Enarrationes in Psalmos (page 32)
2. Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant? Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum, fratres, nondum est in re, sed iam in spe. Spes autem nostra tam certa est, quasi iam res perfecta sit: neque enim timemus promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo eius. Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem facie ad faciem 2: tunc autem videbimus facie ad faciem, cum habuerimus corda mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 3. Unde autem corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus Apostolorum: Mundans fide corda eorum 4. Mundantur autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem. Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus dicit: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Et quid est, peregrinamur? Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem 5. Qui ergo peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed iam est in via; qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus, tamquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex patriae nostrae, Dominus Iesus Christus; et ibi veritas, hic autem via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus? Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum via, veritas et vita 6. Dixerat autem aliquando credentibus in se: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 7. Et cognoscetis, inquit, veritatem, sed si manseritis in verbo meo. In quo verbo? Sicut dicit Apostolus: Hoc est verbum fidei quod praedicamus 8. Primo ergo verbum fidei est; in quo verbo fidei si manserimus, cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur corda? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 9. Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Credis in Christum natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum.
Promissionum divinarum spe cantat exules Dei filii.
3. Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando cantemus. Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc psalmo vox nostra est. Sic audite, tamquam vos ipsos audiatis; sic audite, tamquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum enim tamquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua: cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi, quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt martyres sancti: iam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo sunt, recepturi corpora iam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta iustitiae. Ergo, sive illi iam in re, sive nos in spe coniungentes affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus, cantemus simul omnes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis. Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et consideraverunt in eo iam loco et in beatitudine et in securitate constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt: Nisi quia Dominus erat in nobis. Sic coeperunt cantare: nondum dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: Nisi quia Dominus erat in nobis.
De illo triumpho qui erit in futuro saeculo.
4. Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Nunc dicat, quia iam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui iam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde iam triumphantes; et tamquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem 10. Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, iam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho quod erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti iam finitae, iam consumptae; quando dicemus: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 11? iam coniuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel; securus enim dicit Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis. Quando? Dum insurgerent homines super nos. Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.
Moritur quod fuit ut sit quod non fuit.
5. [v 3.] Ergo: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos. Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent; non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro: Macta et manduca 12, dictum est; non: Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 13; non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis? Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt: Nisi quia Dominus erat in nobis; quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae huius tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere iubebantur, quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt: Dicat nunc Israel; dicat exsultans, dicat securus: Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.
Blandiendo seducentes et irascendo comminantes vince.
6. [v 4.] Dum irasceretur furor eorum super nos. Nostis, fratres, in aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit ascendere; et dixisse: Domine, erue animam meam a labiis iniustis, et a lingua dolosa 14. Primo enim cum coeperit homo ascendere et proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur, blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non potest? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis; deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse. Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas, id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor tuum, et per exempla iustorum qui de mortuis vivificati sunt, de peccatoribus facti sunt iusti, quomodo carbones de morte revivescunt: quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces iam irascendo comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo, nisi quia Dominus erat in nobis? Manifestum est quia non vicisti tu, sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris? Nonne ille est quem portas, qui dixit: Ego vici saeculum 15? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen iam doctus, nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. Nisi quia Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos: iam irascuntur, iam aperte saeviunt: forsitan aqua demersisset nos. Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est 16. Aqua, inquit, demersisset nos.
Si iam exaltatum est Caput nostrum, quid timet corpus passiones.
7. [v 5.] Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed iam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum est in psalmo: De torrente in via bibit 17. De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 18? De torrente in via bibit. Quid est, in via bibit? Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est: Et in via peccatorum non stetit 19. Transiens bibit. Et quid inde dictum est? Propterea exaltabit caput 20. De torrente, inquit, in via bibit, propterea exaltabit caput. Exaltatum est enim iam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo iam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea: Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia. Ecce qualem aquam dicebat: Forsitan aqua demersisset nos. Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, sine substantia?
8. Primo quid est: Forsitan pertransiit anima nostra? Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt . Sic enim graeca habent exemplaria, ; quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est fortasse; sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine coniuncto, sed apto ad intellegentias vestras. Quod Punici dicunt, iar, non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, , hoc Latini possunt vel solent dicere: Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur: Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi: Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracto vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intellegatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intellegite dici: Putas, pertransiit anima nostra aquam sine substantia? Et quare dicunt: Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: iam ergo evadentes, iam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes: Putas, inquiunt, pertransiit anima nostra aquam sine substantia?
Peccatoris lucra fallacia sunt.
9. Quae est aqua sine substantia, nisi aqua peccatorum sine substantia? Peccata enim non habent substantiam: inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. In ista aqua sine substantia, perdidit ille minor filius totam substantiam suam. Nostis enim quia minor filius peregrinatus est, et dixit patri: Da mihi portionem substantiae quae me contingit 21. Quid tibi vis? Melius apud patrem servatur; tua est: dilapidare illam vis; proficisci vis longius. Da mihi; sed da mihi. Dedit illi. Profectus in regionem longinquam vivens prodige cum meretricibus, perdidit totam substantiam: egens remansit, porcos pavit; in egestate sua patris divitias recordatur. Nisi eum egestas pulsasset, illam satietatem non desideraret. Considerent ergo omnes peccata sua, videant si habent substantiam ipsa peccata. Propter quid irritavit Deum peccator 22? Si non vides peccatum tuum antequam facias, vel iam cum fecisti considera. Dulcedo huius saeculi ad tempus fauces indulcat; in magnam amaritudinem postea convertetur. Ecce peccasti, et lucrum fecisti: quid est, quod fecisti lucrum? Ut lucrum faceres, Deum offendisti, ut augeres pecuniam, fides deminuta est, et aurum crevit. Quid perdidisti, et quid acquisisti? Quod acquisisti, aurum vocatur, quod perdidisti, fides vocatur: compara fidem auro; si venalis esset in nundinis fides, haberet pretium? Lucra tua cogitas, damna tua non cogitas? De arca gaudes, de corde non plangis? Abundat nescio quid in arca tua; sed vide quid imminutum sit in corde tuo. Cum aperueris arcam, invenies solidos qui non erant: bene, quia gaudes esse ibi quod ibi non erat. Attende arcam cordis; erat ibi fides, et non est. Si hac gaudes, quare hac non plangis? Plus perdidisti quam acquisisti. Vis videre quid perdideris? Nec naufragio tibi posset auferri. Nam aliquando perdunt omnia in mari, nudi exeunt. Multi naufragaverunt cum Paulo 23: amatores huius saeculi passi sunt naufragium, et nudi omnes exierunt; illi et quod foris habebant amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem: Paulus autem in corde ferebat patrimonium fidei suae; nullis fluctibus, nullis tempestatibus potuit auferri; nudus exiit, et dives exiit. Tales divitias quaerere debemus. Sed non eas video, dicis mihi. Stulta anima, non eas vides oculis carnis tuae; habeto oculum cordis, et vides eas. Sed non vides fidem. Quare illam vides in altero? Quare clamas quando tibi frangitur, si non eam vides? Frangat tibi aliquis fidem; clamas. Vis ergo tibi exhiberi, et tunc vides; cum petitur, ut exhibeas, tunc non vides? Quod clamas alium non habere erga te, plange te non habere erga alium. Et vide quia peccatum quod facis, sine substantia est. Quod enim acquiritur de peccato, videtur esse substantia. Sed et hoc non acquiritur. Ille enim habet aurum, qui novit uti auro: qui autem auro uti non novit, habetur, non habet; possidetur, non possidet. Estote domini auri, et non servi auri: quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit; aurum fecit ad subsidium tuum, et te ad imaginem suam. Vide quod supra te est, et calcas quod infra te est. Quid ergo acquisisti? Vis videre quam aqua sine substantia sit? Tolle tecum ad inferos quod acquisisti: quid facturus es? Acquisisti aurum, perdidisti fidem: post paucos dies exis de hac vita, aurum quod acquisisti perdita fide, auferre tecum non potes; cor tuum inane fidei, ad poenas exit, quod plenum fide ad coronam exiret. Ecce nihil est quod fecisti, et propter nihil Deum offendisti. Aqua sine substantia est quae te demersit. Propter quid irritavit Deum peccator 24? Confundantur inique facientes vane 25. Nemo enim non inaniter inique facit; sed nemo considerat.
Avari homines cupiditate caecantur.
10. Eunt homines, audiunt proverbium illud vulgare; et proverbia Dei dormitant in eis. Quod proverbium? Malo quod teneo, quam quod spero. O infelix, quid tenes? Ecce dicis: Malo quod teneo; tene sic ut non amittas, et dic: Malo quod teneo. Si autem non tenes, quare non illud tenes quod non potes amittere? Quid ergo tenes? Aurum. Tene ergo; si tenes, non tibi auferatur invito. Si autem et per aurum traheris quo non vis, et ideo te quaerit maior raptor, quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit maior aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris maiori. Haec non vident homines in rebus humanis; tanta cupiditate caecantur. Mira res est, fratres; horrent qui considerant. Quaerit potentior infirmiorem, et quaerit eum opprimere, non ob aliud, nisi quia habet quod illi auferat: videt illum pati sub se tribulationem, non ob aliud, nisi propter quod habet; et hoc ipse, propter quod ille patitur tribulationem, ad se congerit. Non attendebat, quando illum persequebatur; ille fugiebat, ille torquebatur, ille timebat, ille ubi se absconderet quaerebat: unde pateretur ista mala, nisi quia habebat? Vel in illo disce quid fugias: quia res quae illum torquebat, te persequente, ne auferretur a te, et te sic habet torquere alio persequente. Attendis quia pinguis est: si propterea illum quaeris, quia pinguis est; time pinguescere, ne alter te quaerat. Et omnia inaniter fiunt: quaere finem; tenebrae occurrunt: quaere quare; nihil occurrit.
11. [v. 6.] Ergo exsultent et laetentur in Domino qui dicunt: Pertransiit anima nostra aquam sine substantia, et recipiant substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam sine substantia, et dicant: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Venantes enim erant persequentes, et posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae huius, ut unusquisque propter dulcedinem huius vitae mittat caput in nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat Dominus, illi qui dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis; non capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in muscipula; clama: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.
Sit in te Dominus et de maioribus minis eruat te.
12. [v. 7.] Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea: Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis, consumeris, obtereris. Sit in te Dominus, et de maioribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti iam cadere in muscipulam, facis maiorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres, iam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae huius; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium. Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae huius: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; iam non remansit dulcedo vitae huius, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.
13. [v. 8.] Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos eruti sumus? Vis scire quare? Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Nam si adiutorium hoc non esset, non quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine eius capti fuerint, et per hanc dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas: Muscipula contrita est, et nos eruti sumus. Sed ne putes hoc viribus tuis te posse, attende cuius est opus ut eruaris (nam si superbieris, in muscipulam cadis), et dic: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
Lex non salvavit ut legis lator desideretur.
14. Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adiuvare dignatus est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi Caritati vestrae optime nostis; adestote, et adiuvate nos orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis; nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adiuvari volens studio fidei et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc tractare quod dictum est in Evangelio: Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est 26. Solent enim homines haeretici, maxime Manichaei, reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et Lex per Moysen data est; ut non salvaret, propter certam causam. Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen, Gratia autem et veritas per Iesum Christum fieret. Ad hoc intentos vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.
IN PSALMUM 124
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Saeculi huius felicitas falsa, ventosa et prorsus seductoria.
1. [vv. 1.2.] Psalmus iste, pertinens ad numerum canticorum graduum (de quo titulo in aliis iam multa diximus, et repetere nolumus, ne vos obtundamus potius quam instruamus), docet nos ascendentes et levantes animas nostras ad Dominum Deum nostrum affectu caritatis atque pietatis, non intendere in homines qui prosperantur in hoc saeculo felicitate falsa atque ventosa et prorsus seductoria; ubi nihil aliud nutriunt quam superbiam, et cor eorum congelascit adversus Deum, et fit durum adversus imbrem gratiae ipsius, ne fructum ferat. Praesumentes enim omnia sibi abundare, quae videntur huic vitae necessaria, et ultra quam necessaria, extolluntur; et cum sint homines per iniquitatem inferiores omnibus hominibus, per superbiam superiores se putant omnibus hominibus. Atque utinam vel sicut alios homines se esse deputarent. Hos autem aliquando intuendo et nimis attendendo, etiam illi qui Deum colunt, fluctuant et nutant, quasi perierit merces eorum quare Deum colunt, cum se vident in laboribus, in egestate, in aerumna, in morbo, in dolore, in aliqua necessitate, et vident alios habere sanitatem corporis, abundare temporalibus, incolumitate suorum gaudere, nitore honorum florere eos qui non solum Deum non colunt, sed et omnibus hominibus adversantur; attendentes eos, nutant, et dicunt apud se quod aperte scriptum est in quodam psalmo: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et sequitur: Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? 1 Numquid forte vanus fui, qui volui iuste vivere, et innocenter inter homines conversari, quando scio eos qui nolunt servare innocentiam, habere tantam felicitatem, et insultare iustis per iniquitatem felices?
Quod Deus vult si feceris, rectum habebis cor.
2. Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cuius nondum erat rectum cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus, non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi dictum est: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? 2 ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima, ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 3. Inde ergo dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum iam evasisset, cum iam correcto corde Deo inhaesisset, narravit praeterita pericula sua. Ergo: Bonus Deus Israel: sed quibus? Rectis corde. Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt: Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spiritales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, carissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum.
De terrena et superna Ierusalem.
3. Qui sunt isti? Qui inhabitant Ierusalem. Ipsi non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem. Si hanc Ierusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Iudaeum in civitate Ierusalem, et non invenis. Quare ergo non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem, nisi quia est alia Ierusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea, et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem 4, sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, iam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat: Ierusalem quae aedificatur ut civitas; cuius participatio eius in idipsum 5. Qui ergo ibi habitant non movebuntur in aeternum. Qui autem habitarunt in ista Ierusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Ierusalem crucifixerunt. Iam spiritaliter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Eiecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt 6. Et ipse eiecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Ierusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.
Montes in circuito sanctae civitatis.
4. Qualis est ista Ierusalem? Breviter describit eam. Montes in circuitu eius. Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes? aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli, sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Ierusalem; ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles, quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit, delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de Litteris sanctis occurrerunt nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in prophetia, sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes de quibus cantamus: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi 7; quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti simus qui spem in homine ponimus 8; iam dixerat: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram 9. Ipsi sunt montes de quibus item dicit: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam 10. Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et attulerunt ad eos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt iustitiam; quia iustus ex fide vivit 11. Angeli vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Ioannes ille: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 12: videbat, praedicavit nobis ut crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles iustitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit: "A se habent pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem"; sed, "Suscipiunt pacem". Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus sanctus hoc ait: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis 13. Non dixit: Illuminant montes; sed: Illuminans tu a montibus aeternis: per montes istos quos aeternos esse voluisti, praedicans Evangelium, tu illuminans, non montes. Tales ergo montes in circuitu Ierusalem.
Non fecerunt haereses nisi magni et mali homines.
5. Et ut noveritis quales sint montes in circuitu eius; ubi commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa commemoravi. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: et ne ibi remaneas: Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus: Suscipiant montes pacem populo tuo: cum dixit: Suscipiant, ostendit alium esse fontem pacis unde illi suscipiunt. Rursus: A montibus illuminans: sed: Tu, dixit; Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Item hoc loco cum dixisset: Montes in circuitu eius; ne tu rursum remaneres in montibus, statim subiunxit: Et Dominus in circuitu plebis suae: ut tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu plebis suae; et ipse muravit plebem suam munimento spiritali, ne moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, iam saepe diximus vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui susciperent pacem, ut colles susciperent iustitiam; sed illi dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille Donatus! qualis est Maximianus! et nescio quis Photinus, qualis fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem patimini, id est, caliginem huius vitae; non vos fallant, nec dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas; responde: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? 14 Bonum est enim tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit, ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion; non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?
Auxilium nos salvans a Deo, non a montibus, est.
6. Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: Iustitia tua sicut montes Dei 15. Non iustitia ipsorum, sed iustitia tua. Audi talem montem Apostolum: Ut inveniar in illo, inquit, non habens iustitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi 16. Illi autem qui per iustitiam suam montes esse voluerunt, sicut Iudaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 17. Qui autem subiecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subiecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? 18 Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia Deus incrementum dedit 19. Ergo montes in circuitu eius. Sed quomodo montes in circuitu eius, sic et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum. Si ergo montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu plebis suae, constringit Dominus plebem suam in unum vinculum caritatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, ex hoc et usque in saeculum.
De christianorum servorum erga dominos officiis. - De Iuliano apostata.
7. [v. 3.] Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Modo quidem iusti aliquantum laborant, et modo aliquando iniusti dominantur iustis. Quibus modis? Aliquando iniusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel iudices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem, et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc conicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent huiusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? Servi, obaudite dominis vestris secundum carnem 20: quia est dominus secundum spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo iubente servis homini, non illi servis, sed illi qui iussit. Et hoc ait: Obaudite dominis vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate 21. Ecce non fecit de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis, convertat illum Christus, et non ei dicat: Dimitte dominum tuum; iam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et iniquus, tu iam fidelis et iustus; indignum est ut iustus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis: Servi: et ut corroboraret; servum, hoc dixit: Exemplo meo servi; prior servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis? Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi erant, iniuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro odio. Ait enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 22. Si Dominus coeli et terrae, per quem facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et furentibus, et tamquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori, sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intellegite de potestatibus et regibus, de omnibus culminibus huius saeculi. Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non timent Deum. Iulianus exstitit infidelis imperator, exstitit apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem dicebat: Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.
Impiorum felicitas momentanea.
8. Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent iustis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem iustorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram 23. Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Quare hoc? Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant iusti iniquos dominantes, et intellegant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetur omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus 24. Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant perdurantes, non extendunt manus suas in iniquitatem. Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem iustorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia iustus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere iustitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem iustorum: non eam relinquet Dominus super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas; sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim iniustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum.
9. [v. 4.] Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum 25. Et ideo sequitur: Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
Magnum est malum Ecclesiae pacem turbare.
10. [v 5.] Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde 26, quia non zelat in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 27; sic pravi cordis, qui scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas luit. Declinanti autem a Deo, cuius disciplinam ferre noluit, fit illi per iudicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde continuo subiungit: Declinantes autem in strangulationem abducet Dominus cum operantibus iniustitiam: id est, quorum facta imitati sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid habebunt? Iam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra? quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus, hanc suscipiunt montes, et colles iustitiam 28. Ipsa est Christus: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit 29. Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii. Audite Evangelium: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 30. Audite et conclusionem huius psalmi: Pax super Israel. Israel, "Videns Deum"; Ierusalem, "Visio pacis" interpretatur. Intellegat Caritas vestra: Israel interpretatur, "Videns Deum"; Ierusalem interpretatur, "Visio pacis". Qui non commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Ierusalem. Non commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et pax super Israel. Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est: et ipse Israel est et Ierusalem; quia populus ille Dei, ipsa est civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis? Qui oderunt Ierusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint: Pax vobiscum: Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt. Quibus dicunt: Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum. Et quibus dicitur: Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones amplectuntur, et odiunt pacem. Si enim in spiritu eorum esset pax, nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Ierusalem est visio pacis, et nos Israel, et pax super Israel.
IN PSALMUM 125
ENARRATIO
Sermo ad plebem
In hac vita ab illa superna Ierusalem peregrinamur.
1. [v. 1.] Sicut iam meministis, ex ordine nobis tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter illos psalmos est, quorum est titulus: Canticum graduum. Est autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam Ierusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis 1? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad eius reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione, sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum: et docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo, fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Iesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos: et illis mansit, et ad nos venit; illis mansit in maiestate, ad nos venit in carne. Eramus autem ubi? Si redemptor noster ille dicitur captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Peior est barbaris diabolus et angeli eius. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro nobis dedit.
Secura gaudeant membra quia a Capite non deseruntur.
2. Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate, suspirans aeternae Ierusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: Omnis creatura congemiscit et dolet usque nunc. Et iterum: Vanitati enim creatura subiecta est, ait, non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe 2. Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his tantum, qui nondum crediderunt? iam vero in his qui crediderunt non gemit, nec parturit creatura? Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui iam spiritu Deo servimus, qui iam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo et nos ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 3. Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum diceret: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri; quasi diceretur ei: Quid tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subiunxit et ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 4. Ecce quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, iam quidem exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia spe salvi facti sumus. Iam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra, quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 5. Ita factum est ut converteremur ad Deum. Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus, et faciem habentes ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus, ut iam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur; asper quidem ventus, sed ventus prosper est; cum labore quidem, sed cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra gemebamus, gemunt autem et illi qui iam crediderunt; quomodo autem facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur: Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim: Scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato 6. Ecce unde facti sumus captivi, quia venumdati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide iustitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo iustos, qualem sanguinem fudit? Iustorum quidem sanguinem fudit; Prophetarum, patrum nostrorum, iustorum sanguinem fudit et martyrum: tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit eius qui non iustificatus, sed iustus natus est: illo sanguine fuso, perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis, redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.
Homo sub peccato venditus peregrinus factus est.
3. Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Hoc voluit dicere: Facti sumus gaudentes. Quando? Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quae Sion? Ipsa Ierusalem, et aeterna Sion. Quomodo aeterna Sion, quomodo captiva Sion? In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes illius civitatis cives captivi sunt; sed qui inde peregrinantur, ipsi captivi sunt. Homo civis est Ierusalem, sed venditus sub peccato, factus est peregrinus. De propagine ipsius natum est genus humanum, et implevit terras captivitas Sion. Et ista captivitas Sion quomodo umbra illius Ierusalem? Umbra illius Sion quam acceperunt Iudaei in imagine, in figura fuit in captivitate in Babylonia, et post septuaginta annos rediit ille populus ad civitatem suam 7. Septuaginta anni significant omne tempus quod septem diebus volvitur: cum autem transierit omne tempus, tunc redimus et nos ad patriam nostram; quomodo ille populus post septuaginta annos rediit a captivitate Babyloniae. Babylonia est enim mundus iste: Babylonia enim interpretatur: "Confusio". Videte si non est confusio tota vita humana. Quidquid agunt homines in spe vana, quando cognoverint quid agunt, erubescunt. Quare laborant? cui laborant? Filiis meis, inquit. Et ipsi cui? Filiis suis. Et ipsi quibus? Filiis suis. Nemo ergo sibi. Ab ista ergo confusione iam conversi erant, quibus dicit Apostolus: Quam enim gloriam habebatis in his, in quibus nunc erubescitis? 8 Confusio ergo est ista tota vita rerum humanarum, non pertinens ad Deum. In hac confusione, in ista Babylonia, captiva tenetur Sion: sed convertit Dominus captivitatem Sion.
Prior nobis resurgens, Christus spem nobis dedit.
4. Et facti sumus, inquit, sicut consolati: id est, gavisi sumus, tamquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium. Quare quasi consolati, nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in spe: cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem velut consolati ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad similitudinem ponitur hoc verbum, sicut: quod dicimus, sicut, aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intellegatur. Quando dicimus: Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc dicimus: et: Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus: Fecit sicut vir bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni? Fecit tamquam iustus; hoc tamquam, non negat eum iustum esse, sed proprietatem eius ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia iustus es, sicut iustus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, sicut consolati gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tamquam consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod speraremus. Quia ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus captivitatem nostram, ut iam de captivitate viam teneamus, et eamus ad patriam. Iam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via 9. Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens, canta tamquam consolatus; quia ille te praecessit, qui iussit ut sequaris.
De Simone pharisaeo et muliere illa peccatrice.
5. [v. 2.] Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Os, fratres mei, quod habemus in corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo, aut potu, aut aliqua re tali missa in os. Impletur aliquando os nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium legeretur. Insultabant enim Iudaei Domino, quia discipuli eius non lotis manibus manducabant 10. Illi insultabant, qui munditiam foris habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum iustitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae foris sunt munda sint. Mundate, inquit, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt 11. Ipse Dominus dicit alio loco: Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis 12. Unde autem procedit eleemosyna? De corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui, foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis, unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: Iste si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes 13. Unde noverat utrum sciret, an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille qui munditiam tenebat quasi in carne, exsufflaret, repelleret, abiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret eius munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini? Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse esse frontosa, frontosior facta est ad salutem. Irrupit in domum quo non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi videbatur; propterea non curabatur. Iam quae sequuntur in Evangelio nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat.
De interiore et exteriore munditia.
6. Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod pertinet ad praesentem versum ubi dictum est: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: quaerimus enim quod os, et quae lingua. Attendat Caritas vestra. Insultatum est Domino, quia non lotis manibus discipuli eius manducarent 14. Respondit illis Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: Audite omnes, et intellegite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed quod exit 15. Quid est hoc? Cum dixit: Quod intrat in os, nonnisi os corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant homines cibi; quia: Omnia munda mundis 16; et: Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 17. In figura Iudaeis posita erant quaedam, et immunda dicta sunt 18. Sed postea quam lux ipsa venit, remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in spiritu: et non est impositum iugum observationis Christianis, quod impositum erat Iudaeis; quia Dominus dixit: Iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est 19: et: Omnia, ait Apostolus, munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 20. Quid voluit intellegi? Mundo homini et panis et porcina munda est, immundo nec panis, nec porcina. Immundis autem, inquit, et infidelibus nihil est mundum. Quare nihil est mundum? Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia: quia si interius quod est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus iucundati; tunc impletur vero gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem cordis. Nam inde: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 21.
Quae de ore procedunt hominem coinquinat.
7. Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum audimus in Evangelio, non intellegimus nisi os corporis; absurdum est et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat 22. Quando ergo manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus? Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es? Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, inquinat? Secutus eodem loco secundum alium evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intellegas non de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem 23. Illa ergo, fratres mei, quomodo exeunt de ore, nisi quia exeunt de corde, sicut ipse Dominus dicit? Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis iam Deus audivit. Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei. Ecce adhuc in stratu suo iacet, nondum surrexit ut furtum faciat; vigilat, et exspectat ut homines dormiant: iam Deo clamat, iam fur est, iam immundus est, iam facinus de ore interiore processit. Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis. Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud homines.
Susanna tacens exaudita est.
8. Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia. Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cuius? Non hominis, sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo, noli esse securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab iniustis iudicibus, tacebat et orabat 24. Os eius non audiebatur ab hominibus, cor eius clamabat ad Deum. Numquid quia vox eius de ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit, nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore, cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes innocentes erunt, oculi innocentes erunt; omnia membra tua iustitiae militabunt, quia imperator iustus tenuit cor.
Ierusalem cives, nunc peregrini, patriae suae suspirant.
9. [vv 2.3.] Tunc dicent inter Gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto orbe terrarum pretium nostrum accipitur; amen respondetur. Dicunt ergo inter Gentes Ierosolymitani captivi, Ierosolymitani redituri, peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Numquid ipsi secum fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt. Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.
Spiritu Sancto a frigore solvimur iniquitatis.
10. [v. 4.] Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Quid sit hoc, attendat Caritas vestra. Iam dixerat: Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quasi de praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens, futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum in alio psalmo diceret: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea 25. Non dixit, fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem: futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura sunt, Deo iam facta sunt. Hic ergo cum diceret: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione; ut ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait: Tunc dicent inter Gentes. Dicent, iam de futuro est. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Tunc cum cantabantur, futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tamquam de futuris, qui futura tamquam praeterita praecinebat: Converte, Domine, captivitatem nostram. Nondum erat ergo conversa captivitas, quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi, quod orabatur tunc, iam factum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Sicut convertuntur torrentes in austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed patebit modo, adiuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua 26. Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore iniquitatis; tamquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra. Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus, periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum novit; quare plorare iam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.
Seminamus misericordiam, pacem metemus.
11. [v. 5.] Sequitur enim: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus. Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra sunt: de quibus seminibus ait Apostolus: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 27. Loquens itaque de ipsis eleemosynis, quid ait? Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet 28. Ergo qui multum seminat, multum metet: qui parce seminat, parce et metet; et qui nihil seminat, nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem dixerunt Angeli: Pax in terra divitibus hominibus? Sed: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 29. In Zacchaeo magna voluntas, in Zacchaeo caritas magna. Suscepit Dominum hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum redditurum 30; ut intellegas propterea sibi eum tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde debita redderet. Magna voluntas; multum dedit, multum seminavit. Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit 31? Imo tantum, quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Misit duo minuta de tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt, paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit ille.
Ne sit frigida voluntas in eleemosyna eroganda.
12. Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod seminemus, ut metamus illam messem? Est: Calicem aquae frigidae qui dederit discipulo, non perdet mercedem suam 32. Calix aquae frigidae non duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena caritate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine causa addidit, frigidae, ut pauperem ostenderet. Ideo dixit: Calicem aquae frigidae, ne quis vel inde causaretur quod lignum non habuerit unde calefaceret aquam. Calicem aquae frigidae qui dederit uni ex minimis, non perdet mercedem suam. Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec hoc habet: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 33: tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit; nondum soluta sunt peccata eius sicut torrens in austro, quia voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus? Accedit voluntas fervens, iam soluta calore austri; etsi nihil habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici? Intendat Caritas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui iuvenis est et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum: ille indiget, ille dives est.
Indigentes qui circa nos sunt, attendendi.
13. Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret, frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior corpore, traicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas, et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praestitisti eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in caritate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei qui non habet: in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita, nolite deficere. In lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei? Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum, videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei; seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Mittunt semina sua, bonam voluntatem et bona opera.
Cum fletu seminamus, cum gaudio metemus.
14. [v. 6.] Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant. Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus, tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? 34 Sed quare iam gaudent? Quia portant manipulos suos. Quia euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare, mittentes semina sua? Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.
Transiens Samaritanus nos curavit.
15. Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones 35. Iam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Iesus Christus: illi enim dictum est: Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? 36 Ille non dixit: "Non sunt Samaritanus"; sed dixit: Ego daemonium non habeo. Samarites enim interpretatur: "Custos". Si diceret: "Non sum Samaritanus"; diceret: "Non sum custos". Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam 37, sicut scitis. Iacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in iumentum, in carne sua; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, caritatem Dei et caritatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 38. Dixit autem stabulario: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi 39. Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tamquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit 40. Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.
IN PSALMUM 126
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Amando Deum ascendis, amando saeculum cadis.
1. [v. 1.] Inter omnia cantica quibus est titulus: Canticum graduum, iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum est: Salomonis. Sic enim praenotatur: Canticum graduum Salomonis. Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris, ut quaeramus quare sit additum: Salomonis. Nam quid sit Canticum graduum, non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc, quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et caritatis ad illam supernam Ierusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis; amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde, quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione, in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in caritate aeternorum. Sed quare sit additum: Salomonis, quantum inspiraverit Dominus, dicam Caritati vestrae.
Templum sibi aedificavit verus Salomon, Iesus Christus.
2. Salomon erat tempore suo filius David, magnus ille, per quem multa sancta praecepta et salubria monita et divina sacramenta Spiritus sanctus in divinis Litteris operatus est. Nam ipse Salomon mulierum amator fuit, et reprobatus est a Deo: et usque adeo laqueus illi fuit illa cupiditas, ut a mulieribus etiam idolis sacrificare cogeretur, sicut de illo Scriptura testis est 1. Sed si illo cadente, quae per illum dicta sunt, delerentur; iudicaretur quia ipse dixerat, non per illum dicta erant. Optime igitur etiam hoc egit misericordia Dei et Spiritus eius, ut quidquid boni per Salomonem dictum est, Deo tribueretur; peccatum autem hominis homini. Quid mirum quia in populo Dei cecidit Salomon? In paradiso non cecidit Adam? Non cecidit de coelo angelus, et diabolus factus est? Ideo docemur in nullo hominum spem esse ponendam. Quia et iste Salomon aedificaverat templum Domino, in typo quidem et in figura futurae Ecclesiae et corporis Domini 2; unde dicit in Evangelio: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud 3: quia ergo ipse aedificaverat illud templum, aedificavit sibi templum verus Salomon Dominus noster Iesus Christus, verus pacificus. Nomen enim Salomonis interpretatur Pacificus: est autem ille verus pacificus, de quo dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 4. Ipse est verus pacificus, qui duos parietes e diverso venientes in se copulavit, quibus factus est lapis angularis, venienti populo ex circumcisione credentium, et venienti populo ex praeputio Gentium et ipsorum credentium; fecit unam Ecclesiam de duobus populis, factus est illis lapis angularis, et ideo vere pacificus. Quia ergo ille verus Salomon; Salomon autem ille filius David de muliere Bethsabee, rex Israel, figuram gestabat huius pacifici, quando templum aedificavit 5: ideo ne illum putes Salomonem qui aedificavit domum Deo, alium Salomonem tibi ostendens Scriptura sic coepit in Psalmo: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Dominus ergo aedificat domum, Dominus Iesus Christus aedificat domum suam. Laborant multi in aedificando; sed si non ille aedificet, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Qui sunt qui laborant aedificantes? Omnes qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri Sacramentorum Dei. Omnes currimus, omnes laboramus, omnes aedificamus modo; et ante nos cucurrerunt, laboraverunt, aedificaverunt: sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, aedificantes eam. Ideo quosdam videntes ruere Apostoli, et proprie Paulus ait: Dies observatis, et annos, et menses, et tempora; timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos 6. Quia noverat se intus a Domino aedificari, plangebat istos, quia sine causa laboraverat in eis. Nos ergo loquimur foris, ille aedificat intus. Quomodo audiatis, nos advertimus; quid cogitetis, ille solus novit qui cogitationes vestras videt. Ipse aedificat, ipse monet, ipse terret, ipse intellectum aperit, ipse ad fidem applicat sensum vestrum: et tamen laboramus et nos tamquam operarii; sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam.
Sub Christo pastore, vobiscum oves sumus.
3. Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei, populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit Apostolus? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 7. Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et iam dormierunt, et qui post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino numerati, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 8; grana illa quae modo gemunt inter paleas, quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata 9: omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adiuncti etiam ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Ierusalem. Habet custodes: quomodo habet aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo 10. Custodiebat, custos erat; vigilabat, quantum poterat, super eos quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tamquam custodiant populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus. Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de quo dicitur: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam? Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis. Ille enim dormivit in cruce semel, et surrexit; iam non dormit. Estote Israel; quia non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel 11. Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri, simus Israel. Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed custodiri volumus vobiscum. Tamquam vobis pastores sumus, sed sub illo Pastore vobiscum oves sumus. Tamquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus.
Esto humilis sicut et Christus humilis fuit.
4. [v. 2.] Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus. Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et quid audit in isto psalmo? In vanum est vobis ante lucem surgere. Quid est: In vanum est vobis ante lucem surgere? Si surgatis antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: Pater, inquit, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 12. Magnum donum, magna gratia, magna promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est Christus? Sed iam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis dicit ipsa lux: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum 13. Qui volebant discipuli esse super magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis ergo dicit iste psalmus: In vanum est vobis ante lucem surgere. Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum passionem Domini, iam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc audiret, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 14? Ego veni humilis esse, et vos ante me vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac vultis ire, qua ego non eo: In vanum est vobis ante lucem surgere. Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus, qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud 15. Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: Redi post me, satanas! 16. Ideo enim satanas, quia ante lucem vis surgere. Redi post me, ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo, illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere.
Zebedaei filii exaltari volebant antequam humiliarentur.
5. Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus: In vanum est vobis ante lucem surgere. Et quando surgemus? Cum fuerimus humiliati: Surgite posteaquam sedistis. Surrectio exaltationem significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intellegitur sessio in honore iudicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo in honore iudicandi sessio? Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 17. Quomodo in signo humilitatis sessio? Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad puteum 18. Fatigatio Domini, infirmitas Domini fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia: Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines 19. Ideo dicit in quodam psalmo: Domine, tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam 20; id est humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt. Quid ergo vultis ante lucem surgere? In vanum est vobis. Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 21. Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit? Propter nos semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 22. Haec est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Iam vos ad illud nomen festinatis; surgite, sed posteaquam sedistis. Surgere vultis, sed primo sedete: et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis regnum, cadis a regno antequam surgas. Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Et illi: Possumus. Et ille: Calicem, inquit, meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, ait, non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo 23. Quid est, non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. Aliis paratum est; et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est: Alii estote? Prius humiliamini, qui iam vultis exaltari. Intellexerunt ergo humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: Surgite posteaquam sedistis.
In hoc saeculo humiliemur ut ascendere valeamus.
6. Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret iussum esse sedere aut ad iudicandum, aut ad epulandum et gaudendum, et maiorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis addidit: Qui manducatis panem doloris. Illi ergo manducant panem doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas disponit? Ascensiones, inquit, in corde eius disposuit 24. Quis? Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum. Humiliemur in saeculo: ascendamus. Quomodo? Corde. Quia ipsa ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. In convalle, inquit, plorationis 25. Quomodo erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum est: non ait: "A colle surgite"; nec ait: "A campo"; sed: "A convalle", ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 26 bene surgis, quia sedisti.
Ad nos pertinet resurrectio quae in Domino praecessit.
7. Et quasi diceres: Quando surgemus? modo iubemur sedere; quando erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta est 27; sic et Domino cum dormiret in cruce, latus eius lancea percussum est, et Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia 28. Ecclesia enim coniux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere. Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat te iste psalmus, quasi interrogares: Quando surgam? fortassis priusquam sedero? Cum dedero, inquit, dilectis eius somnum. Dat hoc Deus, cum dormierint dilecti eius; tunc surgent dilecti eius, id est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti eius. Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur 29. Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus. Si autem membra eius sumus, tunc sumus dilecti eius, tunc ad nos pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere, id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux nostra non sit exaltatus in carne, nisi posteaquam mortuus est. Constituti ergo membra eius, et in membris eius dilecti eius, cum somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus resurrexit, iam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus 30; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura 31; resurrexit filius viduae, sed moriturus 32: resurrexit Christus, non moriturus. Audi Apostolum: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 33. Talem spera resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter felicitatem terrae huius. Nam si propter felicitatem vitae huius vis esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit, surge: sede prius, et sic surge, cum dederit somnum dilectis eius.
Boni et mali, nunc permixti, in fine separabuntur.
8. [v 3.] Quasi quaereres iterum: Quibus dilectis? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quando dicit, fructus ventris; parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritaliter ostenditur quod dictum est Evae: In gemitu parturies 34. Parit enim Ecclesia filios coniux Christi; et si parit, parturit. In cuius figura etiam Eva mater vivorum appellata est. In membris parturientis erat ille qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis 35. Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt iusti, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Huius fructus, non, hic fructus; merces huius fructus ventris. Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cuius ventris? Ecclesiae: in cuius ventre, quia eius typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tamquam duo populi luctabantur 36. Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Iacob erat, quia ipsum dilexit mater. Iacob dilexi, dicit Deus: Esau autem odio habui 37. Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo eius fructus erit. Ergo merces fructus ventris.
Filii excussorum qui sint.
9. [v 4.] Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris? Excussi sunt quidam de manu Domini, tamquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 38. Et quomodo ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. De arcu excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt intellegendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum.
Quonam modo Apostoli excussi sunt.
10. Intendat paululum Caritas vestra. Quaesitum est quare excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos excussos, quia praecepit eis Dominus: Si exieritis de civitate in qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris 39. Sed ait alius: Non ergo filii excussorum dici debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit Dominus, quibus dixit: Excutite pulverem de pedibus vestris; non excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti sententiae, ille a quo iam ista tractata et dicta erant: verumtamen nos, quantum adiuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint etiam excussi, quibus ait Dominus: Excutite pulverem de pedibus vestris; invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur, excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde excutitur. Nam et: Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur; et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non dicantur filii excussorum filii Apostolorum?
Prophetia antea involuta, accedente diligentia et excussa et aperta est.
11. Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intellego, fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent. Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit 40. Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et iumenta quae videt, cogitaverit; nescio quid intus tamquam in involucro positum forinsecus pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid significant. Quid ergo dicitur homini iam pronuntiare volenti? Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum, nescio quem bovem significat. Nam asinus in figura populi Dei, iumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos ille de quo dicit Apostolus: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? Dixit. Sed propter nos Scriptura dicit 41. Omnis ergo qui praedicat verbum Dei, monet, obiurgat, terret; triturat aream, et bovis implet officium. Veniebat bos de gente Iudaeorum; inde enim praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Iesus Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio collocatus est: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui 42. Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur? Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum. Ipsi in manu potentis positi tamquam sagittae, pervenerunt usque in fines terrae. Unde dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quia ideo de finibus terrae colligitur ista haereditas: quia: Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum; id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit.
Quae non pereunt bona desideremus.
12. [v. 5.] Beatus homo qui implevit desiderium suum ex eis. Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam iumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum 43; si dicis: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini 44: imples desiderium tuum ex eis; non quia iam illi possunt tale desiderium implere, sed tales imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum.
Dei domus et civitas Ecclesia; Christus eius porta.
13. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur. Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur; sicut dicitur de Sapientia: In portis autem civitatum audenter dicit 45. Quanto tempore iustitiam innocentes tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit: Ego sum ianua 46. Si ianua est, et porta est. Ianua enim dicitur domus; ianua civitatis porta est, porta domus ianua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam; et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares: Nisi Dominus, inquit, custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam. Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet ianuam tamquam domus, et habet portam tamquam civitas. Qui est ergo ianua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat. Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta. Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae; et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 47. Praedicatum est, auditum est, antequam fieret; et iam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit, non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum sermonem, ex nostra pollicitatione, adiuvante Domino, vobis reddendum ex Evangelio de columba. In cuius nomine promisimus, in illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores, ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis.
IN PSALMUM 127
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Homo Deum timens benedicitur.
1. [vv. 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres carissimi: Spiritalibus spiritalia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 1; cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quamquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia eius, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Quomodo? Ut sit uxor eius tamquam vinea fertilis in lateribus domus eius, et filii eius circumdent mensam eius, tamquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Inde ab initio Ecclesia persecutionem patitur.
2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tamquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Caritas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est: Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum 2; et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tamquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Caritati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent, quod ad huius saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Ierusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor eius tamquam vinea fertilis esset in domo eius, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tamquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tamquam sagittae, et iaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Ierusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt: "Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis?" Et forte alius dicit illi: "Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut maiorem dolorem de illorum morte patiatur?" Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: "Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus eius clausit oculos eius". Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando iam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.
Christus caput et corpus est.
3. Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus eius? Ecclesia eius, dicente Apostolo: Quoniam membra sumus corporis eius 3; et: Vos autem estis corpus Christi et membra 4. Intellegamus ergo vocem huius hominis, in cuius corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Ierusalem. Sic enim dixit in fine: Et videas bona quae sunt Ierusalem 5. Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque coniugis, non sunt bona illius Ierusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et tecum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est: Vos autem estis corpus Christi et membra.
4. Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter iam dicit: Labores fructuum tuorum manducabis. Superius dixerat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius: modo quare: Labores fructuum tuorum manducabis; et non, manducabitis? et quare: Labores fructuum tuorum; et non: Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si iam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intellego. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cuius membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.
Nunc de spe gaudemus, post hanc vitam de re gaudebimus.
5. Ipse ergo describat iam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis eius, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis eius, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? Quasi tristes, semper autem gaudentes 6. Quare, semper? Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si spe gaudentes, videte quid sequitur: In tribulatione patientes 7. Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 8. Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.
Felix martyr et nomine et corona et corona felix.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cuius hodie dies est, contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor eius tamquam vinea fertilis erat in terra, et filii eius circumdederant mensam eius? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus eius exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Iacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?
Excludatur timor qui castus non est.
7. Ergo sic audiamus istum psalmum, tamquam de Christo dicatur: et omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in saeculum saeculi. Est enim alius timor quem caritas excludit, dicente Ioanne: Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem 9. Non de omni timore dicit quia mittitur foras a caritate; habes enim psalmum dicentem: Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi 10. Alius ergo timor permanet, alius excluditur. Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicuius amissio cari, ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi. Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur 11. Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a peccato. Timent quidem, sed non amant iustitiam. Cum autem per timorem continent se a peccato, fit consuetudo iustitiae, et incipit quod durum erat amari, et dulcescit Deus: et iam incipit homo propterea iuste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a caritate; sed successit timor castus.
Videat unusquisque qualem timorem habeat.
8. Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intellegere quod dictum est: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Si potuero digne dicere de isto timore casto, adiuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias: Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem 12. Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis? 13 Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: Speciosus forma prae filiis hominum 14. Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an caritatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Caritas amatur. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit caritas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore maiestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis: Ecce iam Christus, cras dies iudicii; non dicunt: "Utinam veniat!" Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis: Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.
De timore casto in aeternum permanente.
9. In quo est castus? Iam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quamquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat: Quid facis? nemo: Noli facere; nemo: Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia iam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus 15. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae. Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius 16; id est, esse templum eius, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis, ad hanc unam si cor vestrum exercueritis, et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in eius corpore cui cantatur: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
Paganus christianae felicitati irridet.
10. Labores fructuum tuorum manducabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intellegentibus: debuit enim dicere: Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse iucundat agricolam. Quid sibi vult: Labores fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 17; modo nos ipsi labores nostri iucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit iucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto iucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos 18? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis: Surgite posteaquam sedistis 19: id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua manducatur ipse panis, de quo hic dicit: Qui manducatis panem doloris. Alio loco dicit amans iste, cuius vocem in Psalmo plerumque agnoscimus: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte 20. Unde factae sunt lacrymae panis? Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Antequam enim videamus eum qui nos dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant nobis Pagani, et dicunt: "Ubi est quod colunt Christiani? Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et ipsi ostendant mihi Deum suum". Cum tibi hoc dicit paganus, non invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo, et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi et ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur: Ubi est? et absterget lacrymas, et ipse pro pane lacrymarum succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum Dei, quo pascuntur Angeli 21. Interim modo labores fructuum, postea fructus laboris. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Beatus es, de praesenti est; bene tibi erit, de futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, beatus es; cum perveneris ad fructum laborum tuorum, bene tibi erit. Quid dixit? Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam dulcis, quanto res dulcior erit!
Christi uxor, Ecclesia eius.
11. Iam veniamus ad illud: Uxor tua: Christo dicitur. Ergo uxor eius, Ecclesia eius; Ecclesia eius, uxor eius, nos ipsi. Sicut vinea fertilis. Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? In lateribus domus tuae. Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intellegeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus: "Mala latera habet". Quid est, "Mala latera habet?" Mali illi inhaerent. Ergo et de alio: "Bona latera habet: bonis consiliis vivit". Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa coniux de latere facta est 22. Viro dormiente, Eva facta est, moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est, et Sacramenta profluxerunt 23. Ergo uxor tua ut vinea fertilis. Sed in quibus? In lateribus domus tuae. In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.
Dominus vult ut consanguinitatibus terrenis Deum praeponamus.
12. Filii tui. Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et coniugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in coniuge ipsius erant, et coniux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: Cum recesserit ab eis sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi 24? Ergo ipsa coniux, et ipsi filii. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater eius et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Iudaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus eius, et cognati eius ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus eius; non in quantum carnali consanguinitate iuncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait: Quae mihi mater, aut qui fratres? 25 Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit: Quae mihi mater? Quare? Ergo Petrus et Ioannes et Iacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est 26. Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit: Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est 27. Puta, frater, propter sexum virilem quem habet Ecclesia; soror, propter feminas quas hic in membris habet Christus: mater quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intellegis coniugem, in illis matrem, in illis filios.
Caritas est fructus noster.
13. Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur 28. Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia caritatem significat; sine caritate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant caritatem. Unde iam exposui Caritati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam 29; ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est caritas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem. Tales ergo filii debent esse in circuitu mensae Domini, velut novellatio olivarum. Perfecta res est, magna beatitudo: iam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritaliter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.
14. Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ille est homo, qui sunt homines; et ipsi homines, homo: quia multi unum, quia Christus unus.
Temporalia bona volatica sunt.
15. [vv. 5.6.] Benedicat te Dominus ex Sion. Coeperas enim attendere: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum: iam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas: Benedicat te Dominus, sed ex Sion. Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam illa bona non sunt Ierusalem. Vis videre quia non sunt bona Ierusalem? Et avibus dictum est: Crescite, et multiplicamini 30. Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim iam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te nascuntur spiritaliter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut videas bona Ierusalem. Illa enim bona sunt. Quare sunt? Quia aeterna sunt. Quare sunt? Quia ibi est rex: Ego sum qui sum 31. Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente iuventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur iuventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tamquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est: Universa vanitas omnis homo vivens 32. Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum, sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Ierusalem, quia ipsa sunt. Benedicat te ergo Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam ista quae attendis bona, caecus vides. Videas, sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Ierusalem? Omnes dies vitae tuae. Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Ierusalem. Si autem, fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur. Optandum illi forte erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat 33. Ergo tu talia desidera bona quae videas omnes dies vitae tuae, id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.
Bonum nostrum est quam in fine adipiscemur aeterna pax.
16. Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflammamur, propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus, sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur 34? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit, ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis qui vult pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patietur. Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? Si enim in hac vita in Christo sperantes sumus tantum, ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus 35. Propter quid damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest? unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 36. Amemus tantum, proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum infidelibus et inoboedientibus hominibus; pugnamus intus cum suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam 37; pugnamus adhuc, quoniam si spiritus vita est, tamen corpus mortuum est propter peccatum. Sed quid futurum est? Si autem Spiritus eius habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum eius qui habitat in vobis 38. Cum ergo vivificata fuerint membra nostra mortalia, iam nihil resistet spiritui nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit. Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem portamus infirmitate corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 39 Et forte moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur novissima inimica mors. Cum haec destructa fuerit, immortalitas succedet. Si nullus erit inimicus, quasi novissima destruetur mors 40. Bonum nostrum cui suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines, infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo; usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax? Quam oculus non vidit, nec auris audivit 41. Qualis pax? De Ierusalem, quia Ierusalem interpretatur: "Visio pacis". Sic ergo benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Ierusalem, et videas omnes dies vitae tuae. Et videas, non filios tuos tantum, sed filios filiorum tuorum. Quid est, filios tuos? Opera tua quae hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam aeternam, filii filiorum tuorum sunt. Videas filios filiorum tuorum; et erit quod sequitur, quo concluditur: Pax super Israel. Haec pax vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt mensam Domini tamquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor, qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus 42. Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non habebat: sic sunt qui verba habent, et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus illum bene vivendo, et pascet nos in aeternum nobis vivere donando.
IN PSALMUM 128
ENARRATIO
Sermo ad plebem
In Ecclesia boni et mali miscentur.
1. Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, et magnus in opere 1; sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna caritas 2: sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus, nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem, manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui cogitationibus et curis et sollicitudine huius mundi, tamquam spinis avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum 3: sive parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non lamentastis 4. Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam, quia erunt de quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:
Inde ab initio Ecclesia persecutionem petitur.
2. [vv. 1-3.] Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tamquam diceretur: Numquid modo? Olim est Ecclesia; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a fratre malo et perdito Cain 5. Aliquando in solo Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis 6. Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad siccum 7. Aliquando in solo Abraham Ecclesia erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris eius Lot, et in domo eius in Sodomis Ecclesia erat, et pertulit Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio ipsorum liberavit 8. Coepit esse et in populo Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum: Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Iudaeos populum Israel. Ventum est et ad Dominum nostrum Iesum Christum, praedicatum est Evangelium, dixit in Psalmis: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 9. Quid est, super numerum? Non solum illi crediderunt qui pertinent ad numerum sanctorum; sed et super numerum intrarunt: multi iusti, sed et plures iniqui; et pertulerunt iusti iniquos. Quando? In Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat? Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
Nulla persecutio Ecclesiam delere potuit.
3. Magnus affectus sic coepisse Psalmum: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Quasi aliquid iam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat vero Israel: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset: Saepe expugnaverunt me, addidit, a iuventute mea? Iam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? Dicat vero Israel; et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.
Peccator contradicenti sibi verbo Dei inimicus est.