Enarrationes in Psalmos (page 19)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

11. [vv 11.12.] Et obliti sunt beneficiorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quid sit hoc, non est quaestio neglegenda. De ipsis patribus paulo ante dicebat quod fuisset generatio prava et amaricans. Ne fiant, inquit, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum 58, et caetera quae adhuc de ipsa generatione dicuntur, cuius imitationem eo modo cavendam praecipit alteri generationi, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata eius exquirant 59: de quibus iam satis quod visum est disseruimus. Quid sibi ergo vult, cum de ipsa generatione prava loquatur quomodo obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium eius quae ostendit eis, quod addidit et dicit: Coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quibus patribus, cum isti ipsi sint patres, quorum non vult esse posteros similes? Si illos acceperimus ex quibus isti nati erant, velut Abraham, Isaac et Iacob; iam olim dormierant, quando mirabilia Deus ostendit in Aegypto. Sequitur enim: In terra Aegypti, in campo Thaneos: ubi dicit ostendisse Deum istis mirabilia coram patribus eorum. An forte spiritu praesentes erant, quia de ipsis Dominus in Evangelio ait: Omnes enim illi vivunt 60? An accommodatius accipimus patres, Moysen, et Aaron, aliosque seniores qui commemorantur in eadem Scriptura etiam spiritum accepisse, unde acceperat et Moyses, ut eum adiuvarent ad eumdem populum regendum ac ferendum 61? Cur enim non appellarentur patres? Non sicut Deus Pater unus est qui regenerat Spiritu suo quos facit filios ad aeternam haereditatem; sed honoris gratia, propter aetatem curamque pietatis: sicut Paulus senior dicit: Non ut confundam vos, haec scribo; sed ut filios meos carissimos moneo 62; cum sciret utique a Domino dictum: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester Deus 63. Quod non ideo dictum est, ut hoc vocabulum honoris humani de loquendi consuetudine tolleretur; sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam regeneramur, naturae, vel potestati, vel etiam sanctitati cuiusquam hominis tribueretur. Ideo cum diceret: Ego vos genui: praedixit: In Christo, et per Evangelium 64; ne ipsius putaretur esse quod Dei est.

Israelitarum exemplis deum timere docemur.

12. Ergo illa generatio prava et amaricans, obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium eius quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et incipit eadem mirabilia commemorando retexere. Quae si parabolae sunt et propositiones, profecto ad aliquid comparando referendae sunt. Nec oculum intentionis debemus auferre ab eo quod psalmus ipse intendit ostendere, hunc esse fructum omnium quae dicuntur, et quare admoniti sumus haec intentissime audire, Deo dicente: Attendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei 65; ut ponamus in Deo spem nostram, et non obliviscamur operum Dei, et mandata eius exquiramus; ne fiamus, sicut illi patres, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius. Ad hoc ergo omnia referenda sunt, ac per hoc quidquid figurata actione ista significant, ita fieri possunt spiritaliter in homine; vel gratia Dei, si bona sunt; vel iudicio Dei, si mala sunt: sicut illa bona facta sunt in Israelitas, vel mala, et in ipsos, et in eorum inimicos. Quae si non obliviscamur, sed in Deo spem nostram ponamus, nec ipsius gratiae simus ingrati; eumque timeamus, non timore servili, quo sola mala corporalia formidantur, sed timore casto permanente in saeculum saeculi 66, qui timor magnam esse iudicat poenam privari luce iustitiae; non efficiemur, tamquam patres illi, generatio prava et amaricans. Terra itaque Aegypti in figura intellegenda est huius saeculi. Campus Thaneos planities est mandati humilis. Nam Mandatum humile interpretatur Thanis. In hoc ergo saeculo humilitatis mandatum suscipiamus, ut in alio saeculo exaltationem, quam promisit qui propter nos hic factus est humilis, accipere mereamur.

Baptismi sacramentum et dona Spiritus Sancti.

13. [vv 13-16.] Nam qui disrupit mare, et traiecit eos, statuit aquas quasi in utres, ut sic staret unda tamquam fuisset inclusa, potest per suam gratiam cohibere fluida et labentia concupiscentiarum carnalium, cum huic saeculo renuntiatur, ut, tamquam inimicis, peccatis omnibus perdeletis, fidelium populus per sacramentum Baptismatis traiciatur. Qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, potest etiam spiritaliter dirigere itinera, si ad eum clamet fides: Itinera mea dirige secundum verbum tuum 67. De quo alibi dicitur: Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet 68: per Iesum Christum Dominum nostrum, cuius in hoc saeculo, tamquam in die, sacramentum manifestatum est in carne, velut in nube; in iudicio vero, tamquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tamquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis. Qui disrupit in deserto petram, et adaquavit eos sicut in abysso multa; et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas, potest utique sitienti fidei donum Spiritus sancti, quod illa res gesta spiritaliter significabat, infundere de spiritali sequente petra 69, quod est Christus: qui stabat et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me; et: Qui biberit de aqua quam ego dabo, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Hoc enim dicebat, sicut in Evangelio legitur, de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum 70. Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia.

14. [v 17.] Et tamen illi tamquam generatio prava et amaricans 71, apposuerunt adhuc peccare ei: id est, non credere. Nam hoc est peccatum de quo arguit Spiritus mundum, sicut Dominus dicit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me 72. Et exacerbaverunt Altissimum in siccitate: quod alii codices habent, in inaquoso, quod de graeco est expressius, nec aliud quam siccitatem significat. Utrum in illa eremi siccitate, an potius in sua? Quia licet bibissent de petra, non ventres, sed mentes aridas habebant, nulla virentes fecunditate iustitiae. In qua siccitate magis fideliter Deo supplices esse debuerant, ut qui satietatem donaverat faucibus, aequitatem donaret et moribus. Ad eum quippe fidelis anima clamat: Oculi mei videant aequitatem 73.

Credere nos oportet Deo eumque non tentare.

15. [vv 18-20.] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis Aliud est petere credendo, aliud tentando. Denique sequitur: "Et detraxerunt de Deo, et dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt, numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?" Non credentes ergo petierunt escas animabus suis. Non sic apostolus Iacobus escam mentis praecipit postulari; sed a credentibus eam peti admonet, non a tentantibus atque detrahentibus Deo: Si quis autem vestrum, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans 74. Hanc fidem non habebat generatio, quae cor non direxerat suum, et non erat creditus cum Deo spiritus eius.

16. [v 21.] Propter hoc audivit Dominus, et distulit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. Exposuit quid ignem dixerit. Iram quippe appellavit ignem: quamquam multos proprie etiam ignis accenderit. Quid ergo est quod ait: Audivit Dominus, et distulit? An distulit eos introducere in terram promissionis, quo ducebantur; quod intra paucos dies fieri poterat, sed propter peccata in eremo fuerant conterendi, ubi et contriti sunt per quadraginta annos? Quod si ita est, distulit ergo populum, non istos ipsos qui tentantes detrahebant de Deo; nam omnes in eremo perierunt, et filii eorum in terram promissionis ingressi sunt. An distulit poenam, ut prius satiaret etiam infidelem concupiscentiam, ne propterea putaretur iratus quia hoc ab illo, licet tentantes et detrahentes, petebant quod facere non posset? Audivit ergo et distulit vindicare; et posteaquam fecit quod eum illi facere non posse putaverunt, tunc ira ascendit in Israel.

Panis Angelorum factus cibus viatorum.

17. [vv 22.31.] Denique utroque breviter posito, deinceps aperte ordinem narrationis exsequitur. Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare eius. Namque cum dixisset quare ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel, id est, quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare eius, continuo subiciens quam evidentibus beneficiis ingrati fuerunt, "Et mandavit," inquit, "nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis: non sunt privati a desiderio suo." Ecce quare distulerat. Quid autem distulerat, audiamus: Adhuc esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Ecce quod distulerat. Prius enim, distulit; et postea, ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. Distulerat ergo, ut prius faceret quod eum facere non posse crediderant, deinde inferret quod eos pati oportebat. Nam si ponerent in Deo spem suam, non solum eis illa desideria carnis, sed etiam spiritus, implerentur. Qui enim mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis, ut panem Angelorum manducaret homo, qui cibaria misit eis in abundantia, ut satiaret incredulos, non est inefficax dare credentibus verum ipsum de coelo panem quem manna significabat; qui vere cibus est Angelorum, quos Dei Verbum incorruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis 75. Ipse enim panis per nubes evangelicas universo orbi pluitur; et apertis praedicatorum cordibus tamquam coelestibus ianuis, non murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae praedicatur. Qui "transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata; et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum: et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, nec sunt privati a desiderio suo," potest et non tentantium, sed credentium parvulam fidem, carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tamquam volatilibus pascere: non tamen ab Aquilone venientibus ubi frigus et caligo praevalent, id est, eloquentia quae huic saeculo placet; sed transferendo Austrum de coelo. Quo, nisi ad terras? ut qui in fide sunt parvuli, audiendo terrestria nutriantur ad capienda coelestia. Si enim terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si coelestia dixero vobis, credetis 76? Translatus enim erat ille de coelo quodammodo, ubi mente excesserat Deo; ut temperans eis esset quibus dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 77. Ibi enim audierat ineffabilia verba 78, quae in terra illi non licebat loqui per verba sonantia, quasi per volatilia pennata; et inducendo in virtute sua Africum, hoc est, per ventos meridianos, ferventes et lucentes praedicantium spiritus; et hoc in virtute sua, ne sibi tribuat Africus quod habet ex Deo. Veniunt autem ultro isti venti ad homines, et apportant eis verba divinitus missa; ut in suis sedibus et circa tabernacula sua colligant eiusmodi volatilia, et adoret unusquisque Dominum de loco suo, omnes insulae gentium 79.

Cur boni malis misceantur.

18. Sed infidelibus tamquam pravae et amaricanti generationi, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit in eos, et occidit in plurimis eorum: hoc est, plurimos eorum, vel sicut nonnulli codices habent, pingues eorum. Quod quidem in graecis quos habuimus, non invenimus. Sed si hoc est verius, quid aliud intellegendi sunt pingues eorum, nisi superbia praevalentes, de quibus dicitur: Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum 80? Et electos Israel impedivit. Erant illic etiam electi, quorum fidei non contemperabatur generatio prava et amaricans. Impediti sunt autem ne aliquid eis prodessent, quibus paterno se affectu consulere cupiebant. Quibus enim Deus irascitur, quid misericordia confertur humana? An potius simul cum eis compeditos etiam electos intellegi voluit; ut qui mente et vita discernebantur, ad exemplum non iustitiae tantum, sed etiam patientiae, cum illis molestias sustinerent? nam sanctos cum peccatoribus non ob aliam forsitan causam etiam captivos ductos esse didicimus, quoniam in Graecis codicibus non , quod est impedivit; sed legimus, quod est potius compedivit.

19. [vv 32.33.] Sed generatio prava et amaricans, in omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus eius. Et defecerunt in vanitate dies eorum: cum possent, si crederent, dies in veritate sine defectu habere apud eum cui dictum est: Anni tui non deficient 81. Defecerunt ergo in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Festinatur quippe tota vita mortalium, et quae videtur prolixior, vapor est aliquanto diuturnior.

De timore servili et liberali dilectione.

20. [vv 34.35.] Verumtamen cum occideret eos, quaerebant eum: non propter aeternam vitam, sed vaporem citius finire metuentes. Quaerebant ergo eum, non utique ii quos occiderat, sed qui exemplo eorum occidi timebant. Sic autem de illis Scriptura locuta est tamquam hi Deum quaererent qui occidebantur, quia unus populus erat, et tamquam de uno corpore dicitur. Et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum. Et rememorati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus redemptor eorum est. Sed hoc totum propter acquirenda temporalia bona, et vitanda temporalia mala. Nam qui propter beneficia terrena Deum quaerebant, non utique Deum, sed illa quaerebant. Et modo timore servili, non liberali dilectione Deus colitur. Sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod diligitur. Unde quia Deus rebus omnibus maior et melior invenitur, plus omnibus diligendus est ut colatur.

Rectum cor Deum quaerit propter Deum.

21. [vv 36.37.] Denique hic sequentia videamus: "Et dilexerunt eum," inquit, in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento eius. Aliud in lingua eorum, aliud in corde eorum inveniebat, cui secreta hominum nuda sunt, et sine ullo obstaculo quid potius amarent videbat. Rectum itaque cor cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum. Unam quippe concupivit a Domino, hanc requiret, ut inhabitet in domo Domini semper, et contempletur eius delectationem 82. Cui dicit cor fidelium: Saturabor, non ollis carnium Aegyptiorum, nec melonibus et peponibus, et allio et cepis, quae generatio prava et amaricans etiam pani coelesti praeferebat 83, nec manna visibili atque ipsis volatilibus pennatis; sed saturabor, cum manifestabitur gloria tua 84. Haec est enim haereditas Novi Testamenti, in quo illi fideles habiti non sunt, cuius tamen fides etiam tunc quando velabatur erat in electis, et nunc quando iam revelata est, non est in multis vocatis: Multi enim sunt vocati, pauci autem electi 85. Talis ergo erat generatio prava et amaricans, etiam cum Deum quaerere videretur; diligens in ore et in lingua mentiens; in corde autem non recta cum Deo, ubi ea potius diligebat propter quae Dei adiutorium requirebat.

Deus malos tolerat, in fine puniturus.

22. [vv 38.39.] Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. In his verbis multi sibi iniquitatis impunitatem de divina misericordia pollicentur, etiamsi tales esse perstiterint, qualis generatio ista describitur prava et amaricans quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius: quibus consentire non expedit. Si enim, ut secundum ipsos loquar, Deus fortasse non perdet nec malos, sine dubio non perdet bonos. Cur ergo non potius id eligimus, ubi dubitatio nulla est? Nam qui in lingua sua mentiuntur illi, cum aliud habeat cor eorum, putant utique et volunt, quando poenam aeternam talibus comminatur, etiam Deum esse mendacem. Sed cum ipsi eum mentiendo non fallant, ille verum dicendo non fallit. Haec itaque verba divinorum eloquiorum, de quibus sibi generatio prava blanditur, non ea depravet, sicut cor suum; quia et illo depravato ista recta persistunt. Primo quippe secundum hoc intellegi possunt quod in Evangelio scriptum est: Ut sitis sicut Pater vester qui in coelis est; qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 86. Quis enim non videat quanta misericordiae patientia malis parcat! sed ante iudicium. Sic ergo pepercit illi genti, ut non accenderet omnem iram suam ad eam penitus eradicandam atque finiendam; quod in verbis eius et intercessione pro peccatis eorum Moysi servi eius evidenter apparet, ubi Deus dicit: Deleam eos, et faciam te in gentem magnam 87: ille intercedit, paratior deleri pro ipsis quam ipsos; sciens apud misericordem se id agere, qui quoniam nullo modo deleret ipsum, etiam illis ipsis parceret propter ipsum. Videamus enim quantum pepercerit, et adhuc parcat. Nam introduxit eos in terram promissionis, et servavit eam gentem quousque se, Christum interficiendo, sceleri omnium maximo colligarent: et quod eos ex illo regno eradicatos per cuncta gentium regna disseminavit, non utique delevit; sed manet idem populus prolis successione servatus, velut Cain signo accepto, ne quis eum occidat, id est, penitus perdat 88. Ecce quemadmodum impletur quod dictum est: Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Quia si omnis ira eius, id est, quantum digni sunt, in eos accenderetur, gens illa nulla relinqueretur. Ita Deus cui cantatur misericordia et iudicium 89, et in isto saeculo per misericordiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et in fine saeculi per iudicium ab aeterna luce sua separatos, aeternis tenebris punit malos.

Israelitarum reliquiae salvae fient.

23. Deinde ne vim divinis verbis inferre videamur, et ubi dictum est: Non perdet eos, nos dicamus: Sed postea perdet eos: de hoc ipso praesenti psalmo usitatissimam Scripturae locutionem advertamus, unde ista quaestio multo diligentius veriusque solvatur. Certe de his ipsis loquens paulo post, cum commemorasset quae propter eos Aegyptii perpessi fuerant, commemorans ultimam plagam: Et percussit, inquit, omne primitivum in terra Aegypti, primitias laboris eorum in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum gentes, et sorte distribuit eis terram in funiculo distributionis 90. Si quis ad haec verba nobis inferens quaestionem dicat: Quomodo eis haec omnia collata esse commemorat, cum ipsi non fuerint perducti in terram promissionis, qui ab Aegypto liberati sunt, quoniam illi mortui sunt? quid respondebimus, nisi eos dictos, quia idem ipse populus fuit per successionem filiorum? Sic ergo, cum audimus, maxime quia futuri temporis verba sunt: Et propitius fiet peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam, intellegamus in his impletum de quibus dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 91. Unde etiam dicit: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis 92. Hos igitur Scriptura praevidit qui in Christum fuerant ex isto populo credituri, et accepturi peccatorum remissionem, usque ad illud maximum quo insanientes ipsum medicum peremerunt. Hinc omnino dictum: Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam; quia etiam illud remisit, quod ab eis unicus Filius eius occisus est: et non accendet omnem iram suam; quia reliquiae salvae factae sunt 93.

Maera Dei gratia est peccatoris conversio.

24. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. Ideo eos vocando et miserando per suam gratiam ipse revocavit, quia per seipsos redire non possent. Quomodo enim redit caro, spiritus ambulans et non revertens, urgente se in ima atque longinqua malorum pondere meritorum, nisi per electionem gratiae? Quae non meritis tamquam merces redditur; sed tamquam donum gratis datur, ut iustificetur impius, et redeat ovis perdita; non tamen in viribus suis, sed in humeris reportata pastoris 94, quae se perdere potuit dum sponte vagaretur, se autem invenire non potuit, nec omnino inveniretur, nisi pastoris misericordia quaereretur. Non enim et ille filius ad hanc ovem non pertinet, qui reversus in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Occulta itaque vocatione et inspiratione etiam ipse quaesitus est et resuscitatus, nonnisi ab illo qui vivificat omnia; et inventus, a quo, nisi ab illo qui perrexit salvare et quaerere quod perierat 95? Mortuus enim erat, et revixit; perierat, et inventus est 96. Nam et ilia non levis sic solvitur quaestio, quod in Proverbiis scriptum est, cum de via iniquitatis Scriptura loqueretur: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur 97. Sic enim dictum est, quasi de iniquis omnibus desperandum sit: Scriptura vero gratiam commendavit; quia per seipsum homo potest in illa ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia revocatus.

Decem Aegypti plagae recitantur.

25. [vv 40-51.] Hi ergo pravi et amaricantes: Quoties exacerbaverunt eum in deserto, et in iram concitaverunt eum in inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Eamdem illorum infidelitatem repetit quam superius iam commemoraverat; sed repetendi causa est, ut commemorentur et plagae quas inflixit Aegyptiis propter illos: quae omnia utique recordari debuerant, neque existere ingrati. Denique quid sequitur? Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis. Et incipit dicere quae fecit Aegyptiis: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Thaneos. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent; vel potius, manationes aquarum, sicut nonnulli melius intellegunt quod graece scriptum est, , quas latine scaturigines dicimus, ab imo aquas ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. Misit in eos cynomyiam, et comedit eos; et ranam, et disperdidit eos. Et dedit rubigini fructum eorum, et labores eorum locustae. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini iumenta eorum, et possessionem eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animarum eorum, et iumenta eorum in morte conclusit. Et percussit omne primitivum in terra Aegypti, primitias laborum eorum in tabernaculis Cham.

Scriptura allegorice quandoque interpretanda.

26. Hae omnes Aegyptiorum poenae allegorica interpretatione exponi possunt, prout ea quisque intellegere, et rebus ad quas referendae sunt, comparare voluerit. Quod nos quoque facere tentabimus; tanto aptius facturi, quanto magis divinitus fuerimus adiuti. Ad hoc enim psalmi huius illa verba constringunt, ubi dictum est: Aperiam in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio 98. Propter hoc quippe etiam aliqua hic dicta sunt, quae omnino accidisse Aegyptiis non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine contexantur; ut quoniam id quod ibi non dictum est, non frustra in Psalmo dictum esse certi sumus, neque id interpretari nisi figurate possumus, simul intellegamus etiam caetera quae facta esse constat, ob aliquam figuratam significationem facta vel conscripta. Facit enim hoc Scriptura in multis locis Propheticorum eloquiorum. Dicit aliquid quod in illa re gesta, quam videtur commemorare, non invenitur, imo et aliter esse invenitur; ut hinc intellegatur non hoc dicere quod potest putari, sed illud potius quod magis debet adverti: sicut est illud: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 99. Quod in illius Salomonis regno constat non esse completum, de quo putari posset iste psalmus loqui, cum de Christo Domino loqueretur. In plagis ergo Aegyptiorum, quae sunt in libro qui Exodus nominatur, ubi maxime Scriptura curavit ut ea quibus afflicti sunt omnia ex ordine dicerentur, non invenitur quod habet iste psalmus: Et dedit rubigini fructus eorum. Illud etiam quod, cum dixisset: Et tradidit grandini iumenta eorum, addidit. Et possessionem eorum igni 100: de iumentis grandine occisis legitur in Exodo; quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legitur. Quamvis voces et ignes cum grandine fierent, sicut tonitrua cum fulgoribus solent; non tamen scriptum est aliquid traditum igni ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa; quae postea comedit locusta 101. Item quod hic dicitur: Et moros eorum in pruina, non est in Exodo: multum enim pruina distat a grandine; nam serenis hiemalibus noctibus pruina terra canescit.

Decem Aegypti plagae, decem sunt hominis vitia.

27. Quid ergo ista significent, dicat tractator ut potest; iudicet lector et auditor ut iustum est. Aqua in sanguinem conversa, mihi videtur significare de rerum causis sentire carnaliter. Cynomyia, canini mores sunt, qui nec parentes quando nascuntur, vident. Rana, est loquacissima vanitas. Rubigo occulte nocet; quam etiam aeruginem nonnulli interpretati sunt, alii caniculam: quod malum cui vitiorum aptius comparatur, nisi quod difficillime apparet, sicuti est multum de se fidere? Aura est enim noxia, quae hoc in fructibus latenter operatur; sicut in moribus occulta superbia, quando se quisquam putat aliquid esse, cum nihil sit 102. Locusta est malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio. Grando est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedationesque nascuntur: plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina significat vitium, quo caritas proximi stultitiae tenebris velut nocturno frigore congelascit. Ignis vero, si non ille hic commemoratur qui erat in grandine ex fulgurantibus nubibus, quoniam hic dixit: Tradidit possessionem eorum igni; ubi eam significat utique incensam, quod ignis ille fecisse non legitur: immanitatem ergo iracundiae mihi videtur significare, qua et homicidium admitti potest. Morte pecorum figuratum est, quantum arbitror, damnum pudicitiae. Concupiscentiam quippe, qua fetus exoritur, communem cum pecoribus habemus. Hanc itaque edomitam habere et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors primitivorum est amissio ipsius iustitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive ita se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter melius intellegantur; quem non moveat quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus regatur populus Dei? De quibus e contrario inter se comparandis, id est plagis et praeceptis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi huius in his onerare non opus est: tantum admonemus quia et hic, etsi non eodem ordine, decem tamen Aegyptiorum plagae commemorantur; dum pro tribus quae sunt in Exodo 103, et hic non sunt, id est, sciniphes, ulcera, tenebrae, aliae tres commemorantur quae ibi non sunt, id est, rubigo, pruina et ignis, non fulgurum, sed cui dicta est tradita possessio eorum, quod ibi non legitur.

Deus malorum angelorum et hominum potestatem definit.

28. Satis autem hic expressum est, iudicio Dei fieri haec in illis per angelos malos, in hoc saeculo maligno, tamquam in Aegypto et in campo Thaneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum ubi exaltari ex ista humilitate mereamur. Nam et Aegyptus in hebraea lingua Tenebras vel Tribulationes significat, in qua lingua Thanis, sicut commemoravi, humile intellegitur esse Mandatum. De angelis ergo malis in isto psalmo, cum de ipsis plagis loqueretur, sic interpositum est, quod non transitorie praetereundum est: Misit in eos, inquit, iram indignationis suae; indignationem et iram, et tribulationem, immissionem, per angelos malos. Esse autem diabolum et angelos eius tam malos utique, ut eis ignis praeparetur aeternus, nullus fidelis ignorat: sed immitti per eos immissionem super quoslibet a Domino Deo, quos hac poena iudicat dignos, durum videtur eis qui minus idonei sunt cogitare quemadmodum summa Dei iustitia bene utatur et malis. Quos quidem, quantum pertinet ad eorum substantiam, quis alius quam ipse fecit? Sed malos ipse non fecit: utitur tamen eis, quoniam bonus est, bene, id est convenienter et iuste; sicut e contra iniqui creaturis eius bonis utuntur male. Utitur ergo Deus angelis malis, non solum ad puniendos malos, sicuti in istis omnibus de quibus loquitur Psalmus, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus ex Dei voluntate seduxit ut caderet in bello 104; verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicuti fecit in Iob. Quod autem pertinet ad istam materiam corporalem visibilium elementorum, puto quod ea possunt uti Angeli et boni et mali, quantum cuique potestas est; quemadmodum et homines boni malique utuntur talibus, quantum possunt pro modulo infirmitatis humanae. Nam et terra utimur, et aqua, et aere, et igne, non solum in necessariis rebus sustentationis nostrae, verum etiam in multis superfluis et ludicris, et mirabiliter artificiosis operibus. Nam innumerabilia quae appellantur , his elementis arte tractatis modificantur. Sed in haec Angelis longe amplior est potestas, et bonis, et malis, quamvis utique maior bonis; sed quantum Dei nutu atque ordine iubetur aut sinitur, sicut et nobis. Neque enim in his omnia quae volumus possumus. In libro autem fidelissimo legimus diabolum potuisse etiam de coelo ignem immittere, ad sancti viri tantum pecorum numerum mirabili et horrendo impetu consumendum; quod diabolo tribuere nemo fidelium fortassis auderet, nisi sanctae Scripturae auctoritate legeretur. Sed ille vir, Dei dono iustus, et fortis, et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit 105; optime sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen servo Dei, nisi eius Domino volente ac permittente fuisse facturum; malitiam diaboli confundebat, quoniam quis illa in se probando uteretur, sciebat. In filiis vero diffidentiae tamquam in suis mancipiis operatur 106, quemadmodum homines in pecoribus suis; et illic tamen quantum Dei iusto iudicio sinitur. Sed aliud est quando potestas eius etiam a suis, sicut ei placet, tractandis maiore potestate prohibetur; aliud quando ei potestas etiam in eos qui ab illo alieni sunt datur. Sicut homo de pecore suo, pro humano captu, facit quod vult; nec sane facit, si prohibeatur a potestate maiore: de alieno autem pecore ut faciat, exspectat sibi potestatem dari ab illo cuius est. Ibi ergo potestas quae fuerat, prohibetur; hic autem quae non fuerat, tribuitur.

Dei iusti servitio Angeli addicuntur.

29. Quae cum ita sint, si per angelos malos Deus illas plagas inflixit Aegyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem per eosdem angelos versam, et ranas per eosdem angelos factas, quorum similia etiam magi Pharaonis veneficiis suis facere potuerunt; ut angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes, inde fallentes, secundum iudicium et dispensationem iustissimi et omnipotentissimi Dei, iuste utentis etiam iniquorum malitia? Non audeo dicere. Unde enim sciniphes facere magi Pharaonis minime potuerunt 107? an quia hoc permissi ipsi angeli mali non sunt? An, quod verius dicendum est, occulta causa est, et vires nostrae inquisitionis excedit? Nam si propterea per malos angelos illa Deum fecisse putaverimus, quia poenae infligebantur, non beneficia praestabantur, tamquam nemini Deus poenas irroget per Angelos bonos, sed per illos velut militiae coelestis carnifices; consequens erit ut etiam Sodomam per malos angelos eversam esse credamus, et malos angelos Abraham et Lot hospitio suscepisse videantur: quod absit ut contra Scripturas apertissimas sentiamus 108. Claret igitur ista hominibus fieri per bonos et malos angelos posse: quid aut quando fieri oporteat, me latet; illum vero qui facit, non latet, et cui voluerit revelare. Verumtamen quantum nostrae intentioni Scriptura divina moderatur, malis poenas irrogari et per bonos Angelos, sicut Sodomitis, et per malos angelos, sicut Aegyptiis, legimus: iustos vero corporalibus poenis per bonos Angelos tentari et probari, non mihi occurrit.

Deus iustus est in peccatore puniendo.

30. Quod vero pertinet ad praesentem psalmi huius locum: si ea quae mirabiliter de creaturis facta sunt, malis angelis tribuere non audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus; mortes pecorum, mortes primitivorum, et illud maxime unde religata sunt omnia, obdurationem cordis illorum, ut populum Dei nollent dimittere. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus cum facere dicitur 109, non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae 110, quod Deus debite iusteque permittit. Nam et illud quod Isaias propheta dicit: Domine, ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes 111, ea ratione intellegitur: praecessit enim aliquid, unde Deus iustissime iratus ab eis suum lumen auferret, ut in peccata quae nulla tergiversatione defendi possunt non esse peccata, caecitas humanae mentis offenderet, ab itinere iustitiae deviando et errando. Et quod in alio psalmo scriptum est de his ipsis Aegyptiis, quod Deus converterit cor eorum ut odissent populum eius, et dolum facerent in servos eius 112, bene creditur Deus fecisse per illos angelos malos; ut iam vitiosae mentes filiorum infidelitatis per eos angelos, quibus eadem amica sunt vitia, excitarentur in odium populi Dei, atque ad terrendos et corrigendos bonos illa mirabilia sequerentur. Illa etiam mala morum, quae his corporalibus plagis significata esse diximus, propter quod praedictum est: Aperiam in parabolis os meum 113, per malos angelos exerceri in eos qui illis divina aequitate subduntur, convenientissime creditur. Neque enim cum fit quod ait Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt 114, non illic mali angeli tamquam in materia sui operis versantur et gaudent; quibus iustissime subdita est vitiositas humana, praeter eos quos liberat gratia. Et ad haec quis idoneus 115? unde, cum dixisset: Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos, illud quod addidit: Viam fecit semitae irae suae? cuius tandem acies sufficit penetrare, ut intellegat capiatque sententiam in tanta profunditate latitantem? Erat enim semita irae Dei, qua Aegyptiorum impietatem occulta aequitate puniret; sed eidem semitae viam fecit, ut eos tamquam ex abditis per malos angelos in manifesta scelera producens, in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Ab hac potestate malorum angelorum non liberat hominem nisi gratia Dei, de qua dicit Apostolus: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 116: cuius rei populus iste figuram gerebat, cum esset erutus de potestate Aegyptiorum, et translatus in regnum terrae promissionis fluentis lac et mel, quod suavitatem significat gratiae.

De interiore hominis renovatione quae fit in baptismo.

31. [vv 52.53.] Sequitur ergo post commemorationem plagarum Aegyptiorum Psalmus, et dicit: Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Tanto fit hoc melius, quanto interius, ubi eruti de potestate tenebrarum in regnum Dei mente transferimur, et secundum pascua spiritalia efficimur oves Dei, ambulantes in hoc saeculo velut in deserto, quoniam nemini est fides nostra conspicua; unde dicit Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 117. Deducimur autem in spe, quoniam spe salvi facti sumus: nec timere debemus; si enim Deus pro nobis, quis contra nos 118? Et inimicos nostros operuit mare; abolevit in Baptismo remissione peccatorum.

32. [v 54.] Deinde sequitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suae. Quanto melius in sanctam Ecclesiam? Montem quem acquisivit dextera eius. Quanto est Ecclesia sublimior quam acquisivit Christus, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est 119? Et eiecit a facie eorum Gentes: et a facie fidelium suorum; nam quodammodo Gentes sunt, gentilium errorum maligni spiritus. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 120.

Homo malis angelis in caeli gloria suffectus.

33. [vv 55-58.] Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. In tabernaculis, inquit, Gentium habitare fecit tribus Israel. Quod spiritaliter sic melius disserendum puto, ut ad coelestem gloriam, unde peccantes angeli eiecti atque deiecti sunt, per Christi gratiam subvehamur. Illa enim generatio prava et amaricans, quoniam istis beneficiis corporalibus non ponebat tunicam vetustatis, tentaverunt adhuc et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt: et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum: pacto enim quodam et placito dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus 121. Notandum sane quod ait, quemadmodum patres eorum: cum per totum Psalmi textum tamquam de hominibus eisdem loqui videretur, apparet tamen nunc de illis dici qui iam erant in terra promissionis, et patres eorum dictos qui in eremo amaricaverunt.

Vetus homo deponendus.

34. Conversi sunt, inquit, in arcum pravum: vel, sicut alii codices habent, in arcum perversum. Quid autem hoc sit, in eo quod sequitur magis apparet, ubi ait: Et in iram concitaverunt eum in collibus suis. In idololatriam eos prosiluisse significat. Arcus ergo perversus est, non pro nomine Domini, sed contra nomen Domini, qui dixit eidem populo: Non erunt tibi dii alii praeter me 122. Per arcum autem significat animi intentionem. Hoc ipsum denique planius exprimens: Et in sculptilibus suis, inquit, ad aemulationem eum provocaverunt.

35. [vv 59.60.] Audivit Deus, et sprevit: id est, advertit, et vindicavit. Et ad nihilum redegit nimis Israel. Deo quippe spernente quid remanserunt, qui Deo adiuvante fuerunt quod fuerunt? Nimirum autem rem illam gestam commemorat, quando victi sunt ab Allophylis tempore Heli sacerdotis, et Arca Domini capta est, et magna strage vastati sunt 123. Hoc est quod dicit: Et repulit tabernaculum Selom, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Eleganter exposuit quare repulerit tabernaculum suum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo digni non essent in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum, quod utique non propter se instituerat, sed propter ipsos, quos iam iudicabat indignos in quibus habitaret?

36. [v 61.] Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Ipsam Arcam unde sibi videbantur invicti, et unde sibi plaudebant, virtutem et pulchritudinem eorum dicit. Denique et postea male viventes, et de templo Domini gloriantes, terret per prophetam, dicens: Videte quid feci Selom, ubi erat tabernaculum meum 124.

37. [vv 62.63.] Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Iuvenes eorum comedit ignis: id est, ira. Et virgines eorum non sunt lamentatae: quia neque hoc vacabat in hostili metu.

38. [v 64.] Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. Ceciderunt enim in gladio filii Heli, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua, propter eamdem perturbationem plangi non potuit honore funeris 125.

39. [v 65.] Et excitatus est tamquam dormiens Dominus. Videtur enim dormire, quando populum suum dat in manus eorum quos odit, ubi eis dicatur: Ubi est Deus tuus? 126 Excitatus ergo est tamquam dormiens, tamquam potens crapulatus a vino. Nullus hoc de Deo dicere auderet, nisi Spiritus eius. Dixit enim, sicut videtur impiis insultantibus, quod velut ebrius diu dormiat, quando non tam cito quam putant homines, subvenit.

Vetus homo deponendus.

40. [v 66.] Et percussit inimicos suos in posteriora: illos utique qui gaudebant quod Arcam eius captivare potuerunt; percussi enim sunt in sedibus suis 127. Quod eius poenae signum mihi videtur, qua quisque cruciabitur, si in posteriora respexerit; quae, sicut Apostolus, aestimare debet ut stercora 128. Qui enim sic suscipiunt testamentum Dei, ut vetere vanitate non se exuant, similes sunt hostilibus populis qui Arcam testamenti captivatam iuxta sua idola posuerunt. Et illa quidem vetera etiam illis nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Arca autem Domini manet in aeternum 129; secretum scilicet testamenti regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed illi qui posteriora dilexerunt, ex ipsis iustissime cruciabuntur: Opprobrium enim sempiternum dedit illis.

Novus Christi populus Iudaeorum populo praelatus.

41. [vv 67.68.] Et repulit, inquit, tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraem non elegit. Et elegit tribum Iuda. Non dixit: Repulit tabernaculum Ruben, qui fuit primogenitus Iacob; nec eos qui sequuntur, et Iudam nascendo praecedunt, ut illis repulsis et non electis, tribus Iuda eligeretur. Poterat enim dici merito illos repulsos, quia et in benedictione Iacob, qua suos filios benedixit, peccata eorum commemorata graviter detestatur 130; quamvis in eis tribus Levi sacerdotalis tribus esse meruerit, unde etiam Moyses fuit 131. Nec dixit: Repulit tabernaculum Beniamin; vel: Tribum Beniamin non elegit, ex qua rex esse iam coeperat; nam inde fuerat electus Saul 132: unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille repulsus est atque reprobatus, et David electus 133, convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum est: sed eos potissimum nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere. Nam Ioseph pavit in Aegypto patrem et fratres suos, et impie venditus, merito pietatis, castitatis, sapientiae, iustissime sublimatus est 134; et Ephraem maiori fratri avi sui Iacob benedictione praelatus est 135: et tamen Deus repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraem non elegit. Ubi per haec praeclari meriti nomina, quid aliud quam universum populum illum vetusta cupiditate a Domino terrena praemia requirentem, repulsum et reprobatum intellegimus; electam autem tribum Iuda, non pro meritis ipsius Iudae? Longe quippe maiora sunt merita Ioseph; sed per tribum Iuda, quoniam inde exstitit Christus secundum carnem, novum populum Christi illi populo veteri praelatum Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum. Iam inde etiam quod sequitur: Montem Sion quem dilexit, Ecclesiam Christi melius intellegimus, non propter praesentis temporis beneficia carnalia Deum colentem, sed futura et aeterna praemia oculis fidei longe speculantem: nam et Sion Speculatio interpretatur.

De Ecclesiae perpetuitate.

42. [v 69.] Denique sequitur: Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: vel, sicut quidam interpretes verbum novum fecerunt, sanctificium suum. Unicornui recte intelleguntur, quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo alius dicit psalmus: Unam petivi a Domino; hanc requiram 136. Sanctificium vero Dei est, secundum apostolum Petrum, intellecta plebs sancta, et regale sacerdotium 137. Quod vero sequitur: In terra quam fundavit in aeternum: quod habent graeci codices, , utrum in aeternum, an in saeculum dicatur a nobis, in latinorum interpretum potestate est, quoniam utrumque significat; et ideo hoc in latinis codicibus, illud in aliis invenitur. Habent aliqui etiam pluraliter, id est, in saecula; quod in graecis quos habuimus, non invenimus: Quis vero fidelium dubitet Ecclesiam, etiamsi aliis abeuntibus, aliis venientibus, ex hac vita mortaliter transit, tamen in aeternum esse fundatam?

Christus filius David.

43. [vv 70.71.] Et elegit David servum suum. Tribum ergo Iuda propter David; David autem propter Christum: tribum igitur Iuda propter Christum, quo transeunte clamaverunt caeci: Miserere nobis, fili David; et continuo misericordia eius lumen receperunt 138, quia verum erat quod clamaverunt. Hoc ideo non transeunter dicit, sed attente commendat Apostolus, scribens ad Timotheum: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, tamquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus 139. Ipse itaque Salvator secundum carnem factus ex semine David, figuratur in hoc loco nomine David, aperiente Domino in parabolis os suum. Nec moveat quod cum dixisset: Et elegit David, quo nomine Christum significavit, addidit, servum suum; non, filium suum: imo vero hinc agnoscamus, non Patri coaeternam Unigeniti substantiam, sed formam servi susceptam ex semine David.

Una et multiplex est Ecclesiae.

44. Et sustulit eum de gregibus ovium; de post fetantes accepit eum, pascere Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Ille quidem David, ex cuius semine caro Christi est, ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum translatus est: noster autem David, ipse Iesus, ab hominibus ad homines, a Iudaeis ad Gentes; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves ablatus atque translatus est. Non sunt enim modo in terra illa Ecclesiae Iudaeae in Christo, quae fuerunt circumcisorum recenti passione et resurrectione Domini nostri; de quibus dicit Apostolus: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Dominum 140. Iam hinc illae Ecclesiae transierunt populorum circumcisorum; ac per hoc in Iudaea quae modo in terra est, non est modo Christus: ablatus est inde; nunc Gentium greges pascit. Sane de post fetantes inde acceptus est. Illae quippe priores fuerunt tales, de qualibus dicitur in Cantico canticorum uni Ecclesiae quae constat ex multis, id est uni gregi cuius membra sunt multi greges; de talibus ergo dicitur: Dentes tui, id est, per quos loqueris, vel per quos in corpus tuum, velut manducando, caeteros traicis; hoc itaque significantes dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis 141. Deposuerunt enim tunc velut vellera onera saeculi, quando ante pedes Apostolorum venditarum rerum suarum pretia posuerunt 142, ascendentes de lavacro illo, de quo eos admonet apostolus Petrus, sollicitos quod Christi sanguinem fuderint, et dicit. Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra 143. Geminos autem creaverunt, opera scilicet duorum praeceptorum geminae caritatis, dilectionis Dei, et dilectionis proximi: unde sterilis non erat in eis. De post has oves fetantes David noster acceptus, nunc alios greges pascit in Gentibus, et ipsos Iacob et Israel: sic enim dictum est: Pascere Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Non enim, quia ex Gentibus sunt istae oves, ideo ab illo semine alienatae sunt, quod est Iacob et Israel. Semen est enim Abrahae, semen promissionis, de quo ei Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen 144. Quod exponens Apostolus: Non, inquit filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine 145. Ex gentibus enim erant fideles quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum repromissionem haeredes 146? Quod vero ait: Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam, more suo Scriptura repetivit eamdem sententiam. Nisi forte quispiam sic distinguere velit, ut hoc tempore Iacob serviat; tunc autem sit aeterna haereditas Dei quando videbit Deum facie ad faciem, unde Israel nomen accepit 147.

Cordis innocentiam comitetur bonorum operum sedulitas.

45. [v 72.] Et pavit eos, inquit, in innocentia cordis sui. Quid illo innocentius, qui ullum peccatum, non solum a quo vinceretur, sed etiam quod vinceret non habebat? Et in intellectu manuum suarum deduxit eos: vel, sicut aliqui codices habent, in intellectibus manuum suarum. Alius putaret ita congruentius potuisse dici: In innocentia manuum et intellectu cordis: hic autem qui magis quam alii quid loqueretur sciebat, cordi maluit adiungere innocentiam, et manibus intellegentiam. Illud propterea, quantum existimo, quia multi sibi videntur innocentes, qui non faciunt mala, cum timent ne patiantur si fecerint; vellent autem facere, si impune potuissent. Tales videri possunt habere innocentiam manuum, non tamen cordis. Et quae tandem aut qualis est ista innocentia, si cordis non est, ubi homo factus est ad imaginem Dei? Quod vero ait: In intellectu, vel intellegentia manuum suarum deduxit eos, videtur mihi eam dixisse intellegentiam quam ipse facit in credentibus; ideo manuum suarum: facere quippe ad manus pertinet: sed sicut possunt intellegi manus Dei, quia et Christus sic homo, ut etiam Deus. Hoc certe ille David, de cuius est iste semine, facere non poterat in populo cui sicut homo regnabat; sed ille hoc facit, cui recte anima fidelis dicere potest: Intellegere me facito, et perscrutabor legem tuam 148. Proinde, ne ab illo erremus, dum de nostra, velut ex nobis sit, intellegentia fidimus, eius manibus nos credendo subdamus. Ipse in nobis eam faciat, ut in intellegentia manuum suarum nos deducat erutos ab errore, eoque perducat ubi iam non possimus errare. Hic est fructus populi Dei, attendentis legem Dei, et inclinantis aurem suam in verba oris eius, ut dirigat in eo cor suum, et sit cum illo creditus spiritus eius, ne immutetur in generationem pravam et amaricantem 149; sed his omnibus sibi annuntiatis, non solum ad praesentem vitam, verum etiam ad aeternam, nec tantum ad recipienda bonorum operum praemia, sed etiam in ipsa bona opera facienda, ponat in Deo spem suam.

IN PSALMUM 78

ENARRATIO

Prophetia et rei eventus.

1. [v 1.] In titulo psalmi huius tam brevi et simplici immorandum esse non puto. Prophetiam vero quam hic praemissam legimus, evidenter scimus impletam. Cum enim ista canerentur temporibus regis David, nihil tale adhuc contigerat ex adversitate Gentium civitati Ierusalem, nec templo Dei, quod nec aedificatum adhuc erat. Post mortem quippe David, filium eius Salomonem Deo templum fecisse quis nesciat? Dicitur ergo tamquam praeteritum, quod in spiritu videbatur esse futurum: Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam. Qua loquendi consuetudine etiam illud est prophetatum de Domini passione: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 1; et alia quae in eodem psalmo ventura velut facta narrantur. Nec illud mirandum est, quod Deo ista dicuntur. Non enim nescienti indicantur, quo revelante praesciuntur; sed anima cum Deo loquitur pietatis affectu quem novit Deus. Nam et Angeli quae hominibus nuntiant, nescientibus nuntiant; quae autem Deo nuntiant, scienti nuntiant, quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus suis aeternam veritatem, tamquam legem incommutabilem consulunt. Et iste ergo homo Dei dicit Deo quod discat a Deo, tamquam discipulus magistro non ignoranti, sed iudicanti; ac sic, aut probanti quod docuit, aut quod non docuit reprehendenti: maxime quia specie precantis Propheta eos in se transfigurat, qui tunc futuri essent quando ista ventura. Solent autem in oratione dici Deo quae vindicans fecerit. et adiungi petitio ut iam misereatur et parcat. Hoc modo et hic dicuntur a quo praedicuntur, tamquam ab eis dicantur quibus acciderunt; et ipsa deploratio atque precatio, prophetatio est.

Dei hereditas in populo Israel primum quaerenda,...

2. "Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret." Si in ista prophetia quisquam nostrum eam vastationem Ierusalem intellegendam putaverit, quae facta est a Tito imperatore Romano, cum iam Dominus Iesus Christus post resurrectionem et ascensionem suam praedicaretur in Gentibus; non mihi occurrit quomodo dici potuerit iam ille populus haereditas Dei, non tenens Christum, quo reprobato et occiso factus est reprobus, qui in eum nec post eius resurrectionem credere voluit, et insuper martyres eius occidit. Ex illo enim populo Israel quicumque in Christum crediderunt, quibus facta est Christi praesentatio, et quodammodo promissi redditio salubris atque fructuosa, de quibus et ipse Dominus dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 2, ipsi ex illis sunt filii promissionis, ipsi deputantur in semine 3, ipsi pertinent ad haereditatem Dei. Hinc sunt Ioseph, homo iustus, et virgo Maria quae peperit Christum 4: hinc Ioannes Baptista, amicus sponsi, et parentes eius Zacharias et Elizabeth 5: hinc Simeon senex et Anna vidua, qui Christum non loquentem sensu corporis audierunt 6; sed adhuc infantem non loquentem, spiritu cognoverunt: hinc beati Apostoli: hinc Nathanael in quo dolus non erat 7: hinc alius Ioseph qui exspectabat etiam ipse regnum Dei 8: hinc tanta illa multitudo quae praecedebat et sequebatur iumentum eius, dicens: Benedictus qui venit in nomine Domini 9; in qua erat et congregatio puerorum in quibus dixit impletum: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 10. Hinc etiam illi post eius resurrectionem, quorum die uno tria, et alio quinque millia baptizati sunt 11, in animam unam et cor unum caritatis igne conflati; quorum nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 12: hinc sancti diaconi, quorum Stephanus ante Apostolos martyrio est coronatus 13: hinc tot Ecclesiae Iudaeae quae in Christo erant 14, quibus erat facie Paulus ignotus, notus autem saevitia famosissima, sed notior Christi misericordissima gratia: hinc et ipse secundum praemissam de se prophetiam: Lupus rapax, mane rapiens, et ad vesperum dividens escas 15, id est, prius rapiens persecutor ad mortem, postea pascens praedicator ad vitam. Hi erant ex illo populo haereditas Dei. Unde et ait ipse minimus Apostolorum 16, doctor Gentium: Dico ergo: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Israel, tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit 17. Haec plebs quae ex illa gente Christi corpori accessit, haereditas Dei est. Nam quod ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, illi psalmo utique respondet, ubi scriptum est: Quoniam non repellet Dominus plebem suam: ibi autem sequitur: Et haereditatem suam non derelinquet 18; ubi evidenter apparet, talem plebem esse haereditatem Dei. Ut enim hoc diceret Apostolus, supra commemoraverat propheticum testimonium de praenuntiata futura incredulitate populi Israel: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 19. Hic ergo ne quisquam male intellegens, universum illum populum crimine incredulitatis et contradictionis arbitretur esse damnatum, continuo subiecit: Dico ergo: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Beniamin. Hic ostendit quam plebem dixerit, utique populi prioris, quam si totam Deus reprobasset atque damnasset, non utique ipse Christi esset apostolus, Israelita ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Adhibet autem valde necessarium testimonium, dicens: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego derelictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Istae reliquiae sunt ex illa gente haereditatis Dei; non illi de quibus paulo post dicit: Caeteri vero excaecati sunt. Sic enim ait: Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt 20. Ista igitur electio, istae reliquiae, ista plebs Dei quam non repulit Deus, haereditas eius dicitur. In illo autem Israel qui hoc non est consecutus, in illis caeteris excaecatis, non erat iam haereditas Dei de qua dici posset, post Christi in coelis glorificationem, tempore Titi imperatoris, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, et caetera quae de illius populi et templi et civitatis vastatione videntur in hoc psalmo esse praedicta.

...deinde in populo paganorum.

3. Proinde aut ea debemus intellegere quae facta sunt ab aliis hostibus, antequam Christus venisset in carne (non enim erat alia tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est 21 et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda perpessi, gloriosissime coronati sunt 22. Ea quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage bellorum); aut certe si post resurrectionem et ascensionem Domini accipienda est hic commemorata haereditas Dei; ea sunt intellegenda quae a cultoribus idolorum et inimicis nominis Christi, Ecclesia eius in tanta martyrum numerositate perpessa est. Quamquam enim Asaph Synagoga interpretetur, quae est congregatio, idque nomen usitatius insederit genti Iudaeorum; tamen et Ecclesiam istam posse dici congregationem, et illum veterem populum dictum esse Ecclesiam, iam in alio psalmo satis aperteque monstravimus. Haec igitur Ecclesia, haec haereditas Dei ex circumcisione et praeputio congregata est, id est ex populo Israel et ex caeteris Gentibus, per lapidem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 23; in quo angulo tamquam duo parietes de diverso venientes copularentur. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et coadunaret utrosque in uno corpore Deo 24; in quo corpore sumus filii Dei, clamantes, Abba, Pater 25: Abba propter illorum linguam, Pater propter nostram; hoc est enim Abba, quod Pater. Unde Dominus qui dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 26, ostendens illi genti redditam praesentiae ipsius promissionem; ait tamen alio loco: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 27: Gentes significans, quas erat adducturus, non quidem per suam praesentiam corporalem, ut illud verum sit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; sed tamen per Evangelium suum, quod erant disseminaturi speciosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona 28: In omnem enim terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 29. Hinc et Apostolus ait: Dico ergo Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum: ecce quod est, non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Deinde subiungit Apostolus, Gentes autem super misericordia glorificare Deum: ecce quod est: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. Quod utrumque breviter dictum est in eo quod de propheta idem apostolus commemorat: Laetamini, Gentes, cum plebe eius 30. Iste ergo unus grex sub pastore uno, haereditas Dei est, non solum Patris, sed etiam Filii. Nam Filii vox est: Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi 31: et ipsius haereditatis vox est apud prophetam: Domine Deus noster, posside nos 32. Hanc haereditatem non moriens Pater Filio reliquit; sed ipse Filius eam sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurrectione possedit.

Persecutio quae in Ecclesiam exarsit...

4. Si ergo de hac intellegendum est quod in psalmi huius prophetia canitur: Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, ut venisse Gentes accipiamus in Ecclesiam, non credendo, sed persequendo, id est, eam invasisse voluntate delendi atque omnino perdendi, sicut tot persecutionum exempla monstrarunt; oportet ut quod sequitur: Polluerunt templum sanctum tuum, non in lignis et lapidibus, sed in ipsis intellegatur hominibus, de quibus, tamquam lapidibus vivis, construi dicit apostolus Petrus domum Dei 33. Unde et apostolus Paulus apertissime dicit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos 34. Hoc itaque templum persecutores in his utique polluerunt, quos ad negandum Christum, terrendo vel cruciando coegerunt, atque ut idolis supplicarent, vehementer instando fecerunt: quorum multos poenitentia reparavit, atque ab illa inquinatione mundavit. Poenitentis enim vox est: Et a delicto meo munda me; et, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis 35. Iam vero quod sequitur: Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: et ipsa Ecclesia hoc nomine recte intellegitur: Ierusalem libera, mater nostra, de qua scriptum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 36. In custodiam pomorum, quod dictum est, desertionem intellegendam existimo quam fecit vastitas persecutionis: id est, velut custodiam pomorum; quia deseruntur pomorum custodiae, cum poma transierint. Et certe quando Gentilibus persequentibus Ecclesia deserta visa est, in coelestem mensam spiritus martyrum, tamquam de horto dominico multa et suavissima poma, transierunt.

5. [v 2.] Posuerunt, inquit, morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Quod dictum est, morticina, hoc repetitum est, carnes; et quod dictum est, servorum tuorum, hoc repetitum est, sanctorum tuorum: illud tantummodo variatum est, volatilibus coeli, et bestiis terrae. Melius sane interpretati sunt qui morticina posuerunt, quam sicut quidam mortalia. Morticina enim non dicuntur nisi mortuorum; mortalia vero etiam vivorum corporum nomen est. Cum ergo, sicut dixi, ad agricolam suum spiritus martyrum velut poma transissent, morticina eorum et carnes eorum posuerunt volatilibus coeli, et bestiis terrae: quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, ex occultis naturae sinibus totum redintegraturo illo, cui et capilli nostri numerati sunt 37.

...asperrima et universalis fuit.

6. [v 3.] Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam, id est, abundanter et viliter: in circuitu Ierusalem. Si Ierusalem terrenam urbem hic accipimus, eorum sanguinem intellegimus effusum in circuitu eius, quos hostes extra muros reperire potuerunt. Si autem Ierusalem illam intellegimus, de qua dictum est: Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum, circuitus eius est per universam terram: in ea quippe lectione prophetica, ubi scriptum est: Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum, paulo post ei dicitur: Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur 38. Circuitus ergo huius Ierusalem in hoc psalmo intellegendus est quousque tunc fuerat eadem Ecclesia dilatata, fructificans et crescens in universo mundo, quando in omni parte eius persecutio saeviebat, et martyrum stragem, quorum sanguis sicut aqua effundebatur, cum magnis lucris thesaurorum coelestium faciebat. Quod vero adiunctum est, Et non erat qui sepeliret: aut non incredibile debet videri tam magnum in aliquibus locis fuisse terrorem, ut sepultores sanctorum corporum nulli prorsus existerent; aut certe quia insepulta cadavera in multis locis diu iacere potuerunt, donec a religiosis quodammodo furata sepelirentur.

7. [v 4.] Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum eius 39. Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est, vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt. Proinde secundum Ierusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis eius, utique aliae gentes intelleguntur: secundum autem Ierusalem liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu eius, inter quos inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum.

De ira Dei hominem propter peccata flagellantis.

8. [v 5.] Deinde iam manifestam precem fundens, unde intellegatur superioris afflictionis commemoratio non esse quasi indicatio, sed deploratio: Usquequo, inquit, Domine, irasceris in finem, exardescet velut ignis zelus tuus? Rogat utique ne Deus usque in finem irascatur, id est, ne illa tanta pressura, et tribulatio, atque vastatio usque in finem perseveret; sed temperet correptionem suam, secundum illud quod in alio psalmo dicitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura 40. Nam, quousque, Domine, irasceris in finem? ita dictum est, ac si diceretur: Noli, Domine, irasci in finem. Et in eo quod sequitur: Exardescet velut ignis zelus tuus, utrumque subaudiendum est, et, quousque, et, in finem; ac si diceretur: Quousque exardescet velut ignis zelus tuus in finem? Nam ita hic duo ista subaudienda sunt, sicut superius unum illud quod dictum est, posuerunt: nam cum habeat prior sententia: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, hoc verbum posterior non habet, ubi dictum est: Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; sed subauditur utique quod habet superior, posuerunt 41. Ira porro et zelus Dei, non sunt perturbationes Dei, sicut nonnulli Scripturas quas non intellegunt arguunt: sed nomine irae intellegitur vindicta iniquitatis; nomine zeli exactio castitatis, ne anima legem Domini sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat. Haec ergo ipso effectu in hominum afflictione sunt turbulenta; in Dei autem dispositione tranquilla sunt, cui dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas 42. Satis autem his ostenditur verbis, propter peccata hominibus, licet fidelibus, has fieri tribulationes; quamvis hinc florescat martyrum gloria merito patientiae, et pie sustentato in flagello Domini moderamine disciplinae. Hoc Machabaei inter saeva tormenta 43, hoc tres viri inter innoxias flammas 44, hoc Prophetae sancti in captivitate testantur. Quamvis enim paternam correptionem fortissime et piissime perferant; non tamen tacent haec accidere meritis peccatorum: horum enim vox est et in Psalmis, Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me 45. Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater eius 46?

Deus hominem pro meritis punit.

9. [v 6.] Quod vero adiungit: Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum, etiam ista prophetatio est, non optatio. Non malevolentiae voto ista dicuntur, sed spiritu praevisa praedicuntur; sicut de Iuda traditore, quae mala illi fuerant pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt, quasi optata sint. Quemadmodum enim Propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronuntiet quod dicit: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; specie tua, et pulchritudine tua, et intende, et prospere procede, et regna 47: ita non optat, sed prophetat qui dicit: Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt. Quod more suo repetit, dicens: Et in regna quae non invocaverunt nomen tuum: nam gentes per regna repetitae sunt; et quod eum non noverunt, per hoc repetitum est, quod non invocaverunt nomen eius. Quomodo ergo intellegendum est quod ait Dominus in Evangelio: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis 48, si maior ira Dei est in gentes quae Dominum non cognoverunt? In eo quippe quod ait: Effunde iram tuam, satis hoc verbo indicavit quam multam iram voluerit intellegi: unde postea dicit: Redde vicinis nostris septies tantum 49. An quia multum interest inter servos, qui licet nesciant voluntatem Domini sui, tamen invocant nomen eius, et alienos a familia tanti patrisfamilias, qui sic ignorant Deum, ut nec invocent Deum? Invocant enim pro eo vel simulacra, vel daemonia, vel quamlibet creaturam; non Creatorem, qui est benedictus in saecula. Neque enim istos, de quibus hoc prophetat, ita nescientes significat Domini sui voluntatem, ut tamen ipsum Dominum timeant; sed ita ipsum Dominum nescientes, ut nec invocent eum, et inimici nominis eius existant. Multum ergo distat inter servos voluntatem domini sui nescientes, et tamen in familia eius atque in domo viventes, et inimicos non solum ipsum dominum scire nolentes, sed et non eius nomen invocantes, atque in servis insuper oppugnantes.

Persecutorum proposita.

10. [v 7.] Denique sequitur: Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt. Iacob quippe figuram gestavit Ecclesiae, sicut Esau veteris Synagogae; unde dictum est: Et maior serviet minori 50. Potest in hoc nomine intellegi ea, de qua loquebamur, haereditas Dei, in quam invadendam atque vastandam post resurrectionem et ascensionem Domini Gentes persequendo venerunt. Sed, locum Iacob, quomodo intueamur intellegendum est. Magis enim locus Iacob illa civitas putari potest, in qua erat et templum quo universam illam gentem, sacrificandi et adorandi causa et Pascha celebrandi, Dominus praeceperat convenire. Nam si Christianorum conventus inhibitos atque compressos a persecutoribus Propheta vellet intellegi, loca desolata videretur dicere debuisse, non locum. Sed possumus accipere pro numero plurali numerum singularem positum, sicut vestem pro vestibus, militem pro militibus, pecus pro pecoribus: multa enim huiusmodi moris est dici, nec solum vulgo loquentium, verum etiam disertissimorum auctorum eloquentiae. Nec ab ipsa divina Scriptura hoc genus locutionis alienum est: posuit enim et ipsa ranam pro ranis, locustam pro locustis, et innumerabilia talia 51. Quod vero dictum est: Comederunt Iacob, hoc bene intellegitur, quod multos in suum malignum corpus, hoc est in suam societatem, terrendo transire coegerunt.

De misericordia et iudicio Domini.

11. [v 8.] Meminit sane, quamvis illis pro merito pessimae voluntatis ex ira Dei digna reddenda sint, non tamen eos aliquid adversus haereditatem eius valere potuisse, nisi eam voluisset ipse pro peccatis eius flagellando emendare. Unde subiungit: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Non ait praeteritarum, quae possent esse etiam recentiores; sed antiquarum, hoc est a parentibus venientium: talibus quippe iniquitatibus damnatio, non correptio debetur. Cito anticipent nos misericordiae tuae. Anticipent utique ad iudicium tuum: Superexaltat enim misericordia in iudicio; iudicium autem sine misericordia, sed ei qui non fecit misericordiam 52. Quod autem adiungit: Quia pauperes facti sumus nimis, ad hoc vult intellegi anticipare nos misericordias Dei, ut nostra paupertas, id est infirmitas, eo miserante adiuvetur ad eius praecepta facienda, ne ad iudicium eius damnandi veniamus.

Dono miserentis Dei liberamur a malis.

12. [v 9.] Ideo sequitur: Adiuva nos, Deus salutaris noster. Hoc verbo quod ait: Salutaris noster, satis exponit quam voluerit paupertatem intellegi in eo quod dixerat: Quoniam pauperes facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est necessarius. Cum vero adiuvari nos vult, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium: qui enim adiuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Addidit etiam: Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 53. Et propitius esto, inquit, peccatis nostris propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a malis, cum et adiuvas nos ad faciendam iustitiam, et propitius es peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 54. Peccatum autem iniquitas est 55; et si iniquitates observaveris, quis sustinebit 56?

Multimodis modis Deus de malo vindicat.

13. [v 10.] Quod autem adiungit: Nequando dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? magis pro ipsis Gentibus est accipiendum. Male enim pereunt qui de Deo vero desperaverint, putantes eum vel non esse, vel suos non adiuvare, nec eis esse propitium. Illud vero quod sequitur: Et innotescat in nationibus coram oculis nostris vindicta sanguinis servorum tuorum qui effusus est, vel sic intellegitur, cum credunt in verum Deum, qui persequebantur eius haereditatem; quia et ipsa vindicta est, qua perimitur saeva iniquitas eorum gladio verbi Dei, de quo dictum est: Accingere gladium tuum 57; vel cum perseverantes inimici in fine puniuntur. Nam mala corporalia quae in hoc saeculo patiuntur, communia possunt habere cum bonis. Est et aliud vindictae genus, quo Ecclesiae dilatationem et fecunditatem in hoc saeculo, post tantas persecutiones quibus eam omnino perituram putabant, peccator, et incredulus, et inimicus videt et irascitur, dentibus suis frendet et tabescet 58: quis enim negare audeat hanc etiam esse gravissimam poenam? Sed nescio utrum satis eleganter accipiatur quod ait, ante oculos nostros, si hoc poenae genus intellegamus quod in intimis cordis agitur, et torquet etiam illos qui nobis adulanter arrident, nec a nobis videri potest quid in homine interiore patiantur. Illud autem quod sive eis credentibus iniquitas eorum interimitur, sive in malignitate perseverantibus supplicium novissimum redditur, sine scrupulo quaestionis intellegitur dictum: Innotescat ante oculos nostros vindicta in nationibus.

Bonus aliter ac malus inimicorum vindictam exoptat.

14. Et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio: sed propter illud quod scriptum est in Apocalypsi, sub ara Dei martyres ad Deum clamare et dicere: Quousque, Domine, non vindicas sanguinem nostrum 59? non est praetereundum quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur sancti desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe abest. Et tamen scriptum est: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris 60: et Apostolus ait: Non vos ipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus 61. Nec ipse itaque praecipit ut nolint vindicari, sed ut non se ipsi vindicantes dent locum irae Dei qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et Dominus in Evangelio viduam proponit in similitudinem, quae vindicari desiderans, iudicem interpellabat iniustum, qui eam tandem aliquando non iustitia ductus, sed taedio victus audivit 62: hoc autem Dominus proposuit, ut ostenderet multo magis Deum iustum cito facturum iudicium electorum suorum, qui ad eum clamant die ac nocte. Inde est et ille sub ara Dei martyrum clamor, ut Dei iudicio vindicentur. Ubi est ergo illud: Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur 63? ubi est et illud: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto; et: Nulli malum pro malo reddentes 64? Si enim malum pro malo non est cuiquam reddendum; non solum factum malum pro facto malo, sed nec votum malum reddendum est pro facto vel voto malo. Reddit autem votum malum, qui etiamsi non ipse vindicat, tamen ut eius inimicum Deus puniat, expectat atque optat. Quapropter cum et homo iustus et homo malus de inimicis suis velint a Domino vindicari, unde discernentur, nisi quia iustus et magis cupit inimicum suum corrigi quam puniri; et cum in eum videt a Domino vindicari, non eius delectatur poena, quia non eum odit, sed divina iustitia, quia Deum diligit? Denique si in hoc saeculo in eum vindicatur, vel pro illo etiam laetatur, si corrigitur; vel certe pro aliis, ut eum timeant imitari. Ipse quoque fit melior, non supplicio illius odia sua pascendo, sed errata emendando. Ac per hoc de benevolentia, non de malitia est quod laetatur iustus, cum videt vindictam, et manus suas lavat, id est, opera mundiora efficit in sanguine, hoc est in exitio peccatoris; sumens inde non mali alieni gaudium, sed divinae admonitionis exemplum. Si autem in futuro saeculo, ultimo Dei iudicio vindicatur, hoc ei placet quod Deo; ne bene sit malis, ne piorum praemiis etiam impii perfruantur: quod utique iniustum est, et a regula veritatis, quam iustus diligit, alienum. Cum enim nos ad diligendos inimicos Dominus hortaretur, exemplum proposuit Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 65; numquid tamen ideo vel temporalibus correptionibus non emendat, vel pertinaciter duros in fine non damnat? Sic ergo inimicus diligatur, ut non displiceat Domini iustitia qua punitur; et sic placeat iustitia qua punitur, ut non de malo eius, sed de bono iudice gaudeatur. Malevolus vero animus contristatur, si eius inimicus correctus evaserit poenam: et cum puniri eum videt, vindicari se ita gaudet, ut non iustitia Dei quem non diligit, sed illius quem odit, miseria delectetur: et cum Deo dimittit iudicium, ut plus noceat Deus quam ipse nocere posset exoptat: et cum dat cibum inimico esurienti, potumque sitienti, malitiose sapit quod scriptum est: Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Agit enim ut amplius aggravet, et ei excitet indignationem Dei, quam carbonibus ignis significari putat; non intellegens illum ignem esse poenitentiae urentem dolorem, quousque caput erectum superbia, beneficiis inimici ad humilitatem salubrem deponitur, et in bono illius huius malum vincitur. Unde Apostolus vigilanter adiunxit: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 66. Quomodo autem potest vincere in bono malum in superficie bonus, et in alto malus; qui opere parcit, et corde saevit; manu mitis, voluntate crudelis? Sic ergo specie poscentis in hoc psalmo futura in impios vindicta prophetatur, ut intellegamus sanctos homines Dei suos inimicos dilexisse, nec cuiquam voluisse nisi bonum, quod est pietas in hoc saeculo, aeternitas in futuro: in poenis autem malorum, non malis eorum, sed Dei bonis iudiciis fuisse delectatos; et ubicumque in Scripturis sanctis leguntur in homines odia eorum, odia fuisse vitiorum, quae ipse etiam unusquisque hominum oderit oportet in se, si diligit se.

Sanguis Martyrum semen est Christianorum.

15. [v 11.] Iam vero quod sequitur: Intret ante conspectum tuum, vel sicut alii codices habent, in conspectu tuo gemitus compeditorum: non facile quisquam reperit coniectos in compedes a persecutoribus sanctos; et si accidit in tam magna atque multiplici varietate poenarum, tam raro accidit, ut non sit credendum hoc in isto versu quod commemoraret potissimum elegisse Prophetam. Sed nimirum compedes sunt infirmitas, et corruptibilitas corporis, quae aggravant animam. Per eius enim fragilitatem, velut quorumdam dolorum molestiarumque materiam, ad impietatem poterat compellere persecutor. Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo; manere autem in carne necessarium propter illos quibus Evangelium ministrabat 67. Donec ergo corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 68, velut compedibus caro infirma promptum impedit spiritum. Has ergo compedes non sentiunt, nisi qui in semetipsis ingemiscunt gravati, habitaculum quod de coelo est superindui cupientes 69, quia et mors horrori est, et moerori vita mortalis. Pro his Propheta gementibus ingemit, ut intret in conspectu Dei gemitus eorum. Possunt et illi intellegi compediti, qui praeceptis sapientiae colligati sunt, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur; unde scriptum est: Inice pedem tuum in compedes eius 70. Secundum magnitudinem, inquit, brachii tui, recipe in adoptionem filios mortificatorum, vel sicut in aliis codicibus legitur, posside filios mortificatorum. Ubi satis mihi videtur ostendisse Scriptura, quis fuerit gemitus compeditorum, qui pro nomine Christi persecutiones gravissimas pertulerunt, quae in isto psalmo apertissime prophetantur. In diversis enim passionibus constituti orabant pro Ecclesia, ne infructuosus esset posteris sanguis illorum; ut dominica seges, unde inimici eam putabant perituram, inde feracius pullularet. Filios quippe mortificatorum dicit, qui non solum non sunt territi praecedentium passionibus, sed in eum pro cuius nomine passos eos noverant, exhortante illorum gloria ad imitandum accensi, copiosissimis agminibus crediderunt. Ideo dixit: Secundum magnitudinem brachii tui. Res enim tam magna secuta est in populis christianis, ut eam qui se aliquid persequendo proficere putabant, nullo modo crederent secuturam.

16. [v 12.] Redde, inquit, vicinis nostris septies tantum in sinus eorum. Non mala optat; sed iusta praenuntiat, et ventura prophetat. Septenario autem numero, id est septupla retributione, perfectionem poenae vult intellegi, quia isto numero plenitudo significari solet. Unde et illud est in bonis: Accipiet in hoc saeculo septies tantum 71: quod positum est pro omnibus; Quasi nihil habentes, et omnia possidentes 72. Vicinos dicit, quia inter illos habitat Ecclesia usque in diem separationis: non enim modo fit discessio corporalis. In sinus eorum dicit, utique nunc in occultis; ut vindicta quae in hac vita agitur in occulto, post innotescat in nationibus ante oculos nostros. Homo namque cum datur in reprobum sensum, in interiore sinu accipit suppliciorum meritum futurorum. Opprobrium eorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Hoc eis redde septuplum in sinus eorum, id est, pro isto opprobrio eos in occultis eorum plenissime reproba. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum, te arbitrantes in servis tuis delere de terra.

Ecclesia numquam deficiet.

17. [v 13.] Nos autem populus tuus: generaliter accipiendum de omni genere piorum et verorum christianorum. Nos ergo quos perdere se posse putaverunt, populus tuus, et oves gregis tui, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 73, confitebimur tibi in saeculum. Alii autem codices habent, confitebimur tibi in aeternum. Ex ambiguo graeco facta est ista diversitas: quod enim habet graecus, , et in aeternum, et in saeculum interpretari potest; sed pro loco intellegendum quid melius interpretandum sit. Sensus ergo huius loci magis mihi videtur ostendere, in saeculum dici oportere, id est usque in finem saeculi. Sequens autem versus more Scripturarum, maximeque Psalmorum, repetitio superioris est ordine commutato, prius habens quod ibi est posterius, et posterius quod ibi est prius. Nam quod ibi dictum est, confitebimur tibi, pro ipso hic dictum est, annuntiabimus laudem tuam. Quod itaque ibi dictum est, in saeculum, pro ipso hic dictum est, in generationem et generationem. Ista quippe generationis repetitio perpetuitatem significat: sive, ut nonnulli intellegunt, quia duae sunt generationes, vetus et nova. Sed in hoc fit saeculo utraque: quoniam qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 74; deinde quia in isto saeculo annuntiatur laus Dei, nam in futuro saeculo cum videbimus eum sicuti est, cui deinceps annuntietur, non erit 75. Nos ergo, populus tuus, et oves gregis tui, quas persequendo illi crediderunt se posse consumere, confitebimur tibi in saeculum, permanente utique Ecclesia usque in finem, quam illi delere conati sunt: in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam; quae laus ut taceretur, nos finire conati sunt. Multis autem iam locis sanctarum Scripturarum insinuavimus confessionem etiam pro laude poni: sicuti est illud: Haec dicetis in confessione: Opera Domini universa quoniam bona valde 76; maximeque illud quod ait ipse Salvator, qui nullum habebat omnino peccatum quod poenitendo confiteretur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 77. Hoc dixi, ut apertius intellegatur, id esse repetitum in eo quod dictum est, annuntiabimus laudem tuam, quod superius dictum erat, confitebimur tibi.

IN PSALMUM 79

ENARRATIO

Sermo

De Christo eiusque Ecclesia.

1. [v 1.] Non adeo multa sunt in hoc psalmo, in quibus sermo noster patiatur difficultatem, vel intentio auditorum intellegendi impedimentum. Proinde adiuvante Domino, cum affectu audiendi et videndi iam quae prophetata et praedicta sunt, tamquam eruditi in schola Christi, currere debemus quae plana sunt; ut si forte obscura exigunt officium interpretandi, ea quae plana sunt legendi officium a me debeant flagitare. Cantatur hic de adventu Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, et de vinea eius. Sed cantat ille Asaph, quantum apparet, illuminatus atque correctus, cuius nomine nostis significari Synagogam. Denique titulus Psalmi est: In finem pro his qui immutabuntur: utique in melius, quoniam Christus finis Legis 1 ideo venit, ut immutet in melius. Et addit, testimonium ipsi Asaph: bonum testimonium veritatis. Denique hoc testimonium et Christum et vineam confitetur; hoc est caput et corpus, regem et plebem, pastorem et gregem, et totum omnium Scripturarum mysterium Christum et Ecclesiam. Concludit autem titulus Psalmi, pro Assyriis. Assyrii interpretantur: Dirigentes. Iam ergo non sit generatio quae cor non direxit suum 2, sed generatio iam dirigens. Ergo audiamus quid dicat in hoc testimonio.

Ioseph patriarcha, Christi figura eximia.

2. [v 2.] Qui pascis Israel, intende. Quid est: Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut oves Ioseph? Invocatur ut veniat, exspectatur ut veniat, desideratur ut veniat. Ergo dirigentes inveniat: Qui deducis, inquit, velut oves Ioseph: ipsum Ioseph velut oves. Ipse Ioseph oves sunt, et ipse Ioseph ovis est. Audito Ioseph, quamquam et interpretatio eius nominis multum iuvet; significat enim Augmentum, et ideo utique venit ille, ut mortificatum granum multipliciter surgeret 3, hoc est, augeretur populus Dei: tamen ex eo quod iam nostis contigisse Ioseph, veniat in mentem a fratribus venditus, veniat a suis exhonoratus, apud alienigenas exaltatus 4, et intellegetis in cuius grege esse debeamus, simul cum illis qui iam dirigunt cor suum, ut lapis reprobatus ab aedificantibus fiat in caput anguli, tenens duos parietes de diverso venientes, sed in angulo concordantes 5. Qui sedes super Cherubim. Cherubim sedes est gloriae Dei, et interpretatur Plenitudo scientiae. Ibi sedet Deus in plenitudine scientiae. Licet intellegamus Cherubim sublimes esse coelorum potestates atque virtutes; tamen si vis, eris Cherubim. Si enim Cherubim sedes est Dei, audi quid dicat Scriptura: Anima iusti sedes est sapientiae 6. Quomodo, inquis, ero plenitudo scientiae? quis hoc implet? Habes unde impleas: Plenitudo Legis caritas 7. Noli per multa ire atque distendi. Terret te ramorum diffusio; radicem tene, et de magnitudine arboris noli cogitare. Sit in te caritas, et necesse est plenitudo scientiae consequatur. Quid enim nescit qui caritatem scit, quandoquidem dictum est: Deus caritas est 8.

Christus carne infirmus, maiestate fortis.

3. [v 3.] Qui sedes super Cherubim, appare. Ideo enim erravimus, quia non apparebas. Coram Ephraem, et Beniamin, et Manasse. Appare, inquam, coram gente Iudaeorum, coram populo Israel: ibi enim Ephraem, ibi Manasses, ibi Beniamin. Sed interpretationem videamus: Ephraem, Fructificatio; Beniamin, Filius dexterae; Manasses, Oblitus. Appare enim coram fructificato, coram filio dexterae, appare coram oblito, ut iam non sit oblitus, sed venias illi in mentem qui liberasti. Si enim Gentes commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universae fines terrae 9; populus ipse de Abraham veniens, non habuit parietem suum qui gaudeat in angulo, cum scriptum sit: Reliquiae salvae fient 10? Excita potentiam tuam. Nam infirmus eras, quando dicebatur: Si filius Dei est, descendat de cruce 11. Nihil valere videbaris: praevaluit super te persecutor; et demonstrasti hoc antea, quia et Iacob ipse praevaluit in lucta, homo Angelo. Quando, nisi vellet Angelus? et praevaluit homo, et victus est Angelus; et victor homo tenet Angelum, et dicit: Non dimittam te, nisi benedixeris me. Magnum sacramentum! Et stat victus, et benedicit victorem: victus, quia voluit; carne infirmus, maiestate fortis. Et benedixit: Vocaberis, inquit, Israel. Tetigit tamen et femoris latitudinem, et aruit, eumdemque hominem unum fecit et benedictum et claudum 12. Vides claudicasse populum Iudaeorum: vide ibi et benedictum genus Apostolorum. Excita ergo potentiam tuam: quamdiu videris infirmus? Crucifixus ex infirmitate, resurge in virtute 13: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

4. [v 4.] Deus, converte nos. Aversi enim sumus a te, et nisi tu convertas, non convertemur. Et illumina faciem tuam, et salvi erimus. Numquid ille obscuram habet faciem? Non habet obscuram faciem, sed apposuit ei nubem carnis, et tamquam velum infirmitatis, et non est putatus ipse cum penderet in ligno, agnoscendus cum sederet in coelo. Nam ita factum est. Praesentem in terra Christum et miracula facientem non agnovit Asaph; mortuum tamen, posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, agnovit, compunctus est: dixerit et de illo totum hoc testimonium quod modo agnoscimus in hoc psalmo: Illumina faciem tuam, et salvi erimus. Obtexisti faciem tuam, et aegrotavimus: illumina illam, et salvi erimus.

Caelestis Patris flagella suscipienda.

5. [v 5.] Domine, Deus virtutum, usquequo irasceris in orationem servi tui? Iam servi tui. Irascebaris in orationem inimici tui, adhuc irasceris in orationem servi tui! Convertisti nos, agnovimus, et adhuc irasceris in orationem servi tui! Ita plane irasceris, ut pater corrigens, non ut iudex damnans. Ita plane irasceris, quia scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 14. Ne putes iam transisse iram Dei quia conversus es; transiit, sed ne damnet in aeternum. Flagellat autem, non parcit, quia flagellat omnem filium quem recipit 15. Si flagellari detrectas, recipi quare desideras? Flagellat omnem filium quem recipit: flagellat omnem, qui et Unico non pepercit. Sed tamen quamdiu irasceris in orationem servi tui? non iam inimici tui; sed irasceris in orationem servi tui. Quamdiu?

6. [v 6.] Sequitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura. Quid est, in mensura? Apostolum audi: Fidelis Deus qui non vos permittit tentari supra quam potestis ferre 16. Ipsa est mensura, pro viribus tuis: ipsa est mensura, ut erudiaris, non ut opprimaris.

Contradictores victi sunt.

7. [v 7.] Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Plane factum est; nam de Asaph electi sunt qui irent ad Gentes, et praedicarent Christum, et diceretur eis: Quis est iste novorum daemoniorum annuntiator 17? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Eum enim praedicabant cui contradicebatur. Quem praedicabant? Mortuum resurrexisse Christum. Quis hoc audiat? quis hoc noverit? Nova res! sed signa consequebantur, et incredibili rei fidem miracula faciebant. Contradicebatur, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Ibi tamen magna flamma: ibi martyres cibati de pane lacrymarum, et potati in lacrymis; sed in mensura, non amplius quam poterant ferre ut post mensuram lacrymarum sequeretur corona gaudiorum. Et inimici nostri subsannaverunt nos. Et ubi sunt qui subsannaverunt? Diu dictum est: Qui sunt isti colentes mortuum, adorantes crucifixum? diu dictum est. Ubi est nasus subsannantium? Nonne nunc qui reprehendunt, in cavernas fugiunt, ne videantur? Et inimici nostri subsannaverunt nos.

8. [vv 8.9.] Sed videtis quid sequitur: Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Vineam ex Aegypto transtulisti; eiecisti Gentes, et plantasti eam. Novimus, factum est. Quot gentes eiectae sunt! Amorrhaei, Cethaei, Iebusaei, Gergesaei, et Evaei: quibus expulsis et victis, introductus est populus ex Aegypto liberatus in terram promissionis. Unde vinea eiecta sit, et ubi plantata sit, audivimus. Videamus quid deinde factum est; quomodo crediderit, quantum creverit, quid occupaverit. Vineam ex Aegypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam.

Populi Dei primordia et progressus.

9. [vv 10-12.] Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram. Numquid impleret terram, nisi via fieret in conspectu eius? Quae via facta est in conspectu eius? Ego sum, inquit, via, veritas et vita 18. Merito implevit terram. Hoc dictum est modo de vinea ista, quod perfectum est usque in finem: verumtamen quid prius? Operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei. Extendisti palmites eius usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Hoc desiderat officium expositoris, non sufficit lectoris et laudatoris: adiuvate me intendendo; solet enim vineae huius commemoratio in hoc psalmo caliginem facere minus intentis. Etenim magnitudo vineae huius iam a nobis explicata est; et unde facta est, et unde facta sit magna, praedictum est. Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram: hoc de perfectione ipsius dictum est. Sed tamen prima gens Iudaea fuit ista vinea. Gens autem Iudaea usque ad mare, et usque ad flumen regnavit. Usque ad mare 19: apparet in Scriptura quod mare ibi vicinum sit. Et usque ad flumen Iordanem. Trans Iordanem enim aliquid Iudaeorum collocatum est; intra Iordanem autem tota gens. Ergo usque ad mare, et usque ad flumen regnum Iudaeorum, regnum Israel: non autem a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, illa iam perfectio vineae est de qua hic praedixit: Viam fecisti in conspectu eius, et plantasti radices eius, et implevit terram. Cum tibi ergo praedixisset perfectionem, rediit ad initium, de quo initio sit facta perfectio. Initium vis audire? Usque ad mare et usque ad flumen. Finem vis audire? Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 20: hoc est, implevit terram. Videamus ergo testimonium Asaph; quid factum est primae vineae, quid est exspectandum secundae vineae, imo eidem vineae: ipsa est enim; non enim altera est. Inde Christus salus ex Iudaeis 21, inde Apostoli, inde primi credentes, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponentes 22; inde omnia haec. Et si aliqui ex ramis fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt: tu autem, populus Gentium, fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Si autem altum sapis, non tu radicem portas, sed radix te 23. Quid ergo, vinea ante cuius conspectum facta est via, ut impleret terram, primo ubi fuit? Operuit montes umbra eius. Qui sunt montes? Prophetae. Quare operuit illos umbra eius? Quia obscure locuti sunt quae futura annuntiata sunt. Audis a Prophetis: Observa sabbatum: Octavo die circumcide infantem: Offer sacrificium arietis, vituli, hirci: noli moveri; umbra eius est cooperiens montes Dei, veniet post umbram manifestatio. Et arbusta eius cedros Dei: id est, cooperuit cedros Dei, altissimas, sed Dei. Sunt enim cedri significantes superbos evertendos. Cedros Libani, altitudines mundi operuit crescendo vinea ista, et montes Dei, omnes sanctos Prophetas, Patriarchas.

Dei vinea, domus Israel.

10. [v 13.] Sed quousque extendisti palmites eius? Usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius. Inde quid? Utquid destruxisti maceriam eius? Iam videtis eversam illam gentem Iudaeorum; iam ex alio psalmo audistis: In dolabro et fractorio deiecerunt eam 24. Quando fieret, nisi eius maceria destrueretur? Quae est maceria eius? Munitio eius. Exstitit enim superba adversus plantatorem suum. Servos ad se missos et petentes mercedem coloni flagellaverunt, ceciderunt, occiderunt. Venit et unicus Filius; dixerunt: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas: occiderunt et extra vineam proiecerunt 25. Proiectus, magis possedit unde proiectus est. Sic enim ei minatur per Isaiam: Destruam maceriam eius. Quare? Exspectavi enim ut faceret uvam; fecit autem spinas: exspectavi inde fructum, et inveni peccatum. Quid ergo quaeris, o Asaph: Utquid destruxisti maceriam eius? Tu enim nescis quare? Exspectavi ut faceret iudicium, et fecit iniquitatem 26: non erat destruenda maceria eius? Et venerunt Gentes, destructa maceria, invasa est vinea, ac deletum regnum Iudaeorum. Hoc primo plangit, sed non sine spe. De directione enim cordis iam loquitur, id est, pro Assyriis, pro dirigentibus Psalmus est. Utquid destruxisti maceriam eius; et vindemiant eam omnes transeuntes viam? Quid est, viam transeuntes? Temporaliter dominantes.

Ierusalem a superbis et impiis vastata.

11. [v 14.] Devastavit eam aper de silva. Aprum de silva quid intellegimus? Iudaeis porcus adversus est, et in porco ponunt tamquam immunditiam Gentium. A Gentibus autem eversa est gens Iudaea: sed rex ille qui evertit, non tantum porcus immundus, sed etiam aper fuit. Quid enim aper, nisi porcus saevus, porcus superbus? Aper de silva vastavit eam. De silva: de Gentibus. Etenim illa vinea erat; Gentes autem silvae erant. Sed quando crediderunt Gentes, quid dictum est? Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 27. Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Quid est, singularis ferus? Ipse aper qui devastavit eam, singularis ferus. Singularis, quia superbus. Hoc enim dicit omnis superbus: Ego sum; ego sum, et nemo.

Firmamentum Ecclesiae, Christus.

12. [vv 15.16.] Sed quo fructu haec? Deus virtutum convertere vero. Quamvis haec facta sint, convertere vero. Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Et perfice eam quam plantavit dextera tua. Non aliam institue, sed hanc perfice. Ipsum est enim semen Abraham, ipsum est semen in quo benedicuntur omnes gentes 28: ibi est radix, ubi portatur oleaster insertus. Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua. Sed ubi perficit? Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Quid evidentius? quid adhuc exspectatis ut vobis disputando exponamus, et non potius vobiscum admirando clamemus: Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis eam perfice? Quem filium hominis? Quem confirmasti tibi. Magnum firmamentum! aedifica quantum potes. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter quam quod positum est, quod est Christus Iesus 29.

Omnia sive bona sive mala ab amore vel timore pendent.

13. [v 17.] Succensa igni et effossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Quae sunt succensa igni et effossa, quae peribunt ab increpatione vultus eius? Videamus et intellegamus quae sint igni succensa et effossa. Quid increpavit Christus? Peccata: ab increpatione vultus eius peccata perierunt. Quare ergo peccata igni succensa et effossa? Omnia peccata duae res faciunt in homine; cupiditas, et timor. Cogitate, discutite, interrogate corda vestra, perscrutamini conscientias; videte utrum possint esse peccata, nisi aut cupiendo, aut timendo. Proponitur praemium ut pecces, id est, quod te delectat; facis propter quod cupis. Sed forte non induceris donis, terreris minis; facis propter quod times. Corrumpere te vult aliquis, ut dicas, verbi gratia, falsum testimonium. Innumerabilia sunt, sed planiora propono, de quibus caetera coniciatis. Attendisti tu Deum, et dixisti in animo tuo: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? 30 Non adducor praemio, ut perdam animam meam pro lucro pecuniae. Convertit ille se ad incutiendum metum; qui praemio corrumpere non valuit, incipit minari damnum, expulsionem, caedes fortassis et mortem: ibi iam, si cupiditas non valuit, forte timor valebit ut pecces. Porro autem si de Scripturis contra cupiditatem venit tibi in mentem: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur; veniat etiam contra timorem in mentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere 31. Quicumque te vult occidere, usque ad corpus ei licet; usque ad animam non licet. Anima tua non morietur, nisi tu eam volueris occidere. Perimat aliena iniquitas carnem tuam, dum servet veritas animam tuam. Si autem a veritate resilieris, quid tibi amplius facturus est inimicus, quam tu tibi ipse facis? Inimicus saeviens carnem potest occidere: tu autem dicendo falsum testimonium animam occidis. Audi Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam 32. Itaque, fratres mei, ad omne recte factum amor et timor ducit: ad omne peccatum amor et timor ducit. Ut facias bene, amas Deum, et times Deum: ut autem facias male, amas mundum, et times mundum. Haec duo convertantur ad bonum: amabas terram, ama vitam aeternam; timebas mortem, time gehennam. Quidquid tibi iniquo promiserit mundus, numquid potest dare quantum dabit iusto Deus? Quidquid tibi iusto minatus fuerit mundus, numquid potest facere quod facit iniquo Deus? Vis videre quid daturus est Deus, si iuste vixeris? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vis videre quid facturus est impiis? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 33. Bene quidem nihil tu aliud vis, quam ut bene tibi sit. Nam in eo quod amas, vis ut bene tibi sit; et in eo quod times, non vis ut male tibi sit: sed non in ea regione quaeris, in qua quaerendum est. Festinas; nam et sine indigentia vis esse, et sine molestia: bonum est quod vis, sed tolera quod non vis, ut assequaris quod vis. Proinde illius facies delens peccata, quid faciet? quae sunt peccata succensa igni et effossa? Quid fecerat amor malus? Tamquam ignem succenderat. Quid fecerat timor malus? Tamquam effoderat. Amor quippe inflammat; timor humilat: ideo peccata mali amoris, igne succensa sunt; peccata mali timoris, effossa sunt. Humilat et bonus timor, accendit et bonus amor; sed aliter, atque aliter. Nam et colonus intercedens pro arbore, quae fructus non dabat, ne subverteretur, ait: Circumfodio eam, et adhibeo cophinum stercoris 34. Fossa significat piam humilitatem timentis, et stercoris cophinus sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris Dominus dicit: Ignem veni mittere in mundum 35. Quo igne inardescant spiritu ferventes, et Dei ac proximi caritate flagrantes. Ac per hoc, sicut omnia iusta opera bono timore et bono amore fiunt; sic malo amore et malo timore omnia peccata committuntur. Ergo: Succensa igni et effossa, omnia scilicet peccata, ab increpatione vultus tui peribunt.

Deus meus et omnia.

14. [vv 18-20.] Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Quamdiu generatio prava et amaricans, et quae cor non dirigit suum 36? Dicat Asaph: Ostendat se misericordia tua; fac bene cum vinea tua, perfice illam, quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret 37. Demonstrata facie tua super virum dexterae tuae quem confirmasti tibi, non discedimus a te: quamdiu nos increpas? quamdiu accusas? Hoc fac, et non discedimus a te: Vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Tu nobis dulcis eris; vivificabis nos. Nam prius amabamus terram, non te; sed mortificasti membra nostra quae sunt super terram 38. Illud enim Vetus Testamentum habens promissa terrena, hoc videtur suadere, ne gratis colatur Deus; sed quia aliquid dat in terra, ideo diligatur. Quid amas, ut Deum non ames? dic mihi. Ama, si potes, aliquid quod ille non fecit. Circumspice universam creaturam; vide utrum alicubi cupiditatis visco tenearis, et a diligendo Creatore impediaris, nisi ea re quam creavit ipse quem neglegis. Quare autem amas ista, nisi quia pulchra sunt? Possunt esse tam pulchra, quam ille a quo facta sunt? Miraris haec, quia illum non vides: sed per ea quae miraris, ama quem non vides. Interroga creaturam; si a seipsa est, remane in illa: si autem ab illo est, non ob aliud perniciosa est amatori, nisi quia praeponitur Creatori. Quare hoc dixi? Propter versum istum, fratres. Mortui ergo erant, qui propterea Deum colebant ut eis secundum carnem bene esset: sapere enim secundum carnem mors est 39; et mortui sunt qui non Deum gratis colunt, id est, quia ipse bonus est, non quia dat talia bona quae dat et non bonis. Pecuniam vis a Deo? Habet et latro. Uxorem, fecunditatem filiorum, salutem corporis, dignitatem saeculi? Attende quam multi mali habent. Hoc est totum propter quod eum colis? Nutabunt pedes tui, putabis te sine causa colere, quando in eis vides ista qui eum non colunt 40. Ergo ista dat omnia etiam malis; se solum servat bonis. Vivificabis nos: nam mortui eramus, quando terrenis rebus inhaerebamus; mortui eramus, quando terreni hominis imaginem portabamus. Vivificabis nos: innovabis nos; vitam interioris hominis dabis nobis. Et nomen tuum invocabimus: id est, te diligemus. Tu nobis dulcis eris remissor peccatorum nostrorum; tu eris totum praemium iustificatorum. Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

IN PSALMUM 80

ENARRATIO

Sermo

Oleum et amurca inveniuntur in Dei domo.

1. [v. 1.] Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus: adiuvet vocem nostram quies vestra; etenim aliquanto est obtunsior: dabit ei vires intentio audientium, et adiutorium iubentis ut loquar. Titulum habet psalmus iste: In finem pro torcularibus, quinta sabbati, Psalmus ipsi Asaph. In unum titulum multa sunt congesta mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de torcularibus locuturi sumus, nemo vestrum aliquid exspectet nos dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus hoc habet, et ideo magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse accipienda torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret: Simpliciter Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo accipite torcularia mysterium Ecclesiae, quod nunc agitur. In torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura quaedam duo; unum recondendum, alterum proiciendum. Fit ergo in torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur occulte in gemellarium; amurca publice per plateas currit. Intendite ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere nobis quod cum magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad oleum. Quando ergo auditis contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras temporibus christianis; scitis enim quia hoc amant dicere: et vetus quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium: Non pluit Deus, duc ad Christianos. Quamquam priores ista dixerunt. Isti autem modo dicunt et quia pluit Deus: Duc ad Christianos: non pluit Deus, non seminamus; pluit Deus, non trituramus. Et inde volunt superbire, unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista iactant, cum ista dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione; non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu oleum esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tamquam per plateas proiecta publice insultet: tu apud te in corde tuo, ubi qui videt in occulto reddet tibi 1, liquare in gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem tempestatibus agitatur, non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex arbore, et quod proiciendum est, et quod recondendum est: at ubi ad torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur; et aliud appetitur, aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea faciunt: Quantae, inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita sane in amurcam attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat antiquitas tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari; noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt quod ex ore Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio multi audiunt: Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me 2: non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt. Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur his rebus quas possident, ad oleum pertinent: adiunge omnia, et videbis patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem qualem nunquam vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc 3. Ecce torcularia in hac sententia: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc.

Receptum Baptisma digni mores sequantur.

2. Quare et quinta sabbati? quid est hoc? Recurramus ad prima opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum intellegamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab omnibus operibus suis 4, magnum intimans mysterium quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati, secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati, quartus; quinta ergo sabbati, quintus a dominico die: post quem sexta sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam baptizatis loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia; quinto die, id est, quinta sabbati dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum 5. Videte ergo vos, in quibus iam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud eliquatur, aliud proicitur. Sunt enim multi non digne viventes Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem iste pro torcularibus et quinta sabbati, in pressura discretionis, et in sacramento Baptismi, cantatur ipsi Asaph. Asaph homo quidam fuit hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur Congregatio. Ergo pro torcularibus, quinta sabbati, cantatur ipsi Asaph; id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: iam si placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus, fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adiuvante Domino, quod donaverit loqui coeperimus.

Paganorum et Christianorum gaudia.

3. [v. 2.] Ecce vos, o Asaph, congregatio Domini: Exsultate Deo adiutori nostro. Vos qui congregati estis hodie, vos hodie Asaph Domini, si quidem vobis canitur Psalmus, ipsi Asaph: Exsultate Deo adiutori nostro. Exsultant alii circo, vos Deo: exsultant alii deceptori suo; exsultate vos adiutori vestro: exsultant alii Deo suo ventri suo; exsultate vos Deo vestro adiutori vestro. Iubilate Deo Iacob: quia et vos pertinetis ad Iacob; imo vos estis Iacob, minor populus cui servit maior 6. Iubilate Deo Iacob. Quidquid verbis explicare non poteritis, non ideo tamen ab exsultatione cessetis: quod poteritis explicare, clamate; quod non potestis, iubilate. Etenim ex abundantia gaudiorum, cui verba sufficere non possunt, in iubilationem solet erumpere: Iubilate Deo Iacob.

Accipite vocem nostram, reddite bona opera vestra.

4. [v 3.] Accipite psalmum, et date tympanum. Et accipite, et date. Quid accipite? quid date? Accipite psalmum, et date tympanum. Dicit quodam loco apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti 7. Quid est, in ratione dati et accepti, nisi quod alio loco aperte exposuit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia metamus? 8 Et verum est quod tympanum quod de corio fit, ad carnem pertinet. Psalmus ergo spiritalis est, tympanum carnale. Ergo plebs Dei, congregatio Dei, accipite psalmum, et date tympanum: accipite spiritalia, et date carnalia. Hoc est quod vos et ad illam mensam beati Martyris exhortati sumus, ut accipientes spiritalia, daretis carnalia. Haec enim quae exstruuntur ad tempus, ad recipienda corpora vel vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore praetereunti. Numquid post iudicium Dei istas fabricas in coelum levabimus? Sine his tamen hoc tempore agere quae ad possidendum coelum pertinent non poterimus. Si ergo avidi estis in spiritalibus accipiendis, devoti estote in carnalibus erogandis. Accipite psalmum, et date tympanum: accipite vocem nostram, reddite manus vestras.

Si exspectamus caelestia, non simus pigri ad operanda terrestria.

5. Psalterium iucundum cum cithara. Memini nos aliquando differentiam psalterii et citharae intimasse Caritati vestrae: studiosi qui meminerunt, recognoscant; qui vel non audierunt, vel non meminerunt, discant. Istorum duorum organorum musicorum, et psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde canorae chordae redduntur, in superiore parte habet; deorsum feriuntur chordae, ut desuper sonent: in cithara vero haec eadem concavitas ligni partem inferiorem tenet; tamquam illud sit de coelo, hoc de terra. Coelestis enim est praedicatio verbi Dei; sed si exspectamus coelestia, non simus pigri ad operanda terrena; quia psalterium iucundum, sed cum cithara. Hoc alio modo dictum est quod supra: Accipite psalmum, et date tympanum: hic pro psalmo psalterium, pro tympano cithara posita est. Hoc tamen admoniti sumus, ut praedicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus.

6. [v. 4.] Tuba canite. Hoc est, clarius et fidentius praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco: Exclama, et exalta sicut tuba vocem tuam 9. Tuba canite in initio mensis tubae. Praeceptum erat ut in initio mensis tuba caneretur; et hoc usque nunc Iudaei corporaliter faciunt, spiritaliter non intellegunt. Initium enim mensis, nova luna est; nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? Si qua igitur in Christo nova creatura 10. Quid est: Tuba canite in initio mensis tubae? Cum tota fiducia novam vitam praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.

7. [v. 5.] Quia praeceptum ipsi Israel est, et iudicium Deo Iacob. Ubi praeceptum, ibi iudicium. Qui enim in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur 11. Et ipse praecepti dator Dominus Christus, Verbum caro factum: In iudicium, inquit, veri in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant 12. Quid est, ut qui non vident videant, qui vident caeci fiant, nisi humiles exaltentur, superbi deiciantur? non enim qui vident caeci fiant, sed qui sibi videre videntur, de caecitate convincantur. Hoc agit mysterium torcularis, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.

De Baptismi sacramento.

8. [v. 6.] Testimonium in Ioseph posuit illud. Eia, fratres, quid est? Ioseph interpretatur Augmentatio. Meministis, nostis Ioseph in Aegyptum venditum: Christus ad Gentes transiens. Ibi Ioseph post tribulationes exaltatus 13, et hic Christus post passionem martyrum glorificatus. Ergo ad Ioseph magis Gentes pertinent: et ideo augmentatio; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 14. Testimonium in Ioseph posuit illud, dum exiret de terra Aegypti. Videte et hic significari quintam sabbati: Quando exiit de terra Aegypti Ioseph, id est, populus multiplicatus per Ioseph, per mare Rubrum traiectus est 15. Et tunc ergo produxerunt aquae reptilia animarum vivarum 16. Nihil aliud tunc in figura portendebat transitus populi per mare, nisi transitum fidelium per Baptismum; testis est Apostolus: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari 17. Nihil ergo aliud significabat transitus per mare, nisi Sacramentum baptizatorum; nihil aliud insequentes Aegyptii, nisi abundantiam praeteritorum delictorum. Videtis evidentissima sacramenta: premunt Aegyptii, urgent; instant ergo peccata, sed usque ad aquam. Quid ergo times, qui nondum venisti, venire ad baptismum Christi, transire per mare Rubrum? Quid est rubrum? Sanguine Domini consecratum. Quid times venire? Conscientia forte aliquorum immanium delictorum stimulat, et excruciat in te animum, et dicit tibi tam magnum esse illud quod commisisti, ut desperes tibi dimitti: time ne remaneat aliquid peccatorum, si vixit aliquis Aegyptiorum. Cum autem transieris rubrum mare, cum eductus fueris a delictis tuis in manu potenti et brachio forti 18, percepturus es mysteria quae non noveras; quia et ipse Ioseph, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat, audivit. Audies linguam quam non noveras: quam modo audiunt et recognoscunt, testantes et scientes qui norunt. Audies ubi debeas habere cor: quod modo cum dicerem, multi intellexerunt, et acclamaverunt; reliqui muti steterunt, quia nondum linguam quam non noverant, audierunt. Accelerent ergo, transeant, discant: Linguam quam non noverat, audivit.

9. [v. 7.] Avertit ab oneribus dorsum eius. Quis avertit ab oneribus dorsum eius, nisi ille qui clamavit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis 19? Alio modo hoc idem significatur. quod faciebat insecutio Aegyptiorum, hoc faciunt sarcinae peccatorum. Avertit ab oneribus dorsum eius. Et quasi diceres: Quibus oneribus? Manus eius in cophino servierunt. Per cophinum significantur opera servilia. Mundare, stercorare, terram portare, cophino fit; servilia sunt opera; quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; et si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 20. Merito et abiecta mundi quasi cophini deputantur: sed et cophinos Deus buccellis implevit; duodecim cophinos buccellarum implevit 21; quia abiecta huius mundi elegit, ut confunderet fortia 22. Sed et quando in cophino serviebat Ioseph, terram ibi portabat, quia lateres faciebat: Manus eius in cophino servierunt.

Peccatorum sarcina deposita, gaudet conscientia.

10. [v. 8.] In tribulatione invocasti me, et erui te. Recognoscat se unaquaeque conscientia christiana, si devote transierit mare Rubrum 23, si cum fide credendi et observandi linguam quam non noverat, audivit; recognoscat se in tribulatione exauditam. Ipsa enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum; quantum gaudet relevata conscientia! Ecce baptizatus es; conscientia quae heri premebatur, hodie gratulatur. Exauditus es in tribulatione; memento tribulationis tuae. Antequam accederes ad aquam, quid sollicitudinis gerebas? quid ieiuniorum exhibebas? quid tribulationum in corde gestabas, orationum internarum, piarum, devotarum? Occisi sunt hostes tui, omnia peccata tua deleta sunt: In tribulatione invocasti me, et erui te.

Christo capiti et corpori contradicitur.

11. Exaudivi te in abscondito tempestatis: non in tempestate maris, sed in tempestate cordis. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te in aqua contradictionis. Revera, fratres, revera, qui exauditus est in abscondito tempestatis, debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit, cum baptizatus fuerit, cum viam Dei carpere coeperit, cum in gemellarium eliquari intenderit, et ab amurca publice currente se extraxerit; habebit multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, minantes etiam ubi possunt, deterrentes, deprimentes: haec tota aqua contradictionis est. Puto hodie esse hic sic; arbitror esse hic nonnullos quos amici sui volebant rapere ad circum, et ad nescio quas hodiernae festivitatis nugas: forte ipsi illos adduxerunt ad ecclesiam. Sed sive ipsi illos adduxerunt, sive ab eis ad circum abduci non potuerunt, in aqua contradictionis probati sunt. Non ergo erubescas praedicare quod nosti, defendere et inter blasphemos quod credidisti: si enim exaudiris in abscondito tempestatis, corde creditur ad iustitiam; si probaris in aqua contradictionis, ore confessio fit ad salutem 24. Quanta est enim ipsa aqua, contradictionis? iam pene siccata est. Senserunt illam maiores nostri, quando verbo Dei, quando mysterio Christi acriter resistebant gentes; turbabatur aqua aquas enim pro populis aliquando intellegendas evidenter Apocalypsis scriptura demonstrat, ubi aquae multae cum viderentur, et quaereretur quid essent, responsum est: Populi sunt 25. Pertulerunt ergo illi aquam contradictionis, quando fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; quando astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius 26. Quando fremuerunt gentes, tunc leo ille viro forti Samson venienti ad ducendam de alienigenis uxorem, Christo scilicet descendenti ad habendam Ecclesiam de Gentibus, fremens ibat in obviam. Sed quid egit? Accepit, tenuit, fregit, dissipavit leonem; factus est in manibus eius velut haedus caprarum. Quid enim fieret populus fremens, nisi languidus peccator? Occisa autem illa feritate, iam non sic fremit regia potestas, non sic fremit populus Gentium in obviam Christo: imo vero in ipso regno Gentium in venimus leges pro Ecclesia, tamquam favum in ore leonis 27. Quid ergo iam metuam aquam contradictionis, quae prope iam tota siccata est? Illa pene iam silet, si amurca non contradicat. Quantumlibet mali saeviant alieni, o si eos non adiuvent mali nostri! Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis. Recolitis quid de Christo dictum sit, sic natum eum esse in multorum ruinam, et multorum resurrectionem, et in signum cui contradicetur 28. Novimus, videmus: signum crucis erectum est, et contradictum est ei. Contradictum est gloriae crucis; sed titulus erat super crucem, qui non corrumpebatur. Est enim titulus in psalmo: In tituli inscriptionem, ne corrumpas 29. Signum erat cui contradiceretur: dixerunt enim Iudaei: Noli facere, Rex Iudaeorum; sed fac quod ipse dixerit regem se esse Iudaeorum. Victa est contradictio; responsum est: Quod scripsi, scripsi 30. Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis.

12. [vv 9.10.] Hoc totum ab initio Psalmi usque ad hunc versum, de oleo torcularis audivimus. Quod restat magis dolendum est et cavendum: ad amurcam enim torcularis pertinet usque ad finem; fortasse non frustra et interposito diapsalmate. Sed etiam hoc audire utile est, ut qui se iam in oleo videt, gaudeat; qui periclitatur ne in amurca currat, caveat. Utrumque audi: unum dilige, alterum time. Audi, populus meus, et loquar, et testificabor tibi. Non enim populo alieno, non enim populo non pertinenti ad torcular: Iudicate, inquit, inter me et vineam meam 31. Audi populus meus, et loquar, et testificabor tibi.

Quid intersit inter verum Deum et idola fabrefacta.

13. Israel, si me audieris, non erit in te deus recens. Deus recens, est ad tempus factus: Deus autem noster non recens, sed ab aeternitate in aeternitatem. Et Christus noster recens forte homo, sed sempiternus Deus. Quid enim ante principium? Et utique in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse Christus noster Verbum caro factum, ut habitaret in nobis 32. Absit ergo ut sit in aliquo deus recens: deus recens, aut lapis, aut phantasma est. Non est, inquit, lapis: ego argenteum habeo et aureum. Merito ipsa pretiosa voluit nominare, qui dixit: Idola Gentium argentum et aurum 33. Magna sunt, quia aurea et argentea sunt; pretiosa sunt; lucida sunt: sed tamen oculos habent, et non vident. Recentes hi dii. Quid recentius deo ex officina? Licet illos iam vetustos aranearum casses contexerint; qui sempiterni non sunt, recentes sunt: hoc de Paganis. Nescio quis alius, in vanitatem accipiens nomen Domini Dei sui, fecit sibi Christum creaturam, Christum imparem et inaequalem generanti; Filium Dei dicens, et Filium Dei negans. Si enim Filius unicus est, hoc quod Pater est, et hoc est ex aeternitate: tu autem nescio quid aliud cogitasti in corde tuo; deum recentem posuisti. Fecit sibi alius deum pugnantem contra gentem tenebrarum, timentem ne invadatur, satagentem ne corrumpatur; ex parte tamen corruptum, ut posset esse totus salvus; sed non totus, quia ex parte corruptus. Manichaei ista dicunt; faciunt sibi et isti in corde recentem deum. Non est talis Deus noster, non est talis portio tua Iacob: sed qui fecit coelum et terram, ipse est Deus tuus; qui non eget bonis, qui non timet a malis.

De Deo apud eterodoxos opiniones diversae vanitas una.

14. Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in templis, tamen quod est peius in suo corde posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est, intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes, videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt, in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est, vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur: Ipsi de vanitate in unum 34: quamvis opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 35. Ergo in peius sibi isti consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit 36. Vulpes insidiosos, maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco 37. Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis 38. Capite nobis, convincite nobis; capis enim eum quem de falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et dicentibus: In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos, inquit, unum sermonem: Baptismus Ioannis unde est de coelo, an ex hominibus? Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se: Si dixerimus, inquiunt: De coelo; dicturus est nobis: Quare ergo non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si dixerimus: De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt: Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dico in qua potestate ista facio 39. Vos dicitis vos nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas: videamus si et nos quasdam vulpeculas capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris: Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis: si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis? Quid restat nisi ut dicatur: Nescimus? Sed tamen si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis, credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti aliam cavernam aperuisse videamur. Quamquam nec nomen solis formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius 40. Ab aestu solis huius umbra appetitur: sub alas autem solis huius ab aestu fugitur; sanitas enim in pennis eius. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 41. Dicturi sunt adoratores solis: Sol non ortus est nobis; quia cum adorent solem quem facit oriri super bonos et malos 42, non est eis ortus sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt, id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol iustitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in posterioribus, tamquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem; sed non incendunt nostrorum segetes. Novit enim Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab huiusmodi, erit vas in honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum 43; et ideo nec caudas vulpium, nec faces vulpium pertimescet. Sed videamus de populo isto: Si me audieris, inquit, non erit in te deus recens. Movet me, quod dixi, in te: non enim dixit: A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, in te, in corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. Si ergo me audieris; (me, inquit, quia ego sum qui sum 44); non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum. Si enim in te non sit, non adorabis deum alienum: Si tu non cogites deum falsum, non adorabis deum fabricatum; non enim erit in te deus recens.

Dei beneficia et populi electi ingratitudo.

15. [v. 11.] Ego enim sum. Quid vis adorare quod non est? Ego enim sum Dominus Deus tuus: quia ego sum qui sum. Et ego quidem sum, inquit, qui sum super omnem creaturam: tibi tamen temporaliter quid praestiti? Qui eduxi te de terra Aegypti. Non illi tantum populo dicitur: omnes enim educti sumus de terra Aegypti, omnes per mare Rubrum transivimus, inimici nostri persequentes nos in aqua perierunt. Non simus ingrati Deo nostro; non obliviscamur Deum manentem, et fabricemus in nobis deum recentem. Qui eduxi te de terra Aegypti: loquitur Deus. Dilata os tuum, et adimplebo illud. Angustias pateris in te propter deum recentem constitutum in corde tuo; frange vanum simulacrum, deice de conscientia tua fictum idolum: dilata os tuum, confitendo, amando; et adimplebo illud, quoniam apud me fons vitae 45.

16. [v. 12.] Hoc quidem dicit Dominus; sed quid sequitur? Et non obaudivit populus meus vocem meam. Non enim loqueretur ista, nisi populo suo: scimus enim quia quaecumque Lex dicit, his qui in Lege sunt dicit 46. Et non obaudivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi. Quis? cui? Israel mihi. O ingrata anima! per me anima, a me vocata anima, a me in spem reducta, a me a peccatis abluta: Et Israel non intendit mihi. Baptizantur enim et transeunt per mare Rubrum; sed in via murmurant, contradicunt, conqueruntur, seditionibus conturbantur, ingrati ei qui liberavit a persequentibus hostibus, qui ducit per siccum, per eremum, cum cibo tamen et potu, cum lumine nocturno et umbraculo diurno: Et Israel non intendit mihi.

17. [v. 13.] Et dimisi eos secundum affectiones cordis eorum. Ecce torcular: aperta sunt foramina, currit amurca. Et dimisi eos, non secundum salutem praeceptorum meorum; sed, secundum affectiones cordis eorum: donavi eos sibi. Dicit et Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum 47. Dimisi eos secundum affectiones cordis eorum; ibunt in affectionibus suis. Inde est quod horretis: si tamen eliquamini in gemellaria abscondita Domini, si tamen apothecas eius adamastis, inde est quod horretis. Alii defendunt circum, alii amphitheatrum, alii casas in vicis, alii theatra, alii illud, alii illud; alii postremo deos recentes suos: Ibunt in affectionibus suis.

18. [vv 14.15.] Si plebs mea audisset me; Israel si in viis meis ambulasset. Dicit enim fortasse iste Israel: Ecce pecco, manifestum est; eo post affectiones cordis mei: sed quid facio? Diabolus hoc facit, daemones hoc faciunt. Quid est diabolus? qui sunt daemones? Certe inimici tui. Israel si in viis meis ambulasset; in nihilum omnes inimicos eorum humilassem. Ergo: Si plebs mea, audisset me: quare enim mea, si non audit me? Si plebs mea, audisset me. Quid est, plebs mea? Israel. Quid est, audisset me? Si in viis meis ambulasset. Queritur, et gemit sub inimicis: In nihilum inimicos eorum humilassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

Damno tuo ad ea redis quibus renuntiasti.

19. [v. 16.] Nunc vero quid queruntur de inimicis? Ipsi facti sunt peiores inimici. Quomodo enim? quid sequitur? De inimicis querimini; vos quid estis? Inimici Domini mentiti sunt ei. Renuntias? Renuntio: et redit ad quod renuntiat. Utique quibus rebus renuntias, nisi factis malis, factis diabolicis, factis a Deo damnandis; furtis, rapinis, periuriis, homicidiis, adulteriis, sacrilegiis, sacris abominandis, curiositatibus? His omnibus renuntias, et rursus his inflexus superaris. Facta sunt tibi posteriora deteriora prioribus: canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabris coeni 48. Inimici Domini mentiti sunt ei. Et quanta patientia Domini! Quare non prosternuntur? quare non trucidantur? quare non terra dehiscente sorbentur? quare non coelo flagrante incenduntur? Quia magna patientia Domini. Et erunt impuniti? Absit. Non sibi tantum de Dei misericordia blandiantur, ut sibi eius iniustitiam polliceantur. Ignoras quia Dei patientia ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 49. Et si modo non reddit, tunc reddet: si enim modo reddit, ad tempus reddit; non converso autem nec correcto, in aeternum reddet. Vide ergo quia non erunt impuniti; attende quod sequitur: Inimici Domini mentiti sunt ei. Dicturus es: Et quid eis fecit? Non vivunt? non auras carpunt? non lucem hauriunt? non fontes potant? non fructus terrae edunt? Et erit tempus eorum in aeternum.

Inferorum ignis erit aeternus.

20. Nemo sibi ergo blandiatur, quia quasi ad torcular pertinet: bonum est illi, si ad oleum in torculari pertineat. Non sibi polliceatur unusquisque habens facta nefaria, quae regnum Dei non possidebunt, et dicat sibi: Quoniam habeo signum Christi et Sacramenta Christi, non delebor in aeternum; et si purgor, per ignem salvus ero. Nam quid est quod ait Apostolus de his qui habent fundamentum? Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Quid est, inquiunt, quod sequitur? "Unusquisque autem super fundamentum videat quid superaedificat. Alius enim superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet:" hoc est, quia super fundamentum iusta opera aedificavit; aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem peccata; lignum, fenum, stipulam: tamen propter fundamentum ipse salvus erit; sic tamen tamquam per ignem 50. Fratres, nimis timidus esse volo: melius est enim non vobis dare securitatem malam. Non dabo quod non accipio, timens terreo: securos vos facerem, si securus fierem; ego ignem aeternum timeo. Et erit tempus eorum in aeternum, non accipio nisi ignem aeternum; de quo alio loco Scriptura dicit: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur 51. Sed de impiis dixit, ait aliquis, non de me; qui quamvis peccator sim, quamvis adulter, quamvis fraudator, quamvis raptor, quamvis periurus; habeo tamen in fundamento Christum, christianus sum, baptizatus sum: ego per ignem purgor, et propter fundamentum non pereo. Dic mihi iterum: Quid es? Christianus, inquis. Interim transi. Quid aliud? Raptor, adulter, et caetera de quibus Apostolus dicit: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 52. Certe ergo a talibus non correctus, de talibus commissis poenitentiam non agens, regnum coelorum speras? Non opinor; quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Et ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit 53? Tu nescio quid tibi pollicens, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Attende ergo ipsum iudicem venientem. Bene; Deo gratias: non tacuit sententiam definitivam, non misit foras reos et duxit velum. Ante voluit praenuntiare quod disposuit facere. Nempe congregabuntur ante eum omnes gentes. Quid de illis faciet? Separabit eos; et alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Numquid medius locus servatus est? Quid dextris dicturus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Quid sinistris? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 54. Si non times mitti quo, vide cum quo. Si ergo opera illa omnia regnum Dei non possidebunt; imo non opera, sed qui talia agunt; nam opera talia in igne non erunt: non enim illo igne ardentes furaturi sunt et adulteraturi; sed qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: non ergo erunt a dextris cum illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Si ergo a dextris non erunt, non restat nisi ut sint a sinistris: sinistris quid dicet? Ite in ignem aeternum: quia erit tempus eorum in aeternum.

Quis per ignem salvetur.

Tous les livres