Enarrationes in Psalmos (page 21)
23. [v. 17.] Fac mecum signum in bono. Quod signum, nisi resurrectionis? Dominus dicit: Generatio haec prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae 82. Ergo cum capite nostro iam factum est signum in bono: dicat et unusquisque nostrum: Fac mecum signum in bono; quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 83. Erit hoc signum in bono. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur. In iudicio confundentur perniciose, qui modo nolunt confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione, nisi prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex adverso iniquitates eorum 84. Quomodo confundentur? Quando dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid nobis profuit superbia? 85 Tunc dicent: modo dicant, et salubriter dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo dicat: Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo: Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? 86 Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra 87. Quid enim? quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tamquam umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea diceres: Transierunt omnia velut umbra, quando ab umbra in tenebras iturus es. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.
Transit cum tempore gemitus noster; succedet sine fine felicitas.
24. Quoniam tu, Domine, adiuvisti me, et consolatus es me. Adiuvisti me, in certamine; et consolatus es me, in tristitia. Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis consolari? Dicite quia felices estis. Et auditis: Populus meus (iam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis vestris. Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt: Felices estis, seducunt vos): Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum 88. Sic et de Epistola Iacobi apostoli: Miseri estote, inquit, et lugete; risus vester in luctum convertatur 89. Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere: Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a labina; placebo Domino in regione vivorum 90. Ista regio mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor, dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem: Beati lugentes 91. O, beati lugentes! Nihil tam coniunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis beatos! Intellegite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re. Etenim lugent in morte ista, in tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent? Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus enim noster Iesus Christus adhuc interpellat pro nobis 92: omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in una voce, in uno populo, in una patria consolabimur, millia millium coniuncta psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi misericordiam praebet? quis frangit panem esurienti, ubi omnes pane iustitiae saginantur? Nemo tibi dicit: Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua vivunt. Nemo tibi dicit: Concorda amicos tuos litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi dicit: Visita aegrum: sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae, quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus? Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus domum somni carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera necessitatis et misericordiae non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra? An nulla actio, quia quies? Sedebimus ergo, et torpebimus, et nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra. Amor ergo quietus in vultu Dei, quem modo desideramus, cui suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem nondum visum sic suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo agemus, fratres? Psalmus nobis dicat: Beati qui habitant in domo tua. Unde? In saecula saeculorum laudabunt te 93. Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas, et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat fastidio: et satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere; quomodo de prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo rursus ne si dixero: Non te satiat, indigens videaris; et quasi inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari vix potest? Et satiat te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum diceret: Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur 94: est rursus dictum de Sapientia: Qui te manducant, iterum esurient: et qui te bibunt, iterum sitient 95. Imo vero non dixit, iterum; sed dixit, adhuc: nam: Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et redierit bibere. Tale est: Qui te edunt, adhuc esurient: sic cum edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista ineffabilis et sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem non fictam, spem firmam, caritatem puram, et ambulet homo in via quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?
IN PSALMUM 86
ENARRATIO
Sermo
Cives sumus aeternae patriae.
1. Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Caritate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro. Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Caritas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cuius cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per cuius viam, quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cuiusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 1; ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores huius civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 2. Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.
Fundamentum et lapis angularis Ecclesiae Christus.
2. [vv. 1.2.] Fundamenta eius in montibus sanctis. Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta eius in montibus sanctis. Cuius fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicuius sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis huius volvens secum, tamquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc: Fundamenta eius in montibus sanctis; quasi iam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur eius, de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Et quasi homines audientes quaererent: Cuius? Diligit, inquit: Dominus portas Sion. Ecce cuius fundamenta in montibus sanctis, cuiusdam civitatis Sion, cuius Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia tabernacula Iacob. Sed quid est: Fundamenta eius in montibus sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt huius civitatis, cuius portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam: Superaedificati, inquit, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum 3. Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait: Ipso summo existente lapide angulari Christo Iesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae per umbram gestavit imaginem cuiusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Ierusalem de qua dicit Apostolus: Quae est mater omnium nostrum 4: ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Iudaeorum, hoc eis dixit: Igitur iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum. Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo angulari lapide existente Christo Iesu 5.
Christus fundamentum fundamentorum.
3. Dicet fortasse aliquis: Si angularis lapis est Christus Iesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una caritate. Sed si angulus summus Christus Iesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: Fundamentum, inquit Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 6. Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Iesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus ianua est, quemadmodum videmus ianuas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit: Ego sum ianua. Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit: Ego sum pastor. Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per ianuam intrat: et ibi dixit: Ego sum pastor bonus; et ibi dixit: Ego sum ianua 7. Pastor intrat per ianuam: et quis est pastor qui intrat per ianuam? Ego sum pastor bonus. Et quae est ergo ianua qua intras tu, pastor bone? Ego sum ianua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An experimentum eius vultis accipere, qui in me loquitur Christus? 8 Cum sancti eius et fideles eius intrant per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos eius persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? 9 Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti huius summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritalis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe 10, quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? Cum ceciderit iustus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum eius 11. Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, caritate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. Et vos, inquit, tamquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem 12. Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.
Apostoli fundamentum et portae Ecclesiae. Duodenarii numeri sacramentum.
4. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion. Iam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim ianua 13. Et dicuntur duodecim portae Ierusalem 14, et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum huius duodenarii numeri. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 15. Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo iudicet: et ipse se iudicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos iudicabimus 16? Responderet ergo turba: Quid te iactas iudicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Iudas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium: primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare iudicaturum 17. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cuiusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad iudicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot iudicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos 18; ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.
Impletae erant passiones in Capite, restabat in corpore.
5. Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: Aperite mihi portas iustitiae 19. Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: Ut adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea 20. Ut adimpleam: Quid? Quae desunt. Cui desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait: Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum 21. Quid est: Perfectum est? Iam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tamquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam 22. Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra 23. In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: Saule, Saule, quid me persequeris? 24 Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Iniuriam ei facimus, si non ipse dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 25. Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente 26; quia diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Iacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Iacob? Iacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Iudaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Iacob appellatus est et Israel 27. Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritaliter intellegit, cuius umbra et figura erat illa terrena: ait: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Diligit illam spiritalem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.
Omnium gentium mater, civitas illa caelestis Ierusalem.
6. [vv. 3.4.] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi intuebatur civitatem illam Ierusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, iam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit iam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Iudaeorum; Babylon non pertinet ad populum Iudaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Iudaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intellegantur. Memor ero, inquit: Raab: quae ista est meretrix, illa in Iericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via eiecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet signum sanguinis Christi 28. Salvata est ibi, et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum 29. Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 30. Hoc fecit ille latro, fortior in cruce quam in fauce 31. Memor ero Raab et Babylonis. Babylon civitas dicitur secundum saeculum. Quomodo una civitas sancta, Ierusalem; una civitas iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo omnes sancti ad Ierusalem. Sed delabitur de Babylone in Ierusalem. Unde, nisi per eum qui iustificat impium 32? Piorum civitas Ierusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille qui iustificat impium; quia: Memor ero, inquit, non solum Raab, sed etiam Babylonis. Sed quorum memor erit Raab et Babylonis? Scientibus me. Ideo quodam loco dicit Scriptura: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt 33. Hic ait: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; et alibi: Praetende misericordiam tuam scientibus te 34. Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes significavit; quasi diceretur: Quid est quod dixisti: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me? quare hoc dixisti? Etenim alienigenae, inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad Babylonem, et Tyrus. Sed quousque Gentes? Usque ad fines terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: Et populus, inquit: Aethiopum, hi fuerunt ibi. Si ergo ibi Raab, ibi ex Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum; merito, gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.
Sic fundavit sibi civitatem Christus quomodo creavit Matrem.
7. [v. 5.] Iam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, iam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Ierusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam 35. Nam unde Babylon aspiraret ad Ierusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: Mater Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit: Mater Sion; et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei. Ecce: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, iam fundata erat. Sic intellege, si potes. Etenim: Mater Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem: Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.
Principes caelestis civitatis a Deo constituti.
8. [v. 6.] Quasi diceretur: Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? Dominus narrabit in Scriptura populorum. Hoc enim sequitur in Psalmo: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus 36. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum. Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abiecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tamquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur 37. Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui 38. Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.
Paremus nos interim gaudere ad Deum Deumque laudare.
9. [v. 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Tamquam iucundatorum habitatio omnium iucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, iucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio iucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 39: ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus 40. Beati ergo qui habitant in domo tua. Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 41. Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Quid est, tamquam? quare, tamquam? Quia talis ibi erit iucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas iucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tamquam iucunditas erit. Nam si dicam: Iucunditas; incipit homini occurrere talis iucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed non est gaudere impiis 42, dicit Dominus. Est quaedam iucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 43. Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tamquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: iam si quaeras ab eis quare non prandeant: Ieiunamus. Magnum opus, christianum opus ieiunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare ieiunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in ieiunio. Magna res utique ieiunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui ieiunant propter epulas maiores, et continent se maiore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non deficiat. Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Iam dictum est unde iucundabimur: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.
IN PSALMUM 87
ENARRATIO
Crucis Christi sacramentum.
1. [v. 1.] Psalmi huius octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: Pro melech ad respondendum. Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias iam quid nobis videretur diximus 1: et, filiis Core, usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, in finem; sed quod sequitur: Pro melech ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Pro melech autem, latine pro choro dici potest: melech enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo: Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conatus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur: Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 2: hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Ioannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere 3: hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in caritate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si caritatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest 4. Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur filiis Core, id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus 5; quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est: Core. Et hic est intellectus Aeman Israelitae: quod in tituli huius ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur: Frater eius. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis eius intellegunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed eius gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 6: sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat 7. Iam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.
2. [vv. 2.3.] Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. Oravit enim et Dominus, non secundum formam Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est. Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus orationis in conspectu Dei, acceptatio eius est; inclinatio auris Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est: Intret in conspectu tuo oratio mea; idipsum est: Inclina aurem tuam ad precem meam.
Christus anima et corpore dolet ad docendum et roborandum nos.
3. [v. 4.] Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tamquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 8. An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in eius passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit 9: et evangelista: Assumpto, inquit, Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem 10. Haec futura praevidens Propheta, psalmi huiusce conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait: Tristis est anima mea; hoc dictum est: Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Iesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab eius gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tamquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus eius ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae 11. Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum eius passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.
4. [vv. 5.6.] Denique illud quod in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 12; etiam in isto psalmo deinceps dicitur: Deputatus sum cum descendentibus in lacum: utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tamquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. Lacum enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.
Deus Christum in morte non dereliquit.
5. Factus sum, inquit, sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati inter peccatores solus sine peccato 13? Unde illis qui se insipienter liberos putabant: Omnis, ait, qui facit peccatum, servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit: Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 14. Hic ergo inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam 15; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat; qui etiam carnem suam tamquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat 16; quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur 17: ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus: Alios salvos fecit, seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum 18; factus est, id est existimatus est, tamquam homo sine adiutorio. Tamquam vulnerati dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro 19: sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intellegi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto 20, id est, ad dexteram Patris in coelo; nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur 21. Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tamquam homo sine adiutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adiutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adiutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam 22. Melius enim sic intellegendum existimo, quam ut id quod dictum est: Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis iusti, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est: Iustorum animae in manu Dei sunt 23, hoc est, habitant in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur 24. Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu eius expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.
6. [v. 7.] Posuerunt me, inquit, in lacu inferiore; vel potius, in lacu infimo: sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur: Eduxisti me de lacu miseriae 25. In tenebrosis et in umbra mortis: posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum huius saeculi cognovit 26. Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intellegenda sit: an illa potius de qua scriptum est: Qui sedebant in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis 27; quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.
Christus factus pro nobis maledictum.
7. [v. 8.] In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim graece positum est , diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent , ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est: In me confirmata est ira tua; nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno 28. Et ideo cum eius obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet: Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum videretur, adiecit, mortem autem crucis 29. Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo: Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt 30: vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me transierunt; enim est in graeco, non . Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem iam ipsas passione 31 quae utraque veniunt de iudicio Dei. Sed illic dictum est: Omnes super me transierunt; hic vero: Omnes super me induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intellegi voluit, super me transierunt, dixit: hic vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem: Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.
Sancti Apostoli Dominum passurum expavescebant.
8. [vv. 9.10.] Longe, inquit, fecisti notos meos a me. Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est: Non novi vos 32. Quod vero adiungit: Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intellegi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intellegitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia foris erant discipuli eius, quando ipse intus iudicabatur 33? an potius, non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et ideo sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab inopia. Nam quos eius oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in eius passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tamquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus: Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus: Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Quid autem his verbis vellet intellegi, evidentius expressit dicens: Vos autem estis corpus Christi et membra 34. Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater eius qui in coelis est, ut Petrus diceret: Tu es Christus Filius Dei vivi 35, videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.
Quo sensu accipi oporteat illud "Tota die".
9. Et clamavi, inquit, ad te, Domine. Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur: Tota die extendi manus meas ad te, quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait: Extendi manus meas, crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus: Tota die? Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intellegi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis diei, quando crucifixus est, iam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio: Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 36; ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait: Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intellegere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.
Occulta Dei gratia est qua hominum mentes reviviscunt.
10. [v. 11.] Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, eius bona opera profuerunt; ideo consequenter adiecit: Numquid mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt 37: et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait: Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait: Tota die expandi manus meas ad te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret 38: ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 39. Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur: Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intellegamus, de quibus dicit Apostolus: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi 40? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur: Domini est salus 41. Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est: Exsultavit ut gigas ad currendam viam 42; quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in eius Ecclesia spiritali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium 43; sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis 44. Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est: Numquid mortuis facies mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet eius ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Deinde interponit Evangelista: Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus eum esset: et secutus atque ipsius Domini verba coniungens, ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 45. Supra dixerat: Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tamquam huius rei causam exponens: Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tamquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt: Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 46.
11. [v. 12.] Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit: Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura coniungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut intellegantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait: Numquid mortuis facies mirabilia? Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: "Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate 47.
Nemo ad Christi venit, nisi quem Pater traxerit.
12. [v. 13.] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblita? Quod est, in tenebris; hoc est, in terra oblita. Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae 48. Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo: Non est Deus 49. Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: Clamavi ad te, Domine, inter passiones meas; tota die expandi manus meas ad te: id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. 50 Nam quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam; id est, animae mortuae, cuius mors iacet sub corporis pondere? et veritatem tuam in perditione; hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? Numquid enim in tenebris huius mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, tua mirabilia et iustitia cognoscentur?
Credere non potuissem nisi me Dei misericordia praevenisset.
13. [v. 14.] Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis 51. Ergo et hic sequitur ac dicit: Et ego ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis iam intellegendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim: Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 52? Sed ad te clamavi, ut salvus essem. Quis enim me discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 53? Domini est salus 54: gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus 55; sed, sicut scriptum est: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona 56! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum 57: quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 58. Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 59: sed non omnium est fides 60; et novit Dominus qui sunt eius 61. Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tamquam quae sunt 62, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Iam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te 63; nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium iam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet te.
14. [v. 15.] Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hoc et in illis verbis dictum est: Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti 64? Causa cognoscenda proposita est, non tamquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Huius tamen rei causa si diligenter advertatur, iam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tamquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius.
Populum suum ad tempus deserit Deus, qui omnibus omnia erit in patria.
15. [vv. 16-19.] Exsequitur itaque breviter etiam tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae sunt, cum et Saulo dictum sit: Quid me persequeris 65? et ipse iam Paulus tamquam electum membrum in eodem corpore positus dicat: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea 66. Utquid ergo Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a iuventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et confusus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum, et notos meos a miseria. Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a iuventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea 67. Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra eius, ut in eis sit maior humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum 68. Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris eius usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die, continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus: Omnes me reliquerunt; non illis imputetur 69. Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio huius sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cuius nondum re, sed iam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus 70? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est 71: nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnius 72: nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humilabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in eius benignitate manente manebimus: nec terrores eius nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt: nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.
IN PSALMUM 88
ENARRATIO
Sermo
1. [v. 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Caritati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Iesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror: Intellectus Aethan Israelitae; unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis huius Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad eius misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.
2. [v. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed tua loquor; annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Si non obsequor, servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum; veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas misericordias cantet, audiamus.
Deus promissa implet quae Iudaeis gentibusque fecit.
3. [v. 3.] Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Ieremiae: Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem 1. Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: Destrues eos, et non aedificabis illos 2. Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cuius os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico: Quoniam dixisti; securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. Quoniam dixisti. Quid dixisti? In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Quomodo superius, ita in sequentibus. Misericordias tuas, Domine, inquit, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque coniunxit: Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas 3. Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum 4. Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Iudaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum 5. Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem. Sed ille lapis angulum non faceret 6, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tamquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. Dico enim, inquit: Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum 7. Merito: In coelis praeparabitur veritas tua. Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 8; quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus: In coelis praeparabitur veritas tua.
4. [v. 4.] Disposui testamentum electis meis. Dixisti (Intellegitis) hoc totum: dixisti: Disposui testamentum electis meis. Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cuius haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? Disposui, inquit, testamentum electis meis. Iuravi David servo meo. Quam securus loquitur iste, qui intellegit, cuius os servit veritati? Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia dixisti; quanto securiorem, quia iurasti? Dei quippe iuratio, promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo iurare 9; ne consuetudine iurandi, quia potest homo falli, etiam in periurium prolabatur. Deus solus securus iurat, quia falli non potest.
Christi capitis membra sumus ipsiusque sedes.
5. [v. 5.] Videamus ergo quid iuraverit Deus. Iuravi, inquit: David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus 10. Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis 11, semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 12. Sic ergo hic accipiamus, fratres: Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat: In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo 13. Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intellegendae, sicut nostis, sicut iam insinuatum vestrae Caritati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes eius in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc iuravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, iurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.
Perditorum redemptio mirabilibus opus quam mortuorum resuscitatio.
6. [v. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Non merita sua confitebuntur coeli, sed confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. In omni enim misericordia perditorum, in iustificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia eius a quo facti sunt coeli. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum 14. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim: Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intellegantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? In ecclesia sanctorum. Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.
Nemo inter filios Dei similis est Filio Dei.
7. [v. 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intellegatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Intellegimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intellegimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem: quam vineam explicat et designat apertissime, dicens: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est 15. Ne tu aliter intellegas vineam, et relictis hominibus significatis terram scruteris: Vinea, inquit: Domini Sabaoth, domus Israel est. Non intellegat aliud, se intellegat domus Israel esse vineam meam; se intellegat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intellegat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si vinea Domini Sabaoth, domus Israel est, quid dixit iratus? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tamquam nubes, ut pluerent Iudaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli: Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes 16. Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum 17. Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cuius enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed quis in nubibus aequabitur Domino? Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed quis similis erit Domino in filiis Dei? Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. Quem me dicunt homines esse filium hominis? Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite quem me dicunt homines esse filium hominis? Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite quem me dicunt homines esse. Et responderunt dicta hominum: Alii dicunt Ieremiam, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, aut unum ex Prophetis. Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia iusti et sancti, utique et ipsi filii Dei: Ieremias, Elias, Ioannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos quem me dicitis esse. Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi 18. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi; non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.
Uno loco natus et conservatus, Christus per praedicatores omnibus innotescit.
8. [v. 8.] Quis enim tu, cui respondetur: Tu es Christus Filius Dei vivi; quem putaverunt alii homines non sancti, non iusti, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Ieremiam, aut Ioannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: Deus glorificandus in consilio iustorum. Qui" ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus est glorificandus in consilio iustorum? Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 19. Deus glorificandus in consilio iustorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt. Ubique Deus. Qui ergo in circuitu eius sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intellegitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo: Magnitudinis eius non est finis 20; qui remanent, qui sunt in circuitu eius, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu eius Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt: quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt.
9. [v. 9.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non impleretur: Gentes autem super misericordia glorificare Deum 21, nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli 22. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Christianae praedicationi obstant terrenae potestates.
10. [v. 10.] Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius 23. Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tamquam venires ad ducendam coniugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson 24: et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo veritas tua in circuitu tuo. Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur 25? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tamquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? Tu dominaris potestati maris. Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: Tu dominaris potestati maris. Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis 26. Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: Motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Christus Satanam humiliat eique subiectos homines rapit.
11. [v. 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? Tu humilasti sicut vulneratum superbum. Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit: Mandabo draconi ibi ut mordeat eum 27; est draco de quo dicitur: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei 28: cuius caput contundit super aquam. Tu, inquit, humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti 29: illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intellegas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12. [vv. 12.13.] Tui sunt coeli, et tua est terra. A te pluunt, super tuam pluunt. Tui sunt coeli, per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: tua est terra, quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? Orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti. Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit: Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo 30; sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. Aquilonem et maria tu creasti.
Christus lux nostra et liberator.
13. [v 13.] Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Montes isti intelleguntur, sed aliquid significant. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est: Vos estis lumen mundi 31, nisi ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 32? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema eius. Merito venit lumen et factum est anathema eius. Cuius, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: non in meritis suis, sed in nomine tuo. Dicent enim isti: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; propter mare saeviens: ne forte dicant Gentes: Ubi est Deus eorum 33?
14. [v. 14.] Tuum brachium cum potentia. Nemo sibi aliquid arroget. Tuum brachium cum potentia: a te facti sumus, a te defensi sumus. Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
Domini misericordia et veritas.
15. [v. 15.] Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Apparebit in fine iustitia tua et iudicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de iudicio tuo dicitur in alio psalmo: Pro occultis filii 34. Erit manifestatio iudicii tui et iustitiae tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram 35: et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt iusti, cum viderint quod modo non videntes credunt. Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae: utique in die iudicii. Nunc ergo quid? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Praeparationem sedis tuae, iustitiam tuam et iudicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine iudicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Universae enim viae Domini misericordia et veritas 36.
16. [vv. 16.17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; Beatus populus sciens iubilationem. O beate popule! putas, intellegis iubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intellegas iubilationem. Quid est, intellegas iubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 37. Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti iubilationem.
Qui de seipso gaudet per superbiam cadit.
17. Denique si intellexisti in gratia iubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. Beatus certe populus sciens iubilationem. Quam iubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Thabor ille: Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die. Thabor ille et Hermon in nomine tuo exsultabunt: si volunt tota die, in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, in nomine tuo exsultabunt; et in tua iustitia exaltabuntur. Non in sua iustitia, sed in tua: ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, et non in lumine tuo exsultantes, iustitiae Dei non sunt subiecti. Sed unde? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 38. Populus autem sciens iubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens iubilationem), unde debet iubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua iustitia: auferat de medio Iustitiam suam, et humilietur; veniet Dei iustitia, et exaltabitur. Et in tua iustitia exaltabuntur.
18. [v. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum: quia tibi beneplacuit, non quia nos digni sumus.
19. [v. 19.] Quoniam Domini est susceptio. Nam ego ut cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus suscepisset me. Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel regis nostri. Ipse susceptio, ipse te illuminat: in eius lumine tutus es, in eius lumine ambulas, iustitia eius exaltaris. Ipse te suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de se, non de te.
De munere prophetico.
20. [v. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti. Locutus es in aspectu tuo, revelasti hoc Prophetis tuis. Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde Prophetae Videntes dicebantur 39. Viderunt quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam praedicaverunt. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adiutorium super potentem. Intellegitis quem potentem. Exaltavi electum de populo meo. Intellegitis quem electum; quem iam gaudetis exaltatum.
21. [v. 21.] Inveni David servum meum: istum David ex semine David. In oleo sancto meo unxi eum: de illo enim dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 40.
22. [v. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum: secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est 41, secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 42.
Inimicus, dum saevit, animabus sanctorum prodest.
23. [v. 23.] Non proficiet inimicus in eo. Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adiutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24. [v. 24.] Et concidam inimicos eius a facie illius. Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur. Paulatim enim credunt; tamquam comminuto capite vituli, venient in potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in aqua, et dedit bibere filiis Israel 43. Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei bibuntur, in corpus Christi traiciuntur. Et concidam inimicos eius a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo: ne noceant. Sed fugatorum istorum forte aliqui dicunt: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? 44 Et videntes non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad Omnipotentem. Et eos qui oderunt eum, fugabo.
Domini misericordiam et veritatem imitemur.
25. [v. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso est. Universae viae Domini misericordia et veritas 45. Mementote, quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos ambulantes in via eius, debemus ei reddere misericordiam et veritatem; misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique iudicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem: si enim per misericordiam iudicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi 46. Et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum agnoscite.
26. [v. 26.] Et ponam in mari manum eius: hoc est, dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram eius. Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.
27. [vv. 27.28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur: Et nunc, reges, intellegite; erudimini omnes qui iudicatis terram 47. Iam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.
28. [v. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Propter ipsum, fidele testamentum; in ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator testamenti, ipse fideiussor testamenti, ipse testis testamenti ipse haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.
Alii sunt dies caeli, alii vero dies terrae.
29. [v. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen eius. Non tantum in hoc saeculo, sed in saeculum saeculi; quo transibit utique semen eius, quae est haereditas eius, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis: et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet in saeculum saeculi semen eius. Et thronum eius sicut dies coeli 48. Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 49. Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus eius in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae, ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.
IN EUNDEM PSALMUM 88
ENARRATIO
Sermo
1. Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies coeli 1. De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.
Quem diligit Dominus corripit.
2. [vv. 31-35.] Sequitur autem: Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo. Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii huius David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii eius dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia Si Christiani, hoc est, filii eius dereliquerint, inquit, legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater eius? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 2. Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? Visitabo ergo, ait, in virga iniquitates eorum. Sic et Apostolus comminatur: Quid vultis? in virga veniam ad vos? 3 Absit ut dicerent pii filii: Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.
Dei misericordia et hominum peccata.
3. Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo. A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis 4. Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat: Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Exspectabas ad securitatem tuam: Misericordiam vero meam non dispergam ab eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram eius, et interpellat pro nobis 5? A Christo tamen: sed a membris eius, a corpore eius quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris eius, cum a corpore eius non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum iam sederet in coelo; et de coelo clamabat: Saule, Saule, non: Quid persequeris servos meos; non: Quid persequeris sanctos meos; non: Quid persequeris discipulos meos: sed: Quid me persequeris? 6 Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit: Quid me persequeris? cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput caritas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra eius et corpus eius. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si iam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 7. Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abiecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. Misericordiam vero, inquit, meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.
Toto caelo differunt poenitens et impoenitens peccator.
4. Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Non quia filii eius peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae 8? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 9. Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt 10; non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula 11. Novit Dominus qui sunt eius 12. Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit 13. Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi: Si Deus pro nobis, quis contra nos? 14 Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum eius, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis eius, non reprobabit.
Deus electorum gaudium. De carnis resurrectione.
5. [vv. 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar. Exspectas ut iterum iuret Deus? Quoties iuraturus est, si semel iurando mentitur? Unam iurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar: semen eius in aeternum manebit. In aeternum manet semen eius; quia novit Dominus qui sunt eius. Et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis. Sedes eius, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes eius, et membra eius; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo eius, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia iusti fulgebunt in regno Patris mei sicut sol 15. Sed sol spiritaliter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et malos 16. Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? Sicut sol in conspectu meo. Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed in conspectu meo. Et sicut luna: sed quae luna? Perfecta in aeternum. Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. Sicut luna, inquit, perfecta in aeternum: sic perficietur sedes eius tamquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis huius, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Iericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones 17; descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; et testis in coelo fidelis. Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, sicut sol in conspectu meo; quia animum non videt nisi Deus: et sicut luna, iam caro; perfecta in aeternum, in resurrectione mortuorum: et testis in coelo fidelis; quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur 18, et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.
In Christo omnes Dei promissiones implentur.
6. [vv. 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: "Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servitur; profanasti in terra sanctitatem eius. Destruxisti omnes macerias eius; posuisti munitiones eius formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem eius in terram collisisti. Minuisti dies sedis eius; perfudisti eum confusione." Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed: Tu vero, tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam iurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo iusiurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum iuraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine eius, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret: De Christo dixit; alius diceret: Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Iacob, invenimus maiorem adoratum a minore, cum scriptum sit: Maior serviet minori 19; ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit David, ponam super sedem tuam 20. Promisit ex semine eius in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum eius respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod iurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Iuravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: Si dereliquerint legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint 21; manebit tamen promissio mea, implebitur iuratio mea? Semel iuravi in sancto meo, intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: Semel, inquit, iuravi, si David mentiar. Exhibe ergo quod iurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.
In populo Israel Christi adventus parabatur.
7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Iudaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Iudaeorum quaeris, non est: altare Iudaeorum quaeris, non est: sacrificium Iudaeorum quaeris, non est: sacerdotium Iudaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem eius. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias eius, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones eius formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus: Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet 22. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta eius in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est: Partes vulpium erunt 23. Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi 24. Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Iuda, cui dicitur: Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo 25. Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti. Ideo in alio psalmo dicit: Ego dormivi. Nonne plena erat sententia: Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 26? quare additum est: Ego? Et cum magno pondere pronuntiandum est: Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi. Ergo de quibus dictum erat: Partes vulpium erunt; de his nunc dictum est: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Advertite Iudaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. Avertisti adiutorium gladii eius. Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; iam non habet mundandum, sed proiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Iudaeus? A fide. Ex fide enim vivimus 27; et de fide dictum est: Fide mundans corda eorum 28: et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem eius in terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis eius: putabant se in aeternum regnaturos. Perfudisti eum confusione. Haec omnia evenerunt Iudaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.
8. [v. 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua. Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno, ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et non daret alterum regnum in Christo, cuius regni non erit finis; alloquitur eum Propheta, et dicit: Quousque, Domine, averteris in finem? Forte enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 29. Interea tamen: Exardescet sicut ignis ira tua.
Deus hominem peccati vanitate inquinatum mundat.
9. [vv. 48.49.] Memento quae est substantia mea. David iste dicit positus in carne in Iudaeis, positus in spe in Christo: Memento quae est substantia mea. Non enim quia Iudaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccatorum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris 30. Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur: Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum 31. Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento eius. Non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos converteret et non mundaret.
De Christi Domini resurrectione.
10. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Surgens enim a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 32. Denique cum in alio psalmo scriptum legatur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem 33, assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro eius vidit corruptionem; non ergo de illo dictum est: Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem 34. Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Sed forte nullus est. Imo: Quis est, ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo qui vivet et non videbit mortem; non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui vivet et non videbit mortem, nisi qui iam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni. Ecce vere solus, omnino singulariter solus vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni: quia etsi caeteri fideles eius resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me; quia ego dormivi 35: sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam 36, quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.
11. [v. 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes: Quando morietur, et peribit nomen eius 37? Propter hos ergo iam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Iam agnovimus Christum mundatorem, iam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis 38: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua?
Multa opprobria Christianis obiecta.
12. [v. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum tuorum. Iam illo vivente, iam in coelo ad dexteram Patris sedente, opprobria obiecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam illa quae habebat virum 39, audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata, extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Memento, Domine, apud quem est abundantia suavitatis memoriae tuae; Memento, noli oblivisci. Quid: Memento? Memento opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo continebam; quia implebam: Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema 40. Diu continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur respondere pagano, nunc iam crimen est remanere paganum. Gratias Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Iam modo nemo insultat Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur, ut plus timeat audiri, quam velit credi. Quod continui in sinu meo multarum gentium.
Christi mors et resurrectio acriter impeditur.
13. [v. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: et Iudaei et Pagani. Quod exprobraverunt: quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Hoc exprobraverunt, commutationem Christi tui: hoc enim obiecerunt, quia mortuus est Christus, quia crucifixus est Christus. Quid obicitis insani? Quamvis iam nemo est qui obiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid obicitis quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur. Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici tui: non amissionem, non perditionem: sed plane commutationem Christi tui. Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus est a Iudaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent commutationem Christi tui. Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt. Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum 41. Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.
Deus pater est, Ecclesia mater.
14. [v. 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat. Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus; non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: obiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed commutationem Christi tui. Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; benedictio autem Domini in aeternum. Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: fiat, fiat. Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus eius, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tamquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis eius, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Ierusalem: Quoties volui colligere filios tuos tamquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta 42. Hinc dictum est: Posuisti munitiones eius formidinem. Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae huius, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae huius divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat: Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit: Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium eius agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam eius? Non te corrigunt exempla humani coniugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cuius limina serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de eius coniuge diceres, numquid domum eius intrares? Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut benedictio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat.
IN PSALMUM 89
ENARRATIO.
1. [v. 1.] Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 1. Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex eius oratione titulum accepit.
Moyses, Dei minister, propheta et scriptor.
2. Domine, inquit, refugium factus es nobis in generatione et generatione: sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cuius Testamenti sponsor, sponsusque coniugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Iesus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit 2. Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis eius litteris inditus non est, in quibus eius cantica scripta sunt: sed alicuius significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. Factus es ergo nobis, inquit: Domine, refugium in generatione et generatione.
Qui semper est, refugium factus est nobis.
3. [v. 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adiunxit: Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intellegendum quod ait: Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis eius partibus dicitur, cum sit Deus non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritalemque et creaturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in eius coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 3: unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel: Finxit Deus; vel: Formavit Deus hominem de limo terrae 4. Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim maius rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod convenientius diceretur: Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cuius est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait: A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est: Fuit, et Erit; sed tantum: Est. Unde dictum est; Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me ad vos 5; et: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 6. Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.
Per voluntatis arbitrium tentationes superare non possumus.
4. [v. 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. Ne avertas hominem in humilitatem: id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus: Ne nos inferas in tentationem 7. Denique et hic adiungit: Et dixisti: Convertimini, filii hominum. Tamquam diceret: Hoc a te peto quod ipse iussisti: dans eius gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 8; sine cuius adiutorio, per arbitrium voluntatis tentationes huius vitae superare non possumus. Ne avertas, inquit, hominem in humilitatem: et tamen tu dixisti: Convertimini, filii hominum. Sed da quod iussisti, precem petentis exaudiendo, et adiuvando volentis fidem.
Fugit tempus.
5. [v. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab illis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesternus est, qui praeteriit; non saltem tamquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intellegi; et in ea quae ante sunt extenti, quae appetitio est aeternorum 9. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit: Et sicut vigilia in nocte; cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 10: et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tamquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, tamquam dies unus, qui praeteriit: non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est, sicut vigilia in nocte: neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.
Mortalitatis aerumnae ex peccato derivant.
6. [vv. 5.6.] Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta eius sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta eius providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, iam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum 11.
7. [v. 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens, continuo subiecit: Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Defecimus, in infirmitate; conturbati sumus, mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire trepidamus. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis 12; quamvis martyrio non puniendum, sed coronandum: et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis erat usque ad mortem 13; quoniam et Domini exitus nonnisi mortis 14.
8. [v. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: id est, non ab eis dissimulasti. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui: subauditur, posuisti. In illuminatione autem vultus tui dixit, quod superius, in conspectu tuo, et saeculum nostrum, quod superius, iniquitates nostras.
Hominum vita brevis.
9. [vv. 9.10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Satis in his verbis ostenditur poenalis esse ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint 15; quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit: Anni nostri sicut aranea meditabantur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Haec quidem verba videntur exprimere brevitatem miseriamque vitae huius; quia longaevi appellantur hoc tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint, multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra septuaginta annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius est ergo in his numeris spiritale aliquid perscrutari. Neque enim super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit 16, maior ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus: et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad diluvium quo perierunt.
Veteris et Novi Testamenti promissa.
10. Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo coniunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit 17; et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo: Anni nostri, inquit, sicut aranea meditabantur. In rebus corruptibilibus laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant 18. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. In ipsis, hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intellegi in temporalibus rebus: ideo septuaginta; quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus, id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, octoginta anni; quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: et amplius eorum labor et dolor; id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intellegi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus. Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit: Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur 19. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit 20: et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur 21. Quidam sane codices non habent, corripiemur; sed erudiemur, quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.
De ira Dei etiam terrena gaudia procedunt.
11. [vv. 11.12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intellegatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo: Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret 22. Quis ergo novit, id est, quotusquisque reperitur qui noverit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Etiam hic subauditur, quis novit. Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intellegat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et maiora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam 23. Et a paucis eruditis maior eius ira intellegitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cuius pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intellegeret in novissima 24; quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram eius, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.
Dei dextera quomodo intellegenda.
12. Dexteram tuam sic notam fac. Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini: Dexteram tuam notam fac mihi. Quid est ergo: Dexteram tuam sic notam fac; nisi Christum tuum, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est 25, sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intellegi, in qua iustos suos ab impiis segregabit 26: quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit 27, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat. Et illud quod plerique codices habent: Dexteram tuam notam fac mihi, ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.
13. Quod vero adiungit: Et compeditos corde in sapientia: alii codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui iniciunt, sicut scriptum est, pedem in compedes eius 28 (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et eius velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Iudaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter iudicant.
Martyris vox inter tormenta describitur.
14. [v. 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque; et deprecabilis esto super servos tuos. Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad huius saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est: Quousque avertis faciem tuam a me? 29 Etiam hoc dictum est: Convertere, Domine; quousque? Et ut sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus eius et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui 30. Quomodo ergo hic dicit: Convertere, ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis iustitiae, non indignantis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim: Deprecor te, et, deprecor a te.
Dies aeternus, dies summopere appetendus.