Enarrationes in Psalmos (page 2)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

8. [v 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter huius inimici. Cuius autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelleguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tamquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit 25. Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem iudicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur: Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tamquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Huius civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tamquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est: Princeps huius saeculi missus est foras 26, vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad iustitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut iam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore 27, et caetera huius loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.

Quomodo iudicat Dominus.

9. [vv 8.9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum eius 28 nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum iudicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii iudicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, paravit in occulto iudicio sedem suam; et ipse item palam iudicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram 29. Iudicabit populos cum iustitia. Hoc est quod superius dictum est: Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum iudicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum iustitia Dominus iudicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus 30.

10. [v 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi. Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cuius ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit 31. Nam quid sit adiutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis eius et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.

Quid significet cognoscere nomen.

11. [v 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis huius saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cuius est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem: Dominus nomen est illi 32. Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est 33. Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi iam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen eius qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, iam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire 34.

Sion interpretatur speculatio.

12. [v 12.] Psallite Domino, qui habitat in Sion: his dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae quae nunc est: sicut Ierusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sanctorum iam angelica vita fruentium; quia Ierusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima speculatio: et huic Ecclesiae dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 35; et: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris 36. Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia eius: et factum est, et non desinet fieri.

13. [v 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est: Annuntiate inter gentes mirabilia eius; et diceretur: Domine, quis credidit auditui nostro 37 et: Propter te occidimur tota die 38, convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens: Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum iudicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est iudicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur: Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt: Memoratus est. Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum.

Radix omnium malorum cupiditas.

14. [vv 14.15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cuius haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tamquam multi pauperes clament; sed tamquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives 39, et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est iam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas 40; et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit 41: ad quas delicias per cupiditates tamquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque proiciantur margaritae ante porcos 42; qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset 43, a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt 44: et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 45. Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.

Amor est motus animae.

15. [v 16.] Deinde sequitur, Exsultabo super salutare tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Iesus Christus, Virtus et Sapientia Dei 46. Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva est: quamdiu occultum est Filii iudicium, ipsa spe dicit, Exsultabo super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista, quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta, est dolosa cogitatio. Pes animae recte intellegitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel caritas. Amore enim movetur tamquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis, sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa caritatem. Unde et radix dicta est cupiditas 47. Radix porro tamquam pes arboris intellegitur. Radix dicta est et caritas, ubi de seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole arescunt, quia non habent altam radice 48. Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed cedunt persecutionibus, quibus sola caritate resistitur. Et Apostolus dicit: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere 49. Pes ergo peccatorum, id est amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit Deus in concupiscentiam cordis eorum 50, iam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tamquam pedem de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua comparatur dolor.

16. [v 17.] Cognoscitur Dominus iudicia faciens. Haec sunt iudicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus iudicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est peccator.

17. [vv 18-21.] Hic interponitur, Canticum diapsalmatis: quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et iustos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 51.

18. Quia non in finem oblivio erit pauperis: qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate huius saeculi florere existimantur, et iusti laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui iam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo iudicio separentur.

19. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum iudicium: sed antequam veniat, Iudicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et iustis intellegentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati 52. Sciant gentes quoniam homines sunt. Ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.

20. [vv 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas neglegere; interposito diapsalmate, subicit tamquam vocem gementium; et quaerentium cur iudicium differatur: Utquid, Domine, inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tamquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subicit dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est, opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui: his enim iucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto studio bonae spei parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat 53, ut sit earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione iucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.

21. Comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant: id est, malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare fiunt vincula? Quoniam laudatur peccator, inquit, in desideriis animae suae. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur. Et qui iniqua gerit, benedicitur: hinc comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant.

Disseritur de peccatore.

22. [v 4.] Irritavit Dominum peccator. Nemo gratuletur homini qui prosperatur in via sua, cuius peccatis deest ultor, et adest laudator: maior haec ira Domini est. Irritavit enim Dominum peccator, ut ista patiatur, id est, ut correptionis flagella non patiatur. Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae non exquiret. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur et non attendit peccata, et per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenitur: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira sit Dei, docent sequentia.

De peccatoris caecitate et damnatione

23. [v 5.] Non est Deus in conspectu eius, contaminantur viae eius in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis; cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu eius, et contaminentur viae eius in omni tempore, id est, cogitationes et consilia eius immunda sint! Auferuntur iudicia tua a facie eius. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non iudicet Deus, et sic auferuntur iudicia Dei a facie eius, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus 54.

Nihil laboriosius iniquitate.

24. [v 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur, Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a iustitiae lumine alienus, malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de generatione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod quidem etiam de Simone diffamatum est 55, cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo?

25. [v 7.] Cuius maledictione os eius plenum est, et amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac eius maledictione os plenum est: non enim habebit effectum ista cupiditas, sed intra os eius tantum valebit ad eum perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo, id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Sub lingua eius labor et dolor. Nihil est laboriosius iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in generationem sine malo: et propterea, sub lingua eius; non, in lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus et iustus et Dei filius videatur.

26. [v 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus, nisi eis quos huius saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos eius incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto dictum esse, ubi non facile intellegitur quid appetendum, quidve fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere innocentem.

Agitur de persecutionibus.

27. [v 9.] Oculi eius in pauperem respiciunt. Iustos enim maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum 56. Insidiatur in occulto, velut leo in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per cuiuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum, violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest cruciatibus affligendo ad se adducit.

28. [v 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In muscipula sua humilabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait, Humilabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui per iustitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.

29. [vv 11.12.] Unde autem inclinabitur, et cadet? Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc iam loquitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, iudicentur gentes in conspectu tuo 57; id est in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt 58. Nunc autem post illam occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed iam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime pertinet ad occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tamquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat 59: dicit ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum in finem.

30. [vv 13.14.] Iam itaque manifestum iudicium intellegentes, et exsultantes dicunt, Propter quid irritavit impius Deum? id est, quid profuit tanta mala facere? Dixit enim in corde suo: Non requiret. Deinde sequitur: Vides quoniam tu laborem et iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius: Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas; id est, quasi laborare et irasci timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa illi sit poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur, quomodo plerumque homines faciunt, dissimulantes vindictam, ne laborent, aut irascantur.

Dominus est spes pauperis.

31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est, omnia huius mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes eius. Pupillo tu eris adiutor; id est, ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et iam potest dicere: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 60. Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in terris 61. Cuius rei exemplum praebuit prior ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres 62. Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant, ut nec discipuli eius patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere patrem in terris.

32. [vv 15.16.] Contere brachium peccatoris et maligni; illius scilicet de quo supra dicebatur: Omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo eius, dixit potentiam eius: cui contraria est Christi potentia, de qua dicitur: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua. Requiretur delictum eius, nec invenietur propter illud, id est, iudicabitur de peccato suo, et ipse periet propter peccatum suum. Deinde quid mirum si sequitur, Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes de terra illius? Gentes posuit, peccatores et impios.

33. [v 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus huius saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum 63; de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 64. Iam vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis membris eius, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intellegi, ne saepe ista repetantur: non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis exaudit.

34. [v 18.] Iudicare pupillo et humili: id est, non ei qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim iudicare pupillum, aliud iudicare pupillo: iudicat pupillum etiam qui condemnat; iudicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco intellegitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet Filius hominis iudicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque hoc modo tamquam extulit Patrem.

Filius Dei est Christus.

35. Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine eiusdem psalmi nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae maiorem hic partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli, nec Virtutes, neque Filius hominis 65: quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi iudici occultum esse dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed ipsius David, cuius nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici utique psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur; Miserere nostri, fili David 66; atque ita etiam hoc modo eumdem Dominum Christum intellegat, de cuius occultis ipse psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi Deus sedem David patris sui 67. Nec illa sententia huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Iudaeis, Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 68. Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia 69; et filius, secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem 70. Non enim dicit, Non est filius David Christus; sed, Si iam tenetis quod filius sit eius, discite quomodo sit Dominus eius; nec teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus eius est.

IN PSALMUM 10

ENARRATIO

Canitur contra Donatistas.

1. [vv 1.2.] Nova tractatione titulus iste non indiget; iam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo psalmi textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos canendus, qui commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud ipsos iusti aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tamquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam et passer invenit sibi domum 1, et factus est Dominus refugium pauperi 2. Dicamus ergo tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?

2. [v 3.] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Terrores isti sunt comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se tamquam ad iustos transeamus. Ecce, inquiunt, peccatores intenderunt arcum: credo, Scripturas, quas illi carnaliter interpretando, venenatas inde sententias emittunt. Paraverunt sagittas suas in pharetra: eadem verba scilicet, quae Scripturarum auctoritate iaculaturi sunt, in cordis occulto paraverunt. Ut sagittent in obscura luna rectos corde: ut cum senserint, Ecclesiae lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis 3. Sed contra omnes istos terrores dicendum est: In Domino confido.

Quid nomine lunae intelligendum sit.

3. Luna vero quam congruenter significet Ecclesiam, memini me promisisse in hoc psalmo consideraturum. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram; si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintam decimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet Ecclesia, ex parte autem carnali obscura est: et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus; aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus; sicut contingit, cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum corda habere iubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Ergo et secundum hanc opinionem, luna intellegitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis allegorice sol appellatus est, illustratur. Quem nescientes et cernere non valentes haeretici quidam, ad istum solem corporeum et visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur. Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, congruenter accipitur allegorice luna, Ecclesia. Aut si in istis obscuritatibus, magis negotiosis quam fructuosis exercere animum aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis est lunam popularibus oculis intueri, et non quaerere obscuras causas, sed cum omnibus et incrementa eius et complementa et detrimenta sentire. Quae si propterea deficit ut renovetur, etiam ipsi imperitae multitudini demonstrat Ecclesiae figuram, in qua creditur resurrectio mortuorum.

4. Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna, in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et cum eius fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intellegi, quod sagittare voluerint in obscura luna rectos corde: sive adhuc in Ecclesiae novitate, quia nondum terris maior effulserat, et gentilium superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia: sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tamquam illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore verba dolosa et sacrilega iaculabantur peccatores, ut etiam rectos corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intellegi, quos Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione huius lunae obscurae, multa commiserint, quae nobis opprobria nunc obiciuntur ab haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido? Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.

Doctrina Donatistarum.

5. In Domino ergo confido. Illi timeant qui confidunt in homine, et de parte hominis se esse negare non possunt, per cuius canos iurant: et cum in sermone ab eis quaeritur, cuius communionis sint, nisi de parte illius se esse dicant, non possunt agnosci. Dic quid isti faciunt, cum illis commemorantur tam innumerabilia et quotidiana peccata et scelera eorum, quibus plena est illa societas? Numquid possunt dicere. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Non enim confidunt in Domino, qui tunc esse dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur. Itaque cum ab eis quaeritur, qui sint sancti, erubescunt dicere, Nos sumus; quin etiam si illi non erubescant hoc dicere, hi qui audiunt pro ipsis erubescunt. Itaque isti cogunt eos qui accipiunt sacramenta, spem suam in homine ponere, cuius cor videre non possunt. Et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 4. Quid est enim dicere, Ego quod de sanctum est; nisi, Spem tuam in me pone? Quid si non es sanctus? Aut ostende cor tuum. Quod si non potes, ubi videbo quod sanctus es? An forte dices quod scriptum est, Ex operibus eorum cognoscetis eos 5. Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum sub episcopis et presbyteris ducibus circumquaque volitare, et terribiles fustes Israeles vocare, quae homines qui nunc vivunt, quotidie vident et sentiunt. Macariana vero tempora, de quibus invidiam faciunt, et plurimi non viderunt, et nemo nunc videt: et quisquis ea vidit catholicus, potuit dicere, si Dei servus esse vellet, In Domino confido; quod et nunc dicit, cum multa quae non vult, in Ecclesia videt, qui se intra illa retia plena piscibus bonis et malis 6 natare adhuc sentit, donec ad finem maris veniatur, ubi mali segregentur a bonis. Isti autem quid respondent, si alicui illorum dicat ille quem baptizant: Quomodo me iubes praesumere? Nam si et dantis et accipientis est meritum, sit dantis Dei, et accipientis conscientiae meae: haec enim duo non mihi incerta sunt, bonitas illius, et fides mea. Quid de interponis, de quo certum scire nihil possum? Sine me dicere, In Domino confido. Nam si in te confido, unde confido si nihil mali ista nocte fecisti? Postremo si vis ut credam tibi, numquid possum amplius quam de te credere? Unde ergo confido in eis quibus heri communicasti, et hodie communicas, et cras communicabis, utrum vel isto triduo nihil mali commiserint? Quod si nec te nec me polluit quod nescimus, quae causa est ut rebaptizes eos qui tempora traditionis et Macarianae invidiae non noverunt? Quae causa est ut christianos de Mesopotamia venientes, qui Caeciliani et Donati nec nomen audierunt, rebaptizare audeas, et neges esse christianos? Si autem illos polluunt aliena peccata quae nesciunt, tenet te reum quidquid per singulos dies in parte vestra te nesciente committitur, imperatorum constitutiones frustra obicientem Catholicis, cum in vestris castris privati fustes ignesque sic saeviant. Ecce quo lapsi sunt, qui cum viderent in Catholica peccatores, non potuerunt dicere, In Domino confido, et spem suam in homine posuerunt. Quod omnino dicerent, si non aut ipsi, aut et ipsi tales essent, quales illos putabant, a quibus sacrilega superbia separari se velle finxerunt.

Fideles templum sunt Domini.

6. [v 4.] Dicat ergo anima catholica: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus 7, dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed venenis necant? Iustus autem quid fecit? Si vos Macarius, si vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 8: quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut caeteris Apostolis traderet 9? Quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit 10, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere 11, cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit 12; ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etiamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit?

7. [v 5.] Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus 13. Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput 14, ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in caritate 15. In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem caritate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disiungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius. Si coelum acceperis iustum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis 16; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelleges dum dictum est, Dominus in coelo sedes eius.

8. Oculi eius in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi 17. Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt, avertunt oculos Dei? Oculi enim eius in pauperem respiciunt. Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat? Palpebrae eius interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tamquam clausis oculis Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis, tamquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis libris crebra opertio atque adapertio tamquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.

9. [v 6.] Dominus interrogat iustum et impium. Quid ergo metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat iustum et impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: id est, non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum animae suae nocet dilector iniquitatis.

10. [vv 7.8.] Pluet super peccatores laqueos. Si nubes generaliter Prophetae intelleguntur, sive boni, sive mali, qui etiam pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelleguntur; et de his manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus, sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem 18. Non enim Prophetae tantum, sed omnes verbo Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male intelleguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene intelleguntur, fecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una 19, si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super peccatorem; sin autem intellegas, sicut ille qui ait, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia 20, imbrem pluit super fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit 21. Audit hoc peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc iustus, et a ciborum discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem Scripturarum nube, pro suo cuiusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et iusto pluvia ubertatis infusa est.

De iustitia Domini.

11. Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut iustorum calix tuus inebrians quam praeclarus 22! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae 23. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tamquam rationem reddens quare id fiat, subiecit: Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro iustis, iustitiae intellegantur positae; in multis enim iustis quasi multae iustitiae videntur esse, cum sit una Dei, cuius omnes participant: tamquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies eius: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies eius, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie eius, id est in eius notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies eius, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.

12. Si quis autem lunam synagogam vult intellegere, ad passionem Domini referat psalmum, et de Iudaeis dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Iustus autem quid fecit? quem tamquam destructorem Legis arguebant: cuius praecepta, perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant, ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intellegitur. Cui congruit et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui in coelis est. Oculi eius in pauperem respiciunt: aut quem suscepit secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem. Palpebrae eius interrogant filios hominum. Opertionem atque adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum, mortem resurrectionemque eius accipere possumus, ubi probavit filios hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione laetificatos. Dominus interrogat iustum et impium: iam de coelo gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et omnia caetera usque ad finem psalmi.

IN PSALMUM 11

ENARRATIO

1. [v 1.] Octavum diem iudicii posse intellegi, in sexto psalmo dictum est: potest et pro octavo, intellegi pro aeterno saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur sanctis.

2. [v 2.] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.

3. [v 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intellegi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur 1. Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.

4. [v 4.] Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci 2. Linguam magniloquam: linguam superbam.

5. [v 5.] Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non subditi.

Venit Christus pauperes propter et miseros.

6. [v 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus: ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci 3. Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritalium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo eius apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 4. Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 5: et ideo intellegitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tamquam potestatem habens, non tamquam Scribae eorum 6.

Gradus beatitudinis enumerantur

7. [v 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum huius saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste 7. Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam 8. Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici 9: de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tamquam potestatem habens, non tamquam Scribae eorum 10: quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.

8. [v 8.] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac et in aeternum: hic tamquam inopes et pauperes, ibi tamquam opulentos et divites.

9. [v 9.] In circuitu impii ambulant: id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tamquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum 11. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12: multiplicantur autem iusti secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem 13.

IN PSALMUM 12

ENARRATIO

Revelatur Deus mundis cordibus.

1. [v 1.] Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti 1. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intellegendum Christum spiritaliter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.

2. [v 2.] Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intellegatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati.

3. [v 3.] Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel diabolus, vel consuetudo carnalis.

4. [v 4.] Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem. Oculos cordis oportet intellegi, ne delectabili defectu peccati claudantur.

5. [v 5.] Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Diabolus et angeli eius: qui non exsultaverunt de iusto viro Iob, cum eum tribularent; quia non est motus 2, id est, de stabilitate fidei non recessit.

6. [v 6.] Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritalia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritalis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.

IN PSALMUM 13

ENARRATIO

1. [v 1.] Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 1, sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis.

De necessitate Christi ad bonum faciendum.

2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 2. Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intellegi, ut nullus hominum intellegatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intellegatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem.

3. [v 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum. Super Iudaeos potest intellegi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet.

4. [v 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Iudaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intellegendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca 3; ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis 4, quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 5. Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in iugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.

5. [v 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? iudicium minatur. Qui devorant populum meum in cibo panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem.

Bona terrena amittenda sunt.

6. [v 5.] Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem 6. Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intellegendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.

Creatori non creaturae oportet.

7. [v 6.] Quoniam Deus in generatione iusta est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Iniustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori 7. Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.

8. [v 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cuius humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad iudicium vivorum et mortuorum, regnumque iustorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte Israel, ut plenitudo Gentium intraret 8, in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Iudaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Iacob 9; sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Iacob.

IN PSALMUM 14

ENARRATIO

1. [v 1.] Psalmus ipsi David. De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quamquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tamquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adiuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse iam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intellegamus supereminentiam caritatis Christi in vita aeterna.

2. [v 2.] Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam: hoc proposuit, deinceps id exsequitur.

Veritas in corde habeatur.

3. [v 3.] Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tamquam si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum: id est, non libenter aut temere credidit criminatori.

4. [v 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu eius, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini 1: sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes.

Quomodo veritas sit in corde.

5. [v 5.] Qui iurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non 2; et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa maiora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.

IN PSALMUM 15

ENARRATIO

Sanctorum hereditas.

1. Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit.

2. [vv 1.2.] Dicit autem haec. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges: quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus.

3. [v 3.] Sanctis qui sunt in terra eius: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Ierusalem coelestis, quorum conversatio spiritalis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.

4. [v 4.] Multiplicatae sunt infirmitates eorum: non ad perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt: itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed spiritali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me iam vel peccatores, vel inimici, vel homines, sed iusti et fratres mei et filii Dei vocabuntur per pacem meam.

5. [v 5.] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adiungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret 1: non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt eius claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues.

6. [v 6.] Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites possessionis meae in tua claritate, tamquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus, sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est.

7. [v 7.] Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.

8. [v 8.] Providebam Dominum in conspectu meo semper: sed veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam.

9. [v 9.] Propter hoc iucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis iucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet.

Sancti implebuntur laetitia

10. [v 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in propitiatione tua in huius vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.

IN PSALMUM 16

ENARRATIO

Oratio Domini et Ecclesiae.

1. [vv 1.2.] Haec est personae Domini tribuenda, adiuncta Ecclesia, quae corpus eius est.

2. Exaudi, Deus, iustitiam meam, intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis: non ad te in labiis dolosis procedentem. A vultu tuo iudicium meum prodeat: ex illuminatione notitiae tuae verum iudicem; aut certe, non in labiis dolosis a vultu tuo iudicium meum prodeat, ut scilicet non proferam iudicans aliud quam in te intellego. Oculi mei videant aequitatem: cordis utique oculi.

3. [v 3.] Probasti cor meum et visitasti nocte: quia ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus, iustus inventus sum.

4. [v 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.

5. [v 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur caritas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tamquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci.

6. [v 6.] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: ego libera et valida intentione preces ad te direxi; quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: non deserat exauditio tua humilitatem meam.

7. [v 7.] Mirifica misericordias tuas: non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.

8. [v 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae diiudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas iudicii discernens inter iustos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento caritatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me afflixerunt.

9. [vv 9.10.] Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: laetitia sua pingui cooperti sunt, postea quam cupiditas eorum de scelere satiata est. Os eorum locutum est superbiam: et propterea os eorum locutum est superbiam, dicendo: Ave, rex Iudaeorum 1, et caetera talia.

10. [v 11.] Proicientes me nunc circumdederunt me: proicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce. Oculos suos statuerunt declinare in terram: intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant.

11. [v 12.] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret 2. Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus eius, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis 3, cogitans de insidiis quibus iustum circumveniret et perderet.

12. [v 13.] Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: exsurge, Domine, quem dormire arbitrantur et iniquitates hominum non curare; ante excaecentur malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat, et ita subverte eos.

Impii excaecantur peccatis.

13. [v 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat iustos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tamquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros 4.

14. [v 15.] Ego autem in tua iustitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua iustitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intellegere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intellegunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intellegimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.

IN PSALMUM 17

ENARRATIO

1. [v 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit 1. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, hoc est, regis Iudaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saul, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit 2 et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem.

Totus Christus hic loquitur, id est Christus et Ecclesiae.

2. [v 2.] Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea: diligam te, Domine, per quem fortis sum.

3. [v 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adiutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me.

4. [v 4.] Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.

5. [v 5.] Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me.

6. [v 6.] Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt iactatione iustitiae; cuius non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur.

Exauditur a Deo.

7. [v 7.] Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu eius: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introibit in aures eius.

8. [v 8.] Et commota est et contremuit terra: ita clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus: ut scilicet iam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.

9. [v 9.] Ascendit fumus in ira eius: ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie eius exardescit: et flagrantia caritatis post poenitentiam de notitia eius inardescit. Carbones succensi sunt ab eo: qui iam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce iustitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.

10. [v 10.] Et inclinavit coelum, et descendit: et humilavit iustum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus eius. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus eius, tamquam scabellum pedum eius.

11. [v 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per caritatem: plenitudo enim legis caritas 3. Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt.

12. [v 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris 4 ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus 5. In circuitu eius tabernaculum eius: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, iam se esse arbitretur, si Scripturas recte intellegit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est.

De Apostolorum praedicatione.

13. [v 13]. Prae fulgore in conspectu eius: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis eius. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi eius non iam in Iudaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Obiurgationes figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae obiurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem caritatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt.

14. [v 14.] Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica fiducia de corde iusti sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.

15. [v 15.] Et emisit sagittas suas, et dispersit eos: et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed eius a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem 6. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et conturbavit eos.

16. [v 16.] Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam 7. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intellegebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei 8. Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini 9.

17. [v 17.] Misit de summo, et accepit me: vocando ex Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam 10. Assumpsit me de multitudine aquarum: assumpsit me de multitudine populorum.

18. [v 18.] Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum.

Dominus protector est et iustum iudex.

19. [v 19.] Praevenerunt me in die afflictionis meae: priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.

20. [v 20.] Et eduxit me in latitudinem: et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant iam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum.

21. [v 21.] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudine fidei.

22. [v 22.] Quia custodivi vias Domini: ut latitudo bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi consequatur.

23. [v 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt. Quoniam omnia iudicia eius: id est, et praemia iustorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et iustitias eius non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.

24. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea.

25. [v 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur 11, sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum eius. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 12: quo pertinet altitudo spei.

26. [v 26.] Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta profunditas, qua intellegeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 13.

27. [v 27.] Et cum electo electus eris: et ab eo quem eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris: et cum perverso videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini 14: et ipsorum via non est recta.

28. [v 28.] Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humilabis: ignorantes autem Dei iustitiam, et suam volentes constituere 15, humilabis.

29. [v 29.] Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis tenebras meas.

A Domino eruimur a malo.

30. [v 30.] Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Ierusalem peccata erexerunt.

31. [v 31.] Deus meus, immaculata est via eius: Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad eos; quia immaculata est via eius. Eloquia Domini igne examinata: eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.

32. [v 32.] Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem, tamquam haereditatem speratam filii possidebimus?

33. [v 33.] Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit immaculatam viam caritatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fidei, qua venit ad me.

34. [v 34.] Qui perfecit pedes meos tamquam cervi: qui perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta huius saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei 16.

35. [v 35.] Qui docet manus meas ad praelium: qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.

36. [v 36.] Et dedisti mihi protectionem salutis meae, et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me docebit pervenire quo direxit.

37. [v 37.] Dilatasti gressus meos subter me: nec impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti caritatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum sequentibus.

38. [v 38.] Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar; sed comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant: et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.

39. [v 39.] Confringam illos, nec poterunt stare: nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: deiectis illis, praeponam amores quibus ambulo in aeternum.

40. [v 40.] Et praecinxisti me virtute ad bellum: et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse cupiebant.

41. [v 41.] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me disperdidisti. Alios autem eorum qui in odio perduraverunt, disperdidisti.

42. [v 42.] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec exauditione dignos iudicavit non recedentes a malitia sua.

43. [v 43.] Et comminuam illos ut pulverem iuxta faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tamquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.

44. [v 44.] Erues me de contradictionibus populi: erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum, omne saeculum post illum ibit 17.

45. [v 45.] Constitues me in caput Gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obedivit mihi.

De duobus Testamentis.

46. [v 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis 18, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tamquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis 19, quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei.

47. [v 47.] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: secundum carnem autem sapere, mors est 20; vivit enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem.

48. [v 48.] Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige, crucifige 21, Iudaeis.

49. [v 49.] Ab insurgentibus in me exaltabis me: a Iudaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me.

50. [v 50.] Propterea confitebor tibi in Gentibus. Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis.

51. [v 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas eius Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini eius usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus hic loquitur, in quo sunt omnia membra eius.

IN PSALMUM 18

ENARRATIO I

1. [v 1.] Titulus notus est: nec Dominus Iesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur.

2. [v 2.] Coeli enarrant gloriam Dei: iusti Evangelistae, in quibus Deus tamquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Iesu Christi, sive gloriam qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum, fiducia Spiritus sancti et coelum factum, quod antea timore terra erat.

3. [v 3.] Dies diei eructat verbum: Spiritus spiritalibus profert plenitudinem incommutabilis Sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est 1. Et nox nocti annuntiat scientiam: et mortalitas carnis tamquam longe positis carnalibus, fidem insinuando, annuntiat futuram scientiam.

4. [v 4.] Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: per quos non auditae sint voces Evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.

5. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

Nativitas Christi temporalis et aeterna.

6. [v 6.] In sole posuit tabernaculum suum: Dominus autem ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram 2, in tempore vel in manifestatione posuit tamquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis suae. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus naturae humanae tamquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam, sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit 3.

7. [v 7.] A summo coelo egressio eius: a Patre egressio eius, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est. Et occursus eius usque ad summum coeli. Et occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Et non est qui se abscondat a calore eius: cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in nobis 4 mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis; et ipsam enim penetravit Verbi calor.

Quomodo et quibus Christus revelatur.

8. [v 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere 5: et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 6; non premens animas servitutis iugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 7: quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8.

9. [v 9.] Iustitiae Domini rectae, laetificantes cor: omnes iustitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit; ut qui imitarentur, corde gauderent, in eis quae libere cum caritate facerent, non serviliter cum timore. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos: praeceptum Domini lucidum, sine velamento carnalium observationum, illuminans hominis interioris aspectum.

10. [v 10.] Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi: timor Domini, non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur; sed castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere: et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc 9, sed permanet in saeculum saeculi.

11. [v 11.] Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: iudicia eius qui non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 10, vere iustificata incommutabiliter; neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium eius potest eripere. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia; tamen desiderabilia iudicia Dei super pompas huius saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur iudicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat iudicia Dei, cuius voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive quisque iam sit mel, qui iam solutus vitae huius vinculis exspectat diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt iudicia Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt.

12. [v 12.] Etenim servus tuus custodit ea: nam non custodienti amara dies Domini. In custodiendo illa retributio multa: non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso quo iudicia Dei custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis.

13. [v 13.] Delicta quis intellegit? In delictis autem qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta quis intellegit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas, cui desiderabilia et dulcia sunt iudicia Dei; et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se?

De peccato apostasiae.

14. [v 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce servo tuo: ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est maius delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis 11: et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit.

15. [v 15.] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: meditatio cordis mei non ad iactantiam placendi hominibus, quia iam nulla superbia est; sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis. Domine adiutor meus, et redemptor meus: Domine adiutor meus, tendentis ad te; quoniam redemptor meus es tu, ut tenderem ad te: ne quisquam vel sapientiae suae tribuens quod ad te convertitur, vel viribus quod ad te pervenit, magis repellatur abs te qui superbis resistis; quia mundatus non est a delicto magno, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adiuvas ut perveniamus ad te.

IN EUMDEM PSALMUM 18

ENARRATIO II

Sermo ad plebem

Cantatur de Christo.

1. Deprecati Dominum, ut ab occultis nostris mundet nos, et ab alienis parcat servis suis, quid hoc sit intellegere debemus, ut humana ratione, non quasi avium voce cantemus. Nam et meruli et psittaci et corvi et picae et huiusmodi volucres, saepe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, naturae hominis divina voluntate concessum est. Et quam multi mali et luxuriosi sic cantant digna auribus suis et cordibus, novimus et dolemus. Eo enim peiores sunt, quo non possunt ignorare quod cantant. Sciunt enim se cantare flagitia, et tamen cantant tanto libentius, quanto immundius: quoniam tanto se putant laetiores, quanto fuerint turpiores. Nos autem qui in Ecclesia divina eloquia cantare didicimus, simul etiam instare debemus esse quod scriptum est, Beatus populus qui intellegit iubilationem 1. Proinde, carissimi, quod consona voce cantavimus, sereno etiam corde nosse ac videre debemus. Rogavit enim Dominum unusquisque nostrum in hoc cantico, et dixit Deo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto magno. Quod ut bene sciamus quid sit, et quale hoc sit, ipsius psalmi textum, quantum donat Dominus, breviter percurramus.

2. Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia illic scriptum est: ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et huius virginis sponsae Christi sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo 2? In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Iesu Christo posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Ioannes: Et vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 3. Hanc gloriam coeli enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum. Quamquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo, nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in Christo Iesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per sanguinem ipsius 4. Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium, ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram iustitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 5. Haec est, inquam, gloria Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo tuo: Deus meus, misericordia eius praeveniet me 6: praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil in te boni invenit. Praevenisti supplicium eius superbiendo: ille praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tamquam enim ex peccatore iustificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus, dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 7. Dicamus, Non nobis: quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis, sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit nobis 8. Non ergo nobis, Domine, non nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam Dei.

Omnia Deus Verbo fecit; quid sit gloria Dei.

3. [v 2.] Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: quod dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum eius. Quae opera manuum eius? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit omnia, et tamquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit. Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit 9; tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 10. Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli 11; et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subiecit: Ipsi peribunt, tu autem permanes 12. Ergo non solum homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundaverunt 13 Ergo si et coelos manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco; quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia 14: Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei: enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor, tamquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus 15: infelix, per humilitatem impetrat felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum eius annuntiat firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor. Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter amatores mundi persecutoresque iustorum: inter saevientem mundum annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera manuum eius. Quae sunt opera manuum eius? Gloria Dei illa, qua salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 16; non solum quippe homines, sed etiam iustos, si tamen sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos 17.

4. [v 3.] Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat verbum; apertum et planum, tamquam per diem: quod autem nox nocti annuntiat scientiam, obscurum est, tamquam per noctem. Dies diei, sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis, quibus dixit: Vos estis lumen mundi 18. Apertum hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod tempore Domini nostri Iesu Christi, cum in terra versaretur, Apostoli audierunt, hoc in posteros esse traiectum, tamquam de tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei, et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod multas intellegentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est, spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spiritales spiritalibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tamquam verbum eructatum; illi tamquam scientiam annuntiatam: quod enim ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus autem et unum aliquid, quod quidam velut conicientes aperuerunt: quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei eructabat verbum; quando Iudas Dominum Christum prodidit Iudaeis, nox nocti annuntiabat scientiam.

5. [vv 5.4.] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 19. Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonuerunt; In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris? Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere?

De fraterna caritate.

6. [v 6.] In sole posuit tabernaculum suum: in manifestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non velut opertam; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto fecisti, patieris in sole 20: hoc est, occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 21. Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult caritas, qua fratres sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna caritas non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem 22; sed, dic fratri meo ut teneat mecum haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille tamquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali thalamum invenit; atque inde naturae coniunctus humanae, tamquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis maiestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione, tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam.

De Spiritu Sancto.

7. [v 7.] Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum caeli. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae velut ignis 23. Sicut ignis venit Spiritus sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus; sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a calore eius.

8. [v 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Hoc est Spiritus sanctus. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: non superbis. Hoc est Spiritus sanctus.

9. [v 9.] Iustitiae Domini rectae: non terrentes, sed laetificantes corda. Hoc est Spiritus sanctus. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos, non hebetans: non carnis oculos, sed cordis; non exterioris hominis, sed interioris. Hoc est Spiritus sanctus.

10. [v 10.] Timor Domini: non servilis, sed castus; gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata caritas foras mittit 24; sed permanens in saeculum saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus, ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una 25. Iudicia Dei vera iustificata in idipsum: propter unitatem.

11. [v 11.] Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: aut multum aurum, aut multum pretiosum, aut multum desiderabilia; tamen multum, haeretico parum. Non nobiscum amant idipsum, et nobiscum confitentur Christum. Ipsum quem mecum confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult, recusat, recalcitrat, respuit: non illi est desiderabile hoc super aurum et lapidem pretiosum multum. Audi aliud: Et dulciora, inquit, super mel et favum. Sed hoc adversum est erranti: mel amarum est febrienti, dulce tamen et acceptabile sanato, quia carum est sanitati. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.

12. [v 12.] Nam et servus tuus custodit ea: quam dulcia ista sunt, custodiendo probat servus tuus, non loquendo. Custodit ea servus tuus, quia et nunc dulcia sunt, et in posterum salubria sunt; nam in custodiendo ea retributio multa: sed amans animositatem suam, nec videt hunc splendorem haereticus, nec sentit dulcedinem.

Duo genera delictorum.

13. [vv 13.14.] Delicta enim quis intellegit? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 26. Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem, suavitatem caritatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui custodio, rogo te, quoniam delicta quis intellegit? ne mihi ut homini quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me, Domine. Quis enim delicta intellegit? Si videntur tenebrae, intelleguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno deiecit. Hic ipse Dei servus custodiens iudicia Dei, in quibus retributio multa, et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me 27. Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me, Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis parce servo tuo.

De servitute peccati.

14. Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena. Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas 28. Noli timere, si christianus es, dominum foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time, hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse noluisti.

15. Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod deiecit Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo 29. Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis, quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc vitium dedignantur colla subdere iugo Christi, obligati arctius iugo peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit servire caritati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio, quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt, facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem fieret pastor porcorum 30, qui erat socius Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque ad formam servi humilavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Iam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 31.

16. [v 15.] Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere: humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae 32. Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine adiutor meus et redemptor meus: adiutor in bonis, redemptor a malis; adiutor ut habitem in caritate tua, redemptor ut liberes me ab iniquitate mea.

IN PSALMUM 19

ENARRATIO

Non Christus dicit, sed Christo dicit propheta.

1. [v 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens.

2. [v 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis: exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium tuum 1. Protegat te nomen Dei Iacob: ad te enim pertinet populus posterior natu, quia maior serviet minori 2.

3. [v 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis.

4. [v 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos faciat omnium iniuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.

5. [v 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis 3, ut mortificatum granum copiosius resurgeret 4; sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 5.

6. [v 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.

7. [v 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari 6; verum etiam de coelo, ubi iam ad dexteram Patris interpellans pro nobis 7, diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae eius: potentatus nostri sunt salus favoris eius, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus 8. Nam vana salus hominum 9, quae non dexterae, sed sinistrae eius est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt.

8. [v 8.] Hi in curribus et hi in equis: hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exsultabimus.

9. [v 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum 10; et irruentes in lapidem offensionis 11 et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei iustitiam, et suam volentibus constituere 12. Nos vero surreximus, et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham 13 qui non sectabamur iustitiam, apprehendimus eam 14, et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem iustificati erecti sumus.

10. [v 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo iam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.

IN PSALMUM 20

ENARRATIO

De Christo canitur.

1. [v 1.] In finem, psalmus ipsi David. Titulus notus est; de Christo canitur.

2. [v 2.] Domine, in virtute tua laetabitur rex: Domine, in virtute tua, qua Verbum caro factum est, laetabitur homo Christus Iesus. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: et super hoc, quo vivificas omnia, exsultabit vehementer.

3. [v 3.] Desiderium animae eius dedisti ei: desideravit manducare Pascha 1, et ponere cum vellet, atque iterum cum vellet sumere animam suam 2; et dedisti ei. Et voluntate labiorum eius non privasti eum. Pacem meam, inquit, relinquo vobis 3: et factum est.

4. [v 4.] Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso: in principio sermonis eius accedentes ambierunt eum lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis eius fieret.

5. [v 5.] Vitam petiit, et dedisti ei: resurrectionem petiit, dicens, Pater, clarifica Filium tuum 4; et dedisti ei. Longitudinem dierum in saeculum saeculi: longa tempora saeculi huius, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi.

6. [v 6.] Magna est gloria eius in salute tua: magna est quidem gloria eius in salute, qua eum resuscitasti. Gloriam et magnum decorem impones super eum: sed adhuc gloriam et magnum decorem addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam.

7. [v 7.] Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: haec est benedictio, quam ei dabis in saeculum saeculi: Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: secundum hominem laetificabis eum cum vultu tuo, quem levavit ad te.

8. [v 8.] Quoniam rex sperat in Domino: quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino. Et in Altissimi misericordia non commovebitur: et in Altissimi misericordia non conturbabit humilitatem eius obedientia usque ad mortem crucis.

9. [v 9.] Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad iudicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt: claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die iudicii puniendos omnes qui te oderunt; quia nunc ipsi non invenerunt eam.

10. [v 10.] Pones eos ut clibanum ignis: constitues eos ardentes intrinsecus, conscientia impietatis suae. In tempore vultus tui: in tempore manifestationis tuae. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis: deinde conturbati vindicta Domini, post accusationem conscientiae, dabuntur igni aeterno devorandi.

11. [v 11.] Fructum illorum de terra perdes: fructum illorum, quia terrenus est, perdes de terra. Et semen eorum a filiis hominum: et opera illorum, vel quoscumque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti.

12. [v 12.] Quoniam declinaverunt in te mala: haec autem poena retribuetur eis, quoniam mala quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum detorserunt. Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire: cogitaverunt consilium, dicentes, Expedit unum pro omnibus mori 5; quod non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint.

13. [v 13.] Quoniam pones eos dorsum: quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum: et in his quae relinquis, id est in cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.

14. [v 14.] Exaltare, Domine, in virtute tua: quem humilem non cognoverunt, exaltare, Domine, in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. Cantabimus et psallemus virtutes tuas: corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua.

IN PSALMUM 21

ENARRATIO I

Mortuus est Christus et resurrexit.

1. [v 1.] In finem, pro susceptione matutina psalmus David. In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus Iesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio eius, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra non dominabitur 1. Dicuntur autem ista ex persona crucifixi: nam de capite psalmi huius sunt verba quae ipse clamavit cum in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cuius mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum illo 2.

2. [v 2.] Deus, Deus meus respice me, quare me dereliquisti longe a salute mea? longe factus a salute mea; quoniam longe est a peccatoribus salus 3. Verba delictorum meorum: nam haec verba sunt non iustitiae, sed delictorum meorum. Vetus enim homo confixus cruci loquitur; etiam causam ignorans quare eum dereliquerit Deus: aut certe, Longe a salute mea sunt verba delictorum meorum.

Oratio Christi ad Deum.

3. [v 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, nec exaudies: Deus meus, clamabo ad te in rebus prosperis huius vitae, ut non mutentur; nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, et non ad insipientiam mihi: et in adversis utique huius vitae clamabo ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis; non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam.

4. [v 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel: tu autem in sancto habitas, et ideo immunda delictorum verba non exaudies. Laus videntis te, non eius qui laudem suam quaesivit in gustando vetito cibo, ut apertis corporeis oculis abscondere se conaretur a conspectu tuo 4.

5. [v 5.] In te speraverunt patres nostri: omnes iusti scilicet, non quaerentes suam laudem, sed tuam; speraverunt, et eruisti eos.

6. [v 6.] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ad te clamaverunt, non verbis delictorum a quibus longe est salus, et ideo salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi: in te speraverunt, nec eos fefellit spes; non enim in se illam posuerunt.

7. [v 7.] Ego autem sum vermis, et non homo: ego autem iam non ex persona Adam loquens, sed ego proprie Iesus Christus sine semine in carne natus sum, ut essem in homine ultra homines; ut vel sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam. Opprobrium hominum et abiectio plebis: in qua factus sum opprobrium hominum, ita ut pro convicioso maledicto diceretur; Tu sis discipulus eius 5, et plebs me contemneret.

8. [v 8.] Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me: omnes qui conspiciebant me, irridebant me, Et locuti sunt in labiis, et moverunt caput: et locuti sunt non in corde, sed in labiis.

9. [v 9.] Nam irridenter moverunt caput, dicentes: Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Haec verba erant, sed in labiis dicebantur.

10. [v 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: quoniam tu es qui extraxisti me, non solum de illo ventre virginali, nam omnibus hominibus lex ista nascendi est ut de ventre extrahantur, sed etiam de ventre Iudaicae gentis; cuius tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisionis caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae: spes mea Deus, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, nam et ante utique; sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi, extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem.

11. [v 11.] In te confirmatus sum ex utero: ipse est uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed iactavit me: non autem cecidi, quia continuisti me. De ventre matris meae Deus meus es tu. De ventre matris meae: non effecit venter matris meae ut tamquam parvulus oblitus essem tui.

12. [v 12.] Deus meus es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est. Deus meus ergo es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio iuxta me est; nam est in corpore meo. Quoniam non est qui adiuvet: quis enim adiuvat, si tu non adiuvas?

13. [v 13.] Circumdederunt me vituli multi: circumdedit me multitudo luxuriantis plebis. Tauri pingues obsederunt me: et principes eius de oppressione mea laeti, obsederunt me.

14. [v 14.] Aperuerunt in me os suum: aperuerunt in me os, non de Scripturis tuis, sed de cupiditatibus suis. Sicut leo rapiens et rugiens: sicut leo cuius rapina est, quod apprehensus adductus sum; et rugitus, Crucifige, Crucifige! 6

15. [v 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, tamquam dura et clausa non intellegebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tamquam liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae meae.

16. [v 16.] Exaruit velut testa virtus mea: exaruit passione virtus mea; non velut fenum, sed velut testa, quae fit igne firmior. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: et servaverunt apud se praecepta mea illi, per quos locuturus eram. Et in pulverem mortis deduxisti me: et in impios morti destinatos, quos tamquam pulverem proicit ventus a facie terrae, deduxisti me.

17. [v 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi: quoniam circumdederunt me, non pro veritate, sed pro consuetudine, latrantes multi. Concilium malignantium circumdedit me. Foderunt manus meas et pedes: foderunt clavis manus meas et pedes.

18. [v 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: dinumeraverunt in ligno crucis extenta omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: ipsi vero, id est non mutati, consideraverunt et conspexerunt me.

19. [v 19.] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20. [v 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum a me: tu autem, Domine, non in fine saeculi, sicut caeteros; sed statim resuscita me. In defensionem meam aspice: aspice, ne quid mihi noceant.

21. [v 21.] Erue a framea animam meam: erue animam meam a lingua dissensionis. Et de manu canis unicam meam: et de potestate populi ex consuetudine latrantis Ecclesiam meam.

22. [v 22.] Salvum me fac de ore leonis: salvum me fac de ore regni saecularis. Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam: et a sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque non ferentium, salvam fac humilitatem meam.

23. [v 23.] Narrabo nomen tuum fratribus meis: narrabo nomen tuum humilibus, et se invicem diligentibus sicut a me dilecti sunt fratribus meis. In medio Ecclesiae cantabo te: in medio Ecclesiae gaudens praedicabo te.

24. [v 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: qui timetis Dominum, nolite quaerere laudem vestram, sed ipsum laudate. Universum semen Iacob, magnificate eum: universum semen eius cui maior serviet, magnificate eum.

25. [v 25.] Timeat eum omne semen Israel: timeant eum omnes ad novam vitam nati, et ad visionem Dei reparati. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis: quoniam non sprevit precem, non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum vitam vanam transire nolebat, sed precem pauperis non tumentis in pompis transeuntibus. Neque avertit faciem suam a me: sicut ab illo qui dicebat, Clamabo ad te, nec exaudies. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26. [v 26.] Apud te laus meas: non enim laudem meam quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et iam sanctum te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram timentibus eum.

27. [v 27.] Edent pauperes, et saturabuntur: edent humiles et contemptores saeculi, et imitabuntur; ita enim nec copiam huius saeculi concupiscent, nec timebunt inopiam. Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: nam laus Domini est eructatio saturitatis illius. Vivent corda eorum in saeculum saeculi: nam cibus ille cordis est.

28. [v 28.] Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae: commemorabuntur; exciderat enim Deus Gentibus mortaliter natis et in exteriora tendentibus; et tunc convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: et adorabunt in conscientiis suis universae patriae gentium.

29. [v 29.] Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium: quoniam Domini est regnum, non superborum hominum; et ipse dominabitur gentium.

30. [v 30.] Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. In conspectu eius procident universi qui descendunt in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus, non videntibus ruinam eorum.

31. [v 31.] Et anima mea ipsi vivet: et anima mea quae in contemptu saeculi huius quasi mori videtur hominibus, non sibi, sed ipsi vivet. Et semen meum serviet illi: et opera mea, vel per me credentes in eum, servient illi.

32. [v 32.] Annuntiabitur Domino generatio ventura: annuntiabitur in honorem Domini generatio Novi Testamenti. Et annuntiabunt iustitiam eius: et annuntiabunt Evangelistae iustitiam eius. Populo qui nascetur quem fecit Dominus: populo qui nascetur ex fide Domino.

IN EUMDEM PSALMUM 21

ENARRATIO II

Sermo ad plebem

Passio Domini commemoratur.

1. Quod taceri Deus noluit per Scripturas suas, nec a nobis tacendum est, et a vobis audiendum. Passio Domini, sicut scimus, semel facta est; semel enim Christus mortuus est, iustus pro iniustis 1. Et scimus, et certum habemus, et fide immobili retinemus, quia Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 2; verba ista Apostoli sunt: tamen ne obliviscamur quod factum est semel, in memoria nostra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, numquid toties Christus moritur? Sed tamen anniversaria recordatio quasi repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tamquam videamus in cruce pendentem Dominum; non tamen irridentes, sed credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in coelo adoratur. An forte adhuc irridetur, et iam non est irascendum Iudaeis, qui vel morientem deriserunt, non regnantem? Et quis est qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit triticum irrideri Dominum: hoc volo gemere vobiscum; tempus est enim lugendi. Passio Domini celebratur: tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est idoneus ad effundendas lacrymas pro dignitate doloris tanti? Sed quomodo ait propheta? Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum 3 si vere fons lacrymarum esset in oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re aperta, in ea re ubi nemo potest dicere, Non intellexi! Possidenti enim universum orbem terrarum, pars offertur; et dicitur sedenti ad dexteram Patris, Ecce quid hic habes: et pro tota terra ostenditur illi sola Africa!

2. Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus? Si possent de lacrymis describi! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento 4? Cuius typum portabat? nonne Ecclesiae? Cuius figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco 5 Ipsius enim Ecclesiae insinuabat personam et Apostolus: et quod dixit, sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit? Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur, et dicitur: Africa sola bene olet, totus mundus putet. Christi bonus odor sumus in omni loco, quis dicit? Ecclesia. Hunc bonum odorem significabat illud vas unguenti, quo perfusus est Dominus. Videamus si non coattestatur ipse Dominus. Dum quidam sua quaerentes, avari, fures, id est Iudas ille diceret de illo unguento: Utquid ista perditio? poterat res pretiosa venumdari, et proficere pauperibus, odorem enim bonum Christi vendere volebat, quid respondit Dominus? Utquid molesti estis mulieri? Bonum opus operata est in me. Et quid amplius dicam, quando ipse dixit: Ubicumque autem praedicabitur hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod fecit mulier ista 6! Est quod addere? est quod detrahere? est quare aurem calumniatoribus accommodare? Aut mentitus est Dominus, aut fefellit illum? Eligant quid dicant: aut mentitam dicant veritatem, aut deceptam dicant veritatem. Ubicumque praedicabitur hoc Evangelium. Et quasi quaereres ab eo: Ubi enim praedicabitur? In toto mundo, inquit. Psalmum audiamus, videamus si hoc dicit. Audiamus quod plangendo cantatur, et vere digna res planctu quando cantatur surdis. Miror, fratres, si hodie psalmus iste legitur et in parte Donati. Rogo vos, fratres mei, confiteor vobis, novit Christi misericordia, quia sic miror quasi lapidei ibi sint, et non audiant. Quid apertius surdis dicitur? Passio Christi tam evidenter quasi Evangelium recitatur, et dictum est ante nescio quot annos quam Dominus de Maria virgine nasceretur: praeco erat nuntians iudicem futurum. Legamus illum quantum angustia temporis patitur, non pro affectu doloris nostri, sed, ut dixi, quantum angustia temporis patitur.

Delicta nostra sua fecit Christus.

3. [v 2.] Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabacthani? quod est, quare me dereliquisti 7 Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini 8, videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 9. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis. Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia 10. Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius 11. Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut iustitiam suam nostram iustitiam faceret?

Cur oratio interdum non exaudiatur.

4. [v 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me, de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 12, mori timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut sit sicut dominus eius 13. Paulus dicit, miles regis Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo 14. Ille optat mortem, ut sit cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in corpore suo constitutis, ista dicebat? Inde erat illa vox, membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione, et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur 15. Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intellegat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem.

5. [v 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intellegere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. Petiit Iob ad tentandum, et concessum est 16. Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt 17. Daemones exaudiuntur, Apostolus non exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus. Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur. Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribulatione meliores fiunt, tamquam aurum probati. Et si forte petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire.

6. [v 5.] Et vide quid dicat: In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et eruisti eos. Et novimus, et legimus quam multos patres nostros sperantes in se eruit Deus. Eruit ipsum populum Israel de terra Aegypti 18; eruit tres pueros de camino ignis 19; eruit Danielem de lacu leonum 20; eruit Susannam de falso crimine 21. Omnes invocaverunt, et eruti sunt. Numquid defecit ad Filium suum, ut in cruce pendentem non exaudiret? Quare autem ipse non eruitur modo, qui dixit: In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos?

7. [v 7.] Ego autem sum vermis, et non homo. Vermis, et non homo: nam est et homo vermis; sed ille, Vermis, et non homo. Unde non homo? Quia Deus. Quare ergo sic se abiecit ut diceret, Vermis? An quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut Christus de Maria virgine? Et vermis, et tamen non homo. Quare vermis? Quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu natus. Quare non homo? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 22.

Quae Christus passus sit et quare.

8. Opprobrium hominum et abiectio plebis: videte quanta passus est! Iam ut dicamus passionem, et ad illam maiori gemitu veniamus, videte quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus? Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Iob diabolo petenti concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit salutem, duplo accepit quae perdiderat 23: Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? non subvenitur 24. Quare, fratres mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus est, pretium est. Cuius rei pretio tanta passus est, recitemus, videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare: et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt ipsa verba psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite Christiani: Opprobrium hominum et abiectio plebis.

9. [vv 8.9.] Omnes qui videbant me, subsannabant me, locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum: sed quare dicebant ista? Quia homo factus erat, dicebant tamquam in hominem.

10. [v 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus, ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus matris meae Deus meus.

11. [v 11.]. In te iactatus sum ex utero: id est, ut mihi tu solus esses spes, iam tamquam homo, iam tamquam infirmus, iam Verbum caro factum. De ventre matris meae Deus meus es tu: non de te Deus meus; nam de te Pater meus: sed de ventre matris meae, Deus meus.

12. [v 12.] Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet: videte desertum; et vae nobis, si ipse nos deserat, quoniam non est qui adiuvet.

13. [v 13.] Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me: populus et principes; populus, vituli multi; principes, tauri pingues.

14. [v 14.] Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: audiamus rugitum ipsorum in Evangelio: Crucifige, Crucifige 25!

15. [v 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum 26. Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes. Factum est cor meum tamquam cera liquescens, in medio ventris mei: ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est, sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat Scriptura; nemo illam intellegebat: crucifixus est Dominus, et liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intellegerent Scripturam; nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum est.

16. [v 16.] Exaruit velut testa virtus mea: magnifice quod dixit, Firmius factum est nomen meum de tribulatione. Quomodo enim testa ante ignem mollis est, post ignem fortis; sic Domini nomen ante passionem contemnebatur, post passionem honorificatur. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: quomodo membrum illud in nobis non valet nisi ad loquendum; sic praedicatores suos, linguam suam, dixit adhaesisse faucibus suis, ut de interioribus eius caperent sapientiam. Et in pulverem mortis deduxisti me.

17. [v 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium circumdedit me: etiam videte Evangelium. Foderunt manus meas et pedes meos. Tunc facta sunt vulnera, quorum vulnerum cicatrices dubitans discipulus contrectavit, ille qui dixit: Nisi misero digitos meos in cicatrices vulnerum eius, non credam. Quando ei dixit: Veni, mitte manum tuam, incredule; et misit manum suam, et clamavit: Dominus meus et Deus meus! Et ille: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non vident et credunt 27. Foderunt manus meas et pedes meos.

18. [v 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: quando pendens extentus erat in ligno. Non potuit melius describi extensio corporis in ligno, quam ut diceret: Dinumeraverunt omnia ossa mea.

Ex caritate unitas.

19. [v 19.] Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me: consideraverunt, et non intellexerunt; conspexerunt, et non viderunt. Usque ad carnem oculos, non usque ad Verbum cor habuerunt. Diviserunt sibi vestimenta mea: vestimenta sua, sacramenta ipsius. Attendite, fratres. Vestimenta ipsius, sacramenta ipsius potuerunt dividi per haereses: sed erat ibi vestimentum quod nemo divisit. Et super vestimentum meum miserunt sortem. Erat ibi tunica, dicit evangelista, desuper texta 28. Ergo de coelo, ergo a Patre, ergo a Spiritu sancto. Quae est ista tunica, nisi caritas, quam nemo potest dividere? Quae est ista tunica, nisi unitas? In ipsam sors mittitur, nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, caritatem non diviserunt. Et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam: qui habet hanc, securus est; nemo illum movet de Ecclesia catholica, et si foris illam incipiat habere, intromittitur, quomodo ramus olivae a columba 29.

20. [v 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum. Et factum est: post triduum resurrexit. In defensionem meam aspice.

21. [v 21.] Erue a framea animam meam: id est a morte; framea enim gladius est, et per gladium mortem intellegi voluit. Et de manu canis unicam meam. Animam meam, unicam meam, caput et corpus: Unicam dixit, Ecclesiam: de manu, id est de potestate canis. Qui sunt canes? Qui canino more latrant, nec intellegunt contra quos. Nihil illis fit, et latrant. Quid fecit cani transiens viam suam? Tamen ille latrat. Qui latrant caecis oculis, non discernentes contra quos aut pro quibus, canes sunt.

22. [v 22.] Salvum me fac de ore leonis: leo rugiens nostis quis sit, circumiens et quaerens quem devoret 30. Et a cornibus unicornium humilitatem meam: unicornes non diceret, nisi superbos; ideo subiecit, humilitatem meam.

23. [v 23.] Audistis quae passus est, et quid oravit, ut eruatur ab istis: attendamus modo quare passus est. Modo iam videte, fratres, qui non est in ea sorte, propter quam passus est Christus, quare christianus est? Ecce, intellegimus quae passus est: dinumerata sunt ossa eius, irrisus est, divisa sunt vestimenta eius, insuper missa est sors super vestem ipsius, circumdederunt illum furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa eius, et hic audimus et in Evangelio legimus. Videamus quare. O Christe Fili Dei, si nolles, non patereris, ostende nobis fructum passionis tuae. Audi, inquit, fructum: ego non taceo, sed surdi sunt homines. Audi, inquit, fructum quare passus sum ista omnia. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Videamus si in parte narrat nomen Dei fratribus suis. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te. Fit hoc modo. Sed videamus ipsa Ecclesia quae est. Nam dixit: In medio Ecclesiae cantabo te. Ecclesiam videamus, propter quam passus est.

Contra Donatum: Ecclesia ubique est.

24. [v 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: ubicumque timetur Deus et laudatur, ibi est Ecclesia Christi. Videte, fratres mei, si his diebus per totum orbem terrarum sine causa dicitur: Amen et Alleluia. Non ibi timetur Deus? Non ibi laudatur Deus? Exivit Donatus, et ait: Prorsus non timetur, totus mundus periit. Sine causa dicis: Totus mundus periit. Ergo modica pars remansit in Africa? Ergo non dicit aliquid Christus, unde obturet ista ora? non dicit aliquid, unde eradicet linguas ista dicentium? Videamus, ne forte inveniamus. Adhuc nobis dicitur: In medio Ecclesiae: de Ecclesia nostra dicit. Qui timetis Dominum, laudate eum: videamus si illi laudant Dominum, et intellegamus si de ipsis dicit, et si in medio Ecclesiae ipsorum laudatur. Quomodo laudant Christum, qui dicunt: Perdidit totum orbem terrarum, diabolus illi totum abstulit, et in parte ipse remansit? Sed adhuc videamus, apertius dicat, apertius loquatur: non sit quod interpretari, non sit quod suspicari. Universum semen Iacob, magnificate eum. Forte adhuc dicunt: Nos sumus semen Iacob. Si sint ipsi, videamus.

25. [v 25.] Timeat eum omne semen Israel. Adhuc dicant: Nos sumus semen Israel; permittamus, dicant. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum: quorum pauperum? Non de se praesumentium. Videamus si pauperes sunt, qui dicunt: Nos sumus iusti. Christus clamat: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Sed adhuc dicant quod volunt. Neque avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Utquid exaudivit? ad quam rem?

26. [v 26.] Apud te est laus mea: apud Deum posuit laudem suam; docuit non praesumi in homine. Adhuc dicant quod volunt. Iam quidem coeperunt uri, coepit propinquare ignis; non est qui se abscondat a calore eius 31. Sed adhuc dicant: Et nos apud illum laudem nostram posuimus, et nos in nobis non praesumimus; dicant adhuc. In Ecclesia magna confitebor tibi: iam hic puto, quia coepit interiora tangere. Ecclesia magna quid est, fratres? Numquid exigua pars orbis terrarum Ecclesia magna est? Ecclesia magna totus orbis est. Modo si quis velit Christo contradicere: Dic nobis, tu dixisti: In Ecclesia magna confitebor tibi: quae Ecclesia magna? Ad frustum Africae remansisti, totum mundum perdidisti: effudisti sanguinem pro toto, sed invasorem passus es. Ista nos diximus Domino tamquam quaerentes, scientes tamen quid dicturi. Ponamus nos nescire quid dicat: nonne nobis respondet? Quiescite, adhuc dico unde nemo dubitet. Exspectemus ergo quid dicturus est. Iam ego volebam pronuntiare, et non admittere homines aliud aliquid interpretari, cum dicat Christus: In Ecclesia magna. Et tu dicis quia in extrema parte remansit. Et adhuc audent dicere: Et nostra Ecclesia magna est, quid tibi videtur Bagai et Tamugade? Si non dicit aliquid unde obmutescant, adhuc dicant quia magna est Ecclesia sola Numidia.

Qui sint pauperes.

27. [vv 27.28.] Videamus, audiamus adhuc Dominum: Vota mea reddam coram timentibus eum. Quae sunt vota sua? Sacrificium quod obtulit Deo. Nostis quale sacrificium? Norunt fideles vota quae reddidit coram timentibus eum: nam sequitur: Edent pauperes, et saturabuntur. Beati pauperes, quia ideo edunt ut saturentur: edunt enim pauperes; qui autem divites sunt, non satiantur, quia non esuriunt. Comedent pauperes: inde erat piscator ille Petrus, inde erat alius piscator Ioannes et Iacobus frater ipsius, inde erat etiam publicanus Matthaeus. De pauperibus ipsi erant, qui comederunt et saturati sunt, talia passi qualia manducaverunt. Coenam suam dedit, passionem suam dedit: ille saturatur, qui imitatur. Imitati sunt pauperes: ipsi enim sic passi sunt, ut Christi vestigia sequerentur. Edent pauperes. Sed quare pauperes? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Divites se laudant, pauperes Dominum laudant. Quare sunt pauperes? Quia Dominum laudant, et Dominum quaerunt. Dominus est divitiae pauperum: ideo inanis est domus, ut cor plenum divitiis sit. Divites quaerant unde arcam impleant, pauperes quaerunt unde cor impleant: et cum impleverint, laudant Dominum qui requirunt eum. Et videte, fratres, qui vere pauperes sunt, cuius rei divites sint: quia non in arca, non in horreo, non in apotheca: Vivent corda eorum in saeculum saeculi.

28. Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te. Sed adhuc dicunt: Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen Israel. Dicunt: Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt: Nos sumus. Neque avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos vultis laudare. Sed respondent: Prorsus et nos ipsum laudamus. Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis, sacrificium caritatis, sacrificium corporis sui norunt fideles: disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum. Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum, patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus parti Donati? Ecce psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus, non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est, ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis eius fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam? Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non diceret universi fines terrae; dicere habebant: Ecce habemus fines terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice, universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes qua exeas, sed habes quo intres.

29. [v 29.] Rogo vos, nolo inde disputare, ne dicatur, quia sermo meus aliquid valet: Psalmum attendite, psalmum legite. Ecce Christus passus est, sanguis eius fusus est: ecce redemptor noster, ecce pretium nostrum. Quid emit, dicatur mihi. Quid interrogamus? Quid si mihi aliquis dicat: O stulte, quid interrogas? Codicem portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid emit. Ecce ibi habes: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed haeretici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt aures, quando lector ipsorum dicit: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus versus est: aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris, quando illud dixit: attende, quia repetit, et surdos pulsat: Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Adhuc surdus est, non audit, pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Tres istos versus tenete, fratres. Hodie cantati sunt et ibi, aut forte deleverunt eos. Credite mihi, fratres mei, ita aestuo, ita vim patior, ut mirer nescio quam surditatem et duritiam cordis ipsorum, ut aliquando dubitem utrum habeant illud in codicibus. Hodie currunt omnes ad ecclesiam, hodie omnes intenti audiunt psalmum, omnes suspenso corde audiunt. Sed fac quia non sunt intenti: numquid unus versus est: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Evigilas, sed adhuc fricas oculos: Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Excute somnum, adhuc gravaris, audi: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

Fratres sumus, quare contendimus.

Tous les livres