Enarrationes in Psalmos (page 23)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

5. Intellegat ergo Caritas Vestra, quibus dixit Apostolus: In natione tortuosa et perversa, id est, inter iniquos, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes 13: quodam modo admonuit nos et istum psalmum intellegere, et praenoscere titulum ipsius. Tales enim sancti in quibus est verbum vitae, de conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia iniqua quae fiunt in terra: et quomodo luminaria in coelo per diem et per noctem procedunt, peragunt itinera sua, cursus suos certos habent, et committuntur tanta mala, nec deviant desuper stellae fixae in coelo, agentes per tractus coelestes, quae illis praestituit et constituit Creator ipsarum; sic debent sancti, sed si in coelo figantur corda eorum, si non frustra audiant et respondeant sursum se habere cor, si imitentur eum qui ait: Nostra autem conversatio in caelis est 14. Quia ergo sunt in supernis, et de supernis cogitant, sicut dictum est: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum 15; de ipsis cogitationibus supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra committitur, sic non curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum non curant luminaria coeli, nisi quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Sed facile est forte, ut ferant iusti iniquitates malorum, quae non in ipsos fiunt: sed sicut ferunt quae in alios fiunt, sic ferant et quae in ipsos fiunt. Non enim propterea debent ferre et tolerare, quia in alios fiunt: et si in se fiant, non debent perdere tolerantiam. Nam qui perdiderit tolerantiam, cecidit de coelo: qui autem fixum habet cor in coelo, terra ipsius laborat in terra. Quanta et de ipsis luminaribus fingunt homines, et patienter ferunt? Quo modo iusti patienter debent ferre omnes etiam de se falsas criminationes. Hoc ipsum quod iam dudum dixi, quia illa stella Mercurii est, et illa stella Saturni est, et illa stella Iovis est, convicia fiunt stellis. Quid? illae cum audiunt tanta convicia, numquid moventur, aut non exercent cursus suos? Sic et homo qui in natione perversa et tortuosa habet verbum Dei, sicut luminare est fulgens in caelo. Quanti qui sibi videntur honorare solem, de illo mentiuntur? Qui dicunt: Christus est sol, mentiuntur de sole. Novit sol Dominum suum esse Christum et Creatorem suum. Et si indignari potest, acerbius indignatur contra falso honorantem, quam contra contumeliosum. Servo enim bono maior contumelia est iniuria Domini. Quanta falsa de ipsis luminaribus quidam dicunt? Et ferunt, tolerant, et non moventur. Quare? Quia in coelo sunt. Coelum autem quid est? Nec hoc praetermittamus: quanta mentiuntur homines, quando vident obscurari lunam, et dicunt: Malefici illam deponunt? cum certis temporibus defectum suum habeat secundum Dei dispositionem. Non curat tamen ista verba hominum illa quae in coelo est. Sed quid est, In coelo? In firmamento coeli est. Cuius ergo cor in firmamento libri Dei est, ista non curat.

Dei Verbum lux est hominum.

6. Nam coelum, id est, firmamentum, intellegitur per figuram Liber Legis. Ideo quodam loco dicitur: Extendit coelum sicut pellem 16. Si extenditur sicut pellis, tamquam liber est extentus, ut legatur. Transacto autem tempore non legitur. Propterea enim legitur Lex, quia nondum venimus ad illam Sapientiam quae implet corda et mentes intuentium: et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae sonant et transeunt: illa lux veritatis non praeterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium; quomodo dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te est, Domine, fons vitae. Et vide ipsum fontem: In lumine, inquit, tuo videbimus lumen 17. Modo ergo lectio necessaria est, quamdiu ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est 18. Non enim in illa civitate Ierusalem, ubi Angeli vivunt, unde nos modo peregrinamur, et peregrinatio nostra gemit; gemit autem, si scimus quia peregrinamur; nam odit valde patriam, qui putat sibi bene esse cum peregrinatur: numquid in illa civitate ubi sunt Angeli, Evangelium legitur, aut Apostolus? Verbo Dei pascuntur: quod Verbum Dei, ut sonaret nobis ad tempus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 19. Sed tamen ipsa Lex, quae scripta est, firmamentum nobis est: ibi si sit cor nostrum, non convellitur iniquitatibus hominum. Dictum est ergo: Extendit coelum sicut pellem 20. Cum autem transeunt tempora necessitatis librorum, quid dictum est? Coelum plicabitur ut liber 21. Qui ergo sursum habet cor, ipsum cor ipsius luminare est: in coelo fulget, nec vincitur tenebris. Infra enim sunt tenebrae: tenebrae autem iniquitas; non incommutabiles tenebrae. Iam et hesterno die commemoravimus. Sed qui hodie tenebrae sunt, si velint, cras lux erunt: qui tenebrae huc ingressi sunt, si velint, iam lux esse possunt. Aperte enim Apostolus, ne quis putaret naturales esse iniquitates, quae mutari non possunt: Fuistis enim, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate 22. Lux, inquit, in Domino: non in vobis. Cor ergo in libro: si cor in libro, cor in firmamento coeli. Si ibi est cor, inde luceat, et non movebitur iniquitatibus subterpositis: non quia ibi est in coelo per carnem, sed quia ibi est per conversationem, secundum quod dictum est: Nostra autem conversatio in coelis est 23. Non potes cogitare illam civitatem, quia nondum vides. Vis cogitare coelum? Librum Dei cogita. Audi psalmum: Et in lege eius meditabitur die ac nocte. Et ibi beatus dictus est qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini fuit voluntas eius. Vide luminare in coelo: Et in lege eius meditabitur die ac nocte 24. Vult patienter ferre omnia? Non descendat de coelo, et in lege eius meditetur die ac nocte. Ergo in coelo cor eius: si in coelo cor eius, omnes iniquitates quae fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates malorum hominum, omnes labores iustorum meditanti die ac nocte legem Dei, nulli sunt; et patienter tolerat omnia, et erit beatus eruditus a Deo. Et quomodo in firmamento coeli? Quia lex firmamentum est. Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 25. Attendite ergo luminaria quomodo procedunt, et occidunt, et redeunt, agunt cursus suos, distinguunt diem et noctem, volvunt annos et tempora; et tanta mala fiunt in terra, illis quietem in coelo habentibus. Quid est ergo quod nos docet Deus? Iam attendamus Psalmum.

Deum misericordem ne accusaveris, iudicem autem severum timeto.

7. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit. Tu putas quia non vindicat? Vindicat De is ultionum. Quid est: Deus ultionum? Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si iam non facis furtum, vide: si enim iam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si iam dies es, recole noctem tuam: si iam fixus in coelo es, recole terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti? Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende in statera aequitatis furem et blasphemum: iam dicis quia fur non es; sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et iudicabit perseverantes in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 26: quia Deus ultionum Dominus, Deus ultionum, ideo fidenter egit. Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non accepit personas principum Iudaeorum. Quanta in illos dicit? et, quomodo dictum est, vere in fiducia: quia scriptum est in Psalmis de illo: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus 27. Qui sunt pauperes? qui sunt inopes? Qui spem non habent nisi in illo solo, in quo solo spes non fallitur. Attendite, fratres, qui sunt pauperes et inopes. Non omnino pauperes qui nihil habent, videntur dici ab Scriptura, quando laudantur pauperes. Invenis enim pauperem hominem, qui quando patitur aliquam iniuriam, non attendit nisi patronum suum, in cuius forte domo manet, cuius inquilinus est, cuius colonus est, cuius cliens est; et ideo se indigne pati asserit, quia ad illum pertinet: cor ipsius in homine, spes ipsius in homine, cinis in cinere. Sunt autem alii qui opulenti sunt, et honoribus secundum tempus humanis fulciuntur; et tamen nec in pecunia sua spem ponunt, nec in fundis suis spem ponunt, nec in familia sua spem ponunt, nec in claritate transitoriae dignitatis; sed totam spem in illo ponunt, cui non succeditur, qui mori non potest, qui falli et qui fallere non potest: tales etsi multa videntur habere secundum saeculum, bene ea tamen gubernant ad refectionem indigentium; inter pauperes Domini numerantur. Vident enim periculose se vivere in hac vita, sentiunt se esse peregrinos: sic diversantur in opulentia divitiarum suarum, quomodo viator in stabulo, transiturus, non possessurus. Ergo quid Dominus? Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari. Salutaris noster, Salvator noster est: in illo voluit ponere spem omnium inopum et egentium. Et quid ait? Fiducialiter agam in eo 1. Quid est: Fiducialiter agam? Non timebit, non parcet vitiis et concupiscentiis hominum. Vere medicus fidelis, medicinali ferro sermonis instructus, secuit omnia vulnera. Ideo qui talis praedictus et praenuntiatus, talis etiam inventus est. Loquebatur in monte, ubi dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ibi beati dicti sunt qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: in ipso sermone dixit: Quia ipsorum est regnum coelorum. Et ut faceret illos luminaria, id est, patienter tolerantes omnia ista iniqua, quae transeunt: Beati eritis, inquit, cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis 28. Deinde in progressu sermonis cum docere inciperet, quamvis eum turba circumdaret, dixit talia discipulis suis, quae ferirent faciem Pharisaeorum et Iudaeorum, qui quasi primatus habebant exponendarum Scripturarum omnium; qui sibi quasi iusti videbantur, vel videri se arbitrabantur, et ad quorum primatum plebis obsequium videbatur obtemperare: non pepercit, et dixit: Quando oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus 29; et caetera talia. Tetigit omnes, non timuit aliquem. Et cum terminasset ipsum sermonem, conclusit de illo scriptura Evangelii sic: Factum est, inquit, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina eius. Erat enim docens eos tamquam potestatem habens; non quasi scribae eorum et pharisaei 30. Quanta ergo ille de quo dictum est: Erat docens eos tamquam potestatem habens, quanta dixit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae 31; quanta in illos coram in faciem? Neminem timuit. Quare? Quia Deus ultionum est. Ideo non parcebat in verbo, ut essent postea quibus parceret in iudicio: quia si nollent accipere verbi medicinam, incursuri erant utique et inventuri iudicis sententiam. Quare? Quia dixit: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit: id est, nulli pepercit in verbo. Qui in verbo non pepercit passurus, parcet in sententia iudicaturus? qui neminem timuit in humilitate, timebit quemquam in claritate? Ex eo quod iam fidenter egit, cogita quomodo sit acturus in fine saeculi. Noli ergo murmurare adversus Deum, qui quasi parcit malis; sed esto bonus cui forte ad tempus in flagello non parcat, et in fine parcat in iudicio. Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit.

Christus humilibus parcit, superbos castigat.

8. [v. 2.] Et quia fidenter egit, illi non tulerunt fiduciam eius: et quia humilis venerat, et carne mortali indutus erat, et mori venerat; non facere quod peccatores, sed pati quod peccatores; quia propterea venerat, cum fidenter egisset, et illi ferre non possent fiduciam eius in verbo, quid fecerunt? Tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, colaphizaverunt, sputis illinierunt, spinis coronaverunt, in cruce levaverunt, postremo occiderunt. Sed quid sequitur quod fidenter egerit? Exaltare, qui iudicas terram. Puta quia tenuerunt humilem, tenebunt excelsum? Puta quia iudicaverunt mortalem, nonne ab immortali iudicabuntur? Quid ergo ait? Exaltare, tu qui fidenter egisti, et fiduciam verbi tui non sunt passi iniqui, et putaverunt se aliquid egisse, quia te comprehendentes crucifixerunt; qui te deberent fide comprehendere, comprehenderunt persecutione: tu ergo qui fidenter egisti inter iniquos, et neminem timuisti, et quia passus es: Exaltare; id est, resurge, vade in coelum. Patiatur et Ecclesia patienter, quod passum est caput Ecclesiae patienter. Exaltare, qui iudicas terram; redde retributionem superbis. Redditurus est, fratres. Quid est enim quod dictum est: Exaltare, qui iudicas terram; redde retributionem superbis? Prophetia est praedicentis, non audacia iubentis. Non enim quia dixit Propheta: Exaltare, qui iudicas terram, obtemperavit Prophetae Christus, ut resurgeret et iret in coelum; sed quia hoc facturus erat Christus, hoc praedixit Propheta: non ideo fecit Christus, quia Propheta praedixerat; sed ideo Propheta praedixerat, quia illo facturus erat. Videt humilem Christum in spiritu, videt humilem; neminem timentem, nulli parcentem in verbo, et dicit: Fidenter egit. Videt illum quam fidenter egit, videt illum comprehensum, videt illum crucifixum, videt illum humiliatum, videt illum resurgentem et euntem in coelum, et venturum inde ad iudicium eorum, inter quorum manus passus est omnia mala: Exaltare, inquit, qui iudicas terram; redde retributionem superbis. Superbis reddet, non humilibus. Qui sunt superbi? Quibus parum est quod mala faciunt, et defendere peccata sua volunt. Namque de his qui crucifixerunt Christum facta sunt postea miracula, quando de ipso numero Iudaeorum crediderunt, et donatus est illis sanguis Christi. Impias manus et cruentas de sanguine Christi portabant: lavit eas ipse cuius sanguinem fuderant. Adiuncti sunt corpori ipsius, id est Ecclesiae, qui corpus eius mortale, quod viderant, persecuti sunt. Fuderunt pretium suum, ut biberent pretium suum. Namque postea plures conversi sunt 32. Cum multa miracula fierent ab Apostolis, aliquot hominum millia una die crediderunt: et tam in propinquo inventi sunt, ut omnia sua quae habebant venderent, et pretium rerum suarum ad pedes Apostolorum ponerent; et unicuique distribuebatur quomodo opus erat; et erat illis una anima et cor unum in Deum; de ipsis crucifixoribus Domini. Sed quare non illis redditum est? Quia: Redde retributionem superbis, dictum est; illi autem noluerunt esse superbi. Etenim cum viderent multa miracula fieri per nomen Christi, quem se putabant interfecisse; commoti miraculis, audierunt a Petro in cuius nomine illa fierent: non enim sibi arrogare servi voluerunt potentiam Domini sui, ut dicerent a se factum esse quod ille in ipsis faciebat. Honorem ergo dederunt servi Domino suo: dixerunt quia quae illi mirabantur, in nomine fierent eius quem illi crucifixerunt. Et facti sunt humiles, compuncti sunt corde, conturbati sunt confitentes peccatum suum; et consilium quaesierunt, dicentes: Quid ergo faciemus? Non desperant de salute, sed quaerunt medicinam. Tunc ait illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi 33. Qui egerunt poenitentiam, humiles fuerunt: non ergo illis redditum est. Quia, vide quid dicat psalmus iste: Exaltare, qui iudicas terram; redde retributionem superbis. Ab illo numero ergo excepti erant illi; in illis valuit vox illa Domini pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 34. Exaltare, qui iudicas terram; redde retributionem superbis. Ergo redditurus est retributionem? Redditurus, sed superbis.

Dei patientia ad poenitentiam nos adducit.

9. [vv. 3.4.] Sed quando? quando reddet? Interim mali triumphant, et exsultant mali, blasphemant mali, omnia mala faciunt. Movet te? Cum pietate quaere, non cum superbia reprehende. Movet te? Compatitur tibi et Psalmus, quaerit tecum, non quia nescit; sed ideo tecum quaerit quod scit, ut in illo invenias quod nesciebas. Quomodo qui vult aliquem consolari, nisi condoleat cum illo, non illum erigit: prius cum illo dolet, et sic eum reficit sermone consolatorio. Si autem intret ad illum ridens luctum eius, non facit quod modo lectum est, dicente Apostolo: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus 35. Ergo ut gaudeat tecum, prius fles cum illo; contristaris cum illo, ut reficias eum: sic et Psalmus et Spiritus Dei, utique omnia sciens, quaerit tecum, quasi verba tua dicit. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur iniustitiam? Quid loquentur, nisi contra Deum, qui dicunt: Quid nobis prodest quia sic vivimus? Quid dicturus es? Vere curat ista quae facimus Deus? Quia enim vivunt, putant Deum nescire quod faciunt. Vide quid mali illis contingat! Quia si stationarius sciret, teneret illos; et ideo vitant oculos stationarii, ne statim teneantur: oculos enim Dei vitare nemo potest; quia non solum in cubiculo videt, sed et intima cordis tui. Cogitant et ipsi quia nihil potest latere Deum; et quia faciunt, et sciunt quid fecerunt, et vident se vivere sciente Deo, qui non viverent sciente stationario, dicunt sibi: Placent ista Deo; et revera si illi displicerent facta nostra, quomodo displicent iudicibus, quomodo displicent regibus, quomodo displicent imperatoribus, et quomodo displicent commentariensibus, numquid quomodo illorum oculos vitamus, vitare possemus oculos Dei? Ergo placent ista Deo. Ideo in alio psalmo peccatori dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, ero tibi similis? Ut quomodo tibi placet factum tuum malum, sic putes quia et mihi placet. Et minatur in posterum: Arguam te 36. Ergo non tacet qui dixit, tacui. Cum diceret: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis; et non tacuit. Cum enim nos loquimur, ille non tacet cum enim lector legit, ille non tacet; cum Psalmus ista cantat, ille non tacet: et istae omnes voces Dei per orbem terrarum fiunt. Quomodo ergo tacet, quomodo non tacet? Non tacet in verbo, tacet in vindicta. Quid est ergo: Haec fecisti, et tacui? Haec fecisti, et non vindicavi. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. De ipsa vindictae taciturnitate, id est, de cessatione vindictae, alio loco dicit: Tacui; numquid semper tacebo? 37. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur iniustitiam? Et dicit omnia opera. Respondent, et loquentur iniquitatem. Quid est, respondent? Contra iustum habent quod respondeant. Venit iustus aliquis, et dicit: Noli facere iniquitatem. Quare? Ne moriaris. Ecce feci iniquitatem; quare non morior? Ille fecit iustitiam, et mortuus est: quare mortuus est? Ego feci iniquitatem; quare me non abstulit Deus? Ecce, ille fecit iustitiam; et quare sic in illum vindicavit? quare ille sic laborat? respondent; hoc est, respondent, quia habent quod dicant; quia parcitur illis, de patientia Dei inveniunt argumentum responsionis suae. Parcit ille propter aliud, respondent illi propter aliud, quia vivunt. Quare enim parcat ille, dicit Apostolus, exponit consilium patientiae Dei: Existimas, inquit, qui talia agis, quia tu effugies iudicium Dei? An divitias benignitatis et longanimitatis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, id est, ille qui respondet et dicit: Si displicerem Deo, non mihi parceret Deus: vide quid sibi facit, audi Apostolum: Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 38. Ille ergo auget longanimitatem, et tu auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in sempiterna misericordia in eos qui non contempserunt misericordiam; tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per modicum, postea massam inventurus es: minutatim ponis, sed cumulum invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de minutissimis guttis flumina implentur.

10. [vv. 5.6.] Quid autem illi faciunt, qui respondent et loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? Populum tuum, Domine, humiliaverunt: id est, omnes qui iuste vivunt, in quos volunt superbire omnes mali. Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et proselytum occiderunt: id est, peregrinum, advenam, adventitium; ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in his immorari.

11. [v. 7.] Et dixerunt: Non videbit Dominus. Non attendit ista, neglegit ista, alias res curat, non intellegit. Hae enim duae voces sunt malorum: una quam iam dixi: Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Putas quia video facta tua, et placent mihi, quia non vindico. Alia est vox iniquorum: Quia nec attendit ista Deus, nec advertit ut sciat quemadmodum vivam, non me curat Deus. Ergo inter aliqua me computat Deus? aut vere me numerat Deus? aut ipsos homines numerat? Infelix homo! ut esses curavit; ut bene vivas non curat? Istorum ergo ista vox est. Et dixerunt: Non videbit Dominus, neque intelleget Deus Iacob.

Non licet tibi dolose operari in vinea Domini.

12. [v. 8.] Intellegite nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Populum suum erudit, cui possunt commoveri pedes, quando felicitates iniquorum videt homo, iam bene vivens in numero sanctorum Dei, id est in numero filiorum Ecclesiae: videt quia florent mali, et faciunt iniquitatem, et aemulatur eos, et adducitur ut imitetur facta ipsorum; quia videt quasi nihil sibi prodesse quod bene vivat humilis, hic sperans mercedem. Nam si illam speret futuram, non illam perdit; quia nondum venit tempus ut accipiat eam. In vinea operaris, fac opus tuum, et accipies mercedem tuam. A patrefamilias non exigeres antequam operareris, et a Deo exigis antequam opereris? Et ista tolerantia ad opus tuum pertinet, et hoc ad mercedem pertinet: minus vis facere in vinea, qui non vis tolerare; quia et ipsa tolerantia ad ipsam operationem pertinet, ut invenias mercedem. Quod si dolosus es, vide ne non solum non accipias mercedem, sed et poenam invenias; quia voluisti esse operarius dolosus. Et quidem operarius dolosus ut incipiat non bene facere, oculos patrisfamilias attendit, ad illum aspicit qui conduxit ad vineam, ut cum ille averterit oculos, cesset, et non bene operetur; cum autem ille converterit oculos, bene operetur. Deus autem qui te conduxit, non avertit oculos; non tibi licet dolose operari: super te semper sunt oculi patrisfamilias; quaere ubi illum fallas, et cessa si potes. Ergo si qui forte aliquid cogitabatis, quando videbatis malos florere, et cogitationes vestrae faciebant nutare pedes vestros in via Dei; vobis loquitur psalmus iste: si autem nullus vestrum talis est, per vos aliis loquitur, dicens: Intellegite nunc; quia dixerunt illi: Non videbit Dominus, neque intelleget Deus Iacob. Intellegite. inquit, nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.

Deus erudit te, iudicaturus te.

13. [vv. 9.10.] Qui plantavit aurem, non audiet? Non habet unde audiat, qui tibi fecit unde audias? Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui erudit gentes, non arguet? Attendite hoc magnopere, fratres mei: Qui erudit gentes, non arguet? Hoc modo facit Deus, erudit gentes: ideo misit verbum suum per orbem terrarum hominibus, misit per Angelos, per Patriarchas, per Prophetas, per servos, per tot praecones antecedentes iudicem. Misit et ipsum Verbum suum, misit et ipsum Filium suum; misit servos Filii sui, et in ipsis servis Filium suum. Per totum orbem terrarum praedicatur ubique verbum Dei. Ubi non dicitur hominibus: Relinquite iniquitates vestras priores, convertite vos ad itinera recta? Ideo parcit, ut vos corrigatis; ideo heri non vindicavit, ut hodie bene vivatis. Erudit gentes; non ergo arguet? non auditurus est quos erudit? non iudicaturus est quibus sermonem praemisit et praeseminavit? In schola si esses, acciperes, et non redderes? Utique quando accipis a magistro, erudiris: committit tibi magister quod praebet; et non exiget quando reddis? aut cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum? Modo ergo accipimus; postea statuimur ante magistrum, ut reddamus omnes praeteritas nostras, id est, ut rationem reddamus de his omnibus quae nobis modo erogantur. Audi Apostolum dicentem: Omnes astabimus ante tribunal Christi 39, ut illic recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 40. Qui erudit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam? Ipse non scit qui te fecit scire; qui docet hominem scientiam?

14. [v. 11.] Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Nam etsi tu nescis cogitationes Dei, quoniam iustae sunt; ille scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et homines scierunt cogitationes Dei: sed quibus iam amicus factus est, prodit consilium suum. Et vos, fratres mei, nolite vos contemnere: si cum fide acceditis ad Dominum, auditis cogitationes Dei; eas modo discitis, hoc vobis dicitur, et ad hoc instruimini quare parcat modo Deus malis, ne murmuretis adversus Deum, qui docet hominem scientiam. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Relinquite ergo cogitationes hominum, quae vanae sunt; ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sapientes sunt. Sed quis est qui comprehendit cogitationes Dei? Qui ponitur in firmamento coeli. Iam hoc cantavimus, iam hoc diximus et exposuimus.

Humilitas cum bono opere placet Deo, displicet pagano.

15. [vv. 12.13.] Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu iam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, donec fodiatur peccatori fovea? Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; iam enim praemisit: Redde retributionem superbis 41. Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori: sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait: Donec fodiatur peccatori fovea, superbos intellege. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille Pharisaeus: Gratias tibi ago, inquit: non dixit: Ego facio. De his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias, cuius gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille illum illuminavit. Ergo iste iam perfectus est? Non; adhuc deest illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non illi redditur retributio de qua dictum est: Redde retributionem superbis: non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum qui dicebat: Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste: quantum se extulit, cum dicit: Quia non sum sicut et Publicanus iste? Ille autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos. Et ideo sic conclusit: Amen dico vobis, descendit iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus. Et dicit quare: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur 42. Fratres mei, vel hinc solum nos discimus quia humilitatem nos docuit Christus, quia Deus factus est homo. Ipsa est humilitas quae displicet Paganis; unde nobis insultant: Qualem Deum colitis qui natus est? qualem Deum colitis qui crucifixus est? Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem christiano si placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis; quia ipse dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde 43. Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est gratia Dei, ut ad alium non perveniat.

Iustorum labor flagellum est Patris, peccatorum felicitas fit ipsorum fovea.

16. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Mitis ergo esto, quisquis christianus es, a diebus malignis. Maligni enim sunt dies quibus videntur florere peccatores et laborare iusti; sed labor iustorum flagellum est Patris, et felicitas peccatorum fovea ipsorum est. Quia enim mitigat vos Deus a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea; non cogitetis quia modo in aliquo loco stant Angeli cum bidentibus, et fodiunt istam foveam magnam quae possit capere omne genus iniquorum; et quia videtis multos esse iniquos, et dicatis vobis carnaliter: Revera tantam multitudinem iniquorum, tantam turbam peccantium quae fovea potest capere? quando foditur talis quae omnes capiat, quando exhauritur? ideo parcit Deus. Non est hoc: fossa peccatorum, ipsa felicitas peccatorum est; in illam enim cadent tamquam in foveam. Intendite, fratres, quia magna res ut felicitas fovea dicatur: Donec fodiatur peccatori fovea. Parcit enim illi Deus, quem novit peccatorem et impium, occulta iustitia sua; et hoc ipsum quod ei parcit Deus, per impunitatem facit eum elatum. Ille se altum putat, et cadit: in eo ipso cadit, quo se altum putat. Hoc se ille putat sublimiter ire, et Deus hoc fossam vocat. Fossa ad ima tendit, non ad coelum: peccatores autem superbi quasi in coelum eunt, et in terram merguntur. Contra, humiles quasi in terram se deprimunt, et in coelum ascendunt. Mitesce ergo, quisquis es fidelis, si eruditus es ex lege Dei, ut sit cor tuum in firmamento coeli: quia Deus fecit luminaria quarto die, qui dicitur quarta sabbati, unde titulum psalmus iste percepit. Quomodo vides luminaria cum tota patientia dirigere cursus suos, et non curare quae in se dicant homines; sic et tu non cures quidquid tibi fecerit caro. Omnis enim homo caro et sanguis est. Non enim vilis es in comparatione alterius carnis, a qua videris premi; quia pro te ille suscepit carnem, et pro te ille fudit sanguinem, qui et te et illum ad suum est perducturus examen: et si tanta praerogavit, cum esses impius, quid servat fideli? Hinc mitesce. Quemadmodum mitescis? Cum dicis: Quia Deus hoc vult, ideo florent mali; parcere vult malis, ad poenitentiam adducit eos quibus parcit, sed illi non corriguntur: novit ille quomodo de illis iudicet. Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini, aut patientiae, aut potestati, aut iustitiae iudicis. Erigitur superbus in Deum, mergit illum Deus; et in eo ipso mergitur, quo erigitur in Deum. Nam in alio psalmo sic ait: Deiecisti eos, dum extollerentur 44. Non dixit: Deiecisti eos, quia elati sunt; aut: Deiecisti eos, posteaquam elati sunt; ut aliud sit tempus elationis eorum, aliud tempus deiectionis: sed in eo ipso quo extollebantur, ibi deiciebantur. Quantum enim superbum cor hominis, tantum recedit a Deo; et si recedit a Deo, in profundum it. Contra, cor humile de coelo adducit Deum, ut proximus fiat. Certe altus est Deus, super omnes coelos est Deus, transcendit omnes Angelos: quantum habes erigi, ut attingas ad illum excelsum? Nolo te rumpas extendendo te; aliud consilium tibi do, ne in ista extensione forte crepes per superbiam: certe altus est Deus; tu humilia te, et descendet ad te.

Quem diligit Deus corripit.

17. [v. 14.] Audivimus quare parcat malis; hoc ipsum fossa ipsorum est. Dicit tibi Deus: Quomodo illis foditur, et quare illis foditur fovea, non est tuum cognoscere; sed ex lege mea disce patientem te esse debere, donec fodiatur peccatori fovea. Et quid de me, inquis, qui laboro, et laboro inter ipsos peccatores? Respondetur tibi quod sequitur: Quia non repellet Dominus plebem suam. Exercet, non repellit. Quomodo enim dicit alio loco Scriptura? Quoniam quem diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 45. Ille flagellatum recipit, tu dicis quia repellit? Videmus homines in filiis suis facere illud: aliquando iam desperatos filios suos dimittunt vivere quomodo volunt; eos qui spem habent, flagellant; illos quos omnino viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt. Iam quem dimittit facere quod vult, non vult admittere ad haereditatem suam: eum autem flagellat filium cui ipsam haereditatem servat. Cum autem flagellat Deus filium, currat sub manu Patris flagellantis; quia qui flagellat, ad haereditatem erudit: ab haereditate non repellit filium suum quem castigat; sed ideo flagellat, ut recipiat. Non sit tam vano sensu et puerili, ut dicat: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult; ego si me movero contra iussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub flagellis; quia tibi servatur haereditas: Quia non repellet Dominus plebem suam. Ad tempus emendat, non in aeternum damnat: illis autem ad tempus parcit, in aeternum illos damnabit. Elige tibi: temporalem vis laborem, an sempiternam poenam? temporalem felicitatem, an sempiternam vitam? Quid minatur Deus? Sempiternam poenam. Quid promittit Deus? Sempiternam requiem. In quo flagellat bonos, temporale est: in quo parcit malis, temporale est. Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet.

Tuam voluntatem corrige ad Dei voluntatem.

18. [v. 15.] Quousque iustitia, inquit, convertatur in iudicium et qui habent eam omnes recto sunt corde. Attende modo, et habe iustitiam; quia iudicium nondum potes habere. Prius est ut habeas iustitiam; sed ipsa iustitia tua convertetur in iudicium. Habuerunt hic iustitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid illis dicitur? Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 46. Ergo iustitia ipsorum convertetur in iudicium. Modo enim iustus quisquis hic fuerit, ad hoc est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit dies iudicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui iudex est omnium vivorum et mortuorum, primo iudicari voluit, et sic iudicare. Quousque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam omnes recto sunt corde. Qui habent modo iustitiam, nondum iudicant. Primo est enim habere iustitiam, et postea iudicare: primo patitur malos, et postea iudicat malos. Modo iustitia sit; postea convertetur in iudicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, quosque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde. Qui sunt recto corde? Qui hoc volunt quod Deus vult. Parcit peccatoribus, tu vis ut iam perdat peccatores. Distorti cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta, torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.

Christus sancti omnibus exemplar oboedientiae.

19. Quomodo autem complexus est Dominus ex duabus voluntatibus unam factam in homine quem portabat? Praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia sua, futuros quosdam qui voluntatem suam vellent facere, sed sequerentur postea Dei; quia infirmos quosdam ostendit quod ad ipsum pertineant, et eos praefiguravit in se. Nam ideo et toto corpore sanguinem sudavit 47, quia in corpore suo, id est in Ecclesia sua, martyrum sanguinem ostendit. Toto corpore sanguis exibat: ita Ecclesia eius habet martyres; per totum corpus eius fusus est sanguis. Quosdam ergo infirmos in se praefigurans, vel in corpore suo; ex persona infirmorum, compatiens illis, ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ostendit hominis voluntatem: si in ipsa voluntate permaneret, iam pravum cor videretur ostendere. Sed si compassus est tibi, et te liberat in se; imitare quod sequitur, dicens: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 48. Si coeperit tibi subrepere voluntas humana: O, si occidat Deus inimicum istum meum, ut non me persequatur! o, si posset fieri ut non ab illo paterer tanta! iam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides quia non hoc vult Deus, pravus corde es, non habes iustitiam quae convertetur in iudicium: qui enim illam habent, omnes recti sunt corde. Et qui sunt, recti corde? Qui sic inveniuntur quomodo inventus est Iob, qui ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 49. Ecce rectum cor. Iterum in gravi vulnere quid dixit uxori, quam propterea reliquerat diabolus et non occiderat, ut ipse haberet adiutricem, non ut maritus consolatricem? Meminerat enim quia per illam Evam deceptus erat Adam 50, et necessariam sibi putabat hanc Evam. Accessit ad Iob illa, tamquam Eva; sed Adam melior fuit in stercore victor quam Adam victus in paradiso: quid enim respondit illi mulieri? Vide cor paratum, vide cor rectum. Numquid non patiebatur persecutiones, et graves? Et omnes Christiani patiuntur; et si non saeviunt homines, saevit diabolus: et si christiani facti sunt imperatores, numquid diabolus christianus factus est? Intendat ergo Sanctitas Vestra quid sit rectum cor. Accessit ad eum, et ait: Dic aliquid in Deum, et morere. Enumeravit omnes aerumnas vel ipsius vel suas: Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Et ille iam cognoscens Evam, redire volens unde lapsus est, fixo corde in Deo tamquam luminare in firmamento, habitans corde in libro Dei: Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus; si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? 51 Quia fixum cor in Deo, ideo rectum: quia enim rectus est Deus, quando in illo figis cor, forma tibi sit, ut sit tibi cor rectum. Fige ergo cor tuum in illo, et rectum cor erit. Sed subrepebat voluntas humana; nescio quid de carnis infirmitate lactabat mentem tuam: noli iam desperare. Te praesignavit Dominus in sua infirmitate, non se: non enim timebat Dominus pati, tertio die resurrecturus. Si prorsus quomodo homo pateretur, et non quomodo Deus pati veniret, et si sciret se post triduum resurrecturum, nullo modo formidaret moriturus, quod non formidavit apostolus Paulus, in fine saeculi resurrecturus. Ait enim: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos 52. Taedium enim illi erat manere in carne, ex duobus patiebatur ardorem; dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum dicebat. Adeo cum appropinquaret ipsa passio, quomodo exsultabat! quomodo gloriabatur! Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero super est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 53. Iste gaudet coronandus, et tristis, est ille coronaturus: gaudet sic Apostolus, et dicit Christus Dominus noster: Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Nolite enim putare quia hoc dicimus, non fuisse tristem Dominum. Si enim hoc dixerimus, quia non erat tristis, cum Evangelium dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem 54: ergo et quando dicit Evangelium: Dormivit Iesus 55, non dormivit Iesus; et quando Evangelium dicit: Manducavit Iesus 56, non manducavit Iesus: subrepit vermiculus putredinis, et nihil sanum relinquit, ut dicatur quia et corpus non erat verum, et carnem veram non habuit. Quidquid ergo de illo scriptum est, fratres, factum est, verum est. Ergo tristis fuit? Prorsus tristis, sed voluntate suscipiens tristitiam, quomodo voluntate suscipiens carnem; quomodo voluntate carnem veram, sic voluntate tristitiam veram. Sic ergo voluntate ostendit in se, ut si forte subrepserit tibi humana infirmitas, et coeperit aliud velle quam Deus vult, videas pravitatem cordis tui extra regulam, figas illud ad regulam, et dirigatur in Deum cor tuum, quod in homine coeperat esse pravum. Sic ergo Dominus te ostendens dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem; et dixit: Pater, si fieri potest transeat a me calix iste. Sed statim fac quod ideo fecit ut te doceret: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 57. Si enim hoc feceritis, iustitiam habebitis: si iustitiam habebitis, rectum est cor; si rectum est cor, iustitia illa quae modo tolerat, convertetur in iudicium, et postea iudicante Domino tuo, non solum non expavesces mala, sed etiam gloriaberis de corona. Tunc videbis quomodo profecerit patientia Dei, vel ad illorum poenam, vel ad tuam coronam: modo non vides; crede quod nondum vides, ne erubescas cum videris. Quousque iustitia convertatur in iudicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.

Seductoris et insultantis vocem ne auscultaveris.

20. [v. 16.] Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Persuadent multi multa mala, susurrare serpens non desinit, ut facias iniquitatem: quacumque te converteris, forte si profecisti, quaeris cum aliquo bene vivere, et vix invenis; multi mali te circumdant, quia pauca grana, multa palea. Habet haec area grana sua, sed adhuc laborant. Separata ergo a palea tota massa grandis erit: pauca grana sunt, sed in comparatione palearum; multa autem in se. Ergo cum undique mali perstrepant, et dicant: Quare sic vivis? tu solus christianus es? Quare non facis quod faciunt et alii? quare non spectas, quemadmodum et alii? quare non remedia et ligaturas adhibes? quare non mathematicos et aruspices consulis, sicut et alii? et tu signas te, et dicis, Christianus sum, ut repellas istos nescio quos: sed adversarius premit, urget; quod peius est, exemplo christianorum suffocat christianos. Sudatur, aestuatur; tribulatur anima christiana: vincere habet tamen; sed numquid de se? Ideo vide quid dicat. Respondet enim: Quid mihi prodest quia modo mihi facio remedia, et lucror paucos dies? exeo hinc de isto saeculo, et vado ad Dominum meum, et mittet me in ignem; quia praeposui paucos dies vitae futurae, mittet me in gehennas. Quas gehennas? Aeterni iudicii Dei. Vere, nisi putas quia Deus curat quomodo vivant homines? Et hoc forte non in platea tibi dicit amicus, sed in domo uxor, aut forte maritus uxori fideli bonae et sanctae, deceptor ipsius. Si mulier marito, Eva est illi; si vir uxori, diabolus est illi: aut ipsa tibi Eva est, aut tu illi serpens es. Aliquando vult convertere pater cogitationem suam vel ad filium: invenit et ipsum malum, nequissimum; aestuat, fluctuat, quaerit quomodo vincat, prope sorbetur, prope consentit, sed adsit Deus. Audite ergo Psalmum: Quis exsurget mihi, inquit adversus malignantes? Tam multi sunt; quacumque respicio, ipsi occurrunt. Quis occurret principi iniquitatis diabolo, et angelis eius, et hominibus seductis ab eo?

21. [v. 17.] Nisi quia Dominus, inquit, adiuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Prope rueram in illam fossam quae paratur peccatoribus: hoc est, paulo minus in inferno habitaverat anima mea. Quia iam nutabat, iam prope consentiebat, respexit ad Dominum. Ut puta, verbi gratia, insultabatur illi, ut faceret iniquitatem. Aliquando enim congregant se mali, et insultant bonis; maxime si fuerint illi plures, et ceperint illum unum, quomodo aliquando multa palea est circa unum granum (tunc non erunt simul cum fuerit massa ventilata): capitur inter multos iniquos ille, insultatur illi, circumvenitur; superponere se volunt illi, exagitant quasi iustum, et insultant quasi de ipsa iustitia: Magnus, inquiunt, apostolus; in coelum volasti, quomodo Elias. Faciunt homines ista, ita ut aliquando attendens ad linguam humanam, erubescat esse bonus inter malos. Resistat ergo malis; sed non de viribus suis, ne efficiatur superbus, cum vult evadere superbos, et augeat numerum superborum. Sed quid dicat? Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.

Quo graviora pericula, eo dulcior gratia liberans nos.

22. [vv. 18.19.] Si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me. Vide quomodo confessionem amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis: Movetur pes meus; sed stare te dicis, cum iam ruas. Imo si iam coepisti moveri, si iam coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adiuvet te ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus, humilitatem vult. Metus es, ut homo; adiuvat te ille, ut Deus: sed dic tamen: Motus est pes meus. Quare iam moveris, et dicis: Sto? Si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua. Domine, adiuvabat me. Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis. Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. Ille in potestate sua, Petrus in iussu illius. Iube, inquit, venire me ad te. Respondit ille: Veni. Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et habet infirmitatem humanam, ut compleretur: Si dicebam: Motus est pes meus, titubavit Petrus in mari, et exclamavit: Domine, pereo. Quod ergo hic positum est: Si dicebam: Motus est pes meus; hoc ibi positum est Domine, pereo. Et quod hic positum est: Misericordia tua, Domine, adiuvabat me; hoc ibi positum est: Porrexit manum Iesus dicens: Modicae fidei, utquid dubitasti? 58 Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur. Quia dixit: Si dicebam: Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me: dulcis illi utique factus est Dominus, eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini, exclamat dicens: Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam. Multi dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia medicamenta.

Flagellis erudit et exercet Pater filios suos.

23. [v. 20.] Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? Hoc dixit: Nemo sedet tecum iniquus, nec tu sedem iniquitatis habebis. Et unde hoc intellegat, reddit rationem: Qui fingis, inquit, dolorem in praecepto. Ex hoc enim intellego quod non tibi adhaeret sedes iniquitatis, quia nec nobis pepercisti. Habes hoc in Epistola apostoli Petri, et ad hoc testimonium posuit de Scriptura; Tempus est, ait, inchoationis iudicii ex domo Domini; id est, tempus est ut modo iudicentur qui pertinent ad domum Domini. Si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi? Ideoque addidit: Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? 59 Deinde adiungit illud testimonium: Et si iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt? 60 Quomodo ergo erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et erudias eos? Sed quia propter hoc non parcit, ut erudiat; ideo dixit: Qui fingis dolorem in praecepto. Fingis enim est: Facis formas, plasmas; unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur: non fictum illud quod mendacium est; sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, sicut iamdudum dixit: Qui finxit oculum, non videbit? 61 Numquid, finxit oculum, mendacium est? Sed intellegitur: Plasmavit oculum, fecit oculum. Nonne figulus est, cum fragiles, infirmos, et terrenos facit? Audi Apostolum dicentem: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus 62. Sed forte alius nobis fecit haec vasa? Ipsum audi dicentem: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 63? Vide et ipsum Dominum Christum, quia ostendit se figulum. Nam quia de limo hominem fecerat 64, de limo inunxit cui minus in utero oculos fecerat 65. Ergo quod dixit: Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? sic dicamus: Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui formas dolorem in praecepto? Formas, inquit, dolorem in praecepto, id est, de dolore praeceptum nobis facis, ut ipse dolor praeceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est praeceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est, et non tibi promittit beatitudinem in ista vita, et fallere non potest, et hic non dat quod quaeris. Quid dabit? ubi dabit? quantum dabit, qui hic non dat, qui hic erudit, qui fingit dolorem in praecepto? Labor est hic tuus, et requies tibi promittitur. Attendis te habere hic laborem; sed attende qualem ille requiem pollicetur. Numquid cogitare, potes? Si illam posses cogitare, videres te nihil laborare ad compensationem. Audi eum qui illud ex parte cernebat, qui dixit: Nunc scio ex parte 66: quid ait Apostolus? Etenim quod est ad praesens temporale et leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis. Quid est, aeternum gloriae pondus operatur nobis? quibus operatur? Non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 67. Noli esse piger in labore breviter, et gaudebis incessabiliter. Aeternam vitam tibi daturus est Deus: cogita quanto labore emenda sit.

"Levis tribulatio nostra aeternum gloriae pondus operatur".

24. Intendite, fratres; venale est. Venale est quod habeo, dicit tibi Deus; eme illud. Quid habet venale? Requiem venalem habeo; eme illam de labore. Intendite, ut simus in nomine Christi fortes christiani: iam modicum est quod restat in Psalmo, non fatigemur. Quomodo enim fortis poterit esse in faciendo, qui deficit in audiendo? Aderit Dominus ut vobis quod reliquum est, explicemus. Attendite: quodammodo Deus proposuit venale regnum coelorum. Dicis illi: Quantum valet? Pretium ipsius labor est: quomodo si diceret: Pretium ipsius aurum est, non sufficeret hoc solum dicere, sed quaereres quantum aurum. Nam et solidus aurum est, et semiuncia, et libra, et tale aliquid. Ideo dixit pretium, ne laborares quaerere quamdiu invenires. Huius rei pretium labor est: quantus labor est? Iam quaere tu quantum laborandum sit. Nondum dicitur tibi quantus futurus sit labor iste, vel quantum laboris de te exigatur: illud tibi dicit Deus: Ego ostendo quanta sit illa requies; tu iudica quanto labore emenda sit. Dicat ergo Deus quanta futura sit ipsa requies. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 68. Haec est requies sempiterna: sine fine erit requies ista, sine fine erit gaudium hoc, sine fine erit laetitia ista, sine fine erit incorruptio; vitam aeternam habebis; requiem quae non habet finem. Quanto labore digna est requies quae non habet finem? Si verum vis comparare, et verum iudicare, aeterna requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est: sed noli timere, misericors est Deus. Si enim haberes aeternum laborem, nunquam pervenires ad aeternam quietem. Semper laborans quando perventurus eras ad illud quod digne quidem potest emi sempiterno labore, quia sempiterna requies est? Aequa pretium: aeterno certe labore digna est aeterna quies comparari. Sed si semper laborares, nunquam ad requiem pervenires. Ergo ut aliquando pervenias ad id quod emis, non in aeternum laborandum est: non quia non valet tanti, sed ut possideatur quod emitur. Digna est quidem emi labore perpetuo; sed necesse est ut labore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est sempiternus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid valent? Decies centena millia annorum habent finem: Quod tibi dabo, dicit Deus, non habebit finem. Qualis misericordia Dei? Nec dicit: Decies centena millia annorum labora; non dicit, vel mille annos labora; non dicit, quingentos annos labora: cum vivis labora, in paucis annis: inde iam requies erit, et finem non habebit. Et adhuc audi consequentia: Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam. Et paucos annos laboras, et in ipsis laboribus non deest consolatio, non desunt gaudia quotidiana. Sed noli gaudere in saeculo: gaude in Christo, gaude in verbo eius, gaude in lege eius. Ad ipsa gaudia pertinet quod loquimur, et quod auditis. Quantae ergo sunt istae consolationes in tantis laboribus? Verum est ergo quod dixit Apostolus: Etenim quod ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis 69. Ecce quantum pretium damus, quodam modo unam siliquam ad accipiendos thesauros sempiternos: siliquam laboris ad requiem incredibilem, secundum quod dictum est: Iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur. Gaudes ad tempus; noli illi fidere: tristis es ad tempus; noli desperare. Non te corrumpat felicitas, et non frangat adversitas: ne forte dicas in animo tuo: Non potest fieri, ut Deus admittat ad se iniquos, qui iustos ipsos emendat, ut salvet; qui ideo emendat, ut erudiat. Si Iustus vix salvis fiet; peccator et impius ubi parebunt? 70 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis? id est: Numquid adhaeret tibi sedes impiorum; qui fingis dolorem in praecepto, qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic voluisti eis praecepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum? Bonus est Deus: si cessaret Deus, et non misceret amaritudines felicitatibus saeculi, oblivisceremur eum.

In tribulationibus vitae huius, necessariae fides et spes.

25. Sed ubi angores molestiarum faciunt fluctus animae, fides illa quae ibi dormiebat, excitetur. Tranquillum enim erat, quando dormivit Christus in mari: illo dormiente tempestas orta est, et coeperunt periclitari. Ergo in corde christiano et tranquillitas erit, et pax; sed quamdiu vigilat fides nostra: si autem dormit fides nostra, periclitamur. Hoc enim significat dormiens Christus, quia quidam obliviscuntur fidem suam, et periclitantur. Sed quomodo illa navis cum fluctuaret, excitatus est Christus a fluctuantibus, et dicentibus: Domine, perimus; surrexit ille, imperavit tempestatibus, imperavit fluctibus, cessavit periculum, facta est tranquillitas 71: sic et te cum turbant concupiscentiae malae, persuasiones malae, fluctus sunt, tranquillabuntur. Iam desperas, et putas te non pertinere ad Dominum: evigilet fides tua, excita Christum in corde tuo; surgente fide, iam agnoscis ubi sis: et si forte tentant fluctus concupiscentiae, intueris quid promisit Deus; et dulcedo promissorum faciet te contemptorem dulcedinum saeculi: et si forte multae urgent minae potentium malorum, et ipsae te expellunt de iustitia; attendis quod minatur Deus: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 72, et non dimittis iustitiam: timens ergo ignem sempiternum, contemnis dolores temporales; et pro eo quod promisit Deus, contemnis temporalem felicitatem. Promisit requiem; patere molestiam: minatur ignem aeternum; contemne dolores temporales: et evigilante Christo tranquilletur cor tuum, ut ad portum quoque pervenias. Non enim non praepararet portum, qui paravit navem. Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? De hominibus malis exercet nos, et de illorum insecutionibus nos erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius: ita fingitur dolor in praecepto. Quod illos posse Deus permittit, hoc faciunt mali homines, quibus ad tempus parcit.

26. [v. 21.] Quid enim sequitur? Captabunt in animam iusti. Quare captabunt? Quia verum crimen non inveniunt quod obiciant. Quid enim captaverunt in Domino? Concinnaverunt falsa crimina 73, quia vera invenire non potuerunt. Et sanguinem innocentem condemnabunt. Quare hoc totum fiat, in consequentibus declarabit.

27. [v. 22.] Et factus est, inquit, mihi Dominus in refugium. Non quaereres tale refugium, si non periclitareris: sed ideo periclitatus es, ut quaereres; quia ille fingit dolorem in praecepto. Facit mihi de malitia malorum, tribulationem; punctus tribulatione coepi quaerere refugium quod in illa felicitate saeculari desieram quaerere. Quis enim facile recordatur Deum, qui semper felix est, et spe praesenti gaudet? Recedat spes saeculi, et accedat spes Dei; ut possis dicere: Et factus est mihi Dominus in refugium: ad hoc doleam, ut fiat mihi Dominus in refugium. Et Deus meus in auxilium spei meae. Modo enim Dominus spes quamdiu enim hic sumus, in spe sumus, nondum in re. Sed ne in spe deficiamus, adest promissor erigens nos, et temperans ipsa mala quae patimur. Non enim frustra dictum est: Fidelis Deus, qui non sinet vos tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 74, sic mittat in fornacem tribulationis, ut coquatur vas, non ut frangatur. Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae. Cur ergo, quid tibi videbatur quasi iniustus esse, quia parcit malis? Vide quomodo iam corrigitur Psalmus, et tu cum Psalmo corrigere: ideo enim voces tuas habebat Psalmus. Quae sunt voces? Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? 75 Psalmus voces tuas habebat: modo ergo tu habeto voces Psalmi. Quae sunt voces Psalmi? Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae.

De malis Deus praestat bonis bona. Unicuique Deus mercedem retribuit quam volendo et operando promeruit.

28. [v. 23.] Et reddet illis Dominus secundum opera eorum; et secundum malitiam eorum disperdet illos Dominus Deus noster. Non vacat quod ait, secundum malitiam eorum. Mihi de illis praestatur; et tamen malitia eorum dicitur, non beneficia eorum. Certe enim de malis exercet nos, flagellat nos. Ad quam rem flagellat? Utique ad regnum coelorum. Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater eius? 76 Quod cum facit Deus, ad haereditatem sempiternam nos erudit; et hoc nobis praestat saepe de malis hominibus, in quibus exercet et perficit dilectionem nostram, quam vult extendi usque ad inimicos. Neque enim est perfecta dilectio christiani, nisi cum implet quod Christus praecepit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur 77. Hinc ipse diabolus vincitur, hinc victoriae corona percipitur. Ecce quanta nobis Deus praestat de malis hominibus: nec tamen secundum id quod de illis nobis praestat, sed secundum malitiam eorum retribuet eis. Videte enim quanta nobis praestitit de ipso immanissimo scelere Iudae traditoris. Iudas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem: nec tamen pro salute gentium merces reddita est Iudae, sed pro eius malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Iudas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est, quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 78. Hoc fecit Iudas, quod fecit ipse Dominus Christus, de quo scriptum est: Qui seipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis: et iterum: Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea 79. Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum; gratias agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit: et detestamur Iudam, de cuius facto nobis tantum beneficium praestitit Deus; et recte dicimus: Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem eius, et secundum malitiam eius disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro argento quo vendidit eum: quamvis traditio Christi sit nostra receptio, et Christi venditio sit nostra redemptio. Sic et illi qui martyres persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem futurae vitae lucrum conferebant: quicumque tamen perseveraverunt in odio iniusto iustorum, reddet eis Dominus secundum iniquitates eorum, et secundum malitiam eorum disperdet eos. Sicut enim malis obest bonitas iustorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Nam et Dominus dicit: Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant 80: et Apostolus: Aliis quidem, inquit, sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem 81. Malitia vero iniquorum, sinistra sunt arma iustorum; sicut idem dicit apostolus: Per arma iustitiae dextra et sinistra, id est, per gloriam et ignobilitatem 82: atque ita deinceps caetera exsequitur, dextra arma demonstrans, gloriam Dei, famam bonam, veritatem qua cognoscebantur quod vivebant, quod non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos ditabant, quod omnia possidebant; sinistra vero, quod ignobiles et malae famae habebantur, quod seductores putabantur, quod ignorabantur, occidebantur, coercebantur, contristabantur, egere ac nihil habere videbantur. Et quid mirum si milites Christi et dextris et sinistris armis diabolum expugnant? Sicut autem pax hominibus bonae voluntatis 83, et quando sunt aliis odor mortis in mortem; sic interitus hominibus malae voluntatis, et quando iustis arma sinistra sunt ad salutem. Itaque reddet illis non secundum nostram utilitatem, quae de ipsis fit; sed secundum ipsorum iniquitatem, quam diligendo oderunt animas suas: et non secundum beneficium quod nobis de ipsis praestat, honorat eos, qui etiam malis bene utitur; sed secundum malitiam eorum disperdet eos Dominus Deus noster.

Fidem et spem comitetur caritas in omnes effusa.

29. Toleret ergo iustus iniustum; toleret temporalem impunitatem iniusti, temporalis labor iusti: sed iustus ex fide vivit 84. Non est enim alia iustitia hominis in hac vita, nisi ex fide vivere, quae per dilectionem operatur 85. Si autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem. Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et quantum in ipso est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet, edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas eius est, et in lege eius meditabitur die ac nocte 86, cuius conversatio in coelis est 87; de firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de quarta sabbati 88 accepit, quando facta sunt luminaria 89; ut omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa et perversa 90. Sicut enim stellas in coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit, de quo in alio psalmo dicitur: Inclinabitur et cadet, cum dominabitur pauperum 91.

Dei Verbum in corde scribendum et moribus exprimendum.

30. Forte onerosa fuit vobis longitudo sermonis: quamquam in ista alacritate studii vestri non hoc appareat. Sed etsi ita est, ignoscite: primo, quia iussus feci; nam Dominus Deus noster per eos mihi fratres iussit, in quibus habitat. Non enim iubet Deus, nisi de sede sua. Deinde, quia tantum avidi fuistis nostri, confitemur, et nos avidi fuimus vestri. Consoletur ergo Deus noster laborem istum, ut sudor iste noster sit vobis in provectum salutis, non in testimonium accusationis. Hoc dico, fratres, ut ex eo quod audistis, proficiatis, et ruminetis vobiscum: non vos permittatis oblivisci, non solum ista recogitando et colloquendo, sed etiam ita vivendo. Bona vita enim ex praeceptis Dei quae agitur, tamquam stilus est, quod auditur scribens in corde. Si in cera scriberetur, facile deleretur: scribite illud in cordibus vestris, moribus vestris, et nunquam delebitur.

IN PSALMUM 94

ENARRATIO

Sermo

1. [v. 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo iussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquar Caritati Vestrae. Est autem Psalmi titulus: Laus cantici ipsi David. Laus cantici et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.

Vita et moribus Deo acceditur ab eoque receditur.

2. Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere: Venite, exsultemus: sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem: Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si descendero ad infernum, ades 1. Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 2. Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis: Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut: Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et iuxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente iuxta invicem sunt. Et duo iusti similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus iustus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae in nobis renovatur intus in mente, ut tamquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros eius. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Iesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis, hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cuius habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 3. Tamquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Iesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti 4. Cum dicit: Estote sicut ille perfecti, ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut iam fiat in nobis quod scriptum est: Accedite ad Deum, et illuminamini 5. Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit: Venite, exsultemus Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. Venite, exsultemus Domino.

3. Iubilemus Deo, salutari nostro. Quid est iubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est iubilare. Nam consideret Caritas Vestra qui iubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum iubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno iubilant; nos de gaudio coelesti iubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?

Laudantis et gementis confessio.

4. [v. 2.] Praeoccupemus faciem eius in confessione. Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem pertinet eius qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam pertinet eius qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua. Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea 6. Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam necessarium et ad intellegendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis vota quae reddis Deo? Ut illum laudes, te accuses; quia illius est misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis agere, non inveniret nisi quos damnaret. Venite ergo dixit, ut recedamus iam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de praeteritis; sed tamquam tabulae novae fiant, incensis omnibus chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: In illa hora exsultavit Iesus in Spiritu sancto, et ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 7. Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus est, forte illam debemus intellegere confessionem quae est in laude Dei: unde et Laus cantici, ut non hic intellegamus confessionem poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet de quadam confessione cum ait: Praeveniamus faciem eius in confessione? Quid est: Praeveniamus faciem eius in confessione? Venturus est; Praeveniamus faciem eius in confessione, prius: antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei? Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te propter iniquitates tuas. Tanto enim maior laus est ignoscentis, quanto maior exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intellegimus, qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus. Praeveniamus faciem eius in confessione.

Multis de causis Deum laudare debemus.

5. [vv 3-5.] Et in psalmis iubilemus illi. Iam diximus quid sit iubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim iam obliti sumus, ut iam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut iubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intellegendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus: Amen, amen dico vobis 8; sufficiebat Amen unum; quare: Amen, amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo, inquit, iubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in iubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici huius? Iam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos: propterea ergo iubilemus illi. Quoniam non repellet Dominus plebem suam: iubilemus illi. Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus iubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt: iubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus neglegantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

Deus caeli Dominus, dii vero gentium daemonia.

6. Primum quare iubilemus, quare laudemus, hoc posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui iubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso 9. Si ergo non nobis, quibus? Audi ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit 10. Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia. Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim deiecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tamquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem: sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos 11. Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei 12. At vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te 13. Ergo Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere 14. Deos dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri 15. Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt 16. Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit iubilatio illi: Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Non reppulit Deus plebem suam.

7. Quia non repellet Dominus plebem suam: laus illi, iubilatio illi: Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde sit dictum 17. Erat enim plebs Iudaea, plebs ubi fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs ubi institutum est templum, unctio, sacerdos ad figuram, ut cum omnes ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit. Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster propter humilitatem. Verumtamen, carissimi, ne superbiret oleaster insertus, quid ait Apostolus? Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? 18 Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes rami frangerentur, unde Petrus? unde Ioannes? unde Thomas? unde Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse Paulus apostolus qui loquebatur, et suo fructu olivam testabatur? Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus Dominus post resurrectionem apparuit 19? unde tot millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt saevientes, bibere discerent iam credentes? Sic autem omnia illa conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent 20. Quod dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis abscessit 21, hoc fecerunt subito tot millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus. Quanto maius vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo Psalmus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Nam hoc testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et dixit: Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit 22. Utique si repelleret Dominus plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse, inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed, quemadmodum scriptum est: Reliquiae salvae erunt 23. Non in omnibus; sed area ventilata, massa intro missa est, palea iacet 24. Totum quidquid vides Iudaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam paleam, iam inde exiit massa, iam in horreo recondita est. Ambas res videamus, ambas discernamus.

Populus Israel et populus ex gentibus ortus, in Christo concordes.

8. [v. 4.] Quid Psalmus adiungit? Quoniam in manu eius fines terrae. Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 25. Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Ecce unus paries, in quo iam, ut diximus, non repulit Dominus plebem suam. Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt 26; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus: Quia non repellet Dominus plebem suam: videamus et alium parietem. Quoniam in manu eius fines terrae. Ecce alius paries in omnibus gentibus: In manu eius fines terrae. Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum 27. Ergo iubilemus illi. Quare? Quia non repellet Dominus plebem suam. Iterum quare? Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est: Adorabunt eum omnes reges terrae 28; factum est quod hic dictum est: Altitudines montium ipsius sunt.

Sapienter Deus nos tentari sinit.

9. [v. 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint. Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 29. Non ait: Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala huius saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc coniungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus: Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine 30? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo: Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit: Et aridam terram manus eius finxerunt. Ergo et hinc iubilemus illi.

Opera manuum suarum non contemnit Deus.

10. [v. 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Iam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei. Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem eius in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.

Dei populus et grex, Ecclesia.

11. [v. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos autem populus pascuae eius, et oves manuum eius. Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tamquam non propria reddidit; ut ipsos intellegamus oves, qui sunt et populi. Non dixit: Oves pascuae eius et populus manuum eius; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus oves sunt, quia dicit, populus pascuae eius; ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius: Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum est, oves manuum eius. Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo populus pascuae eius et oves manuum eius, ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tamquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis 31. Quid est: Dentes tui? Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? Tamquam grex detonsarum. Quare detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me 32? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Nos ergo populus pascuae eius, et oves manuum eius.

12. [v. 8.] Ergo: Hodie si vocem eius audieritis. O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti 33; id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Iudaeorum, et populo Gentium. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Male a patribus gesta ne imitemur.

13. [v. 9.] Quare dixisti: Nolite obdurare corda vestra? Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum, acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tamquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri 34. Iam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Ieremias: Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas 35: si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit 36; quos in desertum eduxit, manna pavit, nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant 37.

Quadragenarii numeri sacramentum.

14. [v. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed: Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi: Semper isti errant corde. Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tamquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo 38, et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem 39. Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim eius, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 40. Et dixi: Semper isti errant corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.

De N.T. populo ac de requie illi a Deo servata.

15. [v. 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 41? Ergo, dixi: Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: Quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis iurare Deum? Iurantem hominem debes timere, ne propter iurationem faciat quod contra voluntatem eius est; quanto magis Deum, qui nihil temere iurare potest? Iurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem iurat Deus? Per semetipsum: non enim habet maiorem per quem iuret 42. Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta eius. Iuravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur 43. Nos ergo intremus in requiem eius. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam 44.

IN PSALMUM 95

ENARRATIO

Sermo

De lapidibus vivis quibus struitur Dei domus.

1. [v. 1.] Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Caritas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem iam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus eius, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Hoc titulo praedicto, iam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta iacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intellegant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon 1. Aedificavit enim templum; et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur 2. Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:

Mirabiliter in dies crescit aedificium domus Dei.

2. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat caritas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris 3. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 4. Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cuius umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 5. Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur. Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos caritas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio caritatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis 6. Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos eius se esse gloriantur, et dicitur: Iam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat: Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis 7, nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus iam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, iam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subiugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

Donatistae obcaecati, Dei Verbo refelluntur.

3. [vv. 2.3]. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare eius. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis: Ubi iubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi iubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam eius. Gloriam, inquit, eius annuntiate in gentibus: gloriam eius, non gloriam vestram. O structores, gloriam eius bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si eius aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato 8? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, iam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerunt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: "Quomodo in pariete non coniuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet ianuam? Si intraveris, foris inveniris." Quia enim ipsi non per ianuam introierunt, et ianua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum ianua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per ianuam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per ianuam? Qui faciunt quod dictum est: Bene nuntiate in gentibus gloriam eius. Qui intrat per ianuam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro 9. Qui per ianuam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam eius. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt. Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit: Annuntiate in gentibus gloriam eius; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit: In omnibus populis mirabilia eius.

Nolite contemnere parvum Christum, intellegite magnum.

4. [v. 4.] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quis Dominus, nisi Iesus Christus, magnus et laudabilis nimis? Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intellegite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intellegatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intellegite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret: Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens: Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tamquam dicens: Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicuius explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse laudetur, ipse praedicetur, eius gloria nuntietur, et aedificatur domus.

Vendere se potuit homo, redimere non potuit.

5. Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, carissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos. Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum eius 10? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum 11, et intrans in corda saevientium exclamavit: Crucifige, crucifige 12; quasi ille isto fremitu terreretur qui terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die: Invenimus eam in campis silvae 13. Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret: In campis silvae. Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos 14, id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est: Cum domus aedificaretur post captivitatem 15. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsultent, non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur: Annuntiate, exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius: Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo 16. Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste magnus et laudabilis nimis.

Dei Filius creata omnia trascendit.

6. [v. 5.] Et quomodo ostenditur magnitudo eius, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur illi: Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et dicit: Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Caritas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante: Magnus Dominus; et tamquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Iesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset: Terribilis super omnes deos; subiunxit: Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis: Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic, quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos. Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Iam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret: Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit: Dominus autem coelos fecit; videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit: Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit: Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: Coeli enarrant gloriam Dei 17. Ipsis coelis dicitur: Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos. Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam eius! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.

Confessione fis pulcher, sanctitate magnificus.

7. [v. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit: Pulchritudo et confessio; sed: Confessio et pulchritudo. Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis iustus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores 18. Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus 19: et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed iustitiam Angelorum non amat. Prius iustitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? Sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Tu iam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.

8. [v. 7.] Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce iam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Iam ad ipsas gentes dicit: Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 20. Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit: Hic est qui baptizat 21. Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam et honorem.

Confessio cordisque humilitas, hostiae sunt acceptabiles Deo.

9. [v. 8.] Afferte Domino gloriam nomini eius. Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini eius afferte gloriam. Tollite hostias, et introite in atria eius. Tollite hostias: quid allaturi estis, ut introeatis in atria eius? Iam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo iamdudum dixit: Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria eius, nolite vacuae intrare: Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 22. Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Iam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et introite in atria eius.

10. [vv. 9.10.] Adorate Dominum in atrio sancto eius: in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum eius. Nemo dicat: Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae. Dic eis istud: Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur 23: ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.

Donatistae acriter impugnantur.

11. Commoveatur a facie eius universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et clamant ranae de palude: Nos soli sumus christiani. Quae testimonia profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingua tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas ista? Vide testimonia orbis terrarum: Commoveatur a facie eius universa terra: et tu dicis non commoveri? Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. An forte hic obtinebunt, et dicent se regnare a ligno, qui a fustibus Circumcellionum regnant? De cruce Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum te facit: lignum Christi per mare te traicit. Audis Psalmum dicentem: Correxit orbem terrae, qui non commovebitur; et tu dicis non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes: Ecce hic est Christus, ecce illic, verum dicunt; et propheta iste mentitur? Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis strepitum: Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces tuae audiendae sunt, an voces Dei? Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum; tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia superbia tumuisti. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Iudicabit populos in aequitate. Tunc se illi plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.

12. [v. 11.] Iucundentur coeli, et exultet terra. Iucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; iucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo eius. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio: Tradent vos ad iudicia 24. Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?

13. [vv. 12.13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare iam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva 25. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus 26. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.

Christianus debet mundo uti, non illi servire.

14. [v 13.] Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo 27. Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est: Amodo? Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat 28. In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt iam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt. Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tamquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tamquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 29. Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam venit iudicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit primo, et postea iudicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo eius adventui crediderunt, quoniam venit.

Deus bonorum malorumque iudex.

15. Nam: Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum iudicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis 30. Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam (aliquando hoc dixeram 31) orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, dicunt Orientem; , Occidentem; , Aquilonem; , Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne caritatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad iudicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de iudice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret iudex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia iudicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum 32. Iste auditus malus magnum gemitum faciet. Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit 33. Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec est aequitas, haec veritas. Iudicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu iniustus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cuius das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti? 34 Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, caritas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum iudicis, qui iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.

IN PSALMUM 96

ENARRATIO

sermo ad populum

Impleta nunc videmus quae Prophetae praenuntiarunt.

1. Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit iucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum eius, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim iucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non iam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro caritate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, iam ista videre incipientibus, ait: Multi iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt 1. Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem iam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, iustus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Iesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, iucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 2. Magna est ergo ista iucunditas; et hanc facit caritas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis.

Mundus totus sequitur Christum.

2. [v. 1.] Inscribitur Psalmus: Ipsi David, cum terra eius restituta est. Totum ad Christum revocemus, si volumus iter rectae intellegentiae tenere: non recedamus a lapide angulari 3, ne intellectus noster ruinam faciat: in illo solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis verbis Christus revelatus, intellegat se intellexisse: antequam autem perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti 4. Quid est ergo, et quomodo accipitur in Christo: Cum terra eius restituta est? Nam quomodo David intellegatur Christus, facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David; et quia ex semine eius futurus erat, propterea nomine eius in figura prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem eius, accepto Spiritu sancto, loquentibus Apostolis variis linguis 5, commota multitudo eorum ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit, credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi, impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles eius cuius fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt. Ita ergo restituta est terra eius, quod habet titulus Psalmi. Terra enim eius Iudaea: et perierat omnis Iudaea, quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in medicum, et salutem insania repellentes. Tamquam ergo perierat Iudaea tota: quam tota? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt. Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales invenit ipse Dominus Iesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde colloquerentur: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel 6. Iam spem Christi perdiderant. Non enim dixerunt: Speramus eum redempturum; sed: Sperabamus quod esset redempturus Israel. Ipse cum eis erat, et spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis quibus iam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant; restituta est terra eius. Deinde factis cum eis quadraginta diebus, ascendit in caelum 7; et, sicut paulo ante commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non frustra dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 8, commoti, ut diximus, quaesierunt salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die tria millia, et rursus quinque millia 9; coepit fervere per Iudaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat opprobrium Christi; et restituta est terra eius. Sed quia dixerat ipse: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 10; etiam ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt. Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt redemptorem. Iam enim Iudaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis. Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente Iudaeorum. Orabat, ieiunabat, eleemosynas faciebat. Non illum deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro. Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus erat Dominus visitare 11: nec dedignabatur docere per hominem, qui dignatus est esse homo. Sic ergo restituta est terra eius, uno pariete veniente de Iudaeis, altero pariete veniente de Gentibus; quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis, ubi ambo copularentur 12.

3. Iterum quomodo accipimus: Cum terra eius restitueretur? Cum caro eius resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus iam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et iucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.

Dei Ecclesiae per totum orbem pullulant.

4. Dominus regnavit. Ille qui stetit ante iudicem, ille qui alapas accepit, ille qui flagellatus est, ille qui consputus est, ille qui spinis coronatus est, ille qui colaphis caesus est, ille qui in ligno suspensus est, ille cui pendenti in ligno insultatum est, ille qui in cruce mortuus est; ille qui lancea percussus est, ille qui sepultus est, ipse resurrexit. Dominus regnavit. Saeviant quantum possunt regna; quid sunt factura Regi regnorum, Domino omnium regum, Creatori omnium saeculorum? An ideo contemnitur, quia tam submissus, et tam humilis apparuit? Misericordia est, non impotentia: ille enim humilis apparuit, ut eum caperemus. Sed iam videamus: Dominus regnavit; exsultet terra, iucundentur insulae multae. Est quidem, quia verbum Dei non in sola continenti terra praedicatum est, sed etiam in insulis quae constitutae sunt in medio mari: et ipsae plenae christianis, plenae sunt servis Dei. Non enim separat mare eum qui fecit mare. Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt? Impletae sunt insulae. Verumtamen possunt et in figura recte accipi insulae, omnes Ecclesiae. Quare insulae? Quia circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest, magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangitur ab eis: sic et Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum, passae sunt persecutiones undique frementium infidelium, et ecce stant insulae, et iam placatum est mare. Iucundentur insulae multae.

Christus, signum cui contradicitur.

5. [v. 2.] Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium directio sedis eius. Quibus nubes et caligo in circuitu eius? Quibus iustitia et iudicium directio sedis eius? Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; iustitia et iudicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi iustitiam et iudicium. Ipse Dominus ait: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant 13. Quid est, qui vident caeci fiant? Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intellegant. Qui autem non vident, videant: qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo in circuitu eius nubes et caligo, his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humilantibus se, iustitia et iudicium directio sedis eius. Sedem eius dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est 14. Audivimus autem ex alia Scriptura magnum huius intellegentiae documentum. Anima iusti, sedes sapientiae 15. Ergo quia isti facti sunt iusti, qui in eum crediderunt; iustificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, iudicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti iumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus iugum eius excutientia, non flagellum eius recusantia: facta sunt iumenta eius bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo: Diriget mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas 16. Propterea ergo illis nubes et caligo, quia non sunt recti; mansuetis autem, iustitia et iudicium directio sedis eius.

Persecutione iustus ditatur, iniquus damnificatur.

Tous les livres