Enarrationes in Psalmos (page 28)
18. [vv 6-15.] Sed iam videamus, si possumus, quantum Dominus adiuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum Iudaeorum, cuius inimicitiae contra dominum pertinaci odio permanserunt: cuius populi diximus Iudam in figura gessisse personam, sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Quemadmodum in Iuda, sic in isto populo intellegendum est; qui repulso a se Christo factus est subditus diabolo, cuius persuasiones in omnibus pravis et terrenis cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. Cum iudicatur, exeat condemnatus: quia in nequitia et in infidelitate persistens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 40. Et oratio eius fiat in peccatum; quia non fit per mediatorem Dei et hominum, hominem Iesum Christum 41, et sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchisedec 42. Fiant dies eius pauci. Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea perseveravit regnum Iudaeorum. Et episcopatum eius accipiat alter. Ipsum Dominum Christum non incongruenter intellegi existimo episcopatum populi Iudaeorum, quia de tribu Iuda factus est secundum carnem: et Apostolus ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum 43. Et ipse ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 44; quia illis exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc dixerunt: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum 45. Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum 46: unde illud mutare volentibus non frustra respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi 47. Hunc ergo episcopatum populi Iudaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus Gentium. Fiant filii eius orphani: de quibus dicitur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores 48. Facti sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quamquam et Deum patrem bene intelleguntur amisisse: Qui enim Filium non habet, ait Veritas, nec Patrem habet 49. Et uxor eius vidua. Uxor regni plebs intellegi potest, cui reges subditae dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. Nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Nutaverunt periculis, urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Iudaeorum. Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? Eiciantur de habitationibus suis. Ita factum est. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: id est, populi eius. Ubi nihil melius intellegitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 50. Omnem autem substantiam eius dictum est, omnem vitam eius; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. Et diripiant alieni labores eius: diabolus et angeli eius; quia non thesaurizant in coelo qui non habent Christum. Non sit illi adiutor. Quis adiutor est ei cui Christus non est? Nec sit qui misereatur pupillis eius. Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt, aut amisso Deo, cuius Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam, sed ad veram vitam, id est aeternam. Fiant nati eius in interitum: utique in interitum sempiternum. In generatione una deleatur nomen eius. Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent et tenerent, non delerentur. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in malitia etiam patrum eius iniquitatem. Sic enim eis dicit: Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt: et paulo post ait: Ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae 51. Et peccatum matris eius non deleatur. Peccatum Ierusalem, quae servit cum filiis suis, quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se. Fiant contra Dominum semper, iniquitas et peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo in aeternum vindicante. Et dispereat de terra memoria eorum. Terra Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra periit memoria eorum, qui cum essent rami naturales, propter infidelitatem fracti sunt 52.
Iudaei Christum totum, caput et membra, persecuti sunt.
19. [vv 16.17.] Pro eo quod non est recordatus, vel ille Iudas, vel ipse populus, facere misericordiam. Sed melius de populo accipitur quod ait, non est recordatus: nam si Christum occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam super membra eius, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit quia persecutus est hominem inopem et mendicum. Potest quidem accipi de Iuda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur 53. Mendicum autem quomodo intellegam, nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae: Da mihi bibere 54, et in cruce ait: Sitio 55? Sed quod sequitur quomodo accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem Iudas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset: Et persecutus est hominem inopem et mendicum, adiecit atque ait: Et compunctum corde mortificare; id est, ut mortificaret: nam quidam etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici, nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, compuncti sunt corde, qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus Petrus dicens inter caetera: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra 56. Sed quoniam iidem ipsi membra eius facti sunt, cuius in ligno membra fixerunt, populus Iudaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis 57. Et compunctum corde mortificare: plane compunctum corde, sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem Stephani compuncti corde 58; quia et ipse Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum divisit escas 59: et ipse compunctus corde, ut etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes mortificare compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut mortificaret, persequens, audivit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? 60 et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia faciebat compunctis corde.
De perpetua maledictione quam sibi servicati Iudaei compararunt.
20. [v 18.] Deinde sequitur Psalmus: Et dilexit maledictionem, et veniet ei. Quamquam et Iudas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: Sanguis eius super nos et super filios nostros 61. Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et Iudas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Iudaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit: Tu sis discipulus eius 62: et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. Et induit maledictionem sicut vestimentum: sive Iudas, sive ille populus. Et intravit sicut aqua in interiora eius. Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in eius incidit iudicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna 63; corpus foris, animam intus. Et sicut oleum in ossibus eius. Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tamquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tamquam impune committere.
21. [v 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur. Cum superius iam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia dixerat: Induit maledictionem sicut vestimentum 64, differt ab eo vestimentum quo non induitur, sed operitur? Induitur enim quisque tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu hominum de iniquitate gloriari? Et sicut zona, inquit, qua semper praecingitur. Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait: Et sicut zona qua semper praecingitur.
22. [v 20.] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Non dixit, merces eorum; sed, opus eorum: manifestum est enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est unus Iudas, sed multi, de quibus dicitur, Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Quamquam et pluralis numerus poni potuit pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo: Mortui sunt qui quaerebant animam pueri 65. Sed qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et Prophetae praenuntiarunt? Et qui loquuntur, inquit, mala adversus animam meam: negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 66.
Christus in forma Dei et in forma servi semper considerandus.
23. [v 21.] Et tu, Domine, Domine, fac mecum. Quidam subaudiendam putaverunt misericordiam, quidam vero et addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: Et tu, Domine, Domine, fac mecum, propter nomen tuum. Unde sensus altior non est praetermittendus, ita dixisse Filium Patri: Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intellegamus (sequitur enim: Quia suavis est misericordia tua), et ipsam quia non dixit: Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid huiusmodi; sed ait: Fac mecum; bene intellegimus et Patrem et Filium simul facere misericordiam in vasa misericordiae 67. Potest hoc etiam sic intellegi: Fac mecum, id est, adiuva me. Quod in quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae partibus nostris est, dicimus: "Nobiscum facit". Pater quippe adiuvat Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma Dei, Filius adiutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre omnipotens est, ex quo et ipse adiutor est hominis. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 68: nec alios Pater, alios Filius, aut aliter Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc est Pater, cui dicit in Psalmis: Suscita me, et reddam illis 69: in quantum autem Deus est, etiam ipse se suscitavit; propter quod dicit: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud 70. Quod etiam hic significavit, si quis diligenter intendat: scrutari enim iussit Scripturas, quae testimonium perhibent de illo 71, non in superficie pertransiri. Non enim tantummodo ait: Tu, Domine, Domine, fac mecum; sed ait: Et tu. Quid est: Et tu, nisi quia et ego? Quod autem non semel Domine, sed repetens ait: Domine, Domine; habet in hoc orantis affectum: sicuti est: Deus, Deus meus 72. Quod vero, cum dixisset: Fac mecum, addidit, propter nomen tuum; gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic sequitur: Quia suavis est misericordia tua.
24. [v 22.] Libera me, quia egenus ei pauper ego sum. Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Hoc ad illud refertur, quod ait propinquante passione: Tristis est anima mea usque ad mortem 73.
25. [v 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum. Hoc ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Excussus sum sicut locustae. Hoc iam in membris eius, hoc est fidelibus eius, convenientius intellegi existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, sicut locustae, quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent accipi etiam multae, sicut illud est: Dixit, et venit locusta 74; sed esset obscurius. Excussi sunt ergo, id est, fugati a persecutoribus fideles eius, quorum vel multitudinem significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in locum.
Christus a mortis contumelia ad gloriam immortalitatis evectus.
26. [v 24.] Genua mea infirmata sunt a ieiunio. Legimus Dominum Christum quadraginta dierum habuisse ieiunium 75: sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua eius infirmarentur? An et hoc in membris eius, hoc est sanctis eius, aptius intellegitur? Et caro mea immutata est propter oleum: propter gratiam spiritalem. Unde et Christus appellatur a chrismate: chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius, sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset: Genua mea infirmata sunt a ieiunio, ubi significatum esse arbitror eos qui in membris eius fortes videbantur, tamquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta, in eius passione defecisse usque ad negationem, quae apparuit in Petro; tamquam ad eos confirmandos, ne succumbendo penitus caderent: Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum, ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso Spiritu sancto ungerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem. Hoc enim dixerat: Non potest ille venire, nisi ego abiero 76: et Evangelista dixit: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus 77. Nondum erat immutata caro eius. Sive autem per aquam propter ablutionem vel irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem caritatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Iesus Christus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me 78.
27. [v 25.] Et ego factus sum opprobrium illis: per mortem crucis. Christus enim nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum 79. Viderunt me, et moverunt capita sua. Quia viderunt pependisse, non viderunt resurrexisse; viderunt quando genua eius sunt infirmata, non viderunt quando est caro immutata.
28. [v 26.] Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo: Adiuva me, et, salvum me fac; in quibus Saulo dixit: Quid me persequeris? 80 Quod autem addidit, secundum misericordiam tuam; gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.
Manus Dei intellegamus esse Christum
29. [v 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. De his dixit, sciant, pro quibus saevientibus et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in eius illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt. Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est: Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intellegamus itaque manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur: Et brachium Domini cui revelatum est? 81 Haec manus et erat, et fecit eam; quia: In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est 82: et erat sine tempore secundum divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem 83.
30. [v 28.] Maledicent illi, et tu benedices. Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem 84, et quaerentium mendacium; Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. Qui insurgunt in me, confundantur. Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. Servus autem tuus laetabitur: sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.
31. [v 29.] Induantur qui detrahunt mihi pudorem: id est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploidem confusionem suam. Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt istum versum: Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam. Intellegitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram Deo et coram hominibus.
Cum Christi membra Deum laudant, Christi voce et corde laudant.
32. [v 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet: cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed nimis, graece dicitur; iste autem versus non habet , sed habet . Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro eo ponerent aliquando nimis, aliquando valde. Sed si nimis pro eo quod est valde intellegatur, potest et in laude poni; nam et ista confessio laudem significat. Ita enim sequitur: Et in medio multorum laudabo eum. Dicit etiam in alio psalmo: In medio Ecclesiae cantabo te 85. Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia? Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant, ille laudat, quia membra sunt eius; quomodo in medio multorum laudat, quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in consummationem saeculi 86; ut quod ait, in medio multorum, hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem cor est tamquam hominis medium; nihil melius intellegitur dictum, quam in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in cordibus nostris 87: et ideo ait, in ore meo, id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem 88.
33. [v 31.] Quia astitit a dextris pauperis. De Iuda dictum erat: Et diabolus stet a dextris eius; qui suas divitias augere voluit Christo vendito: hic autem Dominus astitit a dextris pauperis, ut divitiae pauperis sint ipse Dominus. Astitit quippe a dextris pauperis, non ut ei multiplicaret annos vitae quandoque finiendae, neque ut eius augeret pecuniam, aut eum faceret corporis viribus fortem, vel ad tempus incolumem; sed ut salvam faceret, inquit, a persequentibus animam meam. Salva fit autem a persequentibus anima, si non eis consentiatur ad malum; non eis autem consentitur, cum assistit Dominus a dextris pauperis, ne ipsa paupertate, id est infirmitate, succumbat. Hoc adiutorium praestitum est corpori Christi in sanctis martyribus omnibus.
IN PSALMUM 109
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Deus promittendo nostrum se debitorem constituit.
1. Quantum Dominus donat, qui nos ministros constituit verbi et sacramenti sui servire vobis in adipe misericordiae suae, suscepimus psalmum istum, quem modo cantavimus, brevem numero verborum, magnum pondere sententiarum, adiuvante illo qui vos fecit intentos, ut et nos faciat idoneos, sicut possumus, considerare atque tractare. Vivat anima vestra, et vigilet in Deum. Tempus enim constituit Deus promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis. Promissionum tempus erat tempore Prophetarum usque ad Ioannem Baptistam: ab illo autem et deinceps usque ad finem, tempus est implendi quae promissa sunt. Fidelis Deus qui se nostrum debitorem fecit; non aliquid a nobis accipiendo, sed tanta nobis promittendo. Parum erat promissio, etiam scripto se teneri voluit, veluti faciens nobiscum chirographum promissorum suorum; ut cum ea quae promisit solvere inciperet, in scriptura promissorum consideraremus ordinem solvendorum. Tempus itaque prophetiae, praedictio erat, ut saepe iam diximus, promissionum. Promisit salutem aeternam, et beatam vitam cum Angelis sine fine, et haereditatem immarcescibilem, gloriam sempiternam, dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, ex resurrectione a mortuis nullum deinceps moriendi metum. Hoc est promissum eius tamquam finale, quo decurrit nostra omnis intentio, quo cum venerimus, nihil amplius requiramus, nihil amplius exigamus. Sed ad illud quod erit in fine quo ordine veniatur, neque hoc tacuit promittendo et praenuntiando. Promisit enim hominibus divinitatem, mortalibus immortalitatem, peccatoribus iustificationem, abiectis glorificationem. Quidquid promisit, indignis promisit, ut non quasi operibus merces promitteretur, sed gratia a nomine suo gratis daretur. Quia et hoc ipsum quod iuste vivit, in quantum homo potest iuste vivere, non meriti humani, sed beneficii est divini. Nemo enim iuste vivit, nisi iustificatus, id est, iustus effectus: ab illo autem fit homo iustus, qui nunquam potest esse iniustus. Sicut enim lucerna non a seipsa accenditur, ita nec anima humana sibi praestat lucem; sed clamat ad Deum: Tu illuminabis lucernam meam, Domine 1.
Divinarum promissionum sponsor Christus.
2. Cum ergo peccatoribus promissum sit regnum coelorum, non in peccato permanentibus, sed a peccato liberatis, et iustitiae servientibus; quod ipsum ut possint, gratia, ut diximus, adiuvantur, et ab eo qui semper est iustus, iustificantur: incredibile videbatur tantam Deum curam gerere pro hominibus, hodieque qui de gratia divina desperant, atque a pessimis moribus nolunt se convertere ad Deum, ut ab illo iustificentur, et per eius indulgentiam deletis omnibus peccatis suis incipiant in illo vivere iuste, qui nunquam vixit iniuste, hanc habent perniciem cogitationis suae in seipsos, ut dicant Deum res humanas non curare, nec inde posse cogitare mundi huius artificem atque rectorem, quemadmodum quisque mortalis in terra vivat. Ita nec computari se homo putat a Deo, qui factus est a Deo. Talem hominem si alloqui possimus: si admittat nos prius ad aures suas, deinde ad cor suum; si non repellat resistendo quaerentem se, et patiatur perditus inveniri se; possumus ei dicere: O homo, quomodo te Deus factum non computabit, qui ut fieres ante curavit? Cur te in ordine rerum conditarum numerari non putas? Noli credere seductori: capilli tui numerati sunt conditori 2. Hoc denique et Dominus in Evangelio discipulis ait, ne mortem timerent, ne aliquid suum in morte periturum putarent. Illi in morte de anima sua pertimescebant, ille ipsis securitatem etiam de capillis dabat. Itane vero anima perit, cuius capillus non perit? Verumtamen, fratres, quia incredibile videbatur hominibus quod promittebat Deus, ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, infirmitate, pulvere et cinere futuros homines aequales Angelis Dei; non solum Scripturam cum hominibus fecit, ut crederent; sed etiam fidei suae posuit mediatorem, non quemlibet principem, aut quemlibet angelum vel archangelum, sed unicum Filium: ut qua via nos perducturus esset ad illum finem quem promisit, per eum ipsum Filium suum et ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo si Filium suum faceret demonstratorem viae; eum ipsum viam fecit, ut per illum ires regentem te, ambulantem per se.
Christus, noster apud Patrem advocatus, per Prophetas praenuntiatus.
3. Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis eius aequalitatem. Quam longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in summo, quam nos in imo desperati iacebamus? Sine exspectatione salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 3. Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum, quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax fieret visionis eius, quae latendo differebatur, non negando auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines, assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod minatus est, iustis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Iesum Christum certe aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio iam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Iesus Christus quaereret a Iudaeis, cuius filium dicerent esse Christum, et respondissent: David; ille continuo retulit respondentibus, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu, inquit, vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? 4 Ab hoc versu psalmus iste incipit.
Et filium David et dominum David Christum credamus.
4. [v 1.] Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hanc ergo quaestionem Iudaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Iudaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: Liber generationis Iesu Christi filii David 5. Evangelista dicit librum se scribere generationis Iesu Christi, filii David. Recte ergo Iudaei interrogati a Christo, cuius esse filium crederent Christum, responderunt: David. Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Iudaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 6: dicit etiam ad Timotheum: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum. Et de ipso evangelio quid dicit? In quo laboro usque ad vincula, tamquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus 7. Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat 8. Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio? Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Iudaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tamquam contradictionis, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? et interposuit testimonium de hoc psalmo: Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est eius? Iudaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad iustitiam 9; ore autem confessio fit ad salutem: credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.
Caecos illos de quibus Ev. (Mt 20, 29-34) loquitur imitemur.
5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Iesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure iam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: Miserere nostri, fili David 10. Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: Miserere nostri, fili David. Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: Quid, inquit, vultis ut faciam vobis? 11 Et illi: Domine, ut videamus 12. Tetigit et aperuit oculos eorum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem. Aliquid ergo transitorium Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi huius hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: Miserere nostri, fili David. Tamquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.
De incarnati Verbi ineffabili mysterio.
6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Iudaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Iudaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tamquam doctor interrogat. Dicerent miseri Iudaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius est filius? Respondeamus omnino quod Iudaei, sed non remaneamus ubi Iudaei. Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Iesu Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicant concordia ora christiana: David. Referat et Doctor, et revocet nobis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt 13: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata iacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis: ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens 14; inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens: Quomodo filius eius est? non te filium eius negasti, sed modum quo id fieret inquisisti. Dicit eum, inquis: David Dominum; quomodo filius eius est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intellegebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus 15. Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David 16: erant enim Ioseph et Maria de domo et patria David. Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, vocabunt nomen eius Emmanuel, Nobiscum Deus: ecce habes et Dominum David.
Christus in ipsa carne quam assumpserat honoratus.
7. Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit. Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus caritate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere licet: David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum. Ipse ergo David de Christo quid dicit? Nam: Ipsi David Psalmus: et iste est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo difficultatis. Quid ergo dicit David? Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod est, scabellum pedum tuorum; hoc est, sub pedibus tuis: scabellum enim pedum sub pedibus est. Dixit, inquit: Dominus Domino meo. Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos, quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum fiducia magna dicit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Novimus Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et in coelos ascensionem. Factum est iam; nec vidimus, sed credidimus: in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cuiusquam regem fieri patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui. Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem transitus Christi, etiam illud ab Apostolo dicitur: Propter quod illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum 17. Donavit, inquit, ei nomen quod est super omne nomen: Christo secundum hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti, donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ubi erit David, ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit; Dominus eius erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus audiatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
De iustitia fidei qua hominum corda mundantur.
8. Sede, non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat: Iustus ex fide vivit 18. Non ergo esset iustitia fidei, nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus. Quam enim multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo abscondisti, et remanserunt? Absit: Perfecisti autem sperantibus in te 19. Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia exspectamus 20. Quia ergo quae videtur non est spes; Abscondisti dulcedinem timentibus te. Quia quod non videmus, speramus, et per patientiam exspectamus; Perfecisti sperantibus in te. Denique, carissimi, intente accipite quod dicturus sum. Quoniam iustitia nostra ex fide est, et fide mundantur corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim positum est; et: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 21; et: Fide mundans corda eorum 22. Quia ergo haec est iustitia fidei, credere quod non vides, et ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: Ipse arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio 23. De quo peccato? de qua iustitia? de quo iudicio? Ipse sequitur et exponit; coniecturas hominum non admittit: De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Quanta alia peccata Iudaeorum! Et tamen quasi hoc unum sit, ita dixit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me 24. Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: Si non venissem, peccatum non haberent 25. Quid est hoc: Si non venissem, peccatum non haberent? Ergo ad iustos venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis, quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si non admitteretur, omnia relaxarentur. De peccato quidem, ait, quia non crediderunt in me: et alibi: Si non venissem, peccatum non haberent. Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum, inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo de peccato, quia non crediderunt in me: de iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Haec est iustitia, quia ad Patrem vadis, et iam non videbunt te: haec iustitia enim ex fide est. Iustus enim ex fide vivit 26; et tunc ex fide vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad iustitiam pertinet ex fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut ipsam iustitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non viderent: De iustitia, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 27. Haec, inquit, erit iustitia vestra, ut credatis in eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in die resurrectionis postea videatis.
Apud Dominum locum habebimus aut gratiae aut poenae.
9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit Deus: Sede a dextris meis; et addidit, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, hoc est, sub pedibus tuis. Non vides Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Cum hoc impletur in aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum pedum eius? Quibus inania meditantibus dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius; et dixerunt: Disrumpamus vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum: non nobis dominentur, non nos sibi subiugent. Qui habitat in coelis, irridebit eos 28: inimicus eras; eris sub pedibus eius, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici eius sub pedibus eius. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur, indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius: numquid fremendo, numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum conveniendo, efficient ut non impleatur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 29? Implebitur omnino, et illis frementibus, et illis inania meditantibus: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non nescio quis inaniloquus, sed Dominus dixit ad me 30. Sic et in hoc psalmo possumus dicere: Dixit, non quicumque, non illi qui fremunt et meditantur inania; sed Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non implebitur? Periit memoria eorum cum strepitu. Loquitur certe et alius psalmus, sed non alius spiritus: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet 31. Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet, ipse dixit Domino meo: Sede a dextris meis. Sedet enim a dextris Patris, donec ponat omnes inimicos eius scabellum pedum eius.
Regni illius, in nobis fidelibus incepti, nullus erit finis.
10. [v 2.] Et quid sequitur? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Apparet, fratres, evidentissime apparet non de illo regno Christi Prophetam loqui, quo regnat semper apud Patrem, rerum Dominum quae per illum creatae sunt: quando enim non regnat in principio Verbum Deus apud Deum? Dicitur enim: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, in saecula saeculorum 32. Regi saeculorum honor et gloria, in saecula saeculorum: cui regi saeculorum? Invisibili, incorruptibili. In eo enim quod et Christus est cum Patre invisibilis et incorruptibilis, quia Verbum eius est, et Virtus eius, et Sapientia eius, et Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia; Rex est saeculorum: sed tamen illud dispensatorium et transitorium, quo nos per medietatem carnis suae vocavit in aeternitatem, regnum eius incipit a Christianis; sed regni eius non erit finis. Ponuntur ergo scabellum pedum eius inimici eius, sedentis ad dexteram Patris, ponuntur, ut dictum est; id agitur, id usque in finem omnino peragitur. Nemo dicat non posse impleri quod coeptum est. Quid finem coepti desperas? Omnipotens coepit, omnipotens se promisit impleturum esse quod coepit. Unde autem coepit? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Quae Sion, ipsa est Ierusalem. Audi ipsum Dominum: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die 33. Hinc sedet ad dexteram Dei Patris, resurgendo ubi fuit. Deinde illo sedente ad dexteram Patris, quid agitur? ut ponantur inimici eius scabellum pedum eius, quid agitur? Audi illum docentem et exponentem: Et praedicabitur in nomine eius poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 34; quia: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam virtutis tuae, hoc est regnum potentiae tuae; quia: Reges eos in virga ferrea 35: emittet Dominus ex Sion; quia: Incipientibus ab Ierusalem.
Christi claritas summa principium habuit humilitatis.
11. Cum ergo emiserit ex Sion virgam virtutis eius, quid fiet? Et dominare in medio inimicorum tuorum. Prius dominare in medio inimicorum tuorum: inter frementes gentes. Numquid enim postea cum acceperint honorem suum sancti, et suam damnationem impii, in medio inimicorum suorum dominabitur? Et quid mirum si tunc dominabitur, secum in aeternum regnantibus iustis, et aeternis poenis ardentibus impiis? quid mirum si tunc? Modo in medio inimicorum tuorum, nunc in isto transitu saeculorum, in ista propagatione et successione mortalitatis humanae, nunc dum torrens temporum praeterlabitur, ad hoc directa est virga virtutis tuae ex Sion, ut domineris in medio inimicorum tuorum. Dominare, dominare in medio Paganorum, Iudaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare, dominare, fili David, Domine David, dominare in medio Paganorum, Iudaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare in medio inimicorum tuorum. Hunc versum non recte intellegimus, si non fieri iam videmus. Sede ergo a dextris Dei, occultare ut credaris, donec impleantur tempora gentium. Sic enim scriptum est: Quem oportebat coelum recipere, donec impleantur tempora gentium 36. Ut enim resurgeres, mortuus es; ut ascenderes, resurrexisti; ut sederes ad dexteram Patris, ascendisti: ergo ut ad dexteram Patris sederes, mortuus es. De morte enim resurrectio, de resurrectione ascensio, de ascensione ad dexteram sessio: hoc totum ergo coepit a morte. Excellentia claritatis huius, principium habet humilitatis. Te itaque sedente ad dexteram Patris, implentur tempora gentium, ponuntur inimici omnes scabellum pedum tuorum, et ad hoc ut perveniatur, prius dominaberis in medio inimicorum tuorum: ad hoc enim virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion 37. Ut autem morereris, et per mortem tuam deleretur chirographum peccatorum 38, et praedicaretur poenitentia et remissio delictorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, caecitas Iudaeorum fecit. Aliis illuminandis, aliorum caecitas militavit: Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 39. Caecitas ex parte Israel facta occidit te; occisus resurrexisti, sanguine tuo peccata Gentium diluisti, ad dexteram Patris sedens undique patientes et ad te confugientes collegisti. "Facta est" ergo "caecitas ex parte Israel, facta est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret," et omnes inimici tui essent scabellum pedum tuorum. Sed hoc nunc, postea quid?
Videntibus servi formam Christus Dei formam videndam promisit.
12. [v 3.] Tecum principium in die virtutis tuae. Quis iste dies est virtutis eius? Quando cum illo principium, vel quod principium, vel quomodo cum illo principium; quandoquidem et ipse principium? Adiuvet Dominus, ut nec mihi dicere perturbetur, nec vobis audire. Video enim quod iam factum est, et vobiscum video oculis fidei: oculis quoque carnis video quod iam fit, rursusque oculis fidei vobiscum spero quod futurum est. Quid ergo factum est? quid fit? quid futurum est? Christus passus est, mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, ut novimus, quadragesimo die, sedet ad dexteram Patris: hoc iam factum est, hoc non vidimus, sed credimus. Quid nunc fit? Dominatur in medio inimicorum suorum, emissa virga virtutis eius ex Sion; fit hoc, id agitur. Formam servi et praesentem tunc viderunt servi, et absentem nunc credunt servi. Hoc credimus de forma servi, quod possumus capere, dum adhuc sumus servi. Hoc est enim illud lac parvulorum, quod temperavit, panem traiciens per carnem. Nam panis ille Angelorum, in principio erat Verbum: ut tamen panem Angelorum manducaret homo 40, Creator Angelorum factus est homo. Ita nobis Verbum incarnatum factum est receptibile: quod recipere non valeremus, si Filius aequalis Deo non se exinaniret formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 41. Ut ergo utcumque capere possemus eum qui non posset capi a mortalibus, mortalis factus est immortalis; ut peracta sua morte faceret immortales, et aliquid daret inspiciendum, aliquid credendum, aliquid post videndum. Inspiciendam dedit formam servi praesentibus, non solum oculis videndam, sed etiam manibus pertractandam. Cum eadem forma ascendit in coelum, credere nobis iussit quod illis videre concessit. Sed et nos habemus quod videamus: illi enim viderunt virgam emissam ex Sion, nos videmus dominari in medio inimicorum suorum. Hoc totum, fratres, pertinet ad dispensationem formae servilis, quae tolerabiliter capitur a servis, et amatur a futuris liberis. Veritas enim incommutabilis quod est Verbum Dei, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, in se manens innovat omnia 42. Hanc ut videamus, magna et perfecta cordis munditia necessaria est, quae fit per fidem. Demonstrata enim forma servi, dilata est ad demonstrandam formam Dei. Idem quippe in forma servi loquens servis ait: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 43. Videntibus se promisit demonstraturum se. Quid videbant? quid promittebat? Videbant formam servi, promittebat formam Dei. Ostendam, inquit, meipsum illi. Ipsa est claritas ad quam perducitur regnum quod modo transitu saeculi huius colligitur: ducitur enim ad quamdam visionem ineffabilem, quam non merebuntur impii. Caeterum forma servi cum hic esset, visa est ab impiis: viderunt eam qui crediderunt, viderunt et qui occiderunt. Ne aliquid magnum putes videri formam illam, viderunt amici, viderunt inimici; et quidam videntes interfecerunt, quidam non videntes crediderunt. Hanc ergo formam servi, quam hic iam in humilitate viderunt et pii et impii, videbunt et in iudicio et pii et impii. Cum enim Dominus ante oculos discipulorum suorum ferretur in coelum, sonuit vox angelica intuentibus eum: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Iesus sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum 44. Sic ergo, sic, in eadem forma: quia de impiis dictum est: Videbunt in quem pupugerunt 45. Videbunt iudicaturum, quem irriserunt iudicatum. Ipsa itaque forma servi in iudicio conspicua erit et iustis et iniustis, et piis et impiis, et fidelibus et infidelibus. Quid ergo impii non videbunt? Nam de quibus dictum est: Videbunt in quem pupugerunt; de ipsis rursum dictum est: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini 46. Quid est hoc, fratres? Discernamus, discutiamus. Excitatur impius, ut aliquid videat; tollitur impius, ut aliquid non videat. Iam quid sit visurus, ostendimus; formam illam de qua dictum est: Sic veniet 47. Quid ergo non est visurus? Et ostendam meipsum illi 48. Quid est, meipsum? Non formam servi. Quid est, meipsum? Formam Dei, in qua non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo 49. Quid est, meipsum? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 50. Haec claritas Dei est ineffabilis lux, fons lucis sine commutabilitate, veritas sine defectu, sapientia in seipsa manens, innovans omnia: haec substantia Dei est. Itaque tolletur impius, ut non videat hunc honorem Domini. Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt 51.
Dei virtus et Dei sapientia Christus.
13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est, tempore; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi videtur dictum; quod sine praeiudicio dicam, si quis intellegere aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur dictum: Tecum principium in die virtutis tuae. Denique hoc, quantum puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est virtus eius, qua subiecit gentes iugo suo, qua stravit populos, non ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus eius; quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 52: quia ergo dicta est et hic virtus eius, quam commendavit dicendo: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum: quanta enim virtus eius dominans in medio inimicorum suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi dicentium: Quando morietur, et peribit nomen eius? 53 cum crescat gloria eius per populos, cum eius nomini subiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis frendat et tabescat 54: quia ergo est et haec virtus eius, volens Propheta commendare aliter virtutem eius, sicuti est Virtus Dei et Sapientia Dei Christus in lumine perpetuo incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Quid est: Tecum principium? Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius diceretur: Tu es principium, quam Tecum principium. Respondit enim interrogantibus: Tu quis es, et ait: Principium, quia et loquor vobis 55: cum sit principium et Pater, de quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus: sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius non duo, sed unum principium. Tecum principium. Tunc videberis quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium. Nonne enim tu dixisti: Ecce itis quisque ad sua, et me solum relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est 56? Et hic ergo tecum principium. Dixisti enim et alibi: Pater autem in me manens facit opera sua 57. Tecum principium; nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus iam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es 58: etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat 59. Tunc ergo videbitur quod nunc creditur: tunc tecum principium videntibus sanctis, videntibus iustis; sublatis de medio impiis, ne videant honorem Domini.
Quod videre nondum potes crede, ut videre merearis.
14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus obiurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 60. Sed qui me vidit, non qui formam servi in me vidit. Qui ergo me vidit, qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me, vidit et Patrem. Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem. Quasi ei Philippus tacitus responderet: Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem; quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? 61 Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit: Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae: non virtutis infirmitatis tuae, quia ibi virtus. Virtutis tuae: habent nunc homines in fide, in spe, in caritate, in bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem 62. Tecum ergo principium: videberis cum Patre, in Patre, ut Pater tecum principium in die virtutis tuae, illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus 63: etenim in die virtutis tuae tecum principium.
Visio quaedam beatificans est vita aeterna.
15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est, nominata est virtus eius, cum emittitur virga virtutis eius ex Sion, ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? In splendore sanctorum. In splendore, inquit, sanctorum. De ipsa virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 64; cum ipsae cogitationes invicem non videntur, non hoc est: In splendore sanctorum. Sed quid est: In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 65. Hoc erit: In splendore sanctorum; quia tunc iusti fulgebunt in regno Patris sui, sicut sol. Audite enim quid sit hoc: In splendore sanctorum. Veniet, inquit, messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 66. In quo regno? Videte si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est: Tecum principium. In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram positis hoc dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 67. Deinde damnatis impiis, segregatis iustis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat: Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam 68. Quod dixerat regnum, hoc dixit vitam aeternam, quo non ibunt impii. Videte si quaedam visio est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 69; quia tecum principium in die virtutis tuae. Ergo: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore sanctorum.
Christus Dei et Davidis proles.
16. Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? Ex utero ante luciferum genui te Quid hic: Si Deus Filium habet, numquid et uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est tamen: Qui est in sinu Patris, ipse enarravit 70. Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est: Ex utero? Ex secreto, ex occulto; de meipso, de substantia mea; hoc est: Ex utero: quia: Generationem eius quis enarrabit? 71 Accipiamus ergo Patrem dicentem ad Filium: Ex utero ante luciferum genui te. Quid est ergo ante luciferum? Lucifer pro sideribus positus est, tamquam a parte totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera. Sed illa sidera quomodo facta sunt? Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis 72. Si ergo et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando. Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia, et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non potuit: et dixit iam Dominum suum, quia: Dixit, inquit: Dominus Domino meo: Sede a dextris meis 73. Et ipse loquitur, ipsius quasi sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit dicere: Ex utero ante luciferum genui te: ex utero virginali, ex utero ante luciferum genui te. Si enim illa virgo ducens propaginem de carne David, ex illo utero natus Christus, tamquam ex utero genitus a David. Ex utero, quo masculus non accessit: ex utero prorsus, proprie ex utero, quia solus ex solo utero. Ergo: Ex utero, inquit ille, qui eum Dominum suum dixerat: Ex utero ante luciferum genui te. Et hoc ipsum ante luciferum signate dictum, et proprie dictum, et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super gregem suum 74. Ex utero ante luciferum genui te. O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius meus, nisi quia Ex utero ante luciferum genui te?
Christus sacerdos et victima N.T. De iuramento et poenitentia in Deo.
17. [v 4.] Et ad quid natus es? Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex utero, de virgine intellegimus; ante luciferum, noctu, sicut Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerret a nobis acceptam. Iuravit ergo Dominus. Quid est: Iuravit Dominus? Ergo Dominus iurat, qui prohibet hominem a iurando 75? An forte ideo magis hominem prohibet a iurando, ne in periurium prolabatur, et ideo Deus magis iurat, quia non potest esse periurus? Homo enim qui per consuetudinem iurandi potest lingua in periurium prolabi, bene prohibetur iurare: tanto enim longius erit a periurio, quanto erit longe a iurando. Qui enim iurat homo, falsum et verum iurare potest: qui autem non iurat. Cur ergo non iuret Dominus, quando Domini iuramentum promissionis est firmamentum? Iuret omnino. Quid ergo tu facis, cum iuras? Testaris Deum: hoc est iurare, Deum testari; et ideo molestum, ne ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu iurando testaris Deum, cur ergo non et Deus iurando testetur seipsum? Vivo ego, dicit Dominus, iuratio Dei est. Sic iuravit de semine Abrahae: Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes 76. Et semen Abrahae quod est Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae, erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio ergo secundum ordinem Melchisedec, iuravit dominus, et non poenitebit eum. Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur, in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est, praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala poenituerit. Iuravit ergo Dominus; iuravit, firmavit: non eum poenitebit, non mutabit. Quid? Tu es sacerdos in aeternum. Ideo in aeternum, quia non poenitebit eum. Sed sacerdos, secundum quid? Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris sacramenta? Absit. Iam illa sublata sunt, everso iam templo, remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec Iudaei habent. Vident perisse iam sacerdotium secundum ordinem Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Fidelibus loquor. Si quid non intellegunt catechumeni, auferant pigritiam, festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere; Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.
Christus ad dexteram Patris sedens et inter nos humilitate commorans.
18. [v 5.] Dominus a dextris tuis. Dominus dixerat: Sede a dextris meis; nunc Dominus a dextris eius, quasi mutaverint sedes. An forte sic potius: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, ad Christum dictum est? Tu es sacerdos in aeternum, iuravit Dominus. Quis Dominus? Qui dixit Domino meo: Sede a dextris meis, ipse iuravit. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; et ad ipsum Dominum qui iuravit, sermo directus est: Dominus a dextris tuis. O Domine, qui iurasti et dixisti: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; ipse sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis; ipse, inquam, sacerdos in aeternum, de quo iurasti: Dominus est a dextris tuis: quia eidem Domino meo dixisti: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Iste ergo Dominus qui est a dextris tuis, de quo iurasti, et cui iurasti dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Conquassavit in die irae suae reges. Ipse utique Christus Dominus a dextris tuis, cui iurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro nobis 77, tamquam sacerdos intrans in interiora vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens peccatum, et ideo facile mundans a peccatis? 78 Ille ergo a dextris tuis conquassavit in die irae suae reges. Quos reges, quaeris? Excidit tibi: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius 79? Hos reges conquassavit gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen christianum de terra, et non potuerunt; quia qui offenderit in lapidem illum, conquassabitur 80. Offenderunt ergo in lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt: Quis est Christus? Nescio quis Iudaeus, nescio quis Galilaeus, sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter et humiliter iacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis, cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit iudicium manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur: Pro occultis filii: nonus psalmus, si bene memini, inscribitur: Pro occultis filii; et ibi ostenditur iudicium occultum irae occultae. Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et quo valet quod conquassantur? Audi et de iudicio futuro: Quia qui offenderit in lapidem illum, ait, conquassabitur; super quem vero ceciderit lapis ille, conteret eum 81. Cum ergo offenditur in eum, quasi humilis iacet; tunc conquassat: cum autem conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis, conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum, distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi, occultae poenae et iudicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non conquassat iacens. Iacens dico, tamquam contemptibilis apparens. Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris? 82 Sed tamen quamvis de coelo, non diceret: Quid me persequeris? quem nemo tangebat, nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis quasi iaceret. Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae reges.
De perutili consilio in humilitate ambulandi.
19. [v 6.] Iudicabit in gentibus. Sed nunc: Pro occultis; erit enim et iudicium manifestum: Iudicabit in gentibus. Modo enim fit: Periit memoria eorum cum strepitu. In ipso psalmo est: Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet; paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Ibi dictum est: Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum 83: hoc occulte agitur. In die ergo irae suae conquassavit reges. Iudicabit in gentibus. Quomodo? Audi quod sequitur: Replebit ruinas. Modo sic iudicat in gentibus, ut repleat ruinas: nam quando in fine iudicaverit, damnabit ruinas. Replebit ruinas: quas ruinas? Quisquis a nomine eius timuerit, cadet: cum ceciderit, evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. Iudicabit in gentibus, replebit ruinas. Quisquis contumax es in Christum, casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum deicias, humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine, tunc deicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in alio loco Scriptura: Destrue eos, et non aedificabis eos 84. Procul dubio non diceret de quibusdam: Destrue eos, et non aedificabis eos; nisi quosdam ita destrueret, ut aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita iudicat, ut repleat ruinas. Conquassabit capita super terram multa. Hic, super terram, in hac vita, conquassabit capita multa. De superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in iudicium aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo, sed replendo aedificabit.
Mortalitatis nostrae particeps affectus, Christus mortem devicit.
20. [v 7.] De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput. Videamus et in via bibentem de torrente. Primo quis est torrens? Profluxio mortalitatis humanae. Sicut enim torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est, cursum finit; sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines; vivunt, moriuntur; et, aliis morientibus, alii nascuntur, rursusque, illis morientibus, alii oriuntur: succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non currit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quomodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare, nec apparet; nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit; morte rursum in occultum pergit; medium hoc sonat, et transit. De hoc torrente bibit ille; non est dedignatus bibere de hoc torrente. Bibere enim de hoc torrente, illi erat nasci et mori. Hoc habet torrens iste, nativitatem et mortem: suscepit hanc Christus; natus est, mortuus est: ita de torrente in via bibit. Exsultavit enim sicut gigas ad currendam viam 85. De torrente ergo in via bibit; quia in via peccatorum non stetit 86. Quia ergo de torrente in via bibit; propterea exaltavit caput: id est, quia humiliatus est, "et factus est subditus usque ad mortem, mortem autem crucis; propterea eum Deus exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 87.
IN PSALMUM 110
ENARRATIO
Sermo
In hac vita continentiam exerceamus, mercedem in altera accepturi.
1. Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam caritatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est 1. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus 2: et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo: Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te 3; hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae huius significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae huius aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes 4; a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus ieiunarunt 5. Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit 6), ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tamquam ieiunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tamquam psalterium decem chordarum, per quatuor eiusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cuiusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.
Deus vult ut homo non peccet, peccanti tamen parcere paratus est.
2. [vv 1.2.] Confitebor tibi, inquit: Domine, in toto corde meo. Non semper confessio peccatorum est, sed et laus Dei devotione confessionis expromitur. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Haec confessio quemdam significat, non solum ab omni malo liberatum, sed etiam a malignis omnibus separatum. Et ideo videamus ubi confiteatur Domino in toto corde. In consilio, inquit, rectorum, et congregatione: credo, qui sedebunt super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel 7. Nullus enim iam inter eos iniquus, nullius Iudae furta tolerantur, nullus Simon magus baptizatur, Spiritum volens emere, dum cogitat vendere 8; nullus Alexander aerarius multa mala ostendit 9, nullus ovina pelle tectus falsa fraternitate subrepit: inter quales nunc necesse est Ecclesia gemat, et quales tunc oportet, cum omnes iusti congregabuntur, excludat. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius: per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius sit iniquitas impunita; quando flagellat etiam omnem filium quem recipit 10. Sed si iustus vix salvatur, peccator et impius ubi parebunt 11? Eligat sibi homo quodlibet: non sic constituta sunt opera Domini, ut creatura in arbitrio libero constituta, Creatoris superet voluntatem, etiamsi contra eius faciat voluntatem. Non vult Deus ut pecces; nam prohibet: tamen si peccaveris, ne putes hominem fecisse quod voluit, et Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccanti parcere, ut revertatur et vivat; ita vult postremo in peccato perseverantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non evadat. Ita quidquid elegeris, Omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. Magna enim opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.
Peccatoris iustificationem nulla hominis bona opera praecedunt.
3. [v 3.] Confessio et magnificentia opus eius. Quid magnificentius quam iustificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, iustificari mereatur. Descendit enim de templo iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus; quia neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori 12. Haec est magnificentia Domini, iustificatio peccatoris: quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur 13. Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit 14. Haec magnificentia Domini; quoniam ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia 15. Sed fortasse ex operibus. Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis 16. Iustitiam enim homo non operatur nisi iustificatus: credens autem in eum qui iustificat impium 17, a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo illa confessio? Nondum quidem opus est iustitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 18. Quid enim habes quod non accepisti? 19 Non ergo sola magnificentia qua iustificatur impius, sed et confessio et magnificentia opus eius. Quid ergo dicimus? quia cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit 20. Iustitia enim eius manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo de hoc saeculo, quis es qui respondeas Deo?
4. [vv 4.5.] Memoriam fecit mirabilium suorum: hunc humilians, et hunc exaltans. Memoriam fecit mirabilium suorum: reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint eius miracula quotidiana maiora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium 21; sed memoriam fecit mirabilium suorum. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.
Deus panem de caelo vivum et vitalem gratis contulit.
5. Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, misericors et miserator Dominus escam daret timentibus se? escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit 22, quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est 23. Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator iustificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? Memor enim erit in saeculum testamenti sui. Nec totum dedit qui pignus dedit.
De gentium vocatione earumque mira vivendi ratione in Dei Ecclesia.
6. [vv 6-9.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo. Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: Quisnam poterit salvus fieri? Quia facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum 24. Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt 25. Ut det illis haereditatem Gentium. Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo 26, cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis eius confessione contemnerent; et tamquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.
7. Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab iis qui iudicantur hic. Iudicantur hic martyres, et ad iudicium perducuntur, quo non solum eos a quibus iudicati sunt, sed etiam angelos diiudicent 27, adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus iudicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius 28. Fidelia enim omnia mandata eius: non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et iustitia. Hoc est verum et iustum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia: Redemptionem misit populo suo. Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis huius? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.
Vitae aspera sustineamus, Dei promissa adtendentes.
8. Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Ierusalem, quae servit cum filiis suis 29: sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra 30 aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: Mandavit quippe in aeternum Testamentum suum. Sed quod, nisi Novum? Cuius haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas 31, perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. Sanctum enim et terribile nomen eius.
Veritatem caste et stabiliter amplectamur, a timore ad sapientiam progredientes.
9. [v 10.] Pro deliciis autem omnibus huius saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed: Initium sapientiae, timor Domini. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. Initium ergo sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus. Quis negat? Sed intellegere et non facere, periculosum est. Bonus ergo facientibus. Nec extollat mentem in superbiam. Cuius enim timor est initium sapientiae: Laus eius manet in saeculum saeculi: et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae 32. Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum 33: quoniam laus eius manet in saeculum saeculi.
IN PSALMUM 111
ENARRATIO
Sermo ad populum
Templi reaedificatio spiritaliter intelligatur.
1. [v 1.] Credo quod attendistis, fratres, huius titulum psalmi, memoriaeque mandastis. Conversio, inquit: Aggaei et Zachariae. Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam, quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura, maximeque Matthaeus evangelista testatur 1: eversi autem templi renovatio secundum sancti Ieremiae prophetiam, ex illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur 2: qui cum complerentur, sub Dario rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum est, pertinere videtur 3. Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque inde in gratiam spiritalis intellectus extenditur, habitat cogitatione in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud 4. Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cuius caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis angularis, de quo beatus Petrus dicit: Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et vos ergo tamquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem, in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales victimas acceptas Deo per Iesum Christum: quia continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur 5. Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus, spiritaliter intellegat templi renovationem ex ruina vetere quae in Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 6, quo possimus post omnes saeculi huius aetates tamquam post septuaginta annos, qui mystico perfectionis numero praesignantur, et tamquam post captivitatem longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna immortalitate solidari. Spiritalem quippe Ierusalem, non magis Iudaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit Apostolus: Iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini in spiritu 7. Hoc est templum Dei, ad quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui rursus idem apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 8. Quisquis igitur se ad opus huius coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis, tamquam lapidem vivum ab huius mundi ruinosa labe convertit; intellegit titulum Psalmi, intellegit conversionem Aggaei et Zachariae. Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae. Erit enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cuius initium est timor Domini 9: inde ergo incipiat, quem coaedificat ista conversio.
In Dei Lege semper proficiendum.
2. [v 1.] Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer iudicat, quantum iste proficiat in mandatis eius: quoniam tentatio est vita humana super terram 10, sicut sanctus Iob dicit. Et iterum scriptum est: Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 11. Qui autem diiudicat nos, Dominus est: nec ante tempus iudicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 12. Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis eius: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec iam desperare debet, quoniam in mandatis eius volet nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis 13.
Semen futurae messis, opera sunt misericordiae.
3. [vv 2.3.] Inde: Potens in terra erit semen eius. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus 14: et iterum: Hoc autem, inquit, qui parce seminat, parce et metet 15. Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum 16, sed et vidua duobus minutis 17, et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed: Generatio rectorum benedicetur, id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura 18. At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen: Gloria et divitiae in domo eius. Domus enim eius, cor eius est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Huius enim iustitia manet in saeculum saeculi: ipsa eius gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit 19.
Duo praecipue sunt benignitatis officia.
4. [vv 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo suo, praeponentes eius voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc autem lucem in Domino 20. Misericors et miserator et iustus Dominus Deus. Delectat quod misericors et miserator, sed terret fortasse quod iustus Dominus Deus. Nulla desperatione formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis eius voles nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim iustus est Dominus Deus, ut iudicium illi sine misericordia faciat, qui non fecit misericordiam 21: Suavis autem vir qui miseretur et commodat; non eum emovet Deus ex ore suo, tamquam insuavem. Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 22. In eo quod dimittis, ut dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi, commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; sic in isto versu arbitror esse distincta: Suavis vir qui miseretur et commodat. Ne pigri ad haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed attende quod scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem 23. Divitias quaerit qui non vult dare pauperibus; attende quod scriptum est: Habebis thesaurum in coelo 24. Non ergo eris inglorius ignoscendo; quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille superior: Gloria et divitiae in domo eius.
5. Qui haec itaque facit: Disponet sermones suos in iudicio. Facta ipsa sermones sunt quibus in iudicio defendetur; quod ei non erit sine misericordia, quia et ipse fecit misericordiam. Quoniam in aeternum non commovebitur: qui ad dexteram segregatus audiet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 25. Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera misericordiae commemorantur. Audiet ergo: Venite, benedicti Patris mei; quia generatio rectorum benedicetur 26. Sic: In memoria aeterna erit iustus: et ab auditu malo non timebit; quod dici audiet iis qui a sinistris erunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.
Vitae labores patienter sustinendi.
6. Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Iesu Christi; labores patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: Paratum est cor eius sperare in Domino. Neque ullis tentationibus frangitur: Confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec videat super inimicos suos. Inimici eius hic videre bona voluerunt, et cum eis invisibilia promitterentur, dicebant: Quis ostendet nobis bona? 27 Confirmetur ergo cor nostrum, nec commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona Domini in terra viventium 28.
7. Sed magnum est, confirmatum habere cor et non commoveri, cum illi gaudent qui amant quod vident, et insultant ei qui quod non videt sperat: et non commovebitur donec videat et ipse, non deorsum quod inimici eius, sed sursum super inimicos suos, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus eum 29. Quanti valet hoc quod non videtur, et emitur tanti quantum quisque habere potuerit! Propter hoc et ille sparsit, dedit pauperibus: non videbat, et emebat; sed ille thesaurum servabat in coelo, qui esurire et sitire in pauperibus dignabatur in terra. Non mirum est igitur si Iustitia eius manet in saeculum saeculi: custode illo qui condidit saecula. Cornu eius exaltabitur in gloria: cuius humilitas a superbis contemnebatur.
De sera et infructuosa poenitentia iniquorum.
8. [v 10.] Peccator videbit, et irascetur: sera illa scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam irascetur cui magis quam sibi, cum dicet: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis 30 videns cornu eius exaltari in gloria, qui sparsit et dedit pauperibus. Dentibus suis frendet, et tabescet: quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit, et virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc poenitebit, cum desiderium peccatorum peribit: nullo succedente solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tamquam umbra 31, cum feno arescente flos decidet. Verbum autem Domini quod manet in aeternum 32, sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum miserorum perditioni superridebit.
IN PSALMUM 112
ENARRATIO
Sermo ad populum
Puer efficiatur qui Dei regnum intrare desiderat.
1. [vv 1-3.] Nostis, fratres, et saepissime audistis in Evangelio Dominum dicere: Sinite pueros venire ad me; talium est enim regnum coelorum; et iterum: Si quis non receperit regnum Dei, sicut puer, non intrabit in illud 1: et multis aliis locis Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis accusat. Quapropter, carissimi, cum cantari auditis in Psalmis: Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem non pertinere, quia iam corporis pueritiam supergressi, vel iuvenili decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis dicit Apostolus: Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis 2. Qua malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per angustam portam 3: puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo, nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum est: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo 4. Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem et suavi iugo Domini resistentem deicite, frangite, comminuite atque consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium perficitur laus; illa oppressa atque deleta, qui gloriatur, in Domino glorietur 5. Non cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt 6: voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari, cito ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et ubique praedicari. Semper ergo praedicetur: Sit nomen Domini benedictum, ex hoc et usque in saeculum. Ubique praedicetur: A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
De superborum inani magnitudine.
2. Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen Domini, et dicat mihi: Ecce usque in saeculum, accipio usque in aeternum; cur autem ex hoc, et non ante hoc et ante omnia saecula sit nomen Domini benedictum? Respondebo parvulo, qui non contumaciter quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri, vobis dicitur: Laudate nomen Domini: sit nomen Domini benedictum; sit a vobis nomen Domini benedictum, ex hoc utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim laudare, sed sine fine laudate. Ex hoc ergo et usque in saeculum, sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum, quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per Isaiam: Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum 7. Ille semper laudandus est qui est. Laudate, pueri, ex hoc, laudate, senes, et usque in saeculum. Quia senectus vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt: sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc et usque in saeculum. Quacumque autem in parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur: Laudate nomen Domini: hoc est enim: A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
3. [v 4.] Excelsus super omnes gentes Dominus. Gentes homines sunt: quid mirum si super homines excelsus est Dominus? Illi super se excelsos quos colunt, oculis vident in coelo fulgere, solem et lunam et stellas, qui creaturae serviunt, deserentes Creatorem Sed non solum excelsus super omnes gentes Dominus; verum etiam super coelos gloria eius. Coeli supra se suspiciunt eum; et humiles eum secum habent, constituti carne infra coelum, qui pro illo non colunt coelum.
Dei sedes est cor hominis se humiliantis.
4. [vv 5.6.] Quis enim sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? Quisquam putaret quod in altis coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed humilia respicit in coelo et in terra. In quibus ergo altis habitat, unde humilia respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur; Haec dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen eius, Dominus altissimus in sanctis requiem habens 8. Exposuit quid dixerit, in excelsis habitans; hoc enim plenius elocutus, in sanctis, inquit, requiem habens. Sed qui sunt sancti, nisi humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adiungit: Et pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate cordis sunt. In quibus sanctis requiem habet, his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in quibus habitat, humilia respicit. Sed humilia, inquit, respicit in coelo et in terra.
Quae humilia Deus respiciat in caelo et in terra.
5. Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intellegam secundum Apostolum dicentem: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo 9. Unde ergo potentia, nisi quia spiritalia? Cum itaque Apostolus et in carne ambulet, et spiritaliter militet, non mirum si humilitas eius et in coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit: Nostra enim conversatio in coelis est 10: ipse item dicit, optimum sibi esse dissolvi et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium 11, inquit, propter vos. Proinde quisquis intellegit et conversationem Apostoli in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intellegat Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae sursum sunt sapiunt, qui spe resurrexerunt cum Christo 12; et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra; credo quod in coelo iam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.
6. Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi iam humiles dici, qui nondum suavi iugo Domini pia colla iunxerunt quandoquidem humilia isto loco, ut sancta intellegamus, per totum textum Psalmi divinae admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Caritas vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt super duodecim thronos, et cum Domino iudicabunt 13; terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona iniquitatis in huius vitae mortalitate fecerunt 14. Eis quippe dicit Apostolus: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? 15 Quod etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus, magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et illos. Humilia enim respicit in coelo et in terra; quia meminerunt utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 16; et iterum: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur 17: sed etiam seipsum adiungit consequenter, dicens: Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis 18. Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo: Fuimus enim, inquit, et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Et iterum: Fuimus enim et nos", inquit, "stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 19. Ecce humilia quae respiciuntur in coelo. Spiritales enim sunt, et omnia iudicant; sed tamen humiles, ne deiecti iudicentur. Quid de seipso singulariter? nonne talia sunt quae commemorat? Qui non sum, inquit, idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 20: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 21.
Ne dedignetur excelsorum capita sub Dei dextra humiliari.
7. [vv 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in Psalmo Spiritus: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra: volens docere nos quare in coelo humilia, cum iam spiritales magni et iudiciariis sedibus digni, tali significentur eloquio; subiecit statim: Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Non itaque dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini. Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et angelos quoque iudicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore, qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista iam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens 22? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et subditur angelo satanae, stimulo carnis suae 23? Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei 24: itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.
Universa fidelius multitudo humilitate salvabitur.
8. Quid ergo, fratres, si iam audivimus humilia quae in coelo sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus; nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit Dominus? Pauciores enim sunt illi amici iudicaturi cum Domino, plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim tota frumenti massa in comparatione seiunctae paleae paucos habere videatur; per se tamen considerata, copiosa est. Multi enim filii desertae, magis quam eius quae habet virum 25: multi filii eius quae per gratiam in senectute concepit, quam eius quae ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam, videte: quasi omnino non matris, nec eius quae peperit aliquem. Et tamen quid ei dicitur? Dicent, inquit, in auribus tuis filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem mihi ubi erant? 26 Ex ea ergo parte ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi sui; sed etiam: Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem: qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris, misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque amaritudine impia segregatam.
IN PSALMUM 113
ENARRATIO
Sermo 1
Revelationis oeconomia fit gestis verbisque inter se connexis.
1. vv 1-6.] Legimus quidem, notissimumque retinemus, dilectissimi fratres, quod narratur in libro Exodi, populum Israel liberatum ab iniqua dominatione Aegyptiorum inter divisos fluctus maris transisse per siccum 1: Iordanem quoque fluvium, cum per eum in terram promissionis intrarent, tactum pedibus sacerdotum arcam Domini portantium, stetisse desuper infrenato lapsu; ab inferiore autem parte defluxisse, quod currebat in mare, donec in sicco stantibus sacerdotibus transiret populus universis 2: novimus haec, nec tamen arbitrari nos oportet in hoc psalmo, cui nunc Alleluia pronuntiato cantatoque respondimus, id agere Spiritum sanctum, ut praeterita illa gesta recolentes, nequaquam futura talia cogitemus. Illa enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 3. Cum igitur audimus in Psalmo: In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius; mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum: ne arbitremini nobis narrari praeterita, sed potius futura praedici; quia illa quoque miracula cum in illo populo fierent, praesentia quidem, sed non sine futurorum significatione gerebantur. Ideoque ut ostenderet, qui psallendo ista praedicebat, eadem se verbis agere quae illic factis agebantur, uno eodemque Spiritu operante et illa facta et haec dicta, ut id quod in fine saeculorum manifestandum reservabatur, figuris rerum atque verborum praecurrentibus nuntiaretur; non omnino ea dixit quae ibi gesta sunt, sed aliter quaedam quam illic lecta didicimus: ne vere putaretur transacta recolere, potius quam ventura praedicere. Primo enim Iordanem ipsum non reversum esse retrorsum, sed stetisse legimus ab ea parte, qua aquae desuper influebant, cum populus ille transiret; deinde gestientes montes collesque non legimus: quae sic addidit, ut etiam omnia ista repeteret. Nam cum dixisset: Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; contexuit: Montes gestierunt velut arietes, et colles velut agni ovium: eademque rursus interrogat: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, velut agni ovium?
Verus Dei Israel, Christianorum populus.
2. Attendamus ergo quid admoneamur; quia et illa facta figurae nostrae fuerunt, et haec dicta ut nos ipsos recognoscamus hortantur. Si enim gratiam Dei quae data est nobis firmo corde retinemus, nos sumus Israel semen Abrahae: nobis dicit Apostolus: Ergo semen Abrahae estis 4. Quia sicut alio loco dicit: Non in circumcisione, sed in praeputio deputata est Abrahae fides ad iustitiam, et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis his qui non solum ex circumcisione sunt, sed et his qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae 5. Non enim carnaliter circumcisae genti tantummodo factus est pater, cui dictum est: Patrem multarum gentium posui te. Multarum autem, non quarumdam, sed omnium; quod aperte dicitur, cum ei dicitur: Et benedicentur in te omnes gentes 6. Nullus itaque Christianorum se a nomine Israel arbitretur extraneum. Illis enim qui crediderunt ex Iudaeis, in quorum numero principaliter Apostolos invenimus, in angulari lapide copulamur. Hinc ait Dominus alio loco: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et illas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 7. Populus ergo christianus magis Israel, et ipse potius domus Iacob. Idem quippe Israel qui Iacob. Illa vero turba Iudaeorum, quae merito perfidiae reprobata est, voluptate carnali vendidit primogenita sua, ut non ad Iacob, sed ad Esau potius pertineret 8. Scitis namque in hoc mysterio dictum esse: Quia maior serviet minori 9.
Quae in Exodo figurate gerebantur in nostra salute complentur.
3. Aegyptus autem, quoniam interpretatur Afflictio, vel Affligens, vel Comprimens, saepe in imagine ponitur huius saeculi; a quo spiritaliter recedendum est, ne simus iugum ducentes cum infidelibus 10. Sic enim quisque Ierusalem coelestis fit civis idoneus, cum primum huic saeculo renuntiaverit; quemadmodum ille populus in terram promissionis duci non potuit, nisi prius ab Aegypto recederet. Sed sicut ille non inde discessit, nisi divino liberatus auxilio; sic nemo corde ab hoc saeculo avertitur, nisi divinae misericordiae munere adiutus. Quod enim illic semel praefiguratum est, hoc in isto fine saeculi, in hac, sicut beatus Ioannes scribit, hora novissima, quotidianis Ecclesiae fetibus in unoquoque credente completur. Audite Apostolum doctorem Gentium docentem et instruentem: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus. Sed non in omnibus illis bene complacuit Deo: prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae factae sunt 11. Quid vultis amplius, fratres dilectissimi? Certe manifestum est non humana suspicione, sed apostolico, id est divino et dominico magisterio; Deus enim loquebatur in eis, et quamvis de carneis nubibus, tamen Dominus intonabat: certe ergo tanto testimonio manifestum est illa omnia figurate gesta, nunc in nostra salute compleri; quia tunc futura praenuntiabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur.
N.T. in Vetere latet, Vetus in Novo patet.
4. Audite quod est mirabilius, Librorum veterum sacramenta occultata atque velata, nonnulla ex parte a Libris veteribus revelari. Nam Michaeas propheta ita loquitur: Prout dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur ab omni vigore eorum: manibus ora sua obstruent, aures illis obsurdabuntur, delingentes terram, velut serpentes trahentes terram; conturbabuntur de conclusionibus eorum, in Domino Deo nostro excident mente, et terrebuntur a te. Quis Deo tuo similis, auferens iniquitatem, et transgrediens impietatem residuis haereditatis tuae? Et non continuit in testimonium iram suam, quoniam voluntarius et misericors est; ipse convertet et miserebitur nostri, demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras 12. Nempe advertitis, fratres, manifestius hic aperiri sacrosancta mysteria. In hoc ergo psalmo quamvis futura intueatur mirabilis prophetiae Spiritus, tamen videtur velut transacta narrare. Facta est, inquit: Iudaea sanctificatio eius: mare vidit et fugit: et facta est, et fugit, praeteriti temporis verba sunt; et conversus est Iordanis, et gestierunt montes, et commota est terra, eodem modo praeteritum sonant; sine praeiudicio tamen intellegendi futura. Alioquin contra Evangelicum testimonium cogimur etiam illa non de futuro praenuntiata, sed de praeterito commemorata, intellegere: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem 13. Quae quamvis verbis praeteriti temporis dicta sint, id tamen praenuntiabant quod tanto post futurum in passione Domini compleretur. Sed tamen, dilectissimi, propheta iste quem commemoravi, etiam grossa corda limavit, et ad intellegenda de praeteritis rebus gestis futura incunctanter extendit; ut non solum apostolica auctoritate figuras nostras illas fuisse credamus, sed nec ab ipsis Prophetis hoc praetermissum esse, ut etiam eorum eloquio pandente, videntes atque gaudentes, certi ac securi, de thesauro Dei et nova et vetera concorditer sibimet cohaerentia proferamus. Cum enim tanto post egressum populi illius ex Aegypto, et tanto ante ista Ecclesiae tempora haec quae commemoravi, cecinerit; tamen se futura praedicere sine ulla dubitatione testatur. Secundum dies, inquit, profectionis eorum ex Aegypto, ostendam mirabilia illis. Videbunt nationes, et confundentur. Hoc est quod hic dictum est: Mare vidit, et fugit: si enim hic per verba praeteriti temporis, sicut est, vidit et fugit, occulte futura praedicantur; Videbunt certe et confundentur, quando futuri temporis verba sunt, quis audeat de rebus praeteritis cogitare? Et paulo post, ipsos hostes nostros, qui nos fugientes ut interimerent sequebantur, id est delicta nostra, sicut Aegyptios in mari obrutos, ita in Baptismo demersa et exstincta luce clarius intimat, dicens: Quoniam voluntarius et misericors est, ipse convertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra, demerget in maris profundum omnes culpas nostras.
5. Quid est, carissimi? Qui vos cognoscitis Israelitas secundum semen Abrahae 14, qui estis domus Iacob secundum promissionem haeredes, cognoscite etiam vos exiisse ab Aegypto, qui huic saeculo renuntiastis; exiisse de populo barbaro, qui confessione pietatis vos a blasphemiis gentium seiunxistis. Non est enim lingua vestra, sed barbara, quae Deum laudare non novit, cui vos cantatis Alleluia. Facta est enim Iudaea sanctificatio eius in vobis: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in occulto Iudaeus est, et circumcisione cordis 15. Interrogate ergo corda vestra: si ea circumcidit fides, si purgavit confessio; in vobis facta est Iudaea sanctificatio eius, in vobis Israel potestas eius. Dedit enim vobis potestatem filios Dei fieri 16.
Omnia saecularia impedimenta nunc tandem cesserunt.
6. Iamvero recordetur unusquisque vestrum, cum Deo vellet cor applicare, eiusque suavi iugo, recedens a pristinis ignorantiae suae desideriis, devotum animum subdere, carnalibusque huius mundi factis (in quibus sine fructu laborabat, tamquam in Aegypto lateres sub dura dominatione diaboli faceret), audita voce Domini dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam 17, desertis atque abiectis sub levem Christi sarcinam currere: recordetur ergo unusquisque vestrum quemadmodum omnia saecularia impedimenta cesserunt, dissuadentium voces aut erumpere non ausae sunt, aut considerato Christi nomine per omnes terras exaltato et honorato tremefactae siluerunt. Ergo: Mare vidit et fugit: ut tibi sine contradictione ad libertatem spiritalem panderetur via.
Bonum nobis ut retrorsum convertamur.
7. Iordanis autem quemadmodum retrorsum conversus sit, nolo extra vos quaeratis, nolo aliquid mali suspicemini. Increpat enim Dominus quosdam qui dorsum ad eum posuerunt, et non faciem 18. Et quisquis principium suum deserit, et a suo Creatore avertitur, tamquam fluvius in mare, labitur in huius saeculi amaricantem malitiam. Bonum ergo est illi ut retrorsum convertatur, fiatque illi Deus ante faciem redeunti, quem sibi a tergo posuerat; et fiat illi retro mare huius saeculi, quod sibi ante faciem, cum illuc laberetur, effecerat; et sic obliviscatur ea quae retro sunt, ut in ea quae ante sunt extendatur 19: quod iam converso utile est. Namque antequam convertatur, si ea quae retro sunt obliviscitur, Deum obliviscitur; quia ipsum retro fecerat, ad quem dorsum posuerat: et si in ea quae ante sunt extenditur, in saeculum extenditur; quia ipsum sibi ante faciem posuerat, quo avidus irruebat. Iordanis ergo illos significat, qui gratiam Baptismi perceperunt; et sic Iordanis convertitur retrorsum, cum illi convertuntur ad Deum, ut eum iam retro non habeant, sed revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformentur a gloria in gloriam 20.
8. Montes gestierunt velut arietes: fideles dispensatores verbi veritatis sancti Apostoli, sancti Evangelii praedicatores. Et colles velut agni ovium. Hi sunt quibus dicitur: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui: hi sunt quibus dicitur: Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo 21: hi sunt de quibus dicitur: Afferte Domino filios arietum 22. Attendite per omnes terras, qui nostis ista mirari, et gaudere atque cantare Domino Deo vestro; attendite ista compleri per omnes gentes, quae ante tam longa tempora figurate gesta atque praedicta sunt.
9. Interrogate et dicite: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, sicut agni ovium? Quid est, o saeculum, quod tua impedimenta cesserunt? quid est, o tot millia toto orbe fidelium, huic mundo renuntiantium, quod ad vestrum Dominum convertimini? Quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Euge, bone serve, quoniam in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam 23? quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 24?
10. [v 7.] Respondebunt vobis haec omnia, vosque ipsi respondebitis vobis: A facie Domini commota est terra, a facie Dei Iacob. Quid est, a facie Domini; nisi eius praesentia qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 25? Commota est enim terra; sed quia male pigra remanserat, commota est, ut solidius firmaretur a facie Domini.
Ad Christum conversio dono eius fit.
11. [v 8.] Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Seipsum enim et quamdam suam duritiam liquefecit ad irrigandos fideles suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam; quia prius, cum ignoraretur, durus videbatur. Inde illi turbati sunt, et non exspectaverunt donec Scripturis apertis influeret atque inundaret in eos, qui dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? 26 Ista petra, ista duritia conversa est in stagna aquarum, et ista rupes in fontes aquarum, cum resurgens exposuit eis, incipiens a Moyse per omnes Prophetas, quia sic oportebat Christum pati 27; et misit Spiritum sanctum, de quo dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat 28.
12. [v 9 (1).] Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Gratia quippe ista erumpentis aquae de petra (petra autem erat Christus 29), non quasi operibus praecedentibus data est, sed miserante illo qui iustificat impium 30. Etenim Christus pro impiis mortuus est 31, ne ullam suam homines, sed nominis Dei quaererent gloriam.
Misericordia et veritas in Scripturis iunguntur.
13. [v 10 (2).] Super misericordia tua, inquit, et veritate tua. Haec duo, misericordiam et veritatem, advertite in sanctis Scripturis quam sibi saepe iungantur. In sua quippe misericordia vocavit impios, et in veritate iudicat eos qui vocati venire noluerunt. Nequando dicant Gentes, Ubi est Deus eorum? In novissimo enim apparebit misericordia eius et veritas, quando signum Filii hominis apparebit in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, nec dicent: Ubi est Deus eorum? cum eis non adhuc credendus praedicatur, sed iam tremendus ostenditur.
Deus noster in caelo et in terra operatur.
14. [v 11 (3).] Deus autem noster in coelo sursum. Non in coelo, ubi solem et lunam vident, opera Dei quae colunt; sed in coelo sursum, quod transgreditur omnia corpora coelestia et terrestria. Nec sic est in coelo Deus noster, quasi subtracto coelo ruinam sine sede formidet. In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Nec indiget operibus suis, tamquam in eis collocetur, ut maneat; sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia quaecumque voluit fecit in coelis et in terra: neque enim iam eum portabant, ut ab eo fieri possent; quando, nisi fierent, eum portare non possent. Ergo in quibus est ipse, tamquam indigentia continet, non ab eis tamquam indigens continetur. Sive sic intellegatur: In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit, vel in superioribus, vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne quis de operum meritis glorietur: quia sive montes gestiant velut arietes, sive colles velut agni ovium; a facie Domini commota est terra, ne in terrenis sordibus perpetuo remanerent.
IN EUMDEM PSALMUM 113
ENARRATIO
Sermo 2
Deus creata trascendit, paganorum idola sunt vanitas.
1. [vv 9-12.] Quamquam fortasse omnium Psalmorum sit una contextio diligenter intuentibus, ita ut nullus sequatur qui non superiori possit adiungi; tamen istum ita consideremus, tamquam uterque unus sit, iste scilicet ac superior. Namque cum in illo dictum sit, "Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: super misericordia tua et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?" quia invisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis oculis, cordibus autem paucorum mundissimis notus est: tamquam ideo possint dicere Gentes: Ubi est Deus eorum? quia ipsi possunt ostendere oculis deos suos; primo admonuit operibus sentiri praesentiam Dei nostri, quia cum sit in coelo sursum, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit. Et quasi diceret: Ostendant Gentes deos suos; Simulacra, inquit: Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: id est, quamvis Deum nostrum carnalibus oculis vestris non possimus ostendere, quem per opera intellegere debuistis; nolite tamen seduci vanitatibus vestris, quia vos ea quae colitis digito potestis ostendere. Multo quippe honestius non haberetis quod possetis ostendere, quam ut in eo quod istis oculis a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur: quid enim ostenditis, nisi aurum et argentum? Habent quidem et aerea, et lignea, et fictilia simulacra, et huiuscemodi alterius alteriusque materiae; sed pretiosum eorum maluit commemorare Spiritus sanctus, quia cum in eo quisque quod illi carius est erubuerit, multo facilius avertitur a veneratione viliorum. Nam dictum est alio loco Scripturarum de simulacrorum cultoribus: Dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti 1. Sed ne sibi prudentior videatur qui hoc non ligno et lapidi dixerit, sed auro et argento; huc aspiciat, huc aurem cordis intendat: Simulacra Gentium argentum et aurum. Non abiectum aliquid et aspernabile nominatum est: et ei quidem animo qui terra non est, terra est et aurum et argentum; sed speciosior atque fulgentior, solidior atque firmior. Noli ergo addere manus hominum, ut ex eo metallo quod fecit verus Deus, velis facere falsum deum; imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, et affectu quodam infimo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago: sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies, o humana vanitas, trahit.
Pudeat hominem idolum fictile adorare.
2. [vv 13-15.] Os enim habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt: manus habent, et non contrectabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in faucibus suis. Iam ergo artifex melior est eis, quia ea potuit membrorum motu atque officio fabricare: quem tamen artificem te utique puderet adorare. Melior et tu, quamvis ea non feceris; quoniam quae illa non possunt facis. Melior et bestia: ad hoc enim additum est: Non clamabunt in faucibus suis. Namque, cum superius dixisset: Os habent, et non loquentur; quid opus erat, postquam a capite usque ad pedes membra decursa sunt, de faucium clamore repetere; nisi, credo, quia illa quae de caeteris membris commemorabat, communia esse hominibus belluisque sentimus? Nam et vident, et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, et quaedam, sicut simiae, manibus contrectant. Illud autem quod de ore dixerat, proprium est hominis; quoniam bestiae non loquuntur. Ne quis autem ad sola humanorum membrorum opera referret quae dicta sunt, et diis Gentium solos homines anteponeret; post omnia subdidit, dicens: Non clamabunt in faucibus suis: quod rursum hominibus pecoribusque commune est. Quod si primo dixisset, cum ab ore coepit membra percurrere: Os habent, et non clamabunt; cuncta etiam sic ad naturam hominis referrentur, nec facile ibi quidquam de communione ferarum sensus audientis adverteret. Cum vero illud de ore dixit, quod hominis proprium est, et post enumerationem partium corporis quam commemoratis pedibus terminasse videbatur, adiunxit: Non clamabunt in faucibus suis; lectorem vel auditorem fecit intentum, ut dum quaerit cur additum sit, admoneri se inveniat simulacris Gentium non tantum homines, sed etiam belluas se debere praeponere: ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem, audientem, odorantem, contrectantem, ambulantem, clamantem in faucibus suis, viderent quam pudendum esset adorare mutum, et carens vita sensuque simulacrum; cui ad hoc inesset similitudo membrorum, ut anima carnalibus sensibus dedita, quasi viventi atque animatae formae applicaret affectum, cum ea videret quae in suo corpore viva atque animata sentiret. Quanto ergo melius mures atque serpentes, et id genus animantium caetera, de simulacris Gentium, si ita dicendum est, quodammodo iudicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur, nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a suo deo deterreat; et illum non se moventem, quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim videntem a caeco, audientem a surdo, clamantem a muto, ambulantem ab immobili, sentientem ab insensato, viventem a mortuo, imo deteriore quam mortuo. Mortuum quippe sicut manifestum est non vivere, ita manifestum est aliquando vixisse. Quapropter deum qui nec vivit nec vixit, profecto et mortuus antecedit.
Simulacrorum fallacia mortiferi seminantur errores.
3. Quid hoc manifestius, fratres mei dilectissimi? quid evidentius? Quis puer interrogatus, non hoc certum esse respondeat, quod Simulacra gentium os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt, et caetera quae divinus sermo contexuit? Cur ergo tantopere Spiritus sanctus curat Scripturarum plurimis locis haec insinuare atque inculcare velut inscientibus, quasi non omnibus apertissima atque notissima; nisi quia species membrorum, quam naturaliter in animantibus viventem videre, atque in nobismetipsis sentire consuevimus, quamquam, ut illi asserunt, in signum aliquod fabrefacta atque eminenti collocata suggestu, cum adorari atque honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidissimum erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit vitalem motum, credat numen occultum; effigiem tamen viventi corpori similem, seductus forma et commotus auctoritate quasi sapientium institutorum obsequentiumque turbarum, sine vivo aliquo habitatore esse non putat? Hinc et mala daemonia ad possidenda Gentium simulacra talis hominum affectus invitat, quorum praesidentium varia fallacia mortiferi seminantur et multiplicantur errores. Aliis itaque locis et contra ista divinae Litterae vigilant, ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra: Non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter habitat. Ipsa ergo numina in alio psalmo eadem Scriptura sic damnat: Quoniam dii Gentium, inquit, daemonia; Dominus autem coelos fecit 2. Dicit et Apostolus: Non quod idolum sit aliquid, sed quoniam quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum 3.
Idola colentium poenam damnationemque Apostolus testatur.
4. Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt: Nec simulacrum, nec daemonium colo; sed effigiem corporalem eius rei signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra, ut alio dicant significari terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio acrem, sicut Iunonis, alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris; alio solem, alio lunam, quorum simulacris eadem nomina sicut Telluris imponunt; alio illud, alio illud sidus, vel illam vel illam creaturam: neque enim cuncta enumerare sufficimus. De quibus rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maximeque terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est (nam de coelestibus quoniam nostro ea corpore contrectare atque contingere, nisi oculorum radiis non valemus, non ita erubescunt); respondere audent non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident numina. Itaque Apostoli una sententia poenam istorum damnationemque testatur: Qui transmutaverunt, inquit, veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 4. Nam priore parte huius sententiae, simulacra damnavit; posteriore autem, interpretationes simulacrorum: effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando, serviunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
Divina Scriptura ab idolorum cultu deterret.
5. Quis autem adorat vel orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur, ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praestari quod desiderat speret? Itaque homines talibus superstitionibus obligati, plerumque ad ipsum solem dorsum ponunt, preces fundunt statuae quam solem vocant; et cum sonitu maris a tergo feriantur, Neptuni statuam quam pro ipso mari colunt, quasi sentientem gemitibus feriunt. Hoc enim facit et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo corpori simillimum videt, quam rotundum solem undasque diffusas, et quidquid non eisdem lineamentis formatum conspicit, quibus illa formata sunt quae viventia videre consuevit. Contra hunc affectum, quo humana et carnalis infirmitas facile capi potest, cantat Scriptura Dei res valde notissimas, quibus commemoret et tamquam excitet mentes hominum in consuetudine corporum dormientes. Simulacra, inquit: Gentium argentum et aurum. Sed Deus fecit argentum et aurum. Opera, inquit, manuum hominum: hoc enim venerantur quod ipsi ex auro argentoque fecerunt.
6. Sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa ex huiusmodi materia vel metallo habemus in usum celebrandorum sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata sancta dicantur, in eius honorem cui pro salute nostra inde servitur: et sunt profecto etiam ista instrumenta vel vasa, quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen numquid os habent, et non loquentur? numquid oculos habent, et non videbunt? numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa maxime causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma quae sibi efficit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam quod os habent, oculos habent, aures habent, nares habent, manus habent, pedes habent, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, non audient, non odorabunt, non contrectabunt, non ambulabunt.
7. [v 16.] Itaque sequitur ut illud quoque fiat quod etiam in hoc psalmo sequitur; ut scilicet: Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus, nec videntia, nec viventia simulacra.
Carnales a spiritalibus instruendi.
8. [vv 17-19.] Domus autem Israel speravit in Dominum. Spes enim quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 5. Sed ut perduret usque in finem ipsa patientia: Adiutor eorum et protector eorum est. An fortasse spiritales (a quibus carnales instruuntur in spiritu mansuetudinis, quia ipsi tamquam superiores pro inferioribus supplicant) iam vident, et illis iam res est quae adhuc inferioribus spes est? Non est ita: nam et domus Aaron speravit in Dominum. Ergo, ut etiam ipsi perseveranter extendantur in ea quae ante sunt, et perseveranter currant, donec apprehendant in quo apprehensi sunt 6, et cognoscant sicut et cogniti sunt 7: Adiutor eorum et protector eorum est. Utrique enim timent Dominum, et speraverunt in Dominum: adiutor eorum et protector eorum est.
9. [vv 20-21.] Neque enim nos meritis nostris praevenimus misericordiam Domini: sed: Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron. Utrosque autem benedicens: Benedixit omnes timentes Dominum. Quaeris quos utrosque? respondetur: Pusillos cum magnis. Hoc est, domum Israel cum domo Aaron, eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in salvatorem Iesum; quia "non in omnibus illis beneplacuit Deo 8. Sed si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit 9! Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israel; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii 10: sed, sicut scriptum est: Reliquiae salvae factae sunt 11. Ex persona enim eorum qui inde crediderunt, dicitur: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus 12. Sed ideo semen, quia sparsum per terras multiplicatum est.
Continue crescit fidelium turbarum numerus.
10. [v 22.] Dixerunt enim magni de domo Aaron: Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Et ita factum est. Accesserunt enim etiam de lapidibus suscitati filii Abraham 13: accesserunt oves quae non erant de hoc ovili, ut fieret unus grex et unus pastor 14: accessit fides omnium gentium, et crevit numerus non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum; adiciente Domino non solum super patres, qui ad illum in Christo caeteros imitaturos praeirent, sed etiam super filios eorum, qui patrum pia vestigia sequerentur. Nam sic ait ille his quos per Evangelium in Christo genuerat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 15. Adiecit itaque Dominus, non solum super montes gestientes sicut arietes, sed etiam super colles gestientes sicut agnos ovium.
11. [vv 23-24.] Proinde his utrisque magnis et pusillis, montibus et collibus, arietibus et agnis dicit Propheta quod sequitur: Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Tamquam diceret: Benedicti vos Domino, qui vos fecit coelum in magnis, terram in pusillis: sed coelum non istud visibile, plenum luminaribus ad hos oculos pertinentibus. Coelum enim coeli Domino; qui erexit et sublimavit quorumdam sanctorum mentes in tantum, ut nulli hominum, sed ipsi Deo suo docibiles fierent: in cuius coeli comparatione quidquid carneis oculis cernitur, terra dicenda est; quam dedit filiis hominum, ut eius consideratione sive ab ea parte quae super illustrat, sicut est hoc quod dicitur coelum, sive ab ea quae subter illustratur, cui proprie terra nomen est, cum totum sicut commemoravimus, in illius comparatione quod coelum coeli dicitur, terra sit; terram ergo istam totam dedit filiis hominum, ut eius consideratione, quantum possunt, coniciant Creatorem, quem infirmis adhuc cordibus sine isto coniecturae adminiculo videre non possunt.
Gratiarum et ministeriorum distributor deus.
12. Est et alius intellectus, a quo dissimulare non debeo, verborum istorum, quibus dictum est: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum: ut ab eo quod diximus, non recedat intentio. Dixeramus enim magnos et pusillos significari etiam eo quod adiectum est: Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram. Si ergo magnos coeli, pusillos autem terrae nomine accipimus: quoniam pusilli crescendo futuri sunt coelum, et in ipsa spe lacte nutriuntur; sic sunt illi magni coelum terrae, cum parvulos nutriunt, ut etiam coelum coeli se esse intellegant, dum cogitant in qua spe parvuli nutriantur. Sed tamen quia iam illi non ab homine, neque per hominem, sed per ipsum Deum carpunt sinceritatem ubertatemque sapientiae; acceperunt parvulos futuros quidem coelum, ut coelum coeli se esse sciant; adhuc tamen terram cui dicant: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit 16. Ipsis enim filiis hominum quos fecit coelum, terram dedit in qua operentur, qui novit terrae providere per coelum. Maneant igitur coelum et terra in Deo suo qui fecit ea, et vivant ex eo, confitentes ei et laudantes eum: nam si ex se velint vivere, morientur, sicut scriptum est: A mortuo quasi qui non sit, perit confessio 17. Sed: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Clamat enim alio loco tua Scriptura: Peccator, dum venerit in profundum malorum, contemnit 18. Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum.
IN PSALMUM 114
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Dilectionem spes solet accendere.
1. [v 1] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Cantet hoc anima quae peregrinatur a Domino, cantet hoc ovis illa quae erraverat, cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est 1; cantet hoc anima nostra, fratres et filii carissimi. Erudiamur, et permaneamus, et cum sanctis ista cantemus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Numquid ipsa diligendi causa est, quoniam Dominus exaudiet vocem deprecationis meae? ac non potius aut ideo diligimus quia exaudivit, aut ideo diligimus ut exaudiat? Quid est ergo: Dilexi, quoniam exaudiet? An quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dixit, quoniam speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae?
Multis modis Deus dilectionem suam commendat.
2. [v 2.] Unde autem hoc speravit? Quoniam inclinavit, inquit, aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi. Ergo ideo dilexi, quoniam exaudiet; ideo exaudiet, quoniam inclinavit aurem suam mihi. Sed unde scis, o anima humana, quod inclinavit Deus aurem suam tibi, nisi dicas: Credidi? Manent ergo tria haec, fides, spes, caritas 2: quia credidisti, sperasti; quia sperasti, dilexisti. Iam si quaeram unde crediderit anima inclinasse sibi aurem Deum suum; nonne respondebit: Quia prior dilexit nos, et Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 3? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? ait Doctor Gentium: aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? 4 Cum haec omnia gesta erga me cernerem, quomodo non crederem quod inclinavit Dominus aurem suam mihi? Et sic commendavit in nobis dilectionem suam, ut Christus pro impiis moreretur 5. Cum igitur haec mihi annuntiarent speciosi pedes eorum qui annuntiaverunt pacem, qui annuntiaverunt bona 6, quia omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 7, credidi aurem eius inclinatam mihi, et in diebus meis invocavi.
Primi peccati consectaria, aerumnae et mors.
3. [v 3.] Et qui sunt dies tui, quoniam dixisti: In diebus meis invocavi? an forte illi quibus venit plenitudo temporis, et misit Deus Filium suum 8, qui iam dixerat: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 9? Audisti ex ore praedicatoris venientis ad te pedibus speciosis: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 10: et credidisti, et in diebus tuis invocasti, et dixisti: O Domine, erue animam meam 11. Sunt quidem ista: sed dies meos magis, inquit, possum dicere dies miseriae meae, dies mortalitatis meae, dies secundum Adam, plenos laboris et sudoris, dies secundum vetustatem putredinis. Ego enim iacens, infixus in limo profundi 12, et in alio psalmo exclamavi: Ecce veteres posuisti dies meos 13: in his diebus meis invocavi. Distant quippe dies mei a diebus Domini mei. Dies meos dico, quos ipse mihi feci privata audacia, qua deserui eum: et quoniam ubique ipse regnat, et est omnipotens atque omnitenens, merui carcerem; id est, ignorantiae tenebras, et compedes mortalitatis accepi. In his diebus meis invocavi; quia ego et alibi clamo: Educ de carcere animam meam 14: et quoniam in die salutis, quam mihi praestitit, adiuvit me; intrat in conspectum eius gemitus compeditorum. In his enim diebus meis: Circumdederunt me dolores mortis; pericula inferni invenerunt me: quae nisi aberrantem abs te non invenirent me. Nunc autem illa me invenerunt: ego vero ea non inveniebam, qui gaudebam prosperis saeculi, in quibus plus fallunt pericula inferni.
Mortalitatis miseriam patriaeque amissionem sentiamus.
4. [vv 4-5.] Sed posteaquam et ego tribulationem et dolorem inveni, nomen Domini invocavi. Latebat enim me tribulatio et dolor utilis; tribulatio de qua dat auxilium, cui dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis 15. Ego enim de vana salute hominis gaudendum et exsultandum arbitrabar; sed cum audissem a Domino meo: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 16, non exspectavi ut prius amitterem bona temporalia quibus male oblectabar, et tunc lugerem: sed attendi in eamdem ipsam miseriam meam qua talibus oblectabar, quae et amittere formidarem, et tenere non possem; attendi in eam vehementer et fortiter, et me non solum excruciari adversitatibus huius saeculi, sed etiam obligari prosperitatibus vidi; atque ita tribulationem et dolorem qui me latebat inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine, erue animam meam. Miser enim ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? 17 Dicat igitur sanctus populus Dei: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi: et audiant reliquiae gentium quae nondum invocant nomen Domini; audiant et quaerant, ut inveniant tribulationem et dolorem, et invocent nomen Domini, et salvae fiant. Non hoc eis dicimus, ut quaerant miseriam quam non habent, sed ut inveniant eam quam nescientes habent: neque hoc eis optamus, ut terrena necessaria desint eis, quibus indigent, dum mortaliter vivunt; sed ut hoc plangant, quod amissa satietate coelesti, terrenis, non ad fruendum stabilibus bonis, sed ad sustentandum necessariis indigere meruerunt. Agnoscant et lugeant istam miseriam; faciet eos beatos lugentes, qui eos esse semper miseros noluit.
Dei misericordia et iustitia commendantur.
5. [vv 5.6.] Misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. Misericors, et iustus, et miseretur. Misericors primum, quia inclinavit aurem suam mihi; et nesciebam propinquasse aurem Dei mei ori meo, nisi per illos speciosos pedes excitarer, ut invocarem: quis enim eum invocavit, nisi quem ipse prior vocavit? Hinc ergo primum misericors. Iustus autem, quia flagellat; et iterum miseretur, quia recipit: flagellat enim omnem filium quem recipit, nec tam mihi amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit 18. Quomodo enim non flagellet: Custodiens parvulos Dominus, quos grandes quaerit haeredes? quis enim est filius cui non det disciplinam pater eius? 19 Humiliatus sum, et salvum me fecit. Salvum me fecit, quia humiliatus sum: non enim poenalis, sed salutaris dolor est quem secando medicus facit.
Qua via ad quietam spiritum securitatem perveniendum.
6. [vv 7.9.] Convertere ergo, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi: non meritis, aut viribus tuis; sed quoniam Dominus benefecit tibi. Quoniam exemit, inquit, animam meam a morte. Mira res est, carissimi, quod cum dixisset in requiem convertendam animam suam, quoniam benefecit ei Dominus; subiecit: Quoniam exemit animam meam a morte. Ideone in requiem converteretur, quia exempta est a morte? Nonne magis in morte requies dici solet? Quae tandem eius actio est, cuius vita requies, et mors inquietudo est? Talis ergo actio debet esse animae, quae tendat ad quietam securitatem, non quae augeat inquietum laborem: quoniam exemit eam de morte qui misertus eius dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est 20. Mitis itaque et humilis, tamquam viam Christum sequens, debet esse animae actio tendentis ad requiem: non tamen pigra et desidiosa; ut cursum consummet, sicut scriptum est: In mansuetudine opera tua perfice 21. Etenim, ne mansuetudo ad segnitiem duceretur, adiunctum est: Opera tua perfice. Neque enim sicut in ista vita somni requies nos reparat ad actionem; sed actio bona perducit ad semper vigilantem quietem.
Spe salvi facti sumus.