Enarrationes in Psalmos (page 24)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

6. [v. 3.] Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. De quo igne dicit, fratres: Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius? Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima iudicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 17: non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad iudicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos eius. Ille ignis post eius adventum erit; iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est iudicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in iniurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas, quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cuius corpus vexatur, an cuius animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios comedet 18. Quid est: Et nunc? Antequam veniat dies ille iudicii magnus, iam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia iniustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit iniustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, iniustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spiritali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et iniustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Iudaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Iudaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius.

Gladius et ignis est caritas.

7. Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intellegendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intellegamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram 19. Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium 20. Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christianis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam caritatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum 21. Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos eius. Quos inimicos eius? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus peior, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor carnis ut flos feni 22. Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri ierunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo: Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles eius sunt; inimici eius erant, et nunc iam fideles eius sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; caritas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos eius.

Dei virtus mirabiliter operabatur in Apostolis.

8. [v. 4.] Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Magna exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt fulgura eius universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt inimici. Arsit quidquid contradicebat, et apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Quomodo apparuerunt? Ut iam crederent. Unde fulgura? De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus noster Iesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes, et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. Erant enim illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae, indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et surgebat mortuus 23. Forma humana nubes erat, splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum miranda dicunt, et miranda faciunt: Apparuerunt fulgura eius orbi terrae. Vidit et commota est terra. Si non est verum? si non tota terra iam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis nubibus erumpentibus? Vidit, et commota est terra.

Infidelium duritia quotidie mollitur.

9. [v. 5.] Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Qui sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum, factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando dico quod dictum est: Fluxit, melius verbum inveniri non potest. Montes fluxerunt velut cera a facie Domini. Ubi est altitudo potestatum? ubi duritia infidelium? Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem eius sicut cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur. Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet: et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae: non Iudaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus 24; non enim est Iudaeorum tantum Deus, sed et Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Iesus Christus in Iudaea natus, sed non Iudaeae tantum natus: quia et antequam natus omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. A facie Domini omnis terrae.

Tota Ecclesia praedicat Christum.

10. [v. 6.] Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Qui coeli annuntiaverunt? Coeli enarrant gloriam Dei 25. Qui sunt coeli? Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. Si resurrexistis cum Christo (fidelibus Apostolus loquitur), quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 26. Coepisti sapere quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es coelum? Carnem portas, et corde iam coelum es: conversatio enim tua in coelis erit 27. Talis annuntias et tu Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Caritas vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse, quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus? An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: Quomodo credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante? 28 Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant coeli iustitiam ipsius; quia omnes fideles quibus cura est lucrari Deo eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex caritate, coeli sunt. Intonat de illis Deus iudicii sui terrorem; et tremit qui infidelis erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum. Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo. Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere. Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum adducitis, qui non displicet videntibus; et rogate illum ut illuminet eos, et bene spectent. Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.

De diabolo in simulacris occulto et bonos seducente.

11. [v. 7.] Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur? Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare iam confunduntur omnes qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam eius. Iam omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur; lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur 29. Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi; dimittunt templa, currunt ad ecclesias. Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt deserere idola; deserti sunt ab idolis. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Sed existit nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident 30, et ego nescio quia illud simulacrum nec animam habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit Apostolus: Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum; nam scimus quia nihil est idolum 31. Ipse hoc dixit Apostolus: Scimus quia nihil est idolum, sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo 32: dixit: Nolo vos fieri socios daemoniorum. Non ergo hinc se excusent, quia quasi idolis insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adiuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui: libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere, semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus: gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint, pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet, si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non potest fallere iudicem Deum (non enim nominat apud illum innocentem), vera crimina volens habere quae obiciat, peccata persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et daemonia: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum.

Honorem Deo debitum noli creaturis tribuere.

12. Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent: Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tamquam Deos, maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives eiusdem regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Iovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri eiusdem, et dicit quomodo moti sunt: Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt: Viri fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis 33. Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tamquam deos, et volunt potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli, illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad eius cultum, ad eius adorationem, ad eius contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia, id est angeli eius: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Ioannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui: Surge, quid facis? inquit, illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum 34. Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et immoderata ira raperis ad conviciandum imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Iob tentare voluit, et nonnisi potestatem quaesivit 35; et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum: Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me 36. Ergo: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes Angeli eius. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur. Adorate eum omnes Angeli eius. Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum 37: adoret Christum Dominum Petri, et ipse conservus Petri. Adorate eum omnes Angeli eius.

"Non Iudaeorum tantum Deus, sed et gentium".

13. [v. 8.] Audivit, et iucundata est Sion. Quid audivit Sion? Quia adorant eum omnes Angeli eius. Quid audivit Sion? ecce quid audivit: Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius: confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis 38. Etenim Ecclesia necdum erat in Gentibus; in Iudaea crediderant ex Iudaeis, et putabant ipsi Iudaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius, baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos, et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret: venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati sunt omnes. Et habes ibi scriptum: Audierunt autem Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et benedicebant Deum 39. Hoc est quod hic commemorat: Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Quid audivit, et iucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum Dei. Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa Ecclesia quae erat in Iudaea, proprie hic nominata est. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Sic scriptum est: Audierunt Apostoli, et qui erant in Iudaea fratres. Videte si non exsultaverunt filiae Iudaeae. Quid audierunt? Quia et Gentes receperunt verbum Dei. Ubi illud dixit iste psalmus? Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola; secutus ait: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae. Postea quidam de circumcisis calumniari voluerunt Petro, et dixerunt illi: Quare intrasti ad Gentiles incircumcisos, et manducasti cum eis? 40 Ille autem reddidit eis rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor partes orbis pertinere intellegatur. Quia ergo tale visum demonstratum fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt Deum, dicentes: Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit 41. Ecce: Audivit, et iucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quae iudicia? Quia non est personarum acceptor Deus. Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait: In veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus. Ergo: Exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quid est, propter iudicia tua? Quia in omni gente, et in omni populo, quicumque illi servierit, acceptus est illi 42. Quia non Iudaeorum Deus tantum, sed et Gentium 43.

Super omnes homines exaltatus est Christus Dominus.

14. [v. 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae Iudaeae. Et exsultaverunt filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Non super solam Iudaeam, non super solam Ierusalem, non super solam Sion, sed super omnem terram. Huic universae terrae iudicia Dei viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum: Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos. Quid est, nimis? Nam de Christo dicitur. Quid est ergo, nimis, nisi ut intellegaris aequalis Patri? Quid est, super omnes deos? qui sunt? Idola non habent sensum, non habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt. Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii Gentium, sed ille nimis exaltatus est super omnes deos 44. Et homines dicti sunt dii: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes: item scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernens 45. Super omnes exaltatus est Iesus Christus Dominus noster: nec tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines iustos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est: Adorate eum omnes Angeli eius 46? Nimis exaltatus es super omnes deos.

Odisse debes quod odit Deus.

15. [v. 10.] Quid ergo facimus omnes qui ad illum convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve praeceptum nobis dedit. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Non est dignus Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas collocutiones habeat cum illo, exheredare illum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo? Quia iustam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam multa iubet Christus, et non facis; iubet ipsa, et facis. Iubet Christus ut vestias pauperem, et non facis; iubet avaritia ut facias fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est: Qui diligitis Dominum, odite malignum.

Deum tibi nemo tollit te invito.

16. Sed cum coeperimus odisse malignum, subsequentur persecutiones. Odimus malignum; dicit nobis aliquis persecutor: Fac fraudem; dicit nobis: Adora idolum, dicit nobis: Thus pone daemoniis: sed nos audivimus: Qui diligitis Dominum, odite malignum. Audivimus quidem, sed si non fecerimus, saevit ille. Usquequo saevit? quid est ablaturus? Responde; quare Christianus es? propter aeternam haereditatem, an propter terrenam felicitatem? Interroga fidem tuam, pone in catasta conscientiae animam tuam, torque teipsum timore iudicii, responde cui credideris, quare credideris. Dicis mihi: In Christum credidi. Quid tibi promisit Christus, nisi quod ostendit in se? Quid ostendit in se? Mortuus est, et resurrexit, ascendit in coelum. Vis sequi? Imitare passionem, exspecta promissionem. Quid ergo tibi ablaturus est saeviens, cum coeperis odisse malignum, quia diligis Dominum? quid ablaturus? Patrimonium: numquid coelum? Postremo quidquid tibi dedit Deus, tollat ille (non tollit quidem, si non vult Deus, si autem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse Deus): Deum tibi nemo tollet, tu tibi illum tollis, si illum fugis.

Custodit Dominus animas iustorum et corpora.

17. Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; Dominus dedit, Dominus abstulit; possum dicere: Sicut Domino placuit, ita factum est 47; sed timeo ne occidat me. Hoc est totum. Audi ergo Psalmum consolantem: Custodit Dominus animas servorum suorum. Quia ergo dixerat superius: Qui diligitis Dominum, odite malignum; ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus, subiecit statim: Custodit Dominus animas servorum suorum. Audi illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 48. Occidit et corpus, qui in te plurimum potuerit: quid tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi, habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis mihi? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 49. Haec ipsa caro tua non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant homines, et quid eis Dominus ait? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt 50. Times ne animam perdas, qui capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit, qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et qui diligitis Dominum, odite malignum. Fortes estote, non solum in diligendo Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior est qui vos vocavit, omnipotens est; fortior est omni forti, superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro quibus enim mortuus est? numquid pro iustis? Paulum interroga. Etenim Christus pro impiis mortuus est 51. Impius eras, et mortuus est pro te, iustificatus es, et deseret te? Qui iustificavit impium, relinquet pium? Qui diligitis Dominum, odite malignum. Nemo timeat: Custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris eruet eas.

Mirabilis lux quae oritur iusto.

18. [v. 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam. Lux orta est iusto. Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super iustos et iniustos 52? Istam lucem vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici, vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem iusto servat, qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam desideraverunt, qui hanc respuerunt. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum praedicabant inter tormenta. Lux orta est iusto. Quae lux orta est iusto? Quae non oritur iniusto; non ista lux quam facit oriri super bonos et malos. Est alia lux quae oritur iusto; de qua luce non sibi orta, in fine dicent iniusti: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis 53. Ecce amando istum solem, in tenebris cordis iacuerunt. Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia Tobias filium suum admonebat, et dicebat: Fili, fac eleemosynas, quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras 54: et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est alia lux quae oritur iusto, et rectis corde iucunditas? Oculos non habebat, et filio suo dicebat: Fac eleemosynas; eleemosynae non sinunt ire in tenebras: nec timuit, ne diceret sibi in corde suo filius ipsius: Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo mihi dicis: Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Quare ille ista cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut viveret. Est ergo alia lux, quae oritur iusto: Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas. Vis illam nosse? Esto rectus corde. Quid est: Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum, resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te dirigere ad illum, et senties iucunditatem, quam norunt omnes qui recto sunt corde. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas.

Terrena gaudia caelestibus nullo modo comparanda.

19. [v. 12.] Iucundamini, iusti. Iam forte fideles audientes: Iucundamini, convivia meditantur, calices praeparant, rosarum tempus exspectant; quia dictum est: Iucundamini, iusti. Vide quid sequitur: in Domino. Iucundamini, iusti, in Domino. Exspectas tempus veris, ut iucunderis: Dominum habes iucunditatem, Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo iucunditas. Non enim iucunditas quae est secundum saeculum, vera iucunditas est. Audi prophetam Isaiam: Non est gaudere impiis, dicit Dominus 55. Gaudere quod vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Sed non dicit homo; Dominus dicit: ex veritate Domini: Non est gaudere impiis. Nam illi sibi videntur gaudere: Non est autem gaudere impiis, dicit, non homo, sed Dominus. Unde ille ipsum gaudium videns, ait: Et diem hominum non concupivi, tu scis 56. Qui mihi alium diem ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia iucunditate perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis nugis; et tamen clamabat: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cuius comparatione non erat hoc gaudium? Tamquam si tu nosses solem, et alicui laudanti lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video. Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis, unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa iucunditas videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam videas: sanaberis, et videbis. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas.

Meliora tempora nolite his in terris sperare.

20. Iucundamini, ait, iusti in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis eius. Iam iucundati in Domino, iam gaudentes in Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus. Ait enim ipse Dominus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram 57. Si christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Refrigescet, inquit, caritas multorum 58. Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum Apostolum, qui ait: Spiritu ferventes 59, eius caritas non refrigescet; quia ipsa caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 60. Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est tibi ut attendas illum qui non fallitur, nec fefellit aliquem, qui tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista, speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare, neque hic habeas iucunditatem, neque illic invenias.

IN PSALMUM 97

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Magnum miraculum, nos a morte sempiterna liberari.

1. [v. 1.] Cantate Domino canticum novum. Novus homo novit, vetus non novit. Vetus homo est vetus vita, et novus homo nova vita: vetus vita ex Adam trahitur, nova vita in Christo formatur. Dicitur autem in hoc psalmo universo orbi terrarum ut cantet canticum novum. Nam apertius alibi sic dicitur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra 1; ut intellegant qui se praecidunt a communione totius orbis terrarum, non se posse cantare canticum novum, quia canticum novum in toto, non in parte cantatur. Et hic attendite et videte hoc dici. Et cum dicitur universo orbi terrarum ut cantet canticum novum, hoc intellegitur, quia pax cantat canticum novum. Cantate Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Ecce modo legebatur Evangelium, et audivimus mirabilia Domini. Efferebatur mortuus unicus matris suae, quae erat vidua: misertus Dominus fecit illos stare; deposuerunt illum; et dixit: Iuvenis, tibi dico, surge 2. Et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae. Ecce mirabilia fecit Dominus; sed multo maiora mirabilia sunt, quod totum orbem terrarum a morte sempiterna erexit, quam quod unicum filium matris viduae resuscitavit. Cantate ergo Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Audi: Sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius. Quod est brachium sanctum Domini? Dominus noster Iesus Christus. Audi Isaiam: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est 3? Brachium ergo sanctum et dextera ipsius, idem ipse est. Ergo Dominus noster Iesus Christus brachium Dei, et dextera Dei: propterea: Sanavit ei. Non dictum est tantum: Sanavit orbem terrarum dextera eius; sed: Sanavit ei. Multi enim sanantur sibi, non ei. Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, et ab illo accipiunt; ab illo sanantur, et non illi sanantur? Quomodo ab illo sanantur, et non illi sanantur? Accepta sanitate lasciviunt: qui aegroti casti erant, sanati adulteri fiunt; qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus invadunt et opprimunt innocentes: sanati sunt, sed non ei. Quis est qui sanatur ei? Qui intus sanatur. Quis est qui intus sanatur? Qui credit in eum ut cum interius fuerit sanatus, in novum hominem reformatus, postea et hoc quod languet ad tempus caro ista mortalis, recipiat in fine et ipsa suam perfectissimam sanitatem. Sanemur ergo ei. Ut autem sanemur ei, credamus in dexteram eius; quia sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius.

Christus omnium salus, non factionis argumentum.

2. [v. 2.] Notum fecit Dominus salutare suum. Ipsa dextera, ipsum brachium, ipsum salutare Dominus noster Iesus Christus, de quo dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei 4: de quo etiam dixit ille Simeon qui infantem accepit in manus: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 5. Notum fecit Dominus salutare suum. Cui notum fecit? parti, an universo? Non parti alicui. Nemo fallat, nemo decipiat, nemo dicat: Ecce hic est Christus, ecce illic 6: qui dicit: Ecce hic est, ecce illic, partes ostendit. Cui notum fecit Dominus salutare suum? Audi quid sequitur: Ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. Dextera Dei, brachium Dei, salutare Dei, et iustitia Dei, Dominus est salvator noster Iesus Christus.

Quilibet Christianus est verus Israel.

3. [v. 3.] Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Quid est: Memor fuit misericordiae et veritatis? Ut promitteret, misertus est; quia promisit et exhibuit misericordiam, veritas consecuta est: misericordia praemisit promissionem, promissio reddidit veritatem. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Et quid? tantum Iacob, et tantum domui Israel? Domus Iudaeorum et propago illa Abrahae secundum carnem solet dici domus Israel, et Israel Iacob. Iacob enim filius Isaac, Isaac autem ipse filius Abrahae. Ergo Iacob nepos Abrahae fuit; et de Iacob duodecim filii, et de duodecim filiis universa propago Iudaeorum. Numquid illis tantum promissus est Christus? Si discutias quid sit Israel, Israeli promissus est Christus. Israel est Videns Deum. Videbimus per speciem, si nunc videamus per fidem. Habeat oculos fides nostra, et exhibebitur veritas fidei: credamus in eum quem non videmus, et gaudentes videbimus; desideremus non visum, et fruemur viso. Ergo et modo Israel per fidem; tunc autem Israel per speciem, facie ad faciem 7. Non iam per speculum, non in aenigmate; sed, quemadmodum dictum est a Ioanne: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 8. Ad hanc visionem parate corda vestra, ad hoc gaudium parate animas vestras: quomodo si solem vellet Deus ostendere, moneret ut oculos pararetis carnis; sed quia sapientiae suae speciem vobis dignatur ostendere, parate oculos cordis. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 9. Memor fuit misericordiae suae Iacob, et veritatis suae domui Israel. Quis est iste Israel? Ne forte unam gentem cogites Iudaeorum, audi quod sequitur: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non dictum est, omnis terra; sed, omnes fines terrae: quomodo dicitur, a termino usque ad terminum. Nemo concidat, nemo dissipet; fortis est unitas Christi. Totum emit, qui tantum pretium dedit: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

4. [v. 4.] Quia ergo viderunt: Iubilate Deo, universa terra. Iam nostis quid sit iubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, iubilate; gaudium vestrum exprimat iubilatio, si non potest locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera eius. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera eius, ei loquere cui sanatus es. "Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Iubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite.

5. [v. 5.] Psallite Domino Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi. Psallite, non voce sola; assumite opera, ut non tantum cantetis, sed et operemini. Qui cantat et operatur, psallit in cithara et in psalterio.

Dum tribulamur perficimur.

6. [v. 6.] Et vide qualia organa adiunguntur in similitudinibus: In tubis ductilibus et voce tubae corneae. Quid sibi volunt tubae ductiles et tubae corneae? Ductiles tubae aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando. Eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis: tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob, quando repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis factus tuba ductilis, sonuit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum 10. Quomodo sonuit! quam suavem sonum dedit! Ista ductilis tuba adhuc tunditur: datus est in potestatem, ut et caro eius percuteretur; percussa est, coepit putrescere, scatere vermibus. Supposita Eva ad seductionem, uxor eius servata ad ministerium diaboli, non ad solatium mariti, suggerit blasphemiam; non obtemperat ille. Obtemperavit Adam Evae in paradiso 11; repellit Adam Evam in stercore. In stercore enim sedebat Iob, cum flueret et putresceret vermibus. Melior Iob putris in stercore, quam ille integer in paradiso. Sed adhuc illa Eva erat, iam ille Adam non erat. Respondit Evae praeparatae ad istam supplantationem et tentationem, et ait illi: (Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus, sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est; audiamus quomodo sonet: tubae huius ductilis dulcem vocem, si placet, audiamus.) Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? 12 O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? quem non excitet praesumptio in Deo, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; non suis viribus obtenturus, sed illius qui probat? Quia ipse etiam tundit; non enim faceret malleus de seipso. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait: Contritus est malleus universae terrae 13. Malleum universae terrae, diabolum voluit intellegi. De ipso malleo in manu Dei posito, id est in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, ut resonent laudes Dei. Videte quemadmodum (audeo dicere, fratres mei) de isto malleo etiam Apostolus tundebatur: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet. Ecce tunditur; videamus quemadmodum sonet: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Ego tubam, inquit ille fabricator, perficere volo; non perficiam nisi tundam: in infirmitate virtus perficitur. Et audi iam ipsam tubam ductilem bene sonantem: Quando infirmor, tunc potens sum 14. Et ipse Apostolus, tamquam apostolus haerens Christo, haerens illi dexterae de qua tenetur malleus ut producat tubam, in illa dextera positus facit et ipse de ipso malleo; dicit de quibusdam: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 15. Tradidit malleo tundendos. Male sonabant antequam producerentur; forte producti et facti tubae ductiles, amissa blasphemia, laudes Domini sonuerunt. Hae sunt tubae ductiles.

Carnem nostram domemus et fratribus compatiamur infirmis.

7. Vox tubae corneae quid est? Cornu excedit carnem: necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Sed unde hoc? Quia carnem superavit. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem. Quid est, superet carnem? Transcendat carnales affectus, vincat carnales libidines. Audi tubas corneas: Si autem resurrexistis cum Christo, Apostolus dicit, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 16. Quid est, quae sursum sunt quaerite? Id est, carnem excedite, nolite carnalia cogitare. Nondum erant tubae corneae, quibus adhuc ita loquebatur: Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales 17. Ergo non erant tubae corneae, quia non excesserant carnem. Cornu et carni haeret, et carnem excedit; et quamquam de carne oriatur, superat carnem. Si es ergo ex carnali spiritalis; adhuc carne calcas terram, et spiritu erumpis in coelum: In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus 18. Nam illud quibus dixit Apostolus, fratres, non praetermittamus. Quid illis ait, unde probaret illos carnales carnalia sapere, et nondum factos tubas corneas? Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli; alius, Ego Apollo; alius autem, Ego Cephae: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quid est autem Apollo? quid autem Paulus? Ministri Dei, per quos credidistis. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus in crementum dedit 19. Vult illos ergo erigi ab spe quam in homine posuerant, et contingere spiritalia Christi; ut possent esse tubae corneae, si superarent carnem. Fratres, nolite insultare fratribus quos nondum convertit misericordia Dei; noveritis quia quamdiu hoc facitis, carnem sapitis. Tuba non est illa quae delectat aures Dei: insultationis tuba infructuosum bellum facit. Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba carnea adversus fratrem tuum. In tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini.

In Deum gaudeamus et a bono opere numquam cessemus.

8. [vv. 7-9.] Et vobis iubilantibus et exsultantibus in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quid sequitur? Commoveatur mare et plenitudo eius. Fratres, praedicantibus veritatem Apostolis, tamquam tubis ductilibus et tubis corneis, commotum est mare, surrexerunt finctus, creverunt tempestates, factae sunt persecutiones Ecclesiae. Unde commotum est mare? Cum iubilabatur, cum psallebatur Deo; Dei aures delectabantur, maris fluctus excitabantur. Commoveatur mare et plenitudo eius, orbis terrae et omnes habitantes in eo. Commoveatur mare in persecutionibus. Flumina plaudent manibus in idipsum. Moveatur mare, et flumina plaudent manibus in idipsum: fiunt persecutiones, et gaudent sancti in Deum. Unde flumina plaudent manibus? quid est, plaudere manibus? Gaudere operibus. Plaudere, gaudere est; manibus, operibus. Quae flumina? Quos Deus fecit flumina, dando illis illam aquam Spiritum sanctum. Si quis sitit, inquit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius 20. Ista flumina manibus plaudebant, ista flumina operibus gaudebant, et Deum benedicebant.

In potestate nostra est quomodo exspectemus venturum Christum.

9. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Magni, montes. Venit Deus iudicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino iudicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritalis; montes mali, tumor superbiae. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Quare veniet, et quomodo veniet? Quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia, et populos in aequitate. Gaudeant ergo montes; ille enim non iniuste iudicabit. Venturo forte aliquo iudice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus iudicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes iusti gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, iam gaude venturum. Christianus enim es. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: Adveniat regnum tuum 21. Optas ut veniat, quem times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te.

IN PSALMUM 98

ENARRATIO.

sermo ad plebem

In Vetere Testamento Novum parabatur.

1. Fratres, notum esse iam debet Caritati vestrae, tamquam filiis Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore iam credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante iudicem staturus: postea venturus est iudex sessurus, ut ante illum stet pro merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones, tamquam iudicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum infantem, et sucturum lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris antiquorum, tunc tolleretur, quando iam ipsa veritas de terra oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit 1. Modo ergo tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam, quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster Iesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum ibi intellegere. Intendat ergo nobiscum Caritas vestra ad istum psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus, qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se, qui redemit neglegentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo dicitur.

Per caritatem sedes Dei factus, insectatores ne timueris.

2. [v. 1.] Dominus regnavit, irascantur populi. Coepit enim regnare Dominus noster Iesus Christus, coepit praedicari, postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent mortem, quam ille iam occiderat in se. Coepit ergo praedicari Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent; et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed irascantur, praedictum est, non iussum; in prophetia enim dicitur: Dominus regnavit, irascantur populi. Est quod fiat et de populis irascentibus: illi irascantur, et in ira ipsorum martyres coronentur. Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa; quia resurrectionem carnis iam ostendit Dominus in seipso. Inde illam voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo, fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet faber. Audistis, cum Ieremias legeretur ante apostolicam lectionem, si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc agimus. Dixit enim: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub coelo 2. Non dixit: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de coelo et de terra; quia nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Quasi respondit ad terram, et defuit quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. Pereant de terra et de sub coelo, de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte iam factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.

Gentium idola e templis expulsa.

3. Ergo: Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit: Irascantur populi. Quod enim dixit: Dominus; hoc repetivit: Qui sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in alio versu: et quod ait: Irascantur populi; hoc dixit: Commoveatur terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui iam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi eius, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis eius, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo: Dominus regnavit, irascantur populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit; commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tamquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est: Sedes sapientiae, anima iusti 3. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen pervenire, ut sit in illo plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo 4. Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere. Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus: Plenitudo autem Legis caritas 5. Quid ergo est? Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat caritatem. Si est ibi caritas, est ibi plenitudo Legis; iam in te habitat Deus, sedes Dei factus es. Irascantur populi; quid facient irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum nostrum dicere: Coelum mihi sedes est 6. Si ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo caritatem, utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et omnes mentes servorum eius. Ergo irascantur populi, commoveatur terra; quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet Deus?

De civitate Dei et sanctorum.

4. [v. 2.] Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos. Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si obscurum tibi erat, quia dictum est: Qui sedet super Cherubim, nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim, carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non cuiuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum est: Plenitudo Legis caritas. Habeto ergo caritatem in Deum et in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si adhuc non intellegis, audi quid sequatur: Dominus in Sion magnus. Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Iam quaere quid est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas quae est Ierusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre lucem quae videnda est. Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, caritas est; et ipsa caritas, Deus est: aperte enim scriptum est: Deus caritas est 7. Qui ergo plenus est caritate, plenus est Deo; et multi pleni caritate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos, super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur et iracundia.

Pereunt persecutores, crescunt praedicatores.

5. Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa concrepabant, non irascuntur de ieiuniis nostris? Non autem eis irascamur, sed pro eis ieiunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis nostris, oremus pro persequentibus nos 8: et cum hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse? Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis; quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus eius inveniuntur. Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum, quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis non ieiunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da hominem qui iam iucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos, oremus pro illis; et ut exaudiamur, ieiunemus pro illis. Non enim nos nostra ieiunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt ieiunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies ad hoc ieiunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus. Laetitia enim sua admonent dolorem nostrum, et faciunt nos recordari quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo gaudemus. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.

Magnum Domini nomen confitentur omnes gentes.

6. [vv. 3.4.] Confiteantur nomini tuo magno. Ipsi omnes populi, super quos magnus es in Sion, iam confiteantur nomini tuo magno. Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est magnum; iam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; iam modo nomen magnum factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Iam ergo magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo irascebantur: Confiteantur nomini tuo magno. Quare confiteantur? Quoniam terribile et sanctum est. Ipsum nomen tuum terribile et sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus, sic praedicatur iudicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in virtute veniat iudicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia patientia Dei ad poenitentiam adducit 9. Non enim qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut timeatur, non est venturus ut iudicet. Venturus est, fratres mei, venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius inveniamur. Venturus est enim, et iudicaturus, ut alios ponat ad sinistram, alios ad dexteram 10. Et non illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus. Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis iudicium diligit. Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant; diligit enim misericordiam, sed diligit et iudicium. Quae est misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit misericordia, ut neminem puniat? Noli sic. Terribile et sanctum nomen eius; et honor regis iudicium diligit. Iniustum est enim iudicium, et omnino non est iudicium, nisi merita reddantur sua cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum 11: et honor regis iudicium diligit. Ergo timeamus, ergo faciamus iustitiam, ergo faciamus aequitatem.

Homo fuit ad se vulnerandum idoneus, non vero ad se sanandum.

7. Sed quis facit aequitatem? quis facit iustitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui iacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut iaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut iustificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad iustitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset: Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis iudicium diligit; veluti quaerentes iam populos territos quomodo iusti vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere iustitiam, commendavit illis et plasmatorem iustitiae illorum, et secutus ait: Tu parasti aequitatem; iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Debemus enim et nos habere iudicium, debemus habere iustitiam; sed ille in nobis facit iudicium et iustitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere iudicium et iustitiam? Iudicium habes, quando discernis malum a bono; iustitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, iudicium habes; faciendo, iustitiam habes. Declina a malo, ait, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam 12. Primo debes habere iudicium, et postea iustitiam. Quod iudicium? Ut primo iudices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam iustitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: Iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

Non merita nostra sed sua dona coronat Deus.

8. [v. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Vere exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam iustitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit iustitiam, nisi qui nos iustificavit? De Christo autem dictum est: Qui iustificat impium 13. Nos ergo impii, ille iustificator, quando et ipsam iustitiam ipse in nobis fecit qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 14. Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari? Exaltate Dominum Deum nostrum.

Christi caro, sacramentum vitae.

9. Et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Quid habemus adorare? Scabellum pedum eius. Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci , dixerunt Latini scabellum; et alii dixerunt, suppedaneum. Sed videte, fratres, quid nos iubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum 15. Ergo terram nos iubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis 16? Et hic dicit: Adorate scabellum pedum eius; exponens autem mihi quod sit scabellum pedum eius, dicit: Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit: Adorate scabellum pedum eius. Quaero quod sit scabellum pedum eius; et dicit mihi Scriptura: Terra scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum eius. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione eiusdem terrae loqueretur: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cuius pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subiecit: Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Quis sanctus est? In cuius honore adoras scabellum pedum eius. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et a spiritu non vivificeris: Spiritus est enim, inquit, qui vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam. Scandalizati sunt discipuli eius quidam, septuaginta ferme, et dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum intellegere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt: Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesserunt illi, tamquam dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo eius et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita 17. Spiritaliter intellegite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritaliter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intellegi. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.

Patrum res gestae ad Christum referantur.

10. [vv. 6-8.] Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Isti antiqui Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos. Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron. Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei 18: de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid maior sacerdote esse poterat? Exprimit psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: Moyses, et Aaron in sacerdotibus eius. Ergo erant illi Domini sacerdotes. Samuel postea iam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel temporibus David; nam ipse unxit sanctum David 19. Samuel ab initio aetatis suae in templo crevit. Mater eius sterilis fuit: volens habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo, et ait: Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet 20: et ita fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos sanctus illo tempore. Commemorat istos, et per istos omnes sanctos nos vult intellegere. Quare autem hic illos nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intellegere. Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctus est 21: commendans quemdam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, cuius scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Iesus Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos loquebatur Deus. Quid est, in columna nubis? Loquebatur per figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, iam non est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Iesus Christus. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Qui primo loquebatur in columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum eius, quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non intellegebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta sunt verba nubis eius. In columna nubis loquebatur ad eos.

Deus, sive parcens sive puniens, propitius est.

11. Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis. Custodiebant certe, intendite. Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis. Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta eius, custodiebant testimonia eius. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta iustitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta eius quae dedit eis. Domine, inquit: Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis. Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum. Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.

Deus electorum corda purificat.

12. Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus, aderit Dominus ut dicam. Quaeramus enim tres istas personas, Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit, quia dixit: Vindicans in omnes affectiones eorum: utique eas affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum, quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto 22. Habuit et Aaron primam vitam quae displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret 23. Samuel quid fecit, infans ad templum datus 24? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele, nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret; quia et quod perfectum iam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis; et cum iam iudicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines tantam expolitionem rebus accidisse, quas iam perfectas pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in vestibus, et prope in omni genere artium. Primo iudicant illud iam quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed aliud iudicat oculus imperitus, aliud iudicat artis regula. Sic et illi sancti versabantur ante oculos Dei, tamquam sine culpa, tamquam perfecti, tamquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens, sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut damnaret eiectum. Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc dico, ut noverint Christiani, qui iam hic cognoverunt Christum, ad quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint. Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: Ascende in montem, et morere. Ait seni: Morere: iam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus? Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret: Non intrabis in terram promissionis 25, quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex 26: et ostendit eos qui sub Lege esse vellent, et sub gratia esse nollent, non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei in sacerdotio 27; filius eius postea sacerdotium administravit: quomodo et in istum vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis successoribus suis 28. Quid est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte vindictas. Quotidie patiebantur populos contradicentes, quotidie patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit, cui parva est. Tantum te enim torquet iniustitia aliena, quantum recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi apparebunt zizania: cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Cum coeperint apparere zizania, videbis te inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum 29. Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis quicumque profeceritis, probatis qui iam profecistis. Toleranda sunt ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: Servus qui novit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis 30. In multis enim quantum nobis innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas. Videmus enim quam sit iustum quod de nobis exigat Deus, in quanta adhuc imperfectione iaceamus; et fit in nobis quod dictum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem 31. Ecce abundet in te caritas, plus dolebis peccantem. Quanto in te maior caritas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit tamquam irascentem illi, sed tamquam dolentem pro illo.

Deus animarum medicus sapiens.

13. Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide quis quid patiebatur: Praeter illa, inquit, quae extrinsecus sunt (dixit enim multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae extrinsecus erant, quae patiebatur a malis persecutoribus Christi), incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et vide qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones eius: dicemus et affectiones eius, in quas vindicabat Deus. Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror 32? Quanto maior caritas, tanto maiores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones eius. Quae sunt affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Tam perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me, id est, stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis: rogavi, inquit, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 33. Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium. Tamquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo posuerat. Virtus in infirmitate perficitur. Ergo, fratres, quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra; aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra. Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut iam homines quid in nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis. Nam si non vindicet, et deserat, perimus. Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.

In Christo et in Ecclesia adorandus Deus.

14. [v. 9.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Iterum exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit, quomodo laudandus est, quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis, pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Quomodo superius dixit: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius; intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum eius: sic et modo post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem eius exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est? Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine manibus, et confregit omnia regna terrae, et crevit lapis ipse. Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, et factus est, inquit, mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae 34. In ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae: haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus, iam videmus quantum creverit, et quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus? Regnum Iudaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus est lapis Dominus noster Iesus Christus. Ipse dictus est: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 35. Lapis iste praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum: videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum eius? Regnabat Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum eius? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum Coelestis quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis? Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente Iudaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est; per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit. Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit? Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 36. Noli ergo gloriari, pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super iustos et iniustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna, nisi in monte sancto eius adoraveris. Adorate Dominum in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Dei Verbum bonorum operum fructus pariat.

15. Haec de Psalmo sufficiant Caritati vestrae; quantum Dominus donavit, locuti sumus. Et quidquid loquimur in nomine Dei, quoniam Dei est loquentis per nos, imber Dei est: videte vos qualis terra sitis. Nam quando pluvia venit super terram, si bona terra est, fructus bonos parit; si mala terra est, spinas parit: pluvia tamen dulcis est et super fructus et super spinas. Qui istis verbis auditis peior factus fuerit, et spinas de pluvia generaverit, ignem speret, pluviam non accuset: qui autem melior factus fuerit, et fruges de bona terra genuerit, horreum speret, pluviam laudet. Aut quid sunt nubes, aut quid est pluvia, nisi Dei misericordia, omnia facientis circa eos quos diligit, et quibus donavit ut ab eis diligatur?

IN PSALMUM 99

ENARRATIO

Sermo ad plebem

1. Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritaliter intellegantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures eius, nisi vox eius: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.

2. [v. 1.] Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est titulus eius: Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis iubet, ad hoc nos hortatur, ut iubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit iubilationem.

Ore malorum murmurat terra bonorum vero ore iubilat.

3. [v. 2.] Iubilate ergo Domino, universa terra. Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Iam iubilat Domino universa terra; et quae adhuc non iubilat, iubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Ierusalem per omnes gentes 1, impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis iubilat omnis terra. Quid est ergo iubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur: In confessione. Quid est, in confessione iubilare? Est alterius cuiusdam psalmi sententia dicentis: Beatus populus qui intellegit iubilationem 2: profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intellegere quod dicam, det vobis intellegere quod auditis: Beatus populus qui intellegit iubilationem. Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intellegamus iubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Quid opus est iubilare et obtemperare huic psalmo dicenti: Iubilate Deo, omnis terra, et non intellegere iubilationem, ut vox nostra sola iubilet, et cor non iubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.

De profana et christiana iubilatione disseritur. Deum per creaturas agnosces, si sanos oculos habueris.

4. Quod nostis dicturus sum. Qui iubilat, non verba dicit, sed sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis quibusdam quae non possunt dici et intellegi, erumpit in vocem quamdam exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste. Non enim talis erit iubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in iustificatione iubilare debemus, illi autem iubilant in iniquitate: itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico intellegatis, imo recordemini rem cognitam, maxime iubilant qui aliquid in agris operantur; copia fructuum iucundati vel messores, vel vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione exsultantis animi, et haec vocatur iubilatio. Si quis forte propterea non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat. Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus advertamus iubilationem improbandam, et offeramus Deo iubilationem coronandam.

Quantum proficis in caritate, tanto incipis sentire Deum.

5. Quando ergo nos iubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem, peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et caetera, sed quod intellegat Deum, quod ad mentem proprie pertineat, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae consideras? quid tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur? Beati, ait, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 3. Audio, credo, ut possum intellego, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam Scripturam: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? 4 Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritalem autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et nomine eius, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto? Quoniam ecce, inquit, qui longe faciunt se abs te, peribunt; sequitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te 5. Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur? Accedite ad eum, et illuminamini 6. Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es iniquus, esse debes iustus: nunquam iustitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe factus, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus. Estote, ait, sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 7. Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum. In quantum autem in te caritas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit, non super iustos tantum, sed super iustos et iniustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in caritate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus eius, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia eius attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 8. Quod autem Deus Pater, hoc Verbum eius et Sapientia eius, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus 9. Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?

Deus, et ineffabilis et ubique laudandus.

6. Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur 10; ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te caritas crescit, quia et caritas Deus est 11, senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum, iam explicare non possum 12. Audi ergo Psalmum: Iubilate Domino, omnis terra. Intellexisti iubilationem omnis terrae, si iubilas Domino. Domino iubila; noli iubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus 13: sed nos eum dicere non possumus. Verbum eius quo dicti sumus, Filius eius est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Iubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Iubilate ergo Domino, omnis terra.

Libera servitus, ubi non necessitas sed caritas servit.

7. Servite Domino in iucunditate. Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est: Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum 14. Servite Domino in iucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed caritas servit. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per caritatem spiritus servite invicem 15. Servum te caritas faciat quia liberum te veritas fecit. Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 16. Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.

Dei servo inter malos gemendum.

8. Servite Domino in iucunditate. Plena erit illa et perfecta iucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 17: tunc erit perfecta iucunditas, tunc illa perfecta iubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla iubilatio: quomodo: Iubilate Domino, universa terra? Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam, est lilium inter spinas 18. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 19. Non dictum est: In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? Sicut lilium in medio, quarum spinarum? Ita proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est maior gemitus: Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos 20. Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi: Gustate et videte quam dulcis est Dominus 21? Inter illos necesse est gemamus.

"Supportantes invicem in caritate".

9. Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat? Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non profecerit. Intendat Caritas vestra: Sustinentes invicem, ait Apostolus, in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 22. Sustinentes invicem: non habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo iam non habes quod in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant. Sustinentes invicem in dilectione. Tu deseris res humanas, et segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor omnes, vox Dei omnes hortatur: Sustinentes invicem in dilectione.

Commendatur vita servorum Dei in otio sancto viventium.

10. Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intellegatur poena interversoris ex poena pigri. Serve nequam et piger 23, ait Dominus damnans: non ait: Intervertisti pecuniam meam; non ait: Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam. Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen iam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tamquam in portu sunt. Iam ergo ibi gaudium illud? iam ibi iubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia caritatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.

Unus homo cum turba luctatur in corde suo.

11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum 24: missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret. Nam omnes munita corda habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur. Ubi ergo securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum Ierusalem 25: ibi vere plena iubilatio et magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante mortem ne laudes hominem quemquam 26.

Christianorum monachorumque vitam ne incaute extuleris, neve de ea maledice detraxeris.

12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, ieiuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum 27: audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Iesu Christi 28. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, iactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum caritate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti: qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati): et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia caritas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Iamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam 29. Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, iactas: qui te malum toleraverunt, taces.

Sinceri fictique homines in qualibet professione miscentur.

13. Merito illud, fratres carissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur 30. Qui sunt duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis 31. In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt: unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur malus. In molendino duae, ad plebes retulit. Quare in molendino? Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tamquam mola detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris iudicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet 32, superbae, linguatae, ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile coniugium, quam superba virginitas 33. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.

14. Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. Servite Domino in iucunditate: vos alloquitur, quicumque in caritate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in amaritudine murmurationis, sed in iucunditate dilectionis. Intrate in conspectu eius, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. Intrate in conspectu eius, in exsultatione.

Christus, Deus animarumque pastor.

15. [v. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos. Ipse fecit nos: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 34. Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos iactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis redemptam sanguine suo 35. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

Semper debemus Domino confiteri.

16. [vv. 4.5.] Intrate in portas eius in confessione. In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione 36, ibi iubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas eius in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione 37. Quod illic, dicit: Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas eius in confessione. Et quid, cum iam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi: Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui 38. In atria eius in hymnis confitemini ei. In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas iustitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino 39. Numquid dixit, tum ingressus fuero, iam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Iesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 40? Illum laudans confitebatur, non se accusans.

Dei misericordia et veritas iugiter laudentur.

17. Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia eius. Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae eius est. In aeternum ergo misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Aut omnem generationem accipe quod dictum est, in generationem et generationem; aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas eius et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas eius: si non hic esset veritas eius, non diceret in alio psalmo: Veritas de terra orta est 41; nec ipsa Veritas diceret: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 42.

IN PSALMUM 100

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Misericordiae et iudicii tempus agnoscat.

1. [v. 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto eius corpore quaerere debemus. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et iudicium: et nemo in melius commutatus exhorreat iudicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando iudicant, aliquando victi misericordia, faciunt contra iustitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse iudicium: aliquando vero rigidum volentes tenere iudicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit iudicii severitatem, nec in iudicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et iudicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret: Iudicium et misericordiam, sed, misericordiam et iudicium: si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus iudicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: Estote sicut Pater vester coelestis. Cum diceret: Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 1. Ecce misericordia. Quando vides iustos et iniustos eumdem solem intueri, eamdem lucem carpere, eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare iniustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et iustis et iniustis. Misericordiae tempus est, nondum iudicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per iudicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.

Dei iudicium malis formidandum, bonis autem cupiendum.

2. Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: Existimas autem, inquit, o homo qui iudicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies iudicium Dei? 2 Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intellegentibus. Quid ergo ait? Existimas, o homo qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? Et quasi diceret: Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis eius contemnis? Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? Tu autem (iam tempus iudicii audi; audisti tempus misericordiae, propter: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine): Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 3. Ecce: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed minatus est de iudicio: numquid ideo iudicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de iudicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret iudicium? Blasphemum, persecutorem, iniuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 4. Quid est, in me ostenderet longanimitatem? Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore iudicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore iudicii. Quomodo hoc dicit, videte. Ego enim iam immolor, dixit, et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Hoc, tempore misericordiae, audi de iudicio. De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Non dixit, donat; sed, reddet. Quando donabat, misericors erat; quando reddet, iudex erit: quia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi misericordiam consecutus sum. Misericors ergo Dominus primo, hic autem reddet mihi coronam iustitiae. Unde reddet? Quia iustus iudex est. Quare iustus iudex? Quia bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ideo iustus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? Qui prius fui blasphemus et persecutor. Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore iudicii: quia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset: Reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex: non solum mihi, inquit, sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum eius 5.

Christi corpus securum exspectat iudicem.

3. Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times iudicium. Si vis cantare misericordiam et iudicium, intellege quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: "Peccatori autem dixit Deus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abiecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui." Vide tempus misericordiae. Quid est, tacui? Numquid: Non corripui? Sed: Non iudicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. Haec fecisti, et tacui. Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero tibi similis. Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae, terruit de tempore iudicii: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam 6. Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit: Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides 7. Quia ergo misericordia et iudicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus iudicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus eius, esto in membris eius, adhaere illi per fidem, et per spem, et per caritatem; et in illo cantas, in illo exsultas: quia et ipse in te laborat, in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo iam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis 9: factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et coniungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona iustitiae, de qua dicit Paulus: Quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 10. Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi: Christus sumus. Apostolus ait: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit: In seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 11. Et nobis dicit: Ergo semen Abrahae estis. Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra eius et corpus eius sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

De cordis innocentia.

4. [v. 2.] Psallam, et intellegam in via immaculata, quando venies ad me. Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intellegere. Si vis intellegere, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti iustitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, coniugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si iam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de iusto labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est? Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo iustitia ad unum verbum innocentiae redigitur. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 12. Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur. Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit: In innocentia cordis mei. Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam 13. Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; iam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: iam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intellegat.

Odisse debes praevaricatores, homines vero diligere.

5. [v. 3.4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam. Quid est: Non proponebam ante oculos meos rem malam? Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur: Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri: Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo: Non proponebam ante oculos meos rem malam: non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: Facientes praevaricationem odio habui. Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus eius, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem eius, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. Facientes praevaricationem odio habui.

Recti cordis regula, Dei voluntas.

6. Non adhaesit mihi cor pravum. Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subiungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem 14. Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam 15. Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex 16. Exsultat quia moriturus est; et Dominus eius et Imperator eius tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: Sufficit servo ut sit sicut dominus eius; sufficit discipulo ut sit sicut magister eius 17? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? Optabam, inquit, dissolvi, et esse cum Christo 18. Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide iam rectum cor: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 19. Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se iustum vult videri, Deum iniustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille iuste, tu iniuste: et ideo perversus es, quia hominem iustum dicis, et Deum iniustum. Quem hominem iustum dicis? Teipsum. Quando enim dicis: Quid tibi feci; iustum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego iubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. Non adhaesit mihi cor pravum.

Inter se contrariae, peccatorum iustorumque viae.

7. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit iustos, et non novit iniustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in iudicio post misericordiam, de quibusdam dicit: In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis: Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos 20. Ille non novit aliquem? Sed quid est: Non novi vos? In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam iustitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit: Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Numquid forte quia malignus quando obviam fit iusto in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis: Gravis est nobis etiam ad videndum 21; et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo: Cum declinaret a me malignus, id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui ad imitationem; non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.

Si Dominus voluit cum superbis manducare, ne miremur.

Tous les livres