Enarrationes in Psalmos (page 17)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

1. Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Caritati Vestrae: eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam eius partem in hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tamquam agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non sitis. Commendavimus hesterno die titulum eius; sed propter renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant qui nescierunt. Filiorum Ionadab Psalmus est; quod nomen interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona, pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est: Voluntarie sacrificabo tibi 1. Filiis huius, id est, filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua 2. Iam enim, si superbi deseruimus, vel fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset, dicens: Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Ad istum versum conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spiritale est, sed quod animale postea spiritale 3. Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius ab Apostolo insinuatam ex Epistola eius, verba quaedam commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 4. Ipsa est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro 5. Venit autem hoc de poena peccati, ut homo adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum quod non debuit experiri, si crederet dicenti: Noli tangere 6; expertus ergo malum, postea saltem obtemperet praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed male habentibus 7. Boni autem amici medici, qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint, et in aegritudinem inciderint, supplicant medico: quem contempserunt sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas 8? Utique non: puta qui occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli 9. Offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed Domini. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Nullam meam agnosco; solius tuae iustitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem a me habeo, mali habeo. Non meritis supplicium reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius iustitiae memorabor.

Iustitia nostra ex Deo est redimente nos.

2. [v 17.] Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quid me docuisti? Quia tuae solius iustitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me ex iuventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti, docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere iniustam fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum dedit imperator, fraudem suggessit desertor 10. Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem? Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit, quam qui te fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus est Deus. Iam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe, nondum in re, ambulans per fidem, nondum per speciem: Deus, inquit, docuisti me ex iuventute mea. Ex quo conversus sum ad te, innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse; sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer iustitiae tuae solius.

Deus nos errantes quaesivit mortuosque resuscitavit. Animarum nostrarum lux, Deus.

3. Quid deinde post iuventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex iuventute mea; quid post iuventutem? In ipsa enim prima conversione tua didicisti quod ante conversionem iustus non fuisti, sed praecessit iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet caritas; et renovatus in novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Iam forte ex quo conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere debes? Quemadmodum solent homines dicere: Iam dimitte; opus erat ut viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis: Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi ergo: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 11. Quod autem viam ingressus es, iuventus est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus tui, ubi diceres: Bene est; et securus diceres, quietus ab omni molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam? Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es, iam regis te? iam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non, inquit: Docuisti me ex iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas, mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus 12. Mortui sunt omnes infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt. Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator eius ipse illi lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quamquam et corpus exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad sepulcrum; clamavit: Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus, processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit 13. Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et Domino absente. Quamquam eum Dominus corporaliter resuscitasset, quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia maiestatis suae illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia eius, ut suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea, hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea?

Christiani usque in finem saeculi permanebunt.

4. [v 18.] Et usque in senectam et senium. Duo ista nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim post iuventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam dicitur gravis, et senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates. Docuisti me gratiam tuam a iuventute mea; et usque nunc, post iuventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cuiusdam magni hominis est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus iuventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est, mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit seges Ecclesiae: haec iuventus. Progredientibus autem temporibus confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Non tantum in iuventute, quando Paulus, quando Petrus, quando primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua. Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi 14? Quare ista oportebat ut dicerentur in Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei 15 qui dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et redibunt idola, rediet quod erat antea. Quamdiu erunt Christiani? Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte exies ad iudicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a iuventute mea, et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est 16? Brachium Domini, Christus. Noli ergo derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui? Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, iam nulla superveniet generatio.

Hominum et Angelorum bona a Deo sunt.

5. [v 19.] Potentiam tuam, et iustitiam tuam: hoc est, annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam iustitiam meam; sed potentiam tuam et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod iuste vivunt, tibi debent quod beate vivunt: Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret? quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et iustitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia.

Homo Dei imago et gloria.

6. Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem, audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii 17! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in Adam omnis homo, cum volo esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit: Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur; benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei nos hortatur. Denique quid adiungit? Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 18. Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram 19. Non ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine, quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et intellegite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intellegere. Deus nullo indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum. Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior, aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset? Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua mulier paritura est. Quid dicam: Tu dic? ipsa dicat, quae quod portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum, et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a quibus senex adiuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit per eius bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem; novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor, qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame correctus est qui saturitate superbus abscesserat 20. Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat 21, non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tamquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem eius, faciens quod dictum est: Mihi adhaerere Deo bonum est 22; vere custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab eius calore torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe atque incommutabiliter est, in deterius mutatus deficiat.

De lapsu protoparentum.

7. Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo: Noli tangere. Quid? Hanc arborem 23. Quid est enim illa arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non contradicentem. Servi ad hoc, serve; sed noli male, serve. Serve, audi prius Domini iussum, et tunc iubentis disce consilium. Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus? Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub Domino, et sub praecepto, quid tibi iussurus erat Deus? Aliquid enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi? Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi, dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam, cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te indiget Deus, nihil tibi debuit iubere? Si autem debuit aliquid iubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est. Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris? Sed inobedientia te subiecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali 24, non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid esset arbor illa, cuiuslibet pomi, cuiuslibet fructus esset, ideo sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa visio Dei, cuius faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit, praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male praesumens, futurus mortuus, recedendo a via iustitiae! ecce solvit praeceptum, excussit a cervice iugum disciplinae, habenas regiminis exaltante animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat: Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis 25. Iam de similitudine iumentorum clama sero, et dic: Deus, quis similis tibi?

Totum bonum nostrum, Deus.

8. [v 20.] Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum. Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!

Deus nos reducens a submersione peccati.

9. [vv 20.21.] Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum? Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te: Omnis qui se exaltat, humilabitur: fiat in te: Omnis qui se humilat, exaltabitur 26. Redi de profundo. Redeo, inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Intellegimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando iam factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant nobis, quod hic nondum intellegimus, quid dixerit iterum. Ergo audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quid deinde? Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit solvere geminatum? Iam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tamquam clave crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra, illo crucifixo, velum templi medium scissum est 27, nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen 28: dicat nobis Dominus noster et Salvator Iesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est: Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare alterum iterum.

Christo resurgente, etiam nos resurreximus. Prima resurrectio per fidem, secunda simul cum corpore.

10. Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 29. Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi iaces? In carne, sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 30. Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 31? Ecce quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem, propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis, ut nos efficeremur filii Dei! Caro factus: unde caro? Ex Maria virgine 32. Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te? Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus. Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus. Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem; mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi: Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano. Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 33. Praecessit ergo ille; iam resurreximus et nos, sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 34. Reducti ergo sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia iam Christus praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus ait: Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri? ubi est quod illo loco dixit: Corpus mortuum est propter peccatum; spiritus vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis 35? Ergo iam resurreximus mente, fide, spe, caritate; sed restat ut resurgamus corpore. Audisti unum iterum; audisti alterum iterum: unum iterum, propter Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in re. Multiplicasti iustitiam tuam: iam in credentibus, iam in illis qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti iustitiam tuam. Ad ipsam iustitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei 36, ait Petrus; id est a sanctis eius. Flagellat autem omnem filium quem recipit 37. Multiplicasti iustitiam tuam: quia iam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

11. [v 22.] Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Vasa psalmi, psalterium. Sed quid est psalterium? Organum ligneum cum chordis. Quid significat? Interest aliquid inter ipsum et citharam: interesse dicunt qui norunt, eo quod concavum illud lignum cui chordae supertenduntur ut resonent, in superiore parte habet psalterium, cithara in inferiore. Et quia spiritus desuper, caro de terra, significari videtur per psalterium spiritus, per citharam caro. Et quia duas dixerat reductiones nostras ab abyssis terrae; unam secundum spiritum in spe, alteram secundum corpus in re; audi eas duas: Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Hoc secundum spiritum: quid de corpore? Psallam tibi in cithara, sanctus Israel.

Omnes in fine resurgemus, quisque cum causa sua.

12. [vv 23.24.] Iterum hoc audi, propter ipsum iterum et iterum. Exsultabunt labia mea, cum psallam tibi. Quia labia solent dici et interioris hominis et exterioris, incertum est quomodo posita sint labia: sequitur ergo: Et anima mea quam redemisti. Ergo de labiis interioribus salvati in spe, reducti ab abyssis terrae in fide et caritate, exspectantes tamen adhuc redemptionem corporis nostri, quid dicimus? Iam dixit: Et anima mea quam redemisti. Sed ne solam animam redemptam putares, in qua nunc audisti unum iterum: Adhuc autem, inquit: quid adhuc? Adhuc autem et lingua mea: ergo iam lingua corporis Tota die meditabitur iustitiam tuam: id est in aeternitate sine fine. Sed quando hoc? Iam in fine saeculi resurrectione corporis, et immutatione in angelicum statum. Unde hoc probatur quia de fine dicitur: Adhuc autem et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam? Cum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mala mihi. Quando confundentur, quando erubescent, nisi in fine saeculi? Duobus enim modis confundentur; aut cum credent in Christum, aut cum venerit Christus. Nam quamdiu hic est Ecclesia; quamdiu gemit triticum inter paleas, quamdiu gemunt spicae inter zizania 38, quamdiu gemunt vasa misericordiae inter vasa irae facta in contumeliam 39, quamdiu gemit lilium inter spinas, non deerunt inimici qui dicant: Quando morietur, et peribit nomen eius 40; id est: Ecce veniet tempus ut finiantur, et non sint Christiani: sicut coeperunt ex aliquo tempore, ita usque ad certum tempus erunt. Sed cum ista dicunt; et sine fine moriuntur, et permanet Ecclesia, praedicans brachium Domini omni generationi superventurae. Veniet et ipse ultimus in claritate sua; resurgent omnes mortui, quisque cum causa sua: separabuntur boni ad dexteram, mali autem ad sinistram 41; et confundentur qui insultabant, erubescent qui garriebant: et sic lingua mea post resurrectionem meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam, sum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mihi mala.

IN PSALMUM 71

ENARRATIO

Christus mediator noster et pax.

1. [v 1.] In Salomonem quidem psalmi huius titulus praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni regi Israel secundum carnem, iuxta ea quae de illo sancta Scriptura loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde intellegitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 1. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope 2. Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis 3. Et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam: Dabo eis solatium verum, pacem super pacem 4; cum scilicet paci reconciliationis additur pax immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus, novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster, pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis 5. Pax erit plane illa perfecta, quando novissima inimica destruetur mors 6. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur 7. Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum; quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus.

De "parallelismo membrorum" in Scriptura.

2. [v 2.] Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit: Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio 8: hoc est ergo: Deus, iudicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod rex fecit nuptias filio suo 9. More autem Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, iudicium tuum; hoc aliter dixit: iustitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos 10. Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum 11. Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum eius: et quod dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus.

Dei populus pauper et humilis esse debet.

3. Deinde sequitur: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit iudicium suum et iustitiam suam satis ostenditur, cum dicit: Iudicare populum tuum in iustitia, id est, ad iudicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam 12; hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, iudicium tuum da, iudicare populum tuum; id est, iudicium tuum da, ad iudicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in iustitia; hoc posterius, in iudicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 13. Qua paupertate etiam beatus Iob pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim iactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo iam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint 14: divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 15. Tamquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Caritas enim non inflatur; nec est vera Dei caritas in eo qui ingratus est sancto Spiritui eius, per quem diffunditur in cordibus nostris caritas eius 16. Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 17. Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est 18, dicatur Deo Patri regi, Iustitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari iustitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 19. Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille iudicare populum Dei in iustitia, et pauperes Dei in iudicio: et eo iudicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 20.

De iudicio et iustitia.

4. Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis, prius ponens iudicium, deinde iustitiam; prius iustitiam posuit, deinde iudicium, dicens: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio; magis ostendit iudicium se appellasse iustitiam, nihil interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet enim dici iudicium pravum quod iniustum est; iustitiam vero iniquam vel iniustam dicere non solemus. Si enim prava, et iniusta erit; nec iustitia iam dicenda est. Proinde ponendo iudicium, atque iustitiae nomine repetendo; vel ponendo iustitiam, et eam iudicii nomine repetendo, satis edocet proprie se appellare iudicium quod pro iustitia poni solet, id est, quod in male iudicando intellegi non potest. Ubi enim Dominus dicit: Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate 21, ostendit esse posse pravum iudicium, cum dicit: Rectum iudicium iudicate: denique illud vetat; hoc praecipit. Cum vero sine ulla adiectione dicit iudicium, continuo iustum vult intellegi; sicut est quod ait Relinquitis graviora Legis, misericordiam, et iudicium 22. Et illud quod Ieremias dicit: Faciens divitias suas non cum iudicio 23. Non ait: Faciens divitias suas pravo iniustove iudicio, vel non cum iudicio recto aut iusto; sed, non cum iudicio: iudicium non appellans, nisi quod rectum ac iustum est.

Quinam in Ecclesia sint montes et quinam colles.

5. [v 3.] Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Montes maiores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium, in exitu Israel ex Aegypto 24, id est in populi Dei liberatione ab huius saeculi servitute. Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui idonei sunt et alios docere 25, sic loquendo ut fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare ergo montes pacem, et colles iustitiam? An forte nihil interesset, etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes iustitiam populo, et colles pacem? Utrisque enim iustitia, et utrisque pax necessaria est: et fieri potest ut alio nomine pax appellata sit ipsa iustitia; haec est enim vera pax, non qualem iniusti inter se faciunt. An potius cum distinctione non contemnenda intellegendum est quod ait: Montes pacem, et colles iustitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant; ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est: Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 26. Sed rursus dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis. anathema sit 27. Dicant etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 28? Ita suscipiant pacem populo Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare cupientes. Illi quoque non dicant: Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi 29. Haec est iustitia: non anteponere servos Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui fecit coelum et terram 30.

Deus utitur ministris in opere reconciliationis.

6. Potest et sic convenientissime intellegi: Suscipiant montes pacem populo, ut pacem intellegamus in reconciliatione qua Deo reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo eius. Hoc Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt montes pacem populo eius. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. In quibus, nisi in montibus qui suscipiunt pacem populo eius? Quocirca legati pacis subsequenter adiungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo 31. Hanc pacem suscipiunt montes populo eius, id est, praedicationem legationemque pacis eius: colles autem iustitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni rationali creatura omnis iustitiae origo atque perfectio; ita ut duorum hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi 32. Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles iustitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt se 33. Quod vero alii codices habent: Suscipiant montes pacem populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis intellegendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his autem codicibus illud sequitur: In iustitia iudicabit pauperes populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra exposuimus: Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed tantummodo populo.

Christus populum suum salvat, hostes vero humilat.

7. [v 4.] Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur; sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius intellegendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes; filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt, filios pauperum. Quod vero supra dictum est: Iudicabit, et postea, salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo iudicabit. Ad hoc enim iudicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo 34. A talibus quippe illi dicitur: Ne comperdas cum impiis animam meam 35; et: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 36. Considerandum etiam quod non ait: Iudicabit pauperem populum; sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio, eumdem dixit populum Dei quos pauperes eius; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt 37; totum sicut commixtus est, nomine populi nuncupavit. Et quia iudicium etiam hic in bono ponit, id est, ad salvos faciendos 38; ideo ait: Iudicabit pauperes populi: id est, eos ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Iam qui sint pauperes supra exposuimus: hos et egenos intellegamus. Et humilabit calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator agnoscitur. Calumnia eius est: Numquid gratis colit Iob Deum? 39 Humilat autem illum Dominus Iesus, gratia sua suos adiuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino 40. Humilavit etiam sic: quia cum in eo diabolus, id est, princeps huius mundi nihil invenisset 41, occidit per calumnias Iudaeorum; quibus est usus calumniator tamquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae 42. Humilatus est enim, quia ille quem occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cuius ille potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per mortem traheret ad condemnationem. Sed humilatus est: quoniam si ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum 43, qui humilavit calumniatorem, falsa crimina, iniquos iudices, falsos testes, ut eum perderent immittentem.

Christus permanet in aeternum.

8. [v 5.] Et permanebit soli, vel permanebit cum sole. Sic enim melius interpretandum quidam nostri putaverunt, quod in graeco est . Quod si latine uno verbo dici posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil 44; nisi quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero adiungit: Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere: Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod intellegeretur: Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum, quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam posuerit, generationes, inquit, generationum: tamquam diceret: Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt decessione et successione mortalium, tamquam decrementis incrementisque lunaribus. Ac per hoc quid melius intellegitur permanere ante lunam, nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non inconvenienter accipi potest, ut quod iam humilato calumniatore sedet ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim aeternae gloriae intellegitur Filius 45; tamquam sol sit Pater, et splendor eius Filius eius; sed sicut ista dici possunt de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et caetera. Ergo humilato calumniatore permanet cum sole; quia victo diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris 46, ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 47. Et hoc ante lunam, tamquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam, primogenitus ex mortuis. Sane quod est in graeco , nonnulli interpretati sunt, non generationes, sed generationis generationum: quia ambiguus est casus in graeco, et utrum genitivus singularis sit , id est, huius generationis, an accusativus pluralis , id est, has generationes, non evidenter apparet; nisi quia merito sensus ille praelatus est, ut tamquam exponendo quid dixerit lunam, secutus adiungeret, generationes generationum.

Christus Iudaei primum, deinde gentibus, revelatus.

9. [v 6.] Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut guttae stillantes super terram. Recoluit et admonuit illud quod factum est per iudicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur, et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et complueretur area; et ita factum est 48. Quod significavit, tamquam in area in toto orbe terrarum, siccum vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 49. Ibi matrem de qua formam servi acciperet, in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus Israel 50. Cum dicit: Ite primum ad illas, ostendit et postea, cum iam esset area compluenda, ituros eos etiam ad alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit: Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 51. Hinc et Apostolus: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum 52; ut accedente tempore compleretur quod per Prophetam dicit: Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu auris obedivit mihi 53: videmus iam gratia Christi siccam remansi se gentem Iudaeorum, totumque orbem terrarum in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens: Guttae stillantes; non iam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae, sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.

Luna bene significat vel mortalitatem vel Ecclesiam.

10. [v 7.] Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. Id quod dictum est, tollatur, alii interpretati sunt, auferatur: alii vero, extollatur; unum verbum graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est, . Sed qui dixerunt, tollatur, et qui dixerunt, auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius elevetur; auferatur vero prorsus aliter intellegi non potest, nisi ut perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet significare; sicuti est: In tua sapientia noli extolli 54. In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum 55. Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intellegi voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica destruetur mors 56: ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum ex infirmitate mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cuius tenemus fidelem promissionem Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, de quo dicitur: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis: donec morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, tamquam diceretur: Orietur in diebus eius iustitia, quae contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram Patris 57; ita cum sole permanens ante lunam, quo postea extolleretur et luna.

De primordiis Ecclesiae eiusque exitu.

11. [v 8.] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna 58. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae, consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus, cum adiecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cuius nomen et potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne aliter posset intellegi, a mari usque ad mare; continuo subiecit, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum potestatem suam iam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a flumine scilicet Iordane, ubi super baptizatum Dominum cum descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius meus dilectus 59. Hinc ergo doctrina eius incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis.

Catholica Ecclesia toto orbe diffunditur.

12. [v 9.] Coram illo procident Aethiopes, et inimici eius terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes terras est, inimicatura: ideo cum dixisset: Coram illo decident Aethiopes; adiunxit, et inimici eius terram lingent; id est, homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 60. Homo quippe audire meruit: Terra es, et in terram ibis 61. Hanc terram lingendo, id est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos hominum, perventura.

De Christo hominum liberatore.

13. [vv 10.11.] Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc iam non expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus eius iustitia. Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non scientes quid facerent sanctos martyres immolando.

14. [v 12.] Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis, liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in captivitate retinendos non virtus eius fecit, sed humana peccata. Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui humilavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato vasa eius diriperet 62, hic liberavit egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Non enim hoc efficere potuit vel cuiusquam virtus, vel quisquam homo iustus, vel aliquis Angelus. Cum ergo nullus esset adiutor, ipse adveniens salvos fecit eos.

Gratia nos sanat et sanctificat.

15. [v 13.] Occurrebat autem: Si propter peccata homo tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente, peccata placuerunt? Absit: sed: Parcet ipse inopi et pauperi; id est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui. Cum autem addidit: Et animas pauperum salvas faciet, utrumque adiutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum, cum ait: Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione iustitiae, cum addidit: Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim sibi est idoneus ad salutem, quae salus est perfecta iustitia, nisi Dei adiuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi caritas, quae non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 63.

A peccati servitute redempti, iustitia sumus induti.

16. [v 14.] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur 64? Usuras autem appellatas puto, quia plus mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam, verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna. Propter huiusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem 65. Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris, remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab iniquitate, adiuvando per gratiam etiam ad faciendam iustitiam. Eadem itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est: Parcet inopi et pauperi, hoc intellegitur: Ex usuris: quod vero ibi dicit: Et animas pauperum salvas faciet 66; hoc dictum videtur: Ex iniquitate: ut redimet ad utrumque subaudiatur. Nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen eius coram ipsis. Dant enim honorem nomini eius pro tantis beneficiis, qui respondent dignum et iustum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel quod habent codices aliqui: Et honorabile nomen eorum coram ipso: quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, iam non memor nominum illorum per labia sua 67, quibus antea vocabantur, cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis.

Sapientes mundi in Christum credituros praedicitur.

17. [v 15.] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae. Non diceretur: Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita commendaretur, in qua iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 68. Atque ideo et vivet qui contemptus est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit: Tolletur de terra vita eius 69. Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transiectum est in alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae 70. Sic ergo prophetatum est, etiam sapientes huius mundi in Christo fuisse credituros. Per Arabiam autem Gentes intellegimus: per aurum sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter metalla; unde scriptum est: Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum 71. Et orabunt de ipso semper. Quod habet graecus, , aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo. Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum 72? Christi namque adventus praesentabit fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intellegatur, angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est eius. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est sacramentum magnum: Erunt duo in carne una 73. Iam vero quod sequitur: Tota die, id est toto tempore, benedicent ei, satis apertum est.

In divinis Scripturis firmamentum habemus veritatis. Caelorum aeterna dona sperantes felicitatem spernunt temporalem.

18. [v 16.] Et erit firmamentum in terra, in summis montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam 74, id est, in illo firmatae sunt; quia in illo impletum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium, Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt, intellegere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est, in se monstraret impleri. Oportebat enim, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege et prophetis et psalmis de me 75; id est, in summis montium. Sic enim venit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium 76; quod hic ait, in summis montium. Superextolletur super Libanum fructus eius. Libanum solemus accipere veluti huius saeculi dignitatem; quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Quid enim mirum, si super huius saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextollitur Christi, cuius fructus dilectores omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit 77; quis alius fructus intellegendus est, qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de caritate sua locuturus: Adhuc supereminentem viam vobis demonstro 78? Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus autem spiritus est caritas; atque inde caetera utique consequentia contexuntur 79. Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adiunctum est eius, aut Dei; non enim dictum est, de civitate eius, vel de civitate Dei, sed tantum de civitate; in bono intellegitur, ut de civitate Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in sancta Scriptura; sicut in Genesi iussum est producere terram omne lignum et omne fenum 80, nec adiunctum est, omne frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam hoc intellegeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc invenitur. Si autem sic accipiendum est: Et florebunt sicut fenum terrae, quemadmodum dictum est: Omnis caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intellegenda est, quae saeculi huius societatem significat: non enim frustra primus Cain condidit civitatem 81. Exaltato itaque fructu Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam iam sperantibus spernitur felicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum 82. Ibi est fructus eius exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum est atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est: Superextolletur super Libanum fructus eius, et florebunt de civitate sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in saeculo.

Omnes tribus in Christo benedictae.

19. [v 17.] Sit ergo nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanet nomen eius. Per solem tempora significata sunt: ergo in aeternum permanet nomen eius; aeternum enim antecedit tempora, nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae. Non enim dicit: In seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 83. Abrahae autem dicitur: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae 84. Neque filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine 85. Omnes gentes magnificabunt eum. Tamquam exponendo repetitum est quod supra dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus: Sanctificetur nomen tuum 86: quod semper utique sanctum est.

20. [v 18.] Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Consideratis omnibus supra dictis eructatur hymnus, et benedicitur Dominus Deus Israel. Impletur enim quod ad illam sterilem dictum est, Et qui eruit te, ipse Dominus, Deus Israel, universae terrae vocabitur 87. Ipse facit mirabilia solus: quoniam quicumque faciunt, ipse in eis operatur, qui facit mirabilia solus.

21. [v 19] Et benedictum nomen gloriae eius in aeternum, et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi enim aliud dictum sit, in aeternum, et aliud in saeculum, ita sonat: sed graecus habet, , quod forte commodius diceretur, in saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intellegeretur, quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post huius finem futurum promittitur. Et replebitur gloria eius omnis terra: fiat, fiat. Iussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae 88.

IN PSALMUM 72

ENARRATIO

Sermo

Novum Testamentum in Vetere, eoque temporaneo, absconditum.

1. [v 1.] Audite, audite dilectissima viscera corporis Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in vanitates et insanias mendaces 1; et qui adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem habet, id est titulum: Defecerunt hymni David, filii Iesse 2: Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum est nomen David, nusquam est additum filii Iesse, nisi in hoc solo. Quod credendum est non frustra factum, neque inaniter: ubique enim nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium caritatis. Quid est: Defecerunt hymni David, filii Iesse? Hymni laudes sunt Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo: Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum. Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt ergo hymni David, ait: et addidit, filii Iesse. Erat enim David rex Israel, filius Iesse 3, tempore quodam Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi erat, tamquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice, non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed iam spiritaliter: illi ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intellegebant et quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari, praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Iesu Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus, in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore revelandus tamquam fructu apparente, sicut scriptum est: Floruit virga de radice Iesse 4: sic etiam ipsum Novum Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum iurare sibi, et in iuramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et iura 5? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille manum posuit iurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 6. Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per Isaac et Iacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus noster Iesus Christus.

De oleastro in bonam olivam inserto.

2. Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum interrogemus. Gentes iam credentes in Christum, et quasi superbire cupientes contra Iudaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit, ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te 7. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et eius rei fructus invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time 8. Quid enim est: Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur 9.

V.T. promissiones terrenae et temporales.

3. Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales. Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam inducti sunt ab Aegypto liberati: per Iesum Nave introducti sunt in terram promissionis, ubi etiam Ierusalem terrena aedificata est, ubi regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto, transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit David, filius Iesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cuius semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David, filius Iesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim pro magno habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc solum laudabant Deum, nondum intellegentes quid in illis figuris praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt hymni David; non Filii Dei, sed filii Iesse. Periculosum locum tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus: accepistis quare dictum sit: Defecerunt hymni David, filii Iesse.

De Iudaeorum synagoga fuerunt Apostoli, patres nostri.

4. Cuius vox est Psalmus? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur. Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte Domino filios arietum 10. Qui inde arietes? Petrus, Ioannes, Iacobus, Andreas, Bartholomaeus, et caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id est, primo superbus, postea humilis. Saul enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi iactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis nosse quid sit Saulus? Ipsum audi iam Paulum recordantem quid fuerit per malitiam suam, et quid iam sit per gratiam Dei; audi quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius blasphemus, et persecutor, et iniuriosus 11. Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur: Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus. Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum quod sum 12. Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus iam in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit Deus plebem suam, de plebe ex Iudaeis veniente, plebem suam, inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribu Beniamin 13. Ergo et Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga. Itaque cum audieris vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus hymnis David, filii Iesse; id est deficientibus rebus temporalibus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae iam ibi non erant; sed ibi tamquam in radice occultabantur quibusdam secretis mysteriorum. Quae? Haec, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae fuerunt 14.

Omnia in figura contingebant illis.

5. Et attendite iam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione 15; populus Christianus, ante fidem praedestinatus iam Deo, et adhuc serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subiugatus Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum nostrum Iesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius 16; moriuntur in Baptismo omnia peccata nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo patria datur, nec tamquam iam hostes desint, secure triumphatur; sed restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant iam abluti Baptismo? Numquid iam regnant cum Christo? Nondum ventum est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo? Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via huius eremi constitutus: Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei 17; tamquam diceret: Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi iam, fratres, in eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, significationes sunt rerum quas in hac solitudine huius vitae, ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est, oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam deficeret.

Populus Israel Deum propter terrestria bona colebat.

6. Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia, tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritalium, et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis, non spiritalibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his omnibus figurae erant; et non intellegens quid ibi lateret in rebus figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus nostris, cum iam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo. Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in talibus cordibus hymni deficiebant? Quia iam talia cogitabant, Deum non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis, impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid illis servat? Seipsum. Iam quantum arbitror, curritur in Psalmo; intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo.

Deus bonorum gaudium, malorum poena.

7. Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris 18. Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera iaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum: sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens: Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde!

8. [v 2.] Quid autem tibi? Mei autem pene commoti sunt pedes. Quando commoti sunt pedes, nisi quando non erat rectum cor? Unde non erat rectum cor? Audi: Paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod dixit, pene; hoc dixit, paulo minus: et quod dixit, pene moti sunt pedes; hoc dixit, effusi sunt gressus. Pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus. Moti pedes: sed unde, moti pedes, et effusi gressus? Moti pedes, ad errandum; effusi gressus, ad lapsum; non omnino, sed pene. Quid enim est? Iam ibam in errorem, non ieram: iam cadebam, non cecideram.

Peccatorum felicitas brevis, mors vero sempiterna.

9. [v 3.] Sed quare et hoc? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Attendi peccatores; vidi illos habere pacem. Quam pacem? Temporalem, fluxam, caducam atque terrenam; sed tamen talem qualem et ego a Deo desiderabam. Vidi illos habere qui non serviebant Deo, quod ego desiderabam ut servirem Deo; et moti sunt pedes mei, et pene effusi sunt gressus mei.

10. [vv 4.5.] Quare autem hoc habent peccatores, dicit breviter: Quia non est declinatio morti eorum; et firmamentum in flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Iam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum: non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum. Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen aeternum supplicium praeparatur?

Peccator semper infelix.

11. [v 6.] Propterea quid hinc isti, dum non flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit, obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplinatos; attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare quae potest, usque ad diem occisionis. Iam bonum est, fratres, in ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tamquam ad victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem 19. Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est, obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua. Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti impietate sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum, quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum videret truces conscientias, quisquis animas eorum posset inspicere diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen impietatis: Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro magno optemus, qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt. Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem, audite.

Aliud est de necessitate peccare, aliud in abundantia.

12. [v 7.] Primo isti describantur. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite, fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit: Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam necessitatis affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis, quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: huius ex adipe processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus et abiectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis, et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel dignatur audire; vide si non etiam in te ipso prodiet iniquitas ex adipe eius. Iam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, iam sueti compalpari verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti: Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet? Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est. Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.

Dives ne insultet pauperi.

13. Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt. Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis. Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere tumorem tuum, noli attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta laqueata contegunt, simul vos et pauperem contegit tectum mundi coelum; sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem; teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita exieritis, et istae carnes, exhalata anima, fuerint putrefactae, dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali, de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives, sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Iam ubique Evangelium praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui iacebat ante ianuam divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; attende et illum parem tuum qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante ianuam suam, et de digito eius aquae stillam desideravit, qui de mensa eius cadentes micas desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum erat in flagello eius; in laboribus hominum non fuit, et inter homines flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia flagellat omnem filium quem recipit 20. Sed cui dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito sero dicturus est: Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis 21; quando ei non conceditur fructus poenitentiae. Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem cordis.

14. [v 8.] Cogitaverunt et locuti sunt malignitatem. Sed loquuntur malignitatem homines et cum timore, isti autem quomodo? Iniquitatem in altum locuti sunt. Non solum locuti sunt iniquitatem; sed etiam clare, audientibus omnibus, superbe: Ego facio, ego ostendo; senties cum quo habes, vivere te non sinam. Vel cogitares ea, non etiam effunderes: vel intra claustra cogitationis mala cupiditas coerceretur, vel refrenaret eam intra cogitationem suam. Quare? an forte macer est? Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Iniquitatem in altum locuti sunt.

Iniquus cogitet quam sit brevis hominum vita.

15. [v 9.] Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod dictum est: Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum est alio loco de talibus: Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eius 22. Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur superbiam; et in coelum ponunt os suum, et transcendunt terram. Si ultimum suum diem non cogitaret, id est iudicii sui ultimum diem, latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum os suum, et lingua eius transiit super terram.

Christus nos docet quid summopere appetendum

16. [v 10.] Ideo revertetur huc populus meus. Iam ipse Asaph revertitur huc. Vidit enim ista abundare iniquis, vidit superbis: redit ad Deum, et incipit quaerere et disputare. Sed quando? Cum dies pleni invenientur in eis. Quid est, dies pleni? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 23. Ipsa est plenitudo temporis, quando venit ille temporalia docere contemni, non habere magnum quidquid mali homines cupiunt; pati quidquid mali homines metuunt. Factus est via, revocavit ad cogitationem intimam, admonuit quid a Deo quaerendum esset. Et vide de qua cogitatione reverberata in se, et quodammodo revocante fluctus impetus sui, transitur ad vera eligenda. Ideo revertetur populus meus huc; et dies pleni invenientur in eis.

17. [v 11.] Et dixerunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Vide per quam cogitationem transeunt. Ecce iniqui felices sunt non curat Deus res humanas. Vere scit quid agamus? Videte quae dicuntur. Rogamus, fratres; iam Christiani non dicant: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo.

18. [v 12.] Unde enim tibi videtur non scire Deum, et non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima visibilibus rebus et terrenis vendiderat iustitiam suam. Qualis iustitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam ipsa iustitia, aut cum quisquam negat res alienas, maius damnum patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem, iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Inde ergo nescit Deus, et inde non est scientia in Altissimo!

Praemium bene vivendi non in terra exspectandum.

19. [v 13.] Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum. Quando servio Deo, et ista non habeo; non serviunt illi, et his abundant: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas. Hoc sine causa feci. Ubi est merces bonae vitae meae? ubi est praemium servitutis meae? Bene vivo, et egeo; et iniquus abundat. Et lavi in innocentibus manus meas.

Si res impiis prospere cedunt, ne scandalizatus.

20. [v 14.] Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna. Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus aestuant: accessionem creticam medici vocant, per quam transitur ad sanitatem; maior ibi aestus, sed ducens ad salutem; maior ibi ardor, sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba sunt, fratres, molesta, et pene blasphema: Quomodo scivit Deus? Hoc est et pene: non dixit: Nescivit Deus; non dixit: Non est scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem. Audi iam sanitatem: Ergo in vanum iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur, corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum.

Sacrae Scripturae saluberrima auctoritas.

21. [v 15.] Si dicebam: Narrabo sic: id est, docebo sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa iuste vivunt qui iuste vivunt, quia perdidit homo iustus servitutem suam, quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate? Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste volens iam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si dicebam: Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem iustorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce generationi filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam dixit Isaac, quam dixit Iacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non curat? Maiorne in me prudentia, quam in illis? maiorne intellectus in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab impietate.

Impie dicitur voluntas humana stellis subici.

22. [v 16.] Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur, quando non se iam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod nesciebat. Iam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare, et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur omnia, vel quia stellis subiectae sunt voluntates nostrae, quia unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum: doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cuius pene commoti sunt pedes, et cuius paulo minus effusi sunt gressus 24; in hunc ibat errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit cognoscere; et damnavit scientiam in qua iustis Dei non congruebat. Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adiutus est, et didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit, cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent boni! Magna vis quaestionis! ideo: Hoc labor est ante me. Quasi stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi: In Deo meo transgrediar murum 25. Hoc labor est ante me.

Omnis massa mortalitatis ventura est ad examen.

23. [v 17.] Verum dicis: labor est ante te; sed ante Deum non est labor: fac te ante Deum ubi non est labor, et nec tibi erit labor. Et fecit hoc; nam dicit quamdiu labor ante se: Donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima. Magna res, fratres. Iam diu laboro, inquit, et ante faciem meam laborem quemdam quasi inextricabilem video, ut cognoscam quomodo et iustus sit Deus, et res humanas curet, et non sit iniquus, quod peccantes et scelera facientes felicitatem habent in hac terra; pii vero et Deo servientes in tentationibus plerumque et in laboribus fatigantur: magna difficultas est hoc scire; sed donec introeam in sanctuarium Dei. In sanctuario enim Dei quid tibi praestatur, ut hanc solvas quaestionem? Et intellegam, inquit, in novissima; non in praesentia. Ego, inquit, de sanctuario Dei intendo oculum in finem; praesentia transgredior. Totum hoc quod vocatur humanum genus, omnis ista massa mortalitatis ventura est ad examen, ventura est ad libram; appendentur ibi opera hominum. Cuncta modo nubes involvit; sed Deo cognita sunt merita singulorum. Et intellegam, inquit, in novissima: sed non a me; nam ante me labor est. Unde intellegam in novissima? Intrem in sanctuarium Dei. Ibi ergo intellexit, et unde modo isti felices.

Peccatorum tristia et insensata lucra.

24. [v 18.] Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod iamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, maiore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur? 26 Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: deiecisti eos dum extollerentur. Non dixit: Deiecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, deiecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, deiecti sunt. Sic enim efferri, iam cadere est: Deiecisti eos dum extollerentur.

25. [v 19.] Quomodo facti sunt in desolationem subito! Admiratur super eis, intellegens in novissima. Defecerunt: vere quomodo fumus, qui dum extollitur, deficit, defecerunt. Quomodo dicit, defecerunt? Quomodo qui intellegit in novissima. Defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

Divitiis honeste utendum.

26. [v 20.] Veluti somnium exsurgentis. Quomodo defecerunt? Quomodo deficit somnium exsurgentis. Fac hominem in somnis videre se invenisse thesauros: dives est, sed donec evigilet. Veluti somnium exsurgentis: sic defecerunt, quomodo somnium evigilantis. Quaeritur igitur, et non est: nihil in manibus, nihil in lecto. Pauper dormierat, dives in somnis factus fuerat; si non evigilasset, dives esset: evigilavit, invenit aerumnam quam dimiserat dormiens. Et isti invenient miseriam quam sibi comparaverant: cum evigilaverint de hac vita, transit illud quod quasi in somno tenebatur, veluti somnium exsurgentis. Et ne diceretur: Quid ergo? parva tibi videtur claritas eorum, parva tibi videtur pompa eorum, parvi tibi videntur tituli, imagines, statuae, laudes, cunei clientium? Domine, ait, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Itaque, fratres mei, libere loquens de hoc loco, vel unde licet; quia quando vobis miscemur, magis vos ferimus quam docemus: in nomine Christi et in timore eius exhortor vos, ut quicumque ista non habetis, non cupiatis; quicumque habetis, non in eis praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico: Damnamini, quia habetis; sed, damnamini, si de talibus praesumatis, si de talibus inflemini, si propter talia magni vobis videamini, si propter talia pauperes non agnoscatis, si generis humani conditionem communem propter excellentem vanitatem obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat in novissima, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat. Qui autem dives est, hoc modo sit quo praecepit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere; neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 27. Abstulit superbiam divitum; dat consilium. Quasi dicerent: Divites sumus; superbire nos prohibes, iactare pompas divitiarum nostrarum vetas; quid ergo facturi sumus de istis divitiis? Usque adeo non est quod inde faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et quid prodest hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 28. Ubi debent sibi thesaurizare? Quo misit iste oculum, intrans in sanctuarium Dei. Exhorrescant omnes fratres nostri divites, abundantes pecunia, auro, argento, familia, honoribus; exhorrescant quod modo dictum est: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in civitate sua imaginem illorum ad nihilum redigat; quia et ipsi in civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges.

27. [v 21.] Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intellegi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo.

28. [v 22.] Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi. Ego ille, qui modo ista dico de divitibus, aliquando talia desideravi: ideo et ego ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei 29. Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi: non est ergo desperandum et de illis, in quos talia dicebam.

29. [v 23.] Quid est, non cognovi? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum. Multum interest inter istum et alios. Iste quasi pecus factus est desiderando terrena, quando redactus ad nihilum non cognovit aeterna: sed non recessit a Deo suo, quia non illa desideravit a daemonibus, a diabolo. Hoc enim iam vobis commendavi: vox est Synagogae, id est, illius populi qui non servivit idolis. Pecus quidem factus sum, a Deo meo terrena desiderans; sed nunquam recessi ab ipso Deo meo.

Deus nos sustentat gratia sua.

30. [v 24.] Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Iob: Mitte manum tuam, et tolle quae habet 30. Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae 31. Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis 32. Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Huius dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri 33: coepit esse iam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae eius. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum 34. Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum quod sum 35. Et cum gloria assumpsisti me. Iam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me.

Deus electorum beatitudo.

31. [v 25.] Et coepit cogitare felicitatem ipsam coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur, et cogitans, et aestuans in cogitatione cuiusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 36, non dixit: Illud, aut illud mihi est in coelo; sed: Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo? quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi; nam explicandi nulla facultas est: servas, inquit, mihi tu in coelo divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam, aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi, quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et a te quid volui super terram?

Amore casto amandus Deus.

32. [v 26.] Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras; eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam; istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper haberem, quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo, et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu? In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est cor castum; gratis iam amatur Deus, non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum. Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali; frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Iam iste redit, iam istum poenitet, iam poenitentiam iste eligit, iam dicit: Pars mea Deus. Et quomodo delectatur in ipso, quem sibi partem elegit!

33. [v 27.] Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt. Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus sum, inquit, et ego semper tecum 37. Illi vero longe recesserunt, quia non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat iam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos feminae; eligit forte divitias, et aurum eius amat, et fundos, et argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit: iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia per ipsum facta sunt omnia 38. Perdidisti, inquit, omnem qui fornicatur abs te.

Rapite quotquot potestis ad Deum diligendum.

34. [v 28.] Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est melius, quando eum videbimus facie ad faciem 39. Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere, inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit res: Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo spem meam. Et quid hic agens, pones in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes quem diligis, et facias tecum coamatores eius? Ecce si amares aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri. Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot potestis, quotquot possessuri estis: non fit angustus; nullos in illo limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est. Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes eius: In atriis filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende, noli dividere populum; sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Iam finito Psalmo, et ex isto odore conicio me diuturnum habuisse sermonem: sed studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista violentia rapiatis regnum coelorum!

IN PSALMUM 73

ENARRATIO

Sermo ad populum

Reliquiae Israel salvae fient.

1. [v 1.] Psalmi huius titulus est: Intellectus Asaph. Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid intellexerit ista synagoga. Nos autem intellegamus primitus synagogam; exinde intellegemus quid intellexerit synagoga. Omnis congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis 1. Quia ergo non est pecorum congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum; sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intellegere. Non utique eorum hominum est, qui in honore positi non intellegentes, comparati sunt iumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed eorum qui intellegunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens: Intellectus Asaph. Intellegens ergo quaedam congregatio est, cuius vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam, non iam soleamus intellegere nisi populum Iudaeorum; videamus ne forte ipsius vox sit in isto psalmo. Sed qualium Iudaeorum, et qualis populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti 2; non ramorum fractorum 3, sed forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine 4. Sunt ergo quidam Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 5. Non secundum hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 6. Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intellegamus Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Beniamin 7. Hic ergo intellegamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient 8. Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph, quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes 9. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes? Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 10. Cum enim secundum promissa Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tamquam sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes eius. Ibi enim dicit: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid in vano iustificavi cor meum 11? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus eius, ut iam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo? Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro. Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem psalmus cuius testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus habemus.

Veteris et Novi Testamenti eadem praecepta, diversa sacramenta et promissa.

2. Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum est, ut modo audiremus ex Evangelio: Quia lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est 12. Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui 13, et nobis praeceptum est; et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere mereatur montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo tuo; aut quis requiescet in monte sancto tuo 14? Innocens manibus, et mundo corde 15. Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem; Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo iam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens iam Salvatorem? Hoc dico, teneas promissa, non quod iam acceperimus vitam aeternam; sed quia iam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur. Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle; promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa fecunditas filiorum, promissa subiectio inimicorum 16: haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa primo promitti oportebat? Quia non primo quod spiritale est, sed quod animale; postea, inquit, spiritale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 17. Ad imaginem terreni pertinet Vetus Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento. Sed quamdiu prius homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut aliquid iam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo, quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus, propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est 18: gratia, quia impletur per caritatem quod per litteram iubebatur; veritas, quia redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste. Denique omnia quae Iudaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi iam apud illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in illa gente iam nihil horum est; iam perdidit terrena, et nondum quaerit coelestia.

Quid nos doceat Iudaei inordinate terrena appetentes.

3. Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes. Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui eorum inimicos persequentes fluctibus obruit 19; non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus, sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant, occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur, quibus iam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum. Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et gentem 20. Videte quia timendo terrena perdere, regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est civitas Iudaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per iniustos, sed iustus et iuste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit intellectus Asaph; et in ipso planctu, tamquam intellectus discernit terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit.

4. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Repulisti in finem: ex persona populi Iudaeorum, et ex persona congregationis quae proprie Synagoga appellatur. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Non reprehendit, sed quaerit: Utquid, quamobrem, propter quid hoc fecisti? Quid fecisti? Repulisti nos in finem. Quid est, in finem? Forte usque in finem saeculi. An repulisti nos in Christum, qui finis est omni credenti 21? Utquid enim repulisti nos. Deus, in finem? Iratus est animus tuus super oves gregis tui. Quare iratus es super oves gregis tui; nisi quia terrenis inhaerebamus, et pastorem non agnoscebamus?

Dei populus ex Iudaeis et gentibus congregatur.

5. [v 2.] Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem. Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgam haereditatis tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis. Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam. Proice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam eius. Et apprehendit; et reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat 22. Quid significat? non enim frustra factum est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini? Mortem 23. Ergo mors a serpente. Si mors a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum, ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur 24. Sic et fiebat; sic et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est, intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt 25. Sed quid dictum est? Apprehende caudam eius. Quid est, caudam? Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea videbis 26. Primo factus serpens, sed cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tamquam per serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi, tamquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, ut impleatur in nobis: Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Iudaeorum, vel eorum qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt, quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti sunt 27. Tunc enim aliquot millia de Iudaeis ipsis Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita crediderunt, ut omnia quae habebant venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent 28. Quia ergo occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in Gentibus; explanat unde dicat quod dixit: Redemisti virgam haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter intellegi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante, ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res redditur, iam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur, necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet, ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem. Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso.

Ierusalem a Romanis eversa.

6. [v 3.] Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Ierusalem. A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus eius in superbiam eorum in finem; nam et ipsi iam Christum cognoverunt. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 29. Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo iam in nomine Christi evenire gaudeamus. Iam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis; iam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 30. Iam in frontibus regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt, deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant; operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi permitterentur? quando autem permitterentur, nisi iam sancta illa, primo promissiva, necessaria non essent, cum ipse qui promiserat teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis!

7. [v 4]. Et gloriati sunt omnes qui oderunt te. Servos attende daemonum, servos simulacrorum; quales tunc Gentes erant, quando everterunt templum et civitatem Dei, et gloriati sunt. In medio solemnitatis tuae. Mementote quod dixi, tunc eversam esse Ierusalem, cum ipsa solemnitas ageretur; in qua solemnitate Dominum crucifixerunt: congregati saevierunt; congregati perierunt.

Romanorum impietas securis Dei facta est.

8. [v 5.] Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper 31. Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas eorum tamquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non in regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam iacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde proicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis, fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur. Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Iudae traditoris! De ipsa saevitia Iudaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet qui esset a serpente percussus 32. Sic ergo et isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Ierusalem, et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quia nisi desuper egrederetur iussio, nunquam saevientibus Gentibus in Iudaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper, quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo 33. Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad Christum: Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te, et potestatem habeo dimittendi te? 34 Et Dominus ad inflatum, tamquam vesicam reflandam pungens: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Sic et hic: Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid sic illi cognoscere potuerunt?

9. [v 6.] Iam percurramus versus istos, eversa Ierusalem, propterea quia et manifesti sunt, et non libet immorari nec in poena inimicorum. Quasi in silva lignorum securibus conciderunt ianuas eius in idipsum; in dolabro et fractorio deiecerunt eam: id est, conspiranter, constanter, in dolabro et fractorio deiecerunt eam.

10. Incenderunt igni sanctuarium tuum; polluerunt in terra tabernaculum nominis tui.

Iudaei frustra alium Christum exspectant.

11. [v 8, 9.] Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini de terra. Domini, ex persona huius interpositum est, ex persona Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cuius templum evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit, vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Iudaeorum, nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende quid dicat: Signa nostra non vidimus, iam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc. Ecce isti Iudaei qui se dicunt non agnosci adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari, exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut iudex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit, et eum venturum esse manifestum est; sed iam desuper veniet. Ante te erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in iacentem; ne conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et super quem venerit, conteret eum 35. Conquassat parvus; conteret magnus. Iam signa tua non vides, iam non est propheta; et dicis: Et nos non agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Iam non est propheta, et nos non agnoscet adhuc.

De Iudaeorum conversione.

12. [v 10.] Usquequo, Deus, exprobrabit inimicus? Clama quasi derelictus, quasi desertus; clama tamquam aeger qui medicum caedere quam curari maluisti: non te agnoscit adhuc. Vide quid fecerit, qui te non agnoscit adhuc. Etenim quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intellegent 36: et tu adhuc clamas: Iam non est propheta et nos non cognoscet adhuc. Ubi est intellectus tuus? Irritat adversarius nomen tuum in finem. Ad hoc irritat adversarius nomen tuum in finem, ut iratus corripias, corripiens cognoscas in finem; aut certe in finem, usque ad finem. Usque ad quem finem? Quousque cognoscas, quousque clames, quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum.

Non inaniter Christus venit in mundum et occisus est.

13. [v 11.] Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi. Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: Mitte, inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et produxit; et inventa est alba 37, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor 38. Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus eius foras ab eo missus, immundus factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum: revocavit, et reversa est ad colorem suum 39. Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem, agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intellegens; et hoc Deus facit quod facit. Quare enim venit Christus? Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 40. Ergo iam Asaph agnosce quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret 41. Exaltatus est serpens in eremo, ut percussum a veneno sanaret 42. Attende quod factum est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum venerit.

Salutis opus iam coeptum est.

14. [v 12.] Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi, Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus: Iam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos clamamus: Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem? usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo? Cum haec dicimus: Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae; et nos dormimus. Iam vigilant Gentes; et nos stertimus, et tamquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus. Operatus est salutem in medio terrae.

Per baptismum nostra liberatio a peccatis.

15. [v 13.] Iam ergo Asaph corrige te ad intellectum; dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu confirmasti in virtute tua mare. Tamquam gente Iudaeorum velut arida a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita, daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, contrivisti super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti.

Diabolus consumitur quotidie amittendo membra sua.

16. [v 14.] Quid adhuc post capita draconum? Illi enim dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi: Tu confregisti caput draconis. Cuius draconis? Intellegimus dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem draconem cuius caput confractum est, nisi ipsum diabolum intellegere debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut semen Evae observaret caput serpentis 43. Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est initium peccati, tamquam caput serpentis? Initium omnis peccati superbia 44. Confractum est ergo caput draconis; confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intellego populos Aethiopes? Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros; Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 45. Ipsi prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit Ecclesia, cui dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata? 46 Quid enim de nigra factum est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa 47? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum; unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret; tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in aquam sparsit, et dedit populo bibere 48: sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem, ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis corpus Christi et membra 49. Corpus diaboli consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de Gentibus: Macta et manduca 50. Quid est: Macta et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac: Macta et manduca; hac: Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento; quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, proiectisque virgis suis exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas absorbuit 51. Intellegatur ergo et modo corpus diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est esca populis Aethiopibus. Illud quoque intellegi potest, dedisti eum escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est, in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini 52. Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum invicem, detrahitis invicem, opprobria obicitis invicem. Attendite ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo, etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam. Hoc dicit Christianus, hoc dicit Iudaeus, hoc dicit Paganus; ipsum adorat, et de ipso maledicit.

Dei Verbum efficax pro audientium bona voluntate.

17. [v 15.] Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro, intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in mundo! Videamus quid fecerit, quem iam intellegit Asaph, quod operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes. Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae salientis in vitam aeternam 53; alii autem audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie, qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos 54: non enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget, nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet, currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae; exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et torrentes.

Draco perversae fortitudinis hominem seduxit et vulneravit.

18. Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes, hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, et hinc aquae siccentur. Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste fortis et robustus, cuius fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat, nisi prius alligaverit fortem 55. Ipse est fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 56. De ipso calice perversae fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui insultaretur: Ecce factus est Adam tamquam unus ex nobis 57. Fortes et Iudaei de iustitia sua praesumentes: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam iustitiam quaerentes constituere, tamquam fortes, iustitiae Dei non sunt subiecti 58. Videte hominem digessisse fortitudinem suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem: Domine, propitius esto mihi peccatori 59. Iam infirmus est, iam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium, haruspicum, mathematicorum, magicae artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis: Tu siccasti fluvios Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio veritatis.

Deus veritatem hominibus pro uniuscuiusque captu communicat.

19. [v 16.] Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt omnia 60? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic intellegere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spiritales. Et tua est nox. Qui sunt isti? Carnales: Tuus est dies; et tua est nox. Loquantur spiritales spiritalia spiritalibus; dictum est enim: Spiritalibus spiritalia comparantes, sapientiam loquimur inter perfectos 61. Nondum capiunt istam sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 62. Ergo cum spiritales spiritalibus loquuntur: Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere parvi: Nox nocti annuntiat scientiam 63. Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spiritales, ad te pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tamquam luna consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem? Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines ad diem; iam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? 64 Non nosti enim tu cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes iam capere Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat Verbum? Sed tu ista verba cogitas: Omnia per ipsum facta sunt 65: et per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris. Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura luna rectos corde 66. Obscurata est enim caro Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 67: Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam: solem, spiritales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam: solem, tamquam sapientem; lunam, tamquam insipientem; non tamen deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur 68. Quid ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol, stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et insipientibus debitor sum 69? Tu perfecisti solem et lunam.

Dei dona sunt initium fidei et in fide progressus.

20. [v 17.] Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? 70 Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 71. Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea.

21. [v 18.] Memor esto huius creaturae tuae. Cuius creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino. Dictum est Christo in gente sua: Peccator est iste; non novimus unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste Samaritanus est 72. Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non intellectus Asaph tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum 73: quia non iit ad deos et idola Gentium. Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim: Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me 74. In voluntate tua, non in iustitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo et hic: Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster 75; et radix manet, et ex ipsis ramis per infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum, quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce 76.

Iustitia nostra carentes, Dei agnoscimus gratiam.

22. [v 19.] Sed quid tu, Asaph, iam in intellectu? Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph; quia, sicut in alio psalmo dicitur: Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui 77. Quare? Quia locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra 78. Quia ergo per poenitentiam confessio facta est: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus sum in aerumna, dum configitur spina 79. Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit, dare diabolo et angelis eius animam confitentem tibi. Devoret serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem iam deposuerim superbiam, et iustitiam meam non agnoscam, sed gratiam tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti fluvios Etham: iam modo non constituimus iustitiam nostram, sed agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Iam non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori 80; Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Domus nostra, cor nostrum.

23. [v 20.] Respice in testamentum tuum. Redde quod promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan rogo; non propter inimicorum temporalem subiectionem, non propter filiorum carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti regnum coelorum. Iam agnosco testamentum tuum; iam intellectus est Asaph, non est pecus Asaph, iam videt quod dictum est: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum 81. Respice in testamentum tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde 82. Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant 83: quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos, et facti sunt pulvis quem proicit ventus a facie terrae 84. Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum. Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 85. Terra ergo repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua. Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala conscientia, quae inde repellit hominem quo iubetur ire portans grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam 86: porta carnem tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit illis Dominus secundum cor suum.

Humiles corde laudant Deum.

Tous les livres