Enarrationes in Psalmos (page 3)
30. Si est adhuc quod dicant, nescio: litigent cum Scripturis, non nobiscum. Ecce codex ipse, contra illum certent. Ubi est lingua: Nos servavimus Scripturas, ne arderent? Servatae sunt, unde tu ardeas. Quid servasti? Aperi, lege: tu servasti, et tu oppugnas. Quid servasti a flamma, quod delere vis lingua? Non credo, non credo quia servasti: prorsus non credo, non servasti. Verissime dicunt nostri, quia tu tradidisti. Ille probatur traditor, qui lecto testamento non sequitur. Ecce legitur, et sequor; legitur, et recusas. Cuius manus misit in flammam? Qui credit, et sequitur; an qui dolet quia est quod legatur? Nolo scire quis servaverit: undecumque inventus est codex, testamentum patris nostri exiit de qualibet caverna: nescio qui fures tollere volebant, nescio qui persecutores incendere volebant: undecumque prolatum est, legatur. Quare litigas? Fratres sumus, quare litigamus? Non intestatus mortuus est pater. Fecit testamentum, et sic mortuus est: mortuus est, et resurrexit. Tamdiu contenditur de haereditate mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum; et cum testamentum prolatum fuerit in publicum, tacent omnes, ut tabulae aperiantur et recitentur: iudex intentus audit, advocati silent, praecones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut legantur verba mortui, non sentientis in monumento. Ille sine sensu iacet in monumento, et valent verba ipsius: sedet Christus in coelo, et contradicitur testamento eius? Aperi, legamus. Fratres sumus, quare contendimus? Placetur animus noster, non sine testamento nos dimisit pater. Qui fecit testamentum, vivit in aeternum: audit voces nostras, agnoscit suam. Legamus, quid litigamus? Ubi inventa fuerit ipsa haereditas, ipsam teneamus. Aperi testamentum, lege in primo capite ipsius Psalterii: Postula a me 32. Sed quis dicit? Forte non Christus. Ibi habes: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te 33. Ergo Filius Dei dicit, vel ad Filium suum Pater dicit. Ergo quid dicit ad Filium? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Solet fieri, fratres, ut quando quaeritur de possessione, quaerantur affines. Inter affines illum et illum, quaeritur haeres, aut cui donatur, aut qui emit. Inter quos affines quaeritur? Inter illum et illum possidentes. Qui dimisit omnes fines, nullos dimisit affines. Quocumque te verteris, Christus est. Fines terrae habes haereditatem, huc veni, totam mecum posside. Quare litigando vocas ad partem? Huc veni: bono tuo vinceris, totum habebis. An adhuc calumniaris? Ego iam testamentum legi, et tu calumniaris. An adhuc calumniaris, quia fines terrae dixit, non dixit omnes fines terrae? Legamus ergo. Quomodo lectum est? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipsius est, non vestrum. Agnoscite Dominum: agnoscite possessionem Domini.
Nec meae sint oves, nec tuae, sed Christi.
31. Sed et vos, quia privata vestra vultis possidere, et non communi cum Christo unitate; dominari enim vultis in terra, non cum illo in coelo regnare, possidetis domos vestras. Et aliquando venimus ad illos dicentes: Quaeramus verum, inveniamus verum. Et illi: Vos tenete quod tenetis: oves tuas habes, oves meas habeo; noli molestus esse ovibus meis, quia et ego non sum molestus ovibus tuis. Deo gratias: meae sunt oves, illius sunt oves: Christus quid emit? Imo nec meae sint, nec tuae: sed illius sint qui illas emit, illius sint qui illas signavit. Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 34. Quare habeo meas, habes tu tuas? Si ibi est Christus, illo eant meae, quia non sunt meae: si hic est Christus, huc eant tuae, quia non sunt tuae. Propter possessiones osculentur nobis caput et manus, et pereant filii alieni. Non est mea possessio, inquit. Quid est hoc? Videamus si non est tua possessio, videamus si non illam tibi vindicas. Ego nomini Christi laboro, tu nomini Donati. Nam si Christum attendas, ubique est Christus. Tu dicis: Ecce hic est Christus 35: ego dico: Per totum est. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Unde laudant? Usquequo laudant? A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini 36. Ecce quam Ecclesiam ostendo, ecce quid emit Christus, ecce quid redemit, ecce pro quo sanguinem dedit. Sed tu quid dicis? Et ego illi colligo. Qui mecum, inquit, non colligit, spargit 37. Dividis unitatem, possessiones tuas quaeris. Et quare habent nomen Christi? Quia ad defensionem possessionis tuae titulos Christi posuisti. Nonne hoc faciunt nonnulli in domo sua? Ne domum ipsius invadat aliquis potens, ponit ibi titulos potentis, titulos mendaces. Ipse vult esse possessor, et frontem domus suae vult de titulo alieno muniri; ut cum titulus lectus fuerit, conterritus quis potentia nominis, abstineat se ab invasione. Fecerunt illud, quando Maximianistas damnaverunt. Egerunt apud iudices, et concilium suum recitaverunt: tamquam titulos ostendentes, ut episcopi viderentur. Tunc iudex interrogavit: Quis hic alter episcopus est de parte Donati? Respondit Officium: Nos non novimus nisi Aurelium catholicum. Timentes illi leges, non responderunt nisi de uno episcopo. Illi autem ut audirentur a iudice, nomen Christi imponebant: in possessione sua titulos illius imposuerunt. Bonus est Dominus, qui illis parcat, et ubi invenerit titulos suos, vindicet illud possessioni suae. Potens est misericordia ipsius, qui illis illud faciat, quoscumque invenerit nomen Christi portare, congreget illos. Et videte, fratres, quando potens aliquis invenerit titulos suos, nonne iure rem sibi vindicat, et dicit: Non poneret titulos meos, nisi res mea esset? Titulos meos posuit, mea res est: ubi nomen meum invenio, meum est. Numquid titulos mutat? Titulus qui erat, ipse est: possessor mutatur, titulus non mutatur. Sic et qui baptismum habent Christi, si veniunt ad unitatem, non mutamus titulos, aut delemus titulos; sed agnoscimus titulos regis nostri, titulos imperatoris nostri. Sed quid dicimus? O domus misera, ille te possideat cuius titulos habes; Christi titulos habes, noli esse Donati possessio.
32. Multa diximus, fratres; sed illud de memoria vestra non recedat, quod hodie legitur. Ecce iterum dico, et saepe dicendum est: per ipsum diem, id est per sacramenta huius diei constringo vos, ut non vobis exeat de cordibus. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Contra tam apertam et manifeste demonstratam possessionem Christi, non audiatis verba calumniatoris. Quidquid contradicunt, homines dicunt: hoc autem Deus dicit.
IN PSALMUM 22
ENARRATIO
Christus animarum pastor.
1. [v 1.] Psalmus ipsi David. Ecclesia loquitur Christo: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, Dominus Iesus Christus pastor meus est, et nihil mihi deerit.
2. [v 2.] In loco pascuae ibi me collocavit: in loco pascuae incipientis ad fidem me perducens, ibi me nutriendum collocavit. Super aquam refectionis educavit me: super aquam baptismi, quo reficiuntur qui integritatem viresque amiserant, educavit me.
3. [v 3.] Animam meam convertit. Deduxit me in semitis iustitiae, propter nomen suum. Deduxit me in angustis itineribus, quae pauci ambulant, iustitiae suae; non propter meritum meum, sed propter nomen suum.
4. [v 4.] Nam et si ambulem in medio umbrae mortis: nam et si ambulem in medio vitae huius, quae umbra mortis est. Non timebo mala, quoniam tu mecum es: non timebo mala, quoniam tu habitas in corde meo per fidem; et nunc mecum es, ut post umbram mortis etiam ego sim tecum. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: disciplina tua tamquam virga ad gregem ovium, et tamquam baculus iam ad grandiores filios et ab animali vita ad spiritalem crescentes, ipsa me non afflixerunt, magis consolata sunt; quia memor es mei.
5. [v 5.] Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me: post virgam autem, qua parvulus et animalis in grege pascuis erudiebar, post illam virgam cum esse coepi sub baculo, parasti in conspectu meo mensam, ut non iam lacte alar parvulus 1, sed maior cibum sumam, firmatus adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: laetificasti laetitia spiritali mentem meam. Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! et poculum tuum oblivionem praestans priorum vanarum delectationum, quam praeclarum est!
6. [v 6.] Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae: id est, quamdiu vivo in hac mortali vita, non tua, sed mea. Ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum: subsequetur autem me non hic tantum, sed etiam ut inhabitem in domo Domini in aeternum.
IN PSALMUM 23
ENARRATIO
Quid possit clarificatio Domini.
1. [v 1.] Psalmus ipsi David, prima sabbati. Psalmus ipsi David, de clarificatione et resurrectione Domini, quae matutino primae sabbati facta est, qui iam dies dominicus dicitur.
2. [v 2.] Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in ea: cum clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, et universus orbis terrarum fit Ecclesia eius. Ipse super maria fundavit eam: ipse firmissime stabilivit eam super omnes fluctus saeculi huius, ut ab ea superarentur, nec nocerent ei. Et super flumina praeparavit eam: flumina in mare fluunt, et cupidi homines labuntur in saeculum; etiam istos superat Ecclesia quae devictis per Dei gratiam cupiditatibus saecularibus ad recipiendam immortalitatem caritate parata est.
3. [v 3.] Quis ascendet in montem Domini? quis ascendet in altissimam iustitiam Domini? Aut quis stabit in loco sancto eius? aut quis permanebit in eo, quo ascendet, super maria fundato et super flumina praeparato loco?
4. [v 4.] Innocens manibus et mundus corde: quis ergo illuc ascendet, et permanebit ibi, nisi innocens in operibus, et mundus in cogitationibus? Qui non accepit in vano animam suam: qui non in rebus non permanentibus deputavit animam suam, sed eam immortalem sentiens, aeternitatem stabilem atque incommutabilem desideravit. Et non iuravit proximo suo in dolo: et ideo sine dolo, sicut simplicia et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo suo.
5. [v 5.] Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6. [v 6.] Haec est generatio quaerentium Dominum: sic enim nascuntur qui quaerunt eum. Quaerentium faciem Dei Iacob: quaerunt autem faciem Dei, qui posterius nato primatum dedit.
7. [v 7.] Tollite portas principes vestri: quicumque principatum in hominibus quaeritis, auferte, ne impediant, aditus quos vos statuistis cupiditatis et timoris. Et elevamini portae aeternales: et elevamini aditus aeternae vitae, renuntiationis saeculo et conversionis ad Deum. Et introibit rex gloriae: et introibit rex, in quo sine superbia gloriemur; qui superatis portis mortalitatis, et patefactis sibi coelestibus, implevit quod ait: Gaudete, quoniam ego vici saeculum 1.
8. [v 8.] Quis est iste rex gloriae? pavet admirans natura mortalis, et quaerit: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: quem tu infirmum et oppressum putasti. Dominus potens in bello: contrecta cicatrices, et senties reparatas, et immortalitati redditam infirmitatem humanam. Persoluta est quae debebatur terris, ubi cum morte belligerata est, clarificatio Domini.
9. [v 9.] Tollite portas principes vestri: hinc iam pergatur in coelum. Exclamet iterum prophetica tuba: Tollite portas, etiam coelestes principes, quas habetis in animis hominum qui adorant militiam coeli 2. Et elevamini portae aeternales: et elevamini portae aeternae iustitiae, caritatis et castitatis, per quas anima diligit unum verum Deum, et non fornicatur sub multis qui appellantur dii. Et introibit rex gloriae: et introibit rex gloriae, ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis 3.
10. [v 10.] Quis est iste rex gloriae? quid et tu princeps potestatis aeris huius miraris, et quaeris: Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae: et iam vivificato corpore, supra te pergit ille tentatus; supra omnes Angelos tendit, ab angelo praevaricatore ille tentatus. Nemo vestrum se obiciat atque intercludat iter nostrum, ut tamquam Deus colatur a nobis: neque principatus, neque angelus, neque virtus nos separat a caritate Christi 4. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principe 5: ut qui gloriatur, in Domino glorietur 6. Sunt quidem istae in huius mundi ordinatione virtutes, sed Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
IN PSALMUM 24
ENARRATIO
Misericordia Domini convertimur.
1. [v 1.] In finem, psalmus ipsi David. Christus, sed in Ecclesiae persona, loquitur: nam magis ad populum christianum conversum ad Deum pertinent quae dicuntur.
2. [v 2.] Ad te, Domine, levavi animam meam: desiderio spiritali, quae carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Deus meus, in te confido, non erubescam: Deus meus, ex eo quod in me confidebam, perductus sum usque ad istam infirmitatem carnis; et qui deserto Deo sicut Deus esse volui, a minutissima bestiola mortem timens, de superbia mea irrisus erubui; iam ergo in te confido, non erubescam.
3. [v 3.] Neque irrideant me inimici mei: neque irrideant me, qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes, et suggerentes Euge, Euge, ad haec deiecerunt. Etenim universi qui te exspectant non confundentur.
4. [v 4.] Confundantur inique facientes vana: confundantur inique facientes, ad acquirenda quae transeunt. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me: quae non latae sunt, nec multitudinem ad interitum ducunt 1; sed angustas et paucis notas semitas tuas edoce me.
5. [v 5.] Dirige me in veritate tua: errores fugientem. Et doce me: nam per meipsum non novi, nisi mendacium. Quoniam tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die: neque enim dimissus a te de paradiso 2, et in longinquam regionem peregrinatus 3, per meipsum redire possum, nisi occurras erranti; nam reditus meus toto tractu temporis saecularis misericordiam tuam sustinuit.
6. [v 6.] Reminiscere miserationum tuarum, Domine: reminiscere operum misericordiae tuae, Domine, quia tamquam oblitum te homines putant. Et quia misericordiae tuae a saeculo sunt: et hoc reminiscere, quia misericordiae tuae a saeculo sunt. Nunquam enim sine illis fuisti, qui etiam peccantem hominem vanitati quidem, sed in spe subiecisti, et tot tantisque creaturae tuae consolationibus non deseruisti.
7. [v 7.] Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris: delicta confidentis audaciae meae et ignorantiae meae ne ad vindictam reserves, sed tamquam excidant tibi. Secundum misericordiam tuam memor esto mei, Deus: memor esto quidem mei, non secundum iram qua ego dignus sum, sed secundum misericordiam tuam quae te digna est. Propter bonitatem tuam, Domine: non propter meritum meum, sed propter bonitatem tuam, Domine.
8. [v 8.] Dulcis et rectus Dominus: dulcis est Dominus, quandoquidem et peccantes et impios ita miseratus est, ut omnia priora donarit; sed etiam rectus est Dominus, qui post misericordiam vocationis et veniae, quae habet gratiam sine meritis, digna ultimo iudicio merita requiret. Propter hoc legem statuet delinquentibus in via: quia misericordiam praerogavit ut perduceret in viam.
9. [v 9.] Diriget mites in iudicio: diriget mites, nec perturbabit in iudicio eos qui sequuntur voluntatem eius, nec ei resistendo praeponunt suam. Docebit mansuetos vias suas: docebit vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi seipsos melius regere possint; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis iugum lene imponitur et sarcina levis 4.
10. [v 10.] Universae viae Domini misericordia et veritas. Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intellegunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius.
11. [v 11.] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim: non solum peccata mea donasti, quae antequam crederem admisi; sed et peccato meo, quod multum est, quia et in via non deest offensio, sacrificio contribulati spiritus propitiaberis.
12. [v 12.] Quis est homo, qui timeat Dominum? unde incipit venire ad sapientiam. Legem statuet ei in via quam elegit: legem statuet ei in via quam liber apprehendit, ne impune iam peccet.
13. [v 13.] Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram: et opus eius haereditatem solidam instaurati corporis possidebit.
14. [v 14.] Firmamentum est Dominus timentium eum: infirmorum videtur esse timor, sed firmamentum est Dominus timentium eum. Et nomen Domini quod glorificatum est per orbem terrarum, firmat timentes eum. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis: et facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, quia haereditas Christi gentes sunt, et termini terrae.
15. [v 15.] Oculi mei semper ad Dominum; quia ipse evellet de laqueo pedes meos: nec timeam pericula terrena, dum terram non intueor; quoniam ille quem intueor, evellet de laqueo pedes meos.
16. [v 16.] Respice in me, et miserere mei; quoniam unicus et pauper sum ego: quoniam unicus populus, unicae Ecclesiae tuae servans humilitatem, quam nulla schismata vel haereses tenent.
17. [v 17.] Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: tribulationes cordis mei abundante iniquitate et refrigescente caritate multiplicatae sunt. De necessitatibus meis educ me: quoniam haec tolerare mihi necesse est, ut perseverans usque in finem salvus sim 5, de necessitatibus meis educ me.
18. [v 18.] Vide humilitatem meam et laborem meum: vide humilitatem meam, qua nunquam me iactantia iustitiae ab unitate abrumpo; et laborem meum, quo indisciplinatos mihi commixtos suffero. Et remitte omnia peccata mea: et his sacrificiis propitiatus remitte peccata mea, non illa tantum iuventutis et ignorantiae meae antequam crederem, sed etiam ista quae iam ex fide vivens per infirmitatem vel vitae huius caliginem admitto.
19. [v 19.] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: non solum enim foris, sed etiam in ipsa intus Ecclesiae communione non desunt. Et odio iniquo oderunt me: et oderunt me diligentem se.
20. [v 20.] Custodi animam meam, et erue me: custodi animam meam, ne decliner ad imitationem eorum; et erue me a perplexitate, qua mihi miscentur. Non confundar, quoniam speravi in te: non confundar si forte insurgunt adversum me; quoniam non in me, sed in te speravi.
21. [v 21.] Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine: innocentes et recti non praesentia corporali miscentur tantum, sicut mali, sed consensione cordis in ipsa innocentia et rectitudine adhaerent mihi; quoniam non defeci, ut imitarer malos; sed sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae.
22. [v 22.] Redime, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus eius: redime, Deus, populum tuum, quem praeparasti ad visionem tuam, ex tribulationibus eius, non tantum quas foris, sed etiam quas intus tolerat.
IN PSALMUM 25
ENARRATIO I
Oratio ad Dominum qui iustificet.
1. [v 1.] Ipsi David. Ipsi David, non mediatori homini Christo Iesu, sed omni Ecclesiae iam perfecte in Christo stabilitae, attribui potest.
2. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ambulavi; iudica me, Domine, quoniam post misericordiam quam tu mihi praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cuius viam custodivi. Et in Domino sperans non movebor: nec tamen etiam sic in me, sed in Domino sperans, permanebo in eo.
3. [vv 2.3.] Proba me, Domine, et tenta me: ne quid tamen occultorum meorum me lateat, proba me, Domine, et tenta me; notum me faciens, non tibi quem nihil latet, sed mihi atque hominibus. Ure renes meos et cor meum: adhibe medicinale purgatorium, quasi ignem, delectationibus et cogitationibus meis, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: quoniam ne illo igne consumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perduxisti, ante oculos meos est. Et complacui in veritate tua: et quia displicuit mihi meum mendacium, complacuit autem veritas tua, placui etiam ipse cum illa et in illa.
4. [v 4.] Non sedi cum concilio vanitatis: non elegi apponere cor meum his qui providere conantur, quemadmodum, quod fieri non potest, rerum transeuntium, perfructione beati sint. Et cum iniqua gerentibus non introibo: et quia ipsa causa est omnium iniquitatum, ideo cum iniqua gerentibus absconditam conscientiam non habebo.
5. [v 5.] Odio habui congregationem malignorum: ut autem veniatur ad ipsum concilium vanitatis, congregationes malignorum fiunt, quas odio habui. Et cum impiis non sedebo: et ideo cum tali concilio, cum impiis non sedebo, id est, placitum non collocabo. Et cum impiis non sedebo.
6. [v 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: munda faciam inter innocentes opera mea; lavabo inter innocentes manus meas, quibus amplexabor sublimia tua. Et circumdabo altare tuum, Domine.
7. [v 7.] Ut audiam vocem laudis tuae: ut discam quemadmodum te laudem. Et enarrem universa mirabilia tua: et cum didicero, exponam omnia mirabilia tua.
8. [v 8.] Domine, dilexi decorem domus tuae: Ecclesiae tuae. Et locum habitationis gloriae tuae: ubi habitans glorificaris.
9. [v 9.] Ne perdas cum impiis animam meam: ne ergo simul perdas cum his qui te oderunt, animam meam, quae dilexit decorem domus tuae. Et cum viris sanguinum vitam meam: et cum his qui proximum oderunt. Nam duobus praeceptis decoratur domus tua.
10. [v 10.] In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt. Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem aeternam datum est, ad accipienda huius saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem 1.
11. [v 11.] Ego autem in innocentia mea ambulavi: redime me, et miserere mei: valeat mihi ad perfectionem liberationis, tantum pretium sanguinis Domini mei; et in periculis huius vitae, misericordia tua non deserat me.
12. [v 12.] Pes meus stetit in rectitudine: dilectio mea non recessit a iustitia tua. In Ecclesiis benedicam te, Domine: non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, Domine; quoniam dilectioni tuae subinfero proximi dilectionem.
IN EUMDEM PSALMUM 25
ENARRATIO II
Sermo ad plebem
Quid renovari significet.
1. Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas vestra: Sicut est, inquit, veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 1. Et ne aliquis arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus spiritaliter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines intellegantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus faceret quod iubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra 2.
Omnes proximi sumus.
2. Ne autem quisquam vestrum ita cogitet, fratres, cum christiano loquendam veritatem et cum pagano mendacium. Cum proximo tuo loquere. Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex Adam et Eva. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter fratres illa spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem hominem, et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum, quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides adorantem lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius quam tu, qui eum paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri latentes in his hominibus, qui nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque qui non scimus futura, unumquemque proximum habeamus, non solum conditione mortalitatis humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil est.
Christus sol iustitiae.
3. Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini; et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam vestram 3: intellegitur quidem secundum tempus, fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana. Eice illam de corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter bene intellegitur, quia est noster sol iustitiae veritas Christus, non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a peccatoribus; sed ille alius cuius veritate humana natura illustratur, ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi trepidant sub radiis eius, ad eum tamen contemplandum per mandata purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium fit; cum factum fuerit odium, iam homicida es. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est 4, sicut dicit Ioannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem suum, in tenebris manet 5: et non mirum si ille in tenebris manet, a quo occidit sol.
Vetus homo et novus.
4. Ad hoc forte etiam pertinet quod audistis in Evangelio: Periclitabatur navigium in stagno, et dormiebat Iesus 6. Navigamus enim per quoddam stagnum, et ventus et procellae non desunt: tentationibus quotidianis huius saeculi prope oppletur nostrum navigium. Unde autem fit, nisi quia dormit Iesus? Si non dormiret in te Iesus, tempestates istas non patereris; sed tranquillitatem haberes interius, convigilante tecum Iesu. Quid est autem, dormit Iesus? Fides tua quae est de Iesu, obdormivit. Surgunt procellae stagni huius, vides malos florere, bonos laborare; tentatio est, fructus est. Et dicit anima tua: O Deus, ipsa est iustitia tua, ut mali floreant, boni laborent? Dicis Deo: Ipsa est iustitia tua? Et Deus tibi: Ipsa est fides tua? Haec enim tibi promisi? ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto floreres? torqueris, quia hic mali florent, qui cum diabolo postea torquebuntur? Sed unde hoc dicis? unde fluctibus stagni et tempestate turbaris? Quia dormit Iesus, id est, quia fides tua quae est de Iesu, sopita est in corde tuo. Quid facis ut libereris? Excita Iesum, et dic: Magister, perimus 7. Movent enim incerta stagni: perimus. Evigilabit ille, id est, rediet ad te fides tua; et adiuvante illo, considerabis in anima tua, quia quae dantur modo malis, non cum illis perseverabunt: aut enim viventes eos deserunt, aut a morientibus deseruntur; tibi autem quod promittitur, manebit in aeternum. Illis quod temporaliter conceditur, cito tollitur. Floruit enim ut flos feni. Omnis enim caro fenum: aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum 8. Pone ergo dorsum ad id quod cadit, et faciem ad illud quod manet. Evigilante Christo iam tempestas illa non quatiet cor tuum, non opplebunt fluctus navim tuam: quia fides tua imperat ventis et fluctibus, et transiet periculum. Ad hoc enim pertinet, fratres, totum id quod dicit Apostolus, de exuendo veterem hominem. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram: neque locum detis diabolo: vetus ergo dabat locum, novus non det. Qui furabatur, iam non furetur 9: vetus ergo furabatur, novus non furetur. Ipse homo est, unus homo est: Adam erat, Christus sit: vetus erat, novus sit; et caetera quae ibi sequuntur.
5. Sed psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quamquam multi mali murmurent adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres: Area est Ecclesia huius temporis: saepe diximus, saepe dicimus: Et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream, quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari, inter paleas iam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi seiuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam tentavit, tantum virum 10; et dixit ad Deum, sicut etiam Apostolus commemorat: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 11. Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi. Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt, et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas vestra, et adsit misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intellegatur, ut fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc enim hodie cantavimus: Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quid enim est: Ne cum impiis perdas? Ne simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo, quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul. Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate vestra considerare, quia brevis est.
6. [v 1.] Iudica me, Domine: molesta vota et quasi periculosa optat sibi, ut iudicetur. Quid est iudicari quod optat? Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso iudicio discretionis: Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta 12. Ostendit quid dixerit: Iudica: ne tamquam sine iudicio (quia modo et boni et mali intrant in Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Iudica me, Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est ut schismata fierent. Trepidaverunt inter malos, cum ipsi peiores essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de area paleam, et proiecit in spinas. Et palea quidem inde proiecta est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea; ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non movebor.
7. [v 2.] Sequitur: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Quid est, ure renes meos et cor meum? Ure delectationes meas, ure cogitationes meas (cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus posuit) ne aliquid mali cogitem, ne aliquid mali me delectet. Unde autem ures renes meos? Igne verbi tui. Unde ures cor meum? Calore spiritus tui. De quo calore alibi dicitur: Et non est qui se abscondat a calore eius 13: et de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram 14.
8. [v 3.] Ergo sequitur: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero 15.
9. [vv 4.5.] Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis. Hoc quid est: Non sedi, intendat Sanctitas vestra. Quomodo videt Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes. Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra quae dictum est: Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et cum impiis non sedebo.
Innocentes adeamus Dominum.
10. [v 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati iniuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Ierusalem coelestis? Non quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus. Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare Domini, ut audias vocem laudis.
In Domino gloriemur oportet.
11. [v 7.] Hoc enim sequitur: Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Quid est: Ut audiam vocem laudis? Ut intellegam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes aures, non habent illas aures de quibus dicit Iesus: Qui habet aures audiendi, audiat 16! Ergo quid est audire vocem laudis? Dicam si potero, adiuvante misericordia Domini, et orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intellegere intus, quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in iustificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus illustratus conversione. Sed quo? numquid ad te? Si ad te conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est. Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux 17. Quid est: Fuistis aliquando tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux estis, qui fuistis iamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis. Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 18; tu autem per teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras, modo luces. Sed subiecit statim, ne superbirent illi quibus dictum est: Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 19? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum volui, ad hoc pertinet quod ait: Lavabo in innocentibus manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur: Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea, sed tua.
12. [vv 8.9.] Et iam videte, fratres, videte amatorem illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in iudicando. Tu enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas eiusdem meriti esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu iudicante vento discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad iudicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum iudicet, ne perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam in medio malorum; et dic quae audis: Domine, dilexi decorem domus tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi. Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adiuvet me Dominus, et intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et exponit quid sit decor domus Dei: Locus, inquit, habitationis gloriae tuae. Non sufficit dicere: Locus habitationis Dei, sed: Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo ante dicebam, ut et qui fit bonus, non in se, sed in Domino glorietur 20. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 21. In quibus ergo sic habitat Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam.
Quomodo christianis sit agendum.
13. [vv 10-12.] In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos habuit, ea quae mittebantur Iudas auferebat. Sed quid est accipere munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare blandiendo, iudicare contra veritatem propter munera. Propter quae munera? Non solum propter aurum et argentum et huiusmodi aliquid, sed etiam propter laudem qui iudicat male, munus accipit, et munus quo nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum iudicium linguae alienae, et perdidit iudicium conscientiae suae. Ergo in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere: Tu scis: non possunt nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud servum Dei; nemo nisi suam iustam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, iudicem non quaereret. Et ille se putat iustam causam habere, et ille. Veniunt ad iudicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: Amplectimur iudicium tuum; quidquid iudicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Iudica quidvis, tantum iudica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo amant iudicem antequam iudicet. Cum autem dicta fuerit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat, et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit, transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur, prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo iudice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si iam effringi non potest, quia tenetur iure forte non ecclesiastico, sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid in ea iudicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non potest, iam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in iudicem, detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere. Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra divitem, et pro paupere fuerit iudicatum; dicit item dives: Accepit munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit iustitiam, et protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem undique scandalis et tentationibus reprehendentium iudicium humana temeritate: sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non movebor.
14. Quid ergo concludit? In Ecclesiis benedicam te, Domine. Id est, in Ecclesiis non me benedicam, quasi certus de hominibus, sed te benedicam in operibus meis. Hoc est enim benedicere Deum in Ecclesiis, fratres, sic vivere ut per mores cuiusque benedicatur Deus. Nam qui benedicit Dominum lingua, et factis maledicit, non in Ecclesiis benedicit Dominum. Lingua prope omnes benedicunt, sed non omnes factis. Quidam voce benedicunt, quidam moribus. In quorum autem moribus non invenitur quod aiunt, faciunt blasphemari Deum, ut illi qui nondum intrant Ecclesiam, quamvis ament peccata sua, et ideo nolint esse christiani, tamen excusent se per malos, ut blandiantur sibi, seducentes seipsos, et dicant: Quid mihi persuades ut Christianus sim? Ego fraudem a christiano passus sum, et nunquam feci; falsum mihi iuravit christianus, et ego nunquam. Et cum ista dicunt, impediuntur a salute: ut nihil eis prosit, non quidem quod iam boni sunt, sed quod mediocriter mali. Quomodo enim nihil prodest aperire oculos, si sit quisque in tenebris: ita nihil prodest esse in luce, si clausi sunt oculi. Ita et paganus quidem (ut de illis potius loquamur velut bene viventibus) patentibus oculis est in tenebris; quia non agnoscit lucem suam Dominum: christianus autem male vivens, in luce quidem est nonnisi Dei, sed clausis oculis. Male vivendo enim videre non vult eum, in cuius nomine tamquam caecus est in lumine constitutus, nulla visione veri luminis animatus.
IN PSALMUM 26
ENARRATIO I
Ut Dei vultum inspiciamus multa nunc patimur.
1. [v 1.] Ipsi David, priusquam liniretur. Tiro Christi loquitur, cum accedit ad fidem. Dominus illuminatio mea et salutaris meus, quem timebo? Dominus mihi et notitiam sui et salutem dabit, quis me auferet ei? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dominus repellet omnes impetus et insidias hostis mei, a nullo trepidabo.
2. [v 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt.
3. [v 3.] Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: adversus me autem si contradicentium conspirans multitudo consistat, non timebit cor meum, ut in eorum partes transfugiam. Si insurgat in me bellum, in hac ego sperabo: si exsurgat in me persecutio huius saeculi, in hac, quam cogito petitionem, figam spem meam.
4. [v 4.] Unam petii a Domino, hanc requiram: unam enim petitionem petii a Domino, hanc requiram. Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: ut quamdiu in hac vita sum, nullae adversitates me excludant de numero eorum qui unitatem et veritatem dominicae fidei per orbem terrarum tenent. Ut contempler delectationem Domini: eo fine scilicet, ut in fide perseveranti appareat mihi species delectabilis, quam facie ad faciem contempler. Et protegar templum eius: et absorpta morte in victoriam 1, immortalitate induar, effectus templum eius.
5. [v 5.] Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum meorum: quoniam abscondit me in dispensatione incarnati Verbi sui in tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subiacet. Protexit me in abscondito tabernaculi sui: protexit me, corde credentem ad iustitiam 2.
6. [v 6.] In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere confessionem meam: Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est propter peccatum 3, sentio ecce mentem meam servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati 4? Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: consideravi orbem credentem in Christum; et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humilatus est, gaudens laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam Domino: corde atque opere laetabor in Domino.
7. [v 7.] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: exaudi, Domine, vocem interiorem, quam in aures tuas forti intentione direxi. Miserere mei, et exaudi me: miserere mei, et exaudi me in ea.
8. [v 8.] Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Non enim hominibus me ostentavi; sed in secreto ubi solus audis, tibi dixit cor meum: Quaesivi non a te aliquod extra te praemium, sed vultum tuum. Vultum tuum, Domine, requiram: huic inquisitioni perseveranter instabo; non enim vile aliquid, sed vultum tuum, Domine, requiram, ut gratis te diligam, quia pretiosius aliquid non invenio.
9. [v 9.] Ne avertas vultum tuum a me: ut inveniam quod quaero. Ne declines in ira a servo tuo: ne te quaerens, in aliud incurram. Quid enim hac poena gravius amanti et quaerenti veritatem vultus tui? Adiutor meus esto: quando hanc inveniam, nisi tu adiuves? Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus: neque contemnas quod mortalis aeternum audet inquirere; ut enim Deus sanas plagam peccati mei.
10. [v 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: quoniam regnum saeculi huius et civitas saeculi huius, ex quibus temporaliter et mortaliter natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et despicientem quae promittebant, cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me: Dominus autem, qui potest ipse dare mihi se, assumpsit me.
11. [v 11.] Legem mihi constitue, Domine, in via tua: ad te igitur tendenti, et tantam professionem perveniendi ad sapientiam a timore inchoanti, legem mihi constitue, Domine, in via tua, ne aberrantem disciplina tua deserat. Et dirige me in semita recta propter inimicos meos: et dirige me in rectitudine angustiarum eius; non enim inchoare sufficit, cum inimici, donec perveniatur, non quiescant.
12. [v 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: ne sinas tribulantes me satiari de malis meis. Quoniam insurrexerunt mihi testes iniqui: quoniam insurrexerunt in me falsa de me dicentes, ad amovendum et revocandum me abs te, quasi gloriam ab hominibus quaeram. Et mentita est iniquitas sibi. Itaque iniquitas mendacio suo delectata est. Nam me non movit, cui ex hoc promissa est merces maior in coelis.
13. [v 13.] Credo videre bona Domini, in terra viventium: et quoniam haec prior passus est Dominus meus; si ego quoque linguas morientium contemnam (Os enim quod mentitur occidit animam 5), credo videre bona Domini in terra viventium, ubi nullus est falsitati locus.
14. [v 14.] Sustine Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quando istud erit? Arduum est mortali, tardum est amanti: sed audi non fallacem vocem dicentis: Sustine Dominum. Tolera ustionem renum viriliter, et ustionem cordis fortiter: non tibi negatum putes, quod nondum accipis. Ne desperatione deficias, vide quia dictum est: Sustine Dominum.
IN EUMDEM PSALMUM 26
ENARRATIO II
Sermo ad plebem
Vox psalmi vox Spiritus est nostraque.
1. Dominus Deus noster alloquens et consolans nos, profecto quos respicit ex iusto iudicio suo in sudore vultus nostri panem manducare 1, ex nobis nobis loqui dignatur, ut ostendat quia non solum est conditor noster, sed et habitator. Voces istae psalmi, quas audivimus, et ex parte cantavimus, si dicamus quod nostrae sint, verendum est quemadmodum verum dicamus: sunt enim voces magis Spiritus Dei quam nostrae. Rursum si dicamus nostras non esse, profecto mentimur. Non enim est gemitus nisi laborantium: aut omnis ista vox, quae hic sonuit, plena doloris et lacrymarum, potest esse eius qui nunquam potest esse miser. Dominus ergo misericors, nos miseri: misericors loqui dignatus miseris, dignatur etiam uti in ipsis voce miserorum. Ita utrumque verum est, et nostram esse vocem, et nostram non esse; et Spiritus Dei esse vocem, et ipsius non esse. Spiritus Dei vox est, quia ista nisi illo inspirante non diceremus: ipsius autem non est, quia ille nec miser est, nec laborat. Istae autem voces miserorum et laborantium sunt. Rursus nostrae sunt, quia voces sunt indicantes miseriam nostram: item non sunt nostrae, quia ex dono eius vel gemere meremur.
In Christo et Christi et Christus sumus.
2. [v 1.] Psalmus David priusquam liniretur. Hoc habet titulus psalmi: Psalmus David priusquam liniretur, hoc est, priusquam ungeretur. Unctus est enim ille ut rex 2. Et solus tunc ungebatur rex, et sacerdos: duae istae illo tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus eius nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos, quia pro nobis interpellat 3. Et quidem solus ille sacerdos talis extitit, ut ipse esset etiam sacrificium. Sacrificium obtulit Deo non aliud quam seipsum. Non enim inveniret praeter se mundissimam rationalem victimam, tamquam agnus immaculatus fuso sanguine suo redimens nos, concorporans nos sibi, faciens nos membra sua, ut in illo et nos Christus essemus. Ideo ad omnes Christianos pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet Christi corpus nos esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus caput et corpus est. Unctio ista perficiet nos spiritaliter in illa vita, quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis illam vitam; est vox quaedam desiderantis gratiam Dei, quae in nobis in fine perficietur: ideo dictum est: Priusquam liniretur. Ungimur enim modo in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam quod futuri sumus. Et illud nescio quid futurum ineffabile desiderare debemus, et in sacramento gemere, ut in ea re gaudeamus quae sacramento praemonstratur.
A Domino illuminamur et salvamur.
3. Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans, nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?
4. [v 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Itaque ego quid timebo, aut quem timebo? ego quem trepidabo, aut quid trepidabo? Qui me persequuntur, ipsi infirmantur, ipsi cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei. Saeviant persequendo, nihil in me moritur nisi mortale. Erit in me aliquid, quo persecutor pervenire non possit, ubi habitat Deus meus. Manducent carnes meas: finitis carnibus spiritus ero, et spiritalis. Et quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus, ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti manibus persequentium, non pereat in aeternum; sed quod demonstratum est in capite meo resurgente, hoc omnia membra sperent. Quem timeat anima mea, quam inhabitat Deus? Quem timeat caro mea, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem 4? Vultis nosse quia carnes illi manducant, qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est? Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale 5. Quanta autem fiducia debet esse in eo qui novit dicere: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Protegitur imperator scutatis, et non timet; protegitur a mortalibus mortalis, et securus est: protegitur mortalis ab immortali, et timebit et trepidabit?
Cur Dominus sit timendus.
5. [v 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam? potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator. Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritalia quae donat, non auferet, nisi tu dimiseris: carnalia vero et temporalia ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem, aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Iob, quia nec ille qui videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest aliquid nisi permissus 6. Accepit potestatem in infima, et amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 7. Permittitur autem aut ad poenam nostram, aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum.
6. [v 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo. In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit quoddam beneficium, tamquam diceret: Unam petitionem. Et quomodo solemus loquentes dicere, verbi gratia: Duas habes; non dicimus Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Haec est una: domus enim ea dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus, sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis: nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus, et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie tamen illa domus, hoc tabernaculum.
Quae sint amanda.
7. Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 8. Hac iste, si dicendum est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient 9. Nam dies vitae aeternae unus dies est sine occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum: Concupivi hanc, Unam petii, Hanc requiram. Et quasi diceremus ei: Et quid ibi facturus es? quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo: amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum 10. Dedit ergo quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 11. Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae.
De summo bono.
8. Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo undecumque migrare: interrogemus quasi curiosius, et dicat iste, quid nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat, desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari. Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo tibi, et contemplabor 12. Modo ideo non contemplor, quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est. Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit 13. Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit. Et non ideo desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio cuiusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne, eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata. Totum ab animo reicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi iam occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima: adiunxisti, quoties dixisti: Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est delectatio Domini; hanc contemplabimur. Iam videte, fratres, si nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona, nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est.
9. Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini. Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicuius potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis securus, ipso Domino Deo meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam protegi templum eius. Ut templum suum me protegat, ero templum eius, et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar templum eius, pertinent illa duo unde psalmus coepit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum suum, salutaris meus est.
10. [v 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit? Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor meum: Quid petis, aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes a Domino (Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino 14, hoc Apostolus dixit), si dies malorum non agunt, unde vox Dominicae orationis: Libera nos a malo 15, si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit. Etenim Christus pro impiis mortuus est 16. Audeat ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit, secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur penetrale secretum 17, interius templi. Et quid est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi: ut tabernaculum eius alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra absconditum est cum Christo in Deo 18.
Caput nostrum Christus in caelo est.
11. [v 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est Christus 19. Audite quid sequitur: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in Christo exaltavit me. Quia in pulvere humilasti te, in petra exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum. Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput meum exaltavit super inimicos meos. Iam caput nostrum Christus in coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus exaltati super illos; sed caput nostrum iam ibi est. Unde hoc dixit: Saule, Saule, quid me persequeris 20? Se dixit in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus habemus, unde et nos fide et spe et caritate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi 21.
Laudant creaturae Deum.
12. Circumivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: immolamus hostiam iubilationis, immolamus hostiam laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae verbis explicari non potest. Immolamus autem, ubi? In ipso tabernaculo eius, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus? Abundantissimum et inenarrabile gaudium, nullis verbis, voce ineffabili. Haec est hostia iubilationis. Unde quaesita, unde inventa est? Circumeundo, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis. Circumeat animus tuus per universam creaturam: undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit. Quidquid te delectarit in arte, artificem commendat; magisque si circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit seminum numeros, diversitates germinum, multitudinem animalium. Circumi adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas: undique tibi omnia resonant conditorem; et ipsae species creaturarum, voces sunt quaedam creatorem laudantium. Quis autem explicet universam creaturam? quis illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Et ista quidem visibilia. Quis digne laudet Angelos, Sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates? Quis digne laudet hoc ipsum quod in nobis viget, vegetans corpus, movens membra, sensus exserens, et memoria tam multa complectens, intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? At si in istis creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in creatore quid agit, nisi sola restet sermone deficiente iubilatio? Circumivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis.
13. Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem psalmi magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo exaltatum intellegi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: id est, consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur; et in ipso tabernaculo eius, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum.
Nunc gemimus, tunc laetabimur.
14. [v 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur delectationem Domini, et protegemur templum eius, in illa incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam 22. Modo quid? Quia iam dicta sunt gaudia illa, quae habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid? Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam petit.
15. [v 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum diceret: Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor nostrum cui dicit: Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam quaerunt oculi cordis. Sed vis illam lucem, quae videtur oculis cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait Ioannes, et tenebrae in eo non sunt ullae 23. Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt 24.
16. [v 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc requiram, vultum tuum: Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum oblectaret oculos eius, nec amici morerentur, nec filii, nec coniux, nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus: Ecce facio te in his immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret, nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum; quandoquidem et de inimicis suis dixit: Ut edant carnes meas. Unde timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum. Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum. Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira. Non, inquit. Novit enim quid desiderat. Ira eius non est nisi aversio vultus eius. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo; quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in ira a servo tuo 25. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis. Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis: sed non avertat faciem suam a te.
Oportet perseveremus.
17. Adiutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce enim in via sum; petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae, contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum; hanc petivi unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi: Nitere, ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es; prosequere viam, quaere pacem et sequere eam 26; noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 27. Iam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules: noli de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades, aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adiutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim adiuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti.
De duobus civitatibus.
18. [v 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia iubet, quia regit: mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit, ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tamquam Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis 28. Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in filiis diffidentiae 29, mater quae est? Est quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum. Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat omnia? Cognovimus aliam matrem, Ierusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia, cuius portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent iam quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu praestabas, et illis imputabam.
Omnia a Deo iussa aut permissa.
19. A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille iusserit, aut permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritalem; potestates autem istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere: profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant. Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle: hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem daberis: ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas, quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum, ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Iunonem, bene pepererunt; aut omnes blasphemantes Iunonem, male pepererunt? Hinc intellegat Caritas vestra, inanes esse homines, qui istos volunt colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra: relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
20. [v 11.] Iam ergo assumptus est a Domino, deserta illa civitate et rectore eius diabolo, quia rector impiorum diabolus est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum, infidelium. Unde iam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 30. Ergo iam suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi primo diceret: Adiutor meus esto. Ergo si tu adiuvas, si tu suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita 31. Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam in lingua portat 32. Et si offenderis aliquid in lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi: tu tantum viam noli deserere; dic illi: Susceptor meus esto: Et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam dabit, qui legem dedit 33. Ergo: Legem mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta, propter inimicos meos.
Sola inimicis consentio nocere potest.
21. [v 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium. Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro Iob: Terra tradita est in manus impii 34: caro tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico: Noli tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed: Noli me tradere in animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Iam quia testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est, si consensero voluntatibus eorum; iam non sibi mentita erit iniquitas, sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi.
22. [v 13.] Redit ad illam unam post ista pericula, post labores, post difficultates, inter manus persequentium et tribulantium aestuans, anhelans, laborans, et firmus et certus illo suscipiente, illo iuvante, illo ducente, illo regente. Tamen post illum circuitum et iubilationem, exsultans gaudio, et gemens in laboribus, suspiravit ad extremum, et ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. O bona Domini dulcia, immortalia, incomparabilia, sempiterna, incommutabilia! Et quando vos videbo, bona Domini? Credo videre, sed non in terra morientium. Credo videre bona Domini in terra viventium. Eruet me Dominus a terra morientium, qui propter me dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus morientium; eruet me Dominus de terra morientium: Credo videre bona Domini in terra viventium. Suspirans dixit, laborans dixit, periclitans dixit inter magnam turbam tentationum: sed tamen sperans totum de misericordia eius, cui dixit: Legem mihi constitue, Domine.
Unus sumus in Christo.
23. [v 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos, consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros, vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est, non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit: Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis inter eos quibus dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam 35! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur, et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno sumus, dicitur: Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri, hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in Christo nec masculus nec femina est 36. Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis. Aliud desidera, si maius, si melius, si suavius inveneris.
IN PSALMUM 27
ENARRATIO
Quae sit peccatorum sors, quae in Deo sperantium.
1. [vv 1.2.] Ipsius David. Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit 1.
2. Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod homo sum. Nequando sileas a me: et ero similis descendentibus in lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi huius, ubi tamquam sileas, non cognoscitur Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum.
3. [v 3.] Ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo. Cum his qui mihi dicunt: Scimus quia a Deo venisti magister 2. Mala autem in cordibus suis: mala autem loquuntur in cordibus suis.
4. [v 4.] Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc iustum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.
5. [v 5.] Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum iam retributio fuit, ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum eius: nec moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere machinas aliquid valeant.
6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7. [v 7.] Dominus adiutor meus et protector meus: Dominus adiuvans tanta patientem, et immortalitate protegens resurgentem. In ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: id est, et resurrexit caro mea. Et ex voluntate mea confitebor illi: unde iam consumpto mortis metu, non timoris necessitate sub Lege, sed libera voluntate cum Lege confitebuntur illi, qui credunt in me; in quibus quia ego sum, ego confitebor.
8. [v 8.] Dominus fortitudo plebis suae: non illa plebs ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere 3. Non enim per se fortem se putavit; quia Dominus fortitudo plebis suae, in huius vitae difficultatibus cum diabolo dimicantis. Et protector salutarium Christi sui est: ut eam salvam factam per Christum suum, post fortitudinem bellicam, immortalitate pacis ad ultimum protegat.
9. [v 9.] Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 4; Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia omnia mea tua sunt 5. Et rege illos, et extolle illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita, et in aeternam hinc tolle illos.
IN PSALMUM 28
ENARRATIO
Dominus in Ecclesia operatur.
1. [vv 1.2.] Psalmus ipsi David, consummationis tabernaculi. Psalmus ipsi mediatori manu forti, perfectionis Ecclesiae in hoc saeculo, ubi adversus diabolum temporaliter militatur.
2. Propheta loquitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum: afferte Domino vosmetipsos, quos per Evangelium duces gregum Apostoli genuerunt. Afferte Domino gloriam et honorem: per opera vestra Dominus glorificetur et honoretur. Afferte Domino gloriam nomini eius: gloriose per orbem innotescat. Adorate Dominum in aula sancta eius: adorate Dominum in dilatato et sanctificato corde vestro; vos enim estis regium sanctum habitaculum eius.
3. [v 3.] Vox Domini super aquas: vox Christi super populos. Deus maiestatis intonuit: Deus maiestatis de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit. Dominus super aquas multas: ipse Dominus Iesus postea quam vocem emisit super populos, et perterruit eos, convertit in se, et habitavit in eis.
4. [v 4.] Vox Domini in virtute: vox Domini iam in ipsis, potentes faciens eos. Vox Domini in magnificentia: vox Domini magna faciens in eis.
5. [v 5.] Vox Domini conterens cedros: vox Domini contritione cordis humilans superbos. Conteret Dominus cedros Libani: conteret per poenitentiam Dominus elatos nitore terrenae nobilitatis, cum ad eos confundendos ignobilia huius mundi elegerit 1, in quibus ostendat divinitatem suam.
6. [v 6.] Et comminuet eas tamquam vitulum Libani. Et amputata superba celsitudine illorum, deponet eos ad imitationem humilitatis suae, qui tamquam vitulus per ipsam huius saeculi nobilitatem ad victimam ductus est: Astiterunt enim reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 2. Et dilectus sicut filius unicornium: nam et ipse dilectus atque unicus Patri exinanivit se nobilitate sua; et factus est homo, sicut filius Iudaeorum ignorantium iustitiam Dei 3 et superbe iactantium tamquam singularem iustitiam suam.
7. [v 7.] Vox Domini praecidentis flammam ignis. Vox Domini per ardorem concitatissimum persequentium se sine ulla sua laesione transeuntis, vel dividentis furentem iracundiam persecutorum suorum, ut alii dicerent: Numquid forte ipse est Christus; alii: Non, sed seducit populum 4: atque ita praecidentis insanum tumultum eorum, ut alios in caritatem suam traiceret, alios in malitia eorum relinqueret.
8. [v 8.] Vox Domini commoventis solitudinem: vox Domini commoventis ad fidem Gentes quondam sine spe et sine Deo in hoc mundo 5; ubi nullus propheta, nullus verbi Dei praedicator, veluti nullus homo habitaverat. Et commovebit Dominus desertum Cades: et tunc celebrari faciet Dominus sanctum verbum Scripturarum suarum, quod a Iudaeis non intellegentibus deserebatur.
9. [v 9.] Vox Domini perficientis cervos: vox enim Domini primo perficit superatores et repulsores venenosarum linguarum. Et revelabit silvas: et tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Et in templo eius unusquisque dicit gloriam: et in Ecclesia eius omnis in spem aeternam regeneratus laudat Deum pro suo quisque dono, quod a sancto Spiritu accepit.
10. [v 10.] Dominus diluvium inhabitat: Dominus ergo primum inhabitat diluvium huius saeculi in sanctis suis, tamquam in arca, ita in Ecclesia custoditis. Et sedebit Dominus rex in aeternum: et deinde sedebit regnans in eis in aeternum.
11. [v 11.] Dominus virtutem populo suo dabit: quia Dominus virtutem populo suo contra huius mundi procellas et turbines dimicanti dabit, quia pacem illis in hoc mundo non promisit. Dominus benedicet populum suum in pace: et idem Dominus benedicet populum suum, in seipso illi pacem praestans; quoniam, inquit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 6.
IN PSALMUM 29
ENARRATIO I
Christus totus gratulatur Deo qui sanat et clarificat.
1. [v 1.] In finem psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. In finem psalmus laetitiae resurrectionis atque in immortalem statum mutationis atque innovationis corporis, non tantum Domini, sed etiam totius Ecclesiae. Nam in superiori psalmo tabernaculum consummatum est, ubi habitamus belli tempore: nunc autem domus dedicatur, quae in sempiterna pace permanebit.
2. [v 2.] Christus itaque totus loquitur: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: sublimitatem tuam laudabo, Domine, quoniam suscepisti me. Nec iucundasti inimicos meos super me: nec eos qui toties variis per orbem persecutionibus me opprimere conati sunt, iucundasti super me.
3. [v 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine Deus meus, clamavi ad te, et corpus mortalitate saucium et aegrum iam non gero.
4. [v 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam, salvum fecisti me a descendentibus in lacum: salvum fecisti me a conditione profundae caecitatis, atque infimi limi corruptibilis carnis.
5. [v 5.] Psallite Domino sancti eius: exsulta: Propheta futura ista cernens, et dicit: Psallite Domino sancti eius. Et confitemini memoriae sanctitatis eius: et confitemini ei quod sanctitatis, qua vos sanctificavit. non est oblitus, cum totum hoc medium tempus desiderio vestro longum esset.
6. [v 6.] Quoniam ira in indignatione eius: quoniam vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis. Et vita in voluntate eius: et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris viribus possetis, quia voluit dedit. Vespere demorabitur fletus: vespere coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine, quando morte damnatus est; ab ipso vespere moras habebit fletus, quamdiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini. Et in matutinum exsultatio: usque in matutinum, quo exsultatio resurrectionis futura est, quae in matutina Domini resurrectione praefloruit.
7. [v 7.] Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum: ego autem ille populus, qui ab initio loquebar, dixi in mea abundantia, iam nullam patiens egestatem: Non movebor in aeternum.
8. [v 8.] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: sed hanc abundantiam, Domine, non ex me mihi esse, sed in voluntate tua praestitisse te decori meo virtutem ex eo didici: Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; quod avertisti aliquando a peccante faciem tuam, et factus sum conturbatus, recedente a me illuminatione notitiae tuae.
9. [v 9.] Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor: quod tempus conturbationis et miseriae meae recolens, et tamquam in eo constitutus, audio vocem primogeniti tui, capitis mei pro me morituri, et dicentis: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10. [v 10.] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? quae utilitas in effusione sanguinis mei, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis? Si enim non statim resurrexero, corruptumque fuerit corpus meum, numquid confitebitur tibi pulvis, id est turba impiorum, quam mea resurrectione iustificabo? Aut annuntiabit veritatem tuam? aut annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam?
11. [v 11.] Audivit Dominus, et misertus est mihi; Dominus factus est adiutor meus: nec dedit sanctum suum videre corruptionem 1.
12. [v 12.] Convertisti planctum meum in gaudium mihi: quem primogenitum a mortuis consecuta Ecclesia, nunc in dedicatione domus tuae dico: Convertisti planctum meum in gaudium mihi. Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: conscidisti velamentum peccatorum meorum, tristitiam mortalitatis meae; et cinxisti me stola prima, immortali laetitia.
13. [v 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: ut iam non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea, quia iam ex humilitate exaltasti me; et non compungar conscientia peccati, timore mortis, timore iudicii. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi: et haec est gloria mea, Domine Deus meus, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi ex me, sed omnia bona ex te, qui es Deus omnia in omnibus 2
IN EUMDEM PSALMUM 29
ENARRATIO II
Sermo ad populum
Quomodo Christus sit mediator.
1. Hoc certe cantavimus: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Si noverimus de Scripturis sanctis qui sint inimici nostri, cognoscimus huius cantici veritatem: si autem nos fallat carnis prudentia, ut non cognoscamus adversus quos nobis sit colluctatio, in ipso psalmi huius exordio invenimus quaestionem, quam solvere non possumus. Cuius enim putamus vocem esse laudantis Deum et gratias agentis et exsultantis atque dicentis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me? Primo ipsum Dominum consideremus, qui secundum id quod homo esse dignatus est, potuit sibi per praecedentem prophetiam non incongrue verba ista coaptare: ex quo enim homo, ex hoc et infirmus; ex quo infirmus, ex hoc et orans. Nam quod modo audivimus, cum Evangelium legeretur, quemadmodum etiam in desertum secesserit a discipulis suis, quo eum sunt consecuti, et invenerunt cum: secedens autem ibi orabat, et dictum est a discipulis qui eum invenerunt: Quaerunt te homines; at ille respondit: Eamus et in alia loca atque castella praedicare; ad hoc enim veni 1. Si divinitatem Domini nostri Iesu Christi consideres, quis orat? ad quem orat? quare orat? Orat Deus? orat ad aequalem? Causam autem orandi quam habet, semper beatus, semper omnipotens, semper incommutabilis, aeternus, et Patri coaeternus? Intuentes ergo quod per Ioannem, quasi per quamdam nubem suam, ipse intonuit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in illo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt 2: huc usque dicentes, non invenimus orationem, nec causam orandi, nec locum orandi, nec affectum orandi. Sed quoniam paulo post dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3; habes maiestatem ad quam ores, habes humanitatem quae pro te oret. Nam hoc dictum est ab Apostolo, etiam post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi: Qui sedet, inquit, ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis 4. Quare interpellat pro nobis? Quia mediator esse dignatus est. Quid est mediatorem esse inter Deum et homines 5? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et homines. Quid est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales. Inter illam Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, mediator factus est homo, non iniquus, sed tamen infirmus; ut ex eo quod non iniquus, iungeret te Deo; ex eo quod infirmus, propinquaret tibi: atque ita, ut inter hominem et Deum mediator existeret: Verbum caro factum est, id est, Verbum homo factum est. Nomine enim carnis appellati sunt homines. Inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei 6. Omnis caro, omnes homines. Dictum est et ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguine, (id est adversus homines) sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 7: de quibus in consequentibus, si Dominus adiuverit, loquemur. Pertinet enim ista distinctio ad expositionem psalmi, quem in nomine Domini suscepimus enodare Sanctitati vestrae. Tamen ad hoc dixi haec exempla, ut noveritis carnem appellatos esse homines; ut quod dictum est: Et Verbum caro factum est, intellegatis dictum, et Verbum homo factum est.
De Christi humanitatis excellentia.
2. Neque sine causa hoc dixi. Noverit Sanctitas vestra fuisse quamdam haeresim, vel adhuc fortassis haberi reliquias quorumdam qui dicti sunt Apollinaristae. Aliqui enim ipsorum dixerunt hominem, quem suscepit Sapientia Dei (et in quo expressit personam suam, non sicut in caeteris hominibus, sed sicut dictum est in psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 8, id est amplius quam participes tuos: ne putetur sic unctus Christus quomodo caeteri homines, quomodo caeteri iusti, quomodo Patriarchae, Prophetae, Apostoli, et Martyres, et quidquid magnum est in genere humano. Quando quidem nihil maius exstitit in genere humano quam Ioannes Baptista; nec in natis mulierum exsurrexit 9. Si quaeris excellentiam hominis, Ioannes Baptista est. Cui autem Ioannes se dicit non esse dignum corrigiam calceamenti solvere 10, quid erat ille nisi amplius quam caeteri homines? Etiam in ipso homine amplius quam caeteri homines. Nam secundum Deum, et secundum divinitatem, et secundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, super omnem creaturam aequalis est Patri: sed agimus de homine. Forte putet quispiam vestrum, fratres, quia homo ille susceptus a Sapientia Dei, aequalis erat caeteris hominibus. Si in tuis membris multum distat inter caput et caetera membra: certe omnia membra faciunt corpus unum, multum tamen interest inter caput et caetera membra. Etenim in caeteris membris non sentis nisi tactu; tangendo sentis in caeteris membris: in capite autem et vides, et audis, et olfacis, et gustas, et tangis. Si tanta excellentia est capitis ad membra caetera, quanta excellentia est capitis universae Ecclesiae, id est illius hominis, quem voluit Deus mediatorem esse inter Deum et homines?), ergo illi haeretici dixerunt, hominem illum, quem suscepit Verbum, cum Verbum caro factum est, non habuisse mentem humanam, sed tantum animam sine intellegentia humana fuisse. Homo enim videtis unde constat: ex anima et corpore. Sed ipsa anima humana habet aliquid quod non habent animae pecorum. Nam et pecora animam habent, et animalia vocantur: non enim vocarentur animalia nisi ab anima; et videmus quia et ipsa vivunt. Sed quid habet amplius homo, unde factus est ad imaginem Dei? Quia intellegit et sapit, quia discernit bonum a malo: in hoc factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Habet ergo aliquid quod non habent pecora. Et quia contemnit in se quo melior est pecoribus; perimit in se vel deterit, et quodammodo obsolefacit imaginem Dei, ut dicatur talibus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 11. Illi igitur haeretici dixerunt Dominum nostrum Iesum Christum non habuisse mentem humanam, et illud quod Graeci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent caetera animalia. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei, hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et haeresim fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturae: quantum autem ad excellentiam personae, aliud quam caeteri homines. Nam caeteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei, nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est: Verbum caro factum est.
Christus verus et perfectus homo.
3. Non defuerunt etiam alii quidam ex ipso errore venientes, qui non solum mentem dicerent non habuisse illum hominem, mediatorem Christum inter Deum et homines, sed nec animam: sed tantum dixerunt: Verbum et caro erat, et anima ibi non erat humana, mens ibi non erat humana. Hoc dixerunt. Sed quid erat? Verbum et caro. Et istos respuit Ecclesia catholica, et expellit eos ab ovibus, et a simplici et vera fide: et confirmatum est, quemadmodum dixi, hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis, praeter peccatum. Si enim multa gessit secundum corpus, ex quo intellegamus quia habuit corpus non in mendacio, sed in veritate: ut puta, quomodo intellegimus quia habuit corpus? Ambulavit, sedit, dormivit, comprehensus est, flagellatus est, colaphizatus est, crucifixus est, mortuus est. Tolle corpus, nihil horum fieri potuit. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus in Evangelio quia verum corpus habuit, sicut et ipse etiam post resurrectionem dixit: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 12: quomodo ex his rebus, ex his operibus credimus et intellegimus et novimus quia corpus habuit Dominus Iesus, sic et ex quibusdam aliis officiis naturalibus quia habuit animam. Esurire, sitire, animae sunt ista: tolle animam, corpus haec exanime non poterit. Sed si falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa quae de corpore creduntur: si autem ex eo verum corpus, quia vera officia corporis; ex eo vera anima, quia vera officia animae.
4. Quid ergo? Quoniam Dominus factus est infirmus propter te, o homo qui audis; non tibi compares Deum Etenim creatura es, ille creator tuus. Nec illum hominem tibi conferas, quia propter te homo Deus tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi praeferas, tamquam mediatorem, Deum autem supra omnem creaturam: et sic intellegas, quia qui homo factus est propter te, non incongrue orat pro te. Si ergo non incongrue orat pro te, non incongrue potuit et ista verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Sed ista verba, si non intellegamus inimicos, falsa erunt, ipsum Dominum Iesum Christum cogitantes. Quomodo enim verum est, si Christus Dominus loquitur: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me? Ex persona hominis, ex persona infirmitatis, ex persona carnis, quomodo verum est: quandoquidem iucundati sunt inimici eius super eum, quando illum crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et colaphizaverunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe 13? Ista iucunditas eorum quasi cogit nos putare falsum esse quod dictum est: Nec iucundasti inimicos meos super me. Deinde cum in cruce penderet, et transibant vel stabant, et attendebant, et caput movebant, et dicebant: Ecce Filius Dei, alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce, et credimus in eum 14; dicentes ista nonne iucundabantur super eum? Ubi est ergo ista vox: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me?
Omnis homo in Christo unus homo est.
5. Fortasse non est ista vox Domini nostri Iesu Christi, sed ipsius hominis, sed universae Ecclesiae populi christiani: quia omnis homo in Christo unus homo est, et unitas Christianorum unus homo. Fortasse ipse homo, id est, unitas Christianorum ipsa dicit: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Quomodo et hoc verum est de illis? Non sunt comprehensi Apostoli, non sunt caesi, non sunt flagellati, non sunt occisi, non sunt crucifixi, non sunt incensi vivi, non ad bestias pugnaverunt, quorum memorias celebramus? Quando autem ista illis faciebant homines, nonne iucundabantur super eos? Quomodo ergo potest et populus christianus dicere: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me?
Persecutiones a Domino permittuntur.
6. [v 1.] Intellegemus hoc, si videamus primo titulum psalmi. Habet enim: In finem psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. In hoc titulo est omnis spes, et universum sacramentum dissolvendae huius quaestionis. Dedicabitur domus aliquando, quae modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus, id est Ecclesia, postea dedicabitur. In dedicatione apparebit gloria populi christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici, humilient, faciant non quidquid volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis deputandum est, et non Domino Deo nostro. Quando quidem in ipso suo exemplo mediator demonstravit, quando nobis desuper permittit homines nocere, non voluntatem nocendi desuper dari, sed potestatem. Unusquisque enim malus apud se habet voluntatem nocendi: ut autem possit nocere, non habet in potestate. Ut velit, iam reus est: ut possit, occulta dispensatione providentiae Dei in alium permittitur ad poenam, in alium permittitur ad probationem, in alium permittitur ad coronam. Ad poenam, quomodo permissi sunt , id est alienigenae, capere populum Israel, quia peccaverunt in Deum 15. Ad probationem autem permissus est diabolus in Iob 16: probatus est Iob, confusus est diabolus. Ad coronam vero permissi sunt persecutores in martyres: occisi sunt martyres, quasi vicisse se arbitrati sunt persecutores; illi in manifesto falso triumpharunt, illi in occulto vere coronati sunt. Ergo in quem permittitur, occultae dispensationis est providentiae Dei: ut autem velit nocere, ipsius hominis est; non enim continuo quem vult occidit.
7. Itaque ipse Dominus iudex vivorum et mortuorum, stans ante hominem iudicem, praebens nobis humilitatis et patientiae documentum, non victus, sed militi pugnandi exemplum demonstrans, minanti iudici, tumenti superbia, et dicenti: Nescis quia potestatem habeo dimittendi et occidendi te? abstulit typhum inflantis, et tamquam reddens exsufflationem qua detumesceret: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 17. Et Iob (nempe diabolus occidit filios ipsius, diabolus tulit omnem substantiam ipsius), et ille quid? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum 18. Non triumphet inimicus, quia ipse fecit: Novi ego, inquit, a quo sit permissus; diabolo tribuatur nocendi voluntas, Domino meo probandi potestas. In ipso vulnere corporis accedit uxor relicta, sicut Eva, adiutrix diaboli, non consolatrix mariti; tentat, et dicit inter multas increpationes: Dic aliquod verbum in Deum, et morere 19. Et ille Adam in stercore cautior, quam Adam in paradiso; nam Adam in paradiso consensit mulieri, ut de paradiso emitteretur; Adam in stercore respuit mulierem, ut ad paradisum admitteretur. Quid ergo ille Adam in stercore, parturiens immortalitatem intrinsecus, vermibus fluescens extrinsecus, quid ait mulieri? Tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus 20? Iterum et ille manum Domini dixit in se, quod eum diabolus percusserat: quia non attendebat quis percuteret, sed quis permitteret. Namque et ipse diabolus eamdem potestatem, quam sibi volebat dari, manum Domini appellavit: nam obiciens crimen iusto viro, cui Dominus perhibebat testimonium, ait Deo: Numquid gratis Iob colit Dominum? nonne tu vallasti eum ac domum eius, universamque substantiam eius per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra: tanta bona illi dedisti, propterea te colit; sed mitte manum tuam, et tange omnia quae sunt eius, nisi in faciem tuam benedixerit tibi 21. Quid est, mitte manum tuam, cum ipse vellet mittere? Sed quia ipse non posset mittere manum suam, ipsam potestatem quam accepit a Deo, manum Dei appellavit.
Persecutores confundentur, iusti exsultabunt.
8. Quid ergo, fratres, quia tanta inimici in Christianos fecerunt; et exsultaverunt, et iucundati sunt super eos? Sed quando apparebit quia non sunt iucundati? Quando illi confundentur, illi exsultabunt in adventu Domini Dei nostri, cum venerit ferens in manu retributiones, damnationem impiis, regnum iustis; societatem cum diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. Quando ergo hoc ostenderit, quando stabunt iusti in magna constantia (de Scripturis dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? transierunt enim omnia illa tamquam umbra; et quid dicent de iustis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est 22?), tunc erit dedicatio domus, quae modo in tribulationibus fabricatur; tunc recte dicet populus ille: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Vera ergo erit vox ista in populo Dei, qui populus modo angustatur, modo tribulatur, tantis tentationibus, tantis scandalis, tantis insecutionibus, tanta pressura. Haec tormenta animi non sentit in Ecclesia qui non proficit, putat enim quia pax est: sed incipiat proficere, et tunc videbit in qua pressura sit; quia cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania 23: et qui apponit scientiam, apponit dolorem 24. Proficiat, et videbit ubi sit: existat fructus, et apparebunt zizania. Vox veridica est per Apostolum, deleri non potest ab initio usque ad finem: Sed et omnes qui volunt, inquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Maligni autem homines et seductores proficiunt in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes 25. Et unde sunt verba illa psalmi: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 26? Parum erat semel: Sustine Dominum, nisi repeteret: ne forte sustineret biduo, triduo, quatriduo, et maneret pressura et tribulatio; ideo addidit, viriliter age; addidit, et confortetur cor tuum. Et quia ab initio usque in finem sic erit, quod habet sententia in capite, hoc habet in fine, et sustine Dominum. Transeunt ista quae te premunt, et veniet quem sustines, et exterget sudorem: siccabit lacrymam, ultra non flebis. Modo autem gemamus in tribulationibus, sicut dicit Iob: Nonne tentatio est vita humana super terram 27?
Fundamentum Christus est.
9. Tamen, fratres, antequam veniat dies dedicationis domus, videamus quia iam dedicatum est caput nostrum: iam facta est dedicatio domus in capite, tamquam dedicatio fundamenti. Caput sursum est, fundamentum deorsum: ne forte propterea male dixerimus fundamentum esse Christum; culmen est potius, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Sed puto nos non errasse. Apostolus enim dixit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Iesus Christus: si quis autem superaedificaverit supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos 28. Qui bene vivunt, qui Deum honorant et laudant, qui patientes sunt in tribulationibus, qui desiderant patriam, ipsi aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos: qui autem amant adhuc saecularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectibus carnis, domibus suis, coniugibus, possessionibus, et tamen christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil praeponant Christo, quomodo in aedificando nihil praeponitur fundamento; aedificant quidem ipsi ligna, fenum, stipulam: sed quid secutus est? Uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit: ignis tribulationis et tentationis. Iste ignis multos martyres hic probavit, omne autem genus humanum probat in fine. Inventi sunt martyres qui haberent ista saecularia. Quam multi divites et senatores passi sunt! Aedificabant tamen quidam eorum ligna, fenum, stipulam in affectibus carnalium et saecularium curarum: sed tamen quia Christum fundamentum habebant super quod aedificabant, arsit fenum, et ipsi remanserunt in fundamento. Sic dicit Apostolus: Si cuius opus manserit, mercedem accipiet: et nihil perdet; quia quod amavit, hoc inveniet. Quid ergo illis fecit ignis tribulationis? Probavit eos. Si cuius opus permanserit, mercedem accipiet: si cuius opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 29. Sed aliud est igne non laedi, aliud per ignem salvari. Et unde? Propter fundamentum. Non recedat ergo de corde fundamentum. Noli super fenum ponere fundamentum, hoc est, noli anteponere fenum fundamento, ut fenum habeat primum locum in corde tuo, et secundum Christus: sed si iam non potest nisi esse ibi fenum, vel primum locum ibi habeat Christus, et fenum secundum.
Quid est pondus.
10. Ergo fundamentum est Christus. Quomodo dixi, dedicatum est caput nostrum, ipsum caput est fundamentum. Sed fundamentum deorsum solet esse, caput autem sursum. Intellegat Sanctitas vestra quid dicam, fortassis explicabo in nomine Christi. Pondera gemina sunt. Pondus enim est impetus quidam cuiusque rei, velut conantis ad locum suum: hoc est pondus. Fers lapidem manu, pateris pondus; premit manum tuam, quia locum suum quaerit. Et vis videre quid quaerat? Subtrahe manum, venit ad terram, quiescit in terra: pervenit quo tendebat, invenit locum suum. Pondus ergo illud motus erat quasi spontaneus, sine anima, sine sensu. Sunt alia quae sursum versus petunt locum. Namque si aquam mittas super oleum, pondere suo in ima tendit. Locum enim suum quaerit, ordinari quaerit: quia praeter ordinem est aqua super oleum. Donec ergo veniat ad ordinem suum, inquietus motus est, donec teneat locum suum. Contra, oleum funde sub aqua, verbi gratia, quemadmodum si vas olei cadat in aquam, in abyssum, in mare, et frangatur, non se patitur oleum subter. Quomodo aqua super oleum missa, pondere ad ima locum suum quaerit: sic oleum subter aquam fusum, pondere ad summa locum suum quaerit. Si ergo ita est, fratres, quo tendit ignis et aqua? Ignis sursum fertur, locum suum quaerit; et aqua locum suum quaerit pondere suo. Lapis ima petit, et lignum, et columnae, et terra, unde aedificantur istae domus: de illo ergo sunt genere rerum, quae pondere suo deorsum feruntur. Manifestum est ergo ideo deorsum accipere fundamentum, quia pondere suo deorsum versus feruntur; et nisi sit quod sustineat, totum cadit, quia totum ad terram vergit. Rebus ergo ad ima tendentibus in imo ponitur fundamentum: Ecclesia vero Dei in imo posita tendit in coelum. Fundamentum ergo nostrum ibi positum est, Dominus noster Iesus Christus sedens ad dexteram Patris. Si ergo intellexit Sanctitas vestra, quia iam dedicatum est fundamentum nostrum, audiamus breviter psalmum, et decurramus.
11. [v 2.] Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec iucundasti inimicos meos super me. Quos inimicos? Iudaeos? In dedicatione fundamenti ipsam dedicationem intellegamus domus futurae. Quod enim dicitur modo ex persona fundamenti, tunc dicetur ex persona universae domus. Quos ergo inimicos? Iudaeos, an potius diabolum et angelos eius, qui confusi discesserunt, postquam Dominus resurrexit? Praepositus mortis doluit victam mortem. Et non iucundasti inimicos meos super me: quia teneri apud inferos non potui.
12. [v 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: oravit in monte Dominus ante passionem 30; sanavit eum. Quem sanavit, qui nunquam aegrotavit, Verbum Deum, Verbum divinitatem? Non, sed mortem carnis portabat, vulnus tuum portabat, sanaturus te de vulnere tuo. Sanata est autem caro. Quando? Cum resurrexit. Audi Apostolum, vide veram sanitatem: Absorpta est, ait, mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? 31 Ergo exaltatio illa nostrae tunc erit vocis, Christi modo est exaltatio.
13. [v 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam. Non opus est ut exponatur. Salvum fecisti me a descendentibus in lacum. Qui sunt qui descendunt in lacum? Omnes peccatores mergentes in profundum: lacus est enim profunditas saeculi. Quae est ista profunditas saeculi? Abundantia luxuriae et nequitiae: qui ergo libidinibus sese immergunt et terrenis desideriis, descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt. Sed quid dicit? Salvum fecisti me a descendentibus in lacum.
Ubi Caput, et caetera membra.
14. [v 5.] Psallite Domino, sancti eius: quia resurrexit caput vestrum, hoc sperate membra caetera, quod videtis in capite; hoc sperate membra, quod credidistis in capite. Proverbium est antiquum et verum: Ubi caput, et caetera membra. Christus in coelum ascendit, quo nos secuturi sumus: non remansit apud inferos, resurrexit, iam non moritur; cum resurrexerimus et nos, iam non moriemur. Has ergo promissiones habentes: Psallite Domino, sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius. Quid est, confitemini memoriae? Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est oblitus.
15. [v 6.] Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius. Ira in indignatione peccatori: Qua die ederitis, morte moriemini 32. Tetigerunt, mortui sunt, dimissi de paradiso, quia ira in indignatione eius: sed non sine spe, quia vita in voluntate eius. Quid est, in voluntate eius? Non in viribus nostris, non in meritis nostris: sed quia voluit, salvos nos fecit; non quia digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio? Sed tamen ipse et pro supplicio vitam dedit. Et si impiis vitam donavit, quid servat fidelibus?
16. Vespere demorabitur fletus. Nolite timere, quia dixerat nobis: Psallite; et hic gemitus est: in psallendo exsultatio, in orando gemitus. Geme de praesentibus, psalle de futuris: ora de re, psalle de spe. Vespere demorabitur fletus. Quid est: Vespere demorabitur fletus? Vespera fit quando sol occidit. Occidit sol ab homine, id est lux illa iustitiae, praesentia Dei. Ideo quando expulsus est Adam, quid dictum est in Genesi? Cum deambularet Deus in paradiso; ad vesperam deambulabat Deus: iam ille peccator texerat se intra lignum, nolebat videre faciem Dei 33, ad quam gaudere consueverat: occiderat illi sol iustitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis. Vespere demorabitur fletus. Diu eris in fletu, o genus humanum: nasceris enim de Adam, et sic est factum; et nos ex Adam sumus, et quotquot crearunt filios, et creaturi sunt, ex Adam sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere demorabitur fletus: et in matutinum exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus. Nam ideo et Dominus Iesus Christus in matutino resurrexit de sepulcro 34, ut quod dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro vespera fuit, qua sepultus est; et matutinum, quo resurrexit, tertio die: sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertio die. Quomodo tertio die? Si saeculum cogites, unus dies est ante Legem, secundus sub Lege, tertius sub Gratia. Quod triduo illo ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Quando? In matutino sperandum est, laetandum est; sed perferendum est modo, et gemendum.
Quae sit vera abundantia.
17. [v 7.] Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. In qua abundantia dixit homo: Non movebor in aeternum? Intellegimus, fratres, personam humilis hominis. Quis hic habet abundantiam? Nemo. Abundantia hominis quae est? Aerumna, calamitas. Sed divites habent abundantiam? Plus egent quanto plus habent: desideriis vastantur, cupiditatibus dissipantur, timoribus cruciantur, tristitia contabescunt: quae illis abundantia? Abundantia erat, quando constitutus est homo in paradiso, quando nihil deerat illi, quando Deo fruebatur: sed dixit: Non movebor in aeternum. Quomodo dixit: Non movebor in aeternum? Quando libenter audivit: Gustate, et eritis tamquam dii: cum Deus diceret: Qua die ederitis, morte moriemini; et diabolus: Non morte moriemini 35. Credens ergo illi talia suadenti dixit: Non movebor in aeternum.
18. [vv 8.9.] Sed quia verum dixerat Dominus, quod ablaturus esset superbo quod dederat humili quando eum creavit; sequitur, et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: id est, quia non ex me bonus eram et fortis, sed ex te eram et pulcher et fortis; decori meo virtutem praestiteras, ex voluntate tua, qua me feceras. Et ut ostenderes mihi, quia ex voluntate tua hoc eram: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Avertit ergo faciem ab illo quem emisit foras de paradiso 36. Iam hic positus, clamet, et dicat: Ad te Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. In paradiso non clamabas, sed laudabas; non gemebas, sed fruebaris: foris positus geme, et clama. Propinquat tribulanti, qui deseruit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 37. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
19. [v 10.] Iam ex persona Domini hoc sequitur, ipsius fundamenti nostri: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid ergo orat? Ut resurgat. Si enim descendero, inquit, in corruptionem, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo caeterorum hominum ut in fine resurgat, utquid fudi sanguinem? Si enim non modo resurgam, nemini annuntiabo, neminem lucrabor: ut autem alicui annuntiem mirabilia tua, laudes tuas, vitam aeternam, exsurgat caro mea, non eat in corruptionem. Nam si ierit quomodo caeterorum hominum, quae utilitas in sanguine meo? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Confessio gemina est, aut peccati, aut laudis. Quando nobis male est, in tribulationibus confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione iustitiae confiteamur laudem Deo: sine confessione tamen non simus.
20. [v 11.] Audivit Dominus, et misertus est mei. Quomodo? Attendite ad dedicationem domus. Audivit, et misertus est. Dominus factus est adiutor meus.
Assumpsit Dominus mortalitatem nostram.
21. [v 12.] Audi iam ipsam resurrectionem: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Quis est saccus? Mortalitas. Saccus de capris conficitur et de haedis, et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur 38. Dominus de numero nostro saccum solum accepit, non assumpsit meritum sacci. Meritum sacci, peccatum est: saccus ille, mortalitas est. Assumpsit propter te mortalitatem, qui meritum mortis non habebat. Meritum enim mortis ille habet qui peccat: ille autem qui non peccavit, non habuit meritum sacci. Alio loco ipsius est vox dicentis: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio 39. Quid est hoc, induebam me cilicio? Hoc opponebam persequentibus, quod habeo de cilicio. Ut hominem illum putarent, abscondit se ab oculis persequentium; quia indigni erant persecutores qui viderent indutum cilicio. Ergo, conscidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia.
22. [v 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quod in capite est, hoc in corpore. Quid est, non compungar? Iam non moriar. Compunctus est enim cum in cruce penderet, lancea percussus est 40. Caput ergo nostrum dicit: Non compungar, iam non moriar. Nos autem quid dicimus propter dedicationem domus? Non nos compungat conscientia stimulis peccatorum. Dimittentur enim omnia, et tunc liberi erimus. Ut cantet tibi, inquit, gloria mea, non humilitas. Si nostra, et Christi: quia corpus Christi nos. Quare? Quia quamvis Christus sedeat in coelo, dicturus est quibusdam: Esurivi, et dedistis mihi manducare 41. Et ibi est, et hic: ibi in se, hic in nobis. Quid ergo ait? Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Gemit tibi humilitas mea, cantabit tibi gloria mea. Iam in fine: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Quid est, in aeternum confitebor tibi? In aeternum laudabo te, quia diximus esse confessionem et in laudibus, non tantum in peccatis. Confitere ergo modo quod tu fecisti in Deum, et confiteberis quod tibi fecerit Deus. Quid fecisti? Peccata. Quid Deus? Confitenti iniquitatem tuam dimittit tibi peccata tua, ut ei postea laudes ipsius confitens in aeternum, non compungaris peccato.
IN PSALMUM 30
ENARRATIO I
Sperantibus et diligentibus Deum, etsi opprimantur, multum dulcedinis promittitur.
1. [v 1.] In finem, psalmus ipsi David ecstasis. In finem psalmus ipsi David, mediatori manu forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo, excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope finem, et in fine.
2. [v 2.] In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in te Domine speravi, nunquam confundar, dum tamquam homini simili caeteris insultabitur. In iustitia tua erue me, et exime me: et in tua iustitia erue me de fovea mortis, et exime me de numero eorum.
3. [v 3.] Inclina ad me aurem tuam: humilem me exaudi, proximus mihi. Accelera ut eximas me: ne differas in finem saeculi, sicut omnium credentium mihi, segregationem meam a peccatoribus. Esto mihi in Deum protectorem: protector Deus mihi esto. Et in domum refugii, ut salvum me facias: et tamquam domus, quo refugiens salvus fiam.
4. [v 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu: quia fortitudo mea ad tolerandos persecutores meos, et refugium meum ad relinquendos tu mihi es. Et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: et ut per me innotescas omnibus gentibus, per omnia sequar voluntatem tuam, et paulatim mihi aggregatis sanctis adimplebis corpus meum, et perfectam staturam meam.
5. [v 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: edoces me de insidiis istis, quas occultaverunt mihi. Quoniam tu es protector meus.
6. [v 6.] In manus tuas commendo spiritum meum: potestati tuae commendo spiritum meum, cito recepturus. Redemisti me, Domine Deus veritatis. Dicat et populus redemptus passione Domini sui, et laetus clarificatione capitis sui: Redemisti me, Domine Deus veritatis.
7. [v 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue: odisti observantes falsam beatitudinem saeculi. Ego autem in Domino speravi.
8. [v 8.] Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: quae me non fallit. Quia respexisti humilitatem meam: qua me vanitati in spe subiecisti. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam: salvam fecisti de necessitatibus timoris animam meam, ut tibi caritate libera serviat.
9. [v 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: nec conclusisti me, ut non haberem aditum respirandi in libertatem, et darer in sempiternam potestatem diaboli, cupiditate huius vitae illaqueantis, et morte terrentis. Statuisti in loco spatioso pedes meos: resurrectione cognita Domini mei et mea promissa mihi, spatiatur permanens in latitudinem libertatis ab angustiis timoris educta caritas mea.
10. [v 10.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte iam terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es, et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid mihi promiserit Deus meus.
11. [v 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus: tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor meus: egeo sanitate huius corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata est fiducia mea. Et ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea conturbata est.
12. [v 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum, cuius confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui iam propinquabant cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi. Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intellegebant interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt a me.
13. [v 13.] Oblitus sum, tamquam mortuus a corde: et obliti sunt me, tamquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum tamquam vas perditum: visus sum mihi periisse usibus Domini, vivens in hoc saeculo, et neminem lucrifaciens, cum omnes timerent aggregari mihi.
14. [v 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum accolentium in circuitu: quoniam audivi vituperantes me multos in peregrinatione huius terrae iuxta me, sequentes circuitum temporum, et mecum in patriam aeternam redire recusantes. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ut consentiret eis anima mea, quae morte posset de potestate illorum facile exire, excogitaverunt consilium, quo nec mori me sinerent.
15. [v 15.] Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus: non enim mutatus es, ut non salvum facias qui emendas.
16. [v 16.] In manibus tuis sortes meae: in potestate tua sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est apud te iustus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni 1. Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17. [v 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum: notum fac hominibus qui non putant me ad te pertinere, super me esse intendentem faciem tuam, meque tibi servire. Salvum me fac in tua misericordia.
18. [v 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: Domine, non erubescam insultantibus mihi, ex eo quod te invocavi. Erubescant impii, et deducantur in infernum: erubescant potius qui lapides invocant, et umbris socientur.
19. [v 19.] Muta efficiantur labia dolosa: nota faciens populis sacramenta in me tua, fac obstupescere labia fingentium de me falsa. Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu: quae loquuntur adversus Christum iniquitatem, superbientes, et contemnentes tamquam hominem crucifixum.
20. [vv 20.21.] Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate neglegentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non enim latet filios hominum, iam non secundum Adam, sed secundum filium hominis viventes: Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A conturbatione hominum: ut iam nullam humanam conturbationem patiantur.
21. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum: sed hic interim dum eis maledicae linguae obstrepunt dicentes: Quis hoc novit, aut quis inde venit? proteges eos in tabernaculo fidei earum rerum, quas Dominus pro nobis temporaliter gessit et pertulit.
22. [v 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae: benedictus Dominus, quoniam post emendationem acerrimarum persecutionum, omnibus mirabilem fecit misericordiam suam per orbem terrarum, in circuitu societatis humanae.
23. [v 23.] Ego dixi in ecstasi mea: unde ille populus iterum loquens, ait: Ego dixi in pavore meo, cum horribiliter gentes in me saevirent. Proiectus sum a facie oculorum tuorum: non enim si me respiceres, pati me ista sineres. Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum clamarem ad te: ideo modum ponens emendationi, et ostendens me pertinere ad curam tuam, exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum eam ex tribulatione nimis intenderem.
24. [v 24.] Diligite Dominum omnes sancti eius: hortatur iterum Propheta ista cernens, et dicit: Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus. Quando si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt 2? Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam: et retribuet his qui nec victi convertuntur, quia multum superbiunt.
25. [v 25.] Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: bonum sine defectione operantes, ut tempore proprio metatis. Omnes qui speratis in Domino: id est, qui eum recte timetis vel colitis, sperate in Domino.
IN EUMDEM PSALMUM 30
ENARRATIO II
Sermo 1
1. [v 1.] Psalmi huius quem modo cantavimus, quantum possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus et mentibus vestris. Titulus eius est: In finem, psalmus ipsi David ecstasis. In finem quid sit, novimus, si Christum novimus; dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 1 Finis non consumens, sed perficiens: duobus enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in Christum.
Quid sit ecstasis.
2. Psalmus David ecstasis. Verbum ecstasis graecum, latine, quantum datur intellegi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In excessu vero mentis duo intelleguntur; aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi, Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, caritas enim Christi compellit nos 2. Hoc est, si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tamquam contemptis vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo passu sequeremini, nisi rursus compellente nos caritate Christi (qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens 3), nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo ait: Sive mente excessimus Deo: ille enim videt quod nos videmus in mentis excessu, ille solus revelat secreta sua. Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit 4. Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat titulus psalmi huius, magna profecto et alta quaedam sperare debemus dicturum eum qui condidit psalmum, id est Prophetam, imo vero per Prophetam Spiritum sanctum.
De corpore Christi mystico.
3. Si vero haec ecstasis pavor intellegendus est, neque huic significationi verbi deerit huius psalmi contextus; videtur enim de passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cuius pavor est, utrum Christi, quia dixit: In finem, et intellegimus finem Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene intellegere in Christo propinquante passione, qui propter eam venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus assumere nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem; venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem esse animam suam usque ad mortem 5, et utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui iam ascendit in coelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra 6. Hoc autem corpus nisi connexione caritatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem corripiens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris 7? quando eum iam in coelo sedentem nullus homo tangebat, quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo iniuria percellebat? Non ait: Quid sanctos meos, quid servos meos? sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet, clamat lingua: Calcas me; non enim ait: Calcas pedem meum, sed se dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intellegitur ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem, inquit, dixit significans qua morte moreretur 8? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit volens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est), quid mirum si est aliquis pavor in passione etiam iustorum, etiam sanctorum? Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te. Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio.
In membris Christi Christus.
4. Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere, Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi Christo videantur non posse congruere, illi excellentiae capitis nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum: nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere, quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur, quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de coniugio loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur iam non duo, sed una caro 9. Sed forte hoc dicat de quocumque coniugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia 10? Fit ergo tamquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam unitatem personae huius miram et excellentem, commendat etiam Isaias propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento 11. Se dixit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, sic et Christus 12. Loquens de membris Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo simul omnes nos cum capite nostro Christus, sine capite nostro nihil valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum, sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me, inquit, nihil potestis facere 13. Domine, si sine te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil sine ipso.
5. [v 2.] Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore, sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit, confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis 14? Ergo erubescere illos dicit iam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo si hanc non habuerit, aeternam habebit. Quae est aeterna confusio? Quando fiet illud quod dictum est: Et traducent eos ex adverso iniquitates eorum 15. Et fiet traducentibus ex adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tamquam haedis ab ovibus separatis; et audient: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 16. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare 17. Contemnebant tunc quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant, aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit. Hanc timens iste qui pavet, vel cuius ad Deum est mentis excessus, hoc rogat: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.
Iustitia Dei gratis nostra fit.
6. Et in tua iustitia erue me, et exime me: nam si attendas ad iustitiam meam, damnas me. In tua iustitia erue me. Est enim iustitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei iustitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere iustitiam. Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui iustificat impium (quid est, qui iustificat impium? qui ex impio facit iustum) deputatur fides eius ad iustitiam 18. Iudaei vero quia suis viribus se putabant implere posse iustitiam, offenderunt in lapidem offensionis 19 et petram scandali, et gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est quod dixit: Zelum Dei habent Iudaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 20. Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant Dei iustitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis iusti fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum, sed invenit merita suppliciorum. Si agat tamquam veraciter ex regula Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 21. Quid est, egent gloria Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes, indiges liberatore. Quid est quod te iactas? Quid est quod de Lege et iustitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te, adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adiutorium in pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem adiutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem, quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille tibi praemium dare potest si viceris, adiuvare te periclitantem non potest. Non sic exspectat Deus. Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 22. Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in aeternum, quia in eo spero qui non confundit. In tua iustitia erue me, et exime me: quia non invenisti in me iustitiam meam, erue me in tua; hoc est, illud me eruat quod me iustificat, quod ex impio pium facit, quod ex iniquo iustum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In iustitia tua erue me, et exime me.
Veritas est Deus.
7. [v 3.] Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato capite digito scribebat in terra 23, quando ei adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis 24. Non enim quasi corporalibus locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens super nos. Quae maior misericordia, quam ut Unicum suum daret nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem tuam.
Deus refugium hominis.