.
13. [vv 9.10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium Mariae et Ioseph 56? Et unde alio loco: Hunc autem nescimus unde sit 57? Factus ergo sum hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, iuravit per Deum coeli 58. Hospes factus sum filiis matris meae. Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo tua, quia flagellavi in templo male versantes 59; ubi etiam positum est: Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus, hinc hospes; hinc: Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem habeamus 60. Dixit ergo Christi fuisse istam vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare, tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare, opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me cognovit, cognovit et Patrem 61: quia nemo exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium 62. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt.
14. [v 11.] Et cooperui in ieiunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Ieiunium Christi spiritaliter iam in alio psalmo commendavimus Caritati Vestrae. Ieiunium ipsius erat, quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit mulieri: Sitio, da mihi bibere 63; fidem quippe ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret: Sitio 64, fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 65. Sed illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi huius ubi scriptum est: Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt. Ergo, operui in ieiunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod illi obtulerunt: ieiunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non enim intrant in corpus eius amaricantes, de quibus alio loco psalmus dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis 66. Ergo, operui in ieiunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis consensi, hoc est, ab illis ieiunavi. Qui enim non consentit male suadentibus, ieiunat ab ipsis; et per hoc ieiunium meretur opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum.
Christi corpori irridetur a malis.
15. [v 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Iam et de sacco aliquid diximus, unde illud est: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humilabam in ieiunio animam meam 67. Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam 68. Saccum, quia mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne 69. Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur, quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in parabolam.
16. [v 13.] Adversus me insultabant qui sedebant in porta. In porta, nihil aliud quam in publico. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Putatis hoc, fratres, Christo tantummodo contigisse? Quotidie illi in membris eius contingit: quando forte necesse erit servo Dei prohibere ebrietates et luxurias in aliquo vel fundo vel oppido, ubi non auditum fuerit verbum Dei, parum est quia cantant, insuper et in ipsum incipiunt cantare, a quo prohibentur cantare. Comparate nunc illius ieiunium, et illorum vinum. Et in me psallebant qui bibebant vinum: vinum erroris, vinum impietatis, vinum superbiae.
Universae viae Domini misericordia et veritas.
17. [v 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim malediceris, et quid agas non habes; quando tibi iactantur opprobria, et quomodo corrigas eum a quo iactantur non invenis, nihil tibi restat nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 70. Tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae. Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae. Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae, subiunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae Domini 71. Quare misericordia? Dimittendo peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate salutis tuae.
Iniquitati non consentiendum.
18. [v 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est substantia 72. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat: Infixus sum; modo dicit: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo iam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum.
Peccata sunt accusanda, non excusanda.
19. [v 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed iam demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas demersit me 73, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat secundum spiritum. Quibus dictum est: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 74; hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, iam corpore haesimus; fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum, neque coartet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae: illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus, si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum: ut est in alio quodam psalmo scriptum: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam 75. Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet 76; clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 77. Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris iniquitatem ipsius, et dixerit: Vere peccavi, fateor; non super eum clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere: Quid enim mali feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator.
IN EUNDEM PSALMUM 68
ENARRATIO
Sermo 2
Dei misericordia suavis.
1. [vv 17.18.] Posterior pars psalmi de quo hesterno die locuti sumus Caritati Vestrae, hodie nobis explicanda remanserat. Et video esse tempus reddendi debiti, si tamen eius prolixitas non nos etiam hodie debitores reliquerit. Itaque hoc praeloquor, et peto ne diuturnum sermonem in his quae manifesta sunt exspectetis. Ita enim possumus in obscurioribus necessitate immorari, et fortasse supplere quod debemus, ut aliis diebus alia debeamus, aliaque reddamus. Videamus ergo quae sequuntur. Posteaquam dixit: Neque coarctet super me puteus os suum; quod hesterno die commendavimus Caritati Vestrae, ut omni animi intentione et fide pietatis caveamus ne hoc maledictum superveniat nobis. Tunc enim coarctat puteus super hominem os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in peccatis iacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Quando autem dicit homo: Peccator sum; radiatur aliquo lumine etiam profunditas putei. Sequitur ergo, inter passiones exclamans Dominus noster Iesus Christus, caput et corpus; sicut commendavimus, ut quibusdam locis, capitis verba cognoscatis; quae autem dicta fuerint ita ut capiti convenire non possint, ad corpus referatis. Sic enim loquitur Christus tamquam unus; quia et vere unus de quo dictum est: Erunt duo in carne una 1. Si enim in carne una, quid miraris quia et in voce una? Sequitur ergo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Hanc causam asseruit quare debeat exaudiri, quia suavis est misericordia Dei. Nonne magis hoc erat consequens ut diceret: Exaudi me, Domine, ut suavis mihi sit misericordia tua? Quare ergo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua! Suavitatem misericordiae Domini de tribulatione sua commendavit aliis quodammodo verbis, cum dixit: Exaudi me, Domine, quoniam tribulor. Revera enim qui dicit: Exaudi me, Domine, quoniam tribulor, causam dicit quare se exaudiri roget: sed homini in tribulatione posito, necesse est ut suavis sit misericordia Dei. De hac suavitate misericordiae Dei videte quid alio loco Scriptura dicat: Sicut pluvia in siccitate, ita speciosa est misericordia Dei in tribulatione 2. Quod ibi ait, speciosa; hoc ait hic, suavis. Nec panis dulcis esset, nisi fames praecederet. Ergo et quando Dominus permittit aut facit ut in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est; non enim alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Itaque quid ait modo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua? Iam noli differre exauditionem; in tanta tribulatione sum, ut suavis mihi sit misericordia tua. Ad hoc ergo subvenire differebas, ut mihi dulce esset quod subveniebas: iam ergo ultra non est quod differas; pervenit tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis, veniat misericordia tua ad faciendum opus bonitatis. Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me: non secundum multitudinem peccatorum meorum.
2. [v 18.] Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et haec humilitatis commendatio est, a puero tuo, id est a parvo; quia iam carui superbia per disciplinam tribulationis: Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Haec est illa speciosa misericordia Dei quam supra dixit. Nam sequenti versu exponit quod dixit: Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Quid est, velociter? Iam non est quod differas: tribulor; praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua.
Sanctorum occulta et manifesta liberatio.
3. [v 19.] Intende animae meae, et redime eam. Non indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter inimicos meos erue me. Quid est: Propter inimicos meos erue me? Ut confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam. Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem, sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis huius: Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intellegamus, quod cum dixero adiuvante Domino, iudicabit in vobis qui habitat in vobis. Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit. Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit; sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus saeviens etiam matrem adhibuit, cuius blanditiis ad amorem vitae converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa mater, iam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres, nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse quod eius crudelitas dictabat, vel potius incitabat 3. At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt 4; quia et corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod supra dixit: Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum sanctum desuper mittente 5, conversi sunt ad eius fidem qui in eius morte saevierunt; et ex inimicis amici facti sunt per illius gratiam, non per iustitiam suam. Ideo secutus est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? 6 Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat corruptionem.
Christianorum fortitudo non semper aut in omnibus aedem.
4. [v 20.] Tu enim cognoscis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod obicit inimicus. Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis obiectione erubescere. Non est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui obicitur: sed tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum obicitur; non quia obiectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo culpa non inveniebatur. Obiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti 7. O Paule, nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 8. Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat obici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia iam sanata, nec verecundia in fronte tam libera. Sed cum obiceretur quibusdam quod Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic relinquat, sed ut eos adiuvando perficiat. Dixit enim et quidam credens, et titubans: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam 9. In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti; quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos.
Christus patiens suae tristitiae comitem non invenit.
5. [v 21.] Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Quid est, exspectavit? Futura ista praevidit, futura ista praedixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci vellet: causa resurrectionis utrumque fecit. Duo enim quaedam nobis in genere humano nota erant, unum autem incognitum. Nasci quippe homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum vivere nesciebamus. Ut ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo quae noveramus. Ad hoc ergo venit. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Sed miseriam cuius? Exspectavit enim miseriam, sed magis crucifigentium, magis persequentium; ut in illis esset miseria, in illo misericordia. Miseriam quippe illorum miserans etiam pendens in cruce: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 10. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Quid ergo profuit quia exspectavi? hoc est, quid profuit quia praedixi? quid profuit quia dixi ideo me venisse? Ventum est ut impleretur quod dixi: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni; hoc est, non fuit. Quod enim superiore versu dixit: Sustinui qui simul contristaretur; hoc sequenti versu, et consolantes. Quod autem superiore versu, et non fuit; hoc sequenti versu, et non inveni. Ergo non altera subiecta, sed superior repetita sententia est. Quam sententiam si retractemus, quaestio nonnulla poterit oboriri. Numquid enim discipuli eius non sunt contristati, quando ductus est ad passionem, quando ligno suspensus, quando mortuus? Usque adeo contristati, ut illa Maria Magdalene, quae primo eum vidit, gaudens lugentibus nuntiaret quid viderit 11. Evangelium ista loquitur; non nostra praesumptio, non nostra suspicio est: constat doluisse, constat luxisse discipulos. Extraneae mulieres flebant, quando ad passionem ducebatur; ad quas conversus ait: Flete; sed vos, nolite me 12. Quomodo ergo sustinuit qui simul contristaretur, et non fuit? Attendimus, et invenimus tristes, et lugentes, et plangentes; unde nobis mira videtur ista sententia: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni. Intendamus diligentius, et videbimus eum sustinuisse qui simul contristaretur, et non fuisse. Contristabantur enim illi carnaliter de vita mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione: hinc erat illa tristitia. De illis enim esse debuit, qui caeci medicum occiderunt, qui tamquam perniciose febrientes phrenetici, faciebant iniuriam ei a quo illis fuerat salus allata. Ille volebat curare, illi saevire: hinc tristitia medico. Quaere utrum invenerit huius tristitiae comitem. Non enim ait, sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur, id est, ex ea re, qua ego, contristaretur, et non inveni. Petrus certe plurimum amavit, et in fluctus calcandos se sine dubitatione proiecit, et ad vocem Domini liberatus est 13: et eum ductum ad passionem, amoris audacia consecutus, tamen turbatus, ter negavit. Unde, nisi quia malum illi videbatur mori? Id enim devitabat quod malum putabat. Hoc ergo et in Domino dolebat, quod ipse devitabat. Propterea et ante dixerat: Absit a te, Domine; propitius tibi esto, non fiet istud: quando meruit audire, Satanas; posteaquam audierat, Beatus es, Simon Bar Iona 14. Ergo in tristitia quam habebat Dominus de illis pro quibus oravit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 15, nullum comitem invenit. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Prorsus non fuit. Et consolantes, et non inveni. Qui sunt consolantes? Proficientes. Ipsi enim nos consolantur, ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis.
Fel ministrant Christo quicumque male vivunt.
6. [v 22.] Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium hoc nobis indicat. Sed intellegendum est, fratres, hoc ipsum quod non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit: amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur 16; sed in potum, non in escam. Verumtamen sic accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum: Dederunt in escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto, mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia iam Dominus escam acceperat, et in ipsam iniectum est fel. Acceperat autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis: ibi sacramentum sui corporis demonstravit 17. In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens: Quia unus panis, unum corpus multi sumus 18; in hanc escam suavem quis est qui dat fel, nisi contradictores Evangelii, tamquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Iudaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Iudaei, ut in escam quam iam acceperat darent bibendum amarum illum potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis 19. Dant fel super tam iucundum cibum. Sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere 20. Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni.
Videntes malorum infelicem exitum, mala vitemus.
7. [vv 23.24.] Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis? Sufficeret: Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt in infernum viventes 21. Denique de persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 22. Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant? Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla subiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam. Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec intellegamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest intellegere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in retributionem, et in scandalum. Et numquid iniustum est hoc? Iustum est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum, quia ipsi sibi sunt scandalum.
Sursum cor.
8. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus cogitent. Qui bene audit: Sursum cor, curvum dorsum non habet. Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor eius 23. At vero qui futurae vitae spem non intellegunt iam excaecati, de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat, scandalizati sunt Iudaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi curvi 24. Et dorsum illorum semper incurva.
9. [v 25.] Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Plana sunt: sed tamen, comprehendat eos, quasi fugientes agnoscimus. Quo autem fugituri sunt? In coelum? Tu ibi es. In infernum? Ades 25. Pennas suas nolunt recipere, ut volent in directum: Comprehendat eos indignatio irae tuae; non eos permittat effugere.
Dei occulta et manifesta ultio in Iudaeos.
10. [v 26.] Fiat habitatio eorum deserta. Hoc iam in manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam commendavit dicens: Intende animae meae, et redime eam; verum etiam manifestam secundum corpus, adiciens: Propter inimicos meos erue me 26, ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intellegat infelicitatem hominis cuius cor iam caecum est? Tollantur illi oculi corporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo iam quid aperte, ut appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Iudaeorum, occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est hoc in ipsa civitate Ierusalem, in qua sibi visi sunt potentes, clamando adversus Filium Dei: Crucifige, crucifige 27; et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Iudaei, occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur accedere Iudaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui: atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis Caiphas dicendo: Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum 28? Ecce et non eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, tamquam gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta 29. Hoc et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Iudaeis inania.
Peccatum animae vulnus est; peccatorum poena, mors.
11. [v 27.] Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam Iudas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Proiecit enim pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium quo ipse a Domino redemptus erat 30. Factum est hoc in Iuda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio Domini? Nimirum ex persona locutus est eius unde corpus acceperat, unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui percussus est primo morte propter peccatum suum 31. Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Iam enim homo hic moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est? Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit, morte moriemini 32. Ex hac morte carnem susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo 33. Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt: vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus adverte, secundum cuius vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in quo vocem suam ostendit, quia eius primum versum de cruce clamavit: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum 34. Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei quem levavit in iumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens autem Samaritanus misertus est eius; accessit, et in iumentum proprium levavit 35. Samarites latine Custos interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster Iesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis iam non moriturus 36, non dormit neque obdormiet qui custodit Israel 37. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Duorum facinorum rei, Iudaei Christum crucifigentes
12. [v 28.] Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Quid est hoc? Quis non expavescat? Deo dicitur: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Unde apponet Deus iniquitatem? Habet enim iniquitatem quam apponat? Scimus enim verum esse quod dictum est per Paulum apostolum: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit 38. Unde ergo: Appone iniquitatem super iniquitatem? quomodo id intellecturi sumus? Adsit Dominus ut dicamus, et propter fatigationem vestram breviter dicere valeamus. Iniquitas ipsorum erat, quia hominem iustum occiderunt: addita est alia, quia Filium Dei crucifixerunt. Saevire ipsorum tamquam in hominem fuit: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 39. Illi iniquitate sua tamquam hominem occidere voluerunt: apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum, ut Filium Dei crucifigerent. Quis hanc iniquitatem apposuit? Ille qui dixit: Forte reverebuntur Filium meum; ipsum mittam 40. Solebant enim occidere missos ad se servos, exactores locationis atque mercedis. Misit ipsum Filium, ut et ipsum occiderent. Apposuit iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Et haec Deus saeviendo fecit, an potius iuste retribuendo? Fiat enim illis, inquit, in retributionem, et in scandalum. Meriti erant sic excaecari, ut Filium Dei non agnoscerent. Et hoc fecit Deus, apponens iniquitatem super iniquitatem ipsorum; non vulnerando, sed non sanando. Quomodo enim auges febrem, auges morbum, non morbum adhibendo, sed non succurrendo: sic quia tales fuerunt ut curari non mererentur, in ipsa malitia quodammodo profecerunt, sicut dictum est: Mali autem et facinorosi proficiunt in peius 41; et apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum. Et non intrent in iustitia tua. Hoc planum est.
Quos contineat liber vitae.
13. [v 29.] Deleantur de libro viventium. Aliquando enim illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo dixit: Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat: Rex Iudaeorum 42; Deus quemquam scribit et delet? Praescius est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi regnaturos cum Filio suo in vita aeterna 43. Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non sunt scripti in libro vitae 44 Proinde sine dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est: Deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione dictum est in alio psalmo: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis 45; id est, multi scandalizabuntur, et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris 46: non quia cum ibi steterit aliquis, postea cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abicietur; sed quia multi casuri erant in scandalum, qui iam ibi se esse putabant; id est, multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se sperabant tamquam merito iustitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere 47: cum perducta fuerit damnatio eorum etiam ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est: Et cum iustis non scribantur. Dixi ergo: Deleantur, secundum spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non scribantur.
Si christiani sumus, pauperes debemus esse et dolentes.
14. [v 30.] Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus: Utquid talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum. Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 48. Hoc ergo ipse prius iam nobis ostendit; et ideo: Pauper et dolens ego sum. Totum corpus eius hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego sum.
Quae Christianorum divitiae et victimae Deo sacrandae.
15. [v 31.] Et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Numquid desertus est pauper iste? Quando tu dignaris pannosum pauperem applicare ad mensam tuam? Porro autem pauperem istum salus vultus Dei suscepit; in vultu suo abscondit eius egestatem. De illo quippe dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui 49. In illo autem vultu quae sint divitiae vultis nosse? Divitiae istae hoc tibi praestant, ut quod vis, quando vis, prandeas; illae vero, ut nunquam esurias. Pauper et dolens ego sum; et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Ad quam rem? Ut iam non sim pauper, non sim dolens. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Iam dictum est; pauper iste laudat nomen Dei cum cantico, magnificat eum in laude. Quando auderet cantare, nisi recreatus esset a fame? Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Magnae divitiae! Quas gemmas laudis Dei de thesauro interiore protulit! Magnificabo eum in laude. Hae sunt divitiae meae. Dominus dedit, Dominus abstulit. Ergo miser remansit? Absit. Vide divitias: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 50. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude.
16. [v 32.] Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo, placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli. Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua 51. Ergo laudabo Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus eius exiens de ore meo, quam magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et ungulis vituli huius dicendum est? Qui bene instructus est, et laude Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit; cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum abiecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea; iam illa post paupertatem et dolorem in aeterna societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine ventilandus, nec piger de terra excitandus.
17. [v 33.] Videant inopes, et laetentur. Credant, et spe gaudeant. Magis inopes sint, ut saturari mereantur; ne cum superbiae saginam ructant, negetur eis panis quo salubriter vivant. Quaerite Dominum, inopes; esurite, et sitite 52: ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit 53. Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quaeritis panem, ut vivat caro vestra; Dominum quaerite, ut vivat anima vestra.
Sufficit diei malitia sua.
18. [v 34.] Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes. Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium. Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas, corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam 54. Quando homines in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes remaneant. Sufficiat diei malitia sua 55. De ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit.
19. [v 35.] Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Verae divitiae huius pauperis istae sunt, considerare creaturam et laudare Creatorem. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Et creatura sola ista laudat Deum, cum considerata ea laudatur Deus.
Dei aedificatio est Ecclesia.
20. [vv 36.37.] Audi et aliud: Quoniam Deus salvam faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae. Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Iudaeae. Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut aedificentur civitates Iudaeae? O si velis agnoscere structuram, et esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Iudaeae aedificantur. Iuda enim Confessio interpretatur. De confessione humilitatis aedificantur civitates Iudaeae; ut foris ab eis superbi remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum eius obtinebunt eam; et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea.
Qui Deum diligunt, filii sunt Patriarcharum.
21. Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam structuram non intremus. Semen, inquit, servorum eius obtinebunt eam. Iam ergo, semen servorum eius qui sunt? Forte dicis, Iudaei nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Iudaei quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 56. Semen ergo servorum eius, imitatores fidei servorum eius obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Iudaeis dici: Et semen servorum eius obtinebunt eam, dicens: Nos semen gentium sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo nobis in hac civitate sperandum est? statim subiecit, ut praesumas et speres: Et qui diligunt nomen eius, inhabitabunt in ea. Hoc est enim semen servorum eius, qui diligunt nomen eius. Quia enim servi eius dilexerunt nomen eius; quicumque non diligunt nomen eius, non se dicant semen servorum eius; et qui diligunt nomen eius, non se negent semen servorum eius.
IN PSALMUM 69
ENARRATIO
Sermo
In membris Christi adimplentur Christi passiones.
1. [v 2.] Gratias grano tritici, quia mori voluit et multiplicari 1: gratias unico Filio Dei Domino et Salvatori nostro Iesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo: Singularis ego sum, donec transeam 2: quia sic erat singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem; in quantis granis passionem eius imitantibus exsultamus, quando natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra eius, sub uno capite ipso Salvatore nostro caritatis et pacis vinculo colligata, sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt: et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic clamat unus tamquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum cedentes doloribus, vel amori vitae huius, amitterent quod promiserat Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem timorem; verbo, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere 3; exemplo, faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat; faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres; et nisi ille semper adesset qui ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 4, utique defecissent.
Christianorum vita persecutiones novit et insidias.
2. Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis, etiamsi non similitudine passionis. Illi enim iam coronati sunt; nos adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales ipsos urserunt; sed fortasse peiores in omnimodis generibus tantorum scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis 5. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum 6. Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non ibi habitaret; persecutio eius, facta mala Sodomitarum erant 7. Nunc ergo iam Christo in coelo sedente, iam glorificato, iam subiectis cervicibus regum iugo eius, et suppositis eorum frontibus signo eius; iam nullo remanente qui palam Christianis audeat insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus! esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi signati sunt, quando signentur, et quando eius auctoritate alligati desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum eius, simul in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et sollemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis caritas quae dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? 8 Nullus ergo servus Dei sine persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 9. Videris unde, videris quomodo; diabolus ille biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur, inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi? Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit? Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una voce omnes verba haec: Deus, in adiutorium meum intende. Opus enim habemus sempiterno adiutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adiutorium meum intende.
Optemus inimicos nostros salubriter confundi.
3. [v 3.] Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille dicit, qui dixit: Quid me persequeris 10? ille dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 11. Nota est ergo vox huius hominis, totius hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota. Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam meam 12. Ibi de persecutoribus ait quia non erat qui exquireret animam eius; hic autem: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam iusti, cum imitari cogitas; quaeris animam iusti, cum occidere cogitas. Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis iusti, singuli in singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui requirat animam eius ad imitandum passiones eius; hic autem: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam eius, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam eius, quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet, ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro his qui persequuntur vos? 13 Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris: quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 14? Respondet talia dicentibus martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et revereantur. Iam facta est talis vindicta de inimicis martyrum. Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus. Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita desuper voce: Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad persequendum 15. Hoc ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur. Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris; securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua.
Stulti est Dominum praecedere velle eique consilia dare.
4. [v 4.] Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia persecutionis distincta sequentia. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum; impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus tamquam in abysso ligatus est diabolus 16; fremit, et non erumpit. Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga, percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et tabescet 17. Et his tamquam irascitur martyr; et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de quibus dixit: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam; sic et nunc: Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Iudaeorum, vel potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro. Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait: Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante: Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 18: modo repente: Redi post me, satana. Quid est: Redi post me? Sequere me. Praecedere me vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris: hoc est: Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum. Paulo ante: Beatus: modo: Satanas. Unde paulo ante: Beatus? Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 19. Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro iustitia et pro fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant. Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis aliquando in quibus nunc erubescitis? 20
Adsentatorum periculum quam persequentium. Impie et absurde Donatus praefertur Christo.
5. Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tamquam aurum in fornace probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam accepit illos 21. Audi quia et lingua adulantium talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem probatur per os laudantium eum 22. Ignis ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te reprehensor, fractus es in fornace tamquam vas fictile. Formavit te verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est, oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet. Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea 23. Passio quippe et caminus tribulationis fecerat fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque virgines insipientes 24; erit caminus fracturae tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum 25; ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit: Non tentemini: qui enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit. Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare 26. Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis 27? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum 28, cum dicunt: Ego sum, ego sum, et dicitur illis: Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge: facti sunt duces caeci caecorum sequentium 29. Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata: Euge, euge, dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille: Avertantur statim, et erubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit, ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam: Ego sum Pauli, respondit in libertate Domini: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 30 Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium: Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.
Christi sumus quia ab ipso quaesiti et redempti.
6. [v 5.] Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala, sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet? Exsultent, et iucundentur in te: non in me, non in illo, aut in illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum, aliud quaerere hominem. Iucundentur qui quaerunt te. Non iucundabuntur ergo qui quaerunt se, quos prior quaesisti antequam quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis 31. Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Iam ergo quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris suis. Fac quod ait: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me 32. Si ergo quaeris eum qui prior quaesivit te, et ovis facta es eius, et audis vocem pastoris tui, et sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret: Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 33. Ostendit se tibi; vocem eius sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 34. Habes vocem pastoris tui; noli sequi vocem alienorum 35: et furem non timebis, si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec cuiquam hominum dixeris, quasi eius merito, Euge, euge; nec cum gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum 36. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te. Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas, et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam; magnificetur Dominus. Iam coepisti iuste vivere; iam puto quasi iustum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem, magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit, magnificandus erat Dominus: modo iam audiens verba eius coepisti proficere, iustificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant: Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet: confiteris; magnificetur ut ignoscat: iam iuste vivis; magnificetur ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant iusti; hoc dicant qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce, magnificetur Dominus. Exsultent et iucundentur omnes qui quaerunt eum; et dicant: Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare eius. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei nostri, Salvator Dominus noster Iesus Christus: quisquis diligit Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum, fuisse se confitetur aegrotum. Dicant ergo: Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tamquam ab illo salventur. Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in quibus non est salus 37. Quare hoc? Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 38. Ergo: Semper magnificetur Dominus. Qui hoc dicunt? Qui diligunt salutare tuum.
Deus non homo, revera est dominus.
7. [v 6.] Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego; ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 39. Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos 40. Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego tamquam pupillus; anima mea tamquam vidua destituta et desolata: auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus et pauper. Donata sunt mihi peccata; iam coepi sequi praecepta Dei: adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 41. Unde egenus et pauper? Quia: Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam 42. Adhuc esurio, adhuc sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et pauper; Deus, adiuva me. Unde coepit, Deus in adiutorium meum intende; Deus, adiuva me. Rectissime et Lazarus Adiutus interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum Abrahae 43: et gerit typum Ecclesiae Dei, quae semper confiteri debet adiutorio sibi opus esse. Hoc est verum, hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum non eges 44. Ille non eget nostri; nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adiuvet labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum Dominum, cuius verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu? Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus, sublevet Deus, adiuvet Deus: Deus, inquit, adiuva me.
In via Dei semper proficiendum.
8. Adiutor et erutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Tu adiutor et erutor: indigeo auxilio, adiuva; implicatus sum, erue. Nemo enim eruet de implicationibus, nisi tu. Circumstant nos nexus diversarum curarum; hinc atque inde dilaniamur quasi spinis et sepibus, ambulamus angustam viam; fortasse haesimus in sepibus: dicamus Deo: Tu es erutor meus. Qui ostendit angustam viam 45, fecit ut sequeremur. Haec vox perseveret in nobis, fratres Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; iustus sum. Qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit: Sufficit; ibi haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit; vide quomodo se vult adiuvari, donec perveniat: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse 46; ne illi sibi viderentur apprehendisse, quibus rursus dicit: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire 47. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Supra dixerat: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim 48; et ibi sequitur: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Si nondum accepit, egenus et pauper est: si nondum perfectus est, egenus et pauper est. Bene dicit: Deus, adiuva me. Sed intellegit aliquid, et excelsius intellegit. Vide tamen quid dicat: Ei autem qui potest super omnia facere superabundantius quam petimus et intellegimus 49. Vide ergo quia nondum pervenit, nondum apprehendit. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis 50. Ille ergo currit, tu haesisti. Ille dicit nondum se perfectum; et tu iam de perfectione gloriaris! Confundantur qui tibi dicunt: Euge, euge. Confundaris inter illos et tu, quia tu tibi dicis: Euge, euge. Qui enim seipsum laudat, sibi dicit: Euge, euge: qui ab aliis laudatur et consentit, non portat oleum secum; deficiunt faces, clausurus est ille ianuam 51.
Dominus cito venturus est.
9. Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, carissimi, ex admonitione solemnitatis martyrum, ut intellegamus quia martyres tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace simus, necesse est patiamur tribulationem spiritalem; et necesse est ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur 52. Quod donec fiat, clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adiuva me: adiutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est: Ne tardaveris? Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia dicimus: Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid sibi vult hoc votum: Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae 53. Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum 54; unde corpore fuerant separati, corde redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini dicentis: Mementote uxoris Lot 55. Et ipsa in via, iam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi remansit: facta est statua salis 56, ut condiat te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus dicit: Superest mihi corona iustitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die iustus iudex 57.
IN PSALMUM 70
ENARRATIO
Sermo 1
Gratiam Dei gratuitam commendat psalmus.
1. In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Caritate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia iustus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret: Quid fecisti 1, si damnaret iniustum? Quanta ergo misericordia eius, ut iustificet iniustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cuius commendatione habebat Iudaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tamquam iustitiam suam diligentes atque iactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 2. Et tamquam ei diceretur: Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subiecit continuo: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 3. Gloriantes, inquit, tamquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tamquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus 4. Haec est ergo tota scientia magna, hominem scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 5 Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Iudaeos, de littera Legis et de sua iustitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 6. Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post: Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 7: id est, ut unusquisque peccator et iniquus iam de se desperans, iam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba eiusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tamquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus.
Parentibus ex praecepto Domini oboediendum. Per inoboedientiam captivi facti sumus.
2. [v 1.] Titulus ergo est psalmi huius, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Ionadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Ionadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Ieremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt 8. Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tamquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri oboedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius iusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc iubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri iussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Ionadab propter obedientiam, eosque obiecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Ionadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Ieremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus huius psalmi, ut cum dixisset, filiorum Ionadab, subiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Ionadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Ionadab, quia patri obedientes erant; ut intellegerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Ionadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi 9. Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi 10. Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tamquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus eius, faciem eius, praesentiam eius potes videre; cor eius non potes: et tamen ait illis Apostolus: Non ad oculum servientes 11. Et quid est: Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adiecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate 12. Talis fuit Ionadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: id est, ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Ierusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit, ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 13. Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Ionadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt 14. Merito et primi ducti sunt captivi: quia primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 15. Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 16. Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Iam pertines: exclama: Quis me liberabit de corpore mortis huius 17? Audiamus ergo istum hoc exclamantem.
3. Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Iam confusus sum; vel non in aeternum! Quomodo enim non est confusus, cui dicitur: Quem fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis 18. Quid ergo fiet, ne confundamur in aeternum? Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 19. Confusi estis in Adam: recedite ab Adam, accedite ad Christum, et iam non confundemini. In te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Si in me confundor, in te non confundar in aeternum.
Dei iustitiam qua iustus es nemini invidens.
4. [v 2.] In tua iustitia erue me, et exime me. Non in mea, sed in tua; si enim in mea, ero ex illis de quibus ille ait: Ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 20. Ergo in tua iustitia, non in mea. Quia mea quid? Praecessit iniquitas. Et cum ero iustus, tua iustitia erit: quia iustitia mihi abs te data iustus ero; et sic erit mea, ut tua sit, id est abs te mihi data. In eum enim credo qui iustificat impium, ut deputetur fides mea ad iustitiam 21. Erit ergo et sic iustitia mea; non tamen tamquam propria mea, non tamquam a meipso mihi data: sicut putabant illi qui per litteram gloriabantur, et gratiam respuebant. Nam dictum est alio loco: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam 22. Certe non gloriabatur in sua iustitia. Sed revoca ad me Apostolum: Quid enim habes quod non accepisti? 23 et sic dic iustitiam tuam, ut memineris quod acceperis eam, et non eam invideas accipientibus. Nam et ille Pharisaeus, tamquam a Deo accepisset, dicebat: Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi: bene. Quia non sum sicut caeteri homines: quare? Inde enim te delectat quia bonus es, quod alter malus est? Denique quid addidit? Iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste. Hoc iam non est exsultare, sed insultare. Ille autem captivus nec oculos ad coelum audebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori 24. Parum itaque est, ut illud quod in te est bonum agnoscas quod a Deo sit, nisi etiam inde non te extollas super illum quid nondum habet; qui fortasse cum acceperit, transiet te. Quando enim erat Saulus Stephani lapidator 25, quam multi erant Christiani quorum erat ille persecutor! Tamen quando conversus est, omnes qui se praecesserant superavit. Ergo dic Deo quod audis in Psalmo: In te speravi, Domine; non confundar in aeternum: in tua iustitia, non in mea, erue me, et exime me. Inclina ad me aurem tuam. Et haec confessio est humilitatis. Qui dicit: Inclina ad me, confitetur quia iacet tamquam aeger prostratus medico stanti. Denique vide quia aeger loquitur: Inclina ad me aurem tuam, et salvum me fac.
Fiam firmus ex te qui fui infirmatus in me.
5. [v 3.] Esto mihi in Deum protectorem. Non ad me iacula inimici perveniant, ego enim me protegere non possum. Et parum est, in protectorem; addidit, et in locum munitum, ut salvum facias me. In locum munitum mihi esto; tu esto locus munitus meus. Ubi est quod ab illo fugiebas, Adam, et te inter paradisi ligna abscondebas? Ubi est quod eius faciem formidabas, ad quem gaudere consueveras 26? Abiisti, et periisti: captivatus es, et ecce visitaris, et ecce non dimitteris; et ecce dimittuntur nonaginta novem oves in montibus, et quaeritur ovis perdita; et ecce dicitur de inventa ove: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 27. Ecce ipse Deus factus est locus refugii tui, qui primo erat metus fugae tuae. In locum munitum, inquit, mihi esto, ut salvum facias me. Non ero salvus nisi in te: nisi tu fueris requies mea, sanari non poterit aegritudo mea. Leva me a terra; in te iaceam, ut surgam in locum munitum. Quid munitius? Cum ad illum locum confugeris, dic mihi quos adversarios formidabis? quis insidiabitur, et perveniet ad te? Nescio quis dicitur de montis vertice clamasse, cum imperator transiret: Non de te loquor: respexisse ille dicitur et dixisse: Nec ego de te. Contempserat imperatorem cum insignibus armis, exercitu potente. Unde? De loco munito. Si securus ille in alta terra; quomodo tu in eo a quo factum est coelum et terra? Esto ergo mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum facias me. Ego si mihi alium locum elegero, salvus esse non potero. Elige certe, homo, si inveneris, munitiorem. Non est ergo quo fugiatur ab illo, nisi ad illum. Si vis evadere iratum, fuge ad placatum. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum meum, quid est? Per te sum firmus, et ex te sum firmus. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: ut fiam firmus ex te, sicubi fuero infirmatus in me, refugiam ad te. Firmum enim te facit gratia Christi, et immobilem adversus omnes tentationes inimici. Sed ibi est et humana fragilitas, ibi est adhuc prima captivitas, ibi est et lex in membris repugnans legi mentis, et captivum volens ducere in lege peccati 28: adhuc corpus quod corrumpitur, aggravat animam 29. Quantumlibet firmus sis ex gratia Dei; quamdiu adhuc portas terrenum vas, in quo thesaurus est Dei, aliquid etiam de ipso vase fictili formidandum est 30. Ergo firmamentum meum es tu, ut firmus sim in hoc saeculo adversus omnes tentationes. Sed si multae sunt, et turbant me, refugium meum tu es. Ad hoc enim confitebor infirmitatem meam, ut sim timidus tamquam lepus, quia spinis plenus tamquam ericius. Et, ut in alio psalmo dicitur: Petra est refugium ericiis et leporibus 31: Petra autem erat Christus 32.
Nemo mala tolerat si a De non adiuvatur.
6. [v 4.] Deus meus, erue me de manu peccatoris. Generaliter peccatores, inter quos laborat iste qui de captivitate iam liberandus est; iste qui iam clamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum 33? Intus est hostis, lex illa in membris; sunt et foris hostes: quo clamas? Ad illum, cui clamatum est: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo 34. Ergo: Salvum me fac cum dicitur, ab aegritudine tua dicitur interiore, id est ab iniquitate tua; ab ea qua captivus es, ab ea qua ad primum hominem pertines, ut inter primos captivos clames. Salvus autem factus ab iniquitate tua, vide iam et de iniquitatibus alienis, inter quos tibi necesse est vivere, quousque vita ista finiatur. Et quousque? Ecce finitur tibi: numquid finitur Ecclesiae. nisi in fine saeculi? Iste autem unus homo, unitas Christi, clamat has voces. Necesse est ergo ut multi exeuntes de hoc corpore fideles, iam sint in illa requie quam praestat Deus spiritibus fidelium: sed hic sunt adhuc membra Christi; in his qui in hac vita degunt, in his qui postea nascentur. Ergo usque in finem saeculi erit hic iste homo, qui clamat a peccatis suis liberari, et a lege membrorum repugnante legi mentis. Deinde inter peccata aliorum, inter quos necesse est ut vivat usque in finem. Sed duo habent genera peccatores isti: alii sunt qui Legem acceperunt, alii sunt qui non acceperunt; omnes Pagani Legem non acceperunt, omnes Iudaei et Christiani Legem acceperunt. Ergo generale nomen est peccator; aut Legis transgressor, si accepit Legem; aut tantummodo iniquus sine Lege, si non accepit Legem. De utroque genere loquitur Apostolus, et dicit: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 35. Tu autem qui inter utrumque genus gemis, dic Deo quod audis in Psalmo: Deus meus, erue me de manu peccatoris. Cuius peccatoris? De manu Legem praetereuntis et iniqui. Est quidem et iniquus Legem praeteriens, non enim non iniquus qui Legem praeterit: sed omnis Legem praeteriens iniquus est, non omnis iniquus Legem praeterit. Ubi enim non est Lex, ait Apostolus, nec praevaricatio 36. Qui ergo Legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores non possunt. Iudicantur utrique secundum merita sua. Sed ego qui de captivitate volo liberari per gratiam tuam, clamo ad te: Libera me de manu peccatoris. Quid est, de manu eius? De potestate eius; ne cum saevit, adducat ad consensionem; ne cum insidiatur, persuadeat iniquitatem. De manu Legem praetereuntis et iniqui. Responde illi: Quid te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui? Noli consentire; sed si saevit, patiens esto, tolera. Sed quis tolerat, si deserat ille qui fit locus munitus? Quare ergo dico: Libera me de manu Legem praetereuntis et iniqui? Quia non est in me ut patiens sim, sed in te qui donas patientiam.
Spes et patientia nostra, Deus.
7. [vv 5.6.] Denique sequitur quare hoc dico: Quoniam tu es patientia mea. Iam si patientia, recte et quod sequitur: Domine, spes mea a iuventute mea. Ideo patientia mea, quia spes mea: an potius ideo spes mea, quia patientia mea? Tribulatio, ait Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit 37. Merito in te speravi, Domine; non confundar in aeternum 38. Domine, spes mea a iuventute mea. A iuventute tua, Deus spes tua? Nonne et a pueritia tua, et ab infantia tua? Plane, inquit. Nam vide quid sequitur, ne hoc putares ita me dixisse: Spes mea a iuventute mea, quasi nihil profuerit Deus infantiae vel pueritiae meae; audi quod sequitur: In te confirmatus sum ex utero. Audi adhuc: De ventre matris meae tu es protector meus. Quare ergo, a iuventute mea, nisi ex quo in te coepi sperare? Ante enim non in te sperabam; quamvis tu fueris protector meus, qui me salvum perduxisti ad tempus quo in te discerem sperare. A iuventute autem mea coepi in te sperare; ex quo me adversus diabolum armasti, ut in procinctu exercitus tui armatus fide tua, caritate, spe, caeterisque donis tuis confligerem adversus invisibiles inimicos tuos, audiremque ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae 39. Ergo iuvenis est qui pugnat contra ista; sed quamvis iuvenis sit, cadit, nisi ille sit spes eius cui clamat: Domine, spes mea a iuventute mea.
Dei gratiam te liberantem numquam oblitus sis.
8. In te cantatio mea semper. Numquid ex quo in te sperare coepi usque nunc? Sed, semper. Quid est, semper? Non tantum tempore fidei, sed et tempore speciei. Nunc enim quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 40: veniet tempus ut videamus quod non visum credimus; viso autem quod credimus, laetabimur: viso autem quod non crediderunt impii, confundentur. Tunc veniet res cuius est modo spes. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 41. Modo ergo gemis, modo in locum refugii curris, ut salvus fias; modo in infirmitate positus medicum rogas: quid, cum acceperis perfectam etiam sanitatem? quid, cum effectus fueris aequalis Angelis Dei 42? iam forte istam gratiam qua liberatus es oblivisceris? Absit. In te cantatio mea semper.
In via angusta non deficiendum.
9. [v 7.] Tamquam prodigium factus sum multis. Hic tempore spei, tempore gemitus, tempore humilitatis, tempore doloris, tempore infirmitatis, tempore vocis a compedibus, hic ergo quid? Tamquam prodigium factus sum multis. Unde, tamquam prodigium? unde mihi insultant qui me prodigium putant? Quia credo quod non video. Illi enim, beati in his quae vident, exsultant in potu, in luxuria, in scortationibus, in avaritia, in divitiis, in rapinis, in saecularibus dignitatibus, in dealbatione lutei parietis; in his exsultant: ambulo autem ego in viam dissimilem, contemnens ea quae praesentia sunt, et timens etiam prospera saeculi, nec alicubi securus nisi in promissis Dei. Et illi: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 43. Quid ais? repete. Manducemus, inquit, et bibamus. Age; quid postea dixisti? Cras enim moriemur. Terruisti; non seduxisti Plane hoc ipso quod postea dixisti, incussisti mihi timorem ne tibi consentiam. Cras enim moriemur, dixisti; et praecessit: Manducemus et bibamus. Cum enim dixisses: Manducemus et bibamus; adiunxisti: Cras enim moriemur. Audi contra a me: Imo ieiunemus et oremus; cras enim moriemur. Hanc viam tenens arctam et angustam, tamquam prodigium factus sum multis; sed tu adiutor fortis. Adesto, o Domine Iesu, qui mihi dicas: Noli deficere in via angusta; ego prior transii, ego sum ipsa via 44, ego duco, in me duco, ad me perduco. Ergo quamvis prodigium factus sum multis; tamen non timebo, quia tu adiutor fortis.
10. [v 8.] Repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam. Quid est, tota die? Sine intermissione. In prosperis, quia consolaris; in adversis, quia corrigis; antequam essem, quia fecisti; cum essem, quia salutem dedisti: cum peccassem, quia ignovisti; cum conversus essem, quia adiuvisti; cum perseverassem, quia coronasti. Ita plane repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam.
Quo praecessit Caput membra secutura sunt.
11. [v 9.] Ne proicias me in tempore senectutis. Spes mea a iuventute mea, ne proicias me in tempore senectutis. Quod est hoc tempus senectutis? Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus: Imo vero deficiat virtus tua, ut in te maneat mea; ut dicas cum Apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum 45. Noli timere ne proiciaris in infirmitate, in ista senectute. Quid enim, Dominus tuus non est infirmatus in cruce? nonne ante illum, tamquam ante hominem nihil valentem, captivatum et oppressum, caput agitaverunt fortissimi, et tauri pingues, et dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce 46? Numquid ille, quia infirmus erat, desertus est; qui maluit non descendere de cruce, ne non potentiam ostendisse, sed insultantibus cessisse videretur? Quid te docuit pendens, qui descendere noluit, nisi patientiam inter insultantes, nisi ut sis fortis in Deo tuo? Forte et ex eius persona dictum sit: Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis: ex persona eius secundum infirmitatem, non secundum potestatem; secundum id quod nos in se transfiguraverat, non secundum id quod ipse descenderat. Factus est enim multis prodigium. Et forte ipsa erat senectus eius; quia ex vetustate non incongrue senectus vocatur, et ait Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo 47. Si ibi erat vetus homo noster, senectus ibi erat; quia vetus, senectus. Tamen quia verum est: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua 48, resurrexit ipse die tertio, promisit resurrectionem finito saeculo. Iam praecessit caput; membra secutura sunt. Quid times ne derelinquat te, ne abiciat in tempus senectutis, cum defecerit virtus tua? Imo tunc in te erit virtus eius, quando defecerit virtus tua.
Venere Deus Christus dereliquit?
12. [vv 10.11.] Quare hoc dico? Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat eum. Dictum est hoc de Christo: ille enim qui potentia magna divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens prehensus est. Quando prehenderetur, nisi illi primo in corde suo dicerent: Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? 49 Ergo Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi 50, cum esset et Christus Deus, ex Iudaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 51? Deus reliquit illum? Absit. Sed in vetere nostro vox nostra erat, quia simul crucifixus erat vetus homo noster cum illo; et de ipso vetere nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti 52? Quare me isti derelictum putant malo suo? Quid est, derelictum putant malo suo? Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 53. Persequimini, et comprehendite eum. Familiarius tamen hoc, fratres, accipiamus ex membris Christi, et vocem nostram in his verbis agnoscamus: quia et ille tales voces ex persona nostra habuit, non ex potentia et maiestate sua; sed ex eo quod factus est propter nos, non secundum id quod erat qui fecit nos.
13. [v 12.] Domine Deus meus, ne elonges a me. Ita fit, et non elongat omnino. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor 54. Deus meus, in adiutorium meum respice.
In tribulatione ne fueris Deo rebellis. Inimicis parcendum pro eisque orandum.
14. [v 13.] Confundantur et deficiant committentes animam meam. Quid optavit? Confundantur et deficiant. Quare optavit? Committentes animam meam. Quid est, committentes animam meam? Committentes quasi in rixam aliquam. Committi enim dicuntur, qui rixari provocantur. Si ergo ita est, caveamus committentes animam nostram. Quid est, committentes animam nostram? Primo provocantes nos ut Deo resistamus, ut in malis nostris Deus nobis displiceat. Quando enim rectus es, ut bonus sit tibi Deus Israel, bonus rectis corde 55? quando rectus es? vis audire? Quando in eo bono quod facis, Deus tibi placet; in eo autem malo quod pateris: Deus tibi non displicet. Videte quid dixerim, fratres, et cauti estote contra committentes animas vestras. Omnes enim qui vobiscum agunt, ut in moeroribus et tribulationibus fatigemini, id agunt, ut in eo quod patimini Deus vobis displiceat, et exeat ex ore vestro: Quid est hoc? quid enim feci? Iam ergo tu nihil mali fecisti, et tu iustus es, ille iniustus? Peccator sum, inquis, fateor; iustum me non dico. Sed quid, peccator? numquid tantum quantum ille cui bene est? quantum Gaius Seius? Ego scio mala ipsius, ego scio iniquitates ipsius, a quibus ego, etsi peccator, longe absum; et tamen video eum florere omnibus bonis, et ego tanta patior! Non ergo ideo dico: Deus quid tibi feci, quia nihil omnino mali feci; sed quia non tantum feci, ut ista dignus sim pati. Iterum tu iustus es, ille iniustus? Evigila miser; commissa est anima tua. Non, inquit, ego iustum me dixi. Quid ergo dicis? Peccator sum, sed non tanta commisi ut ista dignus essem pati. Non ergo dicis Deo: Iustus sum, sed tu es iniustus; sed dicis: Iniustus sum, sed tu es iniustior. Ecce commissa est anima tua, ecce iam bellum gerit anima tua. Quae? contra quem? Anima tua, contra Deum; quae facta est, contra eum a quo facta est. Vel quia es quae contra illum clames, ingrata es. Redi ergo ad confessionem infirmitatis tuae; implora medici manum. Non tibi videantur felices qui florent ad tempus. Tu castigaris; illis parcitur: forte tibi castigato et emendato filio haereditas reservatur. Redi ergo, redi, praevaricator, ad cor 56; non committatur anima tua. Potentior est multum cui bellum indixisti. Quanto grandiores lapides in coelum miseris, tanto te fortior ruina pressura est. Redi potius; agnosce te. Deus est qui tibi displicet: erubesce; tu tibi displice. Nihil boni faceres, nisi ille bonus esset; et nihil mihi patereris, nisi ille iustus esset. Evigila ergo in hanc vocem: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum 57. Iniusti erant qui iuxta Iob putrescentem sani sedebant 58; et tamen ille recipiendus flagellabatur, illis puniendis parcebatur. Quidquid ergo tribulationis tibi acciderit, quidquid insultationis, non committatur anima tua; non committatur, non solum contra Deum, sed nec contra eos ipsos qui tibi ista faciunt. Si enim vel ipsos odio habueris; et contra illos commissa est anima tua. Prorsus illi gratias age; pro istis ora. Forte enim et oratio pro ipsis est ista quam audisti: Confundantur et deficiant committentes animare meam. Confundantur et deficiant: multum enim de iustitia sua praesumunt; ergo confundantur. Hoc illis expedit ut peccata sua cognoscant, unde confundantur et deficiant, male enim de viribus suis praesumebant; et ipsi defecti dicant: Quando infirmor, tunc potens sum 59; et ipsi defecti dicant: Ne abicias me in tempus senectutis. Bonum ergo illis optavit, ut confundantur de malis suis, et deficiant a perversis viribus suis; et tunc iam defecti et confusi quaerant illuminatorem a confusione, et refectorem a defectione. Denique vide quid sequitur: Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Confusionem et verecundiam: confusionem de mala conscientia; verecundiam propter modestiam. Fiat hoc in illis, et boni erunt. Non tibi videatur saevire: utinam exaudiatur pro illis! Nam saevire videbatur et Stephanus, quando ore flammanti verba illa iaculabatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper resistitis Spiritui Sancto 60. Quam accensa iracundia, quam vehemens adversus inimicos! Commissa tibi videtur anima ipsius. Absit. Salutem ipsorum requirebat; phreneticos male saevientes verbis ligabat. Nam vide quia non erat commissa anima ipsius, non solum contra Deum, sed nec contra ipsos: Domine, inquit, Iesu, accipe spiritum meum 61. Non ei displicuit Iesus, quia passus erat lapidationem pro verbo ipsius; non ergo erat commissa anima eius contra Deum. Item dixit: Domine, ne statuas illis hoc delictum 62: non ergo erat commissa anima eius, nec contra inimicos suos. Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Hoc enim quaerunt omnes qui me tribulant; mala mihi quaerunt. Quae mala quaerebat etiam mulier illa, quando suggessit: Dic aliquid in Deum, et morere 63. Et illa uxor Tobiae, quae ait marito: Ubi sunt iustitiae tuae 64? Ad hoc dicebat, ut displiceret illi Deus, qui illum fecerat caecum; et cum illi displiceret, committeretur anima ipsius.
Lauda Deum artificem et liberatorem tuum.
15. [v 14.] Si ergo nemo tibi tribulando persuaserit, nemo extorserit ut tibi displiceat Deus in his quae pateris, aut ut oderis homines per quos pateris, non committitur anima tua; securus dicis quod sequitur: Ego autem semper in te sperabo, et adiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Movere nos debet, adiciam super omnem laudem tuam. Perfectiorem facturus es laudem Dei? est aliquid quod superadiciatur? si iam omnis illa laus est, tu quid adiecturus es? Laudatus est Deus in omnibus bonis factis suis, in omni creatura sua, in omni institutione rerum omnium, in gubernatione et regimine saeculorum, in ordine temporum, in eminentia coeli, in fecunditate terrarum, in circumfusione maris, in omni praepollentia nascentis ubique creaturae, in ipsis filiis hominum, in danda lege, in liberandis suis a captivitate Aegyptiorum, et caeteris omnibus mirabilibus suis: nondum erat laudatus in eo quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Sit ergo ista laus adiecta per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi; ut hic eius vocem intellegamus super omnem laudem praeteritam: sic hoc et recte intellegimus. Quid, tu forte peccator, qui timebas committi animam tuam, qui in ipso solo sperabas, ut a prima illa captivitate liberareris, qui de iustitia tua non praesumebas, sed de gratia illius quam commendat hic psalmus; quid, tu adicies aliquid super omnem laudem Dei? Adiciam, inquit. Videamus quid adiciat. Posset esse omnis laus tua, et nihil omnino deesse videretur ad laudem tuam, quia et nihil deesset, si damnares omnes iniquos. Non enim non esset magna laus Dei iustitia ipsa qua iniqui damnantur: magna laus esset. Fecisti hominem, dedisti ei liberum arbitrium, in paradiso collocasti, praeceptum imposuisti, mortem, si praeceptum violaret, iustissimam denuntiasti; nihil non fecisti, nemo est qui a te amplius exigat. Peccavit; factum est genus humanum tamquam massa peccatorum, profluens de peccatoribus 65; quid ergo, tu si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet: Iniuste fecisti? Esses plane etiam sic iustus, et omnis esset ista laus tua; sed quia liberasti et ipsum peccatorem iustificando impium, adiciam super omnem laudem tuam.
In prosperis et in adversis rebus dic Deo laudem.
16. [v 15.] Os meum enuntiabit iustitiam tuam: non meam. Inde adiciam super omnem laudem tuam, quia et quod iustus sum, si iustus sum, iustitia tua est in me, non mea; tu enim iustificas impium 66. Os meum enuntiabit iustitiam tuam; tota die salutem tuam. Quid est, salutem tuam? Domini est salus 67. Nemo sibi usurpet quia se salvum facit: Domini est salus. Non se salvum per se quisquam facit: Domini est salus, vana salus hominis 68. Tota die salutem tuam: toto tempore. Aliquid adversi est; praedica salutem Domini: aliquid prosperi est; praedica salutem Domini. Ne praedices in prosperis, et obmutescas in adversis; alioquin non erit quod dictum est, tota die. Tota enim dies cum sua nocte est. Numquid quando dicimus: Triginta dies, verbi causa, transierunt, dicimus et noctes? nonne et in ipso nomine dierum includimus noctes? In Genesi quid dicebatur? Factum est vespere, et factum est mane dies unus 69. Ergo dies totus cum sua nocte est; nox enim diei servit, non dies nocti. Quidquid facis in carne mortali, iustitiae debet servire; quidquid facis ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies serviat nocti. Ergo tota die laudem Dei dic; scilicet in prosperis et in adversis: in prosperis, tamquam tempore diurno; in adversis, tamquam tempore nocturno: tota tamen die laudem Dei dic, ut non frustra cantaveris: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo 70. Salvis filiis, pecore, familia, omni re sua, Iob laudabat Deum; hoc quasi diurno tempore: damna venerunt, orbitas irruit, periit quod servabatur, obierunt quibus servabatur; hoc quasi nocturno tempore. Vide tamen tota die laudantem. Numquid post illud diurnum tempus ubi laetabatur, quia factus est illius quasi lucis, hoc est prosperitatis occasus, defecit a laudibus Dei? Nonne dies erat in corde, unde fulgebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 71? Et hoc quasi adhuc vespertinum erat tempus: venit et nox crassior, tenebrae profundiores, corporis dolor, putredo vermium; nec sic in ipsa putredine defecit a laudibus Dei foris in nocte, qui intus exsultabat in die. Namque uxori persuadenti blasphemiam, et committenti animam ipsius, male suadenti miserae tamquam umbrae nocturnae: Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Vere filia noctis! Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus 72? Laudavimus in die, deficiemus in nocte? Tota die, id est cum sua nocte, salutem tuam.
Non omnes artes et negotia sunt per se reprobanda.
17. Quoniam non cognovi negotiationes. Ideo, inquit, tota die salutem tuam, quoniam non cognovi negotiationes. Quae sunt istae negotiationes? Audiant negotiatores, et mutent vitam; et si fuerunt, non sint; non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur: postremo, non approbent, non laudent; improbent, damnent, mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc enim aviditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum passus fueris, blasphemabis; et non erit in te quod dictum est: Tota die laudem tuam. Quando autem pro pretiis rerum quas vendis, non solum mentiris, verum etiam falsum iuras; quomodo in ore tuo tota die laus Dei? quando si christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei 73, ut dicatur: Ecce quales sunt Christiani! Ergo, si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, corrigant se Christiani; non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Ecce ego affero quidem ex longinquo merces ad ea loca in quibus non sunt ea quae attulero, unde vivam, tamquam mercedem laboris mei peto, ut carius vendam quam emerim. Unde enim vivam, cum scriptum sit: Dignus est operarius mercede sua 74? Sed agitur de mendacio, de periurio. Hoc vitium meum est, non negotiationis: neque enim non, si vellem, possem agere sine isto vitio. Non ergo meam culpam actor ad negotium transfero: sed si mentior, ego mentior, non negotium. Possem enim dicere: Tanto emi, sed tanto vendam; si placet, eme. Non enim istam veritatem audiens emptor repelleretur, et non potius omnes accurrerent; quia plus fidem quam mercem diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne periurem; non ut abiciam negotium unde me transigo. Quo enim vocas, quando hinc revocas? Forte ad artem aliquam? Ero sutor; calceamenta faciam hominibus. Mendaces enim et ipsi non sunt? periuri et ipsi non sunt? Nonne locatis ab alio calceamentis, cum acceperint ab alio pretium, dimittunt quod faciebant, et suscipiunt alteri facere, et fallunt eum cui promiserant cito se facturos? nonne saepe dicunt: Hodie facio, hodie impleo? Deinde in ipsa sutura tantas fraudes non faciunt? Faciunt ista, et dicunt ista; sed ipsi mali sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo artifices mali Deum non timentes, vel pro lucro, vel pro timore damni aut egestatis mentiuntur, periurant; non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo revocas a negotiatione? An ut agricola sim, et adversus Deum tonantem murmurem, ut grandinem timens sortilegum consulam, ut quaeram quid faciam contra coelum; ut optem pauperibus famem, quo possim vendere quod servavi? ad hoc me adducis? Sed non ea faciunt, inquis, agricolae boni. Nec illa negotiatores boni. Quid enim, etiam et filios habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes quaerunt? Ista hominum, non rerum peccata sunt. Potest mihi hoc dicere negotiator. Quaere ergo, Episcope, quemadmodum intellegas negotiationes quas legisti in Psalterio; ne forte tu non intellegas, et me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodum vivam: si bene, bene mihi erit; unum tamen scio, quia si malus fuero, non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. Quando verum dicitur, non est quod contradicatur.
Malus negotiator ille est qui de se praesumit.
18. Quaeramus ergo quas dixerit negotiationes, quas vere qui non cognovit, tota die laudat Deum. Negotiatio et in graeca lingua ab actu dicitur, et in latina a negato otio: sed sive ab actu, sive a negato otio, discutiatur quid sit. Qui enim negotiatores actuosi, quasi ex eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perveniunt ad gratiam Dei. Ergo contra illam gratiam sunt negotiatores, quam commendat hic psalmus. Illam enim gratiam commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Quomodo quodam loco dicitur, Medici non resuscitabunt 75; deserere debent homines medicinam? Sed quid est hoc? Sub isto nomine intelleguntur superbi, pollicentes salutem hominibus, cum Domini sit salus. Quomodo ergo contra medicos, id est superbos salutis pollicitatores, vigilat hoc quod dictum est: Tota die salutem tuam: sic contra negotiatores, id est, qui de actu suo et operibus gaudent, vigilat hoc quod dictum est: Os meum enuntiabit iustitiam tuam, id est non meam. Qui sunt negotiatores, id est quasi de actu suo sibi placentes? Qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 76. Merito et negotium dictum est, quia negat otium. Quantum mali est, quod negat otium? Merito Dominus expulit de templo illos quibus dixit: Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis 77; id est, gloriantes de operibus vestris, otium non quaerentes, nec audientes contra inquietudinem et negotiationem vestram dicentem Scripturam: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus 78. Quid est, Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus; nisi, ut sciatis quia Deus est qui operatur in vobis, et non de vestris operibus extollamini? Non audis vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris 79? Haec requies contra negotiatores praedicatur, haec requies contra eos qui oderunt otium praedicatur, agendo et iactando se de operibus suis, ut non requiescant in Deo; et tanto longius a gratia resiliant, quanto magis de suis operibus extolluntur.
Lex sine gratia est littera occidens, non salvans. Languidus apud piscinam Bethesda hominem sub lege figurat. Lex ad adventum Salvatoris parandum data est.
19. Sed est in quibusdam exemplaribus: Quoniam non cognovi litteraturam. Ubi alii codices habent, negotiationem; ibi alii, litteraturam: quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas forte sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo et litteraturam quomodo intellegamus, ne sic offendamus grammaticos, quomodo paulo ante negotiatores: quia et grammaticus potest in arte sua honeste vivere; non peierare, non mentiri. Quaeramus ergo litteraturam quam non cognovit iste, in cuius ore tota die laus Dei est. Est quaedam litteratura Iudaeorum: ad illos enim et hoc referamus; ibi inveniemus quod dictum est. Quomodo cum de negotiatoribus quaereremus, propter actus et opera, invenimus illam dici negotiationem detestandam, quam notavit Apostolus dicens: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 80. Contra quam dicit idem Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Quomodo ergo? Numquid non operabimur bonum? Operabimur; sed ipso in nobis operante: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 81. Quomodo hoc ergo invenimus contra negotiatores, id est de actu gloriantes, de negotio quod neget otium se extollentes, inquietos potius quam bonos operatores; quia boni operatores illi sunt in quibus Deus operatur: sic et nescio quam litteraturam invenimus apud Iudaeos. Dominus adsit ut explicem verbis, quod dignatus est donare ut corde conspicerem. Superbia Iudaeorum praesumentium tamquam de viribus suis et de iustitia operum suorum, gloriabatur de Lege, quod ipsi Legem acceperint, aliae gentes non acceperint; in qua Lege, non de gratia gloriabantur, sed de littera. Lex enim sine gratia, littera sola est: manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Quid enim ait Apostolus? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 82. De hac littera dicit alio loco: Littera occidit; spiritus autem vivificat 83. Habes litteram, si praevaricator legis es: Qui per litteram, inquit, et circumcisionem praevaricator legis es. Nonne bene cantatur et dicitur: Erue me de manu legem praetereuntis et iniqui? Habes litteram; sed non imples litteram. Unde non imples litteram? Quoniam qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est 84. Quid tibi ergo profuit littera quam non imples? Quare autem non imples? Quia de te praesumis. Quare non imples? Quia negotiator es; opera tua extollis: nescis necessariam esse gratiam adiuvantis, ut impleatur praeceptum iubentis. Ecce iussit Deus; age quod iussit. Incipis agere quasi ex viribus tuis, et cadis; et manet super te littera puniens, non salvans. Merito Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est 85. Moyses quinque libros scripsit: sed in quinque porticibus piscinam cingentibus languidi iacebant; sed curari non poterant 86. Vide quomodo manet littera, convincens reum, non salvans iniquum. Illis enim quinque porticibus, in figura quinque librorum, prodebantur potius quam sanabantur aegroti. Quid ergo ibi tunc sanabat aegrotum? Motus aquae. Piscina illa mota descendebat aegrotus, et sanabatur unus, quia unitas: quisquis alius ad ipsum motum descenderet, non sanabatur. Quomodo commendabatur unitas corporis clamantis a finibus terrae? Alius non sanabatur, nisi rursus mota fuisset piscina. Significabat ergo piscinae motus perturbationem populi Iudaeorum, quando venit Dominus Iesus Christus. Angeli enim adventu intellegebatur moveri aqua in piscina. Aqua ergo cincta porticibus quinque, gens erat Iudaea cincta Lege. Et in porticibus aegroti iacebant, et in sola aqua turbata et mota sanabantur. Venit Dominus, turbata est aqua, crucifixus est; descendat ut sanetur aegrotus. Quid est, descendat? Humiliet se. Ergo quicumque amatis litteram sine gratia, in porticibus remanebitis; aegri eritis, iacentes, non convalescentes: de littera enim praesumitis. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 87. Sed data est lex, ut reos vos faceret, rei facti timeretis, timentes indulgentiam peteretis, iam de viribus vestris non praesumeretis, de littera vos non extolleretis. Nam ipsa figura est etiam, quod Eliseus primo ad mortuum resuscitandum baculum misit per servum. Mortuus erat filius viduae hospitae ipsius; nuntiatum est ei, servo suo dedit baculum suum: Vade, inquit, pone super mortuum 88. Nesciebat Propheta quid ageret? Praecessit servus, posuit baculum super mortuum, non surrexit mortuus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Non vivificavit lex per servum missa; et tamen ille misit baculum suum per servum, qui postea secutus vivificavit. Namque cum ille infans non resurrexisset, venit ipse Eliseus, iam figuram portans Domini, qui servum suum cum baculo, tamquam cum Lege, praemiserat; venit ad iacentem mortuum, posuit membra sua super illum. Ille infans erat; ille iuvenis erat: contraxit et breviavit quodammodo iuventutis suae magnitudinem, parvulus factus ut mortuo congrueret. Mortuus ergo surrexit, cum se vivus mortuo coaptavit: et fecit Dominus quod non fecit baculus; fecit gratia quod non fecit littera. Illi ergo qui in baculo remanserunt, in littera gloriantur, et ideo non vivificantur. Ego autem de gratia tua volo gloriari. Mihi autem, ait Apostolus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 89, nisi in illo qui se mihi vivus mortuo, ut resurgerem, coaptavit; ut iam non ego viverem, viveret autem in me Christus 90. In ipsa gratia glorians. litteraturam non cognovi: id est, homines de littera praesumentes, et a gratia resilientes, toto corde reprobavi.
Opera legis implet caritas. Mea sola non sunt nisi peccata.
20. [v 16.] Merito sequitur: Introibo in potentiam Domini: non meam, sed Domini. Nam illi in potentia sua de littera gloriati sunt; ideo adiunctam litterae gratiam non cognoverunt. Nam Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ipse enim venit ut Legem impleret, quando caritatem donavit, per quam Lex posset impleri. Plenitudo enim Legis caritas 91. Illi non habentes caritatem, id est, non habentes Spiritum gratiae, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 92, remanserunt gloriantes in littera. Sed quia littera occidit; spiritus autem vivificat; non cognovi litteraturam, et introibo in potentiam Domini. Ideo versus iste sequens confirmat perficitque sententiam, ita ut eam figat in cordibus hominum, nec alium permittat omnino irrepere ulla ex parte intellectum. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. O solius! Quid addidit, solius? rogo vos. Sufficeret, memorabor iustitiae tuae. Solius, inquit, prorsus: ibi meam non cogito: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 93 Iustitia tua sola me liberat; mea sola non sunt nisi peccata. Non glorier ergo de viribus meis; non in littera remaneam: reprobem litteraturam, id est homines de littera gloriantes, et de suis viribus perverse, tamquam phreneticos, praesumentes; reprobem tales, intrem in potentiam Domini, ut quando infirmus sum, tunc potens sim; ut tu in me sis potens, quoniam memorabor iustitiae tuae solius.
IN EUNDEM PSALMUM 70
ENARRATIO
Sermo 2
Non nostris meritis sed Dei dono liberamur.