Enarrationes in Psalmos (page 27)
3. [v 4.] Quaerite Dominum, et confortamini. Hoc enim de graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum videatur: unde et alii codices habent, confirmamini; alii, corroboramini. Et quippe dicitur: Fortitudo mea 10; et: Fortitudinem meam ad te custodiam 11: ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad videndum: Accedite ad eum, et illuminamini 12; hoc est ad faciendum: Quaerite Dominum, et corroboramini. Quaerite, inquit, faciem eius semper. Quae est facies Domini, nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum est enim: Sicut stipulam ante faciem venti 13; et: Sicut fluit cera a facie ignis 14. Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum praesentiam volens intellegi, quarum nominat faciem. Sed quid est: Quaerite faciem eius semper? Scio quidem quia mihi adhaerere Deo bonum est 15; sed si semper quaeritur, quando invenitur? An semper dixit, in tota vita ista qua hic vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus quaerendus est? Iam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit spes. Caritas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non diceretur: Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum: Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas 16. Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non diceretur: Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus 17: et quod Ioannes ait: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 18. An forte etiam cum facie ad faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti alicui, "Non te quaero"; id est, non te diligo. Ac per hoc qui diligitur, etiam praesens quaeritur, dum caritate perpetua, ne fiat absens, agitur. Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt, sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit esse praesentem. Et nimirum hoc est: Quaerite faciem eius semper, ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi.
4. [v 5.] Iam deinceps temperat se laudator iste ardens, et ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem temporalibus Dei mirabilibus nutriens. Mementote, inquit, mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Qui locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset, cum dixisset: Ego sum qui sum, et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos 19: quod ex quantulacumque particula rara mens capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam misericorditer temperavit, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; hoc mihi nomen est in aeternum 20. Ubi intellegi voluit, et illos quorum se Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a parvulis posset: ut: Ego sum qui sum, illi pro captu intellegerent, qui grandibus viribus caritatis nossent quaerere faciem eius semper. Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere: Mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius.
Extra Ecclesiam Dei voluntas et iudicia nulli populo manifesta.
5. [vv 6.7.] Et quibus dicitur? Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius. Vos semen Abraham, vos filii Iacob, mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum secundum carnem, et non intellegeret magis esse semen Abrahae filios promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum Gentibus loqueretur: Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 21; sequitur et dicit: Ipse Dominus Deus noster; in omni terra iudicia eius. Hoc dicitur per Isaiam ad Ierusalem liberam, matrem nostram: Et qui eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur 22. An Iudaeorum Deus tantum? Absit 23. Ipse Dominus Deus noster; in omni terra iudicia eius: quia in omni terra Ecclesia eius, ubi praedicantur iudicia eius. Quid ergo ait in alio psalmo: Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et iudicia sua non manifestavit eis 24. Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intellegi pertinentem ad semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in ea dicuntur omnes gentes, ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra istam nulli genti manifestavit iudicia sua: quoniam qui ea non crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non sunt; quia nisi credant, non intellegent.
De sensu verborum greco et greco discutitur.
6. [vv 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui. Alii codices habent, in aeternum; quod ex ambiguo graeco factum est. Sed si in hoc saeculum intellegendum est, non in aeternum; quomodo exponens cuius testamenti memor fuerit, adiungit et dicit: Verbi quod mandavit in mille generationes? Quod adhuc cum aliquo fine potest intellegi; sed deinde dicit: Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac; et statuit illud Iacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum. Ubi nullus est ambiguitatis locus: quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi aeternale dixerunt. Nisi forte quia familiarius interpretantur saeculum, non aeternum, sed saeculare interpretari velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco Testamentum Vetus intellegendum est, propter terram Chanaan; sic enim sermo contexitur: Et statuit illud ipsi Iacob in praeceptum, et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae: quomodo intellegendum est aeternum, cum terrena illa haereditas aeterna esse non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum aboletur. Mille vero generationes, nec aeternum videntur aliquid significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam Graeci dicunt; quam minimam quidam quindecim annis terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam, usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum millibus hoc saeculum extendi?
Dei fidei lege, cui hereditas aeterna promittitur.
7. Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intellegendum, quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Iacob Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos de terra Aegypti 25: sed testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam 26: Denique cum dixisset: Memor fuit in saeculum testamenti sui; quod in aeternum intellegere debemus, testamenti scilicet iustificationis et haereditatis aeternae, quam fidei promisit Deus: Verbi, inquit, quod mandavit in mille generationes. Quid est, mandavit? Quod enim ait: Tibi dabo terram Chanaan, non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem quod facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut iustus ex fide vivat 27; et huic fidei haereditas aeterna promittitur. Mille ergo generationes, propter numeri perfectionem, pro omnibus intellegendae sunt; id est, quamdiu generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. Quod disposuit, inquit, ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Iacob, id est ipsi Iacob, in praeceptum. Ipsi sunt tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus nominat in Testamento Novo, ubi dicit: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno coelorum 28. Ista est haereditas aeterna. Nam et hic, ubi ait: Statuit illud Iacob in praeceptum; manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: Hoc est opus Dei, Dominus ait, ut credatis in eum quem ille misit 29. Hoc ergo verbum quod mandavit, memor in aeternum testamenti sui, hoc est, verbum fidei quod praedicamus 30, statuit illud ipsi Iacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, id est, quod ex ipso verbo et praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Quomodo ergo est hoc aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra promissionis, terra fluens lac et mel 31. Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est Dominus 32; ad quam non omnes homines pertinent: non enim omnium est fides 33. Ideo addidit: Funiculum haereditatis vestrae. Unde in alio psalmo, semel Abrahae, quod est Christus, intellegitur loqui, ubi dicit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi 34. Cur autem dicta sit "terra Chanaan", interpretatio huius nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur "humilis". Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum 35, hinc est etiam servilis timor. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum 36. Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae. Consummata enim caritas foras mittit timorem 37, ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est: Et ipsi Israel in testamentum aeternum.
8. [v 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum sanctorum veritate notissimam. Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres habitaverunt Abraham, Isaac et Iacob, antequam eam acciperent haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea. Nonnulli autem codices habent, non, paucissimi et incolae; sed, paucissimos et incolas. Ubi apparet eos qui ista ita interpretati sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus: In eo esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea. Quod autem ait graecus: In eo esse illos, hoc est latine: Cum essent: quod verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim dicat: Cum essent paucissimos? sed: Cum essent paucissimi.
Patriarcharum historia recensetur.
9. [vv 13-15.] Cum ergo essent numero breves, vel, numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Repetitio est eius quod dixerat, de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere eis: id est, non permisit. Graeca autem locutio est, nocere illos; latina vero, nocere illis. Et corripuit pro eis reges. Nolite, inquit, tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris eius historiae non legantur, tamen intellegenda sunt vel latenter dicta, sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis, vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae 38, et rex alius ne noceret Isaac 39, et alii ne nocerent Iacob 40; cum essent paucissimi et incolae, antequam ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Iacob: quod intellegitur in eo commemoratum, quod ait: Transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed quia occurrebat quaerere, antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt, secutus adiunxit: Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Patriarchae, etsi latenter, iam tamen Christiani.
10. Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati, antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et reges Iudae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui dictum est: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 41. Unde ergo illi iam tunc christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de illis intellegendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, iam tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus ante illos: quod et Iudaeis respondit, dicens: Antequam Abraham fieret, ego sum 42. Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius, tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: Abraham concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est 43. Non enim quisquam praeter istam fidem quae est in Christo Iesu, sive ante eius incarnationem, sive postea, reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 44.
De fame in terra Chanaan aetate Patriarcharum urgente.
11. [vv 16.17.] Deinde iam narrare incipit quomodo factum sit ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum. "Et vocavit," inquit, "famem super terram; omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph." Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed non sunt neglegenter praetereundae Scripturarum sanctarum locutiones. Vocavit, inquit, famem super terram: quasi fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus. Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum; sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo: Vocavit famem? An forte ista mala quae patiuntur homines, habent quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit immissione per angelos malos Deum homines afflixisse 45, non utique errante iudicio), et hoc est forte: Vocavit famem, id est angelum propositum famis, et eius rei nomine cuius est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque Pallorem. An quod est credibilius: Vocavit famem, intellegendum est: Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc appellare quod dicere; hoc dicere, quod iubere? Nam ille vocavit famem, qui vocat ea quae non sunt, tamquam quae sunt. Nec ibi Apostolus dixit: Qui vocat ea quae non sunt, ut sint; sed, tamquam sint 46. Apud Deum quippe iam factum est quod eius dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur: Qui fecit quae futura sunt 47. Et hic quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset quae iam fuerat in eius occulta gubernatione disposita. Denique quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens: Omne firmamentum panis contrivit. Et haec inusitata locutio est: contrivit enim dixit, pro eo quod est, consumpsit.
Ioseph patriarchae gesta recoluntur. Ipsis hominum malis operibus Deus bene utitur.
12. [v 17.] Misit ante eos virum. Quem virum? Ioseph. Quomodo misit? In servum venundatus est Ioseph. Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Ioseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei.
13. [vv 18.19.] Contexit deinde narrationem, commemorans quae pertulerit Ioseph in humilitate sua, et quomodo fuerit sublimatus. Humilaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius. Compedes quidem accepisse Ioseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum autem quod dicit pertransisse animam eius, tribulationem durae necessitatis accipimus: non enim corpus, sed animam dixit. Talis enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 48. Passio quippe Domini, quae multis ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam eius matrem graviter carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero tribulatione fuit Ioseph, donec veniret verbum eius, quo fuerat interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam illi de somniis eius futura praediceret 49. Sed quoniam dixit, donec veniret verbum eius, ne omni modo eius sic intellegeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret; continuo subiecit: Eloquium Domini inflammavit eum: vel, quod magis de graeco expressum alii codices habent: Eloquium Domini ignivit eum; ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est: Laudamini in nomine sancto eius 50. Eloquium Domini ignivit eum. Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis linguae divisae velut ignis 51: et Apostolus dicit: Spiritu ferventes 52. A quo igne discedunt, de quibus dicitur: Refrigescet caritas multorum 53.
14. [vv 20-22.] Denique sequitur: Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Ipse est rex, qui princeps populorum: solvit compeditum, dimisit inclusum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret. Graecus habet: Et seniores eius sapientiam doceret. Quod omnimodo ad verbum ita dici posset: Erudiret principes eius sicut semetipsum, et seniores eius sapientes faceret: enim habet, quos dicere solemus seniores, non , id est senes; autem, quod uno verbo latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae graece dicitur, non a prudentia, quae appellatur. Neque hoc tamen legimus in illa sublimitate Ioseph, sicut nec compedes in eius humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores redderet, curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia, quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus, rebus futuris illa narratione significandis sufficere iudicata sunt.
Populus Israel advena in terra Aegypti.
15. [v 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham. Quod est Israel, hoc est Iacob; et quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cuius primitivus fuit Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus codicibus hoc loco legitur Chanaan, emendandum est. Melius autem interpretatum est, accola fuit, quam, sicut alii codices habent, inhabitavit: quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod est et superius, ubi dictum est: Paucissimi et incolae in ea 54. Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam ostendit. Ecce quomodo transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum 55. Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum, merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo potest intellegi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum futurum erat seminis eorum?
Multa et mala populus Israel ab Aegyptiis perpessus est.
16. [v 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta sunt. Et auxit, inquit, populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos eius. Etiam hoc totum breviter propositum est, ut quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui, metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu eius obrueret.
Aegyptii vitio suo mali; Deus de eorum malo bene fecit.
17. [v 25.] Quod ergo breviter positum est: Firmavit populum suum super inimicos eius, velut quaereremus quomodo factum sit; incipit dicere, donec etiam id narrando determinet. Et convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Numquidnam intellegendum est, vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat? an peccatum non est, vel parvum peccatum est, odisse populum Dei, et dolum facere in servos eius? Quis hoc dixerit? Numquid ergo istorum tam gravium peccatorum auctor est Deus, qui nullius vel levissimi peccati auctor credendus est? Quis sapiens, et intelleget haec? 56 Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene utitur etiam malis, vel angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi vitio suo mali sint, ille de malo eorum bene facit. Non enim antequam odissent populum eius boni erant; sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. In eo ergo quod populum suum multiplicavit, hoc beneficio suo malos ad invidendum convertit. Invidia est enim odium felicitatis alienae. Sic ergo convertit cor eorum, ut per invidentiam odissent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo, cor illorum sponte malum convertit ad odium. Non enim rectum cor pervertit, sed sponte perversum ad odium populi, ubi eo malo bene uteretur, convertit; non illos malos faciendo, sed istis bona, quibus mali facillime possent invidere, largiendo. Quo illorum odio, et ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui, quae nobis est utilis, quomodo sit usus, consequentia docent: quae in eius laude commemorantur, cum cantatur Alleluia.
18. [v 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Sufficeret, quem elegit; sed nihil in eo quaerendum est, quod additum est, ipsum. Locutio Scripturarum est, sicuti est: In qua habitabunt in ea 57: qua locutione divinae paginae plenae sunt.
19. [v 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Non ita debemus accipere, verba signorum et prodigiorum, quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia, id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicuius significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum. Posuit in eis, id est, fecit per eos.
20. [v 28.] Misit tenebras, et obscuravit. Scriptum est et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent: Et exacerbaverunt sermones eius; alii vero: Et non exacerbaverunt sermones eius: sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire. Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid enim facilius intellegitur quam id quod dictum est: Et exacerbaverunt sermones eius, utique contumacibus contradictionibus suis? conati sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc interim occurrit: Non exacerbaverunt sermones eius, id est, in Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt, donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine complerentur.
21. [vv 29.30.] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regnum ipsorum: tamquam diceret: Terram eorum convertit in ranas. Tanta enim ranarum fuerat multitudo, ut hoc per convenienter diceretur.
22. [v 31.] Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Si quaeritur quando dixerit, in verbo eius erat antequam fieret; et sine tempore ibi erat, quo tempore fieret: quamquam et per Angelos, et per servos suos Moysen et Aaron, etiam tunc quodammodo dixit ut fieret, quando fuerat faciendum.
23. [v 32.] Posuit pluvias eorum grandinem. Similis locutio est illi ubi ait: Dedit terram eorum ranas 58; nisi quod ibi non utique in ranas tota terra conversa est, pluvia vero in grandinem etiam tota potuit. Ignem comburentem in terra ipsorum: subauditur, posuit.
24. [v 33.] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Hoc vi grandinis et fulminibus factum est; unde et ignem dixit comburentem 59.
25. [v 34.] Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus. Una plaga est locustae et bruchi; quoniam altera est parens, altera est fetus.
26. [v 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et fenum fructus est, sicut loqui Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare, id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum.
Decem plagae nec omnes commemoratae nec historico ordine.
27. [v 36.] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Haec plaga novissima est, excepta morte in mari Rubro. Primitias vero laborum, propter primogenita pecorum, dictum arbitror. Quae plagae cum sint decem, nec omnes commemoratae sunt, nec eodem ordine quo ibi factae leguntur. Libera enim est laudatio a lege narrantis et texentis historiam. Cuius laudationis auctor et dictor cum sit per Prophetam Spiritus sanctus; eadem utique auctoritate qua per eum egit hominem qui illam scripsit historiam, et commemorat aliquid factum quod ibi non legitur, et quod ibi legitur praeterit.
Dolose quidem sed non inique Aegyptii ab Hebraeis expoliati sunt.
28. [v 37.] Adiungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet temporalem, tamen debitam iustamque mercedem: nec in eo quod Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque petiverunt, putandus est Deus huiusmodi dolos, eis qui sursum cor habent, vel iubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates examinabat, permissi sunt facere ista, quam iussi: non tamen sine aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia iure passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et praenuntiandum divine usus est Deus. Et eduxit eos in argento et auro. Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est, in argento et auro, ac si diceretur, cum argento et auro. Et non erat in tribubus eorum infirmus: sed corpore, non animo. Etiam hoc magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus esset aegrotus.
Aegyptus laeta ob invisorum Israelitarum profectionem.
29. [v 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. Timor utique Hebraeorum super Aegyptios. Non enim timor eorum, quo timebant Hebraei, sed quo timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere Aegyptii? quomodo tamquam redituros dimiserunt? quomodo tamquam redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si laetata est Aegyptus in profectione eorum? Sed intellegendum est, post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent. Tunc impletum est quod superius, cum dixisset: Et auxit populum suum vehementer, mox addidit: Et firmavit eum super inimicos eius 60. Hanc enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id factum sit, adiunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque ad istum locum, ubi ait, laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos; velut assignans quod proposuerat, quia firmavit populum suum super inimicos eius.
Deus populo suo in deserto commoranti multa contulit benefica.
30. [v 39.] Proinde iam dicit quae iter agentibus in eremo beneficia divina collata sunt. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Tam sunt haec manifesta quam nota.
31. [v 40.] Petierunt, et venit coturnix. Non coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen Abrahae; ipsi intellegendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmur opprimeretur. Iam in versu qui sequitur: Et pane coeli saturavit eos, manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui illas litteras legit.
32. [v 41.] Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Et hoc factum tam cito intellegitur, quam legitur.
33. [vv 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis, Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit: Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Quod ait, populum suum; hoc repetivit, electos suos: et quod ait, in exsultatione; hoc repetivit, in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Quod sunt, regiones gentium; hoc sunt, labores populorum: et quod dictum est, dedit illis; hoc repetitum est, possederunt.
Illi amici et heredes Dei dicuntur qui Abrahae fidem imitantur.
34. [v 45.] Et tamquam quaereremus cui bono ista data sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi summum bonum oportet inquiri: Ut custodiant, inquit, iustificationes eius, et legem eius requirant. Ubi intellegendum est Dei servos et electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae, imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo, ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est: Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. Denique, quoniam semen Abrahae tales hic intellegi voluit, qui vere essent semen Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo 61; si enim non in omnibus, profecto fuerunt ibi quidam in quibus beneplacitum est Deo: quia ergo tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum Deo. Sed quia et iniquis non sola iustitia, verum etiam misericordia Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt, nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. Novit enim Dominus qui sunt eius: et si in hoc saeculo non potest ab iniustis, recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini 62.
Hereditas nobis promissa, Deus ipse.
35. Ut ergo tamquam in corpore psalmi huius velut latentem quodammodo eius animam commendemus, hoc est, in verbis quasi exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam haereditatem testamenti aeterni, ut tamquam ipsam haereditatem sibi eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in eius gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, caritate ferventes 63. Hoc totum sonat his versibus: Confitemini Domino, et invocate nomen eius, annuntiate in gentibus opera eius. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia eius. Laudamini in nomine sancto eius; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem eius semper 64.
36. Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei, ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: Mementote mirabilium eius quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius. Semen Abraham servi eius, filii Iacob electi eius. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra iudicia eius. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Iacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens: Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae 65. Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.
Temporalia Dei dona nec spernenda nec pro summo bono aestimanda.
37. Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus; mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati sunt. Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari 66.
38. Si autem quaeritis quomodo transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum, audite: Et vocavit famem super terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Ioseph. Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius. Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et seniores eius prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham 67. Ecce quomodo pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.
39. Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos eius 68. Si autem scire vultis quomodo eum firmaverit super inimicos eius, audite: Convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras, et obscuravit, et exacerbaverunt sermones eius. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regum ipsorum. Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos 69. Ecce quomodo populum suum firmavit super inimicos eius.
Deus in rebus adversis prosperisve gratis colendus.
40. Cum autem inimicis eorum ista mala iustitia eius inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia eius, accipite: Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt 70. Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum referant atque convertant; id est: Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant 71. Quaecumque igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum eius: ipse autem cultus eius non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere Deo: Numquid Iob gratis colit Deum? 72 Porro si in servum venundatus Ioseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos eius; quanto magis Iesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo et angelis eius? Audi ergo, semen Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae 73. Si tentationes durae sunt in hoc saeculo, Ioseph in carcere, Iesum in cruce cogitate. Si rerum temporalium prosperitas adiacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae huius necessaria coli a cultoribus suis, quae donat et blasphematoribus suis; sed quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia apponentur vobis 74.
IN PSALMUM 105
ENARRATIO
De psalmorum titulis disseritur.
1. Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur: Alleluia: et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris, alterum ad huius principium. Et hoc asserunt quod omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia, non omnes in capite: unde quicumque psalmus non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt eum habere; quod autem in eius capite videtur esse, ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant, multorum consuetudinem sequimur, qui ubicumque legunt Alleluia, eidem psalmo attribuunt, in cuius hoc capite inveniunt. Paucissimi enim codices sunt (quod quidem in nullo graecorum reperi, quos inspicere potui), qui habeant Alleluia in fine centesimi et quinquagesimi psalmi; post quem iam nullus est qui ad eumdem canonem pertinet. Sed neque hoc posset praescribere consuetudini, etiamsi omnes codices id haberent. Fieri enim potuit ut aliqua ratione laudationis Dei totus Psalmorum liber, qui libris quinque constare perhibetur (nam ubi scriptum est: Fiat, fiat, ibi fines librorum esse dicunt), post omnia quae cantata sunt, ultimo Alleluia clauderetur: nec propter finem centesimi et quinquagesimi psalmi necesse esse video, ut omnes Alleluiatici psalmi in fine habeant Alleluia. Cum vero in capite psalmi geminatur Alleluia, cur Dominus aliquando semel, aliquando bis dicit Amen, et eo modo non possit aliquando semel, aliquando bis Alleluia dici, nescio: praesertim quia post numeri notam, quo psalmus inscribitur quotus sit, veluti iste centesimus quintus, utrumque Alleluia positum est. Debuit autem unum poni ante ipsum numerum, si ad finem pertinet superioris; et post numerum Psalmi scribi alterum Alleluia, quod ad Psalmum ipsius numeri pertinet. Sed fortasse et in hoc imperita praevaluit consuetudo, et aliquid afferri potest, quod adhuc ignoramus, unde nos magis docere debeat iudicium veritatis, quam praeiudicium consuetudinis. Nunc tamen antequam hoc perdiscamus, ubicumque post numerum psalmi, sive semel, sive bis conscriptum invenimus Alleluia, secundum celeberrimam Ecclesiae consuetudinem, ei psalmo tribuimus, qui eodem numero praenotatur; confitentes nos arcana omnium titulorum qui sunt in Psalmis, et ordinis eorumdem Psalmorum, et magna esse credere, et nondum, sicut volumus, penetrare potuisse.
Nulla peccatorum confessio utilis ubi Deus non laudatur.
2. Video autem istos duos centesimum quartum et centesimum quintum ita inter se coniunctos, ut in uno eorum, qui praecedit, commendetur populus Dei in electis eius, de quibus nulla querela fit, quos ego arbitror ibi fuisse in quibus beneplacitum est Deo 1: in isto autem qui sequitur, eos commemoratos qui in eodem populo amaricaverunt; nec tamen etiam ipsis Dei misericordiam defuisse. Dicuntur autem ista ex eorum persona qui veniam conversi precantur; et exempla commemorantur illorum in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei. Incipit ergo etiam iste psalmus sicut ille: Confitemini Domino. Sed ibi sequitur: Et invocate nomen eius 2; hic autem: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quapropter potest hic quidem intellegi etiam confessio peccatorum; nam et post paucos versus sequitur: Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus 3: sed in eo quod dicit: Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius laus utique Dei est, atque in eius laude confessio. Quamquam etiam cum sua quisque confitetur peccata, cum Dei laude confiteri debet; nec aliter pia est confessio peccatorum nisi non desperans, et poscens misericordiam Dei. Habet ergo eius laudem, sive etiam in verbis, cum eum bonum et misericordem dicit; sive in solo affectu, cum hoc credit. Nam et ille publicanus, cuius sola illa verba commemorata sunt: Domine, propitius esto mihi peccatori 4, etsi non dixit: Quoniam bonus et misericors es, vel aliquid huiusmodi; non tamen illud diceret, nisi hoc crederet; quoniam cum spe oravit, quae sine illa fide esse non posset. Potest ergo esse laus Dei vera et pia, ubi non sit confessio peccatorum; quae laus multo crebrius in Scripturis confessio vocatur: nulla est autem peccatorum confessio pia et utilis, ubi non laudatur Deus, sive corde, sive etiam ore atque sermone. Quod autem habent alii codices: Quoniam bonus; alii habent: Quoniam suavis: ita unum verbum graecum, quod dicitur , diversa interpretatio secuta est. Item quod dictum est: Quoniam in saeculum misericordia eius; graecus habet , quod potest etiam in aeternum interpretari. Proinde si illa misericordia hic intellegitur, qua nemo sine Deo beatus esse potest; melius accipimus in aeternum: si autem illa est misericordia quae miseris exhibetur, ut vel consolentur in miseria, vel ab illa etiam liberentur; melius in saeculum, hoc est, usque in finem saeculi, in quo non deerunt miseri quibus misericordia praebeatur. Nisi forte quis audeat dicere, etiam his qui damnabuntur cum diabolo et angelis eius, aliquam misericordiam Dei minime defuturam; non qua ex illa damnatione liberentur, sed ut eis aliquatenus mitigetur: atque ita aeternam posse intellegi Dei misericordiam super illorum aeternam miseriam. Sed tolerabiliorem quosdam excepturos damnationem in quorumdam comparatione legimus; alicuius vero mitigari eam cui est traditus poenam, vel quibusdam intervallis habere aliquam pausam, quis audacter dixerit, quandoquidem unam stillam dives ille non meruit? 5 Sed de hac tanta re diligentius ex otio disserendum est; nunc quod ad istum psalmum attinet, hactenus de illa dictum esse suffecerit.
Ad Dei laudem bonum et dicendum et faciendum.
3. [vv 2.3.] Quis loquetur potentias Domini? Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam eius exposcit: Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena: Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes eius? Auditas faciet, dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes eius, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore, eas dixit laudes eius, quae intelleguntur opera eius in praeceptis eius? Deus est enim, ait Apostolus, qui operatur in vobis 6. Et dictum est semini Abrahae: Cantate ei, et psallite ei 7: quod intelleximus ita dictum, ac si diceretur: "Bona in eius laudem et dicite, et facite". Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est: Narrate omnia mirabilia eius; hoc sit: Cantate ei: quod vero dictum est: Laudamini in nomine sancto eius 8; hoc sit: Psallite ei. Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 9. Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt eius qui operatur in suis, ait: Quis loquetur potentias Domini? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis auditas faciet omnes laudes eius? id est quis cum audierit, facit omnes laudes eius? quae sunt opera praeceptorum eius. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille laudandus est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ideo cum posset dicere: Omnia mandata eius, vel, omnia opera mandatorum eius; maluit dicere, laudes eius: quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?
Inter iudicium iustitiamque distinguetur.
4. Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore: utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 10. Potest autem videri eiusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere iustitiam, quod est custodire iudicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, in omni tempore; sicut in posteriore subauditur, beati; et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur: Beati qui custodiunt iudicium in omni tempore, beati qui faciunt iustitiam in omni tempore. Sed nisi aliquid interesset inter iudicium et iustitiam, non in alio psalmo diceretur: Quousque iustitia convertatur in iudicium 11. Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est: Iustitia et iudicium directio sedis eius 12; et illud: Et educet sicut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem 13; cum et illic eiusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel iudicium pro iustitia, vel iustitia pro iudicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut iudicium custodire dicatur qui recte iudicat, iustitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intellegi secundum illud quod dictum est: Quousque iustitia convertatur in iudicium 14, etiam hic eos dictos beatos qui iudicium custodiunt in fide, iustitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut iudicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum iustitia conversa fuerit in iudicium, id est, cum acceperint iusti potestatem iudicandi eos recte, a quibus modo non recte iudicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intellegitur dicere: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo 15. Quod verbum e verbo magis diceretur, Aequitates iudicabo. Non autem dixit: Cum accepero tempus, iustitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit: Qui faciunt iustitiam in omni tempore.
Populi a Deo electi privilegia recensentur...
5. [vv 4.5.] Deinde, quia Deus iustificat, id est, iustos facit, sanando eos ab iniquitatibus suis, sequitur oratio: Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: id est, ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi; quia non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Visita nos in salutari tuo. Ipse est enim Salvator, in quo peccata dimittuntur, et animae sanantur, ut possint custodire iudicium, et facere iustitiam; quos cum beatos esse intellegerent qui haec loquuntur, hoc sibi consequenter orando petunt. De isto salutari alibi dicitur: Ut cognoscamus in terra viam tuam 16: et quasi quaereremus in qua terra, secutus est: In omnibus gentibus; rursum, quasi quaereremus quam viam, secutus est: Salutare tuum 17. De illo quippe dixit Simeon senex: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 18; qui de seipso dixit: Ego sum via 19. Visita ergo nos in salutari tuo, hoc est, in Christo tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: id est, ad hoc nos visita in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae. Quod autem hic positum est, in bonitate; alii codices habent, in suavitate: sicut illud: Quoniam bonus 20; alii habent: Quoniam suavis. Idipsum autem verbum in graeco est, quod et alibi legitur: Dominus dabit suavitatem 21: quam et aliqui interpretati sunt bonitatem, aliqui benignitatem. Sed quid est: Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, id est, in ea bonitate quam praestas electis tuis; nisi ut non remaneamus caeci, sicut illi quibus dictum est: Nunc autem dicitis: Quia videmus; peccatum vestrum manet 22? Dominus enim illuminat caecos 23, non meritis eorum, sed in bonitate electorum suorum, id est, quam exhibet vel donat electis suis: sicut Salus vultus mei, non a meipso, sed Deus meus 24; et panem nostrum dicimus quotidianum, sed tamen addimus, da nobis 25. Visita ergo nos in salutari tuo, ad videndum, id est ut videamus, in bonitate electorum tuorum; ad laetandum, id est ut laetemur, in laetitia gentis tuae. Unam gentem Dei intellegere debemus universum semen Abrahae; sed filios promissionis, non carnis. Hi ergo, quorum vox est, optant eiusdem gentis habere laetitiam. Et quae huius gentis laetitia, nisi Deus eius? Cui dicitur: Exsultatio mea, redime me 26: et cui dicitur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum 27; summo scilicet, vero, incommutabili et beatifico bono, quod ipse Deus est. Ut lauderis cum haereditate tua. Miror istum versum sic interpretatum in multis esse codicibus, cum sit una atque eadem in tribus his versibus graeca locutio, ut si hoc recte dictum est quod legitur: Ut lauderis cum haereditate tua; posset recte dici: Ut videas in bonitate electorum tuorum, et laeteris in laetitia gentis tuae: toto ipso sensu ita contexto: Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, ut laeteris in laetitia gentis tuae, et lauderis cum haereditate tua. Secundum hoc autem quod diximus: Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae; consequenter et hic dici debuit: Ut laudemur cum haereditate tua: cui haereditati dictum est: Laudamini in nomine sancto eius 28. Porro autem quoniam haec ambigua videtur locutio; si verus est iste sensus quo maluerunt interpretes dicere: Ut lauderis; etiam duo versus superiores ita intellegendi sunt, quia, ut dixi, una est in his tribus versibus graeca locutio: ut hoc totum ita dictum accipiatur: Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, id est, ad hoc nos visita, ut illic nos esse facias, et illic nos videas; ut laeteris in laetitia gentis tuae, id est, tu dicaris laetari, cum illi laetantur ex te; ut lauderis cum haereditate tua, id est, cum ea lauderis, quoniam non laudatur nisi propter te. Sive ergo illo, sive isto modo intellegendum sit quod dictum est, ad videndum, ad laetandum, ad laudandum; ideo se optant visitari in salutari Dei, id est in Christo eius, ut non alienentur a populo eius, et ab eis in quibus beneplacitum est Deo.
...eiusdemque sua peccata confitentis voces recitantur.
6. [vv 6.7.] Quid autem deinceps confiteantur, audiamus: Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Quid est, cum patribus nostris? An sicut habet Epistola ad Hebraeos, quia et Levi cum Abraham decimatus est, quoniam in lumbis eius fuit, quando decimas dedit sacerdoti Melchisedec; sic et isti peccaverunt cum patribus suis, in quorum lumbis erant quando illi in Aegypto fuerunt 29? Nam qui fuerunt eo tempore, cum psalmus iste conscriptus est, maximeque posteri eorum (quia vel ab eis qui tunc erant dici, vel de post futuris potuit prophetari), longe aberant ab aetate illorum qui in Aegypto peccaverunt, non intellegentes mirabilia Dei. Hoc enim sequitur, exponendo quomodo peccaverunt cum patribus suis: Patres nostri, inquit, in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; et caetera, quae de peccatis eorum multa commemorat. An sic potius accipiendum est quod ait: Peccavimus cum patribus nostris, tamquam diceret: Peccavimus sicut patres nostri, eorum videlicet imitando peccata? Quod si ita est, astruendum est aliquo huiusmodi locutionis exemplo: quod cum in praesentia quaererem, non occurrit, ut cum illo se quisquam peccasse, vel cum illo se aliquid fecisse dicat, quem in simili facto etiam post multum temporis fuerit imitatus.
Ignorantiae et neglegentiae peccata accusare debemus, non excusare.
7. Quid est ergo: Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua; nisi, non cognoverunt quid per illa mirabilia eis praestare volueris? Quid utique nisi vitam aeternam, et non temporale sed incommutabile bonum, quod per patientiam exspectatur? Ideo impatienter murmuraverunt, et amaricaverunt, et bonis praesentibus fallacibus atque fugacibus beatos se fieri quaesierunt. Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et intellectum redarguit, et memoriam. Intellectu quippe opus erat, ut cogitarent ad quorum bonorum aeternitatem per illa temporalia vocaret Deus: memoria vero, ut saltem quae temporaliter mirabilia facta sunt, non obliviscerentur, fideliterque praesumerent quod eadem potestate quam fuerant iam experti, Deus illos ab inimicorum persecutione liberaret; obliti sunt autem quid eis in Aegypto ad inimicos eorum conterendos per tanta prodigia praestitisset. Et irritaverunt, ascendentes in mari, mare Rubrum. Codex quem intuebar, sic habebat: et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, mare Rubrum, stella fuerat praenotata; qua significantur quae in hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et graeci et latini sic habent: Et irritaverunt, vel, quod expressius de graeco est: Et amaricaverunt, ascendentes in Rubro mari. Qui illam legit historiam, quando exierunt de Aegypto, et per mare Rubrum transierunt, dolet eorum infidelitatem, in quanta trepidatione et desperatione fuerint, post recentia tot et tanta miracula in Aegypto; cuius multitudinis misericordiae Dei non eos fuisse memores dicit. Ascenderunt autem, propterea dictum est, quia ita est terrae positio, ut descensio dicatur in Aegyptum de terra Chanaan, et in eam illinc ascensio. Notandum est sane quemadmodum Scriptura culpare voluerit, non intellegere quod intellegendum est, et non meminisse quod memoria retinendum est: quod homines suae culpae deputari nolunt, ad nihil aliud nisi ut minus supplicent, minusque sint humiles Deo, in cuius conspectu confiteantur quod sunt, atque impetrato adiutorio possint esse quod non sunt. Nam etiam peccata ignorantiae vel neglegentiae melius accusantur ut pereant, quam excusantur ut maneant; meliusque purgantur invocato Deo, quam firmantur irritato.
Deus immeritis salutem misericordia motus dedit.
8. [v 8.] Adiungit tamen non secundum eorum infidelitatem Deum fecisse. Et salvavit eos, inquit, propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam: non propter ulla bona merita eorum.
9. [v 9.] Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim eius obtemperent voluntati. Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto. Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt: Et eduxit eos in aquis multis. Quid est ergo, in abyssis, sicut in deserto, nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum?
Redemptio per baptismum Christi perficitur.
10. [v 10.] Et salvavit eos de manu odientium. Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici. Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.
11. [v 11.] Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit: non ex omnibus Aegyptiis, sed ex eis qui persequebantur profectos, apprehendere vel interimere cupientes.
22. [v 12.] Et crediderunt in verbis eius. Minus latina videtur locutio, quia non ait: Verbis eius, vel, in verba eius, sed, in verbis eius; tamen Scripturis usitatissima. Et laudaverunt laudem eius. Tales sunt locutiones, cum dicimus: Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem proiecit in mare 30.
Dei opera non inania sed salutaria.
13. [v 13.] Cito fecerunt, obliti sunt operum eius. Alii codices intellegibilius habent: Festinaverunt, obliti sunt operum eius: non sustinuerunt consilium eius. Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum 31.
14. [v 14.] Denique: Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. Quod est, in deserto; hoc repetitum est, in inaquoso, id est, in loco sine aqua: quod vero, concupierunt concupiscentiam; hoc, tentaverunt Deum. Talis sane locutio est: Concupierunt concupiscentiam; qualis superior: Laudaverunt laudem 32.
15. [v 15.] Et dedit eis petitionem ipsorum: id est, quod petitione petierunt. Et misit saturitatem in animam eorum. Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 33. Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cuius animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur: Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? 34 tamquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti? 35Populus in deserto peccans multis plagis affligitur.
16. [v 16.] Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Quam dicat irritationem, vel, sicut expressius alii interpretati sunt, amaricationem, consequentia satis indicant.
17. [v 17.] Aperta est, inquit, et deglutivit Dathan, et superoperuit super congregationem Abiron. Quod est, deglutivit; hoc est, superoperuit. Amborum autem, id est, Dathan et Abiron, una erat causa superbissimi et sacrilegi schismatis.
18. [v 18.] Et exarsit ignis in synagoga eorum. flamma combussit peccatores. Non est hoc nomen in Scripturis usitatum eorum, qui licet iuste ac laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Magis enim sicut interest inter irridentes et irrisores, inter murmurantes et murmuratores, inter scribentes et scriptores, et caetera similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos et grandibus peccatorum sarcinis oneratos.
19. [vv 19.20.] Et fecerunt vitulum in Horeb; et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fenum. Non ait, in similitudinem, sed, in similitudine. Talis est locutio, qualis illa ubi ait: Et crediderunt in verbis eius 36. Eleganter sane non ait: Et mutaverunt gloriam Dei, cum hoc fecerint; sicut etiam Apostolus loquitur: Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis 37: sed gloriam suam dixit. Deus enim erat gloria eorum, si eius sustinerent consilium, et non festinarent; cui dicitur: Gloria mea, et exaltans caput meum 38. Istam gloriam suam, id est Deum, mutaverunt in similitudine vituli comedentis fenum, ut ab eo comederentur, a quo comeduntur qui sapiunt secundum carnem: Omnis enim caro fenum 39.
20. [vv 21.22.] Obliti sunt Deum qui salvavit eos. Quomodo salvavit eos? Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.
Sanctorum intercessio multum valent apud Deum.
21. [v 23.] Et dixit ut disperderet eos. Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. Dixit ergo ut disperderet eos; si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Non ita dixit stetisse in confractione, quasi ut frangeret iram Dei; sed in confractione, id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi obiecisset seipsum pro eis, dicens: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo 40. Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de iustitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos iuste posset, deleret. Ita stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos.
22. [v 24.] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Sed numquid viderant eam? Quomodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo sequitur: Nec crediderunt in verbis eius? Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel 41, per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia eius intellegebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cuius temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Ierusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est 42, vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, non sustinuerunt, sicut supra dictum est, consilium eius.
23. [v 25.] Et murmurarunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini: vehementer eos a murmuratione prohibentis.
24. [vv 26.27.] Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto: et ut deiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
Immania quaedam Israelitarum crimina evidentiore iustitia punita.
25. [vv 28.29.] Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adiunxit. Et initiati sunt Beelphegor; id est, idolo Gentium consecrati: Et manducaverunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. Tamquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et deiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti iustitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt 43.
26. [v 30.] Denique tantum fuit scelus eorum, quod consecrati sunt idolo, et comederunt sacrificia mortuorum (id est, quia mortuis hominibus tamquam diis sacrificabant Gentes), ut aliter se placari Deus nollet, nisi quomodo eum placavit Phinees sacerdos, qui masculum et feminam in complexu adulterino deprehensos pariter interemit 44. Quod si odio eorum, non dilectione fecisset, dum eum comederet zelus domus Dei, non ei reputaretur ad iustitiam. Hoc enim facto, illum populum cuius futurus erat maior interitus, tamquam unum hominem quasi virga percussit, ut animam eius salvaret a morte. Leniorem quidem revelato Testamento Novo Dominus Christus esse voluit disciplinam; sed atrocior est comminatio gehennae, quam tunc in illis comminationibus Dei pro temporum dispensatione non legimus. Multiplicata est ergo in eis ruina, cum pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur. Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. Breviter totum dixit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, haec superius confractio: nam in graeco unum verbum est.
27. [v 31.] Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. Deus hoc reputavit sacerdoti suo in iustitiam, non solum quamdiu generatio est, sed usque in sempiternum; qui cor scrutatur, et novit appendere quanta id factum sit populi caritate.
Moyses, dilectus a Deo famulus, in fide titubans punitus est.
28. [vv 32.33.] Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos; quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis. Quid est, distinxit? Quasi illud non posset Deus facere, qui tanta iam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitanter enim petram virga percussit, et ideo hoc miraculum distinxit a caeteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit ut moreretur, ne intraret in terram promissionis 45. Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit. Cui tamen Deus tamquam electo suo, etiam post mortem eius bonum perhibet testimonium, ut intellegamus illam fidei eius titubationem hac sola poena fuisse correptam, quod in eam terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem ut eum credamus alienatum a regno gratiae Dei, quod significabat illa terra promissionis, unde lac et mel defluere dicebatur. Hoc est enim potius testamentum aeternum quod disposuit ad Abraham, non secundum carnem patrem nostrum, sed secundum fidem.
29. [vv 34-36.] Illi autem de quorum iniquitatibus iste loquitur psalmus, cum in illam temporalem terram promissionis intrassent, non disperdiderunt Gentes, quas dixit Dominus illis. Et commixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum; et factum est illis in scandalum. Illud quod eas non disperdiderunt, sed eis commixti sunt, factum est illis in scandalum.
30. [vv 37.40.] Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Immolasse filios suos et filias suas daemoniis et idolis, non eos illa narrat historia; sed neque iste psalmus mentiri potest, neque Prophetae, qui hoc dicunt multis increpationum suarum locis. Habuisse vero istam consuetudinem Gentes, nec earum litterae tacuerunt.
31. Sed quid est quod sequitur? Et interfecta est terra in sanguinibus. Putaremus enim scriptoris errorem, eumque diceremus pro eo quod est infecta, fecisse interfecta, nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit; atque ita esse scriptum: Interfecta est terra in sanguinibus. inspectis graecis codicibus videremus. Quid est ergo: Interfecta est terra, nisi hoc referatur ad homines qui habitabant in terra, tropica locutione, qua significatur per id quod continet, id quod continetur, sicut dicimus malam domum, in qua mali habitant, et bonam in qua boni? Ipsi namque interficiebant animas suas immolando filios suos, et effundendo sanguinem parvulorum a consensione illius sceleris alienorum: unde dictum est: Effuderunt sanguinem innocentem. Ergo: Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, cum ipsi interfecti sunt in anima, et contaminati in operibus suis. Et fornicati sunt in adinventionibus suis. Has dicit adinventiones, quas Graeci appellant: nam hoc verbum est in codicibus graecis et hoc loco, et superius, ubi dictum est: Irritaverunt eum in adinventionibus suis 46; cum et illic et hic eas dicat adinventiones, in quibus alios imitati sunt. Non itaque sic dictas arbitremur adinventiones, quasi ab ipsis institutas, nullo in aliis praecedente quod imitarentur exemplo. Unde alii interpretes nostri, non adinventiones, sed studia; alii vero affectiones, vel affectationes, alii voluptates dicere maluerunt: et iidem ipsi qui dixerunt adinventiones, alio loco studia posuerunt. Hoc commemorare volui, ne quaestionem faceret nomen adinventionis in ea re, quam non a seipsis excogitaverunt, sed alios imitati sunt.
Deus puniens nullo modo turbatur.
32. [vv 40.43.] Et iratus est furore Dominus in populum suum. Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet ; sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.
33. Et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus Gentium, et dominati sunt eorum qui oderant eos: et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Quando eos haereditatem Dei vocavit, manifestum est quod non ad perditionem, sed ad disciplinam eos abominatus est, et tradidit in manus inimicorum. Denique sequitur: Saepe liberavit eos.
Promissam nobis hereditatem enixe flagitemus.
34. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Hoc est quod superius ait: Non sustinuerunt consilium eius 47. Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt 48. In cuius haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus 49. Cuius societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Iesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, eius in promissionibus sequatur consilium, cuius in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
Deus miserenti, secreto et immutabili consilio omnia disponit.
35. [vv 44.45.] Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos; Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Poenituit dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit quasi consilio repentino, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creaturae temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita, et praesentia facit, et futura iam fecit. Et ad haec quis idoneus? Audiamus itaque Scripturam, humiliter excelsa dicentem, cum et parvulis nutriendis sumenda porrigit, et maioribus exercendis perscrutanda proponit 50. Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum; et memor fuit testamenti sui: utique testamenti aeterni quod disposuit ad Abraham 51, non veteris quod aboletur, sed novi quod etiam in vetere absconditur. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Hoc fecit quod disposuerat, sed contribulatis et orantibus se id concessurum esse praesciverat; quia et ipsa oratio eorum, cum adhuc non esset, sed futura esset, Deum procul dubio non latebat.
Diabolo profligato et homine redempto, Dei domus aedificatur V.T. in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum.
36. [v 46.] Et dedit eos in misericordias. Ut essent non vasa irae, sed vasa misericordiae 52. Ideo autem puto pluraliter misericordias dictas, in quas eos dedit, quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 53. Dedit ergo eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. Age nunc, quisquis haec legis, et gratiam Dei, qua in aeternam vitam per Dominum nostrum Iesum Christum redimimur, legendo in apostolicis Litteris, in propheticis autem scrutando cognoscis, et Vetus Testamentum in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum vides; recole quem dixerit apostolus Paulus principem potestatis aeris, qui operatur in filiis infidelitatis 54, et illud ubi ait de quibusdam, ut resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem 55: et verba Domini Iesu Christi, ubi eum expellens de fidelium cordibus ait: Nunc princeps huius mundi missus est foras 56; et ipsius itidem Apostoli dicentis: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 57. Haec atque huiusmodi ratiocinatus, intende animum et in litteras Veteris Testamenti, et vide quid cantetur in eo psalmo cuius est titulus: Quando domus aedificabatur post captivitatem: ibi enim dicitur: Cantate Domino canticum novum 58. Et ne existimes ad Iudaeorum populum tantummodo pertinere: Cantate, inquit, Domino, omnis terra; cantate Domino, benedicite nomen eius, annuntiate, vel potius, bene nuntiate, imo ut ipsum verbum quod in graeco positum est, transferam, evangelizate diem ex die, salutare eius 59. Hinc enim Evangelium nuncupatum est, in quo annuntiatur dies ex die, Dominus Christus, lumen ex lumine, Filius ex Patre. Hoc enim est et salutare eius; quia salutare Dei Christus est, sicut et superius iam demonstravimus. Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde, terribilis est super omnes deos: quoniam omnes dii Gentium daemonia 60. Isti ergo inimici cum rege suo diabolo captivum tenebant populum Dei. De qua captivitate cum redimimur, et princeps huius mundi mittitur foras, aedificatur domus post captivitatem: cuius lapis angularis est Christus, qui duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, quam dies ex die veniens evangelizavit eis qui erant prope, et eis qui erant longe, faciens utraque unum 61; et adducens alias oves quae non sunt de hoc ovili, ut sit unus grex et unus pastor 62. Et ita Deus dedit in misericordias praedestinatos suos; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 63: in conspectu omnium qui ceperant eos. Hi ergo inimici, diabolus et angeli eius captivaverant praedestinatos in Dei regnum et gloriam: a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus. Sed oppugnant, non expugnant eos qui apprehendunt turrem fortitudinis a facie inimici 64. Ut autem oppugnent, sentiunt in nobis esse infirmitatis reliquias, propter quas dicimus: Dimitte nobis debita nostra; propter quas dicimus: Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo 65. His itaque inimicis eiectis, perfecit Dominus Christus sanitates in corpore, cui caput est ipse Salvator corporis, ut in eo ipso corpore suo tertia consummetur 66. Sic enim dixit: Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor 67; id est, perficior, occurrentibus omnibus nobis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
De generis humani perfecta in caelo sanitate.
37. [vv 47.48.] Itaque eiectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset: Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos; tamquam eiectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, vel, sicut alii codices habent, de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Deinde breviter subiecit ipsam laudem: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum: quod intellegimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 68. Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, eiectis daemoniis et perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi huius oratum est: Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua 69. Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel, sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor 70. Iudaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 71. De quo apostolus Paulus dicit: Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Et paulo post: Tunc revelabitur, inquit, iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati 72. Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est: Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus; quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritalia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem: quando Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem, sicut Evangelista intellexit, non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum 73. Habebat enim alias oves quae non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et eius angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de gentibus 74. Non sicut per antichristum compleri existimant Iudaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, diem ex die, salutare eius; de quo et hic dictum est: Visita nos in salutari tuo 75. Et dicet omnis populus: iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: Fiat, fiat.
IN PSALMUM 106
ENARRATIO
Sermo ad Plebem
Dona quae Deus populo suo contulit celebrat psalmus.
1. Psalmus iste miserationes Dei commendat nobis, probatas in nobis, et ideo expertis est dulcior. Et mirum si potuerit suavis esse cuilibet, nisi illi qui id quod in isto psalmo audit, in se didicit. Non tamen uni alicui vel duobus, sed populo Dei conscriptus est, et ad se agnoscendum tamquam in speculo propositus. Cuius titulus non nunc tractandus est: est enim: Alleluia, et bis Alleluia. Quod nobis cantare certo tempore solemniter moris est, secundum Ecclesiae antiquam traditionem: neque enim et hoc sine sacramento certis diebus cantamus. Alleluia certis quidem diebus cantamus, sed omni die cogitamus. Si enim hoc verbo significatur laus Dei, etsi non in ore carnis, certe in ore cordis: Semper laus eius in ore meo 1. Quod autem non semel, sed bis habet Alleluia titulus iste, non huius psalmi proprium est, sed et alius superior sic habet. Et quantum apparet ex eius textu, cantatus est ille de populo Israel; cantatur autem iste de universa Ecclesia Dei diffusa toto orbe terrarum. Forte non immerito bis habet Alleluia: propter quod clamamus et Abba, Pater. Cum aliud nihil sit Abba, quam Pater: non tamen frustra dixit Apostolus: In quo clamamus, Abba, Pater 2: nisi quia unus quidem paries veniens ad lapidem angularem, clamat: Abba; alius ex alio latere clamat: Pater; in illo utique lapide angulari, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum 3. Videamus ergo hic quid admoneamur, et unde gratulemur, et unde gemamus, et unde auxilium postulemus; unde deseramur, unde nobis subveniatur; quid simus per nos, quid per misericordiam Dei; quomodo nostra superbia conteratur, ut illius gratia glorificetur. Unicuique hominum quod dicturus sum, si fieri potest, occurrat in se. Loquor autem hominibus qui ambulant viam Dei, et constituti sunt in aliquo provectu spiritali: unde si qui forte propter hoc minus me intellegunt, inveniant ubi sint, et proficiendo ad intellectum festinent. Non autem arbitror deserturum Deum conatum nostrum, ut ad omnes perveniat quod loquimur, sive expertos, sive inexpertos, ut experti approbent, inexperti desiderent, et omnibus suavis sit disputatio mea: quae primum Domino suavis erit, si veridica erit; veridica autem erit, si non mihi a me, sed ab illo erit. Sic coepit Psalmus.
Deum rite laudat qui eius suavitatem corde gustavit.
2. [v 1.] Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia eius. Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus 4: Confitemini Domino, quoniam suavis est: si gustastis aviditate, confessione eructate. In saeculum enim misericordia eius, id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, in saeculum, quia et in nonnullis Scripturae locis, in saeculum, id est, quod Graece dicitur, in aeternum intellegitur. Neque enim misericordia eius ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec eius misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum.
Baptismo sanguine Christi consecrato peccata delentur.
3. [vv 2.3.] Dicant qui redempti sunt a Domino. Redemptus quidem videtur et populus Israel de terra Aegypti, de manu servitutis, ex laboribus infructuosis, ex operibus luteis: videamus tamen utrum ipsi sint qui haec dicunt, qui ab Aegypto liberati sunt a Domino. Non ita est. Sed qui sunt isti? Quos redemit de manu inimicorum. Adhuc potest quisque et illos accipere redemptos de manu inimicorum, hoc est, Aegyptiorum. Proprie exprimantur qui sint propter quos haec vult psalmus iste cantari. De regionibus congregavit eos. Possunt esse adhuc regiones Aegypti, multae enim etiam unius provinciae regiones sunt. Aperte dicat: Ab oriente et occasu, ab aquilone et mari. Istos ergo iam redemptos intellegimus in toto orbe terrarum. Populus hic Dei de magna et lata Aegypto liberatus, tamquam per mare Rubrum ducitur, ut in Baptismo finiat inimicos. Sacramento enim tamquam rubri maris, Baptismo scilicet Christi sanguine consecrato, insequentes Aegyptii, peccata delentur; et te evadente, nullus qui te premebat, remanet inimicus. Isti ergo dicant haec; et audiamus iam, fratres, (quoniam ducitur iste populus Dei) quid hic agatur in congregatione omnium gentium redempta per Christum: non quasi simul contingant haec quae cantantur, in omnibus, sed in singulis quibusque credentibus; in populo autem illo aliter. Totus enim populus, tota illa gens ex semine Abrahae secundum carnem, tota multitudo domus Israel semel educta est ex Aegypto, semel per Rubrum mare ducta, semel ad terram promissionis perducta; simul enim omnes erant in quibus haec contingebant: Haec autem omnia in figura contingebant in illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 5. Nos vero non simul omnes, sed paulatim singillatimque credentes congregamur in unam quamdam civitatem, et in unum populum Dei; sed in unoquoque nostrum etiam singulo contingunt haec quae scripta sunt, contingunt in populo. Etenim populus de singulis, non singuli de populo: numquid enim unus homo ex populis? Sed populus ex singulis hominibus constat. Quidquid ergo, cum loquor, agnoveris in te, quisquis expertus es, noli cogitando quasi remanere in te, et putare quod in solo te contingit; sed crede ista contingere aut in omnibus, aut prope in omnibus qui veniunt ad hunc populum, et de manu inimicorum pretioso sanguine redimuntur.
Ex quattuor tentationibus Deus nos liberat, quarum prima est error.
4. Repetiturus est enim assidue quod cantavimus modo: Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum 6. Istos versus, quantum advertere potui, quod potestis et vos, quater repetit; in quo numero, quantum Domino adiuvante scrutari valuimus, significat nobis quatuor quasdam tentationes, ex quibus nos liberat cui confitentur suae miserationes. Fac enim hominem primo nihil quaerentem, secundum vitam veterem seductoria securitate viventem, nihil putantem aliud esse post hanc vitam quandoque finiendam; neglegentem quemdam et socordem, obrutum cor habentem illecebris mundi, et mortiferis delectationibus consopitum: ut excitetur iste ad quaerendam gratiam Dei, ut fiat sollicitus, et tamquam de somno evigilet, nonne manus Dei excitat eum? Sed tamen a quo sit excitatus, ignorat. Incipit autem esse iam Dei, cum cognoverit veritatis fidem. Sed antequam cognoscat, dolet errorem suum. Invenit enim se in errore, vult cognoscere veritatem, pulsat ubi potest, tentat quod potest, vagatur qua potest, famem etiam patitur ipsius veritatis. Prima ergo tentatio est erroris et famis. Ubi in hac tentatione fatigatus exclamaverit ad Deum, perducitur ad viam fidei, unde incipiat pergere ad civitatem quietis. Perducitur ergo ad Christum, qui dixit: Ego sum via 7.
Secunda tentatio est difficultas concupiscentiarum vincendarum.
5. Cum ergo ibi fuerit, iam sciens quid observare debeat, nonnunquam multum sibi tribuendo, et quasi de suis viribus praesumendo, incipit confligere velle contra peccata, et propter superbiam superari. Invenit ergo se ligatum difficultatibus cupiditatum, et non posse viam propter compedes ambulare: inclusum se sentit difficultate vitiorum; et tamquam muro impossibilitatis erecto, portisque clausis, qua evadat ut recte vivat, non invenit. Iam scit quomodo vivere debeat: prius enim in errore erat, et famem veritatis patiebatur; accepit autem iam cibum veritatis, et positus est in via: audit: Vive bene, secundum quod nosti; antea enim non noveras quemadmodum viveres, modo accepisti et nosti. Conatur, non potest; ligatum se sentit, exclamat ad Dominum. Secunda ergo tentatio est difficultatis in bene operando, sicut illa prima erroris et famis. Exclamat et in hac ad Dominum: liberat Dominus de necessitatibus, rumpit vincula difficultatis, constituit in operatione aequitatis. Incipit ei iam facile esse quod difficile fuerat, abstinere a malis, non adulterare, non furtum facere, non homicidium, non sacrilegium, non alienum concupiscere: facta est facultas quae fuerat antea difficultas. Potuit hoc Dominus sine difficultate praestare; sed si hoc sine difficultate haberemus, largitorem huius boni non agnosceremus. Si enim primitus, cum vellet, posset, et non sentiret adversus se obnitentes cupiditates, nec vinculis suis gravata anima collideretur; suis viribus tribueret quod se posse sentiret, et non confiterentur Domino miserationes eius.
Tertia tentatio est fastidium in bonis operibus aggrediendis.
6. Post has duas tentationes, primam erroris atque inopiae veritatis, secundam difficultatis bene operandi, tertia tentatio excipit hominem: ei loquor qui iam transiit has duas. Nam istae duae, fateor, multis notae sunt. Quis enim nescit se ab ignorantia venisse ad veritatem, ab errore ad viam, a fame sapientiae ad verbum fidei? Deinde multi luctantur cum difficultatibus vitiorum suorum, et adhuc consuetudine colligati gemunt tamquam in clausura et compedibus. Agnoscunt et istam tentationem, quamvis iam dicant, si forte dicunt: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 8 Nam vide arctissima vincula: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, illa faciatis 9. Proinde qui iam est adiutus spiritu, ut quemadmodum noluit esse adulter, sic non sit; quomodo noluit esse fur, sic non sit; et caetera illa omnia, quae volunt homines vincere, et saepe inflexi superantur, ut exclament ad Deum, ut de necessitatibus eorum eruat eos, et inde liberati confiteantur Domino miserationes eius: quisquis ergo talis est, et vicit illas difficultates, et probabiliter iam conversatur inter homines, sine ulla querela malorum morum, excipitur tentatione tertia taedii cuiusdam in mora huius vitae, ita ut aliquando eum nec legere nec orare delectet. Tertia tentatio priori contraria: prius enim periclitabatur fame, postea fastidio. Unde et hoc, nisi de quodam languore animae? Iam non te illicit adulterium, nec tamen delectat Dei verbum. Iam post periculum imperitiae et concupiscentiae, de quibus duobus te evasisse laetaris, vide ne taedium fastidiumque te necet. Non est et ista levis tentatio: agnosce te in illa, et exclama ad Dominum, ut de necessitatibus tuis etiam hic liberet te; et de hac tentatione liberatus cum fueris, confiteantur illi miserationes eius.
Quarta tentatio est honoris laudemque humanarum appetitio.
7. Liberatus autem ab errore, liberatus a difficultate bene operandi, liberatus a taedio fastidioque verbi Dei, fortassis dignus eris cui populus committatur; constituaris in gubernaculis navis, recturus Ecclesiam. Ibi quarta tentatio. Tempestates maris quatientes Ecclesiam, turbant gubernatorem. Denique tres illas tentationes experiri potest omnis pius fidelis in populo Dei; quarta ista nostra est. Quanto enim plus honoramur, tanto plus periclitamur. Metuendum est ne avertat aliquem vestrum a veritate periculum erroris; metuendum est ne vincat unumquemque cupiditas sua, et eligat eam sequi, quam ex eius difficultatibus exclamare ad Dominum; metuendum est ne unicuique vestrum minus sapiat verbum Dei, et fastidio moriatur: tentatio vero gubernandi, tentatio periculorum in regenda Ecclesia nos potissimum tangit. Sed quomodo et vos alieni eritis, si tota navis periclitabitur? Quod ideo dixi, ne in hac quarta tentatione, tamquam nostra propria (ubi opus est ut ab orationibus non desistatis, nam vos primo naufragatis), minus solliciti sitis, et pro nobis minus oretis. Quid enim, fratres, quia ad eadem gubernacula non sedetis, non in eadem navi navigatis?
Ad tentationes superandas Dei gratia omnino necessaria.
8. Post has quatuor tentationes, quatuor exclamationes, quatuor liberationes, quatuor miserationum dominicarum confessiones, generaliter in hoc psalmo consequenter ipsa commendatur Ecclesia; ut evidentissime noveritis, de qua Psalmus ab exordio loquebatur. Commendatur autem ita ut nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 10: quia ideo ille venit, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant 11; quia omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur 12. Quo commendato, dicitur aliquid, quod etiam de haereticis intellegatur, quibus tamquam civilibus bellis quatitur Ecclesia; et concluditur Psalmus, quem iam exposui, brevius fortasse quam putabatis. Nam usque adeo me istum totum psalmum aliquantum prolixum exposuisse arbitror, ut iam officium a me non exspectetis disputatoris, sed pene lectoris, si tenetis quae dixi. Puto enim, sunt ante oculos vestros constituta; sed ut melius commendentur, breviter replicentur. Prima tentatio erroris et famis verbi; secunda difficultatis vincendarum concupiscentiarum; tertia taedii atque fastidii; quarta tempestatis et periculorum in gubernandis Ecclesiis: et in his omnibus exclamationes, et liberationes, et miserationum Dei confessiones. Ad extremum ipsius Ecclesiae fit commendatio, quae et salva facta est per gratiam Dei nostri, non per meritum suum: et commemoratur inimicorum afflictio propter superbiam; quibus exstinctis, erecta est Ecclesia: et propter insidias quasdam deminutionis ab haereticis, et detrimentorum quodammodo domesticorum, et ex his circa Ecclesiam divina beneficia; et Psalmi conclusio. Legamus iam magis quam disseramus.
Deus nobis, ab errore liberatis, salutis viam patefacit.
9. [vv 2-9] Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari. Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim: Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et quid illis praestitit, quia errabant? Et deduxit eos in viam rectam. Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant: Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Dicite experti inexpertis, iam in via positi, iam ad civitatem inveniendam directi, iam denique a fame et siti liberati: Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis.
Accepto desuper mandato, Deum invoca ut libereris.
10. [vv 10-17.] Vive ergo bene; iam in via positus es, iam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro. Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adiungat: Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini; per superbiam, iustitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere 13. Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adiutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut iam corde humiliato discas clamare: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 14 Humiliatum est ergo in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret eos. Quid ergo restat, nisi quare factum est? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 15. Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus: clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos. Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. "Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum." Quare? quas difficultates vicit? "Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humilati sunt." Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam iustitiam constituebant, ignorantes Dei iustitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine eius adiutorio, qui de suis solis viribus praesumebant.
Quod te delectat Verbum Dei, noli ipsi tibi tribuere.
11. [vv 18-22.] Sed quod aliud genus restat? Omnem escam abominata est anima eorum. Iam fastidium patiuntur, fastidio languent, fastidio periclitantur: nisi forte putas occidi eos fame potuisse, et non posse fastidio. Vide quid sequatur, cum dixisset: Omnem escam abominata est anima eorum; ne quasi eos putares de satietate securos, non magis videres de fastidio morituros: Et appropinquaverunt, inquit, usque ad portas mortis. Quid ergo restat? Ut quod te delectat verbum Dei, non tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi, in eos qui fastidio periclitantur superbe insilias. Intellege etiam tibi praestitum esse hoc, non a te tibi esse. Quid enim habes quod non accepisti 16? Hoc ergo intellegens, et hoc vitio atque languore periclitans, fac quod sequitur: Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et quia languor erat non delectari: Misit verbum suum, et sanavit eos. Vide quid mali habeat fastidium; vide unde liberat ille, ad quem clamat fastidiens. Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos. Unde? Non de errore, non de fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de corruptela eorum. Quaedam corruptela mentis est, fastidire quod dulce est. Ergo et de hoc beneficio, sicut de caeteris superioribus: Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis. Iam enim ut laudetur, suavis est Dominus. Et enuntient opera eius in exsultatione: non cum taedio, non cum moerore, non cum anxietate, non cum fastidio, sed in exsultatione.
Deum Petri navem quatiunt procellae, vigilet gubernator.
12. [vv 23-31.] Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Ioannis, ubi interrogans Ioannes quid illae aquae essent, responsum est ei: Populi sunt 17. Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur: Dixit, et stetit spiritus procellae. Quid est, stetit? Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu iactat, saevit, et non transit. Dixit enim, et stetit spiritus procellae. Et quid egit iste spiritus procellae? Et exaltati sunt fluctus eius. Ascendunt usque ad coelos, audiendo: descendunt usque in abyssos, timendo. Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos: foris pugnae, intus timores. Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius. Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! Et omnis, inquit, sapientia eorum absorpta est. Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, nisi quod sequitur? Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram. Non stetit in tempestatem, sed in auram. Et siluerunt fluctus eius. Audite de hac re vocem cuiusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: Nolo, inquit, vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum, (video omnem sapientiam eius absorptam) ita ut taederet nos, inquit, etiam vivere. Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos 18. Et imperavit procellae, et stetit in auram. Iam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. Et siluerunt fluctus eius. Et iucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes eius. Ubique omnino, ubique confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed miserationes eius. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.
Iudaeos superbos Deus repulit, qui gentes in earum humilitate salvavit.
13. [vv 32-38.] Et videte unde dicat, unde omnia ista praelocutus sit, unde omnia haec enumeraverit, ubi agantur haec. Et exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Et exaltent eum, hoc est, laudent eum: et laudent eum, hoc est, exaltent eum. Exaltent, laudent populi et seniores, negotiatores et gubernatores. Quid enim fecit in hac Ecclesia? quid constituit? unde illam eruit? quid ei praestitit? Quemadmodum superbis restitit, humilibus gratiam dedit 19: superbis, scilicet primo populo Iudaeorum, arroganti et extollenti se de genere Abrahae, et quod illi genti sint credita eloquia Dei 20. Non eis haec valebant ad sanitatem, sed ad exaltationem cordis, ad tumorem potius quam ad magnitudinem. Quid ergo fecit Deus, superbis resistens, humilibus dans gratiam; ramos naturales propter superbiam amputans, oleastrum propter humilitatem inserens 21? quid fecit Deus? Audite haec duo: Deus primo quemadmodum superbis resistat, deinde quemadmodum humilibus det gratiam. Posuit flumina in desertum. Currebant ibi aquae, currebant prophetiae: quaere modo apud Iudaeos prophetam, non invenis. Posuit enim flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Posuit flumina in desertum. Dicant: Iam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc 22. Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in sanitas. Quaeris ibi fidem Christi, non invenis; quaeris prophetam, non invenis; quaeris sacerdotem, non invenis, quaeris sacrificium, non invenis; quaeris templum, non invenis. Quare hoc? Quia: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salinas. Unde, quo merito? A malitia inhabitantium in ea. Ecce quomodo superbis resistit: audi quomodo humilibus det gratiam. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et habitare fecit illic esurientes. Quoniam illi dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec 23. Quaeris enim sacrificium apud Iudaeos; non habes secundum ordinem Aaron, quia posuit flumina in desertum: quaeris secundum ordinem Melchisedec; apud illos non invenis, sed per totum orbem celebratur in Ecclesia. A solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini 24. Et dicit Deus illis quorum flumina posuit in desertum: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo 25. Ubi erant omnia immunda sacrificia, quando desertum erant, quando squalebant, quando salinae erant omnes gentes; ibi nunc fontes, ibi nunc flumina, ibi nunc stagna aquarum, et exitus aquarum. Ergo superbis restitit, humilibus autem dedit gratiam. Et habitare fecit illic esurientes: quia: Edent pauperes, et saturabuntur 26. Et constituerunt civitatem habitationis: interim habitationis in spe; quoniam: Qui me audit, inquit, habitabit in spe 27. Et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum frumenti: ad quem gaudet operarius ille qui dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 28. Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt deminuta. Hoc stat. Firmum enim fundamentum Dei stat, quia novit Dominus qui sunt eius 29. Iumenta et pecora dicuntur, in Ecclesia simpliciter ambulantia, sed utilia; non multum docta, sed fide plena. Ergo et spiritales et carnales benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt deminuta.
De schismaticorum haereticorum damnabili praesumptione. Cum respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur catholici in veritate. Multae ecclesiae, una Ecclesia: una plebes, una familia.
14. [vv 39-42.] Et pauci facti sunt, et vexati sunt. Unde hoc, de transverso? Imo de interno. Ut enim pauci fierent, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 30. Ideo autem tamquam de his dicit, de quibus antea loquebantur, ut cum intellectu discernantur; quia tamquam de hisdem loquitur, propter communia Sacramenta. Ad populum enim Dei pertinent, etsi non per virtutem, certe per speciem pietatis; de illis enim audivimus Apostolum: In novissimis temporibus instabunt tempora saeva; erunt enim homines seipsos amantes 31. Primum malum, seipsos amantes; utique sibi placentes. Utinam sibi displicerent, et Deo placerent; utinam in difficultatibus exclamarent, et a necessitatibus liberarentur. Sed multum de se praesumentes, pauci facti sunt. Manifestum est, fratres; omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt, sed in unitate, dum non separantur ab unitate: cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusus est contemptus super principes. Reprobati enim sunt ab Ecclesia Dei: et magis, quia principes esse voluerunt, ideo contempti sunt, et facti sunt sal infatuatum proiectum foras; ideo conculcatur ab hominibus 32. Effusus est contemptus super principes. Et seduxit eos in invio, et non in via. Illi superius in via, illi ad civitatem directi, denique deducti, non seducti: isti autem in invio seducti. Quid est, seduxit eos? Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum 33. Hoc est enim, seduxit, donavit illos sibi. Nam si proprie quaeras, ipsi se seducunt. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit 34. Quid est ergo, seduxit eos? Dimisit eos. In invio, et non in via: quomodo enim in via homines qui partem tenent, et totum relinquunt? quomodo in via? Quae est ergo via, aut ubi agnoscitur via? Deus, inquit, misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut agnoscamus in terra viam tuam 35. In qua terra? In omnibus gentibus salutare tuum 36. Utique tales ut minuantur, ut pauci fiant, hinc exeunt; a multitudine unitatis omnes exierunt, sicut paulo ante commemoravi dictum de illis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum 37. Sed si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant. Quam multi non nostri adhuc quasi intus, et quam multi nostri adhuc quasi foris? Novit Dominus qui sunt eius 38. Et illi non nostri qui intus sunt, quando occasiones invenerint, exeunt; et illi nostri qui foris sunt, quando occasiones invenerint, redeunt. Illud ergo accipite quod novit Deus, secundum hoc seduxit eos in invio, et non in via. Et quid de illis fecit? Quod dicere coeperam, quod attente audiatis. Potuit illos pati intus semper, sed nos de illis non proficeremus: cum autem separati sunt, et per quaestiones malignas inquietant nos, propositum est nobis ex illis et inquisitionis studium, et timoris exemplum. Unusquisque tremit, cum alterum videt exisse, tamquam ex illius exitu dicatur illi: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat 39. Prosunt ergo quia exeunt: nam si intus essent, et tam mali essent, nihil de illis prodesset. Quid de illis dictum est in quodam psalmo? Congregatio taurorum, id est cervicatorum et superborum; congregatio taurorum inter vaccas populorum. Vaccas dicit seductiles animas, quae facile consentiunt seductoribus tauris. Sed quare hoc? Ut excludantur hi qui probati sunt argento 40. Quid est, ut excludantur? Ut appareant, ut emineant illi qui sunt probati in eloquio Dei. Cum enim respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur Catholici ex utilitate. Hanc sententiam plane Paulus expressit: Oportet enim, inquit, haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis 41. Oportet et tauros seducentes esse, ut qui probati sunt argento, manifesti sint, hoc est, excludantur. Quid est, argento probati? Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum 42. Quicumque sunt probati in hoc argento, id est in eloquio Domini, non possunt plene exserere hoc argentum, nisi quaestionibus inquietati haereticorum. Et hic attendite quia non praetermissum est: ecce effusus est contemptus super principes, super illos tauros. Quare contempti sunt? Aliud annuntiantes. Quid sunt contempti? Anathematizati. Quisquis enim vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quid tam contemptum quam sal infatuatus, qui foras proiectus conculcatur? Et videte si non principes sunt; ipsum Paulum audite: Licet si nos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit 43. Principes sunt, docti sunt, magni sunt, lapides pretiosi sunt. Quid adhuc dicturus es; numquid angeli sunt? Et tamen, etsi angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit: quia et ipse diabolus angelus de coelo lapsus est. Effusus est ergo contemptus super principes. Et adiuvit pauperem a mendicitate. Quid est hoc, fratres: Contempti sunt principes, et adiutus est pauper? Abiecti sunt superbi, et instructus est humilis. Hoc fecit, et hoc faciendo adiuvit pauperem a mendicitate. Mendicus est ille, nihil sibi tribuens, totum de misericordia Dei exspectans; ante ianuam Dominicam quotidie clamat, pulsans ut aperiatur ei, nudus et tremens ut vestiatur, oculos in terram deiciens, et pectus tundens. Istum mendicum, hunc pauperem, hunc humilem adiuvit Deus plurimum, etiam de ipsa separatione haereticorum; quia pauci tacti sunt, et vexati sunt, et seducti in invio et non in via. Denique quid postea ex illis deminutis, seductis, paucis factis, vexatis, in adiuto paupere quid fit? Et posuit sicut oves familias. Quasi unum pauperem et unum mendicum intellegebas, de quo dixit: Et adiuvit pauperem a mendicitate: pauper iste multae familiae sunt, pauper iste multae plebes sunt; multae Ecclesiae una Ecclesia, una plebs, una familia, una ovis est. Et posuit sicut oves familias. Magna mysteria ista, magna sacramenta, quam profunda, plena mysteriorum; quam dulciter inventa, quia diu latentia. Ergo: Videbunt recti, et iucundabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. Iniquitas illa garriens contra unitatem, et cogens manifestari veritatem, convicta oppilabit os suum.
Dei misericordia, non meritis vel viribus nostris fidendum.
15. [v 43.] Quis sapiens? et custodiet haec, et intelleget miserationes Domini. Videte quo fine clausit: Quis sapiens? et custodiet haec. Et quid custoditurus est sapiens? Id est, si pauper sit, custodit; si non sit dives, id est, non sit superbus, non sit inflatus, custodit haec. Quare enim custodit haec: Quia intelleget miserationes Domini: non merita sua, non vires suas, non potentiam suam; sed miserationes Domini, qui errantem et egentem in viam deduxit et pavit; qui pugnantem adversus difficultatem peccatorum, et colligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; qui fastidientem verbum Dei, et taedio quodam pene morientem, missa medicina verbi sui recreavit; qui periclitantem inter naufraga et procellosa discrimina, mari placato ad portum perduxit: qui eum denique constituit in eo populo, ubi humilibus dat gratiam, non in illo ubi superbis resistit; et fecit eum suum, ut intus manens multiplicaretur, non ut foras exiens minueretur. Hoc vident recti, et iucundantur. Omnis ergo iniquitas oppilabit os suum, et qui est sapiens, custodiet haec. Unde custodiet? Per humilitatem, intellegendo miserationes Domini; quia ubique dictum est: Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.44
IN PSALMUM 107
[Quare hoc loco non subicitur Enarratio]
Quare hoc loco non subicitur enarratio.
1. Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam iam exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars quinquagesimi sexti, prima est huius, usque ad eum versum ubi dicitur: Et super omnem terram gloria tua 1. Hinc autem usque in finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab eo versu ubi dicitur: Simulacra Gentium argentum et aurum 2: sicut tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis, eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur: Cantabo, et psallam; exsurge, gloria mea 3; in isto autem: Cantabo, et psallam in gloria mea 4. Ad hoc enim dictum est illic: Exsurge 5, ut in illa cantaretur et psalleretur. Item ibi: Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua; vel, sicut alii interpretati sunt, elevata est: hic autem: Quoniam magna est super coelos misericordia tua 6. Ideo enim magnificata est usque ad coelos, ut magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, super coelos. Item in quinquagesimo nono: Laetabor, et dividam Sichimam 7: hic autem: Exaltabor, et dividam Sichimam 8. Ubi ostenditur quod de dividenda Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit: Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia 9. Item ibi: Et Ephraem fortitudo capitis mei 10: hic autem: Et Ephraem susceptio capitis mei 11. Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput Ecclesiae. Et quod ibi ait: Tribulantes nos 12; hic autem, inimicos nostros 13: utique iidem ipsi sunt.
2. Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tamquam de historia positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intellegamus, secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti: In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam 14: et in titulo quinquagesimi noni: In finem, his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit in valle salinarum duodecim millia 15? Nam praeter id quod positum est: In tituli inscriptionem, et, ipsi David, et, in finem; caetera ita diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem; ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur. Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in hoc uno, cuius est titulus: Canticum psalmi, ipsi David 16; neutro illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, ipsi David. Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola loquitur 17, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas; eum tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur eloquia Prophetarum: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam 18.
IN PSALMUM 108
ENARRATIO
Psalmum non de Iuda proditore tantum sed de omnibus Iudaeis intelligendus.
1. Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore Iuda prophetatum esse quod hic scriptum est: Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter 1, quando Matthias in locum Iudae ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adiunctus est, evidenter apparet 2. Sed si de illo uno homine omnia quae hic in malo dicta sunt intellegere conemur, expositionis ratio non omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Iudaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cuius ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit; sicuti est: Tibi dabo claves regni coelorum 3, et si qua huiusmodi: ita Iudas personam quodammodo sustinet inimicorum Christi Iudaeorum, qui et tunc oderant Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non inconvenienter intellegi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Iuda dicuntur expressius; sicuti est quod commemoravi: Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter. Quod apparebit, adiuvante Domino, cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.
Inimicorum odia contra Christum eorum verbis dolosis male contecta.
2. [v 2.] Incipit ergo ita Psalmus: Deus laudem meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Unde apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax, omnis autem homo mendax 4; quia non est homo verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti Filii Dei, qua hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate eius latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo illud apertum est, quia operta virtus huius fuit. Ideo autem dicit: Apertum est os dolosi, quia odium quod dolo tegebatur, erupit in vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.
3. [v 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa: tunc utique quando eum tamquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: Et qui laudabant me, adversus me iurabant 5. Deinde quia eruperunt clamantes: Crucifige, crucifige 6; secutus adiunxit: Et sermonibus odii circumdederunt me. Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo adversus me, quia hoc insidiando faciebant; postea sermonibus, non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: Gratuito potius malus atque crudelis era 7.
Sex sunt iustitiae reddendae gradus seu modi.
4. [v 4.] Pro eo, inquit, ut diligerent me, detrahebant mihi. Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima, bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum prius propinquum bonis, posterius propinquum malis. Haec in Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse Dominus, qui iustificat impium 8, et pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9. Cuius vestigia secutus sanctus Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: Domine, ne statuas illis hoc delictum 10. Ad quam rem praeceptum pertinet: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur 11. Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit: Nulli malum pro malo reddentes 12; et apostolus Petrus: Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto 13: unde et in Psalmis legitur: Si reddidi retribuentibus mihi mala 14. Duorum postremorum illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a Domino, gratias non egerunt 15: illud vero ultimum quo nihil est peius, ad hos pertinet, de quibus in isto psalmo legitur. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi. Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere, quos vult ad maiora provehere, quibus dicit: Si dilexeritis eos qui vos diligunt, id est, si reddideritis bona pro bonis; quam mercedem habebitis, id est, quid magnum facietis? nonne et publicani hoc faciunt 16? Vult autem illos et hoc facere, et longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut Lex eis dederit ulciscendi modum: Oculum pro oculo, dentem pro dente 17: quae, si dici potest, iniustorum iustitia est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit; alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido vitiosa est, magisque ad iudicem pertinet inter alios hoc decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec parvum aliquid putari debet, quia non ait: Pro eo ut diligerent me, interficiebant me; sed, detrahebant mihi: ideo quippe interfecerunt, quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod in principe daemoniorum eicit daemonia 18; et: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? 19 et caetera talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis eos nocere qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui eius mortalem carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.
Christus pro inimicis orans nos ad patientiam aedificat.
5. Sed cum dixisset: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; quid ait? Ego autem orabam. Non quidem dixit quid orabat; sed quid melius intellegimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant; de qua cruce ille dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 20: ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quamquam bene intellegatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum 21, quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur vindicari: cum scriptum sit: Melior est patiens quam vir fortis 22. Docent igitur nos divina eloquia dominico exemplo, cum audimus: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam; ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis. Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tamquam ipso excitato, sicut factum est, cum dormiret in navi 23, qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus 24. Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat.
6. [v 5.] Sequitur autem: Et posuerunt adversum me mala pro bonis. Et quasi quaereremus, "Quae mala? pro quibus bonis"? Et odium, inquit, pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem exposuit quemadmodum supra dixerit: Pro eo ut me diligerent 25, quia dilectionem non utcumque, sed dilectioni eius debebant; cum hic addidit, pro dilectione mea. Hanc dilectionem in Evangelio commemorat, ubi dicit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui colligere filios tuos, tamquam gallina pullos suos sub alas suas et noluisti! 26.
Cum Deus punit, iustitiae dilectione movetur.
7. Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et eo modo illa dicit, tamquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum dicantur futura certissima veritate, et per Dei iustitiam super tales digne ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male optandi, quidam non intellegentes, putant odium odio, et malo animo malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et quam longe alio modo placeat iudici recta voluntate peccata punienti. Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non reddit malum pro malo, quoniam iustum reddit iniusto: quod autem iustum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione iustitiae, quod est bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci, opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo reddat, sibi blandiantur iniusti. Audiamus ergo deinde quid divinus sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intellegamus praedicta prophetantis; et Deum iusta retribuentem, sublevata in eius aeternam legem mente cernamus.
Diabolo subdebatur Iudas, dum Christo subesse noluit.
8. [v 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea 27. Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro his iniquitatibus suis, et quid eis divino iudicio futurum esset praenuntians: Constitue, inquit, super eum peccatorem: tamquam intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis loquebatur superius. Cum igitur hic Iudam traditorem secundum scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum 28; quid est: Constitue super eum peccatorem, nisi eum quem sequenti versu indicat, cum dicit: Et diabolus stet a dextris eius? Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. Stet autem a dextris eius, dictum est, quia opera diaboli praeposuit operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui saeculi huius gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui haec sunt, rectissime dictum est: Dextera eorum dextera iniquitatis 29. Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cuius autem os loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur: Beatus populus cuius Dominus Deus ipsorum 30: huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus: sicut et alibi dicit: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear 31. Diabolus ergo stetit a dextris eius, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit possideri, ne ab illo possideretur, cuius opera ipse Christus solvit, a quo noluit possideri.
Iudas, delictum machinans, salubriter orare nequibat.
9. [v 7.] Cum iudicatur, exeat condemnatus. Noluit enim talis esse cui diceretur: Intra in gaudium domini tui; sed talis de quo dicitur: Proicite illum in tenebras exteriores 32. Et oratio eius fiat in peccatum. Quoniam non est iusta oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Iudas ita orare potuerit, ut oratio eius fieret in peccatum, quaeri potest. Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo iam cogitaret: non enim iam poterat orare per Christum. Nam posteaquam illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret, indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset: Cum iudicatur, exeat condemnatus; ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 33: Et oratio eius, inquit, fiat in peccatum; quia non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.
Quo modo Deus Iudam proditorem ultus sit.
10. [v 8.] Fiant dies eius pauci. Dies eius dixit, dies apostolatus eius; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tamquam diceretur: Quid ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subiecit: Et episcopatum eius accipiat alter. Tamquam dicens: Et ipse pro suo merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.
11. [v 9.] Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. Utique mortuo ipso, et filii eius orphani, et uxor eius viduata est.
12. [v 10.] Nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Nutantes dictum est, incerti quo eant, omni praesidio destituti. Eiciantur de habitationibus suis. Exposuit quod supra dixerat, transferantur. Hoc autem totum quomodo uxori eius filiisque contigerit, sequentes indicant versus.
13. [vv 11.12.] Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Non sit illi adiutor: ad tuendam eius posteritatem dicit; ideo sequitur: Nec sit qui misereatur pupillis eius.
14. [v 13.] Sed quia possent etiam pupilli sine adiutore et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus propagatione servare; sequitur, et dicit: Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eius: id est, quod de illo generatum est, iam non generet, et cito transeat.
Quando et quibus filiis noceant patrum peccata.
15. [v 14.] Sed quid est quod deinde subiungit? In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. An intellegendum est, ut reddantur ei peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est: Reddam peccata patrum in filios 34; et illud quod per prophetam dicitur: Et anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur 35. Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse, qui iustitiam faciendo dissimiles fuerint. Illud autem quod dictum est: Reddam peccata patrum in filios, additum est, qui oderunt me, hoc est, sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si ergo Iudas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit; rediit iniquitas patrum eius in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris eius non est in eo deletum.
16. [v 15.] Fiant contra Dominum semper: id est, patres eius et mater eius fiant contra Dominum semper, non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. Contra Dominum enim dixit: In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt: Fiant in conspectu Domini semper; alii vero: Fiant coram Domino semper: sicut alibi dictum est: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo 36. Semper autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. Dispereat de terra memoria eorum: patrum scilicet et matris eius. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Iudas, et filii eius qui erant tamquam memoria patrum et matris eius, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.
Utrum quae circa nos aguntur noverit spiritus mortuorum.
17. Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Iudae pertinere credendum est, quod post eius mortem ad mendicitatem uxor eius et filii pervenerunt, et translati sunt, eiecti de habitationibus suis, scrutante feneratore omnem substantiam eius, et diripientibus alienis omnes labores eius, nemine adiuvante nec miserante pupillos eius, et quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis post mortem cuiusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus mortuorum. Verumtamen, quod breviter dici potest, si nulla illis esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui tormenta apud inferos patiebatur: Habeo ibi quinque fratres, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum 37. Sed quomodolibet intellegant qui hoc aliter intellegere conantur, et quia fatendum est non esse consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham quamvis longe agnoscebat, ideo eos etiam quae circa eorum caros aguntur vel laeta vel tristia scire necesse sit: hoc dico, paucos esse eius animi homines, qui post mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt, neglegant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit. Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum, et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum genus interire nolunt. Quapropter quod Iuda tam infeliciter mortuo, ita uxor vidua et filii eius orphani remanserunt, ut feneratore scrutante omnem substantiam eius, et diripientibus alienis labores eius, de suis habitationibus eicerentur, nec aliquem pupilli eius miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent; si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt, formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando iam cum aliis undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini ascensionem 38. Neque enim metueret ne hoc Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae mittebantur, de loculis auferebat 39.
Multiplici poena Iudaeorum populus multatus est.