Enarrationes in Psalmos (page 20)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

21. Expone ergo, inquit, nobis, ligna, fenum, stipulam qui aedificant super fundamentum, quomodo non pereant, sed salvi fiant; sic tamen quasi per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed, ut possum, breviter dico. Fratres, sunt homines omnino contemptores saeculi huius, quibus non est gratum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, sancti, casti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua vendentes et pauperibus distribuentes, aut possidentes tamquam non possidentes, et utentes hoc mundo tamquam non utentes 55. Sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione. Non rapit villam alienam; sed sic amat suam, ut si perdiderit, conturbetur. Non appetit uxorem alienam; sed sic inhaeret suae, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis, liberorum procreandorum causa. Non tollit aliena; sed repetit sua, et habet cum fratre suo iudicium: talibus enim dicitur: Iam quidem omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis vobiscum 56. Verum ipsa iudicia in Ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit: contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum coelorum; non totum cor sursum levat, sed aliquam partem eius trahit in terra. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo 57: alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur. Illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter conturbantur; fenum, et stipula, et ligna ardent. Habent ergo ligna, fenum, stipulam super fundamentum; sed rerum concessarum, non illicitarum. Dico enim, fratres: possides fundamentum; haere coelo, calca terram. Si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, et lapides pretiosos. Cum autem dixeris: Amo possessionem istam, timeo ne pereat; et imminet damnum, et tu contristaris: non quidem praeponis eam Christo; nam sic amas possessionem istam, ut si dicatur tibi: Ipsam vis, an Christum? etsi tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus eris tamquam per ignem. Audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium. Et hoc non facere, Christum in fundamento ponere est: Veritas enim dixit: Os quod mentitur, occidit animam 58. Ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam facis homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas; eo quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento. Sed tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam; super fundamentum posuisti, non aurum, aut argentum, aut lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam. Salvus ergo eris, cum ardere coeperit quod aedificasti; sic tamen quasi per ignem. Nemo enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias, sacrilegia, idololatrias, periuria, putet se salvum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, fenum, stipula: sed qui aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est, super Christum; ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per idoneum fundamentum.

Dei donis ditatus, homo turpiter transit ad hostes.

22. [v. 17.] Inimici Domini mentiti sunt ei, dicendo: Eo ad vineam, et non eundo 59: et erit tempus eorum, non ad tempus, sed in aeternum. Et qui sunt isti? Et cibavit illos ex adipe frumenti. Nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. Et cibavit illos ex adipe frumenti miscuit eos Sacramentis suis. Et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibavit 60: et inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus eius in aeternum. Et cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos. O ingratos! Cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. In eremo de petra aquam produxit 61, non mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. Quam multi ergo inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur verbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabolarum eius, quam multi delectantur, quam multi clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus 62. Quam multi ergo satiantur de melle isto, clamant, dicunt: Suave est; dicunt: Nihil melius, nihil dulcius vel intellegi vel dici potuit! et tamen inimici Domini mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter Psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro vos, recurramus ad caput: Exsultate Deo adiutori nostro 63, conversi ad Deum.

et post verbum:

23. Non parum vestras mentes in nomine Christi divina spectacula tenuerunt, et suspenderunt vos, non solum ad appetenda quaedam, sed ad quaedam etiam fugienda. Ista sunt spectacula utilia, salubria, aedificantia, non destruentia: imo et destruentia, et aedificantia; destruentia recentes deos, aedificantia fidem in verum et aeternum Deum. Etiam in crastinum diem invitamus Caritatem vestram. Cras illi habent, ut audivimus, mare in theatro: nos habeamus portum in Christo. Sed quoniam perendino die, id est, quarta sabbati, non possumus ad mensam Cypriani convenire, quia festivitas est sanctorum Martyrum; crastino ad ipsam mensam conveniamus.

IN PSALMUM 81

ENARRATIO

Ecclesiam accepimus pro synagoga, gratiam pro gratia

1. [v. 1.] Psalmus ipsi Asaph. Psalmo huic titulum, sicut aliis qui similiter praenotantur, vel nomen eius hominis indidit, a quo scriptus est, vel eiusdem nominis interpretatio; ut ad Synagogam, quod est Asaph, eius intellegentia referatur: praesertim quia hoc et primus eius versus assignat. Sic enim incipit: Deus stetit in synagoga deorum. Quos utique deos absit ut intellegamus deos Gentium, sive idola, sive aliquam praeter homines coelestem terrestremve creaturam: cum paulo post hunc versum idem iste psalmus asserat, et quos deos intellegi velit, in quorum synagoga stetit Deus, apertius exprimat, ubi ait: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis 1. In horum ergo synagoga filiorum Altissimi, de quibus idem Altissimus per Isaiam dicit: Filio genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt 2, stetit Deus. In synagoga populum Israel accipimus; quia et ipsorum proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi causa, sive quod inter congregationem unde Synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, atque ipsa proprie, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines. Unde ex persona ipsius Asaph in alio psalmo canitur: Quasi pecus factus sum apud te, et ego semper tecum 3: quando utique, quamvis uni vero Deo mancipatus videretur, pro magnis tamen ac summis bonis ab illo carnalia, terrena, temporalia requirebant. Invenimus eos saepe etiam filios appellatos; non ea gratia quae ad Novum Testamentum pertinet, sed illa quae ad Vetus: quia et ipsa gratia est qua elegit Abraham, et ex eius carne tam magnum populum propagavit; qua nondum natos, Iacob dilexit, Esau autem odio habuit 4; qua liberavit ex Aegypto, qua in terram promissionis, eiectis Gentibus, introduxit. Nisi enim et ipsa esset gratia, non utique de nobis, quibus non ad terrenum, sed ad regnum coelorum capessendum data est potestas filios Dei fieri, in eodem mox Evangelio diceretur quod accepimus gratiam pro gratia 5; id est, pro Testamenti Veteris promissionibus, Testamenti Novi promissiones. Liquet igitur, quantum existimo, in qua deorum synagoga steterit Deus.

Deus caelum et terram implet ac inter homines inhabitat.

2. Deinceps requirendum est utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatem accipere debeamus stetisse in synagoga deorum; in medio autem deos discernere: quia et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Non quidem facile est hoc eliquare; quia et non corporalem, sed spiritalem Dei praesentiam, quae congruit eius substantiae, negari non potest adesse conditis rebus, mirabili videlicet et vix paucis intellegibili modo, cui dicitur: Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades 6. Unde merito perhibetur stare Deus in congregatione hominum invisibiliter, sicut coelum et terram ipse implet, quod per prophetam de se ipse praedicat 7: nec tantum perhibetur, sed pro captu mentis humanae utcumque cognoscitur stare in eis quae creavit, si et homo stet et audiat cum, et gaudio gaudeat propter eius intimam vocem 8. Verumtamen, quantum arbitror, psalmus iste insinuare aliquid molitur, quod ex quodam tempore factum est, ut staret Deus in synagoga deorum. Nam illa statio qua coelum et terram implet, nec ad Synagogam proprie pertinet, nec tempore variatur. Deus itaque stetit in synagoga deorum, nimirum ille qui de se dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 9. Dicitur et causa: In medio autem deos discernere. Agnosco igitur Deum stetisse in synagoga deorum, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem: ut enim staret Deus in synagoga deorum, ad hoc ex ipsis secundum carnem. Sed quid Deus? Neque enim quales illi, in quorum deorum synagoga stetit; sed, sicut illic Apostolus sequitur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 10. Agnosco, inquam, stetisse; agnosco et in medio Deum sponsum, de quo amicus eius quidam dicit: In medio vestrum stat, quem vos nescitis 11. Quippe de quibus paulo post in hoc psalmo dicitur: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant 12: testificatur et Apostolus: Quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 13. Stantem quippe in medio sui videbant eum; sed non eum videbant Deum, qualem se volebat videri, dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem 14. Discernit autem deos, non eorum meritis, sed gratia sua; ex eadem conspersione faciens alia vasa in honorem, alia in contumeliam 15. Quis enim te discernit? Quid enim habes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 16

Stulte homo Deo salvati resistit.

3. [vv 2.3.] Audi et vocem Dei discernentis, audi et vocem Domini dividentis flammam ignis 17: Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis? Sicut alibi: Usquequo graves corde? 18 Numquid et usque ad adventum eius qui lumen est cordis? Dedi legem; duriter restitistis: misi Prophetas; iniuriis affecistis, aut interfecistis, aut haec agentibus connivistis. Sed ut illis nec loqui dignum sit, qui occiderunt servos Dei praemissos ad se; vos qui cum haec fierent tacuistis, id est, vos qui eos qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis: Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis? Numquid etiam nunc et ipse haeres veniens occidendus est? Nonne ipse propter vos sine patre esse voluit tamquam pupillus? nonne propter vos esurivit et sitivit ut egenus? nonne ad vos clamavit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde 19? Nonne pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate ditaremini 20? Iudicate ergo pupillo et egeno; humilem et pauperem iustificate. Non illos propter se superbos et divites, sed istum propter vos humilem et pauperem, iustum credite, iustum praedicate.

Christi mors cui adscribenda.

4. [v. 4.] Sed invidebunt ei, nec omnino parcent, dicentes: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas 21. Auferte ergo inopem, et pauperem de manu peccatoris eruite. Haec dicta sunt, ut sciretur in eo populo in quo natus et occisus est Christus, nec illos fuisse immunes a tanto scelere, qui cum essent tantae multitudinis, ut eos sicut Evangelium loquitur, timerent Iudaei, et propterea in Christum manum mittere non auderent 22, postea conniverunt, eumque interimi a malignis et invidis Iudaeorum principibus permiserunt; qui si voluissent, timerentur semper, ut nunquam in illum sceleratorum praevalerent manus. De his quippe et alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare 23. De his etiam illud: Ecce quomodo iustus periit, et nemo considerat 24. Periit, quantum in ipsis est, qui eum perdere voluerunt: nam quomodo ille posset perire moriendo, qui eo modo potius quod erat perditum requirebat? Porro, si isti iuste increpantur, meritoque arguuntur, qui tantum scelus fieri dissimulando siverunt; quomodo increpandi, aut ne increpandi quidem, sed qua severitate damnandi sunt qui hoc consilio malitiaque fecerunt?

Hominum genus diversimode Christi morte affectus.

5. [v. 5.] Verumtamen omnibus, quod sequitur, rectissime congruit: Nescierunt, et non intellexerunt, in tenebris ambulant. Quia et illi, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 25; et illi, si cognovissent, nunquam Barabbam liberandum, et Christum crucifigendum petere consensissent. Sed quoniam supra memorata caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret 26; per hanc utique illius populi caecitatem crucifixo Christo, movebuntur omnia fundamenta terrae. Sic mota sunt, et movebuntur, donec intret quae praedestinata est Gentium plenitudo. Nam et in ipsa morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt 27. Et si intellegamus fundamenta terrae, terrenorum bonorum copia felices: recte praedictum est quod moverentur, vel admirando sic amari, sic coli humilitatem, paupertatem, mortem, velut magnam secundum ipsos miseriam Christi; vel ipsi quoque, huius mundi vana felicitate contempta, illam diligendo atque sectando. Ita moventur omnia fundamenta terrae, cum partim mirantur, partim etiam commutantur. Sicut enim non absurde dicimus fundamenta coeli, quibus regnum coelorum superaedificatur in sanctis et fidelibus, quos dicit Scriptura lapides vivos 28: quorum fundamentum est primitus ipse Christus ex virgine; de quo dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus 29: deinde ipsi Apostoli et Prophetae, quorum auctoritate locus coelestis eligitur, ut eam sectando coaedificemur; unde dicit ad Ephesios: Iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino 30: ita non inconvenienter fundamenta terrae intelleguntur, quorum terrenam felicitatem praepollentem atque potentem homines invidendo, eorum auctoritate ad huiusmodi bona concupiscenda pertrahuntur, et adipiscendo coaedificantur tamquam terra super terram, sicut in illo superno aedificio coelum super coelum; quia et peccatori dictum est: Terra es, et in terram ibis 31; et: Coeli enarrant gloriam Dei, cum in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 32.

Hominis superbia Christi humilitate damnatur.

6. [vv 6.7]. Terrenae autem felicitatis regnum superbia est, contra quam venit humilitas Christi, exprobrans eis quos vult ex humilitate filios Altissimi facere, atque increpans: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sive ad illos dixerit: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes, ad eos utique qui praedestinati sunt in vitam aeternam; ad alios vero: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, hoc modo etiam deos discernens: sive omnes simul increpat, ut obedientes correctosque discernat: Ego, inquit, dixi: Dii estis et filii Altissimi omnes; id est, omnibus vobis promisi coelestem felicitatem; vos autem, per infirmitatem carnis, sicut homines moriemini, et, per elationem animi, sicut, unus ex principibus, id est diabolus, non extollemini, sed cadetis. Velut si diceret: Cum tam pauci sint dies vitae vestrae, ut cito sicut homines moriamini, non vobis prodest ad correctionem; sed tamquam diabolus, cuius dies in hoc saeculo multi sunt, quia carne non moritur, extollimini, ut cadatis. Per diabolicam quippe superbiam factum est, ut Christi gloriae perversi et caeci principes Iudaeorum invidissent: per hoc vitium factum est et fit, ut Christi usque ad mortem crucifixi humilitas vilescat eis qui huius saeculi diligunt excellentiam.

Terrena cupiditas et Dei caritas.

7. [v 8.] Proinde ut hoc vitium sanetur, ex ipsius prophetae persona dicitur: Surge, Deus, iudica terram. Tumuit enim terra, cum te crucifigeret; surge a mortuis, et iudica terram. Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus: quid, nisi terram? hoc est, eos qui terrena sapiunt; sive ipsum affectum in credentibus terrenae cupiditatis et elationem absumens; sive non credentes, terram conterendam perdendamque discernens. Sic per membra sua, quorum conversatio in coelis est, iudicat terram, et disperdit in omnibus gentibus. Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent: Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: quia et hoc non inconvenienter accipitur, neque ut simul utrumque sit quidquam repugnat. Fit ergo haereditas eius per caritatem, quam suis praeceptis et gratia misericorditer excolendo, terrenam disperdit cupiditatem.

IN PSALMUM 82

ENARRATIO

1. [v. 1.] Psalmi huius titulus est: Canticum Psalmi Asaph. Iam saepe diximus quid interpretetur Asaph, id est, Congregatio. Homo ergo ille qui vocabatur Asaph, in figura congregationis populi Dei in multorum psalmorum titulis ponitur. Graece autem congregatio synagoga dicitur, quod velut proprium nomen Iudaeorum populus tenuit, ut Synagoga appellaretur; sicut populus Christianus usitatius vocatur Ecclesia, cum et ipse utique congregetur.

Christus ab hominibus iudicatus, veniet iudicaturus.

2. [v. 2.] Populus itaque Dei in isto psalmo dicit: Deus, quis similis erit tibi? Quod ego arbitror accommodatius accipi in Christo, quia in similitudine hominum factus, putatus est ab eis a quibus contemptus est, caeteris hominibus comparandus 1: nam et inter iniquos deputatus est 2; sed ad hoc ut iudicaretur. Cum autem veniet iudicaturus, tunc fiet quod hic dicitur: Deus, quis similis erit tibi? Si enim Psalmi non solerent loqui ad Dominum Christum, non diceretur etiam illud, quod ipsi dictum esse nullus potest dubitare fidelium: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 3. Huic ergo et nunc dicitur: Deus, quis similis erit tibi? Multis enim similis in humilitate esse voluisti, usque et latronibus qui tecum sunt crucifixi 4; sed in claritate cum venies, quis similis erit tibi? Quid enim magnum dicitur, cum Deo dicitur: Quis similis erit tibi; nisi illi dicatur, qui similis esse hominibus voluit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 5? Et ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique recte diceretur, si hoc ad divinitatem referretur. Quia vero ad formam servi relatum est, tunc eius a caeteris hominibus dissimilitudo apparebit, quando apparebit in gloria. Ideo sequitur: Ne taceas, neque compescaris, Deus: quia primo tacuit, ut iudicaretur; quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum 6, et suam compescuit potestatem. Quam ut se compescere ostenderet, ad illam eius vocem qua dixit: Ego sum, hi qui eum apprehendendum quaerebant, redierunt retro, et ceciderunt 7. Quando ergo teneretur atque pateretur, nisi se ipse cohiberet atque compesceret, et quodam modo mitigaret? Nam et sic quidam interpretati sunt quod hic positum est: Neque compescaris Deus, ut dicerent: Neque mitescas Deus. Ipse alibi dicit: Tacui; numquid semper tacebo? 8 Cui dicitur hic, ne taceas; de illo alibi dicitur: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit 9. Dicitur hic: Ne taceas: tacuit enim, ut iudicaretur, quando venit occultus; non autem tacebit, ut iudicet, quando veniet manifestus.

3. [v. 3.] Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Novissimos dies significare mihi videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed caput; quando eo perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur, qui se exaltat, humiliabitur 10; et cum eum ille cui dicitur: Ne taceas, neque mitescas Deus, interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae 11.

Nullus inimicus populo Dei nocere potest.

4. [v. 4.] Super populum tuum malignaverunt consilium; vel, sicut alii codices habent, astute cogitaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Irridenter ista dicuntur: quando enim valerent nocere populo vel plebi Dei, vel sanctis eius qui noverunt dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? 12

5. [v. 5.] Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente. Singularem numerum posuit pro plurali; sicut dicitur: Cuius est hoc pecus, etiamsi de grege interrogetur, et intelleguntur pecora: denique alii codices, de gentibus, habent; ubi magis interpretes intellectum quam verbum secuti sunt. Venite, et disperdamus eos de gente. Ipse est ille sonus quo sonuerunt magis quam locuti sunt, quoniam inaniter inania strepuerunt. Et non memoretur nominis Israel ultra. Hoc alii planius dixerunt: Et non sit memoria nominis Israel adhuc. Quia memoretur nominis, in latina lingua inusitata locutio est; potius enim dici solet, memoretur nomen: sed eadem ipsa sententia est; nam qui dixit, memoretur nominis, graecam transtulit locutionem. Israel autem hic debet intellegi utique semen Abrahae, cui dicit Apostolus: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 13: non Israel secundum carnem, de quo dicit: Videte Israel secundum carnem 14.

Quid proprie dicatur "Testamentum" in Scriptura.

6. [v. 6.] Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversus te testamentum disposuerunt: quasi possent esse fortiores. Testamentum sane in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis; sed omne pactum et placitum testamentum vocabant. Nam Laban et Iacob testamentum fecerunt 15, quod utique etiam inter vivos valeret: et innumerabilia talia in divinis leguntur eloquiis.

Veteris populi inimici, veritatis inimicos figurabant.

7. [vv. 7.8.] Deinde incipit inimicos Christi commemorare sub quibusdam vocabulis Gentium: quorum vocabulorum interpretatio satis indicat quid velit intellegi. Talibus enim nominibus convenientissime figurantur veritatis inimici. Idumaei quippe interpretantur, vel Sanguinei, vel Terreni: Ismaelitae, Obedientes sibi; utique non Deo: sed sibi. Moab, Ex patre: quod in malo non intellegitur melius, nisi cum ipsa historia cogitatur, quod pater Lot filiae suae illicite se utenti permixtus eum genuit; quia ex ipsa re tale nomen accepit 16. Bonus autem pater, sed sicut Lex, si quis ea legitime utatur 17; non inceste et illicite. Agareni, Proselyti, id est, advenae: quo nomine significantur inter inimicos populi Dei, non illi qui cives fiunt; sed qui in animo alieno atque adventitio perseverant, et nocendi occasione inventa se ostendunt. Gebal, Vallis vana, id est, fallaciter humilis: Amon, Populus turbidus, vel Populus moeroris: Amalech, Populus linguens; unde alibi dictum est: Et inimici eius terram linguent 18. Alienigenae, quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in hebraeo dicuntur Philistiim; quod interpretatur Cadentes potione, velut quos fecit ebrios luxuria saecularis. Tyrus lingua hebraea dicitur Sor; quod sive Angustia sive Tribulatio interpretetur, secundum illud accipiendum est in his inimicis populi Dei, quod ait Apostolus: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum 19. Omnes ergo hi sic enumerantur in hoc psalmo: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Amon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Maleficae potestates Dei populum oppugnant.

8. [v. 9.] Et tamquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adiungit et dicit: Etenim Assur venit cum illis. Assur autem pro ipso diabolo figurate intellegi solet, qui operatur in filiis diffidentiae 20, tamquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. Facti sunt, inquit, in adiutorium filiis Lot: quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, facti sunt in adiutorium filiis Lot, qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelleguntur tamquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus 21. Quapropter istos invisibiles inimicos adiuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.

9. [vv. 10-13.] Iam nunc videamus quid imprecetur propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. Fac illis, inquit, sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. Hos omnes secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei, debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat, dicens: Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Interpretationes autem eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans iudicium; Sisara, Gaudii exclusio; Iabin, Sapiens. Sed in his inimicis a populo Dei superatis, ille intellegendus est sapiens, de quo Apostolus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? 22 Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus: Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et ipse victimas suas: Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt, interpretatur fons generationis 23, sed utique carnalis, cui dediti perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori 24. Merito ergo de his dictum est: Facti sunt ut stercus terrae; de quibus nihil propagatum est, nisi terrena fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.

10. Omnes, inquit, principes eorum, qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Ipse est sonitus inanis, quo, ut supra dictum est, inimici tui sonuerunt 25. Sanctuarium autem Dei quid intellegendum est, nisi templum Dei, de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 26? Nam quid aliud inimici, nisi populum Dei possidere, id est, subiugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates?

11. [v. 14.] Sed quid sequitur? Deus meus, pone illos ut rotam. Convenienter quidem accipitur, ut non sint in eo quod cogitant stabiles; verumtamen etiam sic recte posse intellegi existimo: Pone illos ut rotam, quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his quae ante sunt deicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei. Non enim haec optatio, sed prophetatio est. Adiungit etiam: Sicut stipulam ante faciem venti. Faciem dicit praesentiam: nam quae facies est venti, cui nulla lineamenta sunt corporis; cum sit motus, id est, quasi fluctus aeris? Ponitur autem pro tentatione, qua levia et inania corda rapiuntur.

Superbos populi Dei inimicos Deus iudicat et punit.

12. [vv. 15.16.] Levitatem porro, qua facile consentitur ad mala, gravis sequitur cruciatus; unde deinceps dicitur: Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. Silvam dixit propter sterilitatem, montes propter elationem: tales enim sunt inimici populi Dei; inanes iustitiae, pleni superbia. Ignem vero et flammam dicens, hoc idem alio nomine repetivit, quo intellegi voluit iudicantem atque punientem Deum. Quod autem ait, in tempestate tua; hoc idem consequenter exposuit dicens, in ira tua: et quod supra dixit, persequeris eos; hoc postea, conturbabis eos. Meminerimus sane iram Dei sine ulla affectione turbulenta intellegere: ira quippe eius dicitur, ratio iusta vindictae; tamquam si lex dicatur irasci, cum ministri eius secundum eam commoti vindicant.

Sicut agni ab haedis, ita electi a reprobis separabuntur.

13. [vv. 17-19.] Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Hoc sane illis bonum et optabile prophetatur: nec prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales homines, quibus hoc ante ultimum iudicium praestaretur; quia et nunc idem ipsi sunt, et ipsum corpus est inimicorum secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei. Et nunc, ubi possunt, et sonant et levant caput; sed particulatim, non universaliter, sicut in fine saeculi, novissimo imminente iudicio. Tamen ipsum corpus est et in his qui inde credituri sunt, atque in corpus aliud transituri (horum enim facies salubriter impletur ignominia, ut quaerant nomen Domini); et in illis qui usque in finem in eadem malitia perseverant, qui ponuntur ut stipula ante faciem venti, et silvae montibusque infructuosis similes comburuntur. Ad quos denuo revertitur, dicens: Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi. Non enim in saeculum saeculi conturbantur qui quaerunt nomen Domini; sed respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quaerant nomen Domini, per quod non conturbentur.

14. Rursusque ad hos redit, qui in eadem societate inimicorum ad hoc confundendi sunt, ne confundantur in aeternum; et ad hoc perdendi in quantum mali sunt, ut boni facti inveniantur in aeternum. De his enim cum dixisset: Et confundantur, et pereant; statim subiecit: Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus altissimus in omni terra: ad hanc cognitionem venientes sic confundantur, ut placeant; sic pereant, ut permaneant. Cognoscant, inquit, quia nomen tibi Dominus: tamquam non vero nec suo nomine nuncupentur quicumque alii domini nominantur; quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati nec domini sunt: sicut dictum est: Ego sum qui sum 27; tamquam non sint ea quae facta sunt, si comparentur ei a quo facta sunt. Quod vero adiunxit, tu solus altissimus in omni terra, vel, sicut alii codices habent, super omnem terram; utique et in omni coelo, vel super omne coelum: sed hoc dicere maluit, quo terrena superbia premeretur. Desinit enim superbire terra, id est homo, cui dictum est: Terra es 28; et: Quid superbit terra et cinis 29? cum cognoscit Dominum esse altissimum super omnem terram, id est, nullius hominis cogitationes valere adversus eos qui secundum propositum vocati sunt, et de quibus dicitur: Si Deus pro nobis, quis contra nos 30?

IN PSALMUM 83

ENARRATIO

Quisquis ad Dei servitutem accedit, conteratur oportet.

1. [v. 1.] Psalmus iste: Pro torcularibus, inscribitur. Et quantum advertit nobiscum Caritas Vestra (quia vos intentissime audire advertebamus), nihil in eius textu dictum est vel de prelo, vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit titulus eius, quod inscribitur: Pro torcularibus, non parva quaestio est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit: Pro torcularibus, et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia torcularia quae nos hic quaerere et intellegere voluit Spiritus Dei. Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et hoc videamus quemadmodum spiritaliter geratur in Ecclesia. Uva certe pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis, tamquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui 1, qui praecipue in passione magnus botrus expressus est. Huiusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo tamquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae pendentes: sed quoniam dictum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem 2; accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur, conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter quae et Apostolus dicit: Exuite vos veterem hominem, et induite novum 3. Hoc totum non fit nisi de pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei huius temporis.

Filii Christi recte dicuntur Christiani.

2. Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est: Pro torcularibus, filiis Core. Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adiuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tamquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri clamaverunt post eum: Calve, calve; et propter sacramentum implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes comederent 4. Abrepta est quidem illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri, senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est hominibus. Elisaeus enim personam cuiusdam tunc gerebat, cuius filii sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Iesu Christi. Iam occurrit Caritati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est 5. Sive ergo hoc interpretatur filiis Core, sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit sponsus, cum ait: Non possunt filii sponsi ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus 6. Christianorum sunt ergo ista torcularia.

Terrenis affectibus depositis, facilius Deum et caelestia capiemus.

3. In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, refugium pauperi 7. Quid est pauperi? Tamquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 8: et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intellegunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tamquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; iam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni: non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia. Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera. Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tamquam in itinere deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita finiatur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem, quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est: Mementote uxoris Lot 9. Ut quid enim statua salis effecta est 10, si non homines condit, ut sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris. Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod proximum est, unde iam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus Petrus? Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus ad suum vomitum 11. Premebat enim pectus conscientia peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei?

Deo quae quisque voverit, ne cunctetur reddere.

4. Unusquisque autem, fratres carissimi, de loco itineris sui, ad quem proficiendo pervenit, et quem vovit Deo, inde respicit retro, cum ipsum dimiserit. Verbi gratia, statuit castitatem coniugalem servare (inde enim incipit iustitia); recessit a fornicationibus et ab illa illicita immunditia: quando se ad fornicationes converterit, retro respexit. Alius ex munere Dei maius aliquid vovit, statuit nec nuptias pati; qui non damnaretur, si duxisset uxorem, post votum quod Deo promisit si duxerit, damnabitur: cum hoc faciat quod ille qui non promiserat; tamen ille non damnatur, iste damnatur. Quare, nisi quia iste respexit retro? Iam enim ante erat, iste autem illuc nondum pervenerat. Sic virgo, quae si nuberet, non peccaret 12, sanctimonialis si nupserit, Christi adultera deputabitur. Respexit enim retro de loco quo accesserat. Sic quibus placet, relicta omni spe saeculari et omni actione terrena, conferre se in societatem sanctorum, in communem illam vitam ubi non dicit aliquis aliquid proprium, sed sunt illis omnia communia, et est illis anima una et cor unum in Deum 13; quisquis inde recedere voluerit, non talis habetur qualis ille qui non intravit: ille enim nondum accessit; iste retro respexit. Quapropter, carissimi, quomodo quisque potest, vovete, et reddite Domino Deo vestro quod quisque potuerit 14; nemo retro respiciat, nemo pristinis suis delectetur, nemo avertatur ab eo quod ante est, ad id quod retro est: currat donec perveniat; non enim pedibus, sed desiderio currimus. Nullus autem in hac vita pervenisse se dicat. Quis enim potest tam perfectus esse quam Paulus? Et ait tamen: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15. Vides Paulum adhuc currere, et te iam existimas pervenisse?

Etsi mundus tibi arrideat, dum abes a Deo computa te in pressura.

5. [v. 2.] Si ergo sentis pressuras huius mundi, etiam cum felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis 16; nam et hoc scriptum est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere; fragile est quo niteris, frangitur et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in pressura te computa, ut dicas: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 17. Non dixit, inveni tribulationem, nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum peregrinentur a Domino. Quamdiu enim sumus in corpore, inquit, peregrinamur a Domino 18. Si a patre tuo homine peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es? Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intellegunt in qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat, tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt. Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi. Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in torcularibus sumus: si bene sapimus, iam ad torcularia venimus. Ergo in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et praemittamus desiderium nostrum: Quam dilectissima sunt, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum! Erat in tabernaculis quibusdam, id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii canalem quodam modo defluebat.

Gaudium nostrum in spe.

6. [v. 3.] Et quid sequitur? Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Parum est: Concupiscit et deficit; sed quo deficit? In atria Domini. Defecit uva pressa; sed quo defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur. Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati. Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; non enim habet quod desiderat: sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: Spe gaudentes. Ibi iam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset: Spe gaudentes; quasi his loqueretur, qui iam in torculari sunt, addidit statim: In tribulatione patientes. In tribulatione, inquit, patientes: quid deinde? In oratione tolerantes 19. Quid est, tolerantes? Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non aufertur.

Deum corde cogitantes, ad bona opera extendamur.

7. [vv 3.4.] Audisti gemitum in torculari: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini; audi unde duret, spe gaudens: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Exsultaverunt hic in illud. Unde exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? In Deum vivum. Quae tibi exsultaverunt? Cor meum et caro mea. Unde exsultaverunt? Nam et passer, inquit, invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tamquam passer, caro tamquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus huius temporis, in ipsa fide, et spe, et caritate, quibus volet in domum suam: et cum venerit permanebit, et iam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit: Sicut passer singularis in tecto 20. De tecto volat ad domum. Iam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est carni: invenit nidum turtur, ubi ponat pullos suos. Passer domum, turtur nidum, et nidum utique ubi ponat pullos suos. Domus tamquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tamquam volante passere ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae iussi sumus operari, quibus adiuvamur in hac vita. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti 21; et caetera talia quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat pullos suos: non enim abicit illos ubicumque, sed invenit sibi nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt? Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur. In huius enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab apostolo Paulo, cum ait: Adam non est seductus; mulier autem seducta est 22. Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente mulier seducta est 23. Nec modo potest aliqua mala suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere, cui postea si mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait Apostolus? Salva autem erit per filiorum generationem 24. Mulier vidua sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit 25? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona. Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos: in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita subiecit: Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate 26. Permanendo ergo in fide, ipsa fides nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis est nidus, sequitur statim; Altaria tua, Domine virtutum. Cum dixisset: Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos; quasi quaesisses: Quem nidum? Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. Quid est, rex meus et Deus meus? Qui regis me, qui creasti me.

De sempiternis electorum Dei gaudiis.

8. [v. 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur, positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus, iam praemeditatur gaudia futura. Beati, inquit, qui habitant in domo tua. Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid acturi? Quid habituri, iam supra dixi: Beati qui habitant in domo tua. Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris, dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus est. Beati ergo qui habitant in domo tua. Possident Ierusalem coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est. Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater necessitas. Iam, fratres, breviter dixi: currite animo per quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia linguae et adiutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus? tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim, nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis iubentur bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus, flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi iuberi nobis: Frange esurienti panem tuum: cui frangis, ubi nemo esurit? Egenum sine tecto induc in domum tuam 27: quem hospitem suscipis, ubi omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est? quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis bonis operibus; quia isti pulli turturis iam volabunt de nido. Quid ergo? Iam dixisti quid habituri sumus: Qui habitant in domo tua, beati sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit, quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait: Beati qui habitant in domo tua; dicat et quid acturi sumus. In saecula saeculorum laudabunt te. Hoc erit totum negotium nostrum, sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem 28, nemo dicet: Diu steti; nemo dicet: Diu ieiunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa immortalitas iam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei. Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 29. Iam similes illi, quando deficiemus? quo avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei, amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Huic vitae suspiremus.

Dei gratia liberamur et in patriam ducimur.

9. [vv. 6.7.] Sed quomodo illuc veniemus? Beatus vir cuius est susceptio eius abs te, Domine. Intellexit ubi esset, quia per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset: circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 30. Spiritus sursum vocat, pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur: Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de consequenti: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 31. Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia, cogitavit animo: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Sed quis illuc ascendet? quid facio de carnis pondere? "Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem." Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo perveniam? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Dixit se infelicem, et dixit: Quis me liberabit de corpore mortis huius, ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum laudem cum? quis me liberabit? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et quasi inextricabili luctae subvenit quod subiecit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; sic et hic cum suspiraret flammante desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta, rursus in spem evigilavit, et ait: Beatus vir cuius est susceptio eius abs te, Domine.

Amando et canticum graduum cantando ascende. Lex et gratia ad hominem salvandum quid valeant.

10. [vv 6.7. ] Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit perducendum? Sequitur, et dicit: Ascensus in corde eius. Facit illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. Ascensus, inquit, in corde eius disposuit. Quis? Qui suscepit eum: Beatus enim cuius est susceptio eius abs te, Domine. Quia per se non potest, opus est ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus in corde. Ubi disponit ascensus? In corde, in convalle plorationis. Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. Ascensus in corde eius disposuit. Ubi ergo disposuit? In convalle plorationis. Hic enim disposuit ascensus, in convalle plorationis; hic enim ploratur ubi seminatur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua 32. Ergo ascensus in corde tuo sint dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? In corde, in convalle plorationis. Dixit ubi disposuit, quo disposuit. Quid disposuit? Ascensus. Ubi? Intus, in corde. In qua regione, et quasi habitationis loco? In convalle plorationis. Ut quo ascendatur? In locum quem disposuit. Quid est hoc, fratres: In locum quem disposuit? Quem locum diceret quem disposuit, si dici posset. Dictum tibi est: Ascensus disposuit in corde, in convalle plorationis. Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 33. Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit ille locus, tunc videbimus facie ad faciem 34), quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, in locum quem disposuit. Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat cuius ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus: In locum quem disposuit. Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae 35? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos facile iustos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non quae salvaret eos iam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine iacebant. Audi verba Apostoli: Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 36: veniret gratia post Legem, inveniret hominem non solum iacentem, sed iam etiam confitentem et dicentem: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et opportune veniret medicus ad convallem plorationis, et diceret: Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est peccatum, quia peccatum est et contra Legem: Occasione, inquit, accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 37. Quid est, occasione accepta per mandatum? Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei facti sunt. Sed quid ait Apostolus? Ubi autem abundavit peccatum, super abundavit gratia 38; id est, auctus est morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in medio earum? Et iacebant, inquit, aegroti in quinque porticibus 39; in Evangelio lectum habemus. Quinque illae porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur aegroti de domibus suis, ut iacerent in porticibus. Ergo lex prodebat aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tamquam angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Iudaeorum erat Lege conclusus: hunc perturbavit Dominus praesentia sua, ut occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum Iudaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem Domini significabat, quae facta est perturbata gente Iudaeorum. In hanc passionem credit languidus, tamquam in aquam turbatam descendens, et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur gratia, per passionis fidem Domini nostri Iesu Christi. Unus, quia unitas. Ergo et hic quid ait? Ascensus in corde eius disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit: iam in illo loco gaudebimus.

Multae virtutes in hac vita necessariae;

11. [v. 8.] Quare autem, in convalle plorationis? Et ex qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? Nam et benedictionem, inquit, dabit qui legem dedit. Afflixit nos Lege, pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato adversus mentem nostram, clamavimus: Miser ego homo 40: sub Lege gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit? Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? Ambulabunt a virtutibus in virtutem. Hic enim per gratiam multae virtutes dantur: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio 41. Multae virtutes, sed hic necessariae; et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum, Dei Virtutem, et Dei Sapientiam 42. Ipse dat diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Iustitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini quidquam debentes, sed omnes diligentes 43. Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista iustitia, ubi nulla erit cuiusquam indigentia cui subvenire debeamus. Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus huius actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua contemplemur Deum: sicut scriptum est: Mane astabo tibi, et contemplabor 44. Et audi quia ab huius actionis virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi: Ibunt a virtutibus in virtutem: quam virtutem? Contemplandi. Quid est, contemplandi? Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum, Christus Christianorum. Quomodo Deus deorum, Christus Christianorum? Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes 45. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri 46, ille in quem credidimus, pulcher sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia vidimus eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem 47. Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia, apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 48. Apparebit Deus deorum in Sion.

in aeternitate sola remanebit Veritatis contemplatio.

12. [v. 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit re. Apparebit tunc Deus deorum in Sion: hoc est unde gaudebimus; ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad huius ergo loci gemitum rediens dicit: Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Iacob: quia et ipsum Iacob fecisti de Iacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est Israel, videns Deum. Audi ergo me, Deus Iacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit Deus deorum in Sion 49.

13. [v. 10.] Protector noster aspice, Deus. Sub umbra alarum tuarum sperabunt 50; ideo: Protector noster aspice, Deus. Et respice in faciem Christi tui. Quando enim non respicit in faciem Christi sui Deus? quid est: Respice in faciem Christi tui? Per faciem innotescimus: quid est ergo: Respice in faciem Christi tui? Fac innotescere omnibus Christum tuum. Respice in faciem Christi tui: notus sit omnibus Christus tuus, ut possimus ire a virtutibus in virtutem, ut possit superabundare gratia, quoniam abundavit peccatum 51.

Praesens vita cum sempiterno die comparata.

14. [v. 11.] Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia. Atria illa sunt in quae suspirabat, in quae deficiebat. Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: melior est ibi unus dies super millia dierum. Millia dierum desiderant homines, et multum volunt hic vivere: contemnant millia dierum, desiderent unum diem, qui non habet ortum et occasum; unum diem, diem sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non urget crastinus. Ipse unus dies desideretur a nobis. Quid nobis est cum millibus dierum? Imus a millibus dierum ad unum diem, sicut imus a virtutibus in virtutem.

Magnum indulgentiae donator, aeternae coronae debitor.

15. Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Invenit enim iste convallem plorationis, invenit iste humilitatem unde ascendat: scit quia si se extollere voluerit, cadet, si se humiliaverit, erigetur; elegit abici, ut sublevetur. Quam multi praeter tabernaculum hoc torcularis dominici, id est, praeter Ecclesiam catholicam volentes sublimari, et amantes honores suos, nolunt cognoscere veritatem? Si esset illis in corde versus iste: Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; nonne abicerent honores, et currerent ad convallem plorationis, et hinc invenirent ascensus in corde, et hinc irent a virtutibus in virtutem, ponentes spem suam in Christo, non in nescio quo homine? Bona vox, gaudenda vox, eligenda vox: Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ipse elegit abici in domo Domini; sed ille qui invitavit ad convivium, eligentem inferiorem locum vocat ad superiorem, et dicit illi: Ascende 52. Ipse tamen non elegit nisi esse in domo Domini, in quocumque loco, non tamen extra limen.

16. [v. 12.] Quare elegit abiectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. Dominus misericordiam diligit, qua mihi primo subvenit: veritatem diligit, ut credenti det quod promisit. Audi misericordiam et veritatem in apostolo Paulo, prius Saulo persecutore. Indigebat misericordia, et dixit in se factam: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam 53. Ut cum indulgentiam tantorum scelerum acciperet Paulus, nemo desperaret posse sibi donari quaecumque peccata. Ecce habes misericordiam. Noluit tunc Deus exercere veritatem, ut puniret peccantem. Etenim si puniretur peccator, nonne veritas esset? aut auderet dicere: Non debeo puniri, qui non posset dicere: Non peccavi? Et si diceret: Non peccavi: cui diceret? quem falleret? Ergo primo Dominus in eum misericordiam praerogavit; post misericordiam, veritatem. Audi illum iam exigentem veritatem. Primo ergo inquit: Misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed gratia Dei sum quod sum 54. Postea dicit, cum passioni propinquaret: "Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona iustitiae". Ille qui tribuit misericordiam, servat veritatem. Unde servat veritatem? Quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 55. Indulgentiam donavit, coronam reddet: donator est indulgentiae, debitor coronae. Unde debitor? accepit aliquid? Cui debet aliquid Deus? Ecce videmus quia tenet eum debitorem Paulus, consecutus misericordiam, exigens veritatem: Reddet mihi, inquit: Dominus in illo die. Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet? Unde tibi debet? quid ei dedisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei 56? Debitorem Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo: non ei dicitur: Redde quod accepisti; sed: Redde quod promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit, ut faceret me innocentem: nam prius fui blasphemus et iniuriosus; sed ex illius gratia factus sum innocens. Ille autem qui praerogavit misericordiam, negare poterit debitum? Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam et gloriam dabit. Quam gratiam, nisi de qua ipse dixit: Gratia Dei sum quod sum? Quam gloriam, nisi de qua ipse dixit. Superest mihi corona iustitiae.

Quae Deus servet bonis bona.

17. [v. 13.] Ideo: Dominus, inquit, non privabit bonis ambulantes in innocentia. Quare ergo homines non vultis tenere innocentiam, nisi ut habeatis bona? Non vult tenere innocentiam, ut non reddat quod illi assignatur: aurum vult habere et perdit innocentiam. Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri, passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius innocentia? Sed si innocentiam retinebo, inquit, pauper ero. Parvaene divitiae ipsa innocentia? Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce bona desiderans, modo in egestate, in tribulatione, in convalle plorationis, in pressura, in tentationibus, serva innocentiam. Erit enim postea etiam bonum tuum quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas, impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat Deus iustis suis. Nam bona quae modo desideras pro magno, propter quae vis esse nocens, et non innocens, attende illa qui habeant, qui talibus abundant. Vides divitias apud latrones, apud impios, apud sceleratos. apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides divitias: dat illis Deus ista propter communionem generis humani, propter abundantem affluentiam bonitatis suae; qui etiam solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 57. Tanta dat et malis, et tibi nihil servat? Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto. Qui misertus est tui, cum esses impius; deserit te, cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem Filii sui? Securus ergo esto. Tene debitorem, quia credidisti in promissorem. Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia. Ergo quid nobis hic restat in torculari, in afflictione, in re dura, in praesentia vitae periculosae? quid nobis restat, ut illuc perveniamus? Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te.

IN PSALMUM 84

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Deus medicus noster et lux.

1. Deprecati sumus Dominum Deum nostrum, ut ostendat nobis misericordiam suam, et salutare suum det nobis. Dictum est hoc quidem in prophetia, cum primum Psalmi isti dicerentur et scriberentur: caeterum quod attinet ad hoc tempus, iam ostendit Dominus Gentibus misericordiam suam, et dedit eis salutare suum. Ille quidem ostendit; sed multi sanari nolunt, ut videant quod ostendit. Sed quia ipse sanat oculos cordis ad videndum se; propterea cum dixisset: Ostende nobis misericordiam tuam, tamquam multis caecis dicturis: Quomodo videbimus, cum coeperit ostendere? adiunxit: Et salutare tuum da nobis. Dando enim salutare suum, sanat in nobis unde possimus videre quod ostendit: non quomodo medicus homo ipse curat, ut lucem istam ostendat eis quos curaverit; et aliud est ista lux quam demonstraturus est, aliud autem ipse medicus qui curat oculos quibus ostendat lucem, quae lux non est ipse. Non ergo sic Dominus Deus noster: ipse est enim medicus qui curat unde videre possimus, et ipse est lux quam videre possimus. Totum tamen Psalmum breviter, quantum possumus, quantum donat Dominus, pro angustia temporis attenti curramus.

Veritas et via, Christus.

2. [v. 1.] Titulus eius est: In finem, filiis Core, Psalmus. Finem non intellegamus, nisi quem dicit Apostolus: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 1. Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit: In finem; direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus 2. Quid est, filiis Core? Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo filiis Core, filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum 3. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum: Calve, calve; processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes 4, et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Iesum Christum. Ille enim a Iudaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est. Nos autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, filiis Core: sumus enim filii sponsi 5. Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat?

Quae futura videbat propheta tamquam praeterita indicabat.

3. [v 2.] Itaque cantat ei Propheta in futurum, et utitur verbis quasi iam praeteriti temporis; tamquam facta dicit, quae futura erant; quia apud Deum et quod futurum est, iam factum est. Ibi ergo Propheta videbat futura nobis, iam vero facta in illius providentia et praedestinatione certissima, quomodo dicit et in illo psalmo ubi omnes Christum agnoscunt; sic enim recitatur, tamquam Evangelium legatur: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem 6. Quis non, legente lectore Psalmum, agnoscat Evangelium? Et tamen cum diceretur in Psalmo, non dictum est: Fossuri sunt manus meas et pedes; sed, foderunt manus meas et pedes: nec dictum est: Dinumeraturi sunt ossa mea; sed, dinumeraverunt ossa mea: nec dictum est: Divisuri sunt vestimenta mea; sed, diviserunt sibi vestimenta mea. Haec omnia quae futura videbat Propheta, tamquam praeterita indicabat: sic et hic: Benedixisti, Domine, terram tuam; tamquam iam fecerit.

Populi Dei servitus et liberatio.

4. Avertisti captivitatem Iacob. Populus eius antiquus Iacob, populus Israel, natus de semine Abrahae, in repromissione futurus aliquando haeres Dei. Erat quidem ergo ille populus, cui datum est Testamentum Vetus; sed in Vetere Testamento figurabatur Testamentum Novum: illa figura erat, haec expressio veritatis. In illa autem figura secundum quamdam praenuntiationem futurorum, data est illi populo terra quaedam promissionis, in quadam regione ubi habitavit populus Iudaeorum; ubi est etiam Ierusalem civitas, cuius nomen omnes audivimus. Hanc ergo terram cum accepisset ille populus, ab hostibus suis vicinis circumquaque inimicantibus multas molestias patiebatur: et cum peccabat in Deum suum, dabatur in captivitatem; non ad interitum, sed ad disciplinam; non damnante patre, sed flagellante. Et cum possessa esset, liberabatur, et aliquoties captivata est et liberata est illa gens: et modo in captivitate est, et hoc pro peccato magno, quod Dominum suum crucifixit. Quid igitur secundum istos accipimus, quod ait: Avertisti captivitatem Iacob? An forte intellegimus hic aliam captivitatem, de qua omnes nos volumus liberari? Nam omnes pertinemus ad Iacob, si pertinemus ad semen Abrahae. Hoc enim dicit Apostolus: In Isaac vocabitur tibi semen; id est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen 7. Si filii promissionis in semen deputantur, offendendo Deum Iudaei degeneraverunt; nos promerendo Deum, de genere Abrahae facti sumus, non pertinentes ad carnem, sed pertinentes ad fidem. Imitati enim fidem, filii facti sumus: illi autem degenerando a fide, exhaeredari meruerunt. Nam, ut noveritis quia perdiderunt illud, quod nati erant de Abraham, cum se arroganter iactarent audiente Domino Iesu Christo, gloriantes de sanguine et non de vita, et dicerent Domino: Nos patrem habemus Abraham; ait illis Dominus tamquam degenerantibus: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 8. Si ergo illi propterea iam non filii, quia non faciebant facta Abrahae; nos propterea filii, quia facimus facta Abrahae. Quae sunt facta Abrahae quae facimus? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 9. Ergo omnes ad Iacob pertinemus, imitantes Abrahae fidem, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Quae est ergo illa captivitas unde nos volumus liberari? puto enim neminem nostrum modo esse apud Barbaros, nec aliquam gentem irruisse armatam, et captivos duxisse nos. Sed modo ostendo quamdam captivitatem, in qua gemimus, et unde nos liberari cupimus. Paulus apostolus procedat, ipse illam dicat; sit ipse speculum nostrum, ille loquatur, et nos ibi videamus: nemo est enim qui non hic se agnoscat. Ait ergo ille beatus apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; intus delectat me lex Dei: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Iam audisti legem, audisti pugnam; captivitatem nondum audieras, audi quae sequuntur: Repugnantem, inquit, legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Agnovimus captivitatem: quis nostrum est qui nolit se de ista captivitate liberari? Et unde liberabitur? Quoniam hoc cantavit ipse Psalmus futurum: Avertisti captivitatem Iacob. Cui dixit? Christo, propter In finem, propter filios Core: ille enim avertit captivitatem Iacob. Audi et ipsum Paulum confitentem. Cum diceret se trahi captivum a lege in membris suis repugnante legi mentis suae, exclamavit sub illa captivitate, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Quaesivit quis esset, et statim illi occurrit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 10. De hac gratia Dei Propheta dicit huic Domino nostro Iesu Christo: Avertisti captivitatem Iacob. Attendite captivitatem Iacob, attendite quia hoc est: Avertisti captivitatem nostram: non liberando nos a Barbaris, in quos non incurrimus; sed liberando nos ab operibus malis, a peccatis nostris, per quae nobis satanas dominabatur. Si quis enim liberatus fuerit a peccatis suis, non habet unde illi dominetur princeps peccatorum.

Quo sensu deus peccata non videt.

5. [vv. 3.4.] Quomodo enim avertit captivitatem Iacob? Videte quia ista liberatio spiritalis est, videte quia intus agitur: Remisisti, inquit, iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. Ecce unde avertit captivitatem, quia remisit iniquitatem: iniquitas tenebat captivum, remissa iniquitate liberaris. Confitere ergo te esse in captivitate, ut dignus sis liberari: nam qui hostem suum non intellexit, quomodo invocat liberatorem? Operuisti omnia peccata eorum. Quid est, operuisti? Ut non illa videres. Quid est, ut non illa videres? Ut non in illa vindicares. Noluisti videre peccata nostra; et ideo non vidisti, quia ipsa videre noluisti: Operuisti omni a peccata eorum. Sedasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.

In Adam omnes morimur.

6. [v. 5.] Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: Converte nos, Deus sanitantium nostrarum. Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat iam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis. Non iamdudum dicebas: Avertisti captivitatem Iacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae? Quomodo hic: Et averte iracundiam tuam a nobis? Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae iam vidi. Averte iracundiam tuam a nobis.

7. [v. 6.] Non in aeternum irascaris nobis. De ira Dei enim mortales sumus, et de ira Dei in ista terra in egestate et labore vultus nostri manducamus panem. Hoc enim audivit Adam, quando peccavit 11; et Adam ille omnes nos eramus, quia in Adam omnes moriuntur: quod ille audivit, secutum est et nos. Non enim eramus iam nos, sed eramus in Adam: ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos, ut moreremur; omnes quippe in illo fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes iam natis filiis: iam enim natis filii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum: si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo obsit, si se mutaverit. Sed iam quod accepit ad mortalitatem istam radix nostra, duxit de Adam. Quid duxit? Istam fragilitatem carnis, hoc tormentum dolorum, hanc domum paupertatis, hoc vinculum mortis, et laqueos tentationum: portamus omnia ista in carne hac; et ira Dei est ista, quia vindicta Dei est. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, atque in resurrectione omnis illa mortalitas absumeretur, et novitas totius hominis repararetur; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 12: hoc videns Propheta ait: Non in aeternum irascaris nobis, vel extendas iram tuam a generatione in generationem. Fuit prima generatio mortalis de ira tua; erit altera generatio immortalis de misericordia tua.

Dei donum, conversio.

8. [v. 7.] Quid ergo? hoc tibi tu praestitisti, o homo, ut quia conversus es ad Deum, merereris misericordiam ipsius; qui autem conversi non sunt, non sunt adepti misericordiam, sed invenerunt iram? Quid autem, ut convertereris, posses, nisi vocareris? Nonne ille qui te vocavit aversum, ipse praestitit ut convertereris? Noli tibi ergo arrogare nec ipsam conversionem; quia nisi te ille vocaret fugientem, non posses converti. Propterea et ipsius conversionis beneficium Deo tribuens Propheta, hoc orat, et dicit: Deus, tu convertens vivificabis nos. Et non quasi nos ipsi nostra sponte sine misericordia tua convertimur ad te, et tu vivificabis nos: sed, tu convertens vivificabis nos; ut non solum vivificatio nostra a te sit, sed etiam ipsa conversio ut vivificemur. Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Malo suo laetabitur in se; bono suo laetabitur in te. Quando enim voluit habere gaudia de se, invenit planctum in se: nunc vero quia totum gaudium nostrum Deus est, qui vult securus gaudere, in illo gaudeat, qui non potest perire. Quid enim, fratres mei, gaudere vultis in argento? Aut argentum perit, aut tu; et nemo scit quid prius: verumtamen illud constat, quia utrumque periturum est; quid prius, incertum est. Nam nec homo hic potest manere semper, nec argentum hic potest manere semper; sic aurum, sic vestis, sic domus, sic pecunia, sic lata praedia, sic postremo lux ista. Noli ergo velle gaudere in istis: sed gaude in illa luce quae non habet occasum; gaude in illa luce quam non praecedit hesternus dies, nec sequitur, crastinus. Quid est ista lux? Ego sum, inquit, lux mundi 13. Qui tibi dicit: Ego sum lux mundi, vocat te ad se. Cum vocat te, convertit te; cum convertit te, sanat te; cum sanaverit te, videbis conversorem tuum, cui dicitur: Et plebs tua laetabitur in te.

Inchoata et perfecta salus.

9. [v. 8.] Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Hoc est quod cantavimus, et iam hinc diximus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis; salutare tuum, Christum tuum. Felix est cui ostendit Deus misericordiam suam. Ipse est qui superbire non potest, cui Deus ostendit misericordiam suam. Ostendendo enim illi misericordiam suam, persuadet illi quia quidquid boni habet ipse homo, non habet nisi ab illo qui omne bonum nostrum est. Et cum viderit homo quidquid boni habet non se habere a se, sed a Deo suo; videt quia totum quod in illo laudatur, de misericordia Dei est, non de meritis ipsius: et videndo ista non superbit, non superbiendo non extollitur, non se extollendo non cadit, non cadendo stat, stando inhaeret, inhaerendo manet, manendo perfruitur, et laetatur in Domino Deo suo. Erunt illi deliciae ipse qui fecit illum; et delicias ipsas nemo corrumpit, nemo interpellat, nemo aufert. Quis potens minabitur auferre? quis vicinus malus, quis latro, quis insidiator tibi tollit Deum? Et potest tibi tollere totum quod possides corpore, non tibi tollit eum quem possides corde. Ipse est misericordia, quam utinam Deus ostendat nobis: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis: Christum tuum da nobis: in illo est enim misericordia tua. Dicamus illi et nos: Da nobis Christum tuum. Iam quidem dedit nobis Christum suum: adhuc illi tamen dicamus: Da nobis Christum tuum; quia dicimus illi: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 14. Et quis est panis noster, nisi ipse qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 15? Dicamus illi: Da nobis Christum tuum. Dedit enim nobis Christum, sed hominem: quem nobis dedit hominem, eum ipsum nobis daturus est Deum. Hominibus enim hominem dedit; quia talem illum dedit hominibus qualis posset capi ab hominibus: Deum enim Christum nullus hominum capere poterat. Factus est hominibus homo, servavit se Deum diis. An forte arroganter dixi? Revera arroganter, nisi ipse dixisset: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes 16. Ad ipsam adoptionem renovamur, ut efficiamur filii Dei. Iam quidem sumus, sed per fidem: sumus quidem in spe, nondum sumus in re. Spe enim salvi facti sumus, sicut dicit Apostolus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 17. Quid enim exspectamus per patientiam, nisi videre quod credimus? Modo enim credimus quod non videmus: permanendo in eo quod credentes non videmus, merebimur videre quod credimus. Propterea Ioannes in Epistola sua quid ait? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quis non exsultet, si subito nescio cui peregrinanti et ignoranti genus suum, patienti aliquam egestatem, et in aerumna et labore constituto diceretur: Filius senatoris es; pater tuus amplo patrimonio gaudet in re vestra; revoco te ad patrem tuum? quali gaudio exsultaret, si hoc non fallax promissor diceret? Venit ergo non fallax apostolus Christi, et ait: Quid est quod de vobis desperatis? quid est quod vos affligitis, et moerore conteritis? quid est quod concupiscentias vestras sequendo, in egestate istarum voluptatum conteri vultis? Habetis patrem, habetis patriam, habetis patrimonium. Quis est iste pater? Dilectissimi, filii Dei sumus. Quare ergo nondum videmus patrem nostrum? Quia nondum apparuit quid erimus. Iam sumus, sed in spe: nam quid erimus, nondum apparuit. Et quid erimus? Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 18. Sed hoc de Patre dixit, de Filio autem Domino Iesu Christo non dixit: et forte videndo Patrem, non Filium, erimus beati? Ipsum audi Christum: Qui me vidit, vidit et Patrem 19. Cum enim unus Deus videtur, Trinitas videtur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Audi expressius quia ipsius Filii visio tribuet nobis beatitudinem, et nihil interest inter visionem ipsius et visionem Patris. Ipse ait in Evangelio: Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam illum, et ostendam meipsum illi 20. Loquebatur illis, et dicebat, ostendam meipsum illi. Quare? Non erat ipse qui loquebatur? Sed carnem caro videbat; divinitatem cor non videbat. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus videretur. Dictum est enim de Domino: Fide mundans corda eorum 21: et dixit Dominus: Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 22. Ergo nobis promisit ostendere se nobis. Qualis est pulchritudo eius, fratres, cogitate. Omnia ista pulchra quae videtis, quae amatis, ipse fecit. Si haec pulchra sunt, quid est ipse? si haec magna sunt, quantus est ipse? Ergo ex istis quae hic amamus, illum magis desideremus; et contemnentes ista, illum diligamus: ut ipsa dilectione per fidem cor mundemus, et mundatum cor nostrum inveniat aspectus illius. Lux quae nobis ostendetur, sanos nos debet invenire: hoc agit modo fides. Hoc ergo hic diximus. Et salutare tuum da nobis: da nobis Christum tuum, noverimus Christum tuum, videamus Christum tuum; non quomodo illum viderunt Iudaei, et crucifixerunt, sed quomodo illum vident Angeli, et gaudent.

Terrena omnia fatigant. Deus requies nostra et pax.

10. [v. 9.] Audiam quid loquetur in me Dominus Deus. Propheta dixit. Loquebatur in illo Deus intus, et mundus faciebat illi strepitum foris. Cohibens ergo aliquantum ab strepitu mundi, et avertens se ad se, et a se in illum cuius vocem audiebat interius; quasi obturans aurem contra tumultuantem vitae huius inquietudinem, et contra animam corpore quod corrumpitur aggravatam, et sensum terrena inhabitatione deprimentem multa cogitantem 23, ait: Audiam quid loquitur in me Dominus Deus: et audivit, quid? Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Vox ergo Christi, vox Dei pax est, ad pacem vocat. Eia, dicit, quicumque nondum estis in pace, amate pacem: quid enim vobis melius de me invenire potestis quam pacem? Pax quid est? Ubi nullum bellum est. Quid est, ubi nullum bellum est? Ubi nulla est contradictio, ubi nihil resistit, nihil adversum est. Videte si iam ibi sumus; videte si iam non est conflictus cum diabolo, videte si non omnes sancti et fideles cum principe daemoniorum luctantur. Et quomodo cum illo luctantur, quem non vident? Luctantur cum concupiscentiis suis, quibus ille suggerit peccata: et non consentiendo quod suggerit, etsi non vincuntur, tamen pugnant. Nondum est ergo pax, ubi pugna est. Aut date mihi hominem qui nihil tentationis patitur in carne sua, ut possit mihi dicere quia iam pax est. Nihil quidem tentationis forte patitur in illicitis voluptatibus, saltem suggestiones ipsas patitur: vel suggeritur illi quod respuit, vel delectat unde contineat. Sed ecce iam nihil delectat illicitum; vel contra famem et sitim pugnat quotidie: quis enim iustus hinc alienus? Pugnat ergo fames et sitis, pugnat contra nos lassitudo carnis, pugnat delectatio somni, pugnat oppressio. Vigilare volumus; dormitamus: ieiunare volumus; esurimus et sitimus: stare volumus; defatigamur: quaerimus sedere; si et hoc diu facimus, deficimus. Quidquid nobis providerimus ad refectionem, illic rursus invenimus defectionem. Esuris, dicit tibi aliquis? respondes: Esurio. Ponit ante te cibum; ad refectionem posuerat: persevera in eo quod posuit; certe reficere te volebas, hoc age semper; hoc agendo, in eo quod adhibueras ad refectionem, ibi invenis lassitudinem. Multum sedendo fatigatus eras; surgis, deambulando reficeris: persevera in eo quo reficeris, multum deambulando lassaris; sedere iterum quaeris. Inveni mihi aliquid unde te reficias, ubi non, si perseveraveris, iterum deficias. Qualis ergo est ista pax, quam hic habent homines tantis resistentibus molestiis, cupiditatibus, indigentiis, lassitudinibus? Non est ista vera, non est perfecta pax. Quae erit perfecta pax? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? 24 Ubi enim adhuc mortalitas, quomodo est plena pax? Etenim de morte venit lassitudo ista, quam invenimus in omnibus refectionibus nostris. De morte est, quia corpus mortale portamus; quod quidem mortuum dicit Apostolus et ante animae resolutionem: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum 25. Nam si perseveraveris in eo quo te reficis, etiam morieris. Persevera in multum manducando; ipsa res te interficiet: persevera in multum ieiunando; inde morieris: sede semper, ut nolis surgere; morieris inde: ambula semper, ut nolis quiescere; morieris inde: vigila semper, ut nolis dormire; morieris inde: dormi semper, ut nolis vigilare; morieris inde. Quando ergo absorpta fuerit mors in victoriam, non erunt ista; et erit pax plena et aeterna. Erimus in quadam civitate: fratres, quando de illa loquor, finire nolo, et maxime quando scandala crebrescunt. Quis non desideret illam civitatem, unde amicus non exit, quo inimicus non intrat, ubi nullus tentator est, nullus seditiosus, nullus dividens populum Dei, nullus fatigans Ecclesiam in ministerio diaboli; quando ipse princeps ipsorum mittitur in ignem aeternum, et hi cum illo quicumque illi consentiunt, et recedere ab eo nolunt? Erit ergo pax purgata in filiis Dei, omnibus amantibus se, videntibus se plenos Deo, cum erit Deus omnia in omnibus 26. Commune spectaculum habebimus Deum; communem possessionem habebimus Deum; communem pacem habebimus Deum. Quidquid enim est quod nobis modo dat, ipse nobis erit pro omnibus quae dat: ipse erit perfecta et plena pax. Hanc loquitur in plebem suam; hanc volebat audire ille qui ait: Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt cor ad ipsum. Eia, fratres, vultis ut ad vos pertineat ista pax quam loquitur Deus? Convertite cor ad ipsum; non ad me, aut ad illum, aut ad quemquam hominem. Quisquis enim homo voluerit convertere ad se corda hominum, cadit cum ipsis. Quid est melius, ut cadas cum illo ad quem converteris, an ut stes cum illo cum quo converteris? Gaudium nostrum, pax nostra, requies nostra, finis omnium molestiarum, non est nisi Deus: beati qui convertunt cor ad ipsum.

De Iudaeorum privilegiis.

11. [v. 10.] Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Erant quidam qui iam timebant eum in gente Iudaeorum. Per omnes terras ubique idola colebantur; daemonia timebantur, non Deus: in illa gente timebatur Deus. Sed propter quid timebatur? In Veteri Testamento timebatur, ne daret illos in captivitatem, ne tolleret illis terram, ne grandine contunderet vites ipsorum, ne faceret steriles uxores eorum, ne auferret ab eis filios ipsorum. Haec enim carnalia promissa Dei tenebant adhuc parvas animas, et propter haec timebatur Deus: sed prope illis erat, qui vel propter haec ipsum timebant. Terram petebat Paganus a diabolo; terram petebat Iudaeus a Deo: unum erat quod petebant; sed non unus a quo petebant. Petendo iste quod Paganus petebat, discernebatur tamen a Pagano, quia ab illo ista petebat, qui omnia fecerat. Et prope illis erat Deus, qui Gentibus longe erat; tamen respexit et eos qui longe erant, et eos qui prope erant, sicut dicit Apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope 27. Quos dixit qui erant prope? Iudaeos, quia unum Deum colebant. Quos dixit qui erant longe? Gentes, quia dimiserant eum a quo facti erant, et colebant illa quae ipsi fecerant. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope es; odisti Deum, longe es. Uno loco stans, et prope es, et longe es. Ergo, fratres, respexit ista Propheta: quamquam generalem vidit misericordiam Dei super omnes; tamen aliquid speciale et proprium vidit in gente Iudaea, et ait: Verumtamen. Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam: et plebs ipsius non Iudaea sola erit, sed de omnibus gentibus colligetur; quia super sanctos suos loquetur pacem, et in eos qui convertunt cor ad ipsum, et omnes qui conversuri sunt cor ad ipsum de omni orbe terrarum. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra: id est, in ea terra in qua natus erat Propheta, inhabitet gloria maior; quia inde coepit praedicari Christus. Inde Apostoli, et illuc prius missi: inde Prophetae, ibi primo templum, ibi sacrificabatur Deo, ibi Patriarchae, ibi ipse etiam venit de semine Abrahae, ibi manifestatus est Christus, ibi apparuit Christus: inde enim virgo Maria, quae peperit Christum. Ibi ambulavit pedibus suis, ibi mirabilis fecit. Postremo tantum honorem illi genti detulit, ut cum eum interpellaret quaedam mulier Chananaea salutem quaerens filiae suae, dixerit ei: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 28. Hoc ergo videns Propheta, ait: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

Fructus iustitiae, pax.

12. [v. 11.] Misericordia et veritas occurrerunt sibi. Veritas in terra nostra ex persona Iudaeorum, misericordia in terra Gentium. Veritas enim ubi? Ubi erant eloquia Dei. Misericordia ubi? In illis qui dimiserant Deum suum, et converterant se ad daemonia. Numquid et ipsos despexit? Quomodo si diceret: Voca et istos longe fugitivos, qui multum a me recesserunt; voca, inveniant me quaerentem se, quia ipsi nolebant quaerere me. Ergo: Misericordia et veritas occurrerunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt se. Fac iustitiam, et habebis pacem; ut osculentur se iustitia et pax. Si enim non amaveris iustitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, iustitia et pax, et osculantur se; ut qui fecerit iustitiam, inveniat pacem osculantem iustitiam. Duae amicae sunt; tu forte unam vis, et alteram non facis: nemo est enim qui non vult pacem; sed non omnes volunt operari iustitiam. Interroga omnes homines: Vis pacem? Uno ore tibi respondet totum genus humanum: Opto, cupio, volo, amo. Ama et iustitiam; quia duae amicae sunt iustitia et pax; ipsae se osculantur: si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem? Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed fac iustitiam; quia iustitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum iustitia? Ecce iustitia dicit tibi: Ne fureris; et non audis: Ne adulteres; non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri quod et tibi dici non vis. Inimicus es amicae meae, dicit tibi pax; quid me quaeris? Amica sum iustitiae, quemcumque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? Fac iustitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo, et fac bonum (hoc est amare iustitiam); et cum iam declinaveris a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et persequere eam 29. Iam enim non diu illam quaeres, quia et ipsa occurret tibi, ut osculetur iustitiam.

Christus victima pro peccatis nostris.

13. [v. 12.] Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est: Christus de femina natus est. Veritas de terra orta est: Filius Dei de carne processit. Quid est veritas? Filius Dei. Quid est terra? Caro. Interroga unde natus est Christus, et vides quia veritas de terra orta est. Sed haec veritas quae orta est de terra, erat ante terram, et per ipsam factum est coelum et terra; sed ut iustitia de coelo prospiceret, id est, ut iustificarentur homines divina gratia, veritas nata est de Maria virgine; ut posset pro illis iustificandis offerre sacrificium, sacrificium passionis, sacrificium crucis. Et unde offerret sacrificium pro peccatis nostris, nisi moreretur? unde autem moreretur, nisi a nobis acciperet ubi moreretur? Id est, nisi a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset; quia Verbum non moritur, divinitas non moritur, Virtus et Sapientia Dei non moritur. Quomodo offerret sacrificium victimam salutarem, si non moreretur? quomodo autem moreretur, nisi carnem indueret? quomodo carnem indueret, nisi veritas de terra oriretur? Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit.

Confessio et iustificatio intime connectuntur.

14. Possumus hinc dicere alterum sensum. Veritas de terra orta est: confessio ab homine. Homo enim peccator eras. O terra, qui quando peccasti, audisti: Terra es, et in terram ibis 30, oriatur de te veritas, ut respiciat de coelo iustitia. Quomodo a te oritur veritas, cum tu peccator sis, cum tu iniquus sis? Confitere peccata tua, et orietur de te veritas. Si enim cum sis iniquus, dicis te iustum, quomodo a te veritas orietur? Si autem cum sis iniquus, dicis te iniquum; veritas de terra orta est. Intende illum Publicanum longe a Pharisaeo in templo orantem, qui neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori: ecce veritas de terra orta est, quia confessio peccatorum ab homine facta est. Quid ergo sequitur? Amen dico vobis, quia descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 31. Orta est veritas de terra, in confessione peccatorum; et iustitia de coelo prospexit, ut descenderet iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Nam ut noveritis quia veritas pertinet ad confessionem peccatorum, ait Ioannes evangelista: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo ergo veritas de terra oritur, ut iustitia de coelo prospiciat, audi illum sequentem et dicentem: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et purget nos ab omni iniquitate 32. Veritas ergo de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Quae iustitia de coelo prospexit? Tamquam Dei dicentis: Parcamus huic homini, quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quia ipse agnoscit. Conversus est ad puniendum peccatum suum; convertar et ego ad eum liberandum. Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit.

De iustitiae delectatione.

15. [v. 13.] Etenim Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Unus versus restat, peto sine taedio sit quod dicturus sum. Attendite rem necessariam, fratres mei; attendite, percipite, auferte vobiscum, et non sit inane semen Dei in cordibus vestris. Veritas, inquit, de terra orta est, confessio peccatorum ab homine; et iustitia de coelo prospexit, id est, a Domino Deo data est iustificatio confitenti, ut ipse agnoscat impius pium se fieri non posse, nisi ille fecerit cui confitetur, credendo in eum qui iustificat impium 33. Tua ergo peccata potes habere; fructum bonum non habebis, nisi ille dederit cui confiteris. Ideo cum dixisset: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit; tamquam diceretur ei: Quid est quod dixisti: Iustitia de coelo prospexit? Etenim, inquit: Dominus dabit suavitatem et terra nostra dabit fructum suum. Nos ergo respiciamus nos; et si nihil in nobis invenerimus nisi peccata, oderimus peccata, et desideremus iustitiam. Cum enim coeperimus odisse peccata, iam ipsum odium peccatorum similes nos incipit facere Deo; quia hoc odimus quod odit et Deus. Cum ergo coeperis odisse peccata et confiteri Deo, cum te delectationes illicitae rapiunt et ducunt ad ea quae tibi non prosunt, ingemisce ad Deum: et confitens illi peccata tua, mereberis ab illo delectationem, et suavitatem iustitiae faciendae dabit tibi, ut incipiat te delectare iustitia, quem primo delectabat iniquitas; ut qui primo gaudebas in ebrietate, gaudeas in sobrietate; et qui primo gaudebas de furtis, ut tolleres homini quod non habebas, quaeras donare non habenti quod habebas; et quem delectabat rapere, delectet donare; quem delectabat spectare, delectet orare; quem delectabant cantica nugatoria et adulterina, delectet hymnum dicere Deo; currere ad ecclesiam, qui primo currebas ad theatrum. Unde nata est ista suavitas, nisi quia Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum? Ecce enim videte quod dico: ecce locuti sumus vobis verbum Dei, semen sparsimus devotis cordibus, tamquam sulcata invenientes pectora vestra aratro confessionis; devotione et intentione suscepistis semen, cogitate de verbo quod audistis, tamquam glebas frangentes, ne semen rapiant volatilia, ut possit ibi germinare quod seminatum est; et nisi Deus pluerit, quid prodest quod seminatur? Hoc est: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ille enim visitationibus suis, in otio, in negotio, in domo, in lecto, in convivio, in collocutione, in deambulatione visitet corda vestra, ubi nos non sumus. Veniat imber Dei, et fructificet quod ibi seminatum est; et ubi non sumus nos, et securi quiescimus, aut aliud agimus, Deus det incrementum seminibus quae sparsimus, ut attendentes postea bonos mores vestros, etiam de fructu gaudeamus: Quoniam Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

In confessione viam paremus Domino.

16. [v. 14.] Iustitia ante eum praeibit, et ponet in via gressus suos. Iustitia illa est quae est in confessione peccatorum: veritas enim ipsa est. Iustus enim debes esse in te, ut punias te: ipsa est prima hominis iustitia, ut punias te malum, et faciat te Deus bonum. Quia ergo ipsa est prima hominis iustitia, ipsa fit via Deo, ut veniat ad te Deus: ibi illi fac viam, in confessione peccatorum. Ideo et Ioannes cum baptizaret in aqua poenitentiae, et vellet ad se venire poenitentes de suis prioribus factis, hoc dicebat: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius 34. Placebas tibi in peccatis tuis, o homo; displiceat tibi quod eras, ut possis esse quod non eras. Parate viam Domino: praecedat ista iustitia, ut confitearis peccata: veniet ille et visitabit te, quia ponet in via gressus suos; est enim iam ubi ponat gressus suos, est ubi ad te veniat. Ante autem quam confitereris peccata, intercluseras ad te viam Dei; non erat qua ad te veniret. Confitere vitam, et aperis viam; et veniet Christus, et ponet in via gressus suos, ut te informet vestigiis suis.

IN PSALMUM 85

ENARRATIO

Sermo

Christus Deus et homo.

1. Nullum maius donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Iesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Iesu Christo, maxime in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis adiungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta est universa creatura. Et propterea, cum eius sublimitatem divinitatemque intuemur, quando audimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1; intuentes hanc et supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec, ex eo quod cogitatio nostra de recenti eius contemplatione quae erat in divinitate, pigrescit descendere ad eius humilitatem; et tamquam faciat illi iniuriam, si eius verba in homine agnoscat, ad quem verba dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo ante in forma Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem 2; et verba Psalmi voluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 3? Oratur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus, creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem, caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis psalmi huius orationem, qui intitulatur: Oratio David. Quia Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat: Non Christus dicit; aut rursus dicat: Non ego dico: imo si se in Christi corpore agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et: Ego dico. Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te. Nonne habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt; ibi certe habemus: Et contristatus est Iesus 4, et fatigatus est Iesus 5, et dormivit Iesus 6, et esurivit 7 et sitivit Iesus 8, et oravit, et pernoctavit in orando Iesus. Pernoctabat, inquit: Iesus, et perstabat in orando 9; et globi sanguinis decurrebant per corpus eius 10. Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis destillabant, nisi quia corpus eius, quod est Ecclesia, martyrum sanguine iam fluebat?

Humilem respicit Deus, superbum repellit.

2. Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me. Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui: Inclina, Domine, aurem tuam. Inclinat aurem, si tu non erigas cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit, nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos in humilitate, sed non relicti. Ostendit enim dilectionem suam Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Vix enim inquit pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis mortuus est 11. Neque enim merita nostra praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma promissione servat iustis vitam suam, qui donavit iniustis mortem suam? Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus et inops ego sum. Ergo non inclinat aurem ad divitem: ad inopem et egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et iactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem: Gratias tibi, quia non sum sicut Publicanus iste 12. Dives enim Pharisaeus iactabat merita sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua.

Dei pauper quis est.

3. Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi: Ad divitem non inclinat aurem suam, tamquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum locum rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere 13. Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant; ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat illi aurem suam, novit enim contribulatum cor eius. Certe, fratres, ille pauper ante ianuam divitis ulcerosus qui iacebat, ab Angelis ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta 14. Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta missus est? In illo paupere humilitas intellegitur honorificata, in illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra 15. Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet? Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas divitias, ut iussus a Domino filium suum immolaret, cui servabat divitias 16. Discite ergo esse inopes et pauperes; sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et pannosis: humilibus autem dat gratiam 17, et habentibus aliquam substantiam huius saeculi et non habentibus. Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret: Quoniam egenus et inops ego sum. Observa ne non sis egenus et inops: si non fueris, non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde possis praesumere, abice a te; tota praesumptio tua Deus sit: illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris sine ipso, latius inanis es.

Sancti dicimur quia a Deo sanctificati.

4. [v. 2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Hoc vero, quoniam sanctus sum, nescio utrum potuerit forte alius dicere, nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis: Quoniam sanctus sum, custodi animam meam: utique in illa forma servi, quam assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli dixerunt, caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput Ecclesiae. Ergo: Quoniam sanctus sum, cum audio, vocem eius agnosco; et hic separo meam? Certe inseparabiliter a corpore suo loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere: Quoniam sanctus sum? Si sanctus tamquam sanctificans, et nullo sanctificante indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus, secundum id quod dictum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum 18; audeat et corpus Christi, audeat et unus ille homo clamans a finibus terrae 19, cum capite suo, et sub capite suo dicere: Quoniam sanctus sum. Accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. Et haec quidem fuistis, ait Apostolus, enumerans multa peccata, et levia et gravia, et usitata et horribilia: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis 20. Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium: Sanctus sum. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum, ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait: Non habes; sed ait: Quid enim habes quod non accepisti? 21 Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non habes; sed quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere incipis iniuriam facere ipsi Domino nostro Iesu Christo. Si enim Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 22; si membra sunt facti corporis eius, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam, cuius membra sancta non sunt. Iam vide ubi sis, et de capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae 23; sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala innumerabilia; dicat: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ecce ille sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.

Corporis Christi continua precatio.

5. [v. 3.] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: non una die. Tota die, omni tempore intellege: ex quo corpus Christi gemit in pressuris, usque in finem saeculi quo transeunt pressurae, gemit iste homo, et clamat ad Deum; et unusquisque nostrum proportione habet clamorem suum in toto isto corpore. Clamasti tu diebus tuis, et transierunt dies tui; successit tibi alius, et clamavit diebus suis; et tu hic, ille ibi, ille alibi: corpus Christi tota die clamat, sibi decedentibus et succedentibus membris. Unus homo usque in finem saeculi extenditur: eadem membra Christi clamant, et quaedam membra iam in illo requiescunt, quaedam modo clamant, quaedam vero cum ipsi nos requieverimus clamabunt, et post illa alia clamabunt. Totius corporis Christi hic attendit vocem, dicentis: Ad te clamavi tota die. Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis 24: alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit, alia redintegrat.

Sursum cor!

6. [v. 4.] Iucunda animam servi tui; quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Iucunda eam, quia levavi ad te eam. In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret, levavi eam ad te; iucunda eam apud te. Solus enim tu es iucunditas: amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum. Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando ascendis, neglegendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus: corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat. Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.

Fixam et stabilem orationem fundere nonnisi ex dono Dei possumus.

7. [v. 5.] Quia tu, Domine, suavis es ac mitis. Ideo iucunda. Tamquam taedio affectus ex amaritudine terrenorum indulcari voluit, et quaesivit fontem dulcedinis, et in terra non invenit. Quacumque enim se vertebat, scandala, timores, tribulationes, tentationes inveniebat. In quo homine securitas? de quo certum gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis de alio? Aut mali sunt, et necesse est eos pati, et sperare quia mutari possunt; aut boni sunt, et sic eos oportet diligere, ut timeamus (quia possunt mutari) ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem animae; hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene ambulat. Quocumque ergo se converterit, in terrenis rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat non habet, nisi levet se ad Deum. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis. Quid est mitis? Portans me, donec perficias me. Vere enim, fratres mei, dicam tamquam homo in hominibus, et ex hominibus: ferat quisque cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum quisque palpet atque seducat. Attendat ergo et videat quanta aguntur in corde humano; quemadmodum ipsae plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult se tenere ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit cancellos quibus se includat, aut obices quosdam quibus retineat avolationes suas et vagos quosdam motus, et stet iucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique sibi contingere, et alteri non contingere, nisi inveniremus in Scripturis Dei David orantem quodam in loco, et dicentem: Quoniam inveni, Domine, cor meum, ut orarem ad te 25. Invenire se dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et clamare ad Deum: Quoniam cor meum dereliquit me 26. Itaque, fratres mei, attendens quod hic ait: Suavis es tu et mitis; videor mihi videre hic quod ait, mitis. Iucunda animam servi tui, quoniam ad te levavi animam meam; quoniam tu suavis et mitis es: videor mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur ista nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut perficiat nos; et quando illi eam dederimus, accipit grate, et exaudit; nec meminit tantas quas incondite fundimus, et accipit unam quam vix invenimus. Quis enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus eius colloqui, et voluerit ille respondere collocutioni eius, et viderit eum averti a se, et aliud loqui ad alium, qui hoc ferat? Aut si forte interpelles iudicem, et constituas eum loco ut te audiat, et subito cum ad eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot corda precantium, et diversas res cogitantium: omitto dicere et noxias, omitto dicere aliquando perversas et inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare iniuria est eius, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris. Sed quid? desperandum est de genere humano, et dicendum iam ad damnationem pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio oranti, et interruperit orationem ipsius? Si hoc dixerimus, fratres, quae spes remaneat non video. Porro quia est aliqua spes ad Deum, quia magna est eius misericordia, dicamus ei: Iucunda animam servi tui, quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Et quomodo eam levavi? Quomodo potui, quomodo tu vires dedisti, quomodo eam fugientem apprehendere valui. Et excidit tibi, quia quotiescumque ante me stetisti (puta Deum dicere), tanta vana et superflua cogitasti, et vix mihi fixam et stabilem orationem fudisti: Quia tu suavis es, Domine, ac mitis: mitis es, tolerans me. Ex aegritudine defluo; cura, et stabo: confirma, et firmus ero. Donec autem facias, toleras me: Quia tu suavis es, Domine, et mitis.

A Deo nihil nisi Deum petas.

8. Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam eos 27 (certe misericors omnibus invocantibus te); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur: Deum non invocaverunt 28. Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adiutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, iam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem iudex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius 29? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, peiorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tamquam Deum, ama Deum tamquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini 30. Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo iucundius nihil invenis, quo melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tamquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum: Et multum misericors omnibus invocantibus te.

Deus nos non exaudit ad voluntatem sed ad utilitatem.

9. Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum, fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti, veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum: etenim non expedit adversus stimulum calcitrare 31. Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones? Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis 32. Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Iob tentandum, et accepit 33. Quomodo non exauditus est Apostolus? In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 34. Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus: non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo: Dic animae meae: Salus tua ego sum 35. Quid ad te, quid tibi dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres, quae dat Deus peccatoribus; et hinc intellegite quid servet servis suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram, dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta. Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando: ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam homine promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur, aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte salutem paucorum dierum, iam sanatus quando moriatur ignorans; et fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui autem promisit Deus aliquid, et fefellit?

10. [v. 6.] Auribus infige, Domine, orationem meam. Magnus orantis affectus. Auribus infige, Domine, orationem meam: id est, non exeat de auribus tuis oratio mea, fige illam ibi in auribus tuis. Quomodo parturivit, ut figeret orationem suam in auribus Dei? Respondeat Deus, et dicat nobis: Vis figam orationem tuam in auribus meis? Fige in corde tuo legem meam. Auribus infige, Domine, orationem meam; et intende voci orationis meae.

Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam.

11. [v. 7.] In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me. Causa ut exaudires me, quia in die tribulationis meae clamavi ad te. Paulo ante dixerat: Tota die clamavi 36, tota die tribulatus sum. Nullus ergo christianus dicat esse diem in quo non sit tribulatus. Totam diem, totum tempus intelleximus: tota die tribulatur. Quid ergo, tribulatio est et quando bene est? Utique tribulatio. Unde tribulatio? Quia quamdiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino 37. Quodlibet hic abundet, nondum sumus in illa patria quo redire festinamus. Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam: si dulcis est patria, amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria delectatio. Delectationes in dextera tua usque in finem. Implebis me laetitia, ait, cum vultu tuo 38, ut contempler delectationem Domini 39. Ibi transiet labor et gemitus: ibi non oratio, sed laudatio; ibi Alleluia, Amen ibi, vox consona cum Angelis; ibi visio sine defectu, et amor sine fastidio. Quamdiu ergo non ibi, videtis quia non in bono. Sed abundant omnia? Abundent omnia, vide si securus es quia non pereunt omnia. Sed habeo quod non habebam; accessit pecunia quae non erat. Forte accessit et timor qui non erat; forte tanto securior eras, quanto pauperior. Postremo sint copiae, redundet affluentia huius saeculi, detur securitas quod non pereant: dicat Deus desuper, Aeternus in his eris, aeterna tecum erunt ista, sed meam faciem non videbis. Nemo carnem consulat; spiritum consulite: respondeat vobis cor vestrum; respondeat spes, fides, caritas, quae in vobis esse coepit. Ergone si acciperemus securitatem nos in affluentia bonorum saecularium semper futuros, et diceret nobis Deus: Faciem meam non videbitis, gauderemus in illis bonis? Eligeret forte aliquis gaudere, et dicere: Abundant mihi ista, bene mihi est, nihil amplius quaero. Nondum coepit esse amator Dei; nondum coepit suspirare tamquam peregrinus. Absit, absit: recedant omnia seductoria, recedant blandimenta falsa; recedant ea quae nobis quotidie dicunt: Ubi est Deus tuus? 40 Effundamus super nos animam nostram, confiteamur in lacrymis, gemamus in confessionibus, in miseriis suspiremus. Quidquid nobis adest praeter Deum nostrum, non est dulce: nolumus omnia quae dedit, si non dat seipsum qui omnia dedit. Auribus infige, Domine, orationem meam, et intende voci orationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.

De Deo facilius dicimus quid non sit quam quid sit.

12. [v. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine. Et quid dixit? Non est similis tibi in diis, Domine. Fingant sibi deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices, expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos habentes, et non videntes 41; et caetera quae dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus, haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid peius: Quoniam dii Gentium daemonia 42. Et quid? Nec daemonia, inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos, prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum 43. Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes 44: Non est similis tibi in diis, Domine. Quodlibet aliud cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne cogitet? Iste ergo dixit: Non est similis tibi in diis, Domine: quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest. Intendat Caritas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus: mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes, Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 45. Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.

13. [v. 9.] Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Annuntiavit Ecclesiam: Omnes gentes quotquot fecisti. Si est gens quam non fecit Deus, non adorabit eum: nulla est autem gens quam non fecit Deus; quia fontem omnium gentium Adam et Evam fecit Deus, inde propagatae sunt omnes gentes. Omnes ergo gentes Deus fecit: Omnes ergo gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dictum est? Quando coram eo non adorabant nisi pauci sancti in uno populo Hebraeorum, tunc dictum est hoc; et modo videtur quod dictum est: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dicebantur haec, non videbantur, et credebantur; quando videntur, quare negantur? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Dei unam et universalem Ecclesiam frustra impetunt haeretici.

14. [v. 10.] Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus magnus. Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se dicerent magnos: contra hos dicitur: Tu es Deus solus magnus. Nam quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, tu es solus Deus magnus. Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine 46. Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse dedignatur? Iste qui hoc dicit. Quicumque vult inter vos maior esse, dixit Dominus, erit vester servus 47. Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 48, quia solus est magnus, implet omnia quae praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa. Si diceres illi: Perdes villam tuam; forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat iniuriam videte, fratres. Scriptura dicit: In lata gente gloria regis; in diminutione populi contritio principis 49. Ergo hanc iniuriam facis Christo, ut dicas populum eius ad istam exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut invideas gloriae Christi, cuius signum te in fronte portare asseris, et de corde perdidisti? In lata gente gloria regis: agnosce regem tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do, inquies? Ecce hinc da: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine 50. Dic hoc, confitere hoc, et dedisti latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens. Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una caritas, quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria? Patria coelestis est, patria Ierusalem est: qui quis inde civis non est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus. Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus: quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.

Christus via veritas et vita.

15. [v. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. Ego sum via, et veritas, et vita 51. Deduc me, Domine, in via tua. In qua via? Et ambulabo in veritate tua. Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adiutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe iam ambulant in via. Deduc me, Domine, in via tua: certe iam in via tua sum, deduc me ibi. Et ambulabo in veritate tua: te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est 52? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. Deduc me ergo: Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: in illo utique qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.

Sic iucundetur cor nostrum ut timeat nomen Domini.

16. Iucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Ergo timor in iucunditate est. Et quomodo iucunditas, si timor? Nonne timor amarus solet esse? Erit aliquando iucunditas sine timore, modo iucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta iucunditas. Si nulla iucunditas, deficimus; si plena securitas, male exsultamus. Ergo et iucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine iucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo dicit psalmus: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 53: sic et apostolus Paulus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis 54. Quidquid ergo prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia rerum, abundat circumfluentia nescio cuius felicitatis: tentationes sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum est secundum Christum et germanam caritatem Christi: si forte lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum tuum qui te volebat seducere ad theatra, et tu eum duxisti ad ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista iucunda sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas; exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita iucundetur cor nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde iucundetur, aliunde feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam hic voluerimus, viscum erit corporis, non securitas hominis. Iucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

De inferno inferiore et inferno superiore.

17. [vv. 12.13.] Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiore. Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tamquam certus exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest: Eruisti animam meam ex inferno inferiore; intellegimus tamquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne, et ista mortalitate? Corpus enim mortuum est, ait Apostolus, propter peccatum 55. Ergo et hic sunt mortui; ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim ait: Corpus moriturum est; sed: Corpus mortuum est. Adhuc habet vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno 56. Ergo aut ipsius vox est et hic: Eruisti animam meam ex inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

Christus non ab inferno liberavit.

18. Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset Abraham, non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret: Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili, ait, memento quia recepisti bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec, ait, inter nos et vos magnum chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos 57. Ergo inter ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat: Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et salvus fueris, recte dicis medico: Liberasti me ab aegritudine; non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum: gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis. Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.

Christi corpus ab iniquis laniatur.

19. [v. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me. Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit Apostolus definite: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 58. Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit. Quos ergo intellegimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc vocem, praetereuntes legem Iudaei erant. Insurrexerunt super me praetereuntes legem: non servaverunt legem, et accusaverunt Christum, quasi ipse praeteriret legem. Praetereuntes legem insurrexerunt super me. Et passus est Dominus quae novimus. Putas nihil tale patitur modo corpus eius? Unde fieri potest? Si patrem familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos eius? Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum 59. Patitur et corpus praetereuntes legem; et insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt? Numquid forte Iudaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt, nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi. Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis colloquiis bonos mores corrumpentes 60; ipsi praetereuntes legem insurrexerunt super me. Dicat omnis anima pia, dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet per viam angustam 61, et incipiat pie vivere in Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. Omnes enim, inquit Apostolus, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur 62. Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Iesum Christum, clamantium et dicentium uno ore: Crucifige, crucifige 63: de quibus dictum est: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 64. Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est, quando Dominus crucifixus est: Et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo. Quomodo non proposuerunt? Non intellexerunt Deum. Homini parcerent: ad quod videbant, ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat: ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.

De Christi in cruce pendentis oratione.

20. [v. 15.] Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, longanimis et multum misericors, et verax. Quare longanimis et multum misericors, et miserator? Quia in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 65. Quem petit? Pro quibus petit? quis petit? ubi petit? Patrem filius, pro impiis crucifixus, inter ipsas iniurias, non verborum, sed mortis illatae, pendens in cruce: tamquam ad hoc extentas manus habuerit, ut sic pro illis oraret, ut dirigeretur oratio eius tamquam incensum in conspectu Patris, et elevatio manuum eius sacrificium vespertinum 66. Longanimis, et multum misericors, et verax.

Impii et corde immundi Deum non videbunt.

21. [v. 16.] Si ergo tu verax, respice in me, et miserere mei; da potestatem puero tuo. Quia verax, da potestatem puero tuo. Transeat tempus patientiae, veniat tempus iudicii. Quomodo, da potestatem puero tuo? Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio 67. Ille resurgens, et in terram ipse veniet iudicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam: in cruce patientia erat; in iudicio potentia erit. Apparebit enim homo iudicans, sed in claritate: quia sicut eum vidistis ire, dixerunt Angeli, sic veniet 68. Forma ipsa veniet ad iudicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non videbunt. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 69. Apparens in hominis forma, dicet: Ite in ignem aeternum; ut impleatur quod dixit Isaias: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini 70. Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt hominis. Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo 71: hoc non videbunt impii. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 72: hoc non videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; impii autem immundi sunt corde: procul dubio Deum non videbunt. Et ubi est: Videbunt in quem pupugerunt 73: nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut iudicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis dicetur: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Impiis vero ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis eius. Finito autem iudicio, quomodo conclusit? Sic ibunt impii in ambustionem aeternam; iusti autem in vitam aeternam 74. Iam a visione formae hominis pergunt illi ad visionem formae Dei. Haec est enim, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 75: subaudis: Et ipsum unum verum Deum; quia Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio. Dicunt illi discipuli: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Videtis quia in visione Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio est. Ideo consequenter subiecit, et ait: Nescitis quia ego in Patre, et Pater in me? 76 Id est, et me viso videtur et Pater, et Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus alio loco dicit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum 77. Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant; videbant hominem, credebant Deum. In iudicio autem eumdem Dominum nostrum Iesum videbunt hominem cum impiis; post iudicium videbunt Deum praeter impios. Da potestatem puero tuo.

Maria mater Christi, Ecclesia Christianorum mater.

22. Et salvum fac filium ancillae tuae. Dominus filius ancillae. Cuius ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et ait: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum 78. Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum: Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi. De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit: Salvum fac filium ancillae tuae. Et salvatus est a morte, sicut nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio dictum: Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud: ne autem nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait: Hoc autem dicebat de templo corporis sui 79. Salvus ergo factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in corpore Christi positus: Salvum fac filium ancillae tuae. Forte non potest dicere: Da potestatem puero tuo; quia ille Filius accepit potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est: Sedebitis super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel 80? et servi dicunt: Nescitis quia angelos iudicabimus 81? Accipit ergo et unusquisque sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae eius. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritaliter. Et salvum fac filium ancillae tuae.

Ne sit sera poenitentia tua.

Tous les livres